[2,0] CHRISTIADOS LIBER SECUNDUS. 1 At Solymi trepidi rerum, et formidine caeci, Noctem illam patrum primi, templique ministri Insomnem duxere; animis adeo addita cura Incubat, ac nullam attonitis dat dira quietem. 5 Omnibus ante oculos urbem ingredientis imago Laeta Dei, festique manus impubis honores ; Illiusque uident late increbrescere nomen. Fama uolat, passimque canit miracula rerum. Quid faciant? magis atque magis iam uera patescunt, 10 Quae quondam prisci uates cecinere futura : Terras coelesti regem de stirpe manere, Cuius in aduentu templum, Iudaeaque tandem Regna ruant; Solymeque euersis desinat aris Antiquo de more sacres imponere honores. 15 Ergo infracti animis omnes, terrore subacti, Tectis, quisque suo, septi clausique manebant. Quales quae solitae florentia rura uolantes Carpere apes, ubi saeuit hyems, coelumque profusos Soluitur in nimbos, et aquosus regnat Orion, 20 Otia lenta terunt, clausisque aluearibus aegrae Cunctantur, circumque fores ac limina mussant. Tempus erat per membra quies cum grata soporem Irrigat, ac positis affert obliuia curis. Et iam noctipotens manus imo emissa barathro, 25 Horribiles uisu formae, furialibus omnem Coetibus obsedere urbem : pars turribus instant; Pars apicem templi, et fastigia summa coronant; Caetera perque uias legio, perque alta domorum Tecta uolant, tractimque haerent per culmina tignis. 30 Haud secus Italiam repetunt ubi uere tepenti Caerula aues longo fessae super aequora cursu, Quae prior occurrit tellus, hanc agmine denso Certatim arripiunt, procuruaque littora complent. Principio spargunt occultum in pectora uirus, 35 Vipereamque uiris animam, caecumque furorem Inspirant odiumque animis, et crimina linquunt. Multi etiam in facies hominum uertuntur, et omnem Protinus incendunt uariis rumoribus urbem. Irrepunt tectis alii, somnoque solutis 40 Somnia dira ferunt uaria sub imagine rerum, Atque hominum falsis simulacris pectora ludunt. Iamque huius subeunt, iamque illius alta potentum Limina, et attonitos dictis hortantur in hostem, Terrificantque animos, facta atque infecta canentes : 45 Christum inferre faces, arisque instare bipenni Armatum aerata, atque adytis extrema minari; Et iam semusto in templo dominarier ignem. Quin ipsos templi mentiti ueste ministros Singula tecta adeunt, patresque ad limina sacra, [2,50] Conciliumque uocant : nigri dux agminis ipse Impulit aerisono stridentes cardine portas. Hinc atque hinc delubra petunt : concurritur ultro Undique, nec tenebris nox obstat euntibus atra. Non aliter, captam si rumor nunciet urbem 55 Nocte dolis intempesta, atque latentibus armis Hostem inferre acies, et iam summa arce receptum; Culminibusque immissa uoret fax atra penates : Plenis cuncta uiis feruent, trepidoque tumultu Huc atque huc itur, nec sat rationis eundi est. 6o Praecedunt dirae facies, facibusque nefandis Sufficiunt lucem, et summo dant uertice lumen, Terrificas capitum quatientes undique flammas. Nec miseri tamen agnoscunt : furor omnibus intus Eripuit mentem, lapsumque in uiscera uirus. 65 Nec minus interea bis seni ex agmine missi Bis senos Christi ad socios, euertere siquem Possent, et furiis deceptum incendere iniquis. Illi autem pleni monitis ducis (ante futura Praescius ista suis praedixerat omnia) seruant 70 Inuictos animos, inapertaque pectora fraudi; Quanquam hostis species sese transformet in omnes Nequicquam expertus, mentesque indagine captet. Unus non ualuit sese his subducere uinclis Iscarius pesti infandae deuotus Iudas, 75 Lectorum procerum labes et pestis Iodas. Hic se olim addiderat socium uestigia Diui Ingressus, patria, atque opibus, carisque relictis, Incerta exilia, incertas quacunque paratus Ire uias, talique necem pro rege pacisci. 8o At mox coeptorum piguