[135,0] EPISTOLA CXXXV. RICARDO, Dei gratia Albanensium episcopo et sanctae Ecclesiae Romanae legato, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, bene ualere et non omni spiritui credere. [135,1] Sciens quia meliora sunt uulnera diligentis quam fraudulenta oscula blandientis, et illud Psalmographi: Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me : caustica uerba uestra quantum pertinet ad simplicitatem intentionis uestrae, aequanimiter accepi; sed duplicitatem falsorum fratrum, qui quasi quibusdam latrociniis noctis, falsa pro ueris sollicitudini uestrae suggerunt, grauiter animaduerti, quorum falsitas cito patebit cum luce ueritatis reuerberabitur et in lucem prodire non audebit. Horum sunt quidam qui infamiam suam non aliter se posse uelare arbitrantur, nisi famam bonorum laedere, et uasa sincera incrustare moliantur, qui alia de causa Simoniam non reprehendunt, nisi quod Simoniaci esse non possunt, cum alii aliqui in Ecclesia assequuntur quod isti praepedientibus quibusdam incursionibus assequi non merentur. Quod si oculos mentis in se reflecterent, praeter Simoniam multa in se tam facinora quam flagitia merito reprehenderent ut patenter eis dici possit illud Apostoli: In quo alterum iudicas, teipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas. [135,2] Nec ista dico quod conscientiam meam aliquando tali scelere contaminatam intelligam; sed miror cur hoc solum uel in sola Carnotensi Ecclesia reprehenditur, cum et hoc et multa alia aeque damnabilia in omni pene Gallicana Ecclesia dominentur. Quod autem uobis suggestum est, Simoniacam haeresim me permittente in Ecclesia Carnotensi publice dominari, omnino ueritate caret, quia hoc malum ab initio clericatus mei semper exhorrui, et postquam ad episcopatum ueni, quantum, Deo donante, praeualui, in superficie resecaui. Quod manifestum fieret, si pace confratrum et coepiscoporum nostrorum fieri posset; in quorum Ecclesiis multae malae consuetudines adhuc caput erigunt, quae temporibus nostri sacerdotii Deo auxiliante in Ecclesia Carnotensi sopitae sunt. Si qua autem adhuc sunt quae pro consuetudine antiqua publice exigant decanus et cantor, et alii ministri ab his qui canonici fiunt, me contradicente et persequente, Romanae Ecclesiae consuetudine se defendunt, in qua dicunt cubicularios et ministros sacri palatii multa exigere a consecratis episcopis uel abbatibus, quae oblationis uel benedictionis nomine palliantur, cum nec calamus nec charta gratis ibi (ut aiunt) habeatur, et hoc quasi lapide conterunt frontem meam, cum non habeam quid respondeam, nisi euangelicum illud: Quod dicunt seruate et facite; sed si id faciunt, secundum opera eorum nolite facere. [135,3] Si autem hanc pestem radicitus euellere non ualeo, non tantum inualitudini meae hoc imputandum est, quia ad hoc ab origine nascentis Ecclesiae Romana Ecclesia laborauit, nec a gremio etiam suo tales sua quaerentes penitus praeualuit eliminare. Nec in diebus malis regnare desinet cupiditas, donec, finito mundi termino, pacatum regnum accipiat charitas. Interim autem, ut uerbis Augustini utar: « Quantumlibet uigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines uiuo; nec mihi arrogare audeo, ut domus mea melior quam arca Noe, ubi inter homines octo reprobus unus derisor patris inuentus est ; aut melior quam domus Abrahae, ubi dictum est: Eiice ancillam et filium eius ; aut melior sit quam domus Isaac, cui de duobus geminis dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. » Et ut ad Christiana tempora ueniam, semper patitur Christus, in membris suis Iudam proditorem, Ecclesia Nicolaum fornicationis laudatorem, Simonem lucrorum sacrilegorum sectatorem, et ut uniuersaliter dicam, semper abundabit palea donec uentiletur area. [135,4] Si qua tamen talia in auribus nostris iudiciario ordine publicantur, si certis documentis approbantur, conseruato quidem legum tramite inulta praeterire non patimur. Incerta autem aeterni Iudicis tribunalibus iudicanda reseruamus, scientes quia qui non habet potestatem reum condemnare, uel non potest comprobare, immunis est. Intelligant igitur conserui uestri, uiuentes in diebus malis sicut et nos, quibus nondum sunt reuelata abscondita tenebrarum et manifesta consilia cordium, sicut nec nobis, ex imperfectione sua imperfectionem nostram, neque festinent incerta iudicare. Sed si forsitan ad ligna caedenda simpliciter incedunt, uideant ne per immoderatum ictum ferrum de manubrio fugiat, et aliquem de filiis prophetarum occidat. [135,5] De caetero notum facio sollicitudini uestrae suspectum uos esse clericis Carnotensis Ecclesiae, quod eos Blesim inuitastis ad recipiendum pro emunitate claustri Carnotensis iudicium, ubi dicunt se timere uim temerariae multitudinis, cum clientela comitissae praecipuam ibi habeat potestatem, quae statutum Carnotensis Ecclesiae de non admittendis ad clerum libertis aduersus suam factum esse conqueritur honestatem. Quapropter oportet libertatem religionis uestrae ita in medio stare ut non uideamini in iudicio paruipendere personam pauperis et honorare uultum potentis. Nec ista dico, quod mali aliquid suspicer ex parte comitissae, sed quia debitor sum honestati Romanae Ecclesiae, quantum ad paruitatem meam pertinet, prouidere. Cuius si non honoro missum, non uideor honorare mittentem.