[3,0] LIBER III. PROLOGVS. Solemnis excusatio negligentium est dispendia ex dissimulatione uenientia deo imputare uel casibus: minus namque peccare se credit ignauia, si id, quod ipsius culpa accidit, ad potestatem incipiat deferre fortunae. Sic de aegrotantibus dicitur morituros frustra curari, uicturos etiam si medicina cesset euasuros. Cui disputationi, quia non solum iners sed etiam impia est, non libenter assenserim. Malo enim nihil inexpertum relinqui, quam, si quid calamitatis euenerit, auaritiae uel dissimulationibus imputari. Sed fortasse aliquando uera illa uideantur in homine, qui diuina prouidentia ac dispositione fatorum creditur regi. Animalia uero, cum quibus diuinitas nihil dignatur habere commune, nisi hominum studio impensis que curentur, absque ambiguitate depereunt. Quid enim iumentis spei superest, quae diuinitas fouere respuit, si hominum medela cessauerit? Saepe accidit, ut, neglectis animalibus quae prima conceperunt morbum, contactu crescens pestilentia greges integros perimat, quia polluta a languidis pascua infecti que fontes ita nocent, quasi in uenena uertantur. Postremo aegroti odor cum sanorum impleuerit nares, ipso fetore uisceribus inseret morbos. Sic ad pullos mors a matribus corrupto lacte transmigrat. Sic in numerosis stabulis quamuis uile iumentum, si contagiosam semel susceperit passionem, ueloci transitu pretiosa quoque iumenta consumet. Sed aduersum omnia diligentia, studium, herbarum potestas, curandi scientia prodesse consueuit. Sicuti medicorum prima doctrina est humani corporis partes organum que cognoscere, ita necessarium mulomedicis de ossibus, de neruis ac uenis iumentorum uniuersa perdiscere. Neque enim curare rationabiliter potest, qui qualitatem rei, quam curat, ignorat. [3,1] I. De numero et positione ossium. Iumentum igitur habet in capite ossa II, a fronte usque ad nares alia II, maxillaria inferiora II, dentes XL, hoc est molares XXIV, caninos IV, rapaces XII. In ceruice autem sunt spondyli VII, spatulae renum sunt VIII, a renibus usque ad anum VI, muscarium habet commissuras XII. In armis prioribus sunt ragulae II; ab armis usque ad brachiola II, a brachiolis usque ad genua II. In genibus parastaticae II; tibiae usque ad articulos II. Bases quae appellantur, numero II. Usque ad pumicem ungulae ossa minuta XVI, in pectore I, costae cum interioribus XXXVI. Item a posterioribus a cumulari usque ad malaria II; a malaribus usque ad uertebras II, costales II. Ab acrocolefio usque ad gambam II, a gamba usque ad cirros tibiales II, minuta usque ad ungulas XVI. Fiunt ossa omnia CLXX. [3,2] II. De mensuris numero que membrorum. Nunc mensuras numerum que membrorum oportet exponi. In palato gradus sunt XII. Longitudo linguae habet pedem semis; labrum superius habet uncias VI, inferius uncias V, maxillae singulae uncias X. A cirro frontis ad nares habet pedem; auriculae singulae continet uncias VI. In oculis autem singulis unciae IV, a cirro ubi desinit ceruix usque ad mercurium continentur taliculi VIII. Spina continet subter ac supra spatulas XXXII, a commissura renum, quod cumulare dicitur, usque ad imum muscarium commissurae sunt XII. Ragulae longitia uncias XII, ab armis usque ad brachiolum uncias VII, a brachiolis usque ad genua longitudo continet pedem: ab articulis usque ad ungulas uncias IV; in longitudine uel prolixitudine pedes VI. Haec eumetria equi conuenit staturae honestae ac mediae. Ceterum non dubitatur in buricis minora ista et in primae formae equis esse maiora. [3,3] III. De numero et qualitate neruorum. Neruorum quoque numerus qualitas ac mensura pandenda est. A mediis naribus per caput ceruicem ac mediam spinam usque ad imum muscarium descendit filum duplex, quod continet pedes XII. Duo nerui in ceruice palmarii continent pedes IV; ab armis usque ad geniculum nerui II, a geniculo usque ad basin nerui IV. In prioribus sunt nerui X, in posterioribus X; a renibus usque ad testes nerui IV. Fiunt in se omnes nerui XXXIII. [3,4] IV. De qualitate uenarum. Consequenter uenarum quoque indicandus est numerus. In palato uenae sunt II, temporales II, suboculares II, in naribus II, in ceruicibus II, in pectore II, in brachiolis II, sub cirris IV, de talis II, de coronis IV, de feminibus IV, de femoribus II, de subgambis II, de muscario I. Fiunt pariter uenae XXXIII. [3,5] V. De indiciis aetatis. Aetatem quoque iumentorum ex dentibus aliis que signis oportet agnosci, ne uel ementes per imperitiam subeamus incommodum uel curantes aegroti animalis ignoremus aetatem, quia sicut hominibus ita et equis aliud conuenit, cum iuuenta sunt feruidi, aliud cum senectute iam frigidi. Manifestum est autem notas aetatis cum corpore mutari. Pullis enim bimis et sex mensium medii dentes superiores cadunt, quos lactantes uocant. Cum autem quartum annum agere coeperint, decidentibus qui canini appellantur alios supponunt; deinde intra sextum annum molares cadunt; sexto anno quos primo mutauit, exaequat; septimo omnes explet aequaliter, et