µ01 Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Lauiniaque uenit litora, multum ille et terris iactatus et alto ui superum saeuae memorem Iunonis ob iram; 5 multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, quidue dolens, regina deum tot uoluere casus 10 insignem pietate uirum, tot adire labores impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, diues opum studiisque asperrima belli; 15 quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo; hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fouetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci 20 audierat, Tyrias olim quae uerteret arces; hinc populum late regem belloque superbum uenturum excidio Libyae: sic uoluere Parcas. Id metuens, ueterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis -- 25 necdum etiam causae irarum saeuique dolores exciderant animo: manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, et genus inuisum, et rapti Ganymedis honores. His accensa super, iactatos aequore toto 30 Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem! Vix e conspectu Siculae telluris in altum 35 uela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, cum Iuno, aeternum seruans sub pectore uolnus, haec secum: 'Mene incepto desistere uictam, nec posse Italia Teucrorum auertere regem? Quippe uetor fatis. Pallasne exurere classem 40 Argiuom atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Iouis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates euertitque aequora uentis, illum expirantem transfixo pectore flammas 45 turbine corripuit scopuloque infixit acuto. Ast ego, quae diuom incedo regina, Iouisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' 50 Talia flammato secum dea corde uolutans nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam uenit. Hic uasto rex Aeolus antro luctantes uentos tempestatesque sonoras imperio premit ac uinclis et carcere frenat. 55 Illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum uerrantque per auras. 60 Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, hoc metuens, molemque et montis insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his uocibus usa est: 65 'Aeole, namque tibi diuom pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere uento, gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor, Ilium in Italiam portans uictosque Penates: incute uim uentis submersasque obrue puppes, 70 aut age diuersos et disiice corpora ponto. Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos 75 exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iouemque concilias, tu das epulis accumbere diuom, 80 nimborumque facis tempestatumque potentem.' Haec ubi dicta, cauum conuersa cuspide montem impulit in latus: ac uenti, uelut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis 85 una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et uastos uoluunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque uirum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. 90 Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, praesentemque uiris intentant omnia mortem. Extemplo Aeneae soluuntur frigore membra: ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas talia uoce refert: 'O terque quaterque beati, 95 quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis Tydide! Mene Iliacis occumbere campis non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, saeuus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens 100 Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta uirum galeasque et fortia corpora uoluit?' Talia iactanti stridens Aquilone procella uelum aduersa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi; tum prora auertit, et undis 105 dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. Hi summo in flucta pendent; his unda dehiscens terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet -- saxa uocant Itali mediis quae in fluctibus aras -- 110 dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto in breuia et Syrtis urguet, miserabile uisu, inliditque uadis atque aggere cingit harenae. Unam, quae Lycios fidumque uehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a uertice pontus 115 in puppim ferit: excutitur pronusque magister uoluitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum, et rapidus uorat aequore uortex. Adparent rari nantes in gurgite uasto, arma uirum, tabulaeque, et Troia gaza per undas. 120 Iam ualidam Ilionei nauem, iam fortis Achati, et qua uectus Abas, et qua grandaeuus Aletes, uicit hiems; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum, 125 emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis stagna refusa uadis, grauiter commotus; et alto prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Disiectam Aeneae, toto uidet aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina, 130 nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. Eurum ad se Zephyrumque uocat, dehinc talia fatur: 'Tantane uos generis tenuit fiducia uestri? Iam caelum terramque meo sine numine, uenti, miscere, et tantas audetis tollere moles? 135 Quos ego -- sed motos praestat componere fluctus. Post mihi non simili poena commissa luetis. Maturate fugam, regique haec dicite uestro: non illi imperium pelagi saeuumque tridentem, sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, 140 uestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aeolus, et clauso uentorum carcere regnet.' Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto 145 detrudunt nauis scopulo; leuat ipse tridenti; et uastas aperit syrtis, et temperat aequor, atque rotis summas leuibus perlabitur undas. Ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saeuitque animis ignobile uolgus, 150 iamque faces et saxa uolant -- furor arma ministrat; tum, pietate grauem ac meritis si forte uirum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet, -- sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 prospiciens genitor caeloque inuectus aperto flectit equos, curruque uolans dat lora secundo. Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu contendunt petere, et Libyae uertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum 160 efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc uastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub uertice late aequora tuta silent; tum siluis scaena coruscis 165 desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. Fronte sub aduersa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces uiuoque sedilia saxo, nympharum domus: hic fessas non uincula nauis ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. 170 Huc septem Aeneas collectis nauibus omni ex numero subit; ac magno telluris amore egressi optata potiuntur Troes harena, et sale tabentis artus in litore ponunt. Ac primum silici scintillam excudit Achates, 175 succepitque ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum, frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo. 180 Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem iactatum uento uideat Phrygiasque biremis, aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Nauem in conspectu nullam, tris litore ceruos 185 prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur a tergo, et longum per uallis pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis 190 cornibus arboreis, sternit, tum uolgus, et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam; nec prius absistit, quam septem ingentia uictor corpora fundat humi, et numerum cum nauibus aequet. Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. 195 Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, diuidit, et dictis maerentia pectora mulcet: 'O socii -- neque enim ignari sumus ante malorum -- O passi grauiora, dabit deus his quoque finem. 200 Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, uos et Cyclopea saxa experti: reuocate animos, maestumque timorem mittite: forsan et haec olim meminisse iuuabit. Per uarios casus, per tot discrimina rerum 205 tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. Durate, et uosmet rebus seruate secundis.' Talia uoce refert, curisque ingentibus aeger spem uoltu simulat, premit altum corde dolorem. 210 Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; tergora deripiunt costis et uiscera nudant; pars in frusta secant ueribusque trementia figunt; litore aena locant alii, flammasque ministrant. Tum uictu reuocant uires, fusique per herbam 215 implentur ueteris Bacchi pinguisque ferinae. Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, amissos longo socios sermone requirunt, spemque metumque inter dubii, seu uiuere credant, siue extrema pati nec iam exaudire uocatos. 220 Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare ueliuolum terrasque iacentis 225 litoraque et latos populos, sic uertice caeli constitit, et Libyae defixit lumina regnis. Atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus: 'O qui res hominumque deumque 230 aeternis regis imperiis, et fulmine terres, quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? Certe hinc Romanos olim, uoluentibus annis, 235 hinc fore ductores, reuocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione tenerent, pollicitus, quae te, genitor, sententia uertit? Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens; 240 nunc eadem fortuna uiros tot casibus actos insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit, mediis elapsus Achiuis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timaui, 245 unde per ora nouem uasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arua sonanti. Hic tamen ille urbem Pataui sedesque locauit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troia; nunc placida compostus pace quiescit: 250 nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, nauibus infandum! amissis, unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris. Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?' Olli subridens hominum sator atque deorum, 255 uoltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libauit natae, dehinc talia fatur: 'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli 260 magnanimum Aenean; neque me sententia uertit. Hic tibi fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et uoluens fatorum arcana mouebo bellum ingens geret Italia, populosque feroces contundet, moresque uiris et moenia ponet, 265 tertia dum Latio regnantem uiderit aestas, ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo additur, -- Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, -- triginta magnos uoluendis mensibus orbis 270 imperio explebit, regnumque ab sede Lauini transferet, et longam multa ui muniet Albam. Hic iam ter centum totos regnabitur annos gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, Marte grauis, geminam partu dabit Ilia prolem. 275 Inde lupae fuluo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Mauortia condet moenia, Romanosque suo de nomine dicet. His ego nec metas rerum nec tempora pono; imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, 280 quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, consilia in melius referet, mecumque fouebit Romanos rerum dominos gentemque togatam: sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas 285 seruitio premet, ac uictis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, imperium oceano, famam qui terminet astris, -- Iulius, a magno demissum nomen Iulo. Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, 290 accipies secura; uocabitur hic quoque uotis. Aspera tum positis mitescent saecula bellis; cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis claudentur Belli portae; Furor impius intus, 295 saeua sedens super arma, et centum uinctus aenis post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.' Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, ut terrae, utque nouae pateant Karthaginis arces hospitio Teucris, ne fati nescia Dido 300 finibus arceret: uolat ille per aera magnum remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni corda uolente deo; in primis regina quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam. 305 At pius Aeneas, per noctem plurima uoluens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare nouos, quas uento accesserit oras, qui teneant, nam inculta uidet, hominesne feraene, quaerere constituit, sociisque exacta referre 310 Classem in conuexo nemorum sub rupe cauata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, bina manu lato crispans hastilia ferro. Cui mater media sese tulit obuia silua, 315 uirginis os habitumque gerens, et uirginis arma Spartanae, uel qualis equos Threissa fatigat Harpalyce, uolucremque fuga praeuertitur Hebrum. Namque umeris de more habilem suspenderat arcum uenatrix, dederatque comam diffundere uentis, 320 nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis. Ac prior, 'Heus' inquit 'iuuenes, monstrate mearum uidistis si quam hic errantem forte sororum, succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, aut spumantis apri cursum clamore prementem.' 325 Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: 'Nulla tuarum audita mihi neque uisa sororum -- O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus mortalis, nec uox hominem sonat: O, dea certe -- an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? -- 330 sis felix, nostrumque leues, quaecumque, laborem, et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque erramus, uento huc uastis et fluctibus acti: multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' 335 Tum Venus: 'Haud equidem tali me dignor honore; uirginibus Tyriis mos est gestare pharetram, purpureoque alte suras uincire cothurno. Punica regna uides, Tyrios et Agenoris urbem; sed fines Libyci, genus intractabile bello. 340 Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, germanum fugiens. Longa est iniuria, longae ambages; sed summa sequar fastigia rerum. 'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, 345 cui pater intactam dederat, primisque iugarat ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. Quos inter medius uenit furor. Ille Sychaeum impius ante aras, atque auri caecus amore, 350 clam ferro incautum superat, securus amorum germanae; factumque diu celauit, et aegram, multa malus simulans, uana spe lusit amantem. Ipsa sed in somnis inhumati uenit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, 355 crudeles aras traiectaque pectora ferro nudauit, caecumque domus scelus omne retexit. Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, auxiliumque uiae ueteres tellure recludit thesauros, ignotum argenti pondus et auri. 360 His commota fugam Dido sociosque parabat: conueniunt, quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat; nauis, quae forte paratae, corripiunt, onerantque auro: portantur auari Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. 365 Deuenere locos, ubi nunc ingentia cernis moenia surgentemque nouae Karthaginis arcem, mercatique solum, facti de nomine Byrsam, taurino quantum possent circumdare tergo. Sed uos qui tandem, quibus aut uenistis ab oris, 370 quoue tenetis iter? 'Quaerenti talibus ille suspirans, imoque trahens a pectore uocem: 'O dea, si prima repetens ab origine pergam, et uacet annalis nostrorum audire laborum, ante diem clauso componat Vesper Olympo. 375 Nos Troia antiqua, si uestras forte per auris Troiae nomen iit, diuersa per aequora uectos forte sua Libycis tempestas adpulit oris. Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates classe ueho mecum, fama super aethera notus. 380 Italiam quaero patriam et genus ab Ioue summo. Bis denis Phrygium conscendi nauibus aequor, matre dea monstrante uiam, data fata secutus; uix septem conuolsae undis Euroque supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, 385 Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem passa Venus medio sic interfata dolore est: 'Quisquis es, haud, credo, inuisus caelestibus auras uitalis carpis, Tyriam qui adueneris urbem. Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer, 390 Namque tibi reduces socios classemque relatam nuntio, et in tutum uersis aquilonibus actam, ni frustra augurium uani docuere parentes. Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, aetheria quos lapsa plaga Iouis ales aperto 395 turbabat caelo; nunc terras ordine longo aut capere, aut captas iam despectare uidentur: ut reduces illi ludunt stridentibus alis, et coetu cinxere polum, cantusque dedere, haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum 400 aut portum tenet aut pleno subit ostia uelo. Perge modo, et, qua te ducit uia, dirige gressum.' Dixit, et auertens rosea ceruice refulsit, ambrosiaeque comae diuinum uertice odorem spirauere, pedes uestis defluxit ad imos, 405 et uera incessu patuit dea. Ille ubi matrem adgnouit, tali fugientem est uoce secutus: 'Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis iudis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram non datur, ac ueras audire et reddere uoces?' 410 Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit: at Venus obscuro gradientes aere saepsit, et multo nebulae circum dea fudit amictu, cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, moliriue moram, aut ueniendi poscere causas. 415 Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque reuisit laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo ture calent arae, sertisque recentibus halant. Corripuere uiam interea, qua semita monstrat. Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi 420 imminet, aduersasque adspectat desuper arces. Miratur molem Aeneas, magalia quondam, miratur portas strepitumque et strata uiarum. Instant ardentes Tyrii pars ducere muros, molirique arcem et manibus subuoluere saxa, 425 pars optare locum tecto et concludere sulco. Iura magistratusque legunt sanctumque senatum; hic portus alii effodiunt; hic alta theatris fundamenta locant alii, immanisque columnas rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris. 430 Qualis apes aestate noua per florea rura exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas, aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto 435 ignauom fucos pecus a praesepibus arcent: feruet opus, redolentque thymo fragrantia mella. 'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!' Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis. Infert se saeptus nebula, mirabile dictu, 440 per medios, miscetque uiris, neque cernitur ulli. Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello 445 egregiam et facilem uictu per saecula gentem. Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido condebat, donis opulentum et numine diuae, aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque aere trabes, foribus cardo stridebat aenis. 450 Hoc primum in luco noua res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus, et adflictis melius confidere rebus. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, 455 artificumque manus inter se operumque laborem miratur, uidet Iliacas ex ordine pugnas, bellaque iam fama totum uolgata per orbem, Atridas, Priamumque, et saeuum ambobus Achillem. Constitit, et lacrimans, 'Quis iam locus' inquit 'Achate, 460 quae regio in terris nostri non plena laboris? En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi; sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. Solue metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' Sic ait, atque animum pictura pascit inani, 465 multa gemens, largoque umectat flumine uoltum. Namque uidebat, uti bellantes Pergama circum hac fugerent Graii, premeret Troiana iuuentus, hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niueis tentoria uelis 470 adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa uastabat caede cruentus, ardentisque auertit equos in castra, prius quam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troilus armis, 475 infelix puer atque impar congressus Achilli, fertur equis, curruque haeret resupinus inani, lora tenens tamen; huic ceruixque comaeque trahuntur per terram, et uersa puluis inscribitur hasta. Interea ad templum non aequae Palladis ibant 480 crinibus Iliades passis peplumque ferebant, suppliciter tristes et tunsae pectora palmis; diua solo fixos oculos auersa tenebat. Ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros, exanimumque auro corpus uendebat Achilles. 485 Tum uero ingentem gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, tendentemque manus Priamum conspexit inermis. Se quoque principibus permixtum adgnouit Achiuis, Eoasque acies et nigri Memnonis arma. 490 Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque uiris concurrere uirgo. Haec dum Dardanio Aeneae miranda uidentur, 495 dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuuenum stipante caterua. Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae 500 hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram fert umero, gradiensque deas supereminet omnis: Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus: talis erat Dido, talem se laeta ferebat per medios, instans operi regnisque futuris. 505 Tum foribus diuae, media testudine templi, saepta armis, solioque alte subnixa resedit. Iura dabat legesque uiris, operumque laborem partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat: cum subito Aeneas concursu accedere magno 510 Anthea Sergestumque uidet fortemque Cloanthum, Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo dispulerat penitusque alias auexerat oras. Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates laetitiaque metuque; auidi coniungere dextras 515 ardebant; sed res animos incognita turbat. Dissimulant, et nube caua speculantur amicti, quae fortuna uiris, classem quo litore linquant, quid ueniant; cunctis nam lecti nauibus ibant, orantes ueniam, et templum clamore petebant. 520 Postquam introgressi et coram data copia fandi, axumus Ilioneus placido sic pectore coepit: 'O Regina, nouam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, uentis maria omnia uecti, 525 oramus, prohibe infandos a nauibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras. Non nos aut ferro Libycos populare Penatis uenimus, aut raptas ad litora uertere praedas; non ea uis animo, nec tanta superbia uictis. 530 Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; Oenotri coluere uiri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Hic cursus fuit: 535 cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in uada caeca tulit, penitusque procacibus austris perque undas, superante salo, perque inuia saxa dispulit; huc pauci uestris adnauimus oris. Quod genus hoc hominum? Quaeue hunc tam barbara morem 540 permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; bella cient, primaque uetant consistere terra. Si genus humanum et mortalia temnitis arma at sperate deos memores fandi atque nefandi. 'Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, 545 nec pietate fuit, nec bello maior et armis. Quem si fata uirum seruant, si uescitur aura aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, non metus; officio nec te certasse priorem poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes 550 armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. Quassatam uentis liceat subducere classem, et siluis aptare trabes et stringere remos: si datur Italiam, sociis et rege recepto, tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; 555 sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli, at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, unde huc aduecti, regemque petamus Acesten.' Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant 560 Dardanidae. Tum breuiter Dido, uoltum demissa, profatur: 'Soluite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni nouitas me talia cogunt moliri, et late finis custode tueri. 565 Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, uirtutesque uirosque, aut tanti incendia belli? Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe. Seu uos Hesperiam magnam Saturniaque arua, 570 siue Erycis finis regemque optatis Acesten, auxilio tutos dimittam, opibusque iuuabo. Voltis et his mecum pariter considere regnis; urbem quam statuo uestra est, subducite nauis; Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. 575 Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem adforet Aeneas! Equidem per litora certos dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, si quibus eiectus siluis aut urbibus errat.' His animum arrecti dictis et fortis Achates 580 et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem ardebant. Prior Aenean compellat Achates: 'Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? omnia tuta uides, classem sociosque receptos. Unus abest, medio in fluctu quem uidimus ipsi 585 submersum; dictis respondent cetera matris.' Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente scindit se nubes et in aethera purgat apertum. Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis; namque ipsa decoram 590 caesariem nato genetrix lumenque iuuentae purpureum et laetos oculis adflarat honores: quale manus addunt ebori decus, aut ubi flauo argentum Pariusue lapis circumdatur auro. Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente 595 improuisus ait: 'Coram, quem quaeritis, adsum, Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis. O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, 600 urbe, domo, socias, grates persoluere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, 605 praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt saecula? Qui tanti talem genuere parentes? In freta dum fluuii current, dum montibus umbrae lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, 610 quae me cumque uocant terrae.' Sic fatus, amicum Ilionea petit dextra, laeuaque Serestum, post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, casu deinde uiri tanto, et sic ore locuta est: 615 'Quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur? Quae uis immanibus applicat oris? Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona uenire 620 finibus expulsum patriis, noua regna petentem auxilio Beli; genitor tum Belus opimam uastabat Cyprum, et uictor dicione tenebat. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. 625 Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe uolebat. Quare agite, O tectis, iuuenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores iactatam hac demum uoluit consistere terra. 630 Non ignara mali, miseris succurrere disco.' Sic memorat; simul Aenean in regia ducit tecta, simul diuom templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit uiginti tauros, magnorum horrentia centum 635 terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, munera laetitiamque dii. At domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant conuiuia tectis: arte laboratae uestes ostroque superbo, 640 ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta uiros antiqua ab origine gentis. Aeneas neque enim patrius consistere mentem 645 passus amor rapidum ad nauis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, et circumtextum croceo uelamen acantho, 650 ornatus Argiuae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum: praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque monile 655 bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Haec celerans ita ad naues tendebat Achates. At Cytherea nouas artes, noua pectore uersat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio ueniat, donisque furentem 660 incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: 'Nate, meae uires, mea magna potentia solus, 665 nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iactetur odiis Iunonis iniquae, nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. 670 Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur uocibus; et uereor, quo se Iunonia uertant hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, ne quo se numine mutet, 675 sed magno Aeneae mecum teneatur amore. Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. Regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae: 680 hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusue occurrere possit. Tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo, et notos pueri puer indue uoltus, 685 ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyaeum, cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque ueneno.' Paret Amor dictis carae genetricis, et alas 690 exuit, et gressu gaudens incedit Iuli. At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra. 695 Iamque ibat dicto parens et dona Cupido regia portabat Tyriis, duce laetus Achate. Cum uenit, aulaeis iam se regina superbis aurea composuit sponda mediamque locauit. Iam pater Aeneas et iam Troiana iuuentus 700 conueniunt, stratoque super discumbitur ostro. Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia uillis. Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam cura penum struere, et flammis adolere Penatis; 705 centum aliae totidemque pares aetate ministri, qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes conuenere, toris iussi discumbere pictis. Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum 710 flagrantisque dei uoltus simulataque uerba, pallamque et pictum croceo uelamen acantho. Praecipue infelix, pesti deuota futurae, expleri mentem nequit ardescitque tuendo Phoenissa, et pariter puero donisque mouetur. 715 Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit et magnum falsi impleuit genitoris amorem, reginam petit haec oculis, haec pectore toto haeret et interdum gremio fouet, inscia Dido, insidat quantus miserae deus; at memor ille 720 matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum incipit, et uiuo temptat praeuertere amore iam pridem resides animos desuetaque corda. Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, crateras magnos statuunt et uina coronant. 725 Fit strepitus tectis, uocemque per ampla uolutant atria; dependent lychni laquearibus aureis incensi, et noctem flammis funalia uincunt. Hic regina grauem gemmis auroque poposcit impleuitque mero pateram, quam Belus et omnes 730 a Belo soliti; tum facta silentia tectis: 'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis esse uelis, nostrosque huius meminisse minores. Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; 735 et uos, O, coetum, Tyrii, celebrate fauentes.' Dixit, et in mensam laticum libauit honorem, primaque, libato, summo tenus attigit ore, tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit spumantem pateram, et pleno se proluit auro 740 post alii proceres. Cithara crinitus Iopas personat aurata, docuit quem maximus Atlas. Hic canit errantem lunam solisque labores; unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones; 745 quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. Nec non et uario noctem sermone trahebat infelix Dido, longumque bibebat amorem, 750 multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; nunc quibus Aurorae uenisset filius armis, nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. 'Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis insidias,' inquit, 'Danaum, casusque tuorum, 755 erroresque tuos; nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas.' µ02 Conticuere omnes, intentique ora tenebant. Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: Infandum, regina, iubes renouare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum 5 eruerint Danai; quaeque ipse miserrima uidi, et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumue aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis? Et iam nox umida caelo praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos. 10 Sed si tantus amor casus cognoscere nostros et breuiter Troiae supremum audire laborem, quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit, incipiam. Fracti bello fatisque repulsi ductores Danaum, tot iam labentibus annis, 15 instar montis equum diuina Palladis arte aedificant, sectaque intexunt abiete costas: uotum pro reditu simulant; ea fama uagatur. Huc delecta uirum sortiti corpora furtim includunt caeco lateri, penitusque cauernas 20 ingentis uterumque armato milite complent. Est in conspectu Tenedos, notissima fama insula, diues opum, Priami dum regna manebant, nunc tantum sinus et statio male fida carinis: huc se prouecti deserto in litore condunt. 25 Nos abiisse rati et uento petiisse Mycenas: ergo omnis longo soluit se Teucria luctu; panduntur portae; iuuat ire et Dorica castra desertosque uidere locos litusque relictum. Hic Dolopum manus, hic saeuus tendebat Achilles; 30 classibus hic locus; hic acie certare solebant. Pars stupet innuptae donum exitiale Mineruae, et molem mirantur equi; primusque Thymoetes duci intra muros hortatur et arce locari, siue dolo, seu iam Troiae sic fata ferebant. 35 At Capys, et quorum melior sententia menti, aut pelago Danaum insidias suspectaque dona praecipitare iubent, subiectisque urere flammis, aut terebrare cauas uteri et temptare latebras. Scinditur incertum studia in contraria uolgus. 40 Primus ibi ante omnis, magna comitante caterua, Laocoon ardens summa decurrit ab arce, et procul: 'O miseri, quae tanta insania, ciues? Creditis auectos hostis? Aut ulla putatis dona carere dolis Danaum? Sic notus Ulixes? 45 aut hoc inclusi ligno occultantur Achiui, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos uenturaque desuper urbi, aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri. Quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.' 50 Sic fatus, ualidis ingentem uiribus hastam in latus inque feri curuam compagibus aluum contorsit: stetit illa tremens, uteroque recusso insonuere cauae gemitumque dedere cauernae. Et, si fata deum, si mens non laeua fuisset, 55 impulerat ferro Argolicas foedare latebras, Troiaque, nunc stares, Priamique arx alta, maneres. Ecce, manus iuuenem interea post terga reuinctum pastores magno ad regem clamore trahebant Dardanidae, qui se ignotum uenientibus ultro, 60 hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achiuis, obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus, seu uersare dolos, seu certae occumbere morti. Undique uisendi studio Troiana iuuentus circumfusa ruit, certantque inludere capto. 65 Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno disce omnes. Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit: 'Heu, quae nunc tellus' inquit 'quae me aequora possunt 70 accipere? Aut quid iam misero mihi denique restat, cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?' Quo gemitu conuersi animi, compressus et omnis impetus. Hortamur fari; quo sanguine cretus, 75 quidue ferat, memoret, quae sit fiducia capto. [Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:] 'Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor uera, inquit; neque me Argolica de gente negabo: hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem 80 finxit, uanum etiam mendacemque improba finget. Fando aliquod si forte tuas peruenit ad auris Belidae nomen Palamedis et incluta fama gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi insontem infando indicio, quia bella uetabat, 85 demisere neci, nunc cassum lumine lugent. Illi me comitem et consanguinitate propinquum pauper in arma pater primis huc misit ab annis, dum stabat regno incolumis regumque uigebat consiliis, et nos aliquod nomenque decusque 90 gessimus. Inuidia postquam pellacis Ulixi -- haud ignota loquor -- superis concessit ab oris, adflictus uitam in tenebris luctuque trahebam, et casum insontis mecum indignabar amici. Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset, 95 si patrios umquam remeassem uictor ad Argos, promisi ultorem, et uerbis odia aspera moui. Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes criminibus terrere nouis, hinc spargere uoces in uolgum ambiguas, et quaerere conscius arma. 100 Nec requieuit enim, donec, Calchante ministro -- sed quid ego haec autem nequiquam ingrata reuoluo? Quidue moror, si omnis uno ordine habetis Achiuos, idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas, hoc Ithacus uelit, et magno mercentur Atridae.' 105 Tum uero ardemus scitari et quaerere causas, ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae. Prosequitur pauitans, et ficto pectore fatur: 'Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta moliri, et longo fessi discedere bello; 110 fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti interclusit hiemps, et terruit Auster euntis. Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi. Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi 115 mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat: ''Sanguine placastis uentos et uirgine caesa, cum primum Iliacas, Danai, uenistis ad oras; sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica.'' Volgi quae uox ut uenit ad auris, 120 obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo. 'Hic Ithacus uatem magno Calchanta tumultu protrahit in medios; quae sint ea numina diuom, flagitat; et mihi iam multi crudele canebant 125 artificis scelus, et taciti uentura uidebant. Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat prodere uoce sua quemquam aut opponere morti. Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, composito rumpit uocem, et me destinat arae. 130 Adsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat, unius in miseri exitium conuersa tulere. Iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari, et salsae fruges, et circum tempora uittae: eripui, fateor, leto me, et uincula rupi, 135 limosoque lacu per noctem obscurus in ulua delitui, dum uela darent, si forte dedissent. Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla uidendi, nec dulcis natos exoptatumque parentem; quos illi fors et poenas ob nostra reposcent 140 effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt. Quod te per superos et conscia numina ueri, per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam intemerata fides, oro, miserere laborum tantorum, miserere animi non digna ferentis.' 145 His lacrimis uitam damus, et miserescimus ultro. Ipse uiro primus manicas atque arta leuari uincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis: 'Quisquis es, amissos hinc iam obliuiscere Graios; noster eris, mihique haec edissere uera roganti: 150 Quo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor? Quidue petunt? Quae religio, aut quae machina belli?' Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga, sustulit exutas uinclis ad sidera palmas: 'Vos, aeterni ignes, et non uiolabile uestrum 155 testor numen' ait 'uos arae ensesque nefandi, quos fugi, uittaeque deum, quas hostia gessi: fas mihi Graiorum sacrata resoluere iura, fas odisse uiros, atque omnia ferre sub auras, si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis. 160 Tu modo promissis maneas, seruataque serues Troia fidem, si uera feram, si magna rependam. 'Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inuentor Ulixes, 165 fatale adgressi sacrato auellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis uirgineas ausi diuae contingere uittas; ex illo fluere ac retro sublapsa referri 170 spes Danaum, fractae uires, auersa deae mens. Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae luminibus flammae arrectis, salsusque per artus sudor iit, terque ipsa solo -- mirabile dictu -- 175 emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. 'Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas, nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, omina ni repetant Argis, numenque reducant, quod pelago et curuis secum auexere carinis. 180 Et nunc, quod patrias uento petiere Mycenas, arma deosque parant comites, pelagoque remenso improuisi aderunt: ita digerit omina Calchas. Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso effigiem statuere, nefas quae triste piaret. 185 Hanc tamen immensam Calchas attollere molem roboribus textis caeloque educere iussit, ne recipi portis, aut duci in moenia possit, neu populum antiqua sub religione tueri. Nam si uestra manus uiolasset dona Mineruae, 190 tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum conuertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum; sin manibus uestris uestram ascendisset in urbem, ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello uenturam, et nostros ea fata manere nepotes.' 195 Talibus insidiis periurique arte Sinonis credita res, captique dolis lacrimisque coactis, quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles, non anni domuere decem, non mille carinae. Hic aliud maius miseris multoque tremendum 200 obicitur magis, atque improuida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta -- horresco referens -- immensis orbibus angues 205 incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas; pars cetera pontum pone legit, sinuatque immensa uolumine terga. Fit sonitus spumante salo; iamque arua tenebant, 210 ardentisque oculos suffecti sanguine et igni, sibila lambebant linguis uibrantibus ora. Diffugimus uisu exsangues: illi agmine certo Laocoonta petunt; et primum parua duorum corpora natorum serpens amplexus uterque 215 implicat, et miseros morsu depascitur artus; post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et ceruicibus altis. 220 Ille simul manibus tendit diuellere nodos, perfusus sanie uittas atroque ueneno, clamores simul horrendos ad sidera tollit: quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus, et incertam excussit ceruice securim. 225 At gemini lapsu delubra ad summa dracones effugiunt saeuaeque petunt Tritonidis arcem, sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur. Tum uero tremefacta nouus per pectora cunctis insinuat pauor, et scelus expendisse merentem 230 Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum orandaque diuae numina conclamant. Diuidimus muros et moenia pandimus urbis. 235 Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum subiciunt lapsus, et stuppea uincula collo intendunt: scandit fatalis machina muros, feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. 240 Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi. O patria, O diuom domus Ilium, et incluta bello moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae substitit, atque utero sonitum quater arma dedere: instamus tamen inmemores caecique furore, 245 et monstrum infelix sacrata sistimus arce. Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris ora, dei iussu non umquam credita Teucris. Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset ille dies, festa uelamus fronde per urbem. 250 'Vertitur interea caelum et ruit oceano nox, inuoluens umbra magna terramque polumque Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri conticuere, sopor fessos complectitur artus: et iam Argiua phalanx instructis nauibus ibat 255 a Tenedo tacitae per amica silentia lunae litora nota petens, flammas cum regia puppis extulerat, fatisque deum defensus iniquis inclusos utero Danaos et pinea furtim laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras 260 reddit equus, laetique cauo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes, demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos. 265 Inuadunt urbem somno uinoque sepultam; caeduntur uigiles, portisque patentibus omnis accipiunt socios atque agmina conscia iungunt. Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit, et dono diuom gratissima serpit. 270 In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector uisus adesse mihi, largosque effundere fletus, raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento puluere, perque pedes traiectus lora tumentis. Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo 275 Hectore, qui redit exuuias indutus Achilli, uel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis, squalentem barbam et concretos sanguine crinis uolneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios. Ultro flens ipse uidebar 280 Compellare uirum et maestas expromere uoces: 'O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum, quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris exspectate uenis? Ut te post multa tuorum funera, post uarios hominumque urbisque labores 285 defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos foedauit uoltus? Aut cur haec uolnera cerno?' Ille nihil, nec me quaerentem uana moratur, sed grauiter gemitus imo de pectore ducens, 'Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis. 290 Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Troia penatis: hos cape fatorum comites, his moenia quaere 295 magna, pererrato statues quae denique ponto.' Sic ait, et manibus uittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diuerso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis 300 Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. Excutior somno, et summi fastigia tecti ascensu supero, atque arrectis auribus adsto: in segetem ueluti cum flamma furentibus austris 305 incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, praecipitisque trahit siluas, stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de uertice pastor. Tum uero manifesta fides, Danaumque patescunt 310 insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam Volcano superante domus; iam proxumus ardet Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. Exoritur clamorque uirum clangorque tubarum. Arma amens capio; nec sat rationis in armis, 315 sed glomerare manum bello et concurrere in arcem cum sociis ardent animi; furor iraque mentem praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis. Ecce autem telis Panthus elapsus Achiuom, Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, 320 sacra manu uictosque deos paruumque nepotem ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit. 'Quo res summa, loco, Panthu? Quam prendimus arcem?' Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit: 'Venit summa dies et ineluctabile tempus 325 Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos transtulit; incensa Danai dominantur in urbe. Arduus armatos mediis in moenibus adstans fundit equus, uictorque Sinon incendia miscet 330 insultans; portis alii bipatentibus adsunt, milia quot magnis umquam uenere Mycenis; obsedere alii telis angusta uiarum oppositi; stat ferri acies mucrone corusco stricta, parata neci; uix primi proelia temptant 335 portarum uigiles, et caeco Marte resistunt.' Talibus Othryadae dictis et numine diuom in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys, ullo fremitus uocat et sublatus ad aethera clamor. Addunt se socios Rhipeus et maximus armis 340 Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque, et lateri adglomerant nostro, iuuenisque Coroebus, Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus uenerat, insano Cassandrae incensus amore, et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, 345 infelix, qui non sponsae praecepta furentis audierit. Quos ubi confertos audere in proelia uidi, incipio super his: 'Iuuenes, fortissima frustra pectora, si uobis audentem extrema cupido 350 certa sequi, quae sit rebus fortuna uidetis: excessere omnes, adytis arisque relictis, di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi incensae; moriamur et in media arma ruamus. Una salus uictis, nullam sperare salutem.' 355 Sic animis iuuenum furor additus: inde, lupi ceu raptores atra in nebula, quos improba uentris exegit caecos rabies, catulique relicti faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis uadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus 360 urbis iter; nox atra caua circumuolat umbra. Quis cladem illius noctis, quis funera fando explicet, aut possit lacrimis aequare labores? Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; plurima perque uias sternuntur inertia passim 365 corpora, perque domos et religiosa deorum limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri; quondam etiam uictis redit in praecordia uirtus uictoresque cadunt Danai: crudelis ubique luctus, ubique pauor, et plurima mortis imago. 370 Primus se, Danaum magna comitante caterua, Androgeos offert nobis, socia agmina credens inscius, atque ultro uerbis compellat amicis: 'Festinate, uiri: nam quae tam sera moratur segnities? Alii rapiunt incensa feruntque 375 Pergama; uos celsis nunc primum a nauibus itis.' Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur fida satis, sensit medios delapsus in hostis. Obstipuit, retroque pedem cum uoce repressit: inprouisum aspris ueluti qui sentibus anguem 380 pressit humi nitens, trepidusque repente refugit attollentem iras et caerula colla tumentem; haud secus Androgeos uisu tremefactus abibat. Inruimus, densis et circumfundimur armis, ignarosque loci passim et formidine captos 385 sternimus: adspirat primo fortuna labori. Atque hic successu exsultans animisque Coroebus, 'O socii, qua prima' inquit 'fortuna salutis monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis 390 aptemus: dolus an uirtus, quis in hoste requirat? Arma dabunt ipsi.' Sic fatus, deinde comantem Androgei galeam clipeique insigne decorum induitur, laterique Argiuum accommodat ensem. Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuuentus 395 laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat. Vadimus immixti Danais haud numine nostro, multaque per caecam congressi proelia noctem conserimus, multos Danaum demittimus Orco. Diffugiunt alii ad nauis, et litora cursu 400 fida petunt: pars ingentem formidine turpi scandunt rursus equum et nota conduntur in aluo. Heu nihil inuitis fas quemquam fidere diuis! Ecce trahebatur passis Priameia uirgo crinibus a templo Cassandra adytisque Mineruae, 405 ad caelum tendens ardentia lumina frustra, -- lumina, nam teneras arcebant uincula palmas. Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus, et sese medium iniecit periturus in agmen. Consequimur cuncti et densis incurrimus armis. 410 Hic primum ex alto delubri culmine telis nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes armorum facie et Graiarum errore iubarum. Tum Danai gemitu atque ereptae uirginis ira undique collecti inuadunt, acerrimus Aiax, 415 et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis; aduersi rupto ceu quondam turbine uenti confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis; stridunt siluae, saeuitque tridenti spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. 420 Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram fudimus insidiis totaque agitauimus urbe, apparent; primi clipeos mentitaque tela adgnoscunt, atque ora sono discordia signant. Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus 425 Penelei dextra diuae armipotentis ad aram procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus qui fuit in Teucris et seruantissimus aequi: dis aliter uisum; pereunt Hypanisque Dymasque confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu, 430 labentem pietas nec Apollinis infula texit. Iliaci cineres et flamma extrema meorum, testor, in occasu uestro nec tela nec ullas uitauisse uices Danaum, et, si fata fuissent ut caderem, meruisse manu. Diuellimur inde, 435 Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aeuo iam grauior, Pelias et uolnere tardus Ulixi; protinus ad sedes Priami clamore uocati. Hic uero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam bella forent, nulli tota morerentur in urbe. 440 Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis cernimus, obsessumque acta testudine limen. Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris protecti obiciunt, prensant fastigia dextris. 445 Dardanidae contra turris ac tota domorum culmina conuellunt; his se, quando ultima cernunt, extrema iam in morte parant defendere telis; auratasque trabes, ueterum decora alta parentum, deuoluunt; alii strictis mucronibus imas 450 obsedere fores; has seruant agmine denso. Instaurati animi, regis succurrere tectis, auxilioque leuare uiros, uimque addere uictis. Limen erat caecaeque fores et peruius usus tectorum inter se Priami, postesque relicti 455 a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, saepius Andromache ferre incomitata solebat ad soceros, et auo puerum Astyanacta trahebat. Euado ad summi fastigia culminis, unde tela manu miseri iactabant inrita Teucri. 460 Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra eductam tectis, unde omnis Troia uideri et Danaum solitae naues et Achaia castra, adgressi ferro circum, qua summa labantis iuncturas tabulata dabant, conuellimus altis 465 sedibus, impulimusque; ea lapsa repente ruinam cum sonitu trahit et Danaum super agmina late incidit: ast alii subeunt, nec saxa, nec ullum telorum interea cessat genus. Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus 470 exsultat, telis et luce coruscus aena; qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, nunc, positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta, lubrica conuoluit sublato pectore terga 475 arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis. Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis, armiger Automedon, una omnis Scyria pubes succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant. Ipse inter primos correpta dura bipenni 480 limina perrumpit, postisque a cardine uellit aeratos; iamque excisa trabe firma cauauit robora, et ingentem lato dedit ore fenestram. Adparet domus intus, et atria longa patescunt; adparent Priami et ueterum penetralia regum, 485 armatosque uident stantis in limine primo. At domus interior gemitu miseroque tumultu miscetur, penitusque cauae plangoribus aedes femineis ululant; ferit aurea sidera clamor. Tum pauidae tectis matres ingentibus errant; 490 amplexaeque tenent postis atque oscula figunt. Instat ui patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi custodes sufferre ualent; labat ariete crebro ianua, et emoti procumbunt cardine postes. Fit uia ui; rumpunt aditus, primosque trucidant 495 immissi Danai, et late loca milite complent. Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis exiit, oppositasque euicit gurgite moles, fertur in arua furens cumulo, camposque per omnis cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem 500 caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas; uidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras sanguine foedantem, quos ipse sacrauerat, ignis. Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, barbarico postes auro spoliisque superbi, 505 procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis. Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras. Urbis uti captae casum conuolsaque uidit limina tectorum et medium in penetralibus hostem, arma diu senior desueta trementibus aeuo 510 circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis. Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque ueterrima laurus, incumbens arae atque umbra complexa Penatis. 515 Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, praecipites atra ceu tempestate columbae, condensae et diuom amplexae simulacra sedebant. Ipsum autem sumptis Priamum iuuenalibus armis ut uidit, 'Quae mens tam dira, miserrime coniunx, 520 impulit his cingi telis? Aut quo ruis?' inquit; 'Non tali auxilio nec defensoribus istis tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector. Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis, aut moriere simul.' Sic ore effata recepit 525 ad sese et sacra longaeuum in sede locauit. Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostis porticibus longis fugit, et uacua atria lustrat saucius: illum ardens infesto uolnere Pyrrhus 530 insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. Ut tandem ante oculos euasit et ora parentum, concidit, ac multo uitam cum sanguine fudit. Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, non tamen abstinuit, nec uoci iraeque pepercit: 535 'At tibi pro scelere,' exclamat, 'pro talibus ausis, di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, persoluant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere uoltus. 540 At non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.' Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu 545 coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit. Cui Pyrrhus: 'Referes ergo haec et nuntius ibis Pelidae genitori; illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento. 550 Nunc morere.' Hoc dicens altaria ad ipsa trementem traxit et in multo lapsantem sanguine nati, implicuitque comam laeua, dextraque coruscum extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem. Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum 555 sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa uidentem Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus, auolsumque umeris caput, et sine nomine corpus. At me tum primum saeuus circumstetit horror 560 Obstipui; subiit cari genitoris imago, ut regem aequaeuum crudeli uolnere uidi uitam exhalantem; subiit deserta Creusa, et direpta domus, et parui casus Iuli. Respicio, et quae sit me circum copia lustro. 565 Deseruere omnes defessi, et corpora saltu ad terram misere aut ignibus aegra dedere. [Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae seruantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio: dant clara incendia lucem 570 erranti passimque oculos per cuncta ferenti. Illa sibi infestos euersa ob Pergama Teucros et poenas Danaum et deserti coniugis iras praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, abdiderat sese atque aris inuisa sedebat. 575 Exarsere ignes animo; subit ira cadentem ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. 'Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas aspiciet, partoque ibit regina triumpho, coniugiumque, domumque, patres, natosque uidebit, 580 Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? Occiderit ferro Priamus, Troia arserit igni? Dardanium totiens sudarit sanguine litus? Non ita: namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, nec habet uictoria laudem, 585 extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis laudabor poenas, animumque explesse iuuabit ultricis flammae, et cineres satiasse meorum.' Talia iactabam, et furiata mente ferebar :] cum mihi se, non ante oculis tam clara, uidendam 590 obtulit et pura per noctem in luce refulsit alma parens, confessa deam, qualisque uideri caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum continuit, roseoque haec insuper addidit ore: 'Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras? 595 Quid furis, aut quonam nostri tibi cura recessit? Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem liqueris Anchisen; superet coniunxne Creusa, Ascaniusque puer? Quos omnes undique Graiae circum errant acies, et, ni mea cura resistat, 600 iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis. Non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae culpatusue Paris: diuom inclementia, diuom, has euertit opes sternitque a culmine Troiam. Aspice -- namque omnem, quae nunc obducta tuenti 605 mortalis hebetat uisus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis iussa time, neu praeceptis parere recusa: -- hic, ubi disiectas moles auolsaque saxis saxa uides mixtoque undantem puluere fumum. 610 Neptunus muros magnoque emota tridenti fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem eruit; hic Iuno Scaeas saeuissima portas prima tenet, sociumque furens a nauibus agmen ferro accincta uocat. 615 Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeua. Ipse pater Danais animos uiresque secundas sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma. Eripe, nate, fugam, finemque impone labori. 620 Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.' Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris. Adparent dirae facies inimicaque Troiae numina magna deum. Tum uero omne mihi uisum considere in ignis 625 Ilium et ex imo uerti Neptunia Troia; ac ueluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim, -- illa usque minatur et tremefacta comam concusso uertice nutat, 630 uolneribus donec paulatim euicta, supremum congemuit, traxitque iugis auolsa ruinam. Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostis expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt. Atque ubi iam patriae peruentum ad limina sedis 635 antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos optabam primum montis primumque petebam, abnegat excisa uitam producere Troia exsiliumque pati. 'Vos O, quibus integer aeui sanguis,' ait 'solidaeque suo stant robore uires, 640 uos agitate fugam: me si caelicolae uoluissent ducere uitam, has mihi seruassent sedes. Satis una superque uidimus exscidia et captae superauimus urbi. Sic O, sic positum adfati discedite corpus. 645 Ipse manu mortem inueniam; miserebitur hostis exuuiasque petet; facilis iactura sepulcri. Iam pridem inuisus diuis et inutilis annos demoror, ex quo me diuom pater atque hominum rex fulminis adflauit uentis et contigit igni.' 650 Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creusa Ascaniusque omnisque domus, ne uertere secum cuncta pater fatoque urguenti incumbere uellet. Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem. 655 Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? 'Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, 660 et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuuat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis 665 eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam alterum in alterius mactatos sanguine cernam? Arma, uiri, ferte arma; uocat lux ultima uictos. Reddite me Danais; sinite instaurata reuisam 670 proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.' Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat, paruumque patri tendebat Iulum: 675 'Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, hanc primum tutare domum. Cui paruus Iulus, cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?' Talia uociferans gemitu tectum omne replebat, 680 cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. Namque manus inter maestorumque ora parentum ecce leuis summo de uertice uisus Iuli fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis lambere flamma comas et circum tempora pasci. 685 Nos pauidi trepidare metu, crinemque flagrantem excutere et sanctos restinguere fontibus ignis. At pater Anchises oculos ad sidera laetus extulit, et caelo palmas cum uoce tetendit: 'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, 690 aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur, da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.' Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laeuum, et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit. 695 Illam, summa super labentem culmina tecti, cernimus Idaea claram se condere silua signantemque uias; tum longo limite sulcus dat lucem, et late circum loca sulphure fumant. Hic uero uictus genitor se tollit ad auras, 700 adfaturque deos et sanctum sidus adorat. 'Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum. Di patrii, seruate domum, seruate nepotem. Vestrum hoc augurium, uestroque in numine Troia est. Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.' 705 Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis auditur, propiusque aestus incendia uoluunt. 'Ergo age, care pater, ceruici imponere nostrae; ipse subibo umeris, nec me labor iste grauabit: quo res cumque cadent, unum et commune periclum, 710 una salus ambobus erit. Mihi paruus Iulus sit comes, et longe seruet uestigia coniunx: uos, famuli, quae dicam, animis aduertite uestris. Est urbe egressis tumulus templumque uetustum desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus 715 religione patrum multos seruata per annos. Hanc ex diuerso sedem ueniemus in unam. Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis; me, bello e tanto digressum et caede recenti, attrectare nefas, donec me flumine uiuo 720 abluero.' Haec fatus, latos umeros subiectaque colla ueste super fuluique insternor pelle leonis, succedoque oneri; dextrae se paruus Iulus implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; 725 pone subit coniunx: ferimur per opaca locorum; et me, quem dudum non ulla iniecta mouebant tela neque aduerso glomerati ex agmine Grai, nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem. 730 Iamque propinquabam portis, omnemque uidebar euasisse uiam, subito cum creber ad auris uisus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram prospiciens; 'Nate' exclamat, 'fuge nate, propinquant. Ardentis clipeos atque aera micantia cerno!' -- 735 Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum confusam eripuit mentem. Namque auia cursu dum sequor, et nota excedo regione uiarum, heu, misero coniunx fatone erepta Creusa substitit, errauitne uia, seu lassa resedit, 740 incertum; nec post oculis est reddita nostris. Nec prius amissam respexi animumque reflexi, quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam uenimus; hic demum collectis omnibus una defuit, et comites natumque uirumque fefellit. 745 Quem non incusaui amens hominumque deorumque, aut quid in euersa uidi crudelius urbe? Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis commendo sociis et curua ualle recondo; ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. 750 Stat casus renouare omnis, omnemque reuerti per Troiam, et rursus caput obiectare periclis. Principio muros obscuraque limina portae, qua gressum extuleram, repeto, et uestigia retro obseruata sequor per noctem et lumine lustro. 755 Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, me refero: inruerant Danai, et tectum omne tenebant. Ilicet ignis edax summa ad fastigia uento uoluitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. 760 Procedo et Priami sedes arcemque reuiso. Et iam porticibus uacuis Iunonis asylo custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes praedam adseruabant. Huc undique Troia gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum, 765 crateresque auro solidi, captiuaque uestis congeritur; pueri et pauidae longo ordine matres stant circum. Ausus quin etiam uoces iactare per umbram impleui clamore uias, maestusque Creusam 770 nequiquam ingeminans iterumque iterumque uocaui. Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae uisa mihi ante oculos et nota maior imago. Obstipui, steteruntque comae et uox faucibus haesit. 775 [Tum sic adfari et curas his demere dictis :] 'Quid tantum insano iuuat indulgere dolori, O dulcis coniunx? Non haec sine numine diuom eueniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam fas, aut ille sinit superi regnator Olympi. 780 Longa tibi exsilia, et uastum maris aequor arandum, et terram Hesperiam uenies, ubi Lydius arua inter opima uirum leni fluit agmine Thybris: illic res laetae regnumque et regia coniunx parta tibi. Lacrimas dilectae pelle Creusae. 785 Non ego Myrmidonum sedes Dolopumue superbas aspiciam, aut Graiis seruitum matribus ibo, Dardanis, et diuae Veneris nurus. Sed me magna deum genetrix his detinet oris: iamque uale, et nati serua communis amorem.' 790 Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa uolentem dicere deseruit, tenuisque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare bracchia circum: ter frustra comprensa manus effugit imago, par leuibus uentis uolucrique simillima somno. 795 Sic demum socios consumpta nocte reuiso. Atque hic ingentem comitum adfluxisse nouorum inuenio admirans numerum, matresque uirosque, collectam exsilio pubem, miserabile uolgus. Undique conuenere, animis opibusque parati, 800 in quascumque uelim pelago deducere terras. Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant limina portarum, nec spes opis ulla dabatur; cessi, et sublato montes genitore petiui. µ03 Postquam res Asiae Priamique euertere gentem immeritam uisum Superis, ceciditque superbum Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troia, diuersa exsilia et desertas quaerere terras 5 auguriis agimur diuom, classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur, contrahimusque uiros. Vix prima inceperat aestas, et pater Anchises dare fatis uela iubebat; 10 litora cum patriae lacrimans portusque relinquo et campos, ubi Troia fuit: feror exsul in altum cum sociis natoque Penatibus et magnis dis. Terra procul uastis colitur Mauortia campis, Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo, 15 hospitium antiquum Troiae sociique Penates, dum Fortuna fuit. Feror huc, et litore curuo moenia prima loco, fatis ingressus iniquis, Aeneadasque meo nomen de nomine fingo. Sacra Dionaeae matri diuisque ferebam 20 auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem caelicolum regi mactabam in litore taurum. Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo uirgulta et densis hastilibus horrida myrtus. Accessi, uiridemque ab humo conuellere siluam 25 conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, horrendum et dictu uideo mirabile monstrum. Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos uellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae, et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror 30 membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis. Rursus et alterius lentum conuellere uimen insequor, et causas penitus temptare latentis: ater et alterius sequitur de cortice sanguis. Multa mouens animo nymphas uenerabar agrestis 35 Gradiuumque patrem, Geticis qui praesidet aruis, rite secundarent uisus omenque leuarent. Tertia sed postquam maiore hastilia nisu adgredior, genibusque aduersae obluctor harenae--- eloquar, an sileam?---gemitus lacrimabilis imo 40 auditur tumulo, et uox reddita fertur ad auris: 'Quid miserum, Aenea, laceras? Iam parce sepulto; parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia externum tulit, aut cruor hic de stipite manat. Heu, fuge crudelis terras, fuge litus auarum: 45 nam Polydorus ego; hic confixum ferrea texit telorum seges et iaculis increuit acutis.' Tum uero ancipiti mentem formidine pressus obstipui, steteruntque comae et uox faucibus haesit. Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno 50 infelix Priamus furtim mandarat alendum Threicio regi, cum iam diffideret armis Dardaniae, cingique urbem obsidione uideret. Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit, res Agamemnonias uictriciaque arma secutus, 55 fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro ui potitur. Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames? Postquam pauor ossa reliquit, delectos populi ad proceres primumque parentem monstra deum refero, et quae sit sententia posco. 60 Omnibus idem animus, scelerata excedere terra, linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros. Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae, caeruleis maestae uittis atraque cupresso, 65 et circum Iliades crinem de more solutae; inferimus tepido spumantia cymbia lacte sanguinis et sacri pateras, animamque sepulchro condimus, et magna supremum uoce ciemus. Inde, ubi prima fides pelago, placataque uenti 70 dant maria et lenis crepitans uocat Auster in altum, deducunt socii nauis et litora complent: prouehimur portu, terraeque urbesque recedunt. Sacra mari colitur medio gratissima tellus Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, 75 quam pius arquitenens oras et litora circum errantem Mycono e celsa Gyaroque reuinxit, immotamque coli dedit et contemnere uentos. Huc feror; haec fessos tuto placidissima portu accipit: egressi ueneramur Apollinis urbem. 80 Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos uittis et sacra redimitus tempora lauro, occurrit; ueterem Anchisen adgnouit amicum. Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus. Templa dei saxo uenerabar structa uetusto: 85 'Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis et genus et mansuram urbem; serua altera Troiae Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli. Quem sequimur? Quoue ire iubes? Ubi ponere sedes? Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.' 90 Vix ea fatus eram: tremere omnia uisa repente, liminaque laurusque dei, totusque moueri mons circum, et mugire adytis cortina reclusis. Submissi petimus terram, et uox fertur ad auris: 'Dardanidae duri, quae uos a stirpe parentum 95 prima tulit tellus, eadem uos ubere laeto accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem: hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris, et nati natorum, et qui nascentur ab illis.' Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu 100 laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt, quo Phoebus uocet errantis iubeatque reuerti? Tum genitor, ueterum uoluens monumenta uirorum, 'Audite, O proceres' ait 'et spes discite uestras: Creta Iouis magni medio iacet insula ponto; 105 mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae. Centum urbes habitant magnas, uberrima regna; maximus unde pater, si rite audita recordor, Teucrus Rhoeteas primum est aduectus in oras, optauitque locum regno. Nondum Ilium et arces 110 Pergameae steterant; habitabant uallibus imis. hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris, et iuncti currum dominae subiere leones. Ergo agite, et, diuom ducunt qua iussa, sequamur; 115 placemus uentos et Gnosia regna petamus. Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit, tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.' Sic fatus, meritos aris mactauit honores, taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo 120 nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. Fama uolat pulsum regnis cessisse paternis Idomenea ducem, desertaque litora Cretae hoste uacare domos, sedesque adstare relictas. Linquimus Ortygiae portus, pelagoque uolamus, 125 bacchatamque iugis Naxon uiridemque Donysam, Olearon, niueamque Paron, sparsasque per aequor Cycladas, et crebris legimus freta consita terris. Nauticus exoritur uario certamine clamor; hortantur socii: ''Cretam proauosque petamus!'' 130 Prosequitur surgens a puppi uentus euntis et tandem antiquis Curetum adlabimur oris. Ergo auidus muros optatae molior urbis, Pergameamque uoco, et laetam cognomine gentem hortor amare focos arcemque attollere tectis. 135 Iamque fere sicco subductae litore puppes; conubiis aruisque nouis operata iuuentus; iura domosque dabam: subito cum tabida membris, corrupto caeli tractu, miserandaque uenit arboribusque satisque lues et letifer annus. 140 Linquebant dulcis animas, aut aegra trahebant corpora; tum sterilis exurere Sirius agros; arebant herbae, et uictum seges aegra negabat. Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso hortatur pater ire mari, ueniamque precari: 145 quam fessis finem rebus ferat; unde laborum temptare auxilium iubeat; quo uertere cursus. Nox erat, et terris animalia somnus habebat: effigies sacrae diuom Phrygiique Penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis 150 extuleram, uisi ante oculos adstare iacentis in somnis, multo manifesti lumine, qua se plena per insertas fundebat luna fenestras; tum sic adfari et curas his demere dictis: 'Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, 155 hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit. Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti, nos tumidum sub te permensi classibus aequor, idem uenturos tollemus in astra nepotes, imperiumque urbi dabimus: tu moenia magnis 160 magna para, longumque fugae ne linque laborem. Mutandae sedes: non haec tibi litora suasit Delius, aut Cretae iussit considere Apollo. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; 165 Oenotri coluere uiri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem: hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus, Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum. Surge age, et haec laetus longaeuo dicta parenti 170 haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arua.' Talibus attonitus uisis et uoce deorum--- nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere uoltus uelatasque comas praesentiaque ora uidebar; 175 tum gelidus toto manabat corpore sudor corripio e stratis corpus, tendoque supinas ad caelum cum uoce manus, et munera libo intemerata focis. Perfecto laetus honore Anchisen facio certum, remque ordine pando. 180 Adgnouit prolem ambiguam geminosque parentes, seque nouo ueterum deceptum errore locorum. Tum memorat: 'Nate, Iliacis exercite fatis, sola mihi talis casus Cassandra canebat. Nunc repeto haec generi portendere debita nostro, 185 et saepe Hesperiam, saepe Itala regna uocare. Sed quis ad Hesperiae uenturos litora Teucros crederet, aut quem tum uates Cassandra moueret? Cedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur.' Sic ait, et cuncti dicto paremus ouantes. 190 Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis uela damus, uastumque caua trabe currimus aequor. Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae adparent terrae, caelum undique et undique pontus, tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber, 195 noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. Continuo uenti uoluunt mare, magnaque surgunt aequora; dispersi iactamur gurgite uasto; inuoluere diem nimbi, et nox umida caelum abstulit; ingeminant abruptis nubibus ignes. 200 Excutimur cursu, et caecis erramus in undis. Ipse diem noctemque negat discernere caelo, nec meminisse uiae media Palinurus in unda. Tris adeo incertos caeca caligine soles erramus pelago, totidem sine sidere noctes. 205 Quarto terra die primum se attollere tandem uisa, aperire procul montis, ac uoluere fumum. Vela cadunt, remis insurgimus; haud mora nautae adnixi torquent spumas et caerula uerrunt. Seruatum ex undis Strophadum me litora primum 210 accipiunt; Strophades Graio stant nomine dictae, insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam clausa domus, mensasque metu liquere priores. Tristius haud illis monstrum, nec saeuior ulla 215 pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. Virginei uolucrum uoltus, foedissima uentris proluuies, uncaeque manus, et pallida semper ora fame. Huc ubi delati portus intrauimus, ecce 220 laeta boum passim campis armenta uidemus, caprigenumque pecus nullo custode per herbas. Inruimus ferro, et diuos ipsumque uocamus in partem praedamque Iouem; tum litore curuo exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis. 225 At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas, diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant immundo; tum uox taetrum dira inter odorem. Rursum in secessu longo sub rupe cauata, 230 arboribus clausi circum atque horrentibus umbris, instruimus mensas arisque reponimus ignem: rursum ex diuerso caeli caecisque latebris turba sonans praedam pedibus circumuolat uncis, polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant, 235 edico, et dira bellum cum gente gerendum. Haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam disponunt enses et scuta latentia condunt. Ergo ubi delapsae sonitum per curua dedere litora, dat signum specula Misenus ab alta 240 aere cauo. Inuadunt socii, et noua proelia temptant, obscenas pelagi ferro foedare uolucres: sed neque uim plumis ullam nec uolnera tergo accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae semesam praedam et uestigia foeda relinquunt. 245 Una in praecelsa consedit rupe Celaeno, infelix uates, rumpitque hanc pectore uocem: 'Bellum etiam pro caede boum stratisque iuuencis, Laomedontiadae, bellumne inferre paratis, et patrio Harpyias insontis pellere regno? 250 Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit, uobis Furiarum ego maxuma pando. Italiam cursu petitis, uentisque uocatis ibitis Italiam, portusque intrare licebit; 255 sed non ante datam cingetis moenibus urbem, quam uos dira fames nostraeque iniuria caedis ambesas subigat malis absumere mensas.' Dixit, et in siluam pennis ablata refugit. At sociis subita gelidus formidine sanguis 260 deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis, sed uotis precibusque iubent exposcere pacem, siue deae, seu sint dirae obscenaeque uolucres. Et pater Anchises passis de litore palmis numina magna uocat, meritosque indicit honores: 265 'Di, prohibete minas; di, talem auertite casum, et placidi seruate pios!' Tum litore funem deripere, excussosque iubet laxare rudentes. Tendunt uela Noti; fugimus spumantibus undis, qua cursum uentusque gubernatorque uocabat. 270 Iam medio adparet fluctu nemorosa Zacynthos Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis. Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna, et terram altricem saeui exsecramur Ulixi. Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis 275 et formidatus nautis aperitur Apollo. Hunc petimus fessi et paruae succedimus urbi; ancora de prora iacitur, stant litore puppes. Ergo insperata tandem tellure potiti, lustramurque Ioui uotisque incendimus aras, 280 Actiaque Iliacis celebramus litora ludis. Exercent patrias oleo labente palaestras nudati socii; iuuat euasisse tot urbes Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostis. Interea magnum sol circumuoluitur annum, 285 et glacialis hiemps aquilonibus asperat undas. Aere cauo clipeum. magni gestamen Abantis, postibus aduersis figo, et rem carmine signo: AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBVS ARMA. Linquere tum portus iubeo et considere transtris: 290 certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt. Protinus aerias Phaeacum abscondimus arces, litoraque Epiri legimus portuque subimus Chaonio, et celsam Buthroti accedimus urbem. Hic incredibilis rerum fama occupat auris, 295 Priamiden Helenum Graias regnare per urbes, coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, et patrio Andromachen iterum cessisse marito. Obstipui, miroque incensum pectus amore, compellare uirum et casus cognoscere tantos. 300 Progredior portu, classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache, Manisque uocabat Hectoreum ad tumulum, uiridi quem caespite inanem 305 et geminas, causam lacrimis, sacrauerat aras. Ut me conspexit uenientem et Troia circum arma amens uidit, magnis exterrita monstris deriguit uisu in medio, calor ossa reliquit; labitur, et longo uix tandem tempore fatur: 310 'Verane te facies, uerus mihi nuntius adfers, nate dea? Viuisne, aut, si lux alma recessit, Hector ubi est?' Dixit, lacrimasque effudit et omnem impleuit clamore locum. Vix pauca furenti subicio, et raris turbatus uocibus hisco: 315 'uiuo equidem, uitamque extrema per omnia duco; ne dubita, nam uera uides. Heu, quis te casus deiectam coniuge tanto excipit, aut quae digna satis fortuna reuisit Hectoris Andromachen? Pyrrhin' conubia seruas?' 320 Deiecit uoltum et demissa uoce locuta est: 'O felix una ante alias Priameia uirgo, hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos, nec uictoris eri tetigit captiua cubile! 325 nos, patria incensa, diuersa per aequora uectae, stirpis Achilleae fastus iuuenemque superbum, seruitio enixae, tulimus: qui deinde, secutus Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos, me famulo famulamque Heleno transmisit habendam. 330 Ast illum, ereptae magno inflammatus amore coniugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes excipit incautum patriasque obtruncat ad aras. Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos 335 Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit, Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem. Sed tibi qui cursum uenti, quae fata dedere? Aut quisnam ignarum nostris deus adpulit oris? Quid puer Ascanius? superatne et uescitur aura, 340 quem tibi iam Troia--- Ecqua tamen puero est amissae cura parentis? Ecquid in antiquam uirtutem animosque uirilis et pater Aeneas et auunculus excitat Hector?' Talia fundebat lacrimans longosque ciebat 345 incassum fletus, cum sese a moenibus heros Priamides multis Helenus comitantibus adfert, adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit, et multum lacrimas uerba inter singula fundit. Procedo, et paruam Troiam simulataque magnis 350 Pergama, et arentem Xanthi cognomine riuum adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae. Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur: illos porticibus rex accipiebat in amplis; aulai medio libabant pocula Bacchi, 355 impositis auro dapibus, paterasque tenebant. Iamque dies alterque dies processit, et aurae uela uocant tumidoque inflatur carbasus austro. His uatem adgredior dictis ac talia quaeso: 'Troiugena, interpres diuom, qui numina Phoebi, 360 qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis, et uolucrum linguas et praepetis omina pennae, fare age---namque omnem cursum mihi prospera dixit religio, et cuncti suaserunt numine diui Italiam petere et terras temptare repostas: 365 sola nouum dictuque nefas Harpyia Celaeno prodigium canit, et tristis denuntiat iras, obscenamque famem---quae prima pericula uito? Quidue sequens tantos possim superare labores?' Hic Helenus, caesis primum de more iuuencis, 370 exorat pacem diuom, uittasque resoluit sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, ipse manu multo suspensum numine ducit, atque haec deinde canit diuino ex ore sacerdos: 'Nate dea,---nam te maioribus ire per altum 375 auspiciis manifesta fides: sic fata deum rex sortitur, uoluitque uices; is uertitur ordo--- pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres aequora et Ausonio possis considere portu, expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae 380 scire Helenum farique uetat Saturnia Iuno. Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam uicinosque, ignare, paras inuadere portus, longa procul longis uia diuidit inuia terris. Ante et Trinacria lentandus remus in unda, 385 et salis Ausonii lustrandum nauibus aequor, infernique lacus, Aeaeaeque insula Circae, quam tuta possis urbem componere terra: signa tibi dicam, tu condita mente teneto: cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam 390 litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus triginta capitum fetus enixa iacebit. alba, solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum. Nec tu mensarum morsus horresce futuros: 395 fata uiam inuenient, aderitque uocatus Apollo. 'Has autem terras, Italique hanc litoris oram, proxuma quae nostri perfunditur aequoris aestu, effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais. Hic et Narycii posuerunt moenia Locri, 400 et Sallentinos obsedit milite campos Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei parua Philoctetae subnixa Petelia muro. Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes, et positis aris iam uota in litore solues, 405 purpureo uelare comas adopertus amictu, ne qua inter sanctos ignis in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet. Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto: hac casti maneant in religione nepotes. 410 'Ast ubi digressum Siculae te admouerit orae uentus, et angusti rarescent claustra Pelori, laeua tibi tellus et longo laeua petantur aequora circuitu: dextrum fuge litus et undas. Haec loca ui quondam et uasta conuolsa ruina--- 415 tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas--- dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret; uenit medio ui pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, aruaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu. 420 Dextrum Scylla latus, laeuum implacata Charybdis obsidet, atque imo barathri ter gurgite uastos sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras erigit alternos et sidera uerberat unda. At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, 425 ora exsertantem et nauis in saxa trahentem. Prima hominis facies et pulchro pectore uirgo pube tenus, postrema immani corpore pristis, delphinum caudas utero commissa luporum. Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni 430 cessantem, longos et circumflectere cursus, quam semel informem uasto uidisse sub antro Scyllam, et caeruleis canibus resonantia saxa. 'Praeterea, si qua est Heleno prudentia, uati si qua fides, animum si ueris implet Apollo, 435 unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum praedicam, et repetens iterumque iterumque monebo: Iunonis magnae primum prece numen adora; Iunoni cane uota libens, dominamque potentem supplicibus supera donis: sic denique uictor 440 Trinacria finis Italos mittere relicta. 'Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem, diuinosque lacus, et Auerna sonantia siluis, insanam uatem aspicies, quae rupe sub ima fata canit, foliisque notas et nomina mandat. 445 Quaecumque in foliis descripsit carmina uirgo, digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit. Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt; uerum eadem, uerso tenuis cum cardine uentus impulit et teneras turbauit ianua frondes, 450 numquam deinde cauo uolitantia prendere saxo, nec reuocare situs aut iungere carmina curat: inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae. Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,--- quamuis increpitent socii, et ui cursus in altum 455 uela uocet, possisque sinus implere secundos,--- quin adeas uatem precibusque oracula poscas ipsa canat, uocemque uolens atque ora resoluat. Illa tibi Italiae populos uenturaque bella, et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem 460 expediet, cursusque dabit uenerata secundos. Haec sunt, quae nostra liceat te uoce moneri. Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.' Quae postquam uates sic ore effatus amico est, dona dehinc auro grauia sectoque elephanto 465 imperat ad nauis ferri, stipatque carinis ingens argentum, Dodonaeosque lebetas, loricam consertam hamis auroque trilicem, et conum insignis galeae cristasque comantis, arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti. 470 Addit equos, additque duces; remigium supplet; socios simul instruit armis. Interea classem uelis aptare iubebat Anchises, fieret uento mora ne qua ferenti. Quem Phoebi interpres multo compellat honore: 475 'Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo, cura deum, bis Pergameis erepte ruinis, ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe uelis. Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est; Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo. 480 Vade' ait 'O felix nati pietate. Quid ultra prouehor, et fando surgentis demoror austros?' Nec minus Andromache digressu maesta supremo fert picturatas auri subtemine uestes et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), 485 textilibusque onerat donis, ac talia fatur: 'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, O milli sola mei super Astyanactis imago: 490 sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; et nunc aequali tecum pubesceret aeuo.' Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: 'Viuite felices, quibus est fortuna peracta iam sua; nos alia ex aliis in fata uocamur. 495 Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, arua neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque uidetis quam uestrae fecere manus, melioribus, opto, auspiciis, et quae fuerit minus obuia Graiis. 500 Si quando Thybrim uicinaque Thybridis arua intraro, gentique meae data moenia cernam, cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor atque idem casus, unam faciemus utramque 505 Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.' Prouehimur pelago uicina Ceraunia iuxta, unde iter Italiam cursusque breuissimus undis. Sol ruit interea et montes umbrantur opaci; sternimur optatae gremio telluris ad undam, 510 sortiti remos, passimque in litore sicco corpora curamus; fessos sopor inrigat artus. Necdum orbem medium Nox horis acta subibat: haud segnis strato surgit Palinurus et omnis explorat uentos, atque auribus aera captat; 515 sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones, armatumque auro circumspicit Oriona. Postquam cuncta uidet caelo constare sereno, dat clarum e puppi signum; nos castra mouemus, 520 temptamusque uiam et uelorum pandimus alas. Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis, cum procul obscuros collis humilemque uidemus Italiam. ''Italiam'' primus conclamat Achates, ''Italiam'' laeto socii clamore salutant. 525 Tum pater Anchises magnum cratera corona induit, impleuitque mero, diuosque uocauit stans celsa in puppi: 'Di maris et terrae tempestatumque potentes, ferte uiam uento facilem et spirate secundi.' 530 Crebrescunt optatae aurae portusque patescit iam propior, templumque adparet in arce Mineruae. Vela legunt socii et proras ad litora torquent. Portus ab Euroo fluctu curuatus in arcum, obiectae salsa spumant aspargine cautes; 535 ipse latet; gemino demittunt bracchia muro turriti scopuli, refugitque ab litore templum. Quattuor hic, primum omen, equos in gramine uidi tondentis campum late, candore niuali. Et pater Anchises: 'Bellum, O terra hospita, portas 540 bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. Sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes, et frena iugo concordia ferre; spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit ouantis, 545 et capita ante aras Phrygio uelamur amictu; praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Iunoni Argiuae iussos adolemus honores. Haud mora, continuo perfectis ordine uotis, cornua uelatarum obuertimus antemarum, 550 Graiugenumque domos suspectaque linquimus arua. Hinc sinus Herculei (si uera est fama) Tarenti cernitur; attollit se diua Lacinia contra, Caulonisque arces et nauifragum Scylaceum. Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, 555 et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora uoces, exsultantque uada, atque aestu miscentur harenae. Et pater Anchises: 'Nimirum haec illa Charybdis: hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. 560 Eripite, O socii, pariterque insurgite remis!' Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem contorsit laeuas proram Palinurus ad undas. laeuam cuncta cohors remis uentisque petiuit. Tollimur in caelum curuato gurgite, et idem 565 subducta ad Manis imos desedimus unda. Ter scopuli clamorem inter caua saxa dedere: ter spumam elisam et rorantia uidimus astra. Interea fessos uentus cum sole reliquit, ignarique uiae Cyclopum adlabimur oris. 570 Portus ab accessu uentorum immotus et ingens ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis; interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente fauilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit; 575 interdum scopulos auolsaque uiscera montis erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. Fama est Enceladi semustum fulmine corpus urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam 580 impositam ruptis flammam exspirare caminis; et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo. Noctem illam tecti siluis immania monstra perferimus, nec quae sonitum det causa uidemus. 585 Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra siderea polus, obscuro sed nubila caelo, et lunam in nimbo nox intempesta tenebat. Postera iamque dies primo surgebat Eoo, umentemque Aurora polo dimouerat umbram: 590 cum subito e siluis, macie confecta suprema, ignoti noua forma uiri miserandaque cultu procedit, supplexque manus ad litora tendit. Respicimus: dira inluuies inmissaque barba, consertum tegumen spinis; at cetera Graius, 595 [et quondam patriis ad Troiam missus in armis.] Isque ubi Dardanios habitus et Troia uidit arma procul, paulum aspectu conterritus haesit, continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps cum fletu precibusque tulit: 'Per sidera testor, 600 per superos atque hoc caeli spirabile lumen, tollite me, Teucri; quascumque abducite terras; hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum, et bello Iliacos fateor petiisse Penatis; pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri, 605 spargite me in fluctus, uastoque inmergite ponto. Si pereo, hominum manibus periisse iuuabit.' Dixerat, et genua amplexus genibusque uolutans haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus, hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri. 610 Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, dat iuueni, atque animum praesenti pignore firmat. Ille haec, deposita tandem formidine, fatur: 'Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi, nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto 615 paupere --- mansissetque utinam fortuna! --- profectus. Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt, inmemores socii uasto Cyclopis in antro deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis, intus opaca, ingens; ipse arduus, altaque pulsat 620 sidera --- Di, talem terris auertite pestem! --- nec uisu facilis nec dictu adfabilis ulli. Visceribus miserorum et sanguine uescitur atro. Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro prensa manu magna, medio resupinus in antro, 625 frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent limina; uidi atro cum membra fluentia tabo manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus. Haud impune quidem; nec talia passus Ulixes, oblitusue sui est Ithacus discrimine tanto. 630 Nam simul expletus dapibus uinoque sepultus ceruicem inflexam posuit, iacuitque per antrum immensus, saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique uices, una undique circum 635 fundimur, et telo lumen terebramus acuto, --- ingens, quod torua solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, --- et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras. Sed fugite, O miseri, fugite, atque ab litore funem 640 rumpite. Nam qualis quantusque cauo Polyphemus in antro lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat, centum alii curua haec habitant ad litora uolgo infandi Cyclopes, et altis montibus errant. 645 Tertia iam lunae se cornua lumine complent, cum uitam in siluis inter deserta ferarum lustra domosque traho, uastosque ab rupe Cyclopas prospicio, sonitumque pedum uocemque tremesco. Victum infelicem, bacas lapidosaque corna, 650 dant rami et uolsis pascunt radicibus herbae. Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem conspexi uenientem. Huic me, quaecumque fuisset, addixi: satis est gentem effugisse nefandam. Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.' 655 Vix ea fatus erat, summo cum monte uidemus ipsum inter pecudes uasta se mole mouentem pastorem Polyphemum et litora nota petentem, monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum. Trunca manu pinus regit et uestigia firmat; 660 lanigerae comitantur oues --- ea sola uoluptas solamenque mali. Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora uenit, luminis effossi fluidum lauit inde cruorem, dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor 665 iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit. Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto supplice sic merito, tacitique incidere funem; uertimus et proni certantibus aequora remis. Sensit, et ad sonitum uocis uestigia torsit; 670 uerum ubi nulla datur dextra adfectare potestas, nec potis Ionios fluctus aequare sequendo, clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes contremuere undae, penitusque exterrita tellus Italiae, curuisque immugiit Aetna cauernis. 675 At genus e siluis Cyclopum et montibus altis excitum ruit ad portus et litora complent. Cernimus adstantis nequiquam lumine toruo Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis, concilium horrendum: quales cum uertice celso 680 aeriae quercus, aut coniferae cyparissi constiterunt, silua alta Iouis, lucusue Dianae. Praecipites metus acer agit quocumque rudentis excutere, et uentis intendere uela secundis. Contra iussa monent Heleni Scyllam atque Charybdin 685 inter, utramque uiam leti discrimine paruo, ni teneant cursus; certum est dare lintea retro. Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori missus adest. Viuo praeteruehor ostia saxo Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem. 690 Talia monstrabat relegens errata retrorsus litora Achaemenides; comes infelicis Ulixi. Sicanio praetenta sinu iacet insula contra Plemyrium undosum; nomen dixere priores Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem 695 occultas egisse uias subter mare; qui nunc ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis. Iussi numina magna loci ueneramur; et inde exsupero praepingue solum stagnantis Helori. Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni 700 radimus, et fatis numquam concessa moueri adparet Camerina procul campique Geloi, immanisque Gela fluuii cognomine dicta. Arduus inde Acragas ostentat maxuma longe moenia, magnanimum quondam generator equorum; 705 teque datis linquo uentis, palmosa Selinus, et uada dura lego saxis Lilybeia caecis. Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actis, heu genitorem, omnis curae casusque leuamen, 710 amitto Anchisen: hic me, pater optume, fessum deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis! Nec uates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno. Hic labor extremus, longarum haec meta uiarum. 715 Hinc me digressum uestris deus adpulit oris. Sic pater Aeneas intentis omnibus unus fata renarrabat diuom, cursusque docebat. Conticuit tandem, factoque hic fine quieuit. µ04 At regina graui iamdudum saucia cura uolnus alit uenis, et caeco carpitur igni. Multa uiri uirtus animo, multusque recursat gentis honos: haerent infixi pectore uoltus 5 uerbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phoebea lustrabat lampade terras, umentemque Aurora polo dimouerat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: "Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! 10 Quis nouus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! Credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum. Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! 15 Si mihi non animo fixum immotumque sederet, ne cui me uinclo uellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. 20 Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit: adgnosco ueteris uestigia flammae. Sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat, 25 uel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te uiolo, aut tua iura resoluo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum seruetque sepulchro." 30 Sic effata sinum lacrimis impleuit obortis. Anna refert: "O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuuenta, nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris? Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? 35 Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis diues alit: placitone etiam pugnabis amori? Nec uenit in mentem, quorum consederis aruis? 40 Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, germanique minas? 45 Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas uento tenuisse carinas. Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus! 50 Tu modo posce deos ueniam, sacrisque litatis indulge hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago desaeuit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum." His dictis incensum animum inflammauit amore, 55 spemque dedit dubiae menti, soluitque pudorem. Principio delubra adeunt, pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui uincla iugalia curae. 60 Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido candentis uaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, instauratque diem donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta. 65 Heu uatum ignarae mentes! quid uota furentem, quid delubra iuuant? Est mollis flamma medullas interea, et tacitum uiuit sub pectore uolnus. Uritur infelix Dido, totaque uagatur urbe furens, qualis coniecta cerua sagitta, 70 quam procul incautam nemora inter Cresia fixit pastor agens telis, liquitque uolatile ferrum nescius; illa fuga siluas saltusque peragrat Dictaeos; haeret lateri letalis arundo. Nunc media Aenean secum per moenia ducit, 75 Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam; incipit effari, mediaque in uoce resistit; nunc eadem labente die conuiuia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore. 80 Post, ubi digressi, lumenque obscura uicissim luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret uacua, stratisque relictis incubat, illum absens absentem auditque uidetque; aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, 85 detinet, infandum si fallere possit amorem. Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuuentus exercet, portusue aut propugnacula bello tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque murorum ingentes aequataque machina caelo. 90 Quam simul ac tali persensit peste teneri cara Iouis coniunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: "Egregiam uero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen, 95 una dolo diuom si femina uicta duorum est! Nec me adeo fallit ueritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae. Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos 100 exercemus? Habes, tota quod mente petisti: ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum paribusque regamus auspiciis; liceat Phrygio seruire marito, dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae." 105 Olli -- sensit enim simulata mente locutam, quo regnum Italiae Libycas auerteret oras -- sic contra est ingressa Venus: "Quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello, si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. 110 Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam esse uelit Tyriis urbem Troiaque profectis, misceriue probet populos, aut foedera iungi. Tu coniunx tibi fas animum temptare precando. Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno: 115 "Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat confieri possit, paucis, aduerte, docebo. Venatum Aeneas unaque miserrima Dido in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. 120 His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo. Diffugient comites et nocte tegentur opaca: speluncam Dido dux et Troianus eandem 125 deuenient; adero, et, tua si mihi certa uoluntas, [conubio iungam stabili propriamque dicabo,] hic hymenaeus erit." -- Non aduersata petenti adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis. Oceanum interea surgens Aurora reliquit. 130 It portis iubare exorto delecta iuuentus; retia rara, plagae, lato uenabula ferro, Massylique ruunt equites et odora canum uis. Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro 135 stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. Tandem progreditur, magna stipante caterua, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula uestem. 140 Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis infert se socium Aeneas atque agmina iungit. Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam inuisit Apollo, 145 instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem fronde premit crinem fingens atque implicat auro; tela sonant umeris: haud illo segnior ibat 150 Aeneas; tantum egregio decus enitet ore. Postquam altos uentum in montis atque inuia lustra, ecce ferae, saxi deiectae uertice, caprae decurrere iugis; alia de parte patentis transmittunt cursu campos atque agmina cerui 155 puluerulenta fuga glomerant montisque relinquunt. At puer Ascanius mediis in uallibus acri gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, spumantemque dari pecora inter inertia uotis optat aprum, aut fuluum descendere monte leonem. 160 Interea magno misceri murmure caelum incipit; insequitur commixta grandine nimbus; et Tyrii comites passim et Troiana iuuentus Dardaniusque nepos Veneris diuersa per agros tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. 165 Speluncam Dido dux et Troianus eandem deueniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno dant signum; fulsere ignes et conscius aether conubiis, summoque ulularunt uertice nymphae. Ille dies primus leti primusque malorum 170 causa fuit; neque enim specie famaue mouetur, nec iam furtiuum Dido meditatur amorem: coniugium uocat; hoc praetexit nomine culpam. Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes -- Fama, malum qua non aliud uelocius ullum; 175 mobilitate uiget, uiresque adquirit eundo, parua metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem 180 progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae tot uigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. Nocte uolat caeli medio terraeque per umbram, 185 stridens, nec dulci declinat lumina somno; luce sedet custos aut summi culmine tecti, turribus aut altis, et magnas territat urbes; tam ficti prauique tenax, quam nuntia ueri. Haec tum multiplici populos sermone replebat 190 gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: uenisse Aenean, Troiano sanguine cretum, cui se pulchra uiro dignetur iungere Dido; nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fouere regnorum immemores turpique cupidine captos. 195 Haec passim dea foeda uirum diffundit in ora. Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, incenditque animum dictis atque aggerat iras. Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, templa Ioui centum latis immania regnis, 200 centum aras posuit, uigilemque sacrauerat ignem, excubias diuom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et uariis florentia limina sertis. Isque amens animi et rumore accensus amaro dicitur ante aras media inter numina diuom 205 multa Iouem manibus supplex orasse supinis: "Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes 210 terrificant animos et inania murmura miscent? Femina, quae nostris errans in finibus urbem exiguam pretio posuit, cui litus arandum cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit. 215 Et nunc ille Paris cum semiuiro comitatu, Maeonia mentum mitra crinemque madentem subnexus, rapto potitur: nos munera templis quippe tuis ferimus, famamque fouemus inanem." Talibus orantem dictis arasque tenentem 220 audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit regia et oblitos famae melioris amantes. Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: "Vade age, nate, uoca Zephyros et labere pennis, Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc 225 exspectat, fatisque datas non respicit urbes, adloquere, et celeris defer mea dicta per auras. Non illum nobis genetrix pulcherrima talem promisit, Graiumque ideo bis uindicat armis; sed fore, qui grauidam imperiis belloque frementem 230 Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. Si nulla accendit tantarum gloria rerum, nec super ipse sua molitur laude laborem, Ascanione pater Romanas inuidet arces? 235 Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, nec prolem Ausoniam et Lauinia respicit arua? Nauiget: haec summa est; hic nostri nuntius esto." Dixerat. Ille patris magni parere parabat imperio; et primum pedibus talaria nectit 240 aurea, quae sublimem alis siue aequora supra seu terram rapido pariter cum flamine portant; tum uirgam capit: hac animas ille euocat Orco pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. 245 Illa fretus agit uentos, et turbida tranat nubila; iamque uolans apicem et latera ardua cernit Atlantis duri, caelum qui uertice fulcit, Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris piniferum caput et uento pulsatur et imbri; 250 nix umeros infusa tegit; tum flumina mento praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. Hic primum paribus nitens Cyllenius alis constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas misit, aui similis, quae circum litora, circum 255 piscosos scopulos humilis uolat aequora iuxta. Haud aliter terras inter caelumque uolabat, litus harenosum Libyae uentosque secabat materno ueniens ab auo Cyllenia proles. Ut primum alatis tetigit magalia plantis, 260 Aenean fundantem arces ac tecta nouantem conspicit; atque illi stellatus iaspide fulua ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, diues quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreuerat auro. 265 Continuo inuadit: "Tu nunc Karthaginis altae fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum? Ipse deum tibi me claro demittit Olympo regnator, caelum ac terras qui numine torquet; 270 ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris? Si te nulla mouet tantarum gloria rerum, [nec super ipse tua moliris laude laborem,] Ascanium surgentem et spes heredis Iuli 275 respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur." Tali Cyllenius ore locutus mortalis uisus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis euanuit auram. At uero Aeneas aspectu obmutuit amens, 280 arrectaeque horrore comae, et uox faucibus haesit. Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, attonitus tanto monitu imperioque deorum. Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem audeat adfatu? Quae prima exordia sumat? 285 Atque animum nunc huc celerem, nunc diuidit illuc, in partisque rapit uarias perque omnia uersat. Haec alternanti potior sententia uisa est: Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, 290 arma parent, et quae rebus sit causa nouandis dissimulent; sese interea, quando optuma Dido nesciat et tantos rumpi non speret amores, temptaturum aditus, et quae mollissima fandi tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes 295 imperio laeti parent ac iussa facessunt. At regina dolos -- quis fallere possit amantem? praesensit, motusque excepit prima futuros, omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari. 300 Saeuit inops animi, totamque incensa per urbem bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia, nocturnusque uocat clamore Cithaeron. Tandem his Aenean compellat uocibus ultro: 305 "Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum posse nefas, tacitusque mea decedere terra? Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, nec moritura tenet crudeli funere Dido? Quin etiam hiberno moliris sidere classem, 310 et mediis properas aquilonibus ire per altum, crudelis? Quid, si non arua aliena domosque ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret, Troia per undosum peteretur classibus aequor Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te 315 (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis, et istam -- oro, si quis adhuc precibus locus -- exue mentem. 320 Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere, infensi Tyrii; te propter eundem exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes? Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. 325 Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas? Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles, si quis mihi paruulus aula luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, 330 non equidem omnino capta ac deserta uiderer." Dixerat. Ille Iouis monitis immota tenebat lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: "Ego te, quae plurima fando enumerare uales, numquam, regina, negabo 335 promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto speraui -- ne finge -- fugam, nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera ueni. 340 Me si fata meis paterentur ducere uitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, et recidiua manu posuissem Pergama uictis. 345 Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes: hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces, Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis, quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, 350 inuidia est? Et nos fas extera quaerere regna. Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago; me puer Ascanius capitisque iniuria cari, 355 quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus aruis. Nunc etiam interpres diuom, Ioue missus ab ipso -- testor utrumque caput -- celeris mandata per auras detulit; ipse deum manifesto in lumine uidi intrantem muros, uocemque his auribus hausi. 360 Desine meque tuis incendere teque querelis: Italiam non sponte sequor." Talia dicentem iamdudum auersa tuetur, huc illuc uoluens oculos, totumque pererrat luminibus tacitis, et sic accensa profatur: 365 "Nec tibi diua parens, generis nec Dardanus auctor, perfide; sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reseruo? Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit? 370 Num lacrimas uictus dedit, aut miseratus amantem est? Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno, nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem excepi, et regni demens in parte locaui; 375 amissam classem, socios a morte reduxi. Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, nunc Lyciae sortes, nunc et Ioue missus ab ipso interpres diuom fert horrida iussa per auras. Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos 380 sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello. I, sequere Italiam uentis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe uocaturum. Sequar atris ignibus absens, 385 et, cum frigida mors anima seduxerit artus, omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. Audiam et haec Manis ueniet mihi fama sub imos." His medium dictis sermonem abrumpit, et auras aegra fugit, seque ex oculis auertit et aufert, 390 linquens multa metu cunctantem et multa parantem dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis auertere curas, 395 multa gemens magnoque animum labefactus amore, iussa tamen diuom exsequitur, classemque reuisit. Tum uero Teucri incumbunt, et litore celsas deducunt toto naues: natat uncta carina; frondentisque ferunt remos et robora siluis 400 infabricata, fugae studio. Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis. Ac uelut ingentem formicae farris aceruum cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt; it nigrum campis agmen, praedamque per herbas 405 conuectant calle angusto; pars grandia trudunt obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt castigantque moras; opere omnis semita feruet. Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus? quosue dabas gemitus, cum litora feruere late 410 prospiceres arce ex summa, totumque uideres misceri ante oculos tantis clamoribus aequor? Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis? Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando cogitur, et supplex animos submittere amori, 415 ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. "Anna, uides toto properari litore; circum undique conuenere; uocat iam carbasus auras, puppibus et laeti nautae imposuere coronas. Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, 420 et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; sola uiri mollis aditus et tempora noras. I, soror, atque hostem supplex adfare superbum: 425 non ego cum Danais Troianam exscindere gentem Aulide iuraui, classemue ad Pergama misi, nec patris Anchisae cineres Manisue reuelli, cur mea dicta neget duras demittere in auris. Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti: 430 exspectet facilemque fugam uentosque ferentis. Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, nec pulcro ut Latio careat regnumque relinquat: tempus inane peto, requiem spatiumque furori, dum mea me uictam doceat fortuna dolere. 435 Extremam hanc oro ueniam -- miserere sororis -- quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam." Talibus orabat, talisque miserrima fletus fertque refertque soror: sed nullis ille mouetur fletibus, aut uoces ullas tractabilis audit; 440 fata obstant, placidasque uiri deus obstruit auris. Ac, uelut annoso ualidam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant; it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes; 445 ipsa haeret scopulis, et, quantum uertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit: haud secus adsiduis hinc atque hinc uocibus heros tunditur, et magno persentit pectore curas; mens immota manet; lacrimae uoluuntur inanes. 450 Tum uero infelix fatis exterrita Dido mortem orat; taedet caeli conuexa tueri. Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, uidit, turicremis cum dona imponeret aris, horrendum dictu, latices nigrescere sacros, 455 fusaque in obscenum se uertere uina cruorem. Hoc uisum nulli, non ipsi effata sorori. Praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, uelleribus niueis et festa fronde reuinctum: 460 hinc exaudiri uoces et uerba uocantis uisa uiri, nox cum terras obscura teneret; solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri et longas in fletum ducere uoces; multaque praeterea uatum praedicta priorum 465 terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui sola sibi, semper longam incomitata uidetur ire uiam, et Tyrios deserta quaerere terra. Eumenidum ueluti demens uidet agmina Pentheus, 470 et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas; aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes armatam facibus matrem et serpentibus atris cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae. Ergo ubi concepit furias euicta dolore 475 decreuitque mori, tempus secum ipsa modumque exigit, et, maestam dictis adgressa sororem, consilium uoltu tegit, ac spem fronte serenat: "Inueni, germana, uiam -- gratare sorori -- quae mihi reddat eum, uel eo me soluat amantem. 480 Oceani finem iuxta solemque cadentem ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas axem humero torquet stellis ardentibus aptum: hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi 485 quae dabat, et sacros seruabat in arbore ramos, spargens umida mella soporiferumque papauer. Haec se carminibus promittit soluere mentes quas uelit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluuiis, et uertere sidera retro; 490 nocturnosque mouet Manis: mugire uidebis sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. Testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas inuitam accingier artes. Tu secreta pyram tecto interiore sub auras 495 erige, et arma uiri, thalamo quae fixa reliquit impius, exuuiasque omnis, lectumque iugalem, quo perii, superimponas: abolere nefandi cuncta uiri monumenta iuuat, monstratque sacerdos." Haec effata silet; pallor simul occupat ora. 500 Non tamen Anna nouis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut grauiora timet, quam morte Sychaei: ergo iussa parat. At regina, pyra penetrali in sede sub auras 505 erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea; super exuuias ensemque relictum effigiemque toro locat, haud ignara futuri. Stant arae circum, et crines effusa sacerdos 510 ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae. Sparserat et latices simulatos fontis Auerni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur a\"enis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni; 515 quaeritur et nascentis equi de fronte reuolsus et matri praereptus amor. Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, unum exuta pedem uinclis, in ueste recincta, testatur moritura deos et conscia fati 520 sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes curae numen habet iustumque memorque, precatur. Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, siluaeque et saeua quierant 525 aequora: cum medio uoluuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque uolucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti [lenibant curas, et corda oblita laborum]. At non infelix animi Phoenissa, nec umquam 530 Soluitur in somnos, oculisue aut pectore noctem accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens saeuit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. Sic adeo insistit, secumque ita corde uolutat: "En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores 535 experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum iussa sequar? Quiane auxilio iuuat ante leuatos, et bene apud memores ueteris stat gratia facti? 540 Quis me autem, fac uelle, sinet, ratibusue superbis inuisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis? Quid tum, sola fuga nautas comitabor ouantes, an Tyriis omnique manu stipata meorum 545 inferar, et, quos Sidonia uix urbe reuelli, rursus agam pelago, et uentis dare uela iubebo? Quin morere, ut merita es, ferroque auerte dolorem. Tu lacrimis euicta meis, tu prima furentem his, germana, malis oneras atque obicis hosti. 550 Non licuit thalami expertem sine crimine uitam degere, more ferae, tales nec tangere curas! Non seruata fides cineri promissa Sychaeo!" Tantos illa suo rumpebat pectore questus. Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, 555 carpebat somnos, rebus iam rite paratis. Huic se forma dei uoltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita uisa monere est -- omnia Mercurio similis, uocemque coloremque et crinis flauos et membra decora iuuenta: 560 "Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos? Illa dolos dirumque nefas in pectore uersat, certa mori, uarioque irarum fluctuat aestu. 565 Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? Iam mare turbari trabibus, saeuasque uidebis conlucere faces, iam feruere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem. Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper 570 femina." Sic fatus, nocti se immiscuit atrae. Tum uero Aeneas, subitis exterritus umbris, corripit e somno corpus, sociosque fatigat: "Praecipites uigilate, uiri, et considite transtris; soluite uela citi. Deus aethere missus ab alto 575 festinare fugam tortosque incidere funes ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, quisquis es, imperioque iterum paremus ouantes. Adsis o placidusque iuues, et sidera caelo dextra feras." Dixit, uaginaque eripit ensem 580 fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; litora deseruere; latet sub classibus aequor; adnixi torquent spumas et caerula uerrunt. Et iam prima nouo spargebat lumine terras 585 Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primum albescere lucem uidit, et aequatis classem procedere uelis, litoraque et uacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum, 590 flauentesque abscissa comas, "Pro Iuppiter, ibit hic" ait "et nostris inluserit aduena regnis? Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii naualibus? Ite, ferte citi flammas, date uela, impellite remos! -- 595 Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat? Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt. Tum decuit, cum sceptra dabas. -- En dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare Penates, quem subiisse umeris confectum aetate parentem! 600 Non potui abreptum diuellere corpus, et undis spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? -- Verum anceps pugnae fuerat fortuna: -- fuisset. Quem metui moritura? Faces in castra tulissem, 605 implessemque foros flammis, natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem. "Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes, 610 et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis aduertite numen, et nostras audite preces. Si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret: 615 at bello audacis populi uexatus et armis, finibus extorris, complexu auulsus Iuli, auxilium imploret, uideatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, 620 sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena. Haec precor, hanc uocem extremam cum sanguine fundo. Tum uos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto. 625 Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore uires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque." 630 Haec ait, et partis animum uersabat in omnis, inuisam quaerens quam primum abrumpere lucem. Tum breuiter Barcen nutricem adfata Sychaei; namque suam patria antiqua cinis ater habebat: "Annam cara mihi nutrix huc siste sororem; 635 dic corpus properet fluuiali spargere lympha, et pecudes secum et monstrata piacula ducat: sic ueniat; tuque ipsa pia tege tempora uitta. Sacra Ioui Stygio, quae rite incepta paraui, perficere est animus, finemque imponere curis, 640 Dardaniique rogum capitis permittere flammae." Sic ait: illa gradum studio celerabat anili. At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam uoluens aciem, maculisque trementis interfusa genas, et pallida morte futura, 645 interiora domus inrumpit limina, et altos conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas uestes notumque cubile conspexit, paulum lacrimis et mente morata, 650 incubuitque toro, dixitque nouissima uerba: "Dulces exuuiae, dum fata deusque sinebant, accipite hanc animam, meque his exsoluite curis. Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi, et nunc magna mei sub terras ibit imago. 655 Urbem praeclaram statui; mea moenia uidi; ulta uirum, poenas inimico a fratre recepi; felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!" Dixit, et, os impressa toro, "Moriemur inultae, 660 sed moriamur" ait. "Sic, sic iuuat ire sub umbras: Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis." Dixerat; atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore 665 spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta atria; concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis 670 Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes culmina perque hominum uoluantur perque deorum. Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror foedans et pectora pugnis per medios ruit, ac morientem nomine clamat: 675 "Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas? Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? Quid primum deserta querar? Comitemne sororem spreuisti moriens? Eadem me ad fata uocasses: idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. 680 His etiam struxi manibus, patriosque uocaui uoce deos, sic te ut posita crudelis abessem? Exstinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios urbemque tuam. Date uolnera lymphis abluam, et, extremus si quis super halitus errat, 685 ore legam." Sic fata, gradus euaserat altos, semianimemque sinu germanam amplexa fouebat cum gemitu, atque atros siccabat ueste cruores. Illa, graues oculos conata attollere, rursus deficit; infixum stridit sub pectore uulnus. 690 Ter sese attollens cubitoque adnixa leuauit; ter reuoluta toro est, oculisque errantibus alto quaesiuit caelo lucem, ingemuitque reperta. Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem difficilisque obitus, Irim demisit Olympo, 695 quae luctantem animam nexosque resolueret artus. Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, sed misera ante diem, subitoque accensa furore, nondum illi flauum Proserpina uertice crinem abstulerat, Stygioque caput damnauerat Orco. 700 Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, mille trahens uarios aduerso sole colores, deuolat, et supra caput adstitit: "Hunc ego Diti sacrum iussa fero, teque isto corpore soluo." Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una 705 dilapsus calor, atque in uentos uita recessit. µ05 Interea medium Aeneas iam classe tenebat certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem, 5 causa latet; duri magno sed amore dolores polluto, notumque, furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, 10 olli caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: 'Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidue, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus 15 colligere arma iubet ualidisque incumbere remis, obliquatque sinus in uentum, ac talia fatur: 'Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. Mutati transuersa fremunt et uespere ab atro 20 consurgunt uenti, atque in nubem cogitur aer. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur, quoque uocat, uertamus iter. Nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, 25 si modo rite memor seruata remetior astra.' Tum pius Aeneas: 'Equidem sic poscere uentos iamdudum et frustra cerno te tendere contra: Flecte uiam uelis. An sit mihi gratior ulla, quoue magis fessas optem demittere naues, 30 quam quae Dardanium tellus mihi seruat Acesten, et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' Haec ubi dicta, petunt portus, et uela secundi intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, et tandem laeti notae aduertuntur harenae. 35 At procul ex celso miratus uertice montis aduentum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troia Criniso conceptum flumine mater quem genuit: ueterum non immemor ille parentum 40 gratatur reduces, et gaza laetus agresti excipit, ac fessos opibus solatur amicis. Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni aduocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur: 45 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine diuom, annuus exactis completur mensibus orbis, ex quo reliquias diuinique ossa parentis Condidimus terra maestasque sacrauimus aras. Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, 50 semper honoratum -- sic di uoluistis -- habebo. Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicoue mari deprensus et urbe Mycenae; annua uota tamen sollemnisque ordine pompas exsequerer, strueremque suis altaria donis. 55 Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, haud equidem sine mente, reor, sine numine diuom, adsumus et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem; poscamus uentos; atque haec me sacra quotannis 60 urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum uobis Troia generatus Acestes dat numero capita in naues; adhibete Penates et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. Praeterea, si nona diem mortalibus almum 65 Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, prima citae Teucris ponam certamina classis; quique pedum cursu ualet, et qui uiribus audax aut iaculo incedit melior leuibusque sagittis, seu crudo fidit pugnam committere caestu, 70 cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae. Ore fauete omnes, et cingite tempora ramis.' Sic fatus, uelat materna tempora myrto; hoc Elymus facit, hoc aeui maturus Acestes, hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. 75 Ille e concilio multis cum milibus ibat ad tumulum, magna medius comitante caterua. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho fundit humi, duo lacte nouo, duo sanguine sacro, purpureosque iacit flores, ac talia fatur: 80 'Salue, sancte parens: iterum saluete, recepti nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae. Non licuit fines Italos fataliaque arua, nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.' Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis 85 septem ingens gyros, septena uolumina traxit, amplexus placide tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga notae, maculosus et auro squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille iacit uarios aduerso sole colores. 90 Obstipuit uisu Aeneas. Ille agmine longo tandem inter pateras et leuia pocula serpens libauitque dapes, rursusque innoxius imo successit tumulo, et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, 95 incertus, geniumne loci famulumne parentis esse putet: caedit binas de more bidentes, totque sues, totidem nigrantis terga iuuencos; uinaque fundebat pateris, animamque uocabat Anchisae magni Manisque Acheronte remissos. 100 Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti dona ferunt, onerant aras, mactantque iuuencos; ordine aena locant alii, fusique per herbam subiciunt ueribus prunas et uiscera torrent. Exspectata dies aderat, nonamque serena 105 Auroram Phaethontis equi iam luce uehebant, famaque finitimos et clari nomen Acestae excierat; laeto complerant litora coetu, uisuri Aeneadas, pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur 110 in medio, sacri tripodes uiridesque coronae, et palmae pretium uictoribus, armaque et ostro perfusae uestes, argenti aurique talenta; et tuba commissos medio canit aggere ludos. Prima pares ineunt grauibus certamina remis 115 quattuor ex omni delectae classe carinae. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi; ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, urbis opus, triplici pubes quam Dardana uersu 120 impellunt, terno consurgunt ordine remi; Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro inuehitur magna, Scyllaque Cloanthus caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti. Est procul in pelago saxum spumantia contra 125 litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori; tranquillo silet, immotaque attollitur unda campus, et apricis statio gratissima mergis. Hic uiridem Aeneas frondenti ex ilice metam 130 constituit signum nautis pater, unde reuerti scirent, et longos ubi circumflectere cursus. Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro ductores longe effulgent ostroque decori; cetera populea uelatur fronde iuuentus, 135 nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit. Considunt transtris, intentaque brachia remis; intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit corda pauor pulsans, laudumque arrecta cupido. Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, 140 haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor nauticus, adductis spumant freta uersa lacertis. Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor. Non tam praecipites biiugo certamine campum 145 corripuere, ruuntque effusi carcere currus, nec sic immissis aurigae undantia lora concussere iugis pronique in uerbera pendent. Tum plausu fremituque uirum studiisque fauentum consonat omne nemus, uocemque inclusa uolutant 150 litora, pulsati colles clamore resultant. Effugit ante alios primisque elabitur undis turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus consequitur, melior remis, sed pondere pinus tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis 155 Centaurusque locum tendunt superare priorem; et nunc Pristis habet, nunc uictam praeterit ingens Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur frontibus, et longa sulcant uada salsa carina. Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, 160 cum princeps medioque Gyas in gurgite uictor rectorem nauis compellat uoce Menoeten: 'Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum; litus ama, et laeuas stringat sine palmula cautes; altum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetes 165 saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. 'Quo diuersus abis?' iterum 'Pete saxa, Menoete!' cum clamore Gyas reuocabat; et ecce Cloanthum respicit instantem tergo, et propiora tenentem. Ille inter nauemque Gyae scopulosque sonantes 170 radit iter laeuum interior, subitoque priorem praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis. Tum uero exarsit iuueni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, 175 in mare praecipitem puppi deturbat ab alta; ipse gubernaclo rector subit, ipse magister, hortaturque uiros, clauumque ad litora torquet. At grauis, ut fundo uix tandem redditus imo est, iam senior madidaque fluens in ueste Menoetes 180 summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. Ilium et labentem Teucri et risere natantem, et salsos rident reuomentem pectore fluctus. Hic laeta extremis spes est accensa duobus, Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem. 185 Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, nec tota tamen ille prior praeeunte carina; parte prior, partem rostro premit aemula Pristis. At media socios incedens naue per ipsos hortatur Mnestheus: 'Nunc, nunc insurgite remis, 190 Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema delegi comites; nunc illas promite uires, nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi, Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis. Non iam prima peto Mnestheus, neque uincere certo; 195 quamquam O! -- sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti; extremos pudeat rediisse; hoc uincite, ciues, et prohibete nefas.' Olli certamine summo procumbunt; uastis tremit ictibus aerea puppis, subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus 200 aridaque ora quatit, sudor fluit undique riuis. Attulit ipse uiris optatum casus honorem. Namque furens animi dum proram ad saxa suburguet interior, spatioque subit Sergestus iniquo, infelix saxis in procurrentibus haesit. 205 Concussae cautes, et acuto in murice remi obnixi crepuere, inlisaque prora pependit. Consurgunt nautae et magno clamore morantur, ferratasque trudes et acuta cuspide contos 210 expediunt, fractosque legunt in gurgite remos. At laetus Mnestheus successuque acrior ipso agmine remorum celeri uentisque uocatis prona petit maria et pelago decurrit aperto. 215 Qualis spelunca subito commota columba, cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, fertur in ana uolans, plausumque exterrita pennis dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto radit iter liquidum, celeres neque commouet alas: 220 sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis aequora, sic illam fert impetus ipse uolantem. Et primum in scopulo luctantem deserit alto Sergestum, breuibusque uadis frustraque uocantem auxilia, et fractis discentem currere remis 225 Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est. Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus: quem petit, et summis adnixus uiribus urguet. Tum uero ingeminat clamor, cunctique sequentem 230 instigant studiis, resonatque fragoribus aether. Hi proprium decus et partum indignantur honorem ni teneant, uitamque uolunt pro laude pacisci; hos successus alit: possunt, quia posse uidentur. Et fors aequatis cepissent praemia rostris, 235 ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus fudissetque preces, diuosque in uota uocasset: Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, uobis laetus ego hoc candentem in litore taurum constituam ante aras, uoti reus, extaque salsos 240 porriciam in fluctus et uina liquentia fundam.' Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis Nereidum Phorcique chorus Panopeaque uirgo, et pater ipse manu magna Portunus euntem impulit; illa Noto citius uolucrique sagitta 245 ad terram fugit, et portu se condidit alto. Tum satus Anchisa, cunctis ex more uocatis, uictorem magna praeconis uoce Cloanthum declarat uiridique aduelat tempora lauro, muneraque in naues ternos optare iuuencos, 250 uinaque et argenti magnum dat ferre talentum. Ipsis praecipuos ductoribus addit honores: uictori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, intextusque puer frondosa regius Ida ueloces iaculo ceruos cursuque fatigat, 255 acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida sublimem pedibus rapuit Iouis armiger uncis; longaeui palmas nequiquam ad sidera tendunt custodes, saeuitque canum latratus in auras. At qui deinde locum tenuit uirtute secundum, 260 leuibus huic hamis consertam auroque trilicem loricam, quam Demoleo detraxerat ipse uictor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, donat habere uiro, decus et tutamen in armis. Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant 265 multiplicem, conixi umeris; indutus at olim Demoleos cursu palantes Troas agebat. Tertia dona facit geminos ex aere lebetas, cymbiaque argento perfecta atque aspera signis. Iamque adeo donati omnes opibusque superbi 270 puniceis ibant euincti tempora taenis, cum saeuo e scopulo multa uix arte reuolsus, amissis remis atque ordine debilis uno, inrisam sine honore ratem Sergestus agebat. Qualis saepe uiae deprensus in aggere serpens, aerea quem obliquum rota transiit, aut grauis ictu 275 seminecem liquit saxo lacerumque uiator; nequiquam longos fugiens dat corpore tortus, parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla arduus attollens, pars uolnere clauda retentat nexantem nodis seque in sua membra plicantem: 280 tali remigio nauis se tarda mouebat; uela facit tamen, et uelis subit ostia plenis. Sergestum Aeneas promisso munere donat, seruatam ob nauem laetus sociosque reductos. Olli serua datur, operum haud ignara Mineruae, 285 Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati. Hoc pius Acneas misso certamine tendit gramineum in campum, quem collibus undique curuis cingebant siluae, mediaque in ualle theatri circus erat; quo se multis cum milibus heros 290 consessu medium tulit exstructoque resedit. Hic, qui forte uelint rapido contendere cursu, imitat pretiis animos, et praemia ponit. Undique conueniunt leucri mixtique Sicani, Nisus et Euryalus primi, 295 Euryalus forma insignis uiridique iuuenta, Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus regius egregia Priami de stirpe Diores; hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan, alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis; 300 tum duo Trinacrii iuuenes, Helymus Panopesque, adsueti siluis, comites senioris Acestae; multi praeterea, quos fama obscura recondit. Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus: 'Accipite haec animis, laetasque aduertite mentes: 305 nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. Gnosia bina dabo leuato lucida ferro spicula caelatamque argento ferre bipennem; omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi accipient flauaque caput nectentur oliua. 310 Primus equum phaleris insignem uictor habeto; alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis Threiciis, lato quam circum amplectitur auro balteus et tereti subnectit fibula gemma; tertius Argolica hac galea contentus abito.' 315 Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente corripiunt spatia audito, limenque relinquunt, effusi nimbo similes, simul ultima signant. Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus emicat, et uentis et fulminis ocior alis; 320 proximus huic, longo sed proxumus interuallo, insequitur Salius; spatio post deinde relicto tertius Euryalus: Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso ecce uolat calcemque terit iam calce Diores, 325 incumbens umero, spatia et si plura supersint, transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat. Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam finem aduentabant, leui cum sanguine Nisus labitur infelix, caesis ut forte iuuencis 330 fusus humum uiridisque super madefecerat herbas. Hic iuuenis iam uictor ouans uestigia presso haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso concidit immundoque fimo sacroque cruore. Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum; 335 nam sese opposuit Salio per lubrica surgens; ille autem spissa iacuit reuolutus harena. Emicat Euryalus, et munere uictor amici prima tenet, plausuque uolat fremituque secundo. Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores. 340 Hic totum caueae consessum ingentis et ora prima patrum magnis Salius clamoribus implet, ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem. Tutatur fauor Euryalum, lacrimaeque decorae, gratior et pulchro ueniens in corpore uirtus. 345 Adiuuat et magna proclamat uoce Diores, qui subiit palmae, frustraque ad praemia uenit ultima, si primi Salio reddentur honores. Tum pater Aeneas 'Vestra' inquit 'munera uobis certa manent, pueri, et palmam mouet ordine nemo; 350 me liceat casus misereri insontis amici.' Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis dat Salio, uillis onerosum atque unguibus aureis. Hic Nisus, 'Si tanta' inquit 'sunt praemia uictis, et te lapsorum miseret, quae munera Niso 355 digna dabis, primam merui qui laude coronam, ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset? Et simul his dictis faciem ostentabat et udo turpia membra fimo. Risit pater optimus olli et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem, 360 Neptuni sacro Danais de poste refixum. Hoc iuuenem egregium praestanti munere donat; Post, ubi confecti cursus, et dona peregit: 'Nunc, si cui uirtus animusque in pectore praesens, adsit, et euinctis attollat brachia palmis.' 365 Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, uictori uelatum auro uittisque iuuencum, ensem atque insignem galeam solacia uicto. Nec mora: continuo uastis cum uiribus effert ora Dares, magnoque uirum se murmure tollit; 370 solus qui Paridem solitus contendere contra, idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector, uictorem Buten immani corpore, qui se Bebrycia ueniens Amyci de gente ferebat, perculit, et fulua moribundum extendit harena. 375 Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, ostenditque umeros latos, alternaque iactat brachia protendens, et uerberat ictibus auras. Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto audet adire uirum manibusque inducere caestus. 380 Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma, Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus tum laeua taurum cornu tenet, atque ita fatur: 'Nate dea, si nemo audet se credere pugnae, quae finis standi? Quo me decet usque teneri? 385 Ducere dona iube.' Cuncti simul ore fremebant Dardanidae, reddique uiro promissa iubebant. Hic grauis Entellum dictis castigat Acestes, proximus ut uiridante toro consederat herbae: 'Entelle, heroum quondam fortissime frustra, 390 tantane tam patiens nullo certamine tolli dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?' Ille sub haec: 'Non laudis amor, nec gloria cessit 395 pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque effetae in corpore uires. Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste exsultat fidens, si nunc foret illa iuuentas, haud equidem pretio inductus pulchroque iuuenco 400 uenissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus in medium geminos immani pondere caestus proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus ferre manum, duroque intendere brachia tergo. Obstipuere animi: tantorum ingentia septem 405 terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat; magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa huc illuc uinclorum immensa uolumina uersat. Tum senior talis referebat pectore uoces: 410 'Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma uidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam? Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat; -- sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro; -- his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus, 415 dum melior uires sanguis dabat, aemula necdum temporibus geminis canebat sparsa senectus. Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat, idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes, aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto; 420 solue metus; et tu Troianos exue caestus.' Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque exuit, atque ingens media consistit harena. Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos, 425 et paribus palmas amborum innexuit armis. Constitit in digitos extemplo arrectus uterque, brachiaque ad superas interritus extulit auras. Abduxere retro longe capita ardua ab ictu, immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt. 430 Ille pedum melior motu, fretusque iuuenta; hic membris et mole ualens, sed tarda trementi genua labant, uastos quatit aeger anhelitus artus. Multa uiri nequiquam inter se uolnera iactant, multa cauo lateri ingeminant, et pectore uastos 435 dant sonitus, erratque auris et tempora circum crebra manus, duro crepitant sub uolnere malae. Stat grauis Entellus nisuque immotus eodem, corpore tela modo atque oculis uigilantibus exit. Ille, uelut celsam oppugnat qui molibus urbem, 440 aut montana sedet circum castella sub armis, nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat arte locum, et uariis adsultibus inritus urguet. Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte extulit: ille ictum uenientem a uertice uelox 445 praeuidit, celerique elapsus corpore cessit. Entellus uires in uentum effudit, et ultro ipse grauis grauiterque ad terram pondere uasto concidit, ut quondam caua concidit aut Erymantho, aut Ida in magna, radicibus eruta pinus. 450 Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes; it clamor caelo, primusque accurrit Acestes, aequaeuumque ab humo miserans attollit amicum. At non tardatus casu neque territus heros acrior ad pugnam redit ac uim suscitat ira. 455 Tum pudor incendit uires et conscia uirtus, praecipitemque Daren ardens agit aequore toto, nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra; nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi culminibus crepitant, sic densis ictibus heros 460 creber utraque manu pulsat uersatque Dareta. Tum pater Aeneas procedere longius iras et saeuire animis Entellum haud passus acerbis; sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta eripuit mulcens dictis, ac talia fatur: 465 'Infelix, quae tanta animum dementia cepit? Non uires alias conuersaque numina sentis? Cede deo.' Dixitque et proelia uoce diremit. Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem, iactantemque utroque caput, crassumque cruorem 470 ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes, ducunt ad naues; galeamque ensemque uocati accipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt. Hic uictor, superans animis tauroque superbus: 'Nate dea, uosque haec' inquit 'cognoscite, Teucri, 475 et mihi quae fuerint iuuenali in corpore uires, et qua seruetis reuocatum a morte Dareta.' Dixit, et aduersi contra stetit ora iuuenci, qui donum adstabat pugnae, durosque reducta librauit dextra media inter cornua caestus, 480 arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro. sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos. Ille super tales effundit pectore uoces: 'Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persoluo; hic uictor caestus artemque repono.' 485 Protinus Aeneas celeri certare sagitta inuitat qui forte uelint, et praemia ponit, ingentique manu malum de naue Seresti erigit, et uolucrem traiecto in fune columbam, quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto. 490 Conuenere uiri, deiectamque aerea sortem accepit galea; et primus clamore secundo Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis; quem modo nauali Mnestheus certamine uictor consequitur, uiridi Mnestheus euinctus oliua. 495 Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater, Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus, in medios telum torsisti primus Achiuos. Extremus galeaque ima subsedit Acestes, ausus et ipse manu iuuenum temptare laborem. 500 Tum ualidis flexos incuruant uiribus arcus pro se quisque uiri, et depromunt tela pharetris. Primaque per caelum, neruo stridente, sagitta Hyrtacidae iuuenis uolucres diuerberat auras; et uenit, aduersique infigitur arbore mali. 505 Intremuit malus, timuitque exterrita pennis ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu. Post acer Mnestheus adducto constitit arcu, alta petens, pariterque oculos telumque tetendit. Ast ipsam miserandus auem contingere ferro 510 non ualuit: nodos et uincula linea rupit, quis innexa pedem malo pendebat ab alto: illa notos atque alta uolans in nubila fugit. Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato tela tenens, fratrem Eurytion in Pota uocauit, 515 iam uacuo laetam caelo speculatus, et alis plaudentem nigra figit sub nube columbam. Decidit exanimis, uitamque reliquit in astris aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam. Amissa solus palma superabat Acestes; 520 qui tamen aerias telum contendit in auras, ostentans artemque pater arcumque sonantem. Hic oculis subito obicitur magnoque futurum augurio monstrum; docuit post exitus ingens, seraque terrifici cecinerunt omina uates. 525 Namque uolans liquidis in nubibus arsit harundo, signauitque uiam flammis, tenuisque recessit consumpta in uentos, caelo ceu saepe refixa transcurrunt crinemque uolantia sidera ducunt. Attonitis haesere animis, superosque precati 530 Trinacrii Teucrique uiri; nec maximus omen abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten muneribus cumulat magnis, ac talia fatur: 'Sume, pater; nam te uoluit rex magnus Olympi talibus auspiciis exsortem ducere honores. 535 Ipsius Anchisae longaeui hoc munus habebis, cratera impressum signis, quem Thracius olim Anchisae genitori in magno munere Cisseus ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.' Sic fatus cingit uiridanti tempora lauro, 540 et primum ante omnes uictorem appellat Acesten. Nec bonus Eurytion praelato inuidit honori, quamuis solus auem caelo deiecit ab alto. Proximus ingreditur donis, qui uincula rupit; extremus, uolucri qui fixit arundine malum. 545 At pater Aeneas, nondum certamine misso, custodem ad sese comitemque impubis Iuli Epytiden uocat, et fidam sic fatur ad aurem: 'Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratum agmen habet secum, cursusque instruxit equorum, 550 ducat auo turmas, et sese ostendat in armis, dic' ait. Ipse omnem longo decedere circo infusum populum, et campos iubet esse patentes. Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum frenatis lucent in equis, quos omnis euntes 555 Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuuentus. omnibus in morem tonsa coma pressa corona; cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro; pars leuis umero pharetras; it pectore summo flexilis obtorti per collum circulus auri. 560 Tres equitum numero turmae, ternique uagantur ductores: pueri bis seni quemque secuti agmine partito fulgent paribusque magistris. Una acies iuuenum, ducit quam paruus ouantem nomen aui referens Priamus, -- tua clara, Polite, 565 progenies, auctura Italos, -- quem Thracius albis portat equus bicolor maculis, uestigia primi alba pedis frontemque ostentans arduus albam. Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini, paruus Atys, pueroque puer dilectus Iulo. 570 Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus Sidonio est inuectus equo, quem candida Dido esse sui dederat monumentum et pignus amoris. Cetera Trinacrii pubes senioris Acestae fertur equis. 575 Excipiunt plausu pauidos, gaudentque tuentes Dardanidae, ueterumque adgnoscunt ora parentum. Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum lustrauere in equis, signum clamore paratis Epytides longe dedit insonuitque flagello. 580 Olli discurrere pares, atque agmina terni diductis soluere choris, rursusque uocati conuertere uias infestaque tela tulere. Inde alios ineunt cursus aliosque recursus aduersi spatiis, alternosque orbibus orbes 585 impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis; et nunc terga fuga nudant, nunc spicula uertunt infensi, facta pariter nunc pace feruntur. Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta parietibus textum caecis iter, ancipitemque 590 mille uiis habuisse dolum, qua signa sequendi falleret indeprensus et inremeabilis error; haud alio Teucrum nati uestigia cursu impediunt texuntque fugas et proelia ludo, delphinum similes, qui per maria umida nando 595 Carpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.] Hunc morem cursus atque haec certamina primus Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam, rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos, quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes; 600 Albani docuere suos; hinc maxima porro accepit Roma, et patrium seruauit honorem; Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen. Hac celebrata tenus sancto certamina patri. Hic primum fortuna fidem mutata nouauit. 605 Dum uariis tumulo referunt sollemnia ludis, Irim de caelo misit Saturnia Iuno Iliacam ad classem, uentosque adspirat eunti, multa mouens, necdum antiquum saturata dolorem. Illa, uiam celerans per mille coloribus arcum, 610 nulli uisa cito decurrit tramite uirgo. Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat, desertosque uidet portus classemque relictam. At procul in sola secretae Troades acta amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum 615 pontum adspectabant flentes. 'Heu tot uada fessis et tantum superesse maris!' uox omnibus una. Urbem orant; taedet pelagi perferre laborem. Ergo inter medias sese haud ignara nocendi conicit, et faciemque deae uestemque reponit; 620 fit Beroe, Tmarii coniunx longaeua Dorycli, cui genus et quondam nomen natique fuissent; ac sic Dardanidum mediam se matribus infert: 'O miserae, quas non manus' inquit 'Achaica bello traxerit ad letum patriae sub moenibus! O gens 625 infelix, cui te exitio Fortuna reseruat? Septuma post Troiae exscidium iam uertitur aestas, eum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum Italiam sequimur fugientem, et uoluimur undis. 630 Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes: quis prohibet muros iacere et dare ciuibus urbem? O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates, nullane iam Troiae dicentur moenia? Nusquam Hectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, uidebo? 635 Quin agite et mecum infaustas exurite puppes. Nam mihi Cassandrae per somnum uatis imago ardentes dare uisa faces: ''Hic quaerite Troiam; hic domus est'' inquit ''uobis.'' Iam tempus agi res, uec tantis mora prodigiis. En quattuor arae 640 Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.' Haec memorans, prima infensum ui corripit ignem, sublataque procul dextra conixa coruscat, et iacit: arrectae mentes stupefactaque corda Iliadum. Hic una e multis, quae maxima natu, 645 Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix: 'Non Beroe uobis, non haec Rhoeteia, matres, est Dorycli coniunx; diuini signa decoris ardentesque notate oculos; qui spiritus illi, qui uoltus, uocisque sonus, uel gressus eunti. 650 Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui aegram, indignantem, tali quod sola careret munere, nec meritos Anchisae inferet honores.' Haec effata. At matres primo ancipites oculisque malignis 655 ambiguae spectare rates miserum inter amorem praesentis terrae fatisque uocantia regna, cum dea se paribus per caelum sustulit alis, ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. Tum uero attonitae monstris actaeque furore 660 conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem; pars spoliant aras, frondem ac uirgulta facesque coniciunt. Furit immissis Volcanus habenis transtra per et remos et pictas abiete puppes. Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri 665 incensas perfert naues Eumelus, et ipsi respiciunt atram in nimbo uolitare fauillam. Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres ducebat, sic acer equo turbata petiuit castra, nec exanimes possunt retinere magistri. 670 'Quis furor iste nouus? Quo nunc, quo tenditis' inquit, 'heu, miserae ciues? Non hostem inimicaque castra Argiuum, uestras spes uritis. En, ego uester Ascanius!' Galeam ante pedes proiecit inanem, qua ludo indutus belli simulacra ciebat; 675 accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. Ast illae diuersa metu per litora passim diffugiunt, siluasque et sicubi concaua furtim saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est. 680 Sed non idcirco flammae atque incendia uires indomitas posuere; udo sub robore uiuit stuppa uomens tardum fumum, lentusque carinas est uapor, et toto descendit corpore pestis, nec uires heroum infusaque flumina prosunt. 685 Tum pius Aeneas umeris abscindere uestem, auxilioque uocare deos, et tendere palmas: 'Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum Troianos, si quid pietas antiqua labores respicit humanos, da flammam euadere classi 690 nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto. Vel tu, quod superest infesto fulmine morti, si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.' Vix haec ediderat, cum effusis imbribus atra tempestas sine more furit, tonitruque tremescunt 695 ardua terrarum et campi; ruit aethere toto turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris; implenturque super puppes; semiusta madescunt robora; restinctus donec uapor omnis, et omnes, quattuor amissis, seruatae a peste carinae. 700 At pater Aeneas, casu concussus acerbo, nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas mutabat uersans, Siculisne resideret aruis, oblitus fatorum, Italasne capesseret oras. Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas 705 quem docuit multaque insignem reddidit arte, haec responsa dabat, uel quae portenderet ira magna deum, uel quae fatorum posceret ordo; isque his Aenean solatus uocibus infit: 'Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur; 710 quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. Est tibi Dardanius diuinae stirpis Acestes: hunc cape consiliis socium et coniunge uolentem; huic trade, amissis superant qui nauibus, et quos pertaesum magni incepti rerumque tuarum est; 715 longaeuosque senes ac fessas aequore matres, et quidquid tecum inualidum metuensque pericli est, delige, et his habeant terris sine moenia fessi: urbem appellabunt permisso nomine Acestam.' Talibus incensus dictis senioris amici, 720 tum uero in curas animo diducitur omnes. Et nox atra polum bigis subuecta tenebat: uisa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae subito tales effundere uoces: 'Nate, mihi uita quondam, dum uita manebat, 725 care magis, nate, Iliacis exercite fatis, imperio Iouis huc uenio, qui classibus ignem depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est. Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes dat senior; lectos iuuenes, fortissima corda, 730 defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante infernas accede domos, et Auerna per alta congressus pete, nate, meos. Non me impia namque Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum 735 concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla nigrarum multo pecudum te sanguine ducet: tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces. Iamque uale: torquet medios Nox humida cursus, et me saeuus equis Oriens adflauit anhelis.' 740 Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras. Aeneas, 'Quo deinde ruis, quo proripis?' inquit, 'Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?' Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes, Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae 745 farre pio et plena supplex ueneratur acerra. Extemplo socios primumque arcessit Acesten, et Iouis imperium et cari praecepta parentis edocet, et quae nunc animo sententia constet. Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes. 750 Transcribunt urbi matres, populumque uolentem deponunt, animos nil magnae laudis egentes. Ipsi transtra nouant, flammisque ambesa reponunt robora nauigiis, aptant remosque rudentesque, exigui numero, sed bello uiuida uirtus. 