ex eo cauatos habere incipit dentes nec postea quot annorum est sciri ad fidem potest nisi signis aliis, quae usus edocuit. Decimo namque anno tempora cauari incipiunt et supercilia nonnunquam canescere. Duodecimo anno nigredo in medietate dentium apparet. Plerique asserunt domitis et freno assuetis animalibus rugas, quae in labris sunt superioribus, computandas ita, ut ab angulo, ubi incipit morsus, incipientes usque ad extremum labrum perueniamus, quia annorum numerum rugarum numerus ostendit. Postremo rugarum multitudine, tristitia frontis, deiectione ceruicis, pigritia totius corporis, stupore oculorum palpebrarum que caluitie senectus ipsa se prodit. [3,6] VI. De signis, quibus agnoscitur patria. In permutandis uel distrahendis equis maximam fraudem patriae solet afferre mendacium. Volentes enim carius uendere generosissimos fingunt. Quae res nos compulit, qui propter tam diuersas et longinquas peregrinationes equorum genera uniuersa cognouimus et in nostris stabulis saepe nutriuimus, uniuscuiusque nationis explicare signa uel merita. Nam ut uiliora ministeria taceamus, equos tribus usibus uel maxime necessarios constat: proeliis circo sellis. Ad bellum Huniscorum longe prima docetur utilitas patientiae, laboris, frigoris, famis; Toringos dehinc et Burgundiones iniuriae tolerantes, tertio loco Frigiscos non minus uelocitate quam continuatione cursus inuictos, postea Epirotas, Samaricos ac Dalmatas, licet contumaces ad frena, armis habiles asseuerant. Curribus Cappadocum gloriosa nobilitas, Hispanorum par uel proxima in circo creditur palma. Nec inferiores prope Sicilia exhibet circo, quamuis Africa Hispani sanguinis uelocissimos praestare consueuerit. Ad usum sellae Persis prouinciis omnibus praestat, equos exhibet patrimoniorum censibus aestimatos, ad uehendum molles et impigros, incessus nobilitate pretiosos. Sequuntur Armenii atque Sofoeni: in qua parte nec Epirotas Siculos que despexeris, si mores ac pulchritudo non deserat. Huniscis grande et aduncum caput, extantes oculi, angustae nares, latae maxillae, robusta ceruix et rigida, iubae ultra genua pendentes, maiores costae, incurua spina, cauda siluosa, ualidissimae tibiae, paruae bases, plenae ac diffusae ungulae, ilia cauata totum que corpus angulosum, nulla in clunibus aruina, nulli in musculis tori, in longitudine magis quam in altitudine statura propensior, uenter exhaustus, ossa grandia, macies grata et quibus pulchritudinem praestet ipsa deformitas: animus moderatus et prudens et uulnerum patiens. Persae statura et positione a ceteris equorum generibus non differunt plurimum, sed solius ambulaturae genere: nam quadam gratia discernuntur a ceteris: gradus est minutus, celer et qui sedentem delectet et erigat, nec arte doceatur sed naturae uelut iure praestetur. Inter tolutarios enim et eos, quos totonarios uulgus appellat, ambulatura eorum media est et cum neutris sit similis, habere creditur aliquid ab utroque commune. His, sicut probatum est, in breui amplior gratia, in prolixo itinere minor patientia, animus superbus et nisi labore subiugetur assiduo, aduersum equitem contumax; mens tamen prudens et quod mirum sit in tanto feruore, cautissima decoris, incuruata in arcum ceruix, ut mentum recumbere uideatur in pectore. [3,7] VII. De temporibus uitae. Aetas longaeua Persis, Huniscis, Epirotis ac Siculis, breuior Hispanis ac Numidis. Frequens opinio est barbaricis nullarum potionum adhibendam medicinam, quod usque adeo naturae beneficio conualescant, ut his nocitura sit cura. Sed falsa erit ista persuasio. Nam quanto fortiora sunt membra, tanto diutius uiuunt, si ex arte ueniens medela non desit. Spadonibus tamen inter auctores constitit sanguinem de matrice nunquam nisi forte nimia et extrema necessitate tollendum, propterea quod caloris maximam partem cum testibus amiserunt. De palato tamen, si non impedit negligentia, omnibus prope mensibus tam spadonibus quam testiculatis minuendus est sanguis. Admissarii uero si cohibeantur a uenere, nisi dematricati fuerint, caecari saepe dicuntur: quamuis eo anno, quo admissum faciunt, non sit ei uena laxanda, ne generationi intentum cura geminae necessitatis exhauriat. Studiosis equorum quae cura stabuli, qui alimentorum cultus, quae obseruationis sollicitudo praestanda sit, primus ac secundus indicat liber. Nunc decursis omnibus, quae huius artis doctrina poscebat, ad compositiones necessariarum potionum medicamentorum que descendemus ex quibus et explorata congessimus et ea, quae non tam ad utilitatem curandi quam ob caritatem emendi mulomedicorum cupiditas inflauerat, submouimus. Constat namque non tam multis neque pretiosis speciebus, sed paucis et ad causam de qua agitur accommodis posse sanari. Primum igitur ut pinguia sint iumenta, quia in curulibus et sellaribus decet, deinde ut sana permaneant, post ut aegrota curentur, confectiones ut dictum est medicaminum proferemus, electas ex auctoribus multis et experimentis manifestissimis approbatas. [3,8] VIII. Potio ad reficienda iumenta et diapente. Traditur Chiron ad reficienda uel curanda iumenta hanc edidisse potionem, quae interna extergeat, morbos ac tussim reprimat, uulsos ac pthisicos curet. Ptisanae sext. I, lini seminis heminam, croci unc. I, intestinum porcinum recens, quod longaonem uocant, prius diligenter elotum, uel acronem: quae si in praesentia forte non suppetunt, haedinum caput cum pedibus suis et intestinis ac uentre, diligenter quasi ad hominum usus curatum, in caccabum nouum mittes. Adde superioribus hyssopi fasces II, cocleas germanas purgatas XV, bulbos XV, ficus duplices XX, rutae fasciculum I, bacarum lauri sext. I tritum, dactylos XX, alii purgati capita III, seui caprini unc. VI, pulei sicci fasciculum I, quae omnia trita decoques in aqua cisternina uel caelesti, donec liquefacta carne defluant ossa; sed aquam saepius adicies, ne medicamentum ustura consumat. Cum spissum uideris, colas abiectis que excrementis et ossibus addes tracanthi unc. I pridie in calida infusam, ut inturgescat et solui possit; adicies passi sext. III, oua cruda VI, olei rosei oua plena VI, butyri resoluti unc. III, alii Gallici unc. III, amyli unc. III, pulueris quadrigarii unc. III, lomenti fabae, id est farinae, sext. I. Haec omnia ita temperabis, ut per cornu defluant et sextarios singulos ieiunis animalibus per triduum dabis; et si uolueris, VII diebus interpositis repetes et dabis a capite potionem. Iumenta a morbo reficit et custodit: gentianae, aristolochiae rotundae, murrae troclitis, rasurae eboris et bacarum lauri aequis ponderibus puluis immixtus, ex quo grande coclearium plenum sumes; addes hyssopi triti scrup. IV, mellis uel passi unc. III, uini sext. I, cyphi resoluti pastillum I; post cursum siue post laborem conditi bene piperati heminam adicies, aestate rosati uel absinthii tantundem, et per os dabis ad cornu. Si aestu animal fatigatur, puscam cum puleio trito misces nares que et faciem confouebis: oua quoque trita cum hemina uini ueteris optimi faucibus infundes, ut ouis lene refrigerium, uino uirtus accrescat. Maciem languorem que depellet sulfuris semunc., murrae scrup. IV in puluerem resoluta, si ouum crudum et uini ueteris sextarius addatur frequenter que per fauces detur. Diapente est, quod supra rettulimus, necessarium pluribus causis ac morbis et semper diligenti confectione seruandum; id est gentianae, aristolochiae rotundae, murrae, rasurae eboris et bacarum lauri de recentibus speciebus in unum redactis minutissimus puluis, ex hoc febrientibus plenum cocleare cum tribus unciis mellis et aquae tepidae sextario, in qua radices iunci et apium sufficiens decoctum fuerit, per os dabis ita, ut triduo similis cura procedat. Idem puluis si ultra cocleare cum sextario uini ueteris et olei uiridis hemina detur, animal a quibuslibet uenenis uel serpentum aut bestiolarum morsibus liberat. Cui si piperis ac pulei nec non etiam cumini pulueris aliud cocleare addideris et cum uini ueteris sextario dederis, omne frigus expellet. [3,9] IX. Ad tussim et uulsos. Tussim quoque insanabilem curat cum hemina passi et tribus unciis olei et ouo crudo, si per triduum defundas faucibus, addito fabae polline et faeni Graeci binis coclearibus. Praeterea ualde tussientibus prodest fabae frixae sextarius sine sale coctae, seui caprini unc. III, butyri unc. III, alii purgati capita tria decocta et cum suco ptisanae data per triduum. Quo medicamento ualidius creditur: ficus siccas pondo II, faeni Graeci sextarium, tracanthi unciam pridie in calida infusa, anagallici unciam, rutae uiridis fasciculum, apii fasciculos III pariter in aqua diutissime decoques et faucibus per triduum dabis. Curare etiam uulsos creditur, si VII uncias cineris ex ulmo mundissimi colligas addas que olei unc. III, bulbos tritos VII, anagallici unciam, butyri unciam, seui caprini unciam, mellis unc. III, plantaginis uiridis tritae unc. III, passi heminam, ptisanae uel lini seminis heminam: quae ita temperata, ut per cornu defluant, per triduum uel si necessitas cogit per plures dies ieiunis singulos sextarios dabis. Desperatam tussim saepe curauit potio uilis ac facilis: pulueris ex faba unc. VI, pulueris ex faeno Graeco unc. VI, enulae siccae et tunsae pulueris unc. III, anagallici siccati et tunsi pulueris unc. III, butyri unc. III: quae omnia cum tribus sextariis uini boni misces addes que passi sext. I s., pariter agitata uni equo ieiuno ante lucem bina cornua per os defundes, donec omnem bibat potionem. Curam quoque non parum profuisse experimenta docuerunt hac ratione compositam: fabae frixae sextarium sine sale decoques addes que seui hircini resoluti unc. III, butyri unc. V: in mortario conteres uniuersa. Praeterea faeni Graeci sextarium bene purgatum feruere facies primam que aquam inter initia feruoris effundes addes que aquae sext. V, XX pinguissimas caricas et III unc. glycyrrhizae, pariter decoquas, donec aqua ad IV sextarios redigatur. Tunc faenum Graecum cum caricis et glycyrrhiza in mortario deteres misces que cum faba, superfundes etiam calidam, in qua caricae cum ceteris coctae sunt: contemperatis omnibus, si liquor spissior fuerit, tantum passi addes, ut per cornu facile possit exire, diebus que plurimis ex eo per os singulos sextarios tussientibus dabis. [3,10] X. Ad cossos, uermes uel tineas. Cossos, uermes uel tineas cetera que animalia uentris extinguit, si heminam cineris ex oliuae ligno uiridi collecti cum hemina olei uiridis per triduum dederis ad cornu. Alia quoque confectio, quae eadem saepe mortifera liberat passione: pulueris santonici item que absinthii Pontici nec non lupini crudi et herbae centaureae nec non etiam erui pollinis et seminis rafani binas uncias mittes addes que cornu ceruini unc. I et apii seminis unc. I, sinopidis Pontici pastillos IV, opopanacis semunc., uini + tenetali uel alterius austeri sext. II, olei uiridis sext. I, quae tepefacta ita animali defundes, ut unum cornu per os accipiat in cliuo constitutum, quatenus sucus facilius ad interiora perueniat. Postero die idem animal pronum constituatur in cliuo et per clysterem in intestinum ipsius tepidae illius potionis sextarius irrigetur, quatenus alternis diebus ex utraque parte iniecta potio coagulare, quod appellatur, possit infundere, in quo illae noxiae bestiolae congregantur et pertuso uentriculo excruciata doloribus animalia perimunt. Est et tertia confectio non minus ualida: radices capparis Siculae uel bacas cum foliis ad unam libram deteres addes que sextarium iuris capparis, eminam quoque seminis coriandri et eminam nasturtii et eminam seminis erucae deteres pariter que commisces additis aceti sext. II. Quod medicamentum interdum per os, sicut dictum est, interdum per intestinum inicis animali et internos hostes potionis austeritate consumes. [3,11] XI. Aduersus omnia genera morborum. Aduersus omnia genera morborum salutaris confectio praeparanda est, ut inter ipsa initia ex conditis possit occurri; cassa est enim medicina, quae sera est. Murrae troglitis lib. I, turis masculi lib. I, mali Punici corii tunsi selib., piperis unc. VI, croci unc. III, acaciae rufae selib., cadmiae botritis selib., aes ustum selib., absinthii Pontici selib., pulueris serpylli selib., betonicae selib., centaureae selib., sagapeni selib., saxifragae selib., peucedani selib.: quae omnia bene tunsa et cribrata mellis optimi tribus sextariis misces et ad carbones leniter paululum coques, post in uase stanneo uel uitreo reconditum seruas. Ex qua confectione morbidis, si etiam febriunt, ad diem singula maiora coclearia cumulata cum hemina aquae tepidae et olei floris tribus unciis dabis. Quodsi absque febre sunt morbidi uel conualescere iam coeperint, cum uino et oleo diebus plurimis dabis, donec animal liberatur, quam ualidissimam et probatam noueris potionem. [3,12] XII. Compositio suffimentorum salutaris. Suffimentorum compositio fascinum pellit, lustrat animal, fugat daemones, submouet morbos. Odoris namque fumus ac spiritus per os ac nares ingrediens penetrat ad uiscerum omnes recessus ac curat saepius loca, quae potiones non potuerunt curare; sic tussis etiam in hominibus suffimentorum uapore praecipue sanatur. Denique desperatos ac periculosissimos morbos auctores mulomedicinae asserunt non ex pabuli aut aquarum uitio, sed ex aeris corruptione descendere. Et ideo facilius languorem, quem pestilens uentus ingessit, suffimentorum salubris curat afflatus, cuius talis est compositio: sulfuris uiui lib. I., bituminis Iudaici lib. I., opopanacis selib., galbani selib., castorei selib., aeris crudi selib., albitis selib., salis hammoniaci unc. III, rasurae cornu ceruini unc. III, lapidis gagatis masculi unc. III, lapidis gagatis feminae unc. III, lapidis galactitis unc. I, lapidis haematitis unc. III, lapidis sideritis unc. I, lapidis argyritis unc. I, caballiones marinos VII, scillas marinas VII, pilas marinas VII, caudas marinas VII, ungues marinos VII, uuae marinae unc. III, medullae taedae pineae lib. III, cedriae lib. III, picis liquidae lib. III, ossa sepiae VII: haec siccata pariter deteruntur atque miscentur; ex quibus unum cocleare, si opus fuerit, uiuis carbonibus asperges et operto capite, ut fumum per os nares que suscipiat, animal suffis. Quod suffimentum, praeter curam iumentorum sanat et incursantes hominum passiones grandinem que depellit, daemones abigit et umbras fugat. [3,13] XIII. Compositio pulueris quadrigarii. Quadrigarium puluerem uocant, qui ex diuerso pigmentorum genere mixtus et per se adiuuat animalia et aliis potionibus pro modo uel curae ratione miscetur. Huius Chiron talem compositionem saluberrimam credidit: tracanthi pondo III, aloes unc. VI, murrae unc. VI, costi unc. VI, amomi unc. VI, cassiae unc. VI, gentianae lib. I, aristolochiae lib. I, meliloti lib. I, centaureae lib. I, betonicae lib. I, saxifragae lib. I, scinoanthis lib. I, samsuci lib. I, hyssopi lib. I, abrotani lib. I, eupatorii unc. VI, cardamomi unc. VI, folii unc. III, spicae nardi