755 Interea Aeneas urbem designat aratro sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam esse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes, indicitque forum et patribus dat iura uocatis. Tum uicina astris, Erycino in uertice sedes 760 fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo. Iamque dies epulata nouem gens omnis, et aris factus honos: placidi strauerunt aequora uenti, creber et adspirans rursus uocat Auster in altum. 765 Exoritur procurua ingens per litora fletus; complexi inter se noctemque diemque morantur. Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam uisa maris facies et non tolerabile nomen, ire uolunt, omnemque fugae perferre laborem. 770 Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis, et consanguineo lacrimans commendat Acestae. Tris Eryci uitulos et Tempestatibus agnam caedere deinde iubet, soluique ex ordine funem. Ipse, caput tonsae foliis euinctus oliuae, 775 stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proiicit in fluctus ac uina liquentia fundit. Prosequitur surgens a puppi uentus euntes. Certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt. At Venus interea Neptunum exercita curis 780 adloquitur, talesque effundit pectore questus: Iunonis grauis ira nec exsaturabile pectus cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes; quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla, nec Iouis imperio fatisque infracta quiescit. 785 Non media de gente Phrygum exedisse nefandis urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem: reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae insequitur: causas tanti sciat illa furoris. Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis 790 quam molem subito excierit: maria omnia caelo miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis, in regnis hoc ausa tuis. Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis exussit foede puppes, et classe subegit 795 amissa socios ignotae linquere terrae. Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas uela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim: si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.' Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti: 800 'Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, unde genus ducis: merui quoque; saepe furores compressi, et rabiem tantam caelique marisque. Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor, Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles 805 exanimata sequens impingeret agmina muris, milia multa daret leto, gemerentque repleti amnes, nec reperire uiam atque euoluere posset in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti congressum Aenean nec dis nec uiribus aequis 810 nube caua rapui, cuperem cum uertere ab imo structa meis manibus periurae moenia Troiae. Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores. Tutus, quos optas, portus accedet Auerni. Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres; 815 unum pro multis dabitur caput.' His ubi laeta deae permulsit pectora dictis, iungit equos auro genitor, spumantiaque addit frena feris, manibusque omnes effundit habenas. Caeruleo per summa leuis uolat aequora curru; 820 subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti sternitur aequor aquis; fugiunt uasto aethere nimbi. Tum uariae comitum facies, immania cete, et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon, Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis; 825 laeua tenent Thetis, et Melite, Panopeaque uirgo, Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque. Hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnes attolli malos, intendi brachia uelis. 830 Una omnes fecere pedem pariterque sinistros, nunc dextros soluere sinus; una ardua torquent cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem. Princeps ante omnes densum Palinurus agebat agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi. 835 Iamque fere mediam caeli Nox humida metam contigerat; placida laxabant membra quiete sub remis fusi per dura sedilia nautae: cum leuis aetheriis delapsus Somnus ab astris aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras, 840 te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans insonti; puppique deus consedit in alta, Phorbanti similis, funditque has ore loquelas: 'Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem; aequatae spirant aurae; datur hora quieti. 845 Pone caput, fessosque oculos furare labori: ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.' Cui uix attollens Palinurus lumina fatur: 'Mene salis placidi uoltum fluctusque quietos ignorare iubes? Mene huic confidere monstro? 850 Aenean credam quid enim fallacibus auris et caelo, totiens deceptus fraude sereni?' Talia dicta dabat, clauumque affixus et haerens nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat. Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem, 855 uique soporatum Stygia, super utraque quassat tempora, cunctantique natantia lumina soluit. Vix primos inopina quies laxauerat artus, et super incumbens cum puppis parte reuolsa, cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas 860 praecipitem ac socios nequiquam saepe uocantem; ipse uolans tenues se sustulit ales ad auras. Currit iter tutum non secius aequore classis, promissisque patris Neptuni interrita fertur. Iamque adeo scopulos Sirenum aduecta subibat, 865 difficiles quondam multorumque ossibus albos, tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant: cum pater amisso fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque animum concussus amici 870 'O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!' µ06 Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas, et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris. Obuertunt pelago proras; tum dente tenaci ancora fundabat naues, et litora curuae 5 praetexunt puppes. Iuuenum manus emicat ardens litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae abstrusa in uenis silicis, pars densa ferarum tecta rapit siluas, inuentaque flumina monstrat. At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo 10 praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae antrum immane petit, magnum cui mentem animumque Delius inspirat uates, aperitque futura. Iam subeunt Triuiae lucos atque aurea tecta. Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna, 15 praepetibus pennis ausus se credere caelo, insuetum per iter gelidas enauit ad Arctos, Chalcidicaque leuis tandem super adstitit arce. Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacrauit remigium alarum, posuitque immania templa. 20 In foribus letum Androgeo: tum pendere poenas Cecropidae iussi -- miserum! -- septena quotannis corpora natorum; stat ductis sortibus urna. Contra elata mari respondet Gnosia tellus: hic crudelis amor tauri, suppostaque furto 25 Pasiphae, mixtumque genus prolesque biformis Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae; hic labor ille domus et inextricabilis error; magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resoluit, 30 caeca regens filo uestigia. Tu quoque magnam partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. Bis conatus erat casus effingere in auro; bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates 35 adforet, atque una Phoebi Triuiaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi: 'Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit; nunc grege de intacto septem mactare iuuencos praestiterit, totidem lectas de more bidentes.' 40 Talibus adfata Aenean (nec sacra morantur iussa uiri), Teucros uocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, quo lati ducunt aditus centum, ostia centum; unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae. 45 Ventum erat ad limen, cum uirgo. 'Poscere fata tempus' ait; 'deus, ecce, deus!' Cui talia fanti ante fores subito non uoltus, non color unus, non comptae mansere comae; sed pectus anhelum, et rabie fera corda tument; maiorque uideri, 50 nec mortale sonans, adflata est numine quando iam propiore dei. 'Cessas in uota precesque, Tros' ait 'Aenea? Cessas? Neque enim ante dehiscent attonitae magna ora domus.' Et talia fata conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit 55 ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo: 'Phoebe, graues Troiae semper miserate labores, Dardana qui Paridis direxti tela manusque corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras tot maria intraui duce te, penitusque repostas 60 Massylum gentes praetentaque Syrtibus arua, iam tandem Italiae fugientis prendimus oras; hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta. Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens 65 gloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima uates, praescia uenturi, da, non indebita posco regna meis fatis, Latio considere Teucros errantisque deos agitataque numina Troiae. Tum Phoebo et Triuiae solido de marmore templum 70 instituam, festosque dies de nomine Phoebi. Te quoque magna manent regnis penetralia nostris: hic ego namque tuas sortes arcanaque fata, dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo, alma, uiros. Foliis tantum ne carmina manda, 75 ne turbata uolent rapidis ludibria uentis; ipsa canas oro.' Finem dedit ore loquendi. At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro bacchatur uates, magnum si pectore possit excussisse deum; tanto magis ille fatigat 80 os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. Ostia iamque domus patuere ingentia centum sponte sua, uatisque ferunt responsa per auras: 'O tandem magnis pelagi defuncte periclis! Sed terrae grauiora manent. In regna Lauini 85 Dardanidae uenient; mitte hanc de pectore curam; sed non et uenisse uolent. Bella, horrida bella, et Thybrim multo spumantem sanguine cerno. Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra defuerint; alius Latio iam partus Achilles, 90 natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno usquam aberit; cum tu supplex in rebus egenis quas gentes Italum aut quas non oraueris urbes! Causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris externique iterum thalami. 95 Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis, quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.' Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla horrendas canit ambages antroque remugit, 100 obscuris uera inuoluens: ea frena furenti concutit, et stimulos sub pectore uertit Apollo. Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, incipit Aeneas heros: 'Non ulla laborum, O uirgo, noua mi facies inopinaue surgit; 105 omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. Unum oro: quando hic inferni ianua regis dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso, ire ad conspectum cari genitoris et ora contingat; doceas iter et sacra ostia pandas. 110 Illum ego per flammas et mille sequentia tela eripui his umeris, medioque ex hoste recepi; ille meum comitatus iter, maria omnia mecum atque omnes pelagique minas caelique ferebat, inualidus, uires ultra sortemque senectae. 115 Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque, alma, precor, miserere; -- potes namque omnia, nec te nequiquam lucis Hecate praefecit Auernis; -- si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus, 120 Threicia fretus cithara fidibusque canoris, si fratrem Pollux alterna morte redemit, itque reditque uiam totiens. Quid Thesea, magnum quid memorem Alciden? Et mi genus ab Ioue summo.' Talibus orabat dictis, arasque tenebat, 125 cum sic orsa loqui uates: 'Sate sanguine diuom, Tros Anchisiade, facilis descensus Auerno; noctes atque dies patet atri ianua Ditis; sed reuocare gradum superasque euadere ad auras, hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amauit 130 Iuppiter, aut ardens euexit ad aethera uirtus, dis geniti potuere. Tenent media omnia siluae, Cocytusque sinu labens circumuenit atro. Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, bis Stygios innare lacus, bis nigra uidere 135 Tartara, et insano iuuat indulgere labori, accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca aureus et foliis et lento uimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis lucus, et obscuris claudunt conuallibus umbrae. 140 Sed non ante datur telluris operta subire, auricomos quam quis decerpserit arbore fetus. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit. Primo auulso non deficit alter aureus, et simili frondescit uirga metallo. 145 Ergo alte uestiga oculis, et rite repertum carpe manu; namque ipse uolens facilisque sequetur, si te fata uocant; aliter non uiribus ullis uincere, nec duro poteris conuellere ferro. Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici -- 150 heu nescis -- totamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes. Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto: sic demum lucos Stygis et regna inuia uiuis 155 aspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore. Aeneas maesto defixus lumina uoltu ingreditur, linquens antrum, caecosque uolutat euentus animo secum. Cui fidus Achates it comes, et paribus curis uestigia figit. 160 Multa inter sese uario sermone serebant, quem socium exanimem uates, quod corpus humandum diceret. Atque illi Misenum in litore sicco, ut uenere, uident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter 165 aere ciere uiros, Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta: postquam illum uita uictor spoliauit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros 170 addiderat socium, non inferiora secutus. Sed tum, forte caua dum personat aequora concha, demens, et cantu uocat in certamina diuos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa uirum spumosa inmerserat unda. 175 Ergo omnes magno circum clamore fremebant, praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae, haud mora, festinant flentes, aramque sepulchri congerere arboribus caeloque educere certant. Itur in antiquam siluam, stabula alta ferarum; 180 procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, aduoluunt ingentis montibus ornos. Nec non Aeneas opera inter talia primus hortatur socios, paribusque accingitur armis. 185 Atque haec ipse suo tristi cum corde uolutat, aspectans siluam inmensam, et sic uoce precatur: 'Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat nemore in tanto, quando omnia uere heu nimium de te uates, Misene, locuta est.' 190 Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae ipsa sub ora uiri caelo uenere uolantes, et uiridi sedere solo. Tum maximus heros maternas agnoscit aues, laetusque precatur: 'Este duces, O, si qua uia est, cursumque per auras 195 dirigite in lucos, ubi pinguem diues opacat ramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus, diua parens.' Sic effatus uestigia pressit, obseruans quae signa ferant, quo tendere pergant. Pascentes illae tantum prodire uolando, 200 quantum acie possent oculi seruare sequentum. Inde ubi uenere ad fauces graue olentis Auerni, tollunt se celeres, liquidumque per aera lapsae sedibus optatis geminae super arbore sidunt, discolor unde auri per ramos aura refulsit. 205 Quale solet siluis brumali frigore uiscum fronde uirere noua, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea uento. 210 Corripit Aeneas extemplo auidusque refringit cunctantem, et uatis portat sub tecta Sibyllae. Nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant, et cineri ingrato suprema ferebant. Principio pinguem taedis et robore secto 215 ingentem struxere pyram, cui frondibus atris intexunt latera, et ferales ante cupresios constituunt, decorantque super fulgentibus armis. Pars calidos latices et aena undantia flammis expediunt, corpusque lauant frigentis et unguunt. 220 Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt, purpureasque super uestes, uelamina nota, coniciunt. Pars ingenti subiere feretro, triste ministerium, et subiectam more parentum auersi tenuere facem. Congesta cremantur 225 turea dona, dapes, fuso crateres oliuo. Postquam conlapsi cineres et flamma quieuit reliquias uino et bibulam lauere fauillam, ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno. Idem ter socios pura circumtulit unda, 230 spargens rore leui et ramo felicis oliuae, lustrauitque uiros, dixitque nouissima uerba. At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum imponit, suaque arma uiro, remumque tubamque, monte sub aerio, qui nunc ''Misenus'' ab illo 235 dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen. His actis, propere exsequitur praecepta Sibyllae. Spelunca alta fuit uastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune uolantes 240 tendere iter pennis -- talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad conuexa ferebat: [unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.] quattuor hic primum nigrantis terga iuuencos constituit, frontique inuergit uina sacerdos; 245 et summas carpens media inter cornua saetas ignibus imponit sacris, libamina prima, uoce uocans Hecaten, Caeloque Ereboque potentem. Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem suscipiunt pateris. Ipse atri uelleris agnam 250 Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori ense ferit, sterilemque tibi. Proserpina, uaccam. Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras, et solida imponit taurorum uiscera flammis, pingue superque oleum infundens ardentibus extis. 255 Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moueri siluarum, uisaeque canes ululare per umbram, aduentante dea. 'Procul O procul este, profani,' conclamat uates, 'totoque absistite luco; 260 tuque inuade uiam, uaginaque eripe ferrum: nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.' Tantum effata, furens antro se immisit aperto; ille ducem haud timidis uadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, 265 et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, sit mihi fas audita loqui; sit numine uestro pandere res alta terra et caligine mersas! Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, perque domos Ditis uacuas et inania regna: 270 quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in siluis, ubi caelum condidit umbra Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem. Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; 275 pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, terribiles uisu formae: Letumque, Labosque; tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque aduerso in limine Bellum, 280 ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, uipereum crinem uittis innexa cruentis. In medio ramos annosaque brachia pandit ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia uolgo Pana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent. 285 Multaque praeterea uariarum monstra ferarum: Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes, et centumgeminus Briareus, ac belua Lernae horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae. 290 Corripit hic subita trepidus formidine ferrum Aeneas, strictamque aciem uenientibus offert, et, ni docta comes tenues sine corpore uitas admoneat uolitare caua sub imagine formae, inruat, et frustra ferro diuerberet umbras. 295 Hinc uia, Tartarei quae fert Acherontis ad undas. Turbidus hic caeno uastaque uoragine gurges aestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam. Portitor has horrendus aquas et flumina seruat terribili squalore Charon, cui plurima mento 300 canities inculta iacet; stant lumina flamma, sordidus ex umeris nodo dependet amictus. Ipse ratem conto subigit, uelisque ministrat, et ferruginea subuectat corpora cymba, iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus. 305 Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, matres atque uiri, defunctaque corpora uita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuuenes ante ora parentum: quam multa in siluis autumni frigore primo 310 lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aues, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis. Stabant orantes primi transmittere cursum, tendebantque manus ripae ulterioris amore. 315 Nauita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, ast alios longe submotos arcet harena. Aeneas, miratus enim motusque tumultu, 'Dic' ait 'O uirgo, quid uolt concursus ad amnem? Quidue petunt animae, uel quo discrimine ripas 320 hae linquunt, illae remis uada liuida uerrunt?' Olli sic breuiter fata est longaeua sacerdos: 'Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta uides Stygiamque paludem, di cuius iurare timent et fallere numen. 325 Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est; portitor ille Charon; hi, quos uehit unda, sepulti. Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt. Centum errant annos uolitantque haec litora circum; 330 tum demum admissi stagna exoptata reuisunt.' Constitit Anchisa satus et uestigia pressit, multa putans, sortemque animo miseratus iniquam. Cernit ibi maestos et mortis honore carentes Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten, 335 quos, simul ab Troia uentosa per aequora uectos, obruit Auster, aqua inuoluens nauemque uirosque. Ecce gubernator sese Palinurus agebat, qui Libyco nuper cursu, dum sidera seruat, exciderat puppi mediis effusus in undis. 340 Hunc ubi uix multa maestum cognouit in umbra, sic prior adloquitur: 'Quis te, Palinure, deorum eripuit nobis, medioque sub aequore mersit? Dic age. Namque mihi, fallax haud ante repertus, hoc uno responso animum delusit Apollo, 345 qui fore te ponto incolumem, finesque canebat uenturum Ausonios. En haec promissa fides est?' Ille autem: 'Neque te Phoebi cortina fefellit, dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit. Namque gubernaclum multa ui forte reuolsum, 350 cui datus haerebam custos cursusque regebam, praecipitans traxi mecum. Maria aspera iuro non ullum pro me tantum cepisse timorem, quam tua ne, spoliata armis, excussa magistro, deficeret tantis nauis surgentibus undis. 355 Tris Notus hibernas immensa per aequora noctes uexit me uiolentus aqua; uix lumine quarto prospexi Italiam summa sublimis ab unda. Paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam, ni gens crudelis madida cum ueste grauatum 360 prensantemque uncis manibus capita aspera montis ferro inuasisset, praedamque ignara putasset. Nunc me fluctus habet, uersantque in litore uenti. Quod te per caeli iucundum lumen et auras, per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, 365 eripe me his, inuicte, malis: aut tu mihi terram inice, namque potes, portusque require Velinos; aut tu, si qua uia est, si quam tibi diua creatrix ostendit -- neque enim, credo, sine numine diuom flumina tanta paras Stygiamque innare paludem -- 370 da dextram misero, et tecum me tolle per undas, sedibus ut saltem placidis in morte quiescam. Talia fatus erat, coepit cum talia uates: 'Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido? Tu Stygias inhumatus aquas amnemque seuerum 375 Eumenidum aspicies, ripamue iniussus adibis? Desine fata deum flecti sperare precando. Sed cape dicta memor, duri solatia casus. Nam tua finitimi, longe lateque per urbes prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt, 380 et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent, aeternumque locus Palinuri nomen habebit.' His dictis curae emotae, pulsusque parumper corde dolor tristi: gaudet cognomine terrae. Ergo iter inceptum peragunt fluuioque propinquant. 385 Nauita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda per tacitum nemus ire pedemque aduertere ripae, sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro: 'Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, fare age, quid uenias, iam istinc, et comprime gressum. 390 Umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae; corpora uiua nefas Stygia uectare carina. Nec uero Alciden me sum laetatus euntem accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, dis quamquam geniti atque inuicti uiribus essent. 395 Tartareum ille manu custodem in uincla petiuit, ipsius a solio regis, traxitque trementem; hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.' Quae contra breuiter fata est Amphrysia uates: 'Nullae hic insidiae tales; absiste moueri; 400 nec uim tela ferunt; licet ingens ianitor antro aeternum latrans exsanguis terreat umbras, casta licet patrui seruet Proserpina limen. Troius Aeneas, pietate insignis et armis, ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras. 405 Si te nulla mouet tantae pietatis imago, at ramum hunc' (aperit ramum, qui ueste latebat) 'adgnoscas.' Tumida ex ira tum corda residunt. Nec plura his. Ille admirans uenerabile donum fatalis uirgae, longo post tempore uisum, 410 caeruleam aduertit puppim, ripaeque propinquat. Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, deturbat, laxatque foros; simul accipit alueo ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba sutilis, et multam accepit rimosa paludem. 415 Tandem trans fluuium incolumis uatemque uirumque informi limo glaucaque exponit in ulua. Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat, aduerso recubans immanis in antro. Cui uates, horrere uidens iam colla colubris, 420 melle soporatam et medicatis frugibus offam obicit. Ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resoluit fusus humi, totoque ingens extenditur antro. Occupat Aeneas aditum custode sepulto, 425 euaditque celer ripam inremeabilis undae. Continuo auditae uoces, uagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis uitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo; 430 hos iuxta falso damnati crimine mortis. Nec uero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes: quaesitor Minos urnam mouet; ille silentum conciliumque uocat uitasque et crimina discit. Proxuma deinde tenent maesti loca, qui sibi letum 435 insontes peperere manu, lucemque perosi proiecere animas. Quam uellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores! Fas obstat, tristisque palus inamabilis undae alligat, et nouiens Styx interfusa coercet. 440 Nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem lugentes campi: sic illos nomine dicunt. Hic, quos durus amor crudeli tabe peredit, secreti celant calles et myrtea circum silua tegit; curae non ipsa in morte relinquunt. 445 His Phaedram Procrimque locis, maestamque Eriphylen crudelis nati monstrantem uolnera, cernit, Euadnenque et Pasiphaen; his Laodamia it comes, et iuuenis quondam, nunc femina, Caeneus, rursus et in ueterem fato reuoluta figuram. 450 Inter quas Phoenissa recens a uolnere Dido errabat silua in magna; quam Troius heros ut primum iuxta stetit adgnouitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut uidet, aut uidisse putat per nubila lunam, 455 demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est: 'Infelix Dido, uerus mihi nuntius ergo uenerat exstinctam, ferroque extrema secutam? Funeris heu tibi causa fui? Per sidera iuro, per superos, et si qua fides tellure sub ima est, 460 inuitus, regina, tuo de litore cessi. Sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras, per loca senta situ cogunt noctemque profundam, imperiis egere suis; nec credere quiui hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. 465 Siste gradum, teque aspectu ne subtrahe nostro. Quem fugis? Extremum fato, quod te adloquor, hoc est.' Talibus Aeneas ardentem et torua tuentem lenibat dictis animum, lacrimasque ciebat. Illa solo fixos oculos auersa tenebat, 470 nec magis incepto uoltum sermone mouetur, quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. landem corripuit sese, atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem. 475 Nec minus Aeneas, casu concussus iniquo, prosequitur lacrimis longe, et miseratur euntem. Inde datum molitur iter. Iamque arua tenebant ultima, quae bello clari secreta frequentant. Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis 480 Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago; hic multum fleti ad superos belloque caduci Dardanidae, quos ille omnes longo ordine cernens ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque, tris Antenoridas, Cererique sacrum Polyphoeten, 485 Idaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem. circumstant animae dextra laeuaque frequentes; nec uidisse semel satis est; iuuat usque morari, et conferre gradum, et ueniendi discere causas. At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges 490 ut uidere uirum fulgentiaque arma per umbras, ingenti trepidare metu; pars uertere terga, ceu quondam petiere rates; pars tollere uocem exiguam, inceptus clamor frustratur hiantes. Atque hic Priamiden laniatum corpore toto 495 Deiphobum uidet et lacerum crudeliter ora, ora manusque ambas, populataque tempora raptis auribus, et truncas inhonesto uolnere nares. Vix adeo adgnouit pauitantem et dira tegentem supplicia, et notis compellat uocibus ultro: 500 'Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri quis tam crudeles optauit sumere poenas? Cui tantum de te licuit? Mihi fama suprema nocte tulit fessum uasta te caede Pelasgum procubuisse super confusae stragis aceruum. 505 Tunc egomet tumulum Rhoeteo litore inanem constitui, et magna Manes ter uoce uocaui. Nomen et arma locum seruant; te, amice, nequiui conspicere, et patria decedens ponere terra.' Ad quae Priamides: 'Nihil O tibi amice relictum; 510 omnia Deiphobo soluisti et funeris umbris. Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae his mersere malis; illa haec monumenta reliquit. Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est. 515 Cum fatalis equus saltu super ardua uenit Pergama, et armatum peditem grauis attulit aluo, illa, chorum simulans, euantes orgia circum ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat ingentem, et summa Danaos ex arce uocabat. 520 Tum me, confectum curis somnoque grauatum, infelix habuit thalamus, pressitque iacentem dulcis et alta quies placidaeque simillima morti Egregia interea coniunx arma omnia tectis amouet, et fidum capiti subduxerat ensem; 525 intra tecta uocat Menelaum, et limina pandit, scilicet id magnum sperans fore munus amanti, et famam exstingui ueterum sic posse malorum. Quid moror? Inrumpunt thalamo; comes additur una hortator scelerum Aeolides. Di, talia Grais 530 instaurate, pio si poenas ore reposco! Sed te qui uiuum casus, age, fare uicissim, attulerint. Pelagine uenis erroribus actus, an monitu diuom? An quae te Fortuna fatigat, ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?' 535 Hac uice sermonum roseis Aurora quadrigis iam medium aetherio cursu traiecerat axem; et fors omne datum traherent per talia tempus; sed comes admonuit, breuiterque adfata Sibylla est: 'Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas. 540 Hic locus est, partes ubi se uia findit in ambas: dextera quae Ditis magni sub moenia tendit, hac iter Elysium nobis; at laeua malorum exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.' Deiphobus contra: 'Ne saeui, magna sacerdos; 545 discedam, explebo numerum, reddarque tenebris. I decus, i, nostrum; melioribus utere fatis!' Tantum effatus, et in uerbo uestigia torsit. Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra moenia lata uidet, triplici circumdata muro, 550 quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa. Porta aduersa ingens, solidoque adamante columnae, uis ut nulla uirum, non ipsi exscindere bello caelicolae ualeant; stat ferrea turris ad auras, 555 Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta, uestibulum exsomnis seruat noctesque diesque, Hinc exaudiri gemitus, et saeua sonare uerbera; tum stridor ferri, tractaeque catenae. Constitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit. 560 'Quae scelerum facies, O uirgo, effare; quibusue urguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras?' Tum uates sic orsa loqui: 'Dux inclute Teucrum, nulli fas casto sceleratum insistere limen; sed me cum lucis Hecate praefecit Auernis, 565 ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit. Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna, castigatque auditque dolos, subigitque fateri, quae quis apud superos, furto laetatus inani, distulit in seram commissa piacula mortem. 570 Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, toruosque sinistra intentans angues uocat agmina saeua sororum. Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae panduntur portae. Cernis custodia qualis 575 uestibulo sedeat, facies quae limina seruet? Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra saeuior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum. 580 Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, fulmine deiecti fundo uoluuntur in imo. 'Hic et Aloidas geminos immania uidi corpora, qui manibus magnum rescindere caelum adgressi, superisque Iouem detrudere regnis. 585 Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas, dum flammas Iouis et sonitus imitatur Olympi. Quattuor hic inuectus equis et lampada quassans per Graium populos mediaeque per Elidis urbem ibat ouans, diuomque sibi poscebat honorem, -- 590 demens, qui nimbos et non imitabile fulmen aere et cornipedum pulsu simularet equorum. At pater omnipotens densa inter nubila telum contorsit, non ille faces nec fumea taedis lumina, praecipitemque immani turbine adegit. 595 Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, cernere erat, per tota nouem cui iubera corpus porrigitur, rostroque immanis uoltur obunco immortale iecur tondens fecundaque poenis uiscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto 600 pectore, nec fibris requies datur ulla renatis. [Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?] quos super atra silex iam iam lapsura cadentique imminet adsimilis; lucent genialibus altis aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae 605 regifico luxu; Furiarum maxima iuxta accubat, et manibus prohibet contingere mensas, exsurgitque facem attollens, atque intonat ore. 'Hic, quibus inuisi fratres, dum uita manebat, pulsatusue parens, et fraus innexa clienti, 610 aut qui diuitiis soli incubuere repertis, nec partem posuere suis (quae maxima turba est), quique ob adulterium caesi, quique arma secuti impia nec ueriti dominorum fallere dextras, inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri 615 quam poenam, aut quae forma uiros fortunaue mersit. Saxum ingens uoluunt alii, radiisque rotarum districti pendent; sedet, aeternumque sedebit, infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnis admonet, et magna testatur uoce per umbras: 620 ''Discite iustitiam moniti, et non temnere diuos.'' Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem imposuit; fixit leges pretio atque refixit; hic thalamum inuasit natae uetitosque hymenaeos; ausi omnes immane nefas, ausoque potiti. 625 Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea uox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim.' Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeua sacerdos: 'Sed iam age, carpe uiam et susceptum perfice munus; 630 adceleremus' ait; 'Cyclopum educta caminis moenia conspicio atque aduerso fornice portas, haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.' Dixerat, et pariter, gressi per opaca uiarum, corripiunt spatium medium, foribusque propinquant. 635 Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti spargit aqua, ramumque aduerso in limine figit. His demum exactis, perfecto munere diuae, deuenere locos laetos et amoena uirecta fortunatorum nemorum sedesque beatas. 640 Largior hic campos aether et lumine uestit purpureo, solemque suum, sua sidera norunt. Pars in gramineis exercent membra palaestris, contendunt ludo et fulua luctantur harena; pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt. 645 Nec non Threicius longa cum ueste sacerdos obloquitur numeris septem discrimina uocum, iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno. Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles, magnanimi heroes, nati melioribus annis, 650 Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor. Arma procul currusque uirum miratur inanes. Stant terra defixae hastae, passimque soluti per campum pascuntur equi. Quae gratia currum armorumque fuit uiuis, quae cura nitentis 655 pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. Conspicit, ecce, alios dextra laeuaque per herbam uescentis, laetumque choro paeana canentis inter odoratum lauri nemus, unde superne plurimus Eridani per siluam uoluitur amnis. 660 Hic manus ob patriam pugnando uolnera passi, quique sacerdotes casti, dum uita manebat, quique pii uates et Phoebo digna locuti, inuentas aut qui uitam excoluere per artes, quique sui memores alios fecere merendo, 665 omnibus his niuea cinguntur tempora uitta. Quos circumfusos sic est adfata Sybilla, Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba hunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis: 'Dicite, felices animae, tuque, optime uates, 670 quae regio Anchisen, quis habet locus? Illius ergo uenimus, et magnos Erebi transnauimus amnes.' Atque huic responsum paucis ita reddidit heros: 'Nulli certa domus; lucis habitamus opacis, riparumque toros et prata recentia riuis 675 incolimus. Sed uos, si fert ita corde uoluntas, hoc superate iugum; et facili iam tramite sistam.' Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt. At pater Anchises penitus conualle uirenti 680 inclusas animas superumque ad lumen ituras lustrabat studio recolens, omnemque suorum forte recensebat numerum carosque nepotes, fataque fortunasque uirum moresque manusque. Isque ubi tendentem aduersum per gramina uidet 685 Aenean, alacris palmas utrasque tetendit, effusaeque genis lacrimae, et uox excidit ore: 'Venisti tandem, tuaque exspectata parenti uicit iter durum pietas? Datur ora tueri, nate, tua, et notas audire et reddere uoces? 690 Sic equidem ducebam animo rebarque futurum, tempora dinumerans' nec me mea cura fefellit. Quas ego te terras et quanta per aequora uectum accipio! quantis iactatum, nate, periclis! Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!' 695 Ille autem: 'Tua me, genitor, tua tristis imago, saepius occurrens, haec limina tendere adegit: stant sale Tyrrheno classes. Da iungere dextram, da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.' Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat. 700 Ter conatus ibi collo dare brachia circum, ter frustra comprensa manus effugit imago, [par leuibus uentis uolucrique simillima somno.] Interea uidet Aeneas in ualle reducta seclusum nemus et uirgulta sonantia siluis, 705 Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem. Hunc circum innumerae gentes populique uolabant; ac -- uelut in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt uariis, et candida circum lilia funduntur -- strepit omnis murmure campus. 710 Horrescit uisu subito, causasque requirit inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, quiue uiri tanto complerint agmine ripas. Tum pater Anchises: 'Animae, quibus altera fato corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam 715 securos latices et longa obliuia potant. [Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,] iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum, quo magis Italia mecum laetere reperta.' 'O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est 720 sublimis animas, iterumque ad tarda reuerti corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?' 'Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo' suscipit Anchises, atque ordine singula pandit. 'Principio caelum ac terras camposque liquentis 725 lucentemque globum Lunae Titaniaque astra spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus, uitaeque uolantum, et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. 730 Igneus est ollis uigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant, terrenique hebetant artus moribundaque membra. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco. 735 Quin et supremo cum lumine uita reliquit, non tamen omne malum miseris nec funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis, ueterumque malorum 740 supplicia expendunt: aliae panduntur inanes suspensae ad uentos; aliis sub gurgite uasto infectum eluitur scelus, aut exuritur igni; quisque suos patimur Manes; exinde per amplum mittimur Elysium, et pauci laeta arua tenemus; 745 donec longa dies, perfecto temporis orbe, concretam exemit labem, purumque relinquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem. Has omnes, ubi mille rotam uoluere per annos, Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno, 750 scilicet immemores supera ut conuexa reuisant, rursus et incipiant in corpora uelle reuerti.' Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam conuentus trahit in medios turbamque sonantem, et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit 755 aduersos legere, et uenientum discere uultus. 'Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, inlustris animas nostrumque in nomen ituras, expediam dictis, et te tua fata docebo. 760 Ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, siluius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx 765 educet siluis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. 'Proxumus ille Procas, Troianae gloria gentis, et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet Siluius Aeneas, pariter pietate uel armis 770 egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. Qui iuuenes! Quantas ostentant, aspice, uires, atque umbrata gerunt ciuili tempora quercu! Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam, hi Collatinas imponent montibus arces, 775 Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque. Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. 'Quin et auo comitem sese Mauortius addet Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater educet. Viden, ut geminae stant uertice cristae, 780 et pater ipse suo superum iam signat honore? En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma imperium terris, animos aequabit Olympo, septemque una sibi muro circumdabit arces, felix prole uirum: qualis Berecyntia mater 785 inuehitur curru Phrygias turrita per urbes, laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes. 'Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli 790 progenies magnum caeli uentura sub axem. Hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, Diui genus, aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arua Saturno quondam, super et Garamantas et Indos 795 proferet imperium: iacet extra sidera tellus, extra anni solisque uias, ubi caelifer Atlas axem umero torquet stellis ardentibus aptum. Huius in aduentum iam nunc et Caspia regna responsis horrent diuom et Maeotia tellus, 800 et septemgemini turbant trepida ostia Nili. Nec uero Alcides tantum telluris obiuit, fixerit aeripedem ceruam licet, aut Erymanthi pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu; nec, qui pampineis uictor iuga flectit habenis, 805 Liber, agens celso Nysae de uertice tigres. aut dubitamus adhuc uirtute extendere uires, aut metus Ausonia prohibet consistere terra? 'Quis procul ille autem ramis insignis oliuae sacra ferens? Nosco crines incanaque menta 810 regis Romani, primus qui legibus urbem fundabit, Curibus paruis et paupere terra missus in imperium magnum. Cui deinde subibit, otia qui rumpet patriae residesque mouebit Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis 815 agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris. Vis et Tarquinios reges, animamque superbam ultoris Bruti, fascesque uidere receptos? Consulis imperium hic primus saeuasque secures 820 accipiet, natosque pater noua bella mouentes ad poenam pulchra pro libertate uocabit. Infelix, utcumque ferent ea facta minores, uincet amor patriae laudumque immensa cupido. Quin Decios Drusosque procul saeuumque securi 825 aspice Torquatum et referentem signa Camillum. Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, concordes animae nunc et dum nocte premuntur, heu quantum inter se bellum, si lumina uitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt! 830 Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener aduersis instructus Eois. Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella, neu patriae ualidas in uiscera uertite uires; tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, 835 proice tela manu, sanguis meus! -- 'Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho uictor aget currum, caesis insignis Achiuis. Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas, ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, 840 ultus auos Troiae, templa et temerata Mineruae. Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat? Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, paruoque potentem Fabricium uel te sulco Serrane, serentem? 845 quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maxumus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem. Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, uiuos ducent de marmore uoltus, orabunt causas melius, caelique meatus 850 describent radio, et surgentia sidera dicent: tu regere imperio populos, Romane, memento; hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem, parcere subiectis, et debellare superbos.' Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: 855 'Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur, uictorque uiros supereminet omnes! Hic rem Romanam, magno turbante tumultu, sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' 860 Atque hic Aeneas; una namque ire uidebat egregium forma iuuenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum, et deiecto lumina uoltu: 'Quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem? Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? 865 Quis strepitus circa comitum! Quantum instar in ipso! Sed nox atra caput tristi circumuolat umbra.' Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis: 'O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum; ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra 870 esse sinent. Nimium uobis Romana propago uisa potens, Superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem campus aget gemitus, uel quae, liberine, uidebis funera, cum tumulum praeterlabere recentem! 875 Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet auos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno. Heu pietas, heu prisca fides, inuictaque bello dextera! Non illi se quisquam impune tulisset 880 obuius armato, seu cum pedes iret in hostem, seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis, purpureos spargam flores, animamque nepotis 885 his saltem adcumulem donis, et fungar inani munere' -- Sic tota passim regione uagantur aeris in campis latis, atque omnia lustrant. Quae postquam Anchises natum per singula duxit, incenditque animum famae uenientis amore, 890 exin bella uiro memorat quae deinde gerenda, Laurentisque docet populos urbemque Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua ueris facilis datur exitus umbris; 895 altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes. His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis, portaque emittit eburna, ille uiam secat ad naues sociosque reuisit: 900 tum se ad Caietae recto fert litore portum. [Ancora de prora iacitur, stant litore puppes.] µ07 Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; et nunc seruat honos sedem tuus ossaque nomen Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat. 5 At pius exsequiis Aeneas rite solutis, aggere composito tumuli, postquam alta quierunt aequora, tendit iter uelis portumque relinquit. Adspirant aurae in noctem nec candida cursus Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus. 10 Proxima Circaeae raduntur litora terrae, diues inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenuis percurrens pectine telas. 15 Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum uincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saeuire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis 20 induerat Circe in uoltus ac terga ferarum. Quae ne monstra pii paterentur talia Troes delati in portus neu litora dira subirent, Neptunus uentis impleuit uela secundis atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit. 25 Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis: cum uenti posuere omnisque repente resedit flatus et in lento luctantur marmore tonsae. Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum 30 prospicit. Hunc inter fluuio Tiberinus amoeno. uerticibus rapidis et multa flauus arena in mare prorumpit. Variae circumque supraque adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo aethera mulcebant cantu lucoque uolabant. 35 flectere iter sociis terraeque aduertere proras imperat et laetus fluuio succedit opaco. Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, quis Latio antiquo fuerit status, aduena classem cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, 40 expediam et primae reuocabo exordia pugnae. tu uatem, tu, diua, mone. Dicam horrida bella, dicam acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo, 45 maius opus moueo. Rex arua Latinus et urbes iam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica accipimus, Fauno Picus pater isque parentem te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor. 50 filius huic fato diuom prolesque uirilis nulla fuit primaque oriens erepta iuuenta est. Sola domum et tantas seruabat filia sedes, iam matura uiro, iam plenis nubilis annis. Multi illam magno e Latio totaque petebant 55 Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis Turnus, auis atauisque potens, quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore; sed uariis portenta deum terroribus obstant. Laurus erat tecti medio in penetralibus altis, 60 sacra comam multosque metu seruata per annos, quam pater inuentam, primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. Huius apes summum densae (mirabile dictu), 65 stridore ingenti liquidum trans aethera uectae, obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis examen subitum ramo frondente pependit. Continuo uates: 'Externum cernimus,' inquit, 'aduentare uirum et partis petere agmen easdem 70 partibus ex isdem et summa dominarier arce.' Praeterea, castis adolet dum altaria taedis et iuxta genitorem adstat Lauinia uirgo, uisa (nefas) longis comprendere crinibus ignem, [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari] 75 regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fuluo inuolui ac totis Volcanum spargere tectis. Id uero horrendum ac uisu mirabile ferri: namque fore inlustrem fama fatisque canebant 80 ipsam, sed populo magnum portendere bellum. At rex sollicitus monstris oracula Fauni, fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saeuamque exhalat opaca mephitim. 85 Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos Cum tulit et caesarum ouium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis somnosque petiuit, multa modis simulacra uidet uolitantia miris 90 et uarias audit uoces fruiturque deorum couloquio atque imis Acheronta adfatur Auernis. Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus centum lanigeras mactabat rite bidentis atque harum effultus tergo stratisque iacebat 95 uelleribus: subita ex alto uox reddita luco est: 'Ne pete conubiis natam sociare Latinis, O mea progenies, thalamis neu crede paratis: externi uenient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes 100 omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, uertique regique uidebunt.' Haec responsa patris Fauni monitusque silenti nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, sed circum late uolitans iam Fama per urbes 105 Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes gramineo ripae religauit ab aggere classem. Aeneas primique duces et pulcher Iulus corpora sub ramis deponunt arboris altae instituuntque dapes et adorea liba per herbam 110 subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) et Cereale solum pomis agrestibus augent. Consumptis hic forte aliis ut uertere morsus exiguam in Cererem penuria adegit edendi et uiolare manu malisque audacibus orbem 115 fatalis crusti patulis nec parcere quadris: 'Heus ! etiam mensas consumimus,' inquit Iulus, nec plura adludens. Ea uox audita laborum prima tulit finem, primamque loquentis ab ore eripuit pater ac stupefactus numine pressit. 120 Continuo: 'Salue fatis mihi debita tellus uosque,' ait, 'O fidi Troiae saluete penates: hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit: cum te, nate, fames ignota ad litora uectum 125 accisis coget dapibus consumere mensas, tum sperare domos defessus ibique memento prima locare manu molirique aggere tecta. Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat, exiliis positura modum. 130 Quare agite et primo laeti cum lumine solis quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis, uestigemus et a portu diuersa petamus. Nunc pateras libate Ioui precibusque uocate Anchisen genitorem, et uina reponite mensis.' 135 Sic deinde effatus frondenti tempora ramo implicat et geniumque loci primamque deorum Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa Idaeumque Iouem Phrygiamque ex ordine matrem 140 inuocat et duplicis caeloque ereboque parentis. Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto intonuit radiisque ardentem lucis et auro ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. Diditur hic subito Troiana per agmina rumor 145 aduenisse diem, quo debita moenia condant. Certatim instaurant epulas atque omine magno crateras laeti statuunt et uina coronant. Postera cum prima lustrabat lampade terras orta dies, urbem et finis et litora gentis 150 diuersi explorant: haec fontis stagna Numici, hunc Thybrim fluuium, hic fortis habitare Latinos. Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni centum oratores augusta ad moenia regis ire iubet, ramis uelatos Palladis omnis, 155 donaque ferre uiro pacemque exposcere Teucris. Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur passibus. Ipse humili designat moenia fossa moliturque locum primasque in litore sedes castrorum in morem pinnis atque aggere cingit. 160 Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum ardua cernebant iuuenes muroque subibant. Ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus exercentur equis domitantque in puluere currus aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis 165 spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt: cum praeuectus equo longaeui regis ad auris nuntius ingentis ignota in ueste reportat aduenisse uiros. Ille intra tecta uocari imperat et solio medius consedit auito. 