unc. III, spicae Celticae unc. VI, asari lib. I, dauci unc. III, castorii unc. VI, opopanacis unc. VI, galbani unc. VI, strutii unc. VI, panacis radicis unc. VI, glycyrrhizae unc. VI, absinthii fasces III, sucum herbae peristerei cyathos II, radices uel surculos ipsius herbae peristerionis siccas et cribratas drach. VI: haec omnia pariter conteres et diligenter in uase uitreo trita seruabis. Pelagonius quoque quadrigarii pulueris eiusmodi composuit confectionem: cinnamomi, spicae Syriacae, spicae Indicae, croci Siculi, murrae troglitis, scinuanthus, piperis nigri, piperis longi, xylocinnamomi, casiae, betonicae, casiae nigrae, trixaginis, folii, nardi, lentisci, cepae Indicae, acori Pontici, meu, turis masculi, iris Illyricae, thymi Cretici, piperis albi, calami Syriaci, asari Pontici, petroselini, mannae croci, mali terreni, gentianae, rosae aridae, casiae fistulae, inulae: haec omnia aequis ponderibus pro modo animalium misces, conteris, cribras, in pyxidem uel uitreum doliolum condis et cum opus fuerit, singula coclearia uel amplius, si uires animalium patiuntur, iumentis singulis dabis, addito uino uel oleo. Interdum aliis potionibus misces, si ratio artis uel cura mandauerit. Apsyrtus quadrigarium puluerem hac ratione composuit: folium, spicae nardi, crocum, piper album, piper longum, piper nigrum, opopanacis radicem, casiae dafnitis, casiae marmalitis, casiam nardinam, iris Illyricam, apii semen, malum terrae, peucedanum, radicem herbae Sabinae, gentianam, herbam rosinam, thymum, murram, trixaginem, costum, tus masculum, + gesse mantium, malum Punicum, calamum aromaticum, rosam siccam, rutam agrestem, petroselinum, aristolochiam longam, amomum, calamum Syriacum, herbam Artemisiam: haec omnia pro numero animalium praeparas, aequis ponderibus misces et tundis cribrata que seruabis ad diuersas passiones usurus. [3,14] XIV. Compositio caustici. Causticum humecta siccat, laxata constringit, luxata reparat, laesa confirmat. Huius Chiron talem compositionem demonstrauit: bituminis Iudaici pond. II, bituminis Apollonii pond. II, mannae turis unc. VI, bidellae Arabicae unc. I, cerae propolis unc. II, opopanacis unc. II, castorei unc. II, galbani unc. I, guttae storacis unc. II, medullae ceruinae pond. II, cerae communis pond. II, axungiae pond. II, resinae frixae pond. II, resinae terebintinae lib. I, resinae dictamni lib. I, resinae cabialis lib. I, uisci Italici unc. III, apochymatis unc. II, hyssopi sucum unc. II, guttae hammoniacae unc. II, picis Brittiae lib. I. Pelagonius causticum, quod suffusiones uesicas que siccaret in genibus uel in articulis, hac ratione composuit: cerae Punicae lib. I, resinae pond. II, galbani unc. VI, asfalti Iudaici pond. II, murrae secundariae pond. II, uisci Campani pond. II, bituminis lib. I, hammoniaci unc. VI, costi unc. VI. Verum cetera decoques in caccabo fictili nouo; quae cum refrixerint, addes asfaltum et hammoniacum et costum pro mensura, qua scriptum est, tritum ad modum farinae, et agitabis et iterum recoques, ut sit una substantia. Quo uteris aduersum uesicas et suffusiones, quae nascuntur in genibus aut tibiis aut internodiis aut articulis, usque eo ut etiam ossilagines curare credatur. Malagma quoque causticum hac uoluit ratione componi: picis pond. II, cerae pond. II, galbani unc. III, resinae lib. I, adipis taurini pond. II, bidellae unc. III, turis pollinis unc. VI, resinae terebintinae unc. VI, uisci pond. II, glutis unc. III. Apsyrtus eiusmodi causticum ad curam composuit glandularum: resinae frixae unc. III, resinae astulosae unc. III, resinae terebintinae unc. III, hammoniaci unc. III, uisci unc. III, cerae unc. III, picis durae unc. III, bituminis Iudaici unc. I, dauci unc. III, bituminis Graeci unc. III, galbani unc. III: haec omnia in uino decoques; bitumen uero contundes et supermittes. [3,15] XV. Confectio malagmae. Compositio malagmae ad tumorem neruorum: galbani unc. II, resinae lib. I, hammoniaci selib., picis Brittiae selib., cerae selib., olei quod temperare possit. Item malagma ad tumores duros et ueteres: galbani lib. II, hammoniaci selib., resinae terebintinae lib. I, opopanacis lib. s., bidellae lib. I, storacis lib. I, piperis albi unc. I, piperis longi unc. I, bacarum lauri lib. I, cerae rufae lib. I, picis Brittiae lib. I, olei irini quod satis est. [3,16] XVI. Compositio collyrii fistularis. Quod conficitur, ut mittatur in fistulas uulnerum, quae ab initio curata fuerint negligenter. Formatur autem ad mensuram ipsius fistulae, ut cum immissum fuerit, eandem possit implere, ut celerius consumpta duritie uiua caro ducat solidam cicatricem. Misy lib. I, feculae lib. I, aeruginis lib. I, chalcitis lib. I, cumini unc. VI teres cum aceto et collyria facies. Item aliter componitur collyrium fistulare: misy lib. I, aeruginis lib. I, chalcitis lib. I, mellis unc. VI, lonchitis pond. II coques cum uino ueteri pastillos que facies fistulis inserendos. [3,17] XVII. Compositio malagmae crudae. Calcis uiuae lib. II, sinapis Alexandrini lib. I., ficus siccae unc. VI, axungiae quod sufficit in unum contundes et uteris. [3,18] XVIII. Compositio synchrismae. Compositio synchrismae: cerae rufae pond. II, resinae frixae pond. II, olei laurini lib. I, seui taurini lib. I, axungiae lib. I, medullae ceruinae lib. I, olei cyprini lib. I, aeruginis lib. I, hyssopi lib. I, axungiae ueteris lib. I: haec pariter ad carbones coques et uteris. [3,19] XIX. Compositio traumatici. Traumaticum medicamentum curationi uulnerum ualde conuenit, nam absumpta putredine uiuam carnem ad sanitatem adducit. Huius est talis compositio: misy lib. I, chalcitis lib. II, aeruginis lib. I pariter colabis et supra tegulas in igne pones et coques, ut rubeum fiat. Post in mortario teres et ad similitudinem farinae puluerem facies. Deinde duos sextarios mellis in olla noua coques cum uino et cum feruere coeperit, adicies puluerem suprascriptum et pariter decoques refrigerato que ad cancromata et plagas et famices uel ad cicatrices reducendas uteris. Traumaticum quoque hac ratione componitur: misy lib. I, cadmiae lib. I, aloes lib. I, cumini lib. I, aeruginis lib. I, chalcitis lib. I, mellis lib. II in olla noua decoques refrigerato que uteris. [3,20] XX. Compositio malagmae basilicae. Malagmae quoque istiusmodi probata est compositio: mellis lib. I, galbani lib. I, storacis lib. I, bidellae lib. I, piperis albi lib. I, hammoniaci pond. II, medullae ceruinae lib. I, bacarum lauri lib. I, turis pollinis unc. II, seui caprini unc. V. [3,21] XXI. Alia compositio malagmae. Malagmae quoque medicamentum hac ratione componitur: hammoniaci unc. III, cerae lib. I, nitri floris unc. II, resinae terebintinae pond. II, storacis unc. III, bacarum lauri unc. VI, olei cyprini unc. III, olei irini unc. III, olei rosei unc. III, olei laurini unc. III, adipis anserinae unc. V, hyssopi unc. IV, medullae ceruinae unc. VI, opopanacis unc. VI, piperis albi unc. II, galbani unc. III, axungiae ueteris lib. I, aceti acerrimi heminam, turis masculi unc. III. [3,22] XXII. Compositio prima anacollematis. Apsyrtus compositionem anacollematis eiusmodi prodidit: flos nitri sext. I, flos siliginis sext. I, opopanacis unc. III, croci Siculi unc. II, piperis albi semunc., pollinis turis unc. III, oua X, cocleas contusas X, bulbos XX, auellanas XX, quae omnia contusa et permixta si aceto temperes, diuulsa coniunges. Efficacius tamen est, si de locis dolentibus missum sanguinem ipsius animalis addideris. Compositio synchrismae: storacis unc. III, hammoniaci unc. II, medullae ceruinae unc. II, turis pollinem unc. III, oleum laurinum unc. II, olei glaucini unc. III, olei cyprini unc. III, seui taurini unc. III, resinae terebintinae unc. IV, adipis ursinae unc. III, adipis leoninae unc. III, propoleos unc. III, olei ueteris unc. VI, axungiae ueteris lib. I, olei Sabinensis lib. I s., opopanacis unc. III, galbani unc. III: haec ad carbones lentis uaporibus decoquuntur et unctionem saluberrimam praestant. [3,23] XXIII. Compositio alia malagmae crudae. Compositio malagmae crudae talis est: cerae Punicae selib., hammoniaci selib., bidellae unc. III, storacis unc. II, sagapeni unc. IV, turis pollinis unc. VI, olei ueteris unc. IV, propoleos unc. II, medullae ceruinae unc. VI, seui taurini unc. II, resinae frixae unc. II, adipis ursini unc. II, adipis leonini unc. II, opopanacis unc. II, bacarum lauri unc. II, olei cyprini unc. II, gentianae unc. II, resinae Colophoniae unc. VI, galbani unc. VI, resinae terebintinae unc. VI. Item compositio malagmae coctilis: cerae lib. I, hammoniaci lib. I, storacis unc. VI, sagapeni unc. III, turis pollinis unc. IV, medullae ceruinae unc. IV, opii Hispani unc. II, propoleos unc. IV, seui caprini unc. VI, adipis ursini unc. III, opopanacis unc. II, olei cyprini unc. III, galbani unc. VI, picis Brittiae unc. III, resinae terebintinae unc. III, resinae frixae unc. IV, aceti acerrimi unc. IV, olei lentiscini unc. VI, olei irini unc. IV. [3,24] XXIV. Compositio malagmae ad uligines. Compositio malagmae ad uligines: salis Afri lib. I, bulbi lib. I, sulfuris lib. I, misy lib. II, olei lib. I: his coctis diligenter uteris. [3,25] XXV. Compositio malagmae ad neruos. Compositio malagmae ad neruos: sulfuris uiui, aluminis, resinae, picis Brittiae ana lib. I, cerae pond. II, medullae ceruinae lib. I: haec omnia pariter diu agitas aut uerberas. [3,26] XXVI. Compositio traumatici. Compositio traumatici: gallae unc. IV, aeris usti unc. III, corticis mali Punici unc. III, misy unc. IV, uini unc. I, aceti unc. III in olla noua excoquis et uteris. [3,27] XXVII. Compositio collyriorum. Collyriorum quoque confectiones Apsyrti Pelagonii Chironis que subiecimus. Ad album enim de oculis abstergendum Apsyrtus tradit nitrum lib. I, nuces auellanas purgatas comburi deberi donec redigantur in cinerem, et in mortario deteri addi que eo mannae turis idem pondus, quae diutissime trita et creta melle optimo adiecto comprehenduntur, et sic inungatur animal. Idem Apsyrtus eiusmodi collyrium laudat: piperis albi grana VIII, mellis Attici unc. II, croci unc. II, sepiae marinae testa diligentissime trita unc. II, balsami unc. I. Pelagonius tale collyrium monstrat: oleum, sal, butyrum, resinam, cerussam, opobalsamum addito melle pariter deteri atque componi et alternis diebus induci usque ad sanitatem. Nardinum quoque collyrium hac ratione composuit: uiolae unc. I, spicae nardi semunc., casiae semunc., murrae unc. III, croci unc. III, olei cyprini unc. VI, piperis albi unc. II, cummi unc. III. Item alia compositio collyrii: opobalsami unc. I, croci unc. I, murrae unc. I, salis Hispani unc. I, lepidis unc. I, ossis sepiae unc. I, cadmiae unc. II, afronitri unc. I, mellis Attici lib. I. Chiron etiam uetera glaucomata eiusmodi collyrii indicat confectione purgari: cornu bubalum extremum, ubi solidum est, combures ac deteres, turis quoque masculi puluerem iunges, stercoris quoque humani combusti et salis hammoniaci paris mensurae puluerem facies, murram, piper longum, ossa sepiae, flos aeruginis, uetus uinum, crocum, rutam pariter detrita commisces, addito optimo melle quod sufficit, et inunges. Aliud quoque collyrium simile composuit: ossa sepiae marinae, crocum, murram troglitem, salis hammoniaci, stercus crocodili: haec omnia pariter diutissime teruntur et bene trita cernuntur addito que optimo melle inunctionibus utilitatem animalibus praestat. Licet aut parua aut prope nulla de his, quae diuersi auctores rettulerunt, praeterisse doceam, tamen quaecunque uidentur proba conscripsimus. Verum ne longior liber confusionem magis legentibus quam instructionem uideretur afferre, modum plenum credimus faciendum, illud iterum iterum que commonentes, ut diligenti cura passionum occurratur exordiis. Nam etiam incurabiles ualetudines si praeuentae fuerint medendi arte uincuntur; inueteratae causae quae etiam facile curari solent saepe non possunt. [3,28] XXVIII. Alia quaedam medicamentorum genera. Cephalicum, quod facit ad omnia uulnera difficilia claudenda et supplenda: herbae panacis radices, tus masculum, murram, pollinem erui, rosae folia arida bene trita et cribrata; hic puluis confectus difficilia uulnera claudit ac curat. Nunc etiam si melle decocto et huic medicamento mixto collyrium facias et altis sub uulneribus fistulae subicias, citius supplere et sanare cogit. Medicamentum consuetum in usu cotidiano necessarium propter compendium et moras ita facies: aeruginem, chalcitem, aeris florem, aes ustum: haec bene trita et cribrata aequo pondere catastalticum faciunt, quod carnem supercrescentem comedendo fouet. Hoc idem cum aceto et melle decoctum ad mellis crassitudinem facies medicamentum, quod facit ad omnia uulnera et cancros elimpidanda et ossa scabrosa. Chlora medicamentum, quod facit ad omnia uulnera complete limpidanda uel sine difficultate claudenda: ceram Punicam, resinam terebintinam, medullam ceruinam, aeruginem, oleum ita conficies, quantum sufficit. Tetrapharmacum, quod facit ad omnia uulnera elimpidanda et uelocius curanda: adipem taurinam, ceram, picem, oleum. Igitur medicamentum quod supra dixi catuloticum est. Licium, quod facit ad omnia uulnera sordida et cancrosa: amurcam, salem, acetum: his mixtis quantum uolueris ad crassitudinem mellis uteris. Ossuculare medicamentum, quod facit ad omnia ossucula et clauum quo loco factum, si deiciendum uolueris: picem liquidam, axungiam ueterem, aeruginem bene tritam et admixtam colas bene coctum, post decoctionem suprascripta purgat uulnera diligenter. Stypticum, quod facit ad omnia uulnera humecta et fungos exsiccandos: alumen scissum, gallas minores, cortices mali granati, subcorticem de ipsa arbore, haec omnia trita: puluis ipsius uulneribus exsiccandis ualde prodest. Medicamentum, quod facit ad omnia uulnera claudenda: absinthium, sinopidem, lepidam; haec tria bene commixta faciunt medicamentum siccum, quod ad omnia uulnera prodest. Anapleroticum medicamentum, quod facit ad omnia caua supplenda: pollinem turis, pollinem erui, lepidam; haec bene trita medicamentum faciunt ad supplenda uel elimpidanda uulnera. Ad oculorum rupturas et tuniculas seruandas prodest, si fel caprinum lacti caprino misceatur et sic penna nigra oculis inungatur. Ad oculorum album siue glaucomam sic facies: uini sext. IV, gari floris sext. I, mellis unc. IV pariter decoquis et uteris. Oculare ad recentem percussum: croci, murrae, turis masculi, gummi, medullae ueruecinae, ari Gallici suci, mellis, cardami binas uncias. Synchrisma: cerae rufae pond. II, axungiae pond. IV, opopanacis unc. II, olei ueteris pond. II, galbani unc. III, murrae pond. IV, hammoniaci pond. III, olei Cyprini pond. IV, medullae ceruinae pond. II, hyssopi pond. II, storacis pond. IV, olei lentiscini pond. IV. Synchrisma ad alia genera: galbani pond. II, opopanacis pond. I, cerae pond. IV, medullae ceruinae pond. III, turis masculi pond. II, piperis albi pond. I, resinae terebintinae pond. III, storacis pond. I, adipis anserinae