170 Tectum augustum ingens. centum sublime columnis, urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, horrendum siluis et religione parentum. Hic sceptra accipere et primos attollere fasces regibus omen erat, hoc illis curia templum, 175 hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso perpetuis soliti patres considere mensis. Quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus uitisator, curuam seruans sub imagine falcem, 180 Saturnusque senex Ianique bifrontis imago uestibulo astabant, aliique ab origine reges Martiaque ob patriam pugnando uolnera passi. Multaque praeterea sacris in postibus arma, captiui pendent currus curuaeque secures 185 et cristae capitum et portarum ingentia claustra spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. Ipse Quirinali lituo paruaque sedebat succinctus trabea laeuaque ancile gerebat Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx 190 aurea percussum uirga uersumque uenenis fecit auem Circe sparsitque coloribus alas. Tali intus templo diuom patriaque Latinus sede sedens Teucros ad sese in tecta uocauit, atque haec ingressis placido prior edidit ore: 195 'Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem et genus, auditique aduertitis aequore cursum), quid petitis ? Quae causa rates aut cuius egentis litus ad Ausonium tot per uada caerula uexit? Siue errore uiae seu tempestatibus acti, 200 qualia multa mari nautae patiuntur in alto, fluminis intrastis ripas portuque sedetis, ne fugite hospitium neue ignorate Latinos Saturni gentem, haud uinclo nec legibus aequam, sponte sua ueterisque dei se more tenentem. 205 Atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetrauit ad urbes Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum, 210 aurea nunc solio stellantis regia caeli accipit et numerum diuorum altaribus auget.' Dixerat, et dicta Ilioneus sic uoce secutus: Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, atra subegit hiemps uestris succedere terris 215 nec sidus regione uiae litusue fefellit: consilio hanc omnes animisque uolentibus urbem, adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo ueniens Sol aspiciebat Olympo. Ab Ioue principium generis, Ioue Dardana pubes 220 gaudet auo, rex ipse Iouis de gente suprema, Troius Aeneas, tua nos ad limina misit. Quanta per Idaeos saeuis effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, 225 audiit et siquem tellus extrema refuso summouet oceano et siquem extenta plagarum quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. Diluuio ex illo tot uasta per aequora uecti dis sedem exiguam patriis litusque rogamus 230 innocuum et cunctis undamque auramque patentem. Non erimus regno indecores, nec uestra feretur fama leuis tantique abolescet gratia facti, nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. Fata per Aeneae iuro dextramque potentem 235 siue fide seu quis bello est expertus et armis: multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro praeferimus manibus uittas ac uerba precantia) et petiere sibi et uoluere adiungere gentes; sed nos fata deum uestras exquirere terras 240 imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus; huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis uada sacra Numici. Dat tibi praeterea fortunae parua prioris munera, reliquias Troia ex ardente receptas. 245 Hoc pater Anchises auro libabat ad aras; hoc Priami gestamen erat, cum iura uocatis more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras Iliadumque labor uestes.' Talibus Ilionei dictis defixa Latinus 250 obtutu tenet ora soloque immobilis haeret intentos uoluens oculos. Nec purpura regem picta mouet nec sceptra mouent Priameia tantum, quantum in conubio natae thalamoque moratur, et ueteris Fauni uoluit sub pectore sortem, 255 hunc illum fatis externa ab sede profectum portendi generum paribusque in regna uocari auspiciis, huic progeniem uirtute futuram egregiam et totum quae uiribus occupet orbem. tandem laetus ait: 'Di nostra incepta secundent 260 auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas, mullera nec sperno. Non uobis rege Latino diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit. Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque uocari, 265 adueniat uoltus neue exhorrescat amicos: illi pacis erit dextram tetigisse tyranni. uos contra regi mea nunc mandata referte. Est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo 270 monstra sinunt: generos externis adfore ab oris, hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata et reor et, siquid ueri mens augurat, opto.' haec effatus equos numero pater eligit omni 275 (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis): omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci instratos ostro alipedes pictisque tapetis; aurea pectoribus demissa monilia pendent, tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum; 280 absenti Aeneae currunt geminosque iugalis semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creauit. Talibus Aeneadae donis dictisque Latini 285 sublimes in equis redeunt pacemque reportant. Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis saeua Iouis coniunx aurasque inuecta tenebat, et laetum Aenean classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. 290 moliri iam tecta uidet, iam fidere terrae, deseruisse rates: stetit acri fixa dolore. Tum quassans caput haec effundit pectore dicta: 'Heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris fata Phrygum ! Num Sigeis occumbere campis, 295 num capti potuere capi, num incensa cremauit Troia uiros ? Medias acies mediosque per ignis inuenere uiam. At, credo, mea numina tandem fessa iacent odiis aut exsaturata quieui. Quin etiam patria excussos infesta per undas 300 ausa sequi et profugis toto me opponere ponto ! Absumptae in Teucros uires caelique marisque. Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis profuit? Optato conduntur Thybridis alueo, securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem 305 immanem Lapithum ualuit, concessit in iras ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem? Ast ego magna Iouis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia uerti, 310 uincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, atque immota manet fatis Lauinia coniunx: 315 at trahere atque moras tantis licet addere rebus, at licet amborum populos exscindere regum. Hac gener atque socer coeant mercede suorum: sanguine Troiano et Rutulo dotabere, uirgo, et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum 320 Cisseis praegnans ignis enixa iugalis quin idem Veneri partus suus et Paris alter funestaeque iterum recidiua in Pergama taedae.' Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petiuit: luctificam Allecto dirarum ab sede dearum 325 infernisque ciet tenebris, cui tristia bella iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi. Odit et ipse pater Pluton, odere sorores Tartareae monstrum: tot sese uertit in ora, tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris. 330 Quam Iuno his acuit uerbis ac talia fatur: 'Hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem, hanc operam, ne noster honos infractaue cedat fama loco, neu conubiis ambire Latinum Aeneadae possint Italosue obsidere finis. 335 Tu potes unanimos armare in proelia fratres atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis funereasque inferre faces, tibi nomina mille, mille nocendi artes. Fecundum concute pectus, disice compositam pacem, sere crimina belli: 340 arma uelit poscatque simul rapiatque inuentus.' Exin Gorgoneis Allecto infecta uenenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, quam super aduentu Teucrum Turnique hymenaeis 345 femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit, quo furibunda domum monstro permisceat omnem. Ille inter uestes et leuia pectora lapsus 350 uoluitur attactu nullo fallitque furentem, uipeream inspirans animam: fit tortile collo aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae innectitque comas, et membris lubricus errat. Ac dum prima lues udo sublapsa ueneno 355 pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem necdum animus toto percepit pectore flammam, mollius et solito matrum de more locuta est, multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis: 'Exsulibusne datur ducenda Lauinia Teucris, 360 O genitor, nec te miseret gnataeque tuique ? Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet perfidus alta petens abducta uirgine praedo? An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes ? 365 Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum et consanguineo totiens data dextera Turno? Si gener externa petitur de gente Latinis idque sedet Faunique premunt te iussa parentis, omnem equidem sceptris terram quae libera nostris 370 dissidet, externam reor et sic dicere diuos. Et Turno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.' His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare uidet penitusque in uiscera lapsum 375 serpentis furiale malum totamque pererrat, tum uero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem. Ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo, quem pueri magno in gyro uacua atria circum 380 intenti ludo exercent; ille actus habena curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra inpubesque manus, mirata uolubile buxum; dant animos plagae: non cursu segnior illo per medias urbes agitur populosque feroces. 385 Quin etiam in siluas, simulato numine Bacchi, maius adorta nefas maioremque orsa furorem euolat et natam frondosis montibus abdit, quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, Euhoe Bacche, fremens, solum te uirgine dignum 390 uociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos, te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem. Fama uolat, furiisque accensas pectore matres idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta: deseruere domos, uentis dant colla comasque, 395 ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas; ipsa inter medias flagrantem feruida pinum sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens aciem, toruumque repente 400 clamat: 'Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: Siqua piis animis manet infelicis Amatae gratia, si iuris materni cura remordet, soluite crinalis uittas, capite orgia mecum.' Talem inter siluas, inter deserta ferarum, 405 reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. Postquam uisa satis primos acuisse furores consiliumque omnemque domum uertisse Latini, protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem 410 Acrisioneis Danae fundasse colonis, praecipiti delata noto. Locus Ardea quondam dictus auis, et nunc magnum manet Ardea nomen, sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis iam mediam nigra carpebat nocte quietem. 415 Allecto toruam faciem et furialia membra exuit, in uultus sese transformat anilis; et frontem obscenam rugis arat, induit albos cum uitta crinis, tum ramum innectit oliuae; fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos 420 et iuueni ante oculos his se cum uocibus offert: 'Turne, tot incassum fusos patiere labores et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis? Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes abnegat, externusque in regnum quaeritur heres. 425 I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos. Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit. Quare age et armari pubem portisque moueri 430 laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro consedere duces pictasque exure carinas. Caelestum uis magna iubet. Rex ipse Latinus, ni dare coniugium et dicto parere fatetur, sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.' 435 Hic iuuenis uatem inridens sic orsa uicissim ore refert: 'Classis inuectas Thybridis undam non, ut rere, meas effugit nuntius auris. Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno inmemor est nostri. 440 Sed te uicta situ uerique effeta senectus, o mater, curis nequiquam exercet et arma regum inter falsa uatem formidine ludit. Cura tibi diuom effigies et templa tueri: bella uiri pacemque gerent, quis bella gerenda.' 445 Talibus Allecto dictis exarsit in iras, at iuueni oranti subitus tremor occupat artus, deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris tantaque se facies aperit; tum flammea torquens lumina cunctantem et quaerentem dicere plura 450 reppulit et geminos erexit crinibus anguis uerberaque insonuit rabidoque haec addidit ore: 'En ego uicta situ, quam ueri effeta senectus arma inter regum falsa formidine ludit. Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum, 455 bella manu letumque gero.' Sic effata facem iuueni coniecit et atro lumine fumantis fixit sub pectore taedas. Olli somnum ingens rumpit pauor, ossaque et artus perfundit toto proruptus corpore sudor; 460 arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; saeuit amor ferri et scelerata insania belli, ira super: magno ueluti cum flamma sonore uirgea suggeritur costis undantis a\"eni exsultantque aestu latices, furit intus aqua\"{\i} 465 fumidus atque alte spumis exuberat amnis, nec iam se capit unda, uolat uapor ater ad auras. Ergo iter ad regem polluta pace Latinum indicit primis iuuenum et iubet arma parari, tutari Italiam, detrudere finibus hostem: 470 se satis ambobus Teucrisque uenire Latinisque. Haec ubi dicta dedit diuosque in uota uocauit, certatim sese Rutuli exhortantur in arma: hunc decus egregium formae mouet atque iuuentae, hunc ataui reges, hunc claris dextera factis. 475 Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, arte noua speculata locum, quo litore pulcher insidiis cursuque feras agitabat Iulus. Hic subitam canibus rabiem Cocytia uirgo 480 obicit et noto naris contingit odore, ut ceruum ardentes agerent; quae prima laborum causa fuit belloque animos accendit agrestis. Ceruus erat forma praestanti et cornibus ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum 485 nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta et late custodia credita campi. Adsuetum imperiis soror omni Siluia cura mollibus intexens ornabat cornua sertis pectebatque ferum puroque in fonte lauabat. 490 Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili, errabat siluis rursusque ad limina nota ipse domum sera quamuis se nocte ferebat. Hunc procul errantem rabidae uenantis Iuli commouere canes, fluuio cum forte secundo 495 deflueret ripaque aestus uiridante leuaret. Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore, Ascanius curuo direxit spicula cornu; nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo perque uterum sonitu perque ilia uenit harundo. 500 Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat. Siluia prima soror, palmis percussa lacertos, auxilium uocat et duros conclamat agrestis. 505 Olli, pestis enim tacitis latet aspera siluis, inprouisi adsunt, hic torre armatus obusto, stipitis hic grauidi nodis: quod cuique repertum rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus, quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis 510 scindebat, rapta spirans immane securi. At saeua e speculis tempus dea nacta nocendi ardua tecta petit stabuli et de culmine summo pastorale canit signum cornuque recuruo Tartaream intendit uocem, qua protinus omne 515 contremuit nemus et siluae insonuere profundae; audiit et Triuiae longe lacus, audiit amnis sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini, et trepidae matres pressere ad pectora natos. Tum uero ad uocem celeres, qua bucina signum 520 dira dedit, raptis concurrunt undique telis indomiti agricolae; nec non et Tro\"{\i}a pubes Ascanio auxilium castris effundit apertis. Direxere acies. Non iam certamine agresti, stipitibus duris agitur sudibusue praeustis, 525 sed ferro ancipiti decernunt atraque late horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent sole lacessita et lucem sub nubila iactant: fluctus uti primo coepit cum albescere uento, paulatim sese tollit mare et altius undas 530 erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. Hic iuuenis primam ante aciem stridente sagitta, natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo, sternitur; haesit enim sub gutture uolnus et udae uocis iter tenuemque inclusit sanguine uitam. 535 Corpora multa uirum circa seniorque Galaesus, dum paci medium se offert, iustissimus unus qui fuit Ausoniisque olim ditissimus aruis: quinque greges illi balantum, quina redibant armenta, et terram centum uertebat aratris. 540 Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum imbuit et primae commisit funera pugnae, deserit Hesperiam et caeli conuexa per auras Iunonem uictrix adfatur uoce superba: 545 'En, perfecta tibi bello discordia tristi: dic in amicitiam coeant et foedera iungant. Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros, hoc etiam his addam, tua si mihi certa uoluntas: finitimas in bella feram rumoribus urbes 550 accendamque animos insani Martis amore, undique ut auxilio ueniunt; spargam arma per agros.' Tum contra Iuno; 'Terrorum et fraudis abunde est; stant belli causae, pugnatur comminus armis, quae fors prima dedit sanguis nouus imbuit arma. 555 Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. Te super aetherias errare licentius auras haud pater ille uelit, summi regnator Olympi: cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est, 560 ipsa regam.' Talis dederat Saturnia uoces. Illa autem attollit stridentis anguibus alas Cocytique petit sedem, supera ardua linquens. Est locus Italiae medio sub montibus altis, nobilis et fama multis memoratus in oris, 565 Amsancti ualles: densis hunc frondibus atrum urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus dat sonitum saxis et torto uertice torrens. Hic specus horrendum et saeui spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte uorago 570 pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, inuisum numen, terras caelumque leuabat. Nec minus interea extremam Saturnia bello imponit regina manum. Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant 575 Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum. Turnus adest medioque in crimine caedis et igni terrorem ingeminat: Teucros in regna uocari, stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli. 580 Tum quorum attonitae Baccho nemora auia matres insultant thiasis (neque enim leue nomen Amatae), undique collecti coeunt Martemque fatigant. Ilicet infandum cuncti contra omina bellum, contra fata deum peruerso numine poscunt, 585 certatim regis circumstant tecta Latini. Ille uelut pelagi rupes immota resistit, ut pelagi rupes magno ueniente fragore, quae sese multis circum latrantibus undis mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum 590 saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga. Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas consilium et saeuae nutu Iunonis eunt res, multa deos aurasque pater testatus inanis: 'Frangimur heu fatis,' inquit, 'ferimurque procella ! 595 Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit supplicium, uotisque deos uenerabere seris. Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus; funere felici spolior.' Nec plura locutus 600 saepsit se tectis rerumque reliquit habenas. Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum Roma colit, cum prima mouent in proelia Martem, siue Getis inferre manu lacrimabile bellum 605 Hyrcanisue Arabisue parant seu tendere ad Indos Auroramque sequi Parthosque reposcere signa. Sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt) religione sacrae et saeui formidine Martis; centum aerei claudunt uectes aeternaque ferri 610 robora, nec custos absistit limine Ianus: has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino insignis reserat stridentia limina consul, ipse uocat pugnas; sequitur tum cetera pubes, 615 aereaque adsensu conspirant cornua rauco. Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus more iubebatur tristisque recludere portas. Abstinuit tactu pater auersusque refugit foeda ministeria et caecis se condidit umbris. 620 Tum regina deum caelo delapsa morantis impulit ipsa manu portas, et cardine uerso belli ferratos rumpit Saturnia postes. Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis 625 puluerulentus equis furit; omnes arma requirunt. Pars leuis clipeos et spicula lucida tergent aruina pingui subiguntque in cote secures; signaque ferre iuuat sonitusque audire tubarum. Quinque adeo magnae positis incudibus urbes 630 tela nouant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae. Tegmina tuta cauant capitum flectuntque salignas umbonum cratis; alii thoracas aenos aut leuis ocreas lento ducunt argento; 635 uomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses. Classica iamque sonant; it bello tessera signum. Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem 640 loricam induitur fidoque accingitur ense. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete, qui bello exciti reges, quae quemque secutae complerint campos acies, quibus Itala iam tum floruerit terra alma uiris, quibus arserit armis. 645 Et meministis enim, diuae, et memorare potestis: ad nos uix tenuis famae perlabitur aura. Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris contemptor diuom Mezentius agminaque armat. Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter 650 non fuit excepto Laurentis corpore Turni, Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille uiros, dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui pater haud Mezentius esset. 655 Post hos insignem palma per gramina currum uictoresque ostentat equos satus Hercule pulchro pulcher Auentinus, clipeoque insigne paternum centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram; collis Auentini silua quem Rhea sacerdos 660 furtiuum partu sub luminis edidit oras, mixta deo mulier, postquam Laurentia uictor Geryone extincto Tirynthius attigit arua Tyrrhenoque boues in flumine lauit Hiberas. Pila manu saeuosque gerunt in bella dolones 665 et tereti pugnant mucrone ueruque Sabello. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, terribili impexum saetacum dentibus albis indutus capiti, sic regia tecta subibat, horridus, Herculeoque umeros innexus amictu. 670 Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiua iuuentus, et primam ante aciem densa inter tela feruntur: ceu duo nubigenae cum uertice montis ab alto 675 descendunt centauri, Homolen Othrymque niualem linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens silua locum et magno cedunt uirgulta fragore. Nec Praenestinae fundator defuit urbis, Volcano genitum pecora inter agrestia regem 680 inuentumque focis omnis quem credidit aetas Caeculus. Hunc late legio comitatur agrestis: quique altum Praeneste uiri quique arua Gabinae Iunonis gelidumque Anienem et roscida riuis Hernica saxa colunt, quos diues Anagnia pascit, 685 quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma, nec clipei currusue sonant: pars maxima glandes liuentis plumbi spargit, pars spicula gestat bina manu, fuluosque lupi de pelle galeros tegmen habent capiti, uestigia nuda sinistri 690 instituere pedis, crudus tegit altera pero. At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, iam pridem resides populos desuetaque bello agmina in arma uocat subito ferrumque retractat. 695 Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos. Hi Soractis habent arces Flauiniaque arua et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos. Ibant aequati numero regemque canebant, ceu quondam niuei liquida inter nubila cycni, 700 cum sese e pastu referunt et longa canoros dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe pulsa palus. Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto misceri putet, aeriam sed gorgite ab alto 705 urgueri uolucrum raucarum ad litora nubem. Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. 710 Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, Ereti manus omnis oliuiferaeque Mutuscae; qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, qui Tetricae horrentis rupes montemque Seuerum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, 715 qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Hortinae classes populique Latini, quosque secans infaustum interluit Allia nomen: quam multi Libyco uoluuntur marmore fluctus saeuus ubi Orion hibernis conditur undis; 720 uel cum sole nouo densae torrentur aristae aut Hermi campo aut Lyciae flauentibus aruis. Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus. Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis 725 mille rapit populos, uertunt felicia Baccho Massica qui rastris et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta aequora quique Cales linquunt, amnisque uadosi accola Volturni, pariterque Saticulus asper 730 Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis tela, sed haec lento mos est aptare flagello; laeuas caetra tegit, falcati comminus enses. Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha 735 fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, iam senior; patriis sed non et filius aruis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arua Celemnae 740 et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis. Et te montosae misere in proelia Nersae, 745 Ufens, insignem fama et felicibus armis; horrida praecipue cui gens adsuetaque multo uenatu nemorum, duris Aequicula glaebis. Armati terram exercent, semperque recentis conuectare iuuat praedas et uiuere rapto. 750 Quin et Marruuia uenit de gente sacerdos, fronde super galeam et felici comptus oliua. Archippi regis missu, fortissimus Umbro, uipereo generi et grauiter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat 755 mulcebatque iras et morsus arte leuabat. Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum eualuit, neque eum iuuere in uolnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae. Te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda, 760 te liquidi fleuere lacus. Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, Virbius, insignem quem mater Aricia misit, eductum Egeriae lucis umentia circum litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. 765 Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte nouercae occiderit patriasque explerit sanguine poenas turbatis distractus equis, ad sidera rursus aetheria et superas caeli uenisse sub auras, Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae. 770 Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris mortalem infernis ad lumina surgere uitae, ipse repertorem medicinae talis et artis fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. At Triuia Hippolytum secretis alma recondit 775 sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuom exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset. Unde etiam templo Triuiae lucisque sacratis cornipedes arcentur equi, quod litore currum 780 et iuuenem monstris pauidi effudere marinis. Filius ardentis haud setius aequore campi exercebat equos curruque in bella ruebat. Ipse inter primos praestanti corpore Turnus uertitur arma tenens et toto uertice supra est. 785 Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis: tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. At leuem clipeum sublatis cornibus Io 790 auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos (argumentum ingens), et custos uirginis Argus caelataque amnem fundens pater Inachus urna. Insequitur nimbus peditum clipeataque totis agmina densentur campis, Argiuaque pubes 795 Auruncaeque manus, Rutuli ueteresque Sicani et Sacranae acies et picti scuta Labici; qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici litus arant Rutulosque exercent uomere colles Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus aruis 800 praesidet et uiridi gaudens Feronia luco; qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas quaerit iter uallis atque in mare conditur Ufens. Hos super aduenit Volsca de gente Camilla agmen agens equitum et florentis aere cateruas, 805 bellatrix, non illa colo calathisue Mineruae femineas adsueta manus, sed proelia uirgo dura pati cursuque pedum praeuertere uentos. Illa uel intactae segetis per summa uolaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas, 810 uel mare per medium fluctu suspensa tumenti ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas. Illam omnis tectis agrisque effusa iuuentus turbaque miratur matrum et prospectat euntem, attonitis inhians animis, ut regius ostro 815 uelet honos leuis umeros, ut fibula crinem auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram et pastoralem praefixa cuspide myrtum. µ08 1 Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, utque acris concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu 5 coniurat trepido Latium saeuitque iuuentus effera. Ductores primi Messapus et Ufens contemptorque deum Mezentius undique cogunt auxilia et latos uastant cultoribus agros. mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, 10 qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, aduectum Aenean classi uictosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque uiro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen. 15 Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur, euentum pugnae cupiat, manifestius ipsi quam Turno regi aut regi apparere Latino. Talia per Latium. Quae Laomedontius heros cuncta uidens magno curarum fluctuat aestu, 20 atque animum nunc huc celerem, nunc diuidit illuc. In partisque rapit uarias perque omnia uersat: sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia peruolitat late loca iamque sub auras 25 erigitur summique ferit lacuaria tecti. Nox erat, et terras animalia fessa per omnis alituum pecudumque genus sopor altus habebat: cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas, tristi turbatus pectora bello, 30 procubuit seramque dedit per membra quietem. Huic deus ipse loci fluuio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes uisus; eum tenuis glauco uelabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, 35 tum sic adfari et curas his demere dictis: 'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui reuehis nobis aeternaque Pergama seruas, exspectate solo Laurenti aruisque Latinis, hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates; 40 neu belli terrere minis: tumor omnis et irae concessere deum. [Iamque tibi, ne uana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus, triginta capitum fetus enixa, iacebit, 45 alba, solo recubans, albi circum ubera nati. Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam. Haud incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat 50 expedias uictor, paucis (aduerte) docebo. Arcades his oris, genus a Pallante profectum, qui regem Euandrum comites, qui signa secuti, delegere locum et posuere in montibus urbem Pallantis proaui de nomine Pallanteum. 55 Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; hos castris adhibe socios et foedera iunge. Ipse ego te ripis et recto flumine ducam, aduersum remis superes subuectus ut amnem. Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris 60 Iunoni fer rite preces iramque minasque supplicibus supera uotis. Mihi uictor honorem persolues. Ego sum pleno quem flumine cernis stringentem ripas et pinguia culta secantem, caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis. 65 Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.' Dixit, deinde lacu fluuius se condidit alto, ima petens; nox Aenean somnusque reliquit. Surgit et aetherii spectans orientia solis lumina rite cauis undam de flumine palmis 70 sustinet ac talis effundit ad aethera uoces: 'Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, accipite Aenean et tandem arcete periclis. Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra 75 fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, semper honore meo, semper celebrabere donis corniger hesperidum fluuius regnator aquarum. Adsis o tantum et propius tua numina firmes.' sic memorat geminasque legit de classe biremis 80 remigioque aptat, socios simul instruit armis. Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum; candida per siluam cum fetu concolor albo procubuit uiridique in litore conspicitur sus. Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, 85 mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. Thybris ea fluuium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. 90 Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; labitur uncta uadis abies; mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta uirum fluuio pictasque innare carinas. Olli remigio noctemque diemque fatigant 95 et longos superant flexus uariisque teguntur arboribus uiridisque secant placido aequore siluas. Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta uident, quae nunc Romana potentia caelo 100 aequauit, tum res inopes Euandrus habebat: ocius aduertunt proras urbique propinquant. Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno diuisque ferebat ante urbem in luco. Pallas huic filius una, 105 una omnes iuuenum primi pauperque senatus tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. Ut celsas uidere rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitis incumbere remis, terrentur uisu subito cunctique relictis 110 consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas sacra uetat raptoque uolat telo obuius ipse et procul e tumulo: 'Iuuenes, quae causa subegit ignotas temptare uias, quo tenditis?' inquit. 'Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?' 115 Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta paciferaeque manu ramum praetendit oliuae: 'Troiugenas ac tela uides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere superbo. Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos 120 Dardaniae uenisse duces socia arma rogantis.' Obstipuit tanto percussus nomine Pallas: 'Egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem adloquere ac nostris succede penatibus hospes.' excepitque manu dextramque amplexus inhaesit. 125 Progressi subeunt luco fluuiumque relinquunt. Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: 'Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari et uitta comptos uoluit praetendere ramos, non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas 130 quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; sed mea me uirtus et sancta oracula diuom cognatique patres, tua terris didita fama, coniunxere tibi et fatis egere uolentem. Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, 135 Electra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus, aduehitur Teucros; Electram maxumus Atlas edidit, aetherios umero qui sustinet orbes uobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelido conceptum uertice fudit; 140 at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit. Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. His fretus non legatos neque prima per artem temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque 145 obieci caput et supplex ad limina ueni. Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra. 150 Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello pectora, sunt animi et rebus spectata iuuentus.' Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. Tum sic pauca refert: 'Ut te, fortissime Teucrum, 155 accipio agnoscoque libens! Ut uerba parentis et uocem Anchisae magni uoltumque recordor! Nam memini Hesionae uisentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, protinus Arcadiae gelidos inuisere finis. 160 Tum mihi prima genas uestibat flore iuuentas, mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat Anchises: mihi mens iuuenali ardebat amore compellare uirum et dextrae coniungere dextram. 165 Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas discedens chlamydemque auro dedit intertextam frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, 170 et lux cum primum terris se crastina reddet, auxilio laetos dimittam opibusque iuuabo. Interea sacra haec, quando huc uenistis amici, annua, quae differre nefas, celebrate fauentes nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.' 175 Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi pocula gramineoque uiros locat ipse sedili praecipuumque toro et uillosi pelle leonis accipit Aenean solioque inuitat acerno. Tum lecti iuuenes certatim araeque sacerdos 180 uiscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant. Vescitur Aeneas simul et Troiana iuuentus perpetui tergo bouis et lustralibus extis. Postquam exempta fames et amor compressus edendi, 185 rex Euandrus ait: 'Non haec sollemnia nobis, has ex more dapes, hanc tanti numinis aram uana superstitio ueterumque ignara deorum inposuit: saeuis, hospes Troiane, periclis seruati facimus meritosque nouamus honores. 190 Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, disiectae procul ut moles desertaque montis stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. Hic spelunca fuit, uasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat 195 solis inaccessam radiis; semperque recenti caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora uirum tristi pendebant pallida tabo. Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros ore uomens ignis magna se mole ferebat. 200 Attulit et nobis aliquando optantibus aetas auxilium aduentumque dei. Nam maximus ultor, tergemini nece Geryonae spoliisque superbus Alcides aderat taurosque hac uictor agebat ingentis, uallemque boues amnemque tenebant. 205 At furiis Caci mens effera, nequid inausum aut intractatum scelerisue doliue fuisset, quattuor a stabulis praestanti corpore tauros auertit, totidem forma superante iuuencas; atque hos, nequa forent pedibus uestigia rectis, 210 cauda in speluncam tractos uersisque uiarum indiciis raptos saxo occultabat opaco: quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. Interea, cum iam stabulis saturata moueret Amphytrioniades armenta abitumque pararet, 215 discessu mugire boues atque omne querelis impleri nemus et colles clamore relinqui. reddidit una boum uocem uastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit. Hic uero Alcidae furiis exarserat atro 220 felle dolor: rapit arma manu nodisque grauatum robur et aerii cursu petit ardua montis. Tum primum nostri Cacum uidere timentem turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro speluncamque petit, pedibus timor addidit alas. 225 Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, 230 dentibus infrendens. Ter totum feruidus ira lustrat Auentini montem, ter saxea temptat limina nequiquam, ter fessus ualle resedit. Stabat acuta silex, praecisis undique saxis speluncae dorso insurgens, altissima uisu, 235 dirarum nidis domus opportuna uolucrum. Hanc, ut prona iugo laeuum incumbebat in amnem, dexter in aduersum nitens concussit et imis auolsam soluit radicibus; inde repente inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether 240 dissultant ripae refluitque exterritus amnis. At specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cauernae: non secus ac siqua penitus ui terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat 245 pallida, dis inuisa, superque immane barathrum cernatur, trepident inmisso lumine manes. Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cauo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma 250 aduocat et ramis uastisque molaribus instat. Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) euomit inuoluitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro 255 fumiferam noctem commixtis igne tenebris. Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. Hic Cacum in tenebris incendia uana uomentem 260 corripit in nodum complexus et angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttur. Panditur extemplo foribus domus atra reuolsis, abstractaeque boues abiurataeque rapinae caelo ostenduntur, pedibusque informe cadauer 265 protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo terribilis oculos, uoltum uillosaque saetis pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis. Ex illo celebratus honos, laetique minores seruauere diem, primusque Potitius auctor 270 et domus Herculei custos Pinaria sacri. Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper dicetur nobis et erit quae maxuma semper. Quare agite, o iuuenes, tantarum in munere laudum cingite fronde comas et pocula porgite dextris 275 communemque uocate deum et date uina uolentes.' Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra uelauitque comas foliisque innexa pependit et sacer impleuit dextram scyphus. Ocius omnes in mensam laeti libant diuosque precantur. 280 Deuexo interea propior fit Vesper Olympo, iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. Instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. 285 tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt euincti tempora ramis, hic iuuenum chorus, ille senum; qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima nouercae monstra manu geminosque premens eliserit angues, 290 ut bello egregias idem disiecerit urbes, Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae pertulerit. 'Tu nubigenas, inuicte, bimembris Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas 295 prodigia et uastum Nemeae sub rupe leonem. Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento; nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus, arduus arma tenens; non te rationis egentem 300 Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. Salue, uera Iouis proles, decus addite diuis, et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.' Talia carminibus celebrant; super omnia Caci speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. 305 Consonat omne nemus strepitu collesque resultant. Exim se cuncti diuinis rebus ad urbem perfectis referunt. Ibat rex obsitus aeuo et comitem Aenean iuxta natumque tenebat ingrediens uarioque uiam sermone leuabat. 310 miratur facilisque oculos fert omnia circum Aeneas capiturque locis et singula laetus exquiritque auditque uirum monimenta priorum. Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis: 'Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant 315 gensque uirum truncis et duro robore nata, quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper uictu uenatus alebat. Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo, 320 arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutis in oris. Aurea quae perhibent illo sub rege fuere 325 saecula. Sic placida populos in pace regebat, deterior donec paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia et gentes uenere Sicanae, saepius et nomen posuit Saturnia tellus; 330 tum reges asperque immani corpore Thybris, a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim diximus, amisit uerum uetus Albula nomen; me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum 335 his posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo. Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, 340 uatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. 345 Nec non et sacri monstrat nemus Argileti testaturque locum et letum docet hospitis Argi. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, aurea nunc, olim siluestribus horrida dumis. Iam tum religio pauidos terrebat agrestis 350 dira loci, iam tum siluam saxumque tremebant. Hoc nemus, hunc,' inquit, 'frondoso uertice collem (quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum credunt se uidisse Iouem, cum saepe nigrantem aegida concuteret dextra nimbosque cieret. 355 Haec duo praeterea disiectis oppida muris, reliquias ueterumque uides monimenta uirorum. Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem: Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.' Talibus inter se dictis ad tecta subibant 360 pauperis Euandri passimque armenta uidebant Romanoque foro et lautis mugire Carinis. Ut uentum ad sedes: 'Haec,' inquit, 'limina uictor Alcides subiit, haec illum regia cepit. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum 365 finge deo rebusque ueni non asper egenis.' dixit et angusti subter fastigia tecti ingentem Aenean duxit stratisque locauit effultum foliis et pelle Libystidis ursae. Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis. 370 At Venus haud animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo incipit et dictis diuinum adspirat amorem: 'Dum bello Argolici uastabant Pergama reges 375 debita casurasque inimicis ignibus arces, non ullum auxilium miseris, non arma rogaui artis opisque tuae nec te, carissime coniunx, incassumue tuos uolui exercere labores, quamuis et Priami deberem plurima natis 380 et durum Aeneae fleuissem saepe laborem. Nunc Iouis imperiis Rutulorum constitit oris: ergo eadem supplex uenio et sanctum mihi numen arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei, te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx. 385 Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.' Dixerat et niueis hinc atque hinc diua lacertis cunctantem amplexu molli fouet. Ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas 390 intrauit calor et labefacta per ossa cucurrit: non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. Tum pater aeterno fatur deuinctus amore: 395 'Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit quo tibi, diua, mei? Similis si cura fuisset, tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset: nec pater omnipotens Troiam nec fata uetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos. 400 Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, quidquid in arte mea possum promittere curae, quod fieri ferro liquidoue potest electro, quantum ignes animaeque ualent, absiste precando uiribus indubitare tuis.' Ea uerba locutus 405 optatos dedit amplexus placidumque petiuit coniugis infusus gremio per membra soporem. Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo uitam tenuique Minerua 410 impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut seruare cubile coniugis et possit paruos educere natos: haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo 415 mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant ualidique incudibus ictus 420 auditi referunt gemitus striduntque cauernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus. Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto. Ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro, 425 Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. His informatum manibus iam parte polita fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo deicit in terras, pars inperfecta manebat. Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae 430 addiderant, rutili tris ignis et alitis austri: fulgores nunc horrificos sonitumque metumque miscebant operi flammisque sequacibus iras. Parte alia Marti currumque rotasque uolucris instabant, quibus ille uiros, quibus excitat urbes; 435 aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, certatim squamis serpentum auroque polibant conexosque anguis ipsamque in pectore diuae Gorgona, desecto uertentem lumina collo. 'Tollite cuncta,' inquit, 'coeptosque auferte labores, 440 Aetnaei Cyclopes, et huc aduertite mentem: arma acri facienda uiro. Nunc uiribus usus, nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. Praecipitate moras.' Nec plura effatus; at illi ocius incubuere omnes pariterque laborem 445 sortiti. Fluit aes riuis aurique metallum, uolnificusque chalybs uasta fornace liquescit. Ingentum clipeum informant, unum omnia contra tela Latinorum, septenosque orbibus orbes impediunt. Alii uentosis follibus auras 450 accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum. Illi inter sese multa ui bracchia tollunt in numerum uersantque tenaci forcipe massam. Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, 455 Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma et matutini uolucrum sub culmine cantus. Consurgit senior tunicaque inducitur artus et Tyrrhena pedum circumdat uincula plantis; tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem, 460 demissa ab laeua pantherae terga retorquens. Nec non et gemini custodes limine ab alto praecedunt gressumque canes comitantur erilem. Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat sermonum memor et promissi muneris heros. 465 Nec minus Aeneas se matutinus agebat. Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates. Congressi iungunt dextras mediisque residunt aedibus et licito tandem sermone fruuntur. Rex prior haec: 470 'Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam res equidem Troiae uictas aut regna fatebor, nobis ad belli auxilium pro nomine tanto exiguae uires: hinc Tusco claudimur amni, hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis. 475 Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis iungere castra paro, quam fors inopina salutem ostentat: fatis huc te poscentibus adfers. Haud procul hinc saxo incolitur fundata uetusto urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam 480 gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. Hanc multos florentem annos rex deinde superbo imperio et saeuis tenuit Mezentius armis. Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni effera? Di capiti ipsius generique reseruent! 485 Mortua quin etiam iungebat corpora uiuis componens manibusque manus atque oribus ora, tormenti genus, et sanie taboque fluentis complexu in misero longa sic morte necabat. at fessi tandem ciues infanda furentem 490 armati circumsistunt ipsumque domumque, obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant. Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros confugere et Turni defendier hospitis armis. Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis: 495 regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt. his ego te, Aenea, ductorem milibus addam. Toto namque fremunt condensae litore puppes Signaque ferre iubent; retinet longaeuus haruspex fata canens, ''O Maeoniae delecta iuuentus, 500 flos ueterum uirtusque uirum, quos iustus in hostem fert dolor et merita accendit Mezentius ira, nulli fas Italo tantam subiungere gentem: externos optate duces''; tum Etrusca resedit hoc acies campo, monitis exterrita diuom. 505 Ipse oratores ad me regnique coronam cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon, succedam castris Tyrrhenaque regna capessam. Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus inuidet imperium seraeque ad fortia uires. 510 natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis et generi fatum indulgent, quem numina poscunt, ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor. hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri, 515 Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro militiam et graue Martis opus, tua cernere facta adsuescat primis et te miretur ab annis. Arcadas huic equites bis centum, robora pubis lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.' 520 Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant Aeneas Anchisiades et fidus Achates multaque dura suo tristi cum corde putabant, ni signum caelo Cytherea dedisset aperto. Namque inprouiso uibratus ab aethere fulgor 525 cum sonitu uenit, et ruere omnia uisa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor. Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens: arma inter nubem caeli regione serena per sudum rutilare uident et pulsa tonare. 530 Obstipuere animis alii, sed Troius heros agnouit sonitum et diuae promissa parentis. Tum memorat: 'Ne uero, hospes, ne quaere profecto, quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo. Hoc signum cecinit missuram diua creatrix, 535 si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam auxilio. Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant; quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas scuta uirum galeasque et fortia corpora uolues, 540 Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.' Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto et primum Herculeis sopitas ignibus aras excitat hesternumque larem paruosque penatis laetus adit: mactant lectas de more bidentis 545 Euandrus pariter, pariter Troiana iuuentus. Post hinc ad nauis graditur sociosque reuisit. Quorum de numero qui sese in bella sequantur praestantis uirtute legit; pars cetera prona fertur aqua segnisque secundo defluit amni, 550 nuntia uentura Ascanio rerumque patrisque. Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arua; ducunt exsortem Aeneae, quem fulua leonis pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis. Fama uolat paruam subito uolgata per urbem, 555 ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis. uota metu duplicant matres, propiusque periclo it timor, et maior Martis iam apparet imago. tum pater Euandrus dextram complexus euntis haeret. inexpletus lacrimans, ac talia fatur: 560 'O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, (qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa straui scutorumque incendi uictor aceruos et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, nascenti cui tris animas Feronia mater 565 (horrendum dictu) dederat; terna arma mouenda, ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis: non ego nunc dulci amplexu diuellerer usquam, nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam 570 huic capiti insultans tot ferro saeua dedisset funera, tam multis uiduasset ciuibus urbem. At uos, o superi, et diuom tu maxume rector Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis et patrias audite preces. Si numina uestra 575 incolumem Pallanta mihi, si fata reseruant, si uisurus eum uiuo et uenturus in unum: uitam oro, patior quemuis durare laborem. Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris: nunc O nunc liceat crudelem abrumpere uitam, 580 dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, dum te, care puer, mea sera et sola uoluptas, complexu teneo, grauior neu nuntius auris uolneret.' Haec genitor digressu dicta supremo fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant. 585 Iamque adeo exierat portis equitatus apertis, Aeneas inter primos et fidus Achates, inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas in medio chlamyde et pictis conspectus in armis: qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, 590 quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, extulit os sacrum caelo tenebrasque resoluit. Stant pauidae in muris matres oculisque sequuntur pulueream nubem et fulgentis aere cateruas. Olli per dumos, qua proxuma meta uiarum, 595 armati tendunt; it clamor, et agmine facto quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum. Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem, religione patrum late sacer; undique colles inclusere caui et nigra nemus abiete cingunt. 600 Siluano fama est ueteres sacrasse Pelasgos, aruorum pecorisque deo, lucumque diemque, qui primi finis aliquando habuere Latinos: haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant castra locis, celsoque omnis de colle uideri 605 iam poterat legio et latis tendebat in aruis. Huc pater Aeneas et bello lecta iuuentus succedunt fessique et equos et corpora curant. At Venus aetherios inter dea candida nimbos dona ferens aderat; natumque in ualle reducta 610 ut procul egelido secretum flumine uidit, talibus adfata est dictis seque obtulit ultro: 'En perfecta mei promissa coniugis arte munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos aut acrem dubites in proelia poscere Turnum:' 615 Dixit et amplexus nati Cytherea petiuit, arma sub aduersa posuit radiantia quercu. Ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula uoluit miraturque interque manus et bracchia uersat 620 terribilem cristis galeam flammasque uomentem fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes solis inardescit radiis longeque refulget; tum leuis ocreas electro auroque recocto 625 hastamque et clipei non enarrabile textum. Illic res Italas Romanorumque triumphos haud uatum ignarus uenturique inscius aeui fecerat ignipotens, illic genus omne futurae stirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella. 630 fecerat et uiridi fetam Mauortis in antro procubuisse lupam, geminos huic ubera circum ludere pendentis pueros et lambere matrem impauidos, illam tereti ceruice reflexa mulcere alternos et corpora fingere lingua. 635 Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas consessu caueae magnis circensibus actis addiderat subitoque nouum consurgere bellum Romulidis Tatioque seni Curibusque seueris. Post idem inter se posito certamine reges 640 armati Iouis ante aram paterasque tenentes stabant et caesa iungebant foedera porca. Haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae distulerant, at tu dictis, Albane, maneres, raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus 645 per siluam, et sparsi rorabant sanguine uepres. Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat accipere ingentique urbem obsidione premebat: Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. Illum indignanti similem similemque minanti 650 aspiceres, pontem auderet quia uellere Cocles et fluuium uinclis innaret Cloelia ruptis. In summo custos Tarpeiae Manlius arcis stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo. 655 Atque hic auratis uolitans argenteus anser porticibus Gallos in limine adesse canebat. Galli per dumos aderant arcemque tenebant, defensi tenebris et dono noctis opacae: aurea caesaries ollis atque aurea uestis, 660 uirgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis. Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo 665 extuderat, castae ducebant sacra per urbem pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, et scelerum poenas et te, Catilina, minaci pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, 670 secretosque pios, his dantem iura Catonem. Haec inter tumidi late maris ibat imago aurea, sed fluctu spumabant caerula cano; et circum argento clari delphines in orbem aequora uerrebant caudis aestumque secabant. 675 In medio classis aeratas, Actia bella, cernere erat, totumque instructo Marte uideres feruere Leucaten auroque effulgere fluctus. Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar cum patribus populoque, penatibus et magnis dis, 680 stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas laeta uomunt patriumque aperitur uertice sidus. Parte alia uentis et dis Agrippa secundis arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum, tempora nauali fulgent rostrata corona. 685 Hinc ope barbarica uariisque Antonius armis, uictor ab Aurorae populis et litore rubro, Aegyptum uiresque Orientis et ultima secum Bactra uehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx. Una omnes ruere, ac totum spumare reductis 690 conuolsum remis rostrisque tridentibus aequor. alta petunt: pelago credas innare reuolsas Cycladas aut montis concurrere montibus altos, tanta mole uiri turritis puppibus instant. stuppea flamma manu telisque uolatile ferrum 695 spargitur, arua noua Neptunia caede rubescunt. Regina in mediis patrio uocat agmina sistro necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam 700 tela tenent. Saeuit medio in certamine Mauors caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae, et scissa gaudens uadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. Actius haec cernens arcum tendebat Apollo 705 desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi, omnis Arabs, omnes uertebant terga Sabaei. Ipsa uidebatur uentis regina uocatis uela dare et laxos iam iamque inmittere funis. Illam inter caedes pallentem morte futura 710 fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, contra autem magno maerentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota ueste uocantem caeruleum in gremium latebrosaque flumina uictos. At Caesar, triplici inuectus Romana triumpho 715 moenia, dis Italis uotum inmortale sacrabat, maxuma tercentum totam delubra per urbem. Laetitia ludisque uiae plausuque fremebant; omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae; ante aras terram caesi strauere iuuenci. 720 Ipse, sedens niueo candentis limine Phoebi, dona recognoscit populorum aptatque superbis postibus; incedunt uictae longo ordine gentes, quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis. Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, 725 hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis, extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes. Talia per clipeum Volcani, dona parentis, 730 miratur rerumque ignarus imagine gaudet, attollens umero famamque et fata nepotum. µ09 Atque ea diuersa penitus dum parte geruntur, Irim de caelo misit Saturnia Iuno audacem ad Turnum. Luco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata ualle sedebat. 5 Ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est: 'Turne, quod optanti diuom promittere nemo auderet, uoluenda dies en attulit ultro. Aeneas urbe et sociis et classe relicta sceptra Palatini sedemque petit Euandri. 10 Nec satis: extremas Corythi penetrauit ad urbes Lydorumque manum collectos armat agrestis. Quid dubitas? Nunc tempus equos, nunc poscere currus. Rumpe moras omnis et turbata arripe castra.' Dixit et in caelum paribus se sustulit alis 15 ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. Adgnouit iuuenis duplicisque ad sidera palmas sustulit ac tali fugientem est uoce secutus: 'Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam detulit in terras? Unde haec tam clara repente 20 tempestas? Medium uideo discedere caelum palantisque polo stellas. Sequor omina tanta, quisquis in arma uocas.' Et sic effatus ad undam processit summoque hausit de gurgite lymphas, multa deos orans, onerauitque aethera uotis. 25 Iamque omnis campis exercitus ibat apertis, diues equum, diues pictai uestis et auri; Messapus primas acies, postrema coercent Tyrrhidae iuuenes, medio dux agmine Turnus, [uertitur arma tenens et toto uertice supra est.] 30 Ceu septem surgens sedatis amnibus altus per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus cum refluit campis et iam se condidit alueo. Hic subitam nigro glomerari puluere nubem prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis. 35 Primus ab aduersa conclamat mole Caicus: 'Quis globus, o ciues, caligine uoluitur atra? Ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros, hostis adest, heia!' Ingenti clamore per omnis condunt se Teucri portas et moenia complent. 40 Namque ita discedens praeceperat optumus armis Aeneas: siqua interea fortuna fuisset, neu struere auderent aciem neu credere campo; castra modo et tutos seruarent aggere muros. Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat, 45 obiciunt portas tamen et praecepta facessunt armatique cauis expectant turribus hostem. Turnus ut ante uolans tardum praecesserat agmen uiginti lectis equitum comitatus, et urbi improuisus adest; maculis quem Thracius albis 50 portat equus cristaque tegit galea aurea rubra. 'Ecquis erit, mecum, iuuenes, qui primus in hostem? En,' ait et iaculum attorquens emittit in auras, principium pugnae, et campo sese arduus infert. Clamore excipiunt socii fremituque sequuntur 55 horrisono: Teucrum mirantur inertia corda, non aequo dare se campo, non obuia ferre arma uiros, sed castra fouere. Huc turbidus atque huc lustrat equo muros aditumque per auia quaerit. Ac ueluti pleno lupus insidiatus ouili 60 cum fremit ad caulas, uentos perpessus et imbris, nocte super media; tuti sub matribus agni balatum exercent, ille asper et improbus ira saeuit in absentis, collecta fatigat edendi ex longo rabies et siccae sanguine fauces: 65 haud aliter Rutulo muros et castra tuenti ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet. Qua temptet ratione aditus et quae uia clausos excutiat Teucros uallo atque effundat in aequum? Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat, 70 aggeribus saeptam circum et fluuialibus undis, inuadit sociosque incendia poscit ouantis atque manum pinu flagranti feruidus implet. Tum uero incumbunt, urget praesentia Turni, atque omnis facibus pubes accingitur atris. 75 Diripuere focos; piceum fert fumida lumen taeda et commixtam Volcanus ad astra fauillam. Quis deus, o musae, tam saeua incendia Teucris auertit? Tantos ratibus quis depulit ignes? Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis. 80 Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida Aeneas classem et pelagi petere alta parabat, ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum uocibus his adfata Iouem: 'Da, nate, petenti, quod tua cara parens domito te poscit Olympo. 85 [Pinea silua mihi, multos dilecta per annos] lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant, nigranti picea trabibusque obscurus acernis: has ego Dardanio iuueni, cum classis egeret, laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit. 90 Solue metus atque hoc precibus sine posse parentem: ne cursu quassatae ullo neu turbine uenti uincantur, prosit nostris in montibus ortas.' Filius huic contra, torquet qui sidera mundi: 'O genetrix, quo fata uocas, aut quid petis istis? 95 Mortaline manu factae immortale carinae fas habeant certusque incerta pericula lustret Aeneas? Cui tanta deo permissa potestas? Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt Ausonios olim, quaecumque euaserit undis 100 Dardaniumque ducem Laurentia uexerit arua, mortalem eripiam formam magnique iubebo aequoris esse deas, qualis Nereia Doto et Galatea secant spumantem pectore pontum. Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris, 105 per pice torrentis atraque uoragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas. 110 Hic primum noua lux oculis offulsit et ingens uisus ab Aurora caelum transcurrere nimbus Idaeique chori; tum uox horrenda per auras excidit et Troum Rutulorumque agmina complet: 'Ne trepidate meas, Teucri, defendere nauis 115 neue armate manus: maria ante exurere Turno quam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae, ite deae pelagi: genetrix iubet.' Et sua quaeque continuo puppes abrumpunt uincula ripis delphinumque modo demersis aequora rostris 120 ima petunt. Hinc uirgineae (mirabile monstrum) quot prius aeratae steterant ad litora prorae reddunt se totidem facies pontoque feruntur. Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis 125 rauca sonans reuocatque pedem Tiberinus ab alto. At non audaci Turno fiducia cessit; ultro animos tollit dictis atque increpat ultro: Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse auxilium solitum eripuit, non tela neque ignes 130 exspectans Rutulos. Ergo maria inuia Teucris nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est. Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent, siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum: 135 sat fatis Venerique datum, tetigere quod arua fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem, coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas iste dolor solisque licet capere arma Mycenis. 140 Sed periisse semel satis est: peccare fuisset ante satis penitus modo non genus omne perosos femineum. Quibus haec medii fiducia ualli fossarumque morae, leti discrimina parua, dant animos. At non uiderunt moenia Troiae 145 Neptuni fabricata manu considere in ignis? 'Sed uos, o lecti, ferro qui scindere uallum apparat et mecum inuadit trepidantia castra.' Non armis mihi Volcani, non mille carinis est opus in Teucros; addant se protinus omnes 150 Etrusci socios, tenebras et inertia furta Palladii caesis summae custodibus arcis ne timeant, nec equi caeca condemur in aluo: luce palam certum est igni circumdare muros. Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga 155 esse ferant, decumum quos distulit Hector in annum. Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, quod superest, laeti bene gestis corpora rebus procurate, uiri, et pugnam sperate parari.' Interea uigilum excubiis obsidere portas 160 cura datur Messapo et moenia cingere flammis. Bis septem Rutuli, muros qui milite seruent, delecti; ast illos centeni quemque sequuntur purpurei cristis iuuenes auroque corusci. Discurrunt uariantque uices fusique per herbam 165 indulgent uino et uertunt crateras aenos. Conlucent ignes, noctem custodia ducit insomnem ludo. Haec super e uallo prospectant Troes et armis alta tenent, nec non trepidi formidine portas 170 explorant pontisque et propugnacula iungunt, tela gerunt. Instat Mnestheus acerque Serestus, quos pater Aeneas, siquando aduersa uocarent, rectores iuuenum et rerum dedit esse magistros. Omnis per muros legio, sortita periclum, 175 excubat exercetque uices, quod cuique tuendum est. Nisus erat portae custos, acerrimus armis, Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida uenatrix iaculo celerem leuibusque sagittis; it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter 180 non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, ora puer prima signans intonsa iuuenta. His amor unus erat, pariterque in bella ruebant: tum quoque communi portam statione tenebant. Nisus ait: 'Dine hunc ardorem mentibus addunt, 185 Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? Aut pugnam aut aliquid iamdudum inuadere magnum mens agitat mihi nec placida contenta quietest. Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum. Lumina rara micant; somno uinoque soluti 190 procubuere; silent late loca: percipe porro, quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat. Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique uiros, qui certa reportent. Si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti 195 fama sat est), tumulo uideor reperire sub illo posse uiam ad muros et moenia Pallantea.' Obstipuit magno laudum percussus amore Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum: 'Mene igitur socium summis adiungere rebus, 200 Nise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam? Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, Argolicum terrorem inter Troiaeque labores sublatum erudiit, nec tecum talia gessi, magnanimum Aenean et fata extrema secutus: 205 est hic, est animus lucis contemptor et istum qui uita bene credat emi, quo tendis, honorem.' Nisus ad haec: 'Equidem de te nil tale uerebar nec fas, non, ita me referat tibi magnus ouantem Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis. 210 Sed siquis, quae multa uides discrimine tali, siquis in aduersum rapiat casusue deusue, te superesse uelim; tua uita dignior aetas. Sit qui me raptum pugna pretioue redemptum mandet humo solita aut siqua id Fortuna uetabit, 215 absenti ferat inferias decoretque sepulchro. Neu matri miserae tanti sim causa doloris, quae te sola, puer, multis e matribus ausa persequitur magni nec moenia curat Acestae,' Ille autem: 'Causas nequiquam nectis inanis, 220 nec mea iam mutata loco sententia cedit: adceleremus,' ait. Vigiles simul excitat, illi succedunt seruantque uices: statione relicta ipse comes Niso graditur, regemque requirunt. Cetera per terras omnis animalia somno 225 laxabant curas et corda oblita laborum: ductores Teucrum primi et delecta iuuentus consilium summis regni de rebus habebant, quid facerent quisue Aeneae iam nuntius esset. Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes, 230 castrorum et campi medio. Tum Nisus et una Euryalus confestim alacres admittier orant: rem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus accepit trepidos ac Nisum dicere iussit. Tum sic Hyrtacides: 'Audite O mentibus aequis, 235 Aeneadae, neue haec nostris spectentur ab annis, quae ferimus. Rutuli somno uinoque soluti conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi, qui patet in biuio portae, quae proxuma ponto; interrupti ignes, aterque ad sidera fumus 240 erigitur: si fortuna permittitis uti quaesitum Aenean et moenia Pallantea, mox hic cum spoliis ingenti caede peracta adfore cernetis. Nec nos uia fallit euntis: uidimus obscuris primam sub uallibus urbem 245 uenatu adsiduo et totum cognouimus amnem.' Hic annis grauis atque animi maturus Aletes: 'Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, non tamen omnino Teucros delere paratis, cum talis animos iuuenum et tam certa tulistis 250 pectora.' Sic memorans umeros dextrasque tenebat amborum et uoltum lacrimis atque ora rigabat. 'Quae uobis, quae digna, uiri, pro laudibus istis praemia posse rear solui? Pulcherrima primum di moresque dabunt uestri; tum cetera reddet 255 actutum pius Aeneas atque integer aeui Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.' 'Immo ego uos, cui sola salus genitore reducto,' excipit Ascanius,' per magnos, Nise, penatis Assaracique larem et canae penetralia Vestae 260 obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est, in uestris pono gremiis: reuocate parentem, reddite conspectum; nihil illo triste recepto. Bina dabo argento perfecta atque aspera signis pocula, deuicta genitor quae cepit Arisba, 265 et tripodas geminos, auri duo magna talenta, cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido. Si uero capere Italiam sceptrisque potiri contigerit uictori et praedae dicere sortem, uidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis 270 aureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentis excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise. Praeterea bis sex genitor lectissima matrum corpora captiuosque dabit suaque omnibus arma, insuper his campi quod rex habet ipse Latinus. 275 Te uero, mea quem spatiis propioribus aetas insequitur, uenerande puer, iam pectore toto accipio et comitem casus complector in omnis. Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus; seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum 280 uerborumque fides.' Contra quem talia fatur Euryalus: 'Me nulla dies tam fortibus ausis dissimilem arguerit; tantum, fortuna secunda aut aduersa cadat. Sed te super omnia dona unum oro, genetrix Priami de gente uetusta 285 est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus mecum excedentem, non moenia regis Acestae. Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est inque salutatam linquo: nox et tua testis dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis 290 at tu, oro, solare inopem et succurre relictae. Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo in casus omnis.' Percussa mente dedere Dardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus, atque animum patriae strinxit pietatis imago. 295 Tum sic effatur: 'Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis. Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae solum defuerit, nec partum gratia talem parua manet. Casus factum quicumque sequentur, 300 per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, haec eadem matrique tuae generique manebunt.' Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem auratum, mira quem fecerat arte Lycaon 305 Gnosius atque habilem uagina aptarat eburna. Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis exuuias; galeam fidus permutat Aletes. Protinus armati incedunt; quos omnis euntis primorum manus ad portas iuuenumque senumque 310 prosequitur uotis. Nec non et pulcher Iulus, ante annos animumque gerens curamque uirilem, multa patri mandata dabat portanda: sed aurae omnia discerpunt et nubibus inrita donant. Egressi superant fossas noctisque per umbram 315 castra inimica petunt, multis tamen ante futuri exitio. Passim somno uinoque per herbam corpora fusa uident, arrectos litore currus, inter lora rotasque uiros, simul arma iacere, uina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: 320 'Euryale, audendum dextra; nunc ipsa uocat res. Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis a tergo possit, custodi et consule longe; haec ego uasta dabo et lato te limite ducam. Sic memorat uocemque premit; simul ense superbum 325 Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis exstructus toto proflabat pectore somnum. Rex idem et regi Turno gratissimus augur, sed non augurio potuit depellere pestem. Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis 330 armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nanctus equis ferroque secat pendentia colla; tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit sanguine singultantem; atro tepefacta cruore terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque 335 et iuuenem Serranum, illa qui plurima nocte luserat, insignis facie, multoque iacebat membra deo uictus: felix, si protinus illum aequasset nocti ludum in lucemque tulisset. Impastus ceu plena leo per ouilia turbans 340 (suadet enim uesana fames) manditque trahitque molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento: nec minor Euryali caedes; incensus et ipse perfurit ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque, 345 ignaros, Rhoetum uigilantem et cuncta uidentem, sed magnum metuens se post cratera tegebat; pectore in aduerso totum cui comminus ensem condidit adsurgenti et multa morte recepit. Purpuream uomit ille animam et cum sanguine mixta 350 uina refert moriens; hic furto feruidus instat. Iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem deficere extremum et religatos rite uidebat carpere gramen equos: breuiter cum talia Nisus. sensit enim nimia caede atque cupidine ferri: 355 'Absistamus,' ait, 'nam lux inimica propinquat. Poenarum exhaustum satis est, uia facta per hostis.' Multa uirum solido argento perfecta relinquunt armaque craterasque simul pulchrosque tapetas. Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis 360 cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat. 365 Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram induit. Excedunt castris et tuta capessunt. Interea praemissi equites ex urbe Latina, cetera dum legio campis instructa moratur, ibant et Turno regi responsa ferebant, 370 tercentum, scutati omnes, Volcente magistro. Iamque propinquabant castris murosque subibant, cum procul hos laeuo flectentis limite cernunt et galea Euryalum sublustri noctis in umbra prodidit immemorem radiisque aduersa refulsit. 375 Haud temere est uisum. Conclamat ab agmine Volcens 'State, uiri. Quae causa uiae? Quiue estis in armis? Quoue tenetis iter?' Nihil illi tendere contra, sed celerare fugam in siluas et fidere nocti. Obiciunt equites sese ad diuortia nota 380 hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant. Silua fuit late dumis atque ilice nigra horrida, quam densi complerant undique sentes; rara per occultos lucebat semita calles. Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda 385 impediunt fallitque timor regione uiarum; Nisus abit, iamque imprudens euaserat hostis atque locos, qui post Albae de nomine dicti Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat, ut stetit et frustra absentem respexit amicum. 390 'Euryale infelix, qua te regione reliqui? Quaue sequar, rursus perplexum iter omne reuoluens fallacis siluae?' Simul et uestigia retro obseruata legit dumisque silentibus errat. Audit equos, audit strepitus et signa sequentum. 395 Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris peruenit ac uidet Euryalum, quem iam manus omnis fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, oppressum rapit et conantem plurima frustra. Quid faciat? Qua ui iuuenem, quibus audeat armis 400 eripere? An sese medios moriturus in enses inferat et pulchram properet per uolnera mortem? Ocius adducto torquens hastile lacerto, suspiciens altam Lunam sic uoce precatur: 'Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, 405 astrorum decus et nemorum Latonia custos Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, siqua ipse meis uenatibus auxi suspendiue tholo aut sacra ad fastigia fixi: hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.' 410 Dixerat, et toto conixus corpore ferrum conicit: hasta uolans noctis diuerberat umbras et uenit auersi in tergum Sulmonis ibique frangitur ac fisso transit praecordia ligno. Voluitur ille uomens calidum de pectore flumen 415 frigidus et longis singultibus ilia pulsat. Diuersi circumspiciunt. Hoc acrior idem ecce aliud summa telum librabat ab aure. Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro. 420 Saeuit atrox Volcens nec teli conspicit usquam auctorem nec quo se ardens inmittere possit. 'Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas persolues amborum,' inquit; simul ense recluso ibat in Euryalum. Tum uero exterritus, amens 425 conclamat Nisus, nec se celare tenebris amplius aut tantum potuit perferre dolorem. Me me, adsum qui feci, in me conuertite ferrum, O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor, 430 tantum infelicem nimium dilexit amicum.' Talia dicta dabat; sed uiribus ensis adactus transabiit costas et candida pectora rumpit. Voluitur Euryalus leto, pulchrosque per artus it cruor, inque umeros ceruix conlapsa recumbit: 435 purpureus ueluti cum flos succisus aratro languescit moriens lassoue papauera collo demisere caput, pluuia cum forte grauantur. At Nisus ruit in medios solumque per omnis Volcentem petit in solo Volcente moratur. 440 Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc proturbant. Instat non setius ac rotat ensem fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore condidit aduerso et moriens animam abstulit hosti. Tum super exanimum sese proiecit amicum 445 confossus placidaque ibi demum morte quieuit. Fortunati ambo! Siquid mea carmina possunt, nulla dies umquam memori uos eximet aeuo, dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum accolet imperiumque pater Romanus habebit. 450 Victores praeda Rutuli spoliisque potiti Volcentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto exsangui et primis una tot caede peremptis, Serranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa 455 corpora seminecisque uiros tepidaque recentem caede locum et plenos spumanti sanguine riuos. Agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem Messapi et multo phaleras sudore receptas. Et iam prima nouo spargebat lumine terras 460 Tithoni croceum linquens Aurora cubile: iam sole infuso, iam rebus luce retectis Turnus in arma uiros, armis circumdatus ipse, suscitat, aeratasque acies in proelia cogit quisque suas uariisque acuunt rumoribus iras. 465 Quin ipsa arrectis (uisu miserabile) in hastis praefigunt capita et multo clamore sequuntur Euryali et Nisi. Aeneadae duri murorum in parte sinistra opposuere aciem, nam dextera cingitur amni, 470 ingentisque tenent fossas et turribus altis stant maesti; simul ora uirum praefixa mouebant, nota nimis miseris atroque fluentia tabo. Interea pauidam uolitans pennata per urbem nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris 475 Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit, excussi manibus radii reuolutaque pensa. Euolat infelix et femineo ululatu, scissa comam, muros amens atque agmina cursu prima petit, non illa uirum, non illa pericli 480 telorumque memor; caelum dehinc questibus implet: 'Hunc ego te, Euryale, aspicio? Tune illa senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis? Nec te, sub tanta pericula missum, adfari extremum miserae data copia matri? 485 Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis alitibusque iaces, nec te, tua funera mater produxi pressiue oculos aut uolnera laui, ueste tegens, tibi quam noctes festina diesque urgebam et tela curas solabar anilis. 490 Quo sequar, aut quae nunc artus auolsaque membra et funus lacerum tellus habet? Hoc mihi de te, nate, refers? Hoc sum terraque marique secuta? Figite me, siqua est pietas, in me omnia tela conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro: 495 aut tu, magne pater diuom, miserere tuoque inuisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere uitam.' Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis it gemitus: torpent infractae ad proelia uires. 500 Illam incendentem luctus Idaeus et Actor Illionei monitu et multum lacrimantis Iuli corripiunt interque manus sub tecta reponunt. At tuba terribilem sonitum procul aere canoro increpuit; sequitur clamor caelumque remugit. 505 Adcelerant acta pariter testudine Volsci et fossas implere parant ac uellere uallum. Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros, qua rara est acies interlucetque corona non tam spissa uiris. Telorum effundere contra 510 omne genus Teucri ac duris detrudere contis, adsueti longo muros defendere bello. Saxa quoque infesto uoluebant pondere, siqua possent tectam aciem perrumpere: cum tamen omnis ferre iuuat subter densa testudine casus; 515 nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens, immanem Teucri molem uoluuntque ruuntque, quae strauit Rutulos late armorumque resoluit tegmina. Nec curant caeco contendere Marte amplius audaces Rutuli, sed pellere uallo 520 missilibus certant. Parte alia horrendus uisu quassabat Etruscam pinum et fumiferos infert Mezentius ignis; at Messapus equum domitor, Neptunia proles, rescindit uallum et scalas in moenia poscit. 525 Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti, quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus ediderit, quem quisque uirum demiserit Orco; et mecum ingentis oras euoluite belli, [et meministis enim, diuae, et memorare potestis.] 530 Turris erat uasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam uiribus omnes expugnare Itali summaque euertere opum ui certabant, Troes contra defendere saxis perque cauas densi tela intorquere fenestras. 535 Princeps ardentem coniecit lampada Turnus et flammam adfixit lateri, quae plurima uento corripuit tabulas et postibus haesit adesis. Turbati trepidare intus frustraque malorum uelle fugam. Dum se glomerant retroque residunt 540 in partem, quae peste caret, tum pondere turris procubuit subito et caelum tonat omne fragore. Semineces ad terram, immani mole secuta, confixique suis telis et pectora duro transfossi ligno ueniunt. Vix unus Helenor 545 et Lycus elapsi. Quorum primaeuus Helenor, Maeonio regi quem serua Licymnia furtim sustulerat uetitisque ad Troiam miserat armis, ense leuis nudo parmaque inglorius alba; isque ubi se Turni media inter milia uidit, 550 hinc acies atque hinc acies adstare Latinas: ut fera, quae densa uenantum saepta corona contra tela furit seseque haud nescia morti inicit et saltu supra uenabula fertur, haud aliter iuuenis medios moriturus in hostis 555 inruit et, qua tela uidet densissima, tendit. At pedibus longe melior Lycus inter et hostis inter et arma fuga muros tenet altaque certat prendere tecta manu sociumque attingere dextras. Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus, 560 increpat his uictor: 'Nostrasne euadere, demens, sperasti te posse manus?' Simul adripit ipsum pendentem et magna muri cum parte reuellit. Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum sustulit alta petens pedibus Iouis armiger uncis 565 quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor tollitur: inuadunt et fossas agere complent; ardentis taedas alii ad fastigia iactant. Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis 570 Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem, Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas, hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta, Ortygium Caeneus, uictorem Caenea Turnus, Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque 575 et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan, Priuernum Capys. Hunc primo leuis hasta Themillae strinxerat: ille manum proiecto tegmine demens ad uolnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta et laeuo infixa est lateri manus abditaque intus 580 spiramenta animae letali uolnere rupit. Stabat in egregiis Arcentis filius armis, pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera, insignis facie, genitor quem miserat Arcens, eductum Matris luco Symaethia circum 585 flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici: stridentem fundam positis Mezentius hastis ipse ter adducta circum caput egit habena et media aduersi liquefacto tempora plumbo diffidit ac multa porrectum extendit harena. 590 Tum primum bello celerem intendisse sagittam dicitur ante feras solitus terrere fugaces Ascanius fortemque manu fudisse Numanum, cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem germanam nuper thalamo sociatus habebat. 595 Is primam ante aciem digna atque indigna relatu uociferans tumidusque nouo praecordia regno ibat et ingentem sese clamore ferebat: 'Non pudet obsidione iterum ualloque teneri, bis capti Phryges, et morti praetendere muros? 600 En qui nostra sibi bello conubia poscunt! Quis deus Italiam, quae uos dementia adegit Non hic Atridae nec fandi fictor Ulixes: durum a stirpe genus natos ad flumina primum deferimus saeuoque gelu duramus et undis, 605 uenatu inuigilant pueri siluasque fatigant, flectere ludus equos et spicula tendere cornu. At patiens operum paruoque adsueta iuuentus aut rastris terram domat aut quatit oppida bello. Omne aeuum ferro teritur, uersaque iuuencum 610 terga fatigamus hasta; nec tarda senectus debilitat uires animi mutatque uigorem: canitiem galea premimus, semperque recentis comportare iuuat praedas et uiuere rapto. Vobis picta croco et fulgenti murice uestis, 615 desidiae cordi, iuuat indulgere choreis, et tunicae manicas et habent redimicula mitrae. O uere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta Dindyma ubi adsuetis biforem dat tibia cantum! Tympana uos buxusque uocat Berecyntia Matris 620 Idaeae sinite arma uiris et cedite ferro.' Talia iactantem dictis ac dira canentem non tulit Ascanius neruoque obuersus equino contendit telum diuersaque bracchia ducens constitit, ante Iouem supplex per uota precatus: 625 'Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona et statuam ante aras aurata fronte iuuencum candentem pariterque caput cum matre ferentem, iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.' 630 Audiit et caeli Genitor de parte serena intonuit laeuum, sonat una fatifer arcus: effugit horrendum stridens adducta sagitta perque caput Remuli uenit et caua tempora ferro traicit. 'I, uerbis uirtutem inlude superbis! 635 His capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.' Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt. Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo desuper Ausonias acies urbemque uidebat, 640 nube sedens, atque his uictorem adfatur Iulum: 'Macte noua uirtute, puer: sic itur ad astra, dis genite et geniture deos. Iure omnia Bella gente sub Assaraci fato uentura resident, nec te Troia capit.' Simul haec effatus ab alto 645 aethere se misit, spirantis dimouet auras Ascaniumque petit. Forma tum uertitur oris antiquum in Buten; hic Dardanio Anchisae armiger ante fuit fidusque ad limina custos, tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo 650 omnia longaeuo similis, uocemque coloremque et crinis albos et saeua sonoribus arma, atque his ardentem dictis adfatur Iulum: 'Sit satis, Aenide, telis impune Numanum oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus, Apollo 655 concedit laudem et paribus non inuidet armis: cetera parce, puer, bello.' Sic orsus Apollo mortalis medio aspectus sermone reliquit et procul in tenuem ex oculis euanuit auram. Agnouere deum proceres diuinaque tela 660 Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem. Ergo auidum pugnae dictis ac numine Phoebi Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus succedunt animasque in aperta pericula mittunt. It clamor totis per propugnacula muris, 665 intendunt acris arcus amentaque torquent. Sternitur omne solum telis, tum scuta cauaeque dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit: quantus ab occasu ueniens pluuialibus Haedis uerberat imber humum, quam multa grandine nimbi 670 in uada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo caua nubila rumpit. Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti, quos Iouis eduxit luco siluestris Iaera abietibus iuuenes patriis et montibus aequos, 675 portam, quae ducis imperio commissa, recludunt, freti animis, ultroque inuitant moenibus hostem. Ipsi intus dextra ac laeua pro turribus adstant, armati ferro et cristis capita alta corusci: quales aeriae liquentia flumina circum, 680 siue Padi ripis Athesim seu propter amoenum, consurgunt geminae quercus intonsaque caelo attollunt capita et sublimi uertice nutant. inrumpunt aditus Rutuli ut uidere patentis continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis 685 et praeceps animi Tmarus et Mauortius Haemon agminibus totis: at uersi terga dedere aut ipso portae posuere in limine uitam. Tum magis increscunt animis discordibus irae; et iam collecti Troes glomerantur eodem 690 et conferre manum et procurrere longius audent. Ductori Turno diuersa in parte furenti turbantique uiros perfertur nuntius, hostem feruere caede noua et portas praebere patentis. Deserit inceptum atque immani concitus ira 695 Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos. Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat, Thebana de matre nothum Sarpedonis alti, coniecto sternit iaculo; uolat Itala cornus aera per tenerum stomachoque infixa sub altum 700 pectus abit: reddit specus atri uolneris undam spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit. Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo, neque enim iaculo uitam ille dedisset, 705 sed magnum stridens contorta phalarica uenit, fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit: conlapsa ruunt immania membra. Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens. 710 Talis in Euboico Baiarum litore quondam saxea pila cadit, magnis quam molibus ante constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam prona trahit penitusque uadis inlisa recumbit: miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae; 715 tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile Inarime Iouis imperiis imposta Typhoeo. Hic Mars armipotens animum uiresque Latinis addidit et stimulos acris sub pectore uertit immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. 720 Undique conueniunt, quoniam data copia pugnae bellatorque animo deus incidit. Pandarus ut fuso germanum corpore cernit et quo sit fortuna loco, qui casus agat res, portam ui magna conuerso cardine torquet, 725 obnixus latis umeris, multosque suorum moenibus exclusos duro in certamine linquit; ast alios secum includit recipitque ruentis, demens, qui Rutulum in medio non agmine regem uiderit inrumpentem ultroque incluserit urbi, 730 immanem ueluti pecora inter inertia tigrim Continuo noua lux oculis effulsit, et arma horrendum sonuere; tremunt in uertice cristae sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit: agnoscunt faciem inuisam atque immania membra 735 turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens emicat et mortis fraternae feruidus ira effatur: 'Non haec dotalis regia Amatae, nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum. Castra inimica uides; nulla hinc exire potestas.' 740 Olli subridens sedato pectore Turnus: 'Incipe, siqua animo uirtus, et consere dextram: hic etiam inuentum Priamo narrabis Achillem.' Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo intorquet summis adnixus uiribus hastam: 745 excepere aurae uolnus; Saturnia Iuno detorsit ueniens, portaeque infigitur hasta. 'At non hoc telum, mea quod ui dextera uersat, effugies; neque enim is teli nec uolneris auctor.' Sic ait et sublatum alte consurgit in ensem 750 et mediam ferro gemina inter tempora frontem diuidit inpubesque immani uolnere malas. Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus: conlapsos artus atque arma cruenta cerebro sternit humi moriens, atque illi partibus aequis 755 huc caput atque illuc umero ex utroque pependit. Diffugiunt uersi trepida formidine Troes: et si continuo uictorem ea cura subisset, rumpere claustra manu sociosque immittere portis, ultimus ille dies bello gentique fuisset; 760 sed furor ardentem caedisque insana cupido egit in aduersos. Principio Phalerim et succiso poplite Gygen excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas in tergum, Iuno uires animumque ministrat; 765 addit Halym comitem et confixa Phegea parma, ignaros deinde in muris Martemque cientis Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque. Lyncea tendentem contra sociosque uocantem uibranti gladio conixus ab aggere dexter 770 occupat; huic uno desectum comminus ictu cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum uastatorem Amycum, quo non felicior alter ungere tela manu ferrumque armare ueneno, et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis, 775 Crethea Musarum comitem, cui carmina semper et citharae cordi numerosque intendere neruis. [Semper equos atque arma uirum pugnasque canebat.] Tandem ductores audita caede suorum conueniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, 780 palantisque uident socios hostemque receptum. Et Mnestheus: 'Quo deinde fugam, quo tenditis?' inquit. 'Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis? Unus homo et uestris, o ciues, undique saeptus aggeribus tantas strages inpune per urbem 785 ediderit, iuuenum primos tot miserit Orco? Non infelicis patriae ueterumque deorum et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?' Talibus accensi firmantur et agmine denso consistunt. Turnus paulatim excedere pugna 790 et fluuium petere ac partem, quae cingitur unda acrius hoc Teucri clamore incumbere magno et glomerare manum. Ceu saeuum turba leonem cum telis premit infensis, at territus ille, asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga 795 ira dare aut uirtus patitur, nec tendere contra ille quidem hoc cupiens potis est per tela uirosque: haud aliter retro dubius uestigia Turnus improperata refert, et mens exaestuat ira. Quin etiam bis tum medios inuaserat hostis, 800 bis confusa fuga per muros agmina uertit; sed manus e castris propere coit omnis in unum, nec contra uires audet Saturnia Iuno sufficere, aeriam caelo nam Iuppiter Irim demisit germanae haud mollia iussa ferentem, 805 ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis. Ergo nec clipeo iuuenis subsistere tantum dextra ualet: iniectis sic undique telis obruitur. Strepit adsiduo caua tempora circum tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt, 810 discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor liquitur et piceum, nec respirare potestas, flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus. 815 Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis in fluuium dedit: ille suo cum gurgite flauo accepit uenientem ac mollibus extulit undis et laetum sociis abluta caede remisit. µ10 Panditur interea domus omnipotentis Olympi, conciliumque uocat diuom pater atque hominum rex sideream in sedem, terras unde arduus omnis castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos. 5 Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: 'Caelicolae magni, quianam sententia uobis uersa retro tantumque animis certatis iniquis? Abnueram bello Italiam concurrere Teucris. Quae contra uetitum discordia? Quis metus aut hos 10 aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? Adueniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes immittet apertas: tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. 15 Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.' Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra pauca refert: 'O pater, O hominum rerumque aeterna potestas! Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus? 20 Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur per medios insignis equis tumidusque] secundo Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros: quin intra portas atque ipsis proelia miscent aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas. 25 Aeneas ignarus abest. Numquamne leuari obsidione sines? Muris iterum imminet hostis nascentis Troiae [nec non exercitus alter;] atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tydides. Equidem credo, mea uolnera restant 30 et tua progenies mortalia demoror arma. Si sine pace tua atque inuito numine Troes Italiam petiere, luant peccata neque illos iuueris auxilio; sin tot responsa secuti, quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam 35 uertere iussa potest aut cur noua condere fata? Quid repetem exustas Erycino in litore classes, quid tempestatum regem uentosque furentis Aeolia excitos aut actam nubibus Irim? Nunc etiam manis, haec intemptata manebat 40 sors rerum, mouet et superis immissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes. Nil super imperio moueor: sperauimus ista, dum fortuna fuit; uincant quos uincere mauis. Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx 45 dura, per euersae, genitor, fumantia Troiae exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas sane ignotis iactetur in undis et, quamcumque uiam dederit Fortuna, sequatur: 50 hunc tegere et dirae ualeam subducere pugnae. Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera Idaliaeque domus: positis inglorius armis exigat hic aeuum. Magna dicione iubeto Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde 55 obstabit Tyriis. Quid pestem euadere belli iuuit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris uastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt? Non satius cineres patriae insedisse supremos 60 atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta redde, oro, miseris iterumque reuoluere casus da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno acta furore graui: 'Quid me alta silentia cogis rumpere et obductum uerbis uolgare dolorem? 65 Aenean hominum quisquam diuomque subegit bella sequi aut hostem regi se inferre Latino? Italiam petiit fatis auctoribus, esto, Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra hortati sumus aut uitam committere uentis? 70 Num puero summam belli, num credere muros Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas? Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra egit? Ubi hic Iuno demissaue nubibus Iris? Indignum est Italos Troiam circumdare flammis 75 nascentem et patria Turnum consistere terra, cui Pilumnus auus, cui diua Venilia mater: quid face Troianos atra uim ferre Latinis, arua aliena iugo premere atque auertere praedas? Quid soceros legere et gremiis abducere pactas, 80 pacem orare manu, praefigere puppibus arma? Tu potes Aenean manibus subducere Graium proque uiro nebulam et uentos obtendere inanis, tu potes in totidem classem conuertere nymphas: nos aliquid Rutulos contra iuuisse nefandum est? 85 Aeneas ignarus abest: ignarus et absit. Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: quid grauidam bellis urbem et corda aspera temptas? Nosne tibi fluxas Phrygiae res uertere fundo conamur, nos, an miseros qui Troas Achiuis 90 obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma Europamque Asiamque et foedera soluere furto? Me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter, aut ego tela dedi fouiue cupidine bella? Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis 95 haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu uario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt siluis et caeca uolutant murmura, uenturos nautis prodentia uentos. 100 Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, infit; eo dicente deum domus alta silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus: 'Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. 105 Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris haud licitum, nec uestra capit discordia finem: quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo. Seu fatis Italum castra obsidione tenentur 110 siue errore malo Troiae monitisque sinistris. Nec Rutulos soluo: sua cuique exorsa laborem fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem. Fata uiam inuenient.' Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque uoragine ripas 115 adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. Interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede uiros et moenia cingere flammis. 120 At legio Aeneadum uallis obsessa tenetur, nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis nequiquam et rara muros cinxere corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, 125 prima acies; hos germani Sarpedonis ambo et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. Fert ingens toto conixus corpore saxum, haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. 130 Hi iaculis, illi certant defendere saxis molirique ignem neruoque aptare sagittas. Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput ecce puer detectus honestum, qualis gemma micat, fuluum quae diuidit aurum, 135 aut collo decus aut capiti; uel quale per artem inclusum buxo aut Oricia terebintho lucet ebur; fusos ceruix cui lactea crinis accipit et molli subnectens circulus auro. Te quoque magnanimae uiderunt, Ismare, gentes 140 uolnera dirigere et calamos armare ueneno, Maeonia generose domo, ubi pinguia culta exercentque uiri Pactolusque inrigat auro. Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni aggere moerorum sublimem gloria tollit, 145 et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi. Illi inter sese duri certamina belli contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque, 150 quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon iungit opes foedusque ferit; tum libera fati 155 classem conscendit iussis gens Lydia diuom, externo commissa duci. Aeneia puppis prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. Hic magnus sedet Aeneas secumque uolutat 160 euentus belli uarios, Pallasque sinistro adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae passus terraque marique. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete, quae manus interea Tuscis comitetur ab oris 165 Aenean armetque rates pelagoque uehatur. Massicus aerata princeps secat aequora tigri: sub quo mille manus iuuenum, qui moenia Clusi quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae gorytique leues umeris et letifer arcus. 170 Una toruus Abas: huic totum insignibus armis agmen et aurato fulgebat Apolline puppis. Sescentos illi dederat Populonia mater expertos belli iuuenes, ast Ilua trecentos insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. 175 Tertius ille hominum diuomque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae uolucrum et praesagi fulminis ignes, mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, 180 urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et uersicoloribus armis. Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi) qui Caerete domo, qui sunt Minionis in aruis, et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae. 185 Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupauo, cuius olorinae surgunt de uertice pennae, crimen, Amor, uestrum formaeque insigne paternae. Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, 190 populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera uoce sequentem. Filius, aequalis comitatus classe cateruas, 195 ingentem remis Centaurum promouet: ille instat aquae saxumque undis immane minatur arduus et longa sulcat maria alta carina. Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, 200 qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, Mantua, diues auis; sed non genus omnibus unum: gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine uires. Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, 205 quos patre Benaco uelatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu. It grauis Aulestes centenaque arbore fluctum uerberat adsurgens, spumant uada marmore uerso. Hunc uehit immanis Triton et caerula concha 210 exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit aluus: spumea semifero sub pectore murmurat unda. Tot lecti proceres ter denis nauibus ibant subsidio Troiae et campos salis aera secabant. 215 Iamque dies caelo concesserat almaque curru noctiuago Phoebe medium pulsabat Olympum: Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) ipse sedens clauumque regit uelisque ministrat. Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum 220 occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e nauibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae. Agnoscunt longe regem lustrantque choreis, 225 quarum quae fandi doctissima Cymodocea pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso eminet ac laeua tacitis subremigat undis, tum sic ignarum adloquitur: 'Vigilasne, deum gens, Aenea? Vigila et uelis immitte rudentis. 230 Nos sumus, Idaeae sacro de uertice pinus, nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, rupimus inuitae tua uincula teque per aequor quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit 235 et dedit esse deas aeuumque agitare sub undis. At puer Ascanius muro fossisque tenetur tela inter media atque horrentis Marte Latinos. Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques: medias illis opponere turmas, 240 ne castris iungant, certast sententia Turno. Surge age et Aurora socios ueniente uocari primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse inuictum Ignipotens atque oras ambiit auro. Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, 245 ingentis Rutulae spectabit caedis aceruos.' Dixerat, et dextra discedens impulit altam haud ignara modi puppim: fugit illa per undas ocior et iaculo et uentos aequante sagitta. Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse 250 Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit. Tum breuiter super adspectans conuexa precatur: 'Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques 255 augurium Phrygibusque adsis pede, diua, secundo.' Tantum effatus. Et interea reuoluta rubebat matura iam luce dies noctemque fugarat: principio sociis edicit, signa sequantur atque animos aptent armis pugnaeque parent se. 260 Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra, stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris 265 Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo. At Rutulo regi ducibusque ea mira uideri Ausoniis, donec uersas ad litora puppes respiciunt totumque adlabi classibus aequor. 270 Ardet apex capiti cristisque a uertice flamma funditur et uastos umbo uomit aureus ignes: non secus ac liquida siquando nocte cometae sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, 275 nascitur et laeuo contristat lumine caelum. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit litora praecipere et uenientis pellere terra. [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro] 'Quod uotis optastis, adest, perfringere dextra; 280 in manibus Mars ipse uiris. Nunc coniugis esto quisque suae tectique memor, nunc magna referto facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam, dum trepidi egressisque labant uestigia prima. Audentis Fortuna iuuat,' 285 haec ait et secum uersat, quos ducere contra uel quibus obsessos possit concredere muros. Interea Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit. Multi seruare recursus languentis pelagi et breuibus se credere saltu, 290 per remos alii. Speculatus litora Tarchon, qua uada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, aduertit subito proram sociosque precatur: 'Nunc, o lecta manus, ualidis incumbite remis; 295 tollite, ferte rates; inimicam findite rostris hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso arrepta tellure semel.' Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis 300 spumantisque rates aruis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon. Namque inflicta uadis dorso dum pendet iniquo, anceps sustentata diu fluctusque fatigat, 305 soluitur atque uiros mediis exponit in undis fragmina remorum quos et fluitantia transtra impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer totam aciem in Teucros et contra in litore sistit. 310 Signa canunt. Primus turmas inuasit agrestis Aeneas, omen pugnae, strauitque Latinos occiso Therone, uirum qui maximus ultro Aenean petit: huic gladio perque aerea suta, per tunicam squalentem auro latus haurit apertum. 315 Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta et tibi, Phoebe, sacrum: casus euadere ferri quo licuit paruo? Nec longe Cissea durum immanemque Gyan, sternentis agmina claua, deiecit Leto: nihil illos Herculis arma 320 nec ualidae iuuere manus genitorque Melampus, Alcidae comes usque grauis dum terra labores praebuit. Ecce Pharo, uoces dum iactat inertis, intorquens iaculum clamanti sistit in ore. Tu quoque, flauentem prima lanugine malas 325 dum sequeris Clytium infelix, noua gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuuenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obuia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela 330 coniciunt; partim galea clipeoque resultant inrita, deflexit partim stringentia corpus alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten: 'Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium 335 Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam et iacit: illa uolans clipei transuerberat aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem sustentat dextra: traiecto missa lacerto 340 protinus hasta fugit seruatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero neruis moribunda pependit. Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Aenean petiit; sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. 345 Hic Curibus fidens primaeuo corpore Clausus aduenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum grauiter pressa pariterque loquentis uocem animamque rapit traiecto gutture; at ille fronte ferit terram et crassum uomit ore cruorem. 350 Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit, per uarios sternit casus. Accurrit Halaesus Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, insignis Messapus equis. Expellere tendunt 355 nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso Ausoniae. Magno discordes aethere uenti proelia ceu tollunt animis et uiribus aequis; non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: 360 haud aliter Troianae acies aciesque Latinae concurrunt; haeret pede pes densusque uiro uir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris 365 ut uidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis uirtutem accendit amaris: 'Quo fugitis, socii? Per uos et fortia facta, 370 per ducis Euandri nomen deuictaque bella Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis est uia. Qua globus ille uirum densissimus urget, hac uos et Pallanta ducem patria alta reposcit. 375 Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste mortales, totidem nobis animaeque manusque. Ecce, maris magna claudit nos obice pontus, deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?' Haec ait et medius densos prorumpit in hostis. 380 Obuius huic primum, fatis adductus iniquis, fit Lagus. Hunc, magno uellit dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis per medium qua spina dabat, hastamque receptat ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo, 385 ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, dum furit, incautum crudeli morte sodalis excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente uetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare nouercae. 390 Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, indiscreta suis gratusque parentibus error; at nunc dura dedit uobis discrimina Pallas: nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis; 395 te decisa suum, Laride, dextera quaerit semianimesque micant digiti ferrumque retractant. Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis facta uiri mixtus dolor et pudor armat in hostis. Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter 400 traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; Ilo namque procul ualidam direxerat hastam, quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, te fugiens fratremque Tyren, curruque uolutus caedit semianimis Rutulorum calcibus arua. 405 Ac uelut optato uentis aestate coortis dispersa immittit siluis incendia pastor, correptis subito mediis extenditur una horrida per latos acies Volcania campos; ille sedens uictor flammas despectat ouantis: 410 non aliter socium uirtus coit omnis in unum teque iuuat, Palla. Sed bellis acer Halaesus tendit in aduersos seque in sua conligit arma. Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, Strymonio dextram fulgenti deripit ense 415 elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis ossaque dispersit cerebro permixta cruento. Fata canens siluis genitor celarat Halaesum: ut senior leto canentia lumina soluit, iniecere manum Parcae telisque sacrarunt 420 Euandri. Quem sic Pallas petit ante precatus: 'Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam atque uiam duri per pectus Halaesi. Haec arma exuuiasque uiri tua quercus habebit.' Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus, 425 Arcadio infelix telo dat pectus inermum. At non caede uiri tanta perterrita Lausus, pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem oppositum interimit, pugnae nodumque moramque. Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci 430 et uos, O Grais imperdita corpora, Teucri. Agmina concurrunt ducibusque et uiribus aequis. Extremi addensent acies nec turba moueri tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget, hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas: 435 egregii forma, sed quis Fortuna negarat in patriam reditus. Ipsos concurrere passus haud tamen inter se magni regnator Olympi: mox illos sua fata manent maiore sub hoste. Interea soror alma monet succedere Lauso 440 Turnum, qui uolucri curru medium secat agmen. Ut uidit socios: 'Tempus desistere pugnae; solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.' Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. 445 At Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina uoluit obitque truci procul omnia uisus talibus et dictis it contra dicta tyranni: 'Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis 450 aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor. Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire comminus; utque leo, specula cum uidit ab alta 455 stare procul campis meditantem in proelia taurum, aduolat: haud alia est Turni uenientis imago. Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, ire prior Pallas, siqua fors adiuuet ausum uiribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur: 460 'Per patris hospitium et mensas, quas aduena adisti, te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta uictoremque ferant morientia lumina Turni.' Audiit Alcides iuuenem magnumque sub imo 465 corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. Tum Genitor natum dictis adfatur amicis: 'Stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus omnibus est uitae: sed famam extendere factis, hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis 470 tot nati cecidere deum; quin occidit una Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum fata uocant, metasque dati peruenit ad aeui.' Sic ait atque oculos Rutulorum reicit aruis. At Pallas magnis emittit uiribus hastam 475 uaginaque caua fulgentem deripit ensem. Illa uolans umeri surgunt qua tegmina summa incidit atque uiam clipei molita per oras tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. Hic Turnus ferro praefixum robur acuto 480 in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: 'Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.' Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis totiens obeat circumdata tauri, uibranti cuspis medium transuerberat ictu 485 loricaeque moras et pectus perforat ingens. Ille rapit calidum frustra de uolnere telum: una eademque uia sanguis animusque sequuntur. Corruit in uolnus, sonitum super arma dedere et terram hostilem moriens petit ore cruento. 490 Quem Turnus super adsistens, 'Arcades, haec,' inquit, 'memores mea dicta referte Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto. Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, largior. Haud illi stabunt Aeneia paruo 495 hospitia.' Et laeuo pressit pede talia fatus exanimem, rapiens immania pondera baltei impressumque nefas, una sub nocte iugali caesa manus iuuenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo caelauerat auro; 500 quo nunc Turnus ouat spolio gaudetque potitus. Nescia mens hominum fati sortisque futurae et seruare modum, rebus sublata secundis! Turno tempus erit, magno cum optauerit emptum intactum Pallanta et cum spolia ista diemque 505 oderit. At socii multo gemitu lacrimisque impositum scuto referunt Pallanta frequentes. O dolor atque decus magnum rediture parenti haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, cum tamen ingentis Rutulorum linquis aceruos. 510 Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor aduolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, uersis tempus succurrere Teucris. Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum 515 caede noua quaerens. Pallas, Euander, in ipsis omnia sunt oculis, mensae, quas aduena primas tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos quattuor hic iuuenes, totidem, quos educat Ufens, uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris 520 captiuoque rogi perfundat sanguine flammas. Inde Mago procul infensam contenderat hastam. Ille astu subit ac tremibunda superuolat hasta, et genua amplectens effatur talia supplex: 'Per patrios manis et spes surgentis Iuli 525 te precor, hanc animam serues natoque patrique. Est domus alta, iacent penitus defossa talenta caelati argenti, sunt auri pondera facti infectique mihi. Non hic uictoria Teucrum uertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' 530 Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: 'Argenti atque auri memoras quae multa talenta, natis parce tuis. Belli commercia Turnus sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' 535 Sic fatus galeam laeua tenet atque reflexa ceruice orantis capulo tenus applicat ensem. Nec procul Haemonides, Phoebi Triuiaeque sacerdos, infula cui sacra redimibat tempora uitta, totus conlucens ueste atque insignibus armis. 540 Quem congressus agit campo lapsumque superstans immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus lecta refert umeris, tibi, rex Gradiue, tropaeum. Instaurant acies Volcani stirpe creatus Caeculus et ueniens Marsorum montibus Umbro: 545 Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram et totum clipei ferro deiecerat orbem; dixerat ille aliquid magnum uimque adfore uerbo crediderat caeloque animum fortasse ferebat canitiemque sibi et longos promiserat annos: 550 Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, siluicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, obuius ardenti sese obtulit. Ille reducta loricam clipeique ingens onus impedit hasta; tum caput orantis nequiquam et multa parantis 555 dicere deturbat terrae truncumque tepentem prouoluens super haec inimico pectore fatur: 'Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater condet humi patrioque onerabit membra sepulchro: alitibus linquere feris aut gurgite mersum 560 unda feret piscesque impasti uolnera lambent.' Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, persequitur fortemque Numam fuluumque Camertem, magnanimo Volcente satum, ditissimus agri qui fuit Ausonidum et tacitis regnauit Amyclis. 565 Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt centenasque manus, quinquaginta oribus ignem pectoribusque arsisse, Iouis cum fulmina contra tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses: sic toto Aeneas desaeuit in aequore uictor, 570 ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei quadriiugis in equos aduersaque pectora tendit. Atque illi longe gradientem et dira frementem ut uidere, metu uersi retroque ruentes effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus. 575 Interea biiugis infert se Lucagus albis in medios fraterque Liger; sed frater habenis flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem. Haud tulit Aeneas tanto feruore furentis: inruit aduersaque ingens apparuit hasta. 580 Cui Liger: 'Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aeui his dabitur terris.' Vesano talia late dicta uolant Ligeri. Sed non et Troius heros 585 dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem. Lucagus ut pronus pendens in uerbera telo admonuit biiugos, proiecto dum pede laeuo aptet se pugnae, subit oras hasta per imas fulgentis clipei, tum laeuum perforat inguen: 590 excussus curru moribundus uoluitur aruis. Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris: 'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit aut uanae uertere ex hostibus umbrae: ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus 595 arripuit biiugos; frater tendebat inertis infelix palmas, curru delapsus eodem: 'Per te, per qui te talem genuere parentes, uir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.' Pluribus oranti Aeneas: 'Haud talia dudum 600 dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.' Tum latebras animae pectus mucrone recludit. Talia per campos edebat funera ductor Dardanius, torrentis aquae uel turbinis atri more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt 605 Ascanius puer et nequiquam obsessa iuuentus. Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: 'O germana mihi atque eadem gratissima coniunx, ut rebare, Venus, nec te sententia fallit, Troianas sustentat opes, non uiuida bello 610 dextra uiris animusque ferox patiensque pericli.' Cui Iuno summissa 'Quid, o pulcherrime coniunx, sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem? Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, uis in amore foret, non hoc mihi namque negares, 615 omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem seruare parenti. Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas. Ille tamen nostra deducit origine nomen Pilumnusque illi quartus pater et tua larga 620 saepe manu multisque onerauit limina donis.' Cui rex aetherii breuiter sic fatur Olympi: 'Si mora praesentis leti tempusque caduco oratur iuueni meque hoc ita ponere sentis, tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis 625 hactenus indulsisse uacat. Sin altior istis sub precibus uenia ulla latet totumque moueri mutariue putas bellum, spes pascis inanis.' Et Iuno adlacrimans: 'Quid si, quae uoce grauaris, mente dares atque haec Turno rata uita maneret? 630 Nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri uana feror. Quod ut O potius formidine falsa ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto misit, agens hiemem nimbo succincta per auras, 635 Iliacamque aciem et Laurentia castra petiuit. Tum dea nube caua tenuem sine uiribus umbram in faciem Aeneae, uisu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque diuini adsimulat capitis, dat inania uerba, 640 dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est uolitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus. At primas laeta ante acies exsultat imago inritatque uirum telis et uoce lacessit. 645 Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam conicit: illa dato uertit uestigia tergo. Tum uero Aenean auersum ut cedere Turnus credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, 'Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos; 650 hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' Talia uociferans sequitur strictumque coruscat mucronem nec ferre uidet sua gaudia uentos. Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, 655 qua rex Clusinis aduectus Osinius oris. Huc sese trepida Aeneae fugientis imago conicit in latebras; nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos. Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem 660 auolsamque rapit reuoluta per aequora nauem. Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit; obuia multa uirum demittit corpora morti: tum leuis haud ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime uolans nubi se immiscuit atrae. 665 Cum Turnum medio interea fert aequore turbo. Respicit ignarus rerum ingratusque salutis et duplicis cum uoce manus ad sidera tendit: 'Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum duxisti et talis uoluisti expendere poenas? 670 Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemue reducit? Laurentisne iterum muros aut castra uidebo? Quid manus illa uirum, qui me meaque arma secuti? Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui et nunc palantis uideo gemitumque cadentum 675 accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat terra mihi? Vos O potius miserescite uenti: in rupes, in saxa, uolens uos Turnus adoro ferte ratem saeuisque uadis immittite Syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.' 680 Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, an sese mucrone ob tantum dedecus amens induat et crudum per costas exigat ensem, fluctibus an iaciat mediis et litora nando curua petat Teucrumque iterum se reddat in arma. 685 Ter conatus utramque uiam, ter maxima Iuno continuit iuuenemque animi miserata repressit. Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo et patris antiquam Dauni defertur ad urbem. At Iouis interea monitis Mezentius ardens 690 succedit pugnae Teucrosque inuadit ouantis. Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni, uni odiisque uiro telisque frequentibus instant. Ille uelut rupes, uastum quae prodit in aequor, obuia uentorum furiis expostaque ponto, 695 uim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque aduersam, poplite Palmum 700 succiso uolui segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et uertice figere cristas. Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta aequalem comitemque, una quem nocte Theano in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans 705 Cisseis regina Parin creat: urbe paterna occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta. Ac uelut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosue palus Laurentia, silua 710 pastus harundinea, postquam inter retia uentum est, substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusque accedere uirtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant; haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae, 715 non ulli est animus stricto concurrere ferro; missilibus longe et uasto clamore lacessunt: ille autem impauidus partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et tergo decutit hastas. Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, 720 Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos. Hunc ubi miscentem longe media agmina uidit, purpureum pennis et pactae coniugis ostro: impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim uesana fames, si forte fugacem 725 conspexit capream aut surgentem in cornua ceruum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret uisceribus super accumbens, lauit inproba taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis. 730 Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat. Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden sternere nec iacta caecum dare cuspide uolnus: obuius aduersoque occurrit seque uiro uir 735 contulit, haud furto melior, sed fortibus armis. Tum super abiectum posito pede nixus et hasta: 'Pars belli haud temnenda, uiri, iacet altus Orodes.' Conclamant socii laetum paeana secuti. Ille autem exspirans: 'Non me, quicumque es, inulto, 740 uictor, nec longum laetabere: te quoque fata prospectant paria atque eadem mox arua tenebis.' Ad quae subridens mixta Mezentius ira: 'Nunc morere. Ast de me diuom pater atque hominum rex uiderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum: 745 olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem. Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen Partheniumque Rapo et praedurum uiribus Orsen, Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, 750 illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis, quem tamen haud expers Valerus uirtutis auitae deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces insidiis, iaculo et longe fallente sagitta. 755 Iam grauis aequabat luctus et mutua Mauors funera: caedebant pariter pariterque ruebant uictores uictique, neque his fuga nota neque illis. Di Iouis in tectis iram miserantur inanem amborum et tantos mortalibus esse labores: 760 hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno, pallida Tisiphone media inter milia saeuit. At uero ingentem quatiens Mezentius hastam turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima Nerei 765 stagna uiam scindens, umero supereminet undas aut summis referens annosam montibus ornum ingrediturque solo et caput inter nubila condit: talis se uastis infert Mezentius armis. Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, 770 obuius ire parat. Manet imperterritus ille, hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae: 'Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint! Voueo praedonis corpore raptis 775 indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum Aeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam iecit; at illa uolans clipeo est excussa proculque egregium Antoren latus inter et ilia figit, Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis 780 haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. Sternitur infelix alieno uolnere caelumque aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem aere cauum triplici, per linea terga tribusque 785 transit intextum tauris opus imaque sedit inguine, sed uiris haud pertulit. Ocius ensem Aeneas, uiso Tyrrheni sanguine laetus, eripit a femine et trepidanti feruidus instat. Ingemuit cari grauiter genitoris amore, 790 ut uidit, Lausus, lacrimaeque per ora uolutae. Hic mortis durae casum tuaque optima facta, siqua fidem tanto est operi latura uetustas, non equidem nec te, iuuenis memorande, silebo. Ille pedem referens et inutilis inque ligatus 795 cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat: prorupit iuuenis seseque immiscuit armis iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque morando sustinuit. Socii magno clamore sequuntur, 800 dum genitor nati parma protectus abiret, telaque coniciunt proturbantque eminus hostem missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se. Ac uelut effusa siquando grandine nimbi praecipitant, omnis campis diffugit arator 805 omnis et agricola et tuta latet arce uiator, aut amnis ripis aut alti fornice saxi, dum pluit in terris, ut possint sole reducto exercere diem: sic obrutus undique telis Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, 810 sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur: 'Quo moriture ruis maioraque uiribus audes? Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille exsultat demens; saeuae iamque altius irae Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso 815 Parcae fila legunt: ualidum namque exigit ensem per medium Aeneas iuuenem totumque recondit. Transiit et parmam mucro, leuia arma minacis, et tunicam, molli mater quam neuerat auro, impleuitque sinum sanguis; tum uita per auras 820 concessit maesta ad manis corpusque reliquit. At uero ut uoltum uidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans grauiter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago. 825 'Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum? Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto. Hoc tamen infelix miseram solabere mortem: 830 Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro cunctantis socios et terra subleuat ipsum, sanguine turpantem comptos de more capillos. Interea genitor Tiberini ad fluminis undam uolnera siccabat lymphis corpusque leuabat 835 arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis dependet galea et prato grauia arma quiescunt. Stant lecti circum iuuenes: ipse aeger anhelans colla fouet, fusus propexam in pectore barbam; multa super Lauso rogitat multumque remittit 840 qui reuocent maestique ferant mandata parentis. At Lausum socii exanimem super arma ferebant flentes, ingentem atque ingenti uolnere uictum. Agnouit longe gemitum praesaga mali mens: canitiem multo deformat puluere et ambas 845 ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. 'Tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas, ut pro me hostili paterer succedere dextrae, quem genui? Tuane haec genitor per uolnera seruor, morte tua uiuens? Heu, nunc misero mihi demum 850 exitium infelix, nunc alte uolnus adactum! Idem ego, nate, tuum maculaui crimine nomen, pulsus ob inuidiam solio sceptrisque paternis. Debueram patriae poenas odiisque meorum: omnis per mortis animam sontem ipse dedissem! 855 Nunc uiuo neque adhuc homines lucemque relinquo. Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum se femur et, quamuis dolor alto uolnere tardet, haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi, hoc solamen erat; bellis hoc uictor abibat 860 omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit: 'Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est, uiximus. Aut hodie uictor spolia illa cruenti et caput Aeneae referes Lausique dolorum ultor eris mecum aut, aperit si nulla uiam uis, 865 occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' Dixit et exceptus tergo consueta locauit membra manusque ambas iaculis onerauit acutis, aere caput fulgens cristaque hirsutus equina. 870 Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia uirtus.] Atque hic Aenean magna ter uoce uocauit. Aeneas agnouit enim laetusque precatur: 875 'Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo, incipias conferre manum.' Tantum effatus et infesta subit obuius hasta. Ille autem: 'Quid me erepto, saeuissime, nato terres? Haec uia sola fuit, qua perdere posses. 880 Nec mortem horremus nec diuom parcimus ulli. Desine: nam uenio moriturus et haec tibi porto dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem; inde aliud super atque aliud figitque uolatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo. 885 Ter circum adstantem laeuos equitauit in orbes tela manu iaciens, ter secum Troius heros immanem aerato circumfert tegmine siluam. Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet uellere et urgetur pugna congressus iniqua, 890 multa mouens animo iam tandem erumpit et inter bellatoris equi caua tempora conicit hastam. Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras uerberat effusumque equitem super ipse secutus implicat eiectoque incumbit cernuus armo. 895 Clamore incendunt caelum Troesque Latinique. Aduolat Aeneas uaginaque eripit ensem et super haec: 'Ubi nunc Mezentius acer et illa effera uis animi? 'Contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum mentemque recepit: 900 'Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia ueni, nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. Unum hoc per siqua est uictis uenia hostibus oro: corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum 905 circumstare odia: hunc, oro, defende furorem et me consortem nati concede sepulchro.' Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem undantique animam diffundit in arua cruore. µ11 Oceanum interea surgens Aurora reliquit: Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae turbataque funere mens est, uota deum primo uictor soluebat Eoo. 5 Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuuias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca uiri et bis sex thoraca petitum 10 perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat turba ducum, sic incipiens hortatur ouantis: 'Maxima res effecta, uiri; timor omnis abesto, 15 quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. Arma parate animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum uellere signa 20 adnuerint superi pubemque educere castris, impediat segnisue metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite,' ait, 'egregias animas, quae sanguine nobis 25 hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non uirtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, 30 corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes seruabat senior, qui Parrhasio Euandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulumque manus Troianaque turba 35 et maestum Iliades crinem de more solutae. Ut uero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu. Ipse caput niuei fultum Pallantis et ora 40 ut uidit leuique patens in pectore uulnus cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis. 'Tene,' inquit, 'miserande puer, cum laeta ueniret, inuidit Fortuna mihi, ne regna uideres nostra neque ad sedes uictor ueherere paternas? 45 Non haec Euandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acris esse uiros, cum dura proelia gente. Et nunc ille quidem spe multum captus inani 50 fors et uota facit cumulatque altaria donis: nos iuuenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem uano maesti comitamur honore. Infelix, nati funus crudele uidebis! Hi nostri reditus expectatique triumphi! 55 Haec mea magna fides! At non, Euandre, pudendis uulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' Haec ubi defleuit, tolli miserabile corpus 60 imperat et toto lectos ex agmine mittit mille uiros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum 65 arbuteis texunt uirgis et uimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic iuuenem agresti sublimem stramine ponunt, qualem uirgineo demessum pollice florem seu mollis uiolae seu languentis hyacinthi, 70 cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit: non iam mater alit tellus uiresque ministrat. Tum geminas uestes auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido 75 fecerat et tenui telas discreuerat auro. Harum unam iuueni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci. 80 Addit equos et tela, quibus spoliauerat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsuros sanguine flammas, indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. 85 Ducitur infelix aeuo confectus Acoetes: pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora sternitur et toto proiectus corpore terrae. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus positis insignibus Aethon 90 it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus uictor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et uersis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo, 95 substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: 'Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli fata uocant: salue aeternum mihi, maxime Palla, aeternumque uale.' Nec plura effatus ad altos tendebat muros gressumque in castra ferebat. 100 Iamque oratores aderant ex urbe Latina, uelati ramis oleae ueniamque rogantes: corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, redderet ac tumulo sineret succedere terrae; nullum cum uictis certamen et aethere cassis; 105 parceret hospitibus quondam socerisque uocatis. Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis prosequitur uenia et uerbis haec insuper addit: 'Quaenam uos tanto fortuna indigna, Latini, implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? 110 Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis oratis? Equidem et uiuis concedere uellem. Nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent, nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit hospitia et Turni potius se credidit armis. 115 Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. Si bellum finire manu, si pellere Teucros apparat, his mecum decuit concurrere telis: uixet, cui uitam deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite et miseris supponite ciuibus ignem.' 120 Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes conuersique oculos inter se atque ora tenebant. Tum senior semperque odiis et crimine Drances infensus iuueni Turno sic ore uicissim orsa refert: 'O fama ingens, ingentior armis 125 uir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? Iustitiaene prius mirer belline laborum? Nos uero haec patriam grati referemus ad urbem et te, siqua uiam dederit fortuna, Latino iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus. 130 Quin et fatalis murorum attollere moles saxaque subuectare umeris Troiana iuuabit.' Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant. Bis senos pepigere dies et pace sequestra per siluas Teucri mixtique inpune Latini 135 errauere iugis. Ferro sonat alta bipenni fraxinus, euertunt actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et olentem scindere cedrum nec plaustris cessant uectare gementibus ornos. Et iam Fama uolans, tanti praenuntia luctus, 140 Euandrum Euandrique domos et moenia replet, quae modo uictorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruere et de more uetusto funereas rapuere faces; lucet uia longo ordine flammarum et late discriminat agros. 145 Contra turba Phrygum ueniens plangentia iungit agmina. Quae postquam matres succedere tectis uiderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. At non Euandrum potis est uis ulla tenere, sed uenit in medios. Feretro Pallanta reposto 150 procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et uia uix tandem uocis laxata dolore est. 'Non haec, O Palla, dederas promissa parenti, cautius ut saeuo uelles te credere Marti; haud ignarus eram, quantum noua gloria in armis 155 et praedulce decus primo certamine posset. Primitiae iuuenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum uota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx, felix morte tua neque in hunc seruata dolorem! 160 Contra ego uiuendo uici mea fata, superstes restarem ut genitor. Troum socia arma secutum obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret, nec uos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas 165 iunximus hospitio dextras: sors ista senectae debita erat nostrae. Quod si immatura manebat mors natum, caesis Volscorum milibus ante ducentem in Latium Teucros cecidisse iuuabit. Quin ego non alio digner te funere, Palla, 170 quam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quam Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.] Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto: tu quoque nunc stares immanis truncus in armis, esset par aetas et idem si robur ab annis, 175 Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? Vadite et haec memores regi mandata referte: quod uitam moror inuisam Pallante perempto, dextera causa tua est, Turnum natoque patrique quam debere uides. Meritis uacat hic tibi solus 180 fortunaeque locus. Non uitae gaudia quaero, nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.' Aurora interea miseris mortalibus almam extulerat lucem, referens opera atque labores: iam pater Aeneas, iam curuo in litore Tarchon 185 constituere pyras. Huc corpora quisque suorum more tulere patrum, subiectisque ignibus atris conditur in tenebras altum caligine caelum. Ter circum accensos cincti fulgentibus armis decurrere rogos, ter maestum funeris ignem 190 lustrauere in equis ululatusque ore dedere; spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma: it caelo clamorque uirum clangorque tubarum. Hic alii spolia occisis derepta Latinis coniciunt igni, galeas ensesque decoros 195 frenaque feruentisque rotas; pars munera nota, ipsorum clipeos et non felicia tela. Multa boum circa mactantur corpora Morti, saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto 200 ardentis spectant socios semustaque seruant busta neque auelli possunt, nox umida donec inuertit caelum stellis ardentibus aptum. Nec minus et miseri diuersa in parte Latini innumeras struxere pyras, et corpora partim 205 multa uirum terrae infodiunt auectaque partim finitimos tollunt in agros urbique remittunt, cetera confusaeque ingentem caedis aceruum nec numero nec honore cremant: tunc undique uasti certatim crebris conlucent ignibus agri. 210 Tertia lux gelidam caelo dimouerat umbram: maerentes altum cinerem et confusa ruebant ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae. Iam uero in tectis, praediuitis urbe Latini, praecipuus fragor et longi pars maxima luctus. 215 Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum pectora maerentum puerique parentibus orbi dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos: ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. 220 ingrauat haec saeuus Drances solumque uocari testatur, solum posci in certamina Turnum. Multa simul contra uariis sententia dictis pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, multa uirum meritis sustentat fama tropaeis. 225 Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, ecce super maesti magna Diomedis ab urbe legati responsa ferunt: nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas ualuisse preces, alia arma Latinis 230 quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. Fatalem Aenean manifesto numine ferri admonet ira deum tumulique ante ora recentes. Ergo concilium magnum primosque suorum 235 imperio accitos alta intra limina cogit. olli conuenere fluuntque ad regia plenis tecta uiis. Sedet in mediis et maximus aeuo et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos, 240 quae referant, fari iubet et responsa reposcit ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis, et Venulus dicto parens ita farier infit: 'Vidimus, o ciues, Diomedem Argiuaque castra atque iter emensi casus superauimus omnis 245 contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis uictor Gargani condebat Iapygis agris. Postquam introgressi et coram data copia fandi, munera praeferimus, nomen patriamque docemus, 250 qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. Auditis ille haec placido sic reddidit ore: ''O fortunatae gentes, Saturnia regna, antiqui Ausonii, quae uos fortuna quietos sollicitat suadetque ignota lacessere bella? 255 Quicumque Iliacos ferro uiolauimus agros, mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille uiros, infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, uel Priamo miseranda manus: scit triste Mineruae 260 sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus. Militia ex illa diuersum ad litus abacti Atrides Protei Menelaus adusque columnas exsulat, Aetnaeos uidit Cyclopas Ulixes. Regna Neoptolemi referam uersosque penates 265 Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achiuom coniugis infandae prima inter limina dextra oppetiit: deuictam Asiam subsedit adulter. Inuidisse deos, patriis ut redditus aris 270 coniugium optatum et pulchram Calydona uiderem? Nunc etiam horribili uisu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt aethera pennis fluminibusque uagantur aues, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis uocibus implent. 275 Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore, cum ferro caelestia corpora demens adpetii et Veneris uiolaui uolnere dextram. Ne uero, ne me ad talis impellite pugnas: nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum 280 Pergama, nec ueterum memini laetorue malorum. Munera, quae patriis ad me portatis ab oris, uertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra contulimusque manus: experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. 285 Si duo praeterea talis Idaea tulisset terra uiros, ultro Inachias uenisset ad urbes Dardanus, et uersis lugeret Graecia fatis. Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium 290 haesit et in decimum uestigia rettulit annum. Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae, qua datur; ast armis concurrant arma cauete.'' Et responsa simul quae sint, rex optime, regis 295 audisti et quae sit magno sententia bello.' Vix ea legati, uariusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur uicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. 300 Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, praefatus diuos solio rex infit ab alto: 'Ante equidem summa de re statuisse, Latini, et uellem et fuerat melius, non tempore tali cogere concilium. cum muros adsidet hostis. 305 Bellum importunum, ciues, cum gente deorum inuictisque uiris gerimus, quos nulla fatigant proelia: nec uicti possunt absistere ferro. Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis, ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta uidetis; 310 cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, ante oculos interque manus sunt omnia uestras. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima uirtus esse, fuit; toto certatum est corpore regni. Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti 315 expediam et paucis, animos adhibete, docebo. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, finis super usque Sicanos; Aurunci Rutulique serunt et uomere duros exercent colles atque horum asperrima pascunt. 320 Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas dicamus leges sociosque in regna uocemus. Considant, si tantus amor, et moenia condant. Sin alios finis aliamque capessere gentem 325 est animus possuntque solo decedere nostro: bis denas Italo texamus robore nauis seu pluris complere ualent, iacet omnis ad undam materies, ipsi numerumque modumque carinis praecipiant, nos aera manus naualia demus. 330 Praeterea qui dicta ferant et foedera firment centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu praetendere ramos, munera portantis aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri. 335 Consulite in medium et rebus succurrite fessis.' Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua inuidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, 340 seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: 'Rem nulli obscuram nostrae nec uocis egentem consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur, 345 quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. Det libertatem fandi flatusque remittat cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque uidemus 350 consedisse urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens et caelum territat armis. Unum etiam donis istis, quae plurima mitti Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, adicias nec te ullius uiolentia uincat, 355 quin natam egregio genero dignisque hymenaeis des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas. Quod si tantus habet mentes et pectora terror, ipsum obtestemur ueniamque oremus ab ipso: cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. 360 Quid miseros totiens in aperta pericula ciues proicis, O Latio caput horum et causa malorum? Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes, Turne, simul pacis solum inuiolabile pignus. Primus ego, inuisum quem tu tibi fingis, et esse 365 nil moror, en supplex uenio. Miserere tuorum, pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi uidimus ingentis et desolauimus agros. Aut si fama mouet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, 370 aude atque aduersum fidens fer pectus in hostem. Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, nos animae uiles, inhumata infletaque turba, sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi uis, si patrii quid Martis habes, illum aspice contra, 375 qui uocat.' Talibus exarsit dictis uiolentia Turni; dat gemitum rumpitque has imo pectore uoces 'Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi tum, cum bella manus poscunt, patribusque uocatis 380 primus ades. Sed non replenda est curia uerbis, quae tuto tibi magna uolant, dum distinet hostem agger murorum nec inundant sanguine fossae. Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris argue tu, Drance, quando tot stragis aceruos 385 Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis insignis agros. Possit quid uiuida uirtus, experiare licet; nec longe scilicet hostes quaerendi nobis: circumstant undique muros. Imus in aduersos: quid cessas? An tibi Mauors 390 uentosa in lingua pedibusque fugacibus istis semper erit? Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim sanguine et Euandri totam cum stirpe uidebit 395 procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens et quos mille die uictor sub Tartara misi, inclusus muris hostilique aggere saeptus. "Nulla salus bello." Capiti cane talia, demens, 400 Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno ne cessa turbare metu atque extollere uires gentis bis uictae, contra premere arma Latini. Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, nunc et Tydides et Larissaeus Achilles, 405 amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. Vel cum se pauidum contra mea iurgia fingit artificis scelus et formidine crimen acerbat. Numquam animam talem dextra hac, absiste moueri, amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. 410 Nunc ad te et tua magna, pater, consulta reuertor. Si nullam nostris ultra spem ponis in armis, si tam deserti sumus et semel agmine uerso funditus occidimus neque habet Fortuna regressum? oremus pacem et dextras tendamus inertis. 415 Quamquam O, si solitae quicquam uirtutis adesset! Ille mihi ante alios fortunatusque laborum egregiusque animi, qui, nequid tale uideret, procubuit moriens et humum semel ore momordit. Sin et opes nobis et adhuc intacta iuuentus 420 auxilioque urbes Italae populique supersunt, sin et Troianis cum multo gloria uenit sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis tempestas: cur indecores in limine primo deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus? 425 Multa dies uariisque labor mutabilis aeui rettulit in melius, multos alterna reuisens lusit et in solido rursus Fortuna locauit. Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi: at Messapus erit felixque Tolumnius et quos 430 tot populi misere duces, nec parua sequetur gloria delectos Latio et Laurentibus agris. Est et Volscorum egregia de gente Camilla, agmen agens equitum et florentis aere cateruas. Quod si me solum Teucri in certamina poscunt 435 idque placet tantumque bonis communibus obsto, non adeo has exosa manus Victoria fugit, ut tanta quicquam pro spe temptare recusem. Ibo animis contra, uel magnum praestet Achillem factaque Vulcani manibus paria induat arma 440 ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino Turnus ego, haud ulli ueterum uirtute secundus, deuoui. ''Solum Aeneas uocat'': et uocet oro, nec Drances potius, siue est haec ira deorum, morte luat, siue est uirtus et gloria, tollat.' 445 Illi haec inter se dubiis de rebus agebant certantes; castra Aeneas aciemque mouebat: nuntius ingenti per regia tecta tumultu ecce ruit magnisque urbem terroribus implet, instructos acie Tiberino a flumine Teucros 450 Tyrrhenamque manum totis descendere campis. Extemplo turbati animi concussaque uulgi pectora et adrectae stimulis haud mollibus irae. Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuuentus, flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor 455 dissensu uario magnus se tollit in auras haud secus atque alto in luco cum forte cateruae consedere auium piscosoue amne Padusae dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni. 'Immo,' ait, 'O ciues' adrepto tempore, 'Turnus,' 460 'cogite concilium et pacem laudate sedentes: illi armis in regna ruunt.' Nec plura locutus corripuit sese et tectis citus extulit altis. 'Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos, duc,' ait, 'et Rutulos. Equitem Messapus in armis 465 et cum fratre Coras latis diffundite campis. Pars aditus urbis firmet turrisque capessat, cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.' Ilicet in muros tota discurritur urbe. Consilium ipse pater et magna incepta Latinus 470 deserit ac tristi turbatus tempore differt multaque se incusat, qui non adceperit ultro Dardanium Aenean generumque adsciuerit urbi. Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque subuectant. Bello dat signum rauca cruentum 475 bucina. Tum muros uaria cinxere corona matronae puerique: uocat labor ultimus omnis. Nec non ad templum summasque ad Palladis arces subuehitur magna matrum regina caterua dona ferens, iuxtaque comes Lauinia uirgo, 480 causa mali tanti, oculos deiecta decoros. Succedunt matres et templum ture uaporant et maestas alto fundunt de limine uoces: 'Armipotens, praeses belli, Tritonia uirgo, frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum 485 pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus. Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis surasque incluserat auro, tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem 490 fulgebatque alta decurrens aureus arce, exsultatque animis et spe iam praecipit hostem: qualis ubi abruptis fugit praesaepia uinclis tandem liber equus campoque potitus aperto aut ille in pastus armentaque tendit equarum 495 aut adsuetus aquae perfundi flumine noto emicat adrectisque fremit ceruicibus alte luxurians, luduntque iubae per colla, per armos. Obuia cui Volscorum acie comitante Camilla occurrit portisque ab equo regina sub ipsis 500 desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad terram defluxit equis; tum talia fatur: 'Turne, sui merito siqua est fiducia forti, audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae solaque Tyrrhenos equites ire obuia contra. 505 Me sine prima manu temptare pericula belli tu pedes ad muros subsiste et moenia serua.' Turnus ad haec, oculos horrenda in uirgine fixus: 'O decus Italiae uirgo, quas dicere grates quasue referre parem? Sed nunc, est omnia quando 510 iste animus supra, mecum partire laborem. Aeneas, ut fama fidem missique reportant exploratores, equitum leuia improbus arma praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis per deserta iugo superans aduentat ad urbem. 515 Furta paro belli conuexo in tramite siluae? ut biuias armato obsidam milite fauces. Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis; tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.' 520 Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis hortatur sociosque duces et pergit in hostem. Est curuo anfractu ualles, adcommoda fraudi armorumque dolis, quam densis frondibus atrum urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit 525 angustaeque ferunt fauces aditusque maligni. Hanc super in speculis summoque in uertice montis planities ignota iacet tutique receptus, seu dextra laeuaque uelis occurrere pugnae, siue instare iugis et grandia uoluere saxa. 530 Huc iuuenis nota fertur regione uiarum arripuitque locum et siluis insedit iniquis. Velocem interea superis in sedibus Opim, unam ex uirginibus sociis sacraque caterua, compellabat et has tristis Latonia uoces 535 ore dabat: 'Graditur bellum ad crudele Camilla, O uirgo, et nostris nequiquam cingitur armis, cara mihi ante alias.' Neque enim nouus iste Dianae uenit amor subitaque animum dulcedine mouit. Pulsus ob inuidiam regno uiresque superbas 540 Priuerno antiqua Metabus cum excederet urbe, infantem fugiens media inter proelia belli sustulit exsilio comitem matrisque uocauit nomine Casmillae mutata parte Camillam. Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat 545 solorum nemorum: tela undique saeua premebant et circumfuso uolitabant milite Volsci. Ecce fugae medio summis Amasenus abundans spumabat ripis: tantus se nubibus imber ruperat. Ille, innare parans, infantis amore 550 tardatur caroque oneri timet. Omnia secum uersanti subito uix haec sententia sedit. Telum immane manu ualida quod forte gerebat bellator, solidum nodis et robore cocto, huic natam, libro et siluestri subere clausam, 555 implicat atque habilem mediae circumligat hastae; quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur: 'Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia uirgo, ipse pater famulam uoueo; tua prima per auras tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor, 560 diua tuam, quae nunc dubiis committitur auris. Dixit et adducto contortum hastile lacerto immittit: sonuere undae, rapidum super amnem infelix fugit in iaculo stridente Camilla. At Metabus, magna propius iam urgente caterua, 565 dat sese fluuio atque hastam cum uirgine uictor gramineo donum Triuiae de caespite uellit. Non illum tectis ullae, non moenibus urbes accepere neque ipse manus feritate dedisset: pastorum et solis exegit montibus aeuom. 570 Hic natam in dumis interque horrentia lustra armentalis equae mammis et lacte ferino nutribat, teneris immulgens ubera labris. Utque pedum primis infans uestigia plantis institerat, iaculo palmas armauit acuto 575 spiculaque ex umero paruae suspendit et arcum. Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae tigridis exuuiae per dorsum a uertice pendent. Tela manu iam tum tenera puerilia torsit et fundam tereti circum caput egit habena 580 Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres optauere nurum: sola contenta Diana aeternum telorum et uirginitatis amorem intemerata colit. 'Vellem haud correpta fuisset 585 militia tali, conata lacessere Teucros: cara mihi comitumque foret nunc una mearum. Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis, abere, nympha, polo finisque inuise Latinos, tristis ubi infausto committitur omine pugna. 590 Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam: hac quicumque sacrum uiolarit uolnere corpus, Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas. Post ego nube caua miserandae corpus et arma inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.' 595 Dixit; at illa leuis caeli delapsa per auras insonuit, nigro circumdata turbine corpus. At manus interea muris Troiana propinquat Etruscique duces equitumque exercitus omnis, compositi numero in turmas. Fremit aequore toto 600 insultans sonipes et pressis pugnat habenis huc conuersus et huc; tum late ferreus hastis horret ager campique armis sublimibus ardent. Nec non Messapus contra celeresque Latini et cum fratre Coras et uirginis ala Camillae 605 aduersi campo apparent hastasque reductis protendunt longe dextris et spicula uibrant, aduentusque uirum fremitusque ardescit equorum. Iamque intra iactum teli progressus uterque substiterat: subito erumpunt clamore furentisque 610 exhortantur equos; fundunt simul undique tela crebra niuis ritu caelumque obtexitur umbra. Continuo aduersis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum 615 pectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus fulminis in morem aut tormento ponderis acti praecipitat longe et uitam dispergit in auras. Extemplo turbatae acies, uersique Latini reiciunt parmas et equos ad moenia uertunt. 620 Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas. Iamque propinquabant portis, rursusque Latini clamorem tollunt et mollia colla reflectunt: hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis. Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus 625 nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda spumeus extremamque sinu perfundit arenam, nunc rapidus retro atque aestu reuoluta resorbens saxa fugit litusque uado labente relinquit: bis Tusci Rutulos egere ad moenia uersos, 630 bis reiecti armis respectant terga tegentes. Tertia sed postquam congressi in proelia totas implicuere inter se acies legitque uirum uir: tum uero et gemitus morientum et sanguine in alto armaque corporaque et permixti caede uirorum 635 semianimes uoluuntur equi, pugna aspera surgit. Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit. Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat uulneris impatiens arrecto pectore crura: 640 uoluitur ille excussus humi. Catillus Iollan ingentemque animis, ingentem corpore et armis deicit Herminium, nudo cui uertice fulua caesaries nudique umeri, nec uulnera terrent: tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos 645 acta tremit duplicatque uirum transfixa dolore. Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro certantes pulchramque petunt per uulnera mortem. At medias inter caedes exsultat Amazon, unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, 650 et nunc lenta manu spargens hastilia denset, nunc ualidam dextra rapit indefessa bipennem; aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae. Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit, spicula conuerso fugientia dirigit arcu. 655 At circum lectae comites, Larinaque uirgo Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem, Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit pacisque bonas bellique ministras: quales Threiciae cum flumina Thermodontis 660 pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis. Quem telo primum, quem postremum, aspera uirgo, 665 deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis? Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum aduersi longa transuerberat abiete pectus: sanguinis ille uomens riuos cadit atque cruentam mandit humum moriensque suo se in uolnere uersat. 670 Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas suffosso reuolutus equo dum colligit, alter dum subit ac dextram labenti tendit inermem, praecipites pariterque ruunt. His addit Amastrum Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta 675 Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque; quotque emissa manu contorsit spicula uirgo, tot Phrygii cecidere uiri. Procul Ornytus armis ignotis et equo uenator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta iuuenco 680 pugnatori operit, caput ingens oris hiatus et malae texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus; ipse cateruis uertitur in mediis et toto uertice supra est. Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine uerso, 685 traicit et super haec inimico pectore fatur: 'Siluis te, Tyrrhene, feras agitare putasti? Aduenit qui uestra dies muliebribus armis uerba redarguerit. Nomen tamen haud leue patrum manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.' 690 Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum corpora, sed Buten auersum cuspide fixit loricam galeamque inter, qua colla sedentis lucent et laeuo dependet parma lacerto, Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem 695 eludit gyro interior sequiturque sequentem, tum ualidam perque arma uiro perque ossa securim altior exsurgens oranti et multa precanti congeminat: uulnus calido rigat ora cerebro. Incidit huic subitoque aspectu territus haesit 700 Appenninicolae bellator filius Auni, haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant. Isque ubi se nullo iam cursu euadere pugnae posse neque instantem reginam auertere cernit, consilio uersare dolos ingressus et astu 705 incipit haec: 'Quid tam egregium, si femina forti fidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri: iam nosces, uentosa ferat cui gloria fraudem.' Dixit, at illa furens acrique adcensa dolore 710 tradit equum comiti paribusque resistit in armis, ense pedes nudo puraque interrita parma. At iuuenis, uicisse dolo ratus, auolat ipse, haud mora, conuersisque fugax aufertur habenis quadrupedemque citum ferrata calce fatigat. 715 'Vane Ligus frustraque animis elate superbis, nequiquam patrias temptasti lubricus artis, nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,' haec fatur uirgo et pernicibus ignea plantis transit equum cursu frenisque aduersa prehensis 720 congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit: quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto consequitur pennis sublimem in nube columbam comprensamque tenet pedibusque euiscerat uncis; tum cruor et uulsae labuntur ab aethere plumae. 725 At non haec nullis hominum sator atque deorum obseruans oculis summo sedet altus Olympo: Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeua suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras. Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon 730 fertur equo uariisque instigat uocibus alas, nomine quemque uocans, reficitque in proelia pulsos. 'Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes Tyrrheni, quae tanta animis ignauia uenit? Femina palantis agit atque haec agmina uertit! 735 Quo ferrum quidue haec gerimus tela inrita dextris? At non in Venerem segnes nocturnaque bella aut ubi curua choros indixit tibia Bacchi, exspectate dapes et plenae pocula mensae, hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex 740 nuntiet ac lucos uocet hostia pinguis in altos!' Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo aduersum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa ui concitus aufert. 745 Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini conuertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon arma uirumque ferens; tum summa ipsius ab hasta defringit ferrum et partis rimatur apertas, qua uulnus letale ferat; contra ille repugnans 750 sustinet a iugulo dextram et uim uiribus exit. Utque uolans alte raptum cum fulua draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa uolumina uersat adrectisque horret squamis et sibilat ore, 755 arduus insurgens; illa haud minus urget obunco luctantem rostro, simul aethera uerberat alis: haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon portat ouans. Ducis exemplum euentumque secuti Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns 760 uelocem iaculo et multa prior arte Camillam circuit et quae sit fortuna facillima, temptat. Qua se cumque furens medio tulit agmine uirgo, hac Arruns subit et tacitus uestigia lustrat; qua uictrix redit illa pedemque ex hoste reportat, 765 hac iuuenis furtim celeris detorquet habenas. Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat undique circuitum et certam quatit improbus hastam. Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos insignis longe Phrygiis fulgebat in armis 770 spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat. Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro, spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; aureus ex umeris erat arcus et aurea uati 775 cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis carbaseos fuluo in nodum collegerat auro pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. Hunc uirgo, siue ut templis praefigeret arma Troia, captiuo siue ut se ferret in auro 780 uenatrix, unum ex omni certamine pugnae caeca sequebatur totumque incauta per agmen femineo praedae et spoliorum ardebat amore, telum ex insidiis cum tandem tempore capto concitat et superos Arruns sic uoce precatur: 785 'Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, quem primi colimus, cui pineus ardor aceruo pascitur et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus uestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, 790 omnipotens. Non exuuias pulsaeue tropaeum uirginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem facta ferent): haec dira meo dum uulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes. Audiit et uoti Phoebus succedere partem 795 mente dedit, partem uolucris dispersit in auras: sterneret ut subita turbatam morte Camillam, adnuit oranti; reducem ut patria alta uideret, non dedit, inque Notos uocem uertere procellae. Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, 800 conuertere animos acris oculosque tulere cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut uenientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit uirgineumque alte bibit acta cruorem. 805 Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns, laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae credere nec telis occurrere uirginis audet. Ac uelut ille, prius quam tela inimica sequantur, 810 continuo in montis sese auius abdidit altos occiso pastore lupus magnoue iuuenco, conscius audacis facti, caudamque remulcens subiecit pauitantem utero siluasque petiuit: haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns 815 contentusque fuga mediis se immiscuit armis. Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter ferreus ad costas alto stat uulnere mucro: labitur exsanguis, labuntur frigida leto lumina, purpureus quondam color ora reliquit. 820 Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae, quicum partiri curas; atque haec ita fatur: 'Hactenus, Acca soror, potui: nunc uulnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. 825 Effuge et haec Turno mandata nouissima perfer: succedat pugnae Troianosque arceat urbe. Iamque uale.' Simul his dictis linquebat habenas, ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto paulatim exsoluit se corpore lentaque colla 830 et captum leto posuit caput, arma relinquunt, uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. Tum uero immensus surgens ferit aurea clamor sidera: deiecta crudescit pugna Camilla, incurrunt densi simul omnis copia Teucrum 835 Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae. At Triuiae custos iamdudum in montibus Opis alta sedet summis spectatque interrita pugnas. Utque procul medio iuuenum in clamore furentum prospexit tristi multatam morte Camillam, 840 ingemuitque deditque has imo pectore uoces: 'Heu nimium, uirgo, nimium crudele luisti supplicium, Teucros conata lacessere bello! Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam profuit aut nostras umero gessisse sagittas. 845 Non tamen indecorem tua te regina reliquit extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum per gentis erit aut famam patieris inultae. Nam quicumque tuum uiolauit uulnere corpus, morte luet merita.' Fuit ingens monte sub alto 850 regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum: hic dea se primum rapido pulcherrima nisu sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto. Ut uidit laetantem animis ac uana tumentem, 855 'Cur,' inquit, 'diuersus abis? Huc dirige gressum, huc periture ueni, capias ut digna Camillae praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?' dixit, et aurata uolucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit 860 et duxit longe, donec curuata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam. Extemplo teli stridorem aurasque sonantis audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum. 865 Illum exspirantem socii atque extrema gementem obliti ignoto camporum in puluere linquunt, Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum. Prima fugit domina amissa leuis ala Camillae; turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas 870 disiectique duces desolatique manipli tuta petunt et equis auersi ad moenia tendunt. Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis sustentare ualet telis aut sistere contra, sed laxos referunt umeris languentibus arcus, 875 quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. Voluitur ad muros caligine turbidus atra puluis, et e speculis percussae pectora matres femineum clamorem ad caeli sidera tollunt. Qui cursu portas primi inrupere patentis, 880 hos inimica super mixto premit agmine turba; nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, moenibus in patriis atque inter tuta domorum confixi exspirant animas. Pars claudere portas: nec sociis aperire uiam nec moenibus audent 885 accipere orantis, oriturque miserrima caedes defendentum armis aditus inque arma ruentum. Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina uoluitur, immissis pars caeca et concita frenis 890 arietat in portas et duros obice postis. Ipsae de muris summo certamine matres, monstrat amor uerus patriae, ut uidere Camillam, tela manu trepidae iaciunt ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis 895 praecipites primaeque mori pro moenibus ardent. Interea Turnum in siluis saeuissimus implet nuntius, et iuueni ingentem fert Acca tumultum: deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo 900 omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. Ille furens, et saeua Iouis sic numina pellunt, deserit obsessos collis, nemora aspera linquit. Vix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Aeneas saltus ingressus apertos 905 exsuperatque iugum siluaque euadit opaca. Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur agmine nec longis inter se passibus absunt; ac simul Aeneas fumantis puluere campos prospexit longe Laurentiaque agmina uidit, 910 et saeuum Aenean adgnouit Turnus in armis aduentumque pedum flatusque audiuit equorum. Continuoque ineant pugnas et proelia temptent, ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero tinguat equos noctemque die labente reducat: 915 considunt castris ante urbem et moenia uallant. µ12 Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos defecisse uidet, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro implacabilis ardet attollitque animos. Poenorum qualis in aruis 5 saucius ille graui uenantum uulnere pectus tum demum mouet arma leo gaudetque comantis excutiens ceruice toros fixumque latronis inpauidus frangit telum et fremit ore cruento: haud secus adcenso gliscit uiolentia Turno. 10 Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: 'Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent ignaui Aeneadae, nec quae pepigere recusent. Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, 15 desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), et solus ferro crimen commune refellam, aut habeat uictos, cedat Lauinia coniunx.' Olli sedato respondit corde Latinus: 'O praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci 20 uirtute exsuperas, tanto me impensius aequum est consulere atque omnis metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu, nec non aurumque animusque Latino est; sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus aruis, 25 nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri. Me natam nulli ueterum sociare procorum fas erat, idque omnes diuique hominesque canebant. Victus amore tui, cognato sanguine uictus 30 coniugis et maestae lacrumis, uincla omnia rupi: promissam eripui genero, arma impia sumpsi. Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur bella, uides, quantos primus patiare labores. Bis magna uicti pugna uix urbe tuemur 35 spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat? Si Turno exstincto socios sum adscire paratus, cur non incolumi potius certamina tollo? 40 Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te -- Fors dicta refutet! -- prodiderim, natam et conubia nostra petentem? Respice res bello uarias; miserere parentis longaeui, quem nunc maestum patria Ardea longe 45 diuidit.' Haudquaquam dictis uiolentia Turni flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore: 'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci: 50 et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus; et nostro sequitur de uolnere sanguis. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et uanis sese occulat umbris.' At regina, noua pugnae conterrita sorte, 55 flebat et ardentem generum monitura tenebat: 'Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae tu requies miserae, decus imperiumque Latini te penes, in te omnis domus inclinata recumbit). 60 unum oro: desiste manum committere Teucris. Qui te cumque manent isto certamine casus, et me, Turne, manent: simul haec inuisa relinquam lumina nec generum Aenean captiua uidebo.' Accepit uocem lacrimis Lauinia matris 65 flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa: talis uirgo dabat ore colores. 70 Illum turbat amor, figitque in uirgine uoltus: ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam. 'Ne, quaeso, ne me lacrimis neue omine tanto prosequere in duri certamina Martis euntem, O mater; neque enim Turno mora libera mortis. 75 Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno haud placitura refer: cum primum crastina caelo puniceis inuecta rotis Aurora rubebit, non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, 80 illo quaeratur coniunx Lauinia campo.' Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit. poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore niues anteirent, cursibus auras. 85 Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cauis et colla comantia pectunt. Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris; simul aptat habendo ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae. 90 ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candientem tinxerat unda. Exin quae mediis ingenti adnixa columnae aedibus adstabat, ualidam ui corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem 95 uociferans: 'Nunc, O numquam frustrata uocatus hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus loricamque manu ualida lacerare reuulsam semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis 100 uibratos calido ferro murraque madentis.' His agitur furiis; totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis: mugitus ueluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, 105 arboris obnixus trunco, uentosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. Nec minus interea maternis saeuos in armis Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato gaudens componi foedere bellum, 110 tum socios maestique metum solatur Iuli, fata docens, regique iubet responsa Latino certa referre uiros et pacis dicere leges. Postera uix summos spargebat lumine montis orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt 115 solis equi lucemque elatis naribus efflant: campum ad certamen magnae sub moenibus urbis dimensi Rutulique uiri Teucrique parabant in medioque focos et dis communibus aras gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant, 120 uelati limo et uerbena tempora uincti. Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis agmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis Tyrrhenusque ruit uariis exercitus armis, haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis 125 pugna uocet; nec non mediis in milibus ipsi ductores auro uolitant ostroque decori, et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus equum domitor, Neptunia proles. Utque dato signo spatia in sua quisque recessit, 130 defigunt tellure hastas et scuta reclinant. Tum studio effusae matres et uolgus inermum inualidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus adstant. At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur, 135 tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti, prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. Extemplo Turni sic est adfata sororem diua deam, stagnis quae fluminibusque sonoris 140 praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro uirginitate sacrauit): 'Nympha, decus fluuiorum, animo gratissima nostro, scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile, 145 praetulerim caelique lubens in parte locarim: disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. Qua uisa est Fortuna pati Parcaeque sinebant cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi: nunc iuuenem imparibus uideo concurrere fatis, 150 Parcarumque dies et uis inimica propinquat. Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. Tu pro germano siquid praesentius audes, perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.' Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit 155 terque quaterque manu pectus percussit honestum. 'Non lacrumis hoc tempus,' ait Saturnia Iuno: 'Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe morti, aut tu bella cie conceptumque excute foedus: auctor ego audendi.' Sic exhortata reliquit 160 incertam et tristi turbatam uolnere mentis. Interea reges, ingenti mole Latinus quadriiugo uehitur curru, cui tempora circum aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis aui specimen; bigis it Turnus in albis, 165 bina manu lato crispans hastilia ferro; hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, procedunt castris, puraque in ueste sacerdos 170 saetigeri fetum suis intonsamque bidentem adtulit admouitque pecus flagrantibus aris. Illi ad surgentem conuersi lumina solem dant fruges manibus salsas et tempora ferro summa notant pecudum paterisque altaria libant. 175 Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: 'Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra uoeanti, quam propter tantos potui perferre labores, et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx, iam melior, iam, diua, precor, tuque inclute Mauors, 180 cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; fontisque fluuiosque uoco, quaeque aetheris alti religio et quae caeruleo sunt numina ponto: cesserit Ausonio si fors uictoria Turno, conuenit Euandri uictos discedere ad urbem, 185 cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles Aeneadae referent ferroue haec regna lacessent, sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem (ut potius reor et potius di numine firment), non ego nec Teucris Italos parere iubebo 190 nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae inuictae gentes aeterna in foedera mittant. Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto, imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri constituent, urbique dabit Lauinia nomen.' 195 Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram: 'Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem uimque deum infernam et duri sacraria Ditis; 200 audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit. Tango aras, medios ignis et numina testor: nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, quo res cumque cadent; nec me uis ulla uolentem auertet, non, si tellurem effundat in undas 205 diluuio miscens caelumque in Tartara soluat; ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat 'numquam fronde leui fundet uirgulta nec umbras, cum semel in siluis imo de stirpe recisum matre caret posuitque comas et bracchia ferro, 210 olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gesture Latinis.' Talibus inter se firmabant foedera dictis conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas in flammam iugulant pecudes et uiscera uiuis 215 eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras. At uero Rutulis inpar ea pugna uideri iamdudum et uario misceri pectora motu; tum magis, ut propius cernunt non uiribus aequis. Adiuuat incessu tacito progressus et aram 220 suppliciter uenerans demisso lumine Turnus tabentesque genae et iuuenali in corpore pallor. Quem simul ac Iuturna soror crebrescere uidit sermonem et uolgi uariare labantia corda, in medias acies, formam adsimulata Camerti, 225 cui genus a proauis ingens clarumque paternae nomen erat uirtutis, et ipse acerrimus armis, in medias dat sese acies haud nescia rerum rumoresque serit uarios ac talia fatur: 'Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam 230 obiectare animam? Numerone an uiribus aequi non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt fatalesque manus, infensa Etruria Turno: uix hostem, alterni si congrediamur, habemus. Ille quidem ad superos, quorum se deuouet aris, 235 succedet fama uiuusque per ora feretur: nos patria amissa dominis parere superbis cogemur, qui nunc lenti consedimus aruis.' Talibus incensa est iuuenum sententia dictis iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur; 240 ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem sperabant, nunc arma uolunt foedusque precantur infectum et Turni sortem miserantur iniquam. His aliud maius Iuturna adiungit et alto 245 dat signum caelo, quo non praesentius ullum turbauit mentes Italas monstroque fefellit. Namque uolans rubra fuluus Iouis ales in aethra litoreas agitabat aues turbamque sonantem agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas 250 cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. Adrexere animos Itali, cunctaeque uolucres conuertunt clamore fugam, mirabile uisu, aetheraque obscurant pennis hostemque per auras facta nube premunt, donec ui uictus et ipso 255 pondere defecit, praedamque ex unguibus ales proiecit fluuio penitusque in nubila fugit. Tum uero augurium Rutuli clamore salutant expediuntque manus; primusque Tolumnius augur 'Hoc erat, hoc, uotis,' inquit, 'quod saepe petiui. 260 Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum corripite, O miseri, quos improbus aduena bello territat inualidas ut aues et litora uestra ui populat: petet ille fugam penitusque profundo uela dabit. Vos unanimi densete cateruas 265 et regem uobis pugna defendite raptum.' Dixit et aduersos telum contorsit in hostis procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes turbati cunei calefactaque corda tumultu. 270 Hasta uolans, ut forte nouem pulcherrima fratrum corpora constiterant contra, quos fida crearat una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo balteus et laterum iuncturas fibula mordet 275 egregium forma iuuenem et fulgentibus armis transadigit costas fuluaque effundit harena. At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra 280 procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant Troes Agyllinique et pictis Arcades armis: sic omnis amor unus habet decernere ferro. Diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, 285 craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus pulsatos referens infecto foedere diuos. Infrenant alii currus aut corpora saltu subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. Messapus regem regisque insigne gerentem, 290 Tyrrhenum Aulesten, auidus confundere foedus, aduerso proterret equo: ruit ille recedens et miser oppositis a tergo inuoluitur aris in caput inque umeros. At feruidus aduolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali 295 desuper altus equo grauiter ferit atque ita fatur: 'Hoc habet, haec melior magnis data uictima diuis.' Concurrunt Itali spoliantque calentia membra. Obuius ambustum torrem Corynaeus ab ara corripit et uenienti Ebuso plagamque ferenti 300 occupat os flammis: olli ingens barba reluxit nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus caesariem laeua turbati corripit hostis inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum: sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum 305 pastorem primaque acie per tela ruentem, ense sequens nudo superimminet: ille securi aduersi frontem mediam mentumque reducta disicit et sparso late rigat arma cruore. Olli dura quies oculos et ferreus urget 310 somnus, in aeternam conduntur lumina noctem. At pius Aeneas dextram tendebat inermem nudato capite atque suos clamore uocabat: 'Quo ruitis? Quaeue ista repens discordia surgit? O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes 315 compositae leges; mihi ius concurrere soli; me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.' Has inter uoces, media inter talia uerba ecce uiro stridens alis adlapsa sagitta est 320 incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, adtulerit: pressa est insignis gloria facti. nec sese Aeneae iactauit uulnere quisquam. Turnus ut Aenean cedentem ex agmine uidit 325 turbatosque duces, subita spe feruidus ardet: poscit equos atque arma simul saltuque superbus emicat in currum et manibus molitur habenas. Multa uirum uolitans dat fortia corpora Leto, semineces uoluit multos aut agmina curru 330 proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mauors clipeo increpat atque furentis bella mouens immittit equos; illi aequore aperto ante Notos Zephyrumque uolant; gemit ultima pulsu 335 Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: talis equos alacer media inter proelia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile caesis hostibus insultans; spargit rapida ungula rores 340 sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena. Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse nutrierat Lycia paribusque ornauerat armis, 345 uel conferre manum uel equo praeuertere uentos. Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine auum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, 350 ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; illum Tydides alio pro talibus ausis adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis. Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, ante leui iaculo longum per inane secutus 355 sistit equos biiugis et curru desilit atque semianimi lapsoque superuenit et pede collo impresso dextrae mucronem extorquet et alto fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit: 'En agros et quam bello, Troiane, petisti, 360 Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.' Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit. Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque et sternacis equi lapsum ceruice Thymoeten. 365 Ac uelut Edoni Boreae cum spiritus alto insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, qua uenti incubuere, fugam dant nubila caelo: sic Turno, quacumque uiam secat, agmina cedunt conuersaeque ruunt acies; fert impetus ipsum, 370 et cristam aduerso curru quatit aura uolantem. Non tulit instantem Phegeus animisque frementem: obiecit sese ad currum et spumantia frenis ora citatorum dextra detorsit equorum. Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum 375 lancea consequitur rumpitque infixa bilicem loricam et summum degustat uolnere corpus. Ille tamen clipeo obiecto conuersus in hostem ibat et auxilium ducto mucrone petebat: cum rota praecipitem et procursu concitus axis 380 impulit effunditque solo, Turnusque secutus imam inter galeam summi thoracis et oras abstulit ense caput truncumque reliquit harenae. Atque ea dum campis uictor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates 385 Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus. Saeuit et infracta luctatur arundine telum eripere auxilioque uiam, quae proxima, poscit ense secent lato uulnus telique latebram 390 rescindant penitus seseque in bella remittant. Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx Iasides, acri quondam cui captus amore ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo augurium citharamque dabat celerisque sagittas. 395 Ille ut depositi proferret fata parentis, scire potestates herbarum usumque medendi maluit et mutas agitare inglorius artes. Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam Aeneas magno iuuenum et maerentis Iuli 400 concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. 405 Nulla uiam Fortuna regit, nihil auctor Apollo subuenit; et saeuus campis magis ac magis horror crebrescit propiusque malum est. Iam puluere caelum stare uident: subeunt equites, et spicula castris densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor 410 bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum. Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo; non illa feris incognita capris 415 gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae: hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo, detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem inficit occulte medicans spargitque salubris ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. 420 Fouit ea uolnus lympha longaeuus Iapyx ignorans, subitoque omnis de corpore fugit quippe dolor, omnis stetit imo uolnere sanguis; iamque secuta manum nullo cogente sagitta excidit, atque nouae rediere in pristina uires. 425 'Arma citi properate uiro! Quid statis?' Iapyx conclamat primusque animos adcendit in hostem. 'Non haec humanis opibus, non arte magistra proueniunt neque te, Aenea, mea dextera seruat: maior agit deus atque opera ad maiora remittit.' 430 Ille auidus pugnae suras incluserat auro hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur: 435 'Disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem, fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet. Tu facito, mox cum matura adoleuerit aetas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum 440 et pater Aeneas et auunculus excitet Hector.' Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, telum immane manu quatiens; simul agmine denso Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis turba fluit castris: tum caeco puluere campus 445 miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. Vidit ab aduerso uenientis aggere Turnus, uidere Ausonii, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos audiit adgnouitque sonum et tremefacta refugit. 450 Ille uolat campoque atrum rapit agmen aperto. Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per medium; miseris heu praescia longe horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late; 455 ante uolant sonitumque ferunt ad litora uenti: talis in aduersos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant. Ferit ense grauem Thymbraeus Osirim, Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates 460 Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, primus in aduersos telum qui torserat hostis. Tollitur in caelum clamor, uersique uicissim puluerulenta fuga Rutuli dant terga per agros. Ipse neque auersos dignatur sternere Morti 465 nec pede congressos aequo nec tela ferentis insequitur: solum densa in caligine Turnum uestigat lustrans, solum in certamina poscit. Hoc concussa metu mentem Iuturna uirago aurigam Turni media inter lora Metiscum 470 excutit et longe lapsum temone relinquit: ipsa subit manibusque undantis flectit habenas, cuncta gerens, uocemque et corpus et arma Metisci. Nigra uelut magnas domini cum diuitis aedes peruolat et pennis alta atria lustrat hirundo, 475 pabula parua legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus uacuis, nunc umida circum stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis fertur equis rapidoque uolans obit omnia curru iamque hic germanum iamque hic ostentat ouantem 480 nec conferre manum patitur, uolat auia longe. Haud minus Aeneas tortos legit obuius orbes uestigatque uirum et disiecta per agmina magna uoce uocat. Quotiens oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu temptauit equorum, 485 auersos totiens currus Iuturna retorsit. Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu, diuersaeque uocant animum in contraria curae. Huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat lenta leuis cursu praefixa hastilia ferro, 490 horum unum certo contorquens dirigit ictu. Substitit Aeneas et se collegit in arma, poplite subsidens; apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit uertice cristas. Tum uero adsurgunt irae; insidiisque subactus, 495 diuersos ubi sensit equos currumque referri, multa Iouem et laesi testatus foederis aras iam tandem inuadit medios et Marte secundo terribilis saeuam nullo discrimine caedem suscitat irarumque omnis effundit habenas. 500 Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes diuersas obitumque ducum, quos aequore toto inque uicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, expediat? Tanton placuit concurrere motu. Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? 505 Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum transadigit costas et cratis pectoris ensem. Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, 510 congressus pedes, hunc uenientem cuspide longa, hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat. Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, 515 nomen Echionium matrisque genus Peridiae, hic fratres Lycia missos et Apollinis agris et iuuenem exosum nequiquam bella Menoeten, Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat pauperque domus nec nota potentum 520 munera conductaque pater tellure serebat. Ac uelut immissi diuersis partibus ignes arentem in siluam et uirgulta sonantia lauro, aut ubi decursu rapido de montibus altis dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt 525 quisque suum populatus iter: non segnius ambo Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc fluctuat ira intus, rumpuntur nescia uinci pectora, nunc totis in Volnera uiribus itur. Murranum hic, atauos et auorum antiqua sonantem 530 nomina per regesque actum genus omne Latinos, praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter prouoluere rotae, crebro super ungula pulsu incita nec domini memorum proculcat equorum. 535 Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi occurrit telumque aurata ad tempora torquet: olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu eripuit Turno. Nec di texere Cupencum 540 Aenea ueniente sui: dedit obuia ferro pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. Te quoque Laurentes uiderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo Occidis, Argiuae quem non potuere phalanges 545 sternere nec Priami regnorum euersor Achilles; hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida, Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum. Totae adeo conuersae acies, omnesque Latini, omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus 550 et Messapus equum domitor et fortis Asilas Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae, pro se quisque uiri summa nituntur opum ui: nec mora nec requies, uasto certamine tendunt. Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit, 555 iret ut ad muros urbique aduerteret agmen ocius et subita turbaret clade Latinos. Ille ut uestigans diuersa per agmina Turnum huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem immunem tanti belli atque impune quietam. 560 Continuo pugnae adcendit maioris imago: Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum concurrit legio nec scuta aut spicula densi deponunt. Celso medius stans aggere fatur: 565 'Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat, neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, ni frenum accipere et uicti parere fatentur, eruam et aequa solo fumantia culmina ponam. 570 Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno nostra pati rursusque uelit concurrere uictus? Hoc caput, O ciues, haec belli summa nefandi: ferte faces propere foedusque reposcite flammis.' Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes 575 dant cuneum densaque ad muros mole feruntur. Scalae improuiso subitusque apparuit ignis. Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis. Ipse inter primos dextram sub moenia tendit 580 Aeneas magnaque incusat uoce Latinum testaturque deos, iterum se ad proelia cogi, bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi. Exoritur trepidos inter discordia ciuis: urbem alii reserare iubent et pandere portas 585 Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem, arma ferunt alii et pergunt defendere muros. Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor uestigauit apes fumoque impleuit amaro: illae intus trepidae rerum per cerea castra 590 discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; uoluitur ater odor tectis, tum murmure caeco intus saxa sonant, uacuas it fumus ad auras. Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, quae totam luctu concussit funditus urbem. 595 Regina ut tectis uenientem prospicit hostem, incessi muros, ignis ad tecta uolare, nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni: infelix pugnae iuuenem in certamine credit exstinctum et, subito mentem turbata dolore, 600 se causam clamat crimenque caputque malorum, multaque per maestum demens effata furorem purpureos moritura manu discindit amictus et nodum informis leti trabe nectit ab alta. Quam cladem miserae postquam accepere Latinae, 605 filia prima manu flauos Lauinia crinis et roseas laniata genas, tum cetera circum turba furit: resonant late plangoribus aedes. Hinc totam infelix uolgatur fama per urbem. Demittunt mentes; it scissa ueste Latinus, 610 coniugis attonitus fatis urbisque ruina, canitiem immundo perfusam puluere turpans. [Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Aenean generumque adsciuerit ultro.] Interea extremo bellator in aequore Turnus 615 palantis sequitur paucos iam segnior atque iam minus atque minus successu laetus equorum attulit hunc illi caecis terroribus aura commixtum clamorem adrectasque impulit aures confusae sonus urbis et inlaetabile murmur. 620 'Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu? Quisue ruit tantus diuersa clamor ab urbe?' Sic ait adductisque amens subsistit habenis. Atque huic, in faciem soror ut conuersa Metisci aurigae currumque et equos et lora regebat, 625 talibus occurrit dictis: 'Hac, Turne, sequamur Troiugenas, qua prima uiam uictoria pandit; sunt alii, qui tecta manu defendere possint. Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet: et nos saeua manu mittamus funera Teucris. 630 Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.' Turnus ad haec: 'O soror, et dudum adgnoui, cum prima per artem foedera turbasti teque haec in bella dedisti, et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo 635 demissam tantos uoluit te ferre labores? An fratris miseri letum ut crudele uideres? Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem? Vidi oculos ante ipse meos me uoce uocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, 640 oppetere ingentem atque ingenti uolnere uictum. Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. Exscindine domos (id rebus defuit unum) perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam? 645 Terga dabo et Turnum fugientem haec terra uidebit? Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes este boni, quoniam superis auersa uoluntas! Sancta ad uos anima atque istius nescia culpae descendam, magnorum haud umquam indignus auorum. 650 Vix ea fatus erat: medios uolat ecce per hostis uectus equo spumante Saces, aduersa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum: 'Turne, in te suprema salus: miserere tuorum. Fulminat Aeneas armis summasque minatur 655 deiecturum arces Italum exscidioque daturum; iamque faces ad tecta uolant. In te ora Latini, in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus, quos generos uocet aut quae sese ad foedera flectat. Praeterea regina, tui fidissima, dextra 660 occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. Soli pro portis Messapus et acer Atinas sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges stant densae, strictisque seges mucronibus horret ferrea: tu currum deserto in gramine uersas.' 665 Obstipuit uaria confusus imagine rerum Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia uirtus. Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, 670 ardentis oculorum orbes ad moenia torsit turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem. Ecce autem flammis inter tabulata uolutus ad caelum undabat uortex turrimque tenebat, turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse 675 subdideratque rotas pontisque instrauerat altos. 'Iam iam fata, soror, superant; absiste morari; quo deus et quo dura uocat Fortuna, sequamur. Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est morte pati; neque me indecorem, germana, uidebis 680 amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.' Dixit et e curru saltum dedit ocius aruis perque hostis, per tela ruit maestamque sororem deserit ac rapido cursu media agmina rumpit. Ac ueluti montis saxum de uertice praeceps 685 cum ruit auulsum uento, seu turbidus imber proluit aut annis soluit sublapsa uetustas; fertur in abruptum magno mons improbus actu exsultatque solo, siluas armenta uirosque inuoluens secum: disiecta per agmina Turnus 690 sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae, significatque manu et magno simul incipit ore: 'Parcite iam, Rutuli, et uos tela inhibete, Latini; quaecumque est Fortuna, mea est: me uerius unum 695 pro uobis foedus luere et decernere ferro.' Discessere omnes medii spatiumque dedere. At pater Aeneas audito nomine Turni deserit et muros et summas deserit arces praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit, 700 laetitia exsultans, horrendumque intonat armis; quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis cum fremit ilicibus quantus gaudetque niuali uertice se attollens pater Appenninus ad auras. Iam uero et Rutuli certatim et Troes et omnes 705 conuertere oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus ingentis, genitos diuersis partibus orbis, inter se coiisse uiros et cernere ferro. 710 Atque illi, ut uacuo patuerunt aequore campi, procursu rapido, coniectis eminus hastis, inuadunt Martem clipeis atque aere sonoro. Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus congeminant: fors et uirtus miscentur in unum. 715 Ac uelut ingenti Sila summoue Taburno cum duo conuersis inimica in proelia tauri frontibus incurrunt; pauidi cessere magistri, stat pecus omne metu mutum mussantque iuuencae, quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; 720 illi inter sese multa ui uolnera miscent cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lauant; gemitu nemus omne remugit: non alitur Tros Aeneas et Daunius heros concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet. 725 Iuppiter ipse duas aequato examine lances sustinet et fata imponit diuersa duorum, quem damnet labor et quo uergat pondere letum; Emicat hic, impune putans, et corpore toto alte sublatum consurgit Turnus in ensem 730 et ferit: exclamant Troes trepidique Latini, arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis Frangitur in medioque ardentem deserit ictu . . . ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro, ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. 735 Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci. Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, suffecit: postquam arma dei ad Volcania uentumst, 740 mortalis mucro glacies ceu futilis ictu dissiluit; fulua resplendent fragmina harena. Ergo amens diuersa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes undique enim densa Teucri inclusere corona, 745 atque hinc uasta palus, hinc ardua moenia cingunt. Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta interdum genua impediunt cursumque recusant, insequitur trepidique pedem pede feruidus urget: inclusum ueluti siquando flumine nanctus 750 ceruum aut puniceae saeptum formidine pinnae uenator cursu canis et latratibus instat; ille autem, insidiis et ripa territus alta, mille fugit refugitque uias; at uiuidus Umber haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti 755 increpuit malis morsuque elusus inani est. Tum uero exoritur clamor, ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu. Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis, nomine quemque uocans, notumque efflagitat ensem. 760 Aeneas mortem contra praesensque minatur exitium, si quisquam adeat, terretque trementis excisurum urbem minitans et saucius instat. Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc; neque enim leuia aut ludicra petuntur 765 praemia, sed Turni de uita et sanguine certant. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim uenerabile lignum, seruati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti diuo et uotas suspendere uestes, 770 sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo. Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam detulerat fixam et lenta in radice tenebat. Incubuit uoluitque manu conuellere ferrum 775 Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu non poterat. Tum uero amens formidine Turnus 'Faune, precor, miserere,' inquit, 'tuque optima ferrum terra tene, colui uestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.' 780 Dixit opemque dei non cassa in uota uocauit. Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus uiribus haud ullis ualuit discludere morsus roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat, rursus in aurigae faciem mutata Metisci 785 procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. Quod Venus audaci nymphae indignata licere adcessit telumque alta ab radice reuellit. Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, 790 adsistunt contra certamina Martis anheli. Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulua pugnas de nube tuentem: 'Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat? Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris 795 deberi caelo fatisque ad sidera tolli. Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres? Mortalin decuit uiolari uolnere diuom, aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?) ereptum reddi Turno et uim crescere uictis? 800 Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, [ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,] uentum ad supremum est. Terris agitare uel undis Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, 805 deformare domum et luctu miscere hymenaeos: ulterius temptare ueto.' Sic Iuppiter orsus; sic dea submisso contra Saturnia uoltu: 'Ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas, Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui; 810 nec tu me aeria solam nunc sede uideres digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri suasi et pro uita maiora audere probaui, 815 non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: adiuro Stygii caput implacabile fontis, una superstitio superis quae reddita diuis. Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. Illud te, nulla fati quod lege tenetur, 820 pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: cum iam conubis pacem felicibus, esto, component, cum iam leges et foedera iungent, ne uetus indigenas nomen mutare Latinos neu Troas fieri iubeas Teucrosque uocari 825 aut uocem mutare uiros aut uertere uestem. Sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala uirtute propago: occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.' Olli subridens hominum rerumque repertor 830 'Es germana Iouis Saturnique altera proles: irarum tantos uoluis sub pectore fluctus. Verum age et inceptum frustra submitte furorem do quod uis, et me uictusque uolensque remitto. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, 835 utque est nomen erit; commixti corpore tantum subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate uidebis, 840 nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit. Interea excedit caelo nubemque relinquit. His actis aliud genitor secum ipse uolutat Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. 845 Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque reuinxit serpentum spiris uentosasque addidit alas. Hae Iouis ad solium saeuique in limine regis 850 adparent acuuntque metum mortalibus aegris, siquando letum horrificum morbosque deum rex molitur meritas aut bello territat urbes. Harum unam celerem demisit ab aethere summo Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit. 855 Illa uolat celerique ad terram turbine fertur. Non secus ac neruo per nubem impulsa sagitta, armatam saeui Parthus quam felle ueneni, Parthus siue Cydon, telum immedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras: 860 talis se sata Nocte tulit terrasque petiuit. Postquam acies uidet Iliacas atque agmina Turni, alitis in paruae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, 865 hanc uersa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque euerberat alis. Olli membra nouus soluit formidine torpor, adrectaeque horrore comae, et uox faucibus haesit. At procul ut Dirae stridorem adgnouit et alas, 870 infelix crinis scindit Iuturna solutos, unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: 'Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuuare? Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem arte morer? Talin possum me opponere monstro? 875 Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem, obscenae uolucres: alarum uerbera nosco letalemque sonum, nec fallunt iussa superba magnanimi Iouis. Haec pro uirginitate reponit? Quo uitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast 880 condicio? Possem tantos finire dolores nunc certe et misero fratri comes ire per umbras! Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet terra mihi Manisque deam demittet ad imos?' 885 Tantum effata caput glauco contexit amictu multa gemens et se fluuio dea condidit alto. Aeneas instat contra telumque coruscat ingens arboreum et saeuo sic pectore fatur: 'Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas? 890 Non cursu, saeuis certandum est comminus armis. Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid siue animis siue arte uales; opta ardua pennis astra sequi clausumue caua te condere terra.' Ille caput quassans ' Non me tua feruida terrent 895 dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.' Nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus, litem ut discerneret aruis. Vix illud lecti bis sex ceruice subirent, 900 qualia nunc hominum producit corpora tellus: ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros. Sed neque currentem se nec cognoscit euntem tollentemue manus saxumue immane mouentem; 905 genua labant, gelidus concreuit frigore sanguis. Tum lapis ipse uiri, uacuum per inane uolutus, nec spatium euasit totum neque pertulit ictum. Ac uelut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam auidos extendere cursus 910 uelle uidemur et in mediis conatibus aegri succidimus, non lingua ualet, non corpore notae sufficiunt uires, nec uox aut uerba sequuntur: sic Turno, quacumque uiam uirtute petiuit, successum dea dira negat. Tum pectore sensus 915 uertuntur uarii. Rutulos aspectat et urbem cunctaturque metu letumque instare tremescit; nec quo se eripiat, nec qua ui tendat in hostem, nec currus usquam uidet aurigamue sororem. Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, 920 sortitus fortunam oculis, et corpore toto eminus intorquet. Murali concita numquam tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit 925 loricae et clipei extremos septemplicis orbes. Per medium stridens transit femur. Incidit ictus ingens ad terram duplicato poplite Turnus. Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit mons circum, et uocem late nemora alta remittunt 930 Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem protendens, 'Equidem merui nec deprecor,' inquit: 'utere sorte tua. Miseri te siqua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor), Dauni miserere senectae 935 et me seu corpus spoliatum lumine mauis redde meis. Vicisti, et uictum tendere palmas Ausonii uidere; tua est Lauinia coniunx: ulterius ne tende odiis.' Stetit acer in armis Aeneas, uoluens oculos, dextramque repressit; 940 et iam iamque magis cunctantem flectere sermo coeperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, uictum quem uolnere Turnus strauerat atque umeris inimicum insigne gerebat. 945 Ille, oculis postquam saeui monimenta doloris exuuiasque hausit, furiis accensus et ira terribilis, 'Tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi? Pallas te hoc uolnere, Pallas immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,' 950 hoc dicens ferrum aduerso sub pectore condit feruidus. Ast illi soluuntur frigore membra uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.