pond. s., euphorbii unc. VI, adipis leoninae, mellis, castorei lib. sing., olei murrae lib. II, olei lentiscini pond. II, olei Syriaci lib. II, olei ueteris lib. II, olei melini pond. II, olei storacis pond. II, opii pond. III. Liparam sic facies: spumae argenti pond. I, cerussae unc. II, uini sext. III, olei pond. I et sem., omnia conficies et sic uteris. Liparam alio genere sic facies: spumam argenti, cerussam, tus masculum, acetum album, oleum; haec omnia in unum conteres et cum uino melicrato admisces et sic uteris. Traumaticum sic facies: chalcitidis pond. I, misy pond. I s., aeruginis unc. I, stercoris columbini pond. I, adarces unc. III et scrup. III decoquis una et sic uteris. Item alio genere ad flegmonas tollendas: sinapis Alexandrini unc. VI, fici Afrae unc. III, axungiae ueteris unc. VI, aceti scrup. III. Item traumaticum alio genere ad uerrucas tollendas: floris calcis unc. II, nitri unc. II, lasaris unc. III, aceti heminam. Item alio genere ad suffraginosos: aeruginis, aluminis ana pond. V, herbae sideritis i. ferrariae pond. I, aceti acri sext. I. Ad flegmonas discutiendas: radicis filicis, erui, axungiae, aceti acris linis in linteo et sic uteris. Causticum ad neruos crassos uel quaecunque in notitia sunt: galbani, opopanacis, medullae ceruinae, resinae terebintinae, hammoniaci, propoleos, uiolae, turis pollinis ana pond. II, resinae frixae pond. V, bituminis pond. III, picis durae pond. V, resinae pituinae pond. V, cerae pond. V, olei cyprini pond. III, + incomii pond. II, storacis pond. II, uisci pond. II. Causticum ad neruorum dolores: galbani, storacis, uiolae, propoleos, resinae ana pond. I, Colophoniae unc. VI, resinae terebintinae pond. VI, opopanacis pond. I, turis pollinis, hyssopi, hammoniaci, bacae lauri ana pond. I, picis Brittiae pond. I sem., uini Aminei pond. I sem., resinae pituinae pond. I; haec omnia in uno caccabo coques, in linteolo induces calida. Malagmam cocticam sic facies: cerae albae, galbani ana unc. I, resinae terebintinae pond. II, adipis taurinae pond. III, hyssopi pond. II, bidellae pond. I sem., iris Illyricae pond. II, adipis anserinae pond. I; haec omnia decoquis et uteris. Malagma ad neruorum dolorem: cerae unc. VI, adipis ceruinae unc. III, galbani, piperis, hammoniaci, resinae terebintinae ana unc. III, tracanthi unc. V, singula contundis, permisces et uteris. Malagma ad neruos uexatos: mentae, galbani, rubricae, storacis, uiolae ana pond. VI, similaginis pond. IV; haec omnia cum similagine et uino decoques in caccabo et liquida facies, deinde similaginem et uinum in unum permiscebis, inlinis in linteolo et alligabis feruentia. Malagma ad tumores sic facies: cerae unc. VI, adipis ceruinae unc. III, galbani unc. III, uiolae, piperis albi ana unc. III, hammoniaci unc. I, resinae terebintinae unc. III, storacis unc. III, gentianae unc. I, singula contundis, postea permisces in uino et sic uteris. Emplastrum: cerae uiridis pond. I s., olei cyprini unc. IX, olei myrtini unc. II, adipis anserinae unc. II, turis pollinis unc. II: haec omnia in caccabum mittis, coquis et linteolis inlinis. Cerotum ad ulcera et strumas: mentae pond. II, cerae rufae pond. X, olei myrtini pond. VI, olei ueteris pond. VIII, aluminis pond. IX, olei cyprini pond. X, calcis pond. V. Fomentum ad tumores siue ad duritiam quamlibet sic facies: hebiscum ex uino decoctum conteris cum axungia et sic uteris; si minus, herbam Sabinam conteris et ex rosaceo concoquis et sic uteris ad sanitatem. Compositio ad colicos: asari Pontici, petroselini, feniculi ana unc. I, piperis nigri unc. II, marrubii mas. unc. I, abrotani unc. s., mellis optimi pond. II coques et despumabis et haec omnia contundes et cernes et sic in melle commiscebis, inde figuram facies nucis Abellanae, et ex aqua dabis bibere congium I. Item diebus, quibus eo morbo tenetur, feniculi seminis cum uino coclearia III aut IV fricabis in mortario, adicies uini cibarii sext. I, mittes in ampullam aut cornu et dabis, ut bibat, et cum sagis bene munies. Malagma ad neruos claudos: seui hircini lib. I, molybdaenae selib., resinae lib. I, aeruginis selib. Compositio ad genua: aceti hemina, salis pusillum, aeris usti selib., sinopidis quod satis est. Potio hiemalis: croci, costi, petroselini Macedonici, murrae, turis masculi, tracanthi, cumini Alexandrini, mannae croci, piperis uncias singulas, uini et olei quod sufficit, oua; haec omnia permisces et dabis cum suco ptisanae, cui immittis palmas XXV, bulbos XXV, hyssopi fascem, caprinos adipes, catulum breuem uiuum, quem cum madefactum uideris mittis, tunc omnia exsiccabis et adicies olei quod sufficit; tunc illa omnia permisces et potionabis. Potio aestiualis: tracanthi, croci, abrotani, cardamomi, glaucii, petroselini Macedonici binas uncias, gingiberis unc. I; haec temperas et cum dare coeperis, mittis cotidie heminas singulas singulis iumentis; addes porri sectiui, porclacae quod sufficit, sil Gallici, tus, apium, olei Afri heminam, temperabis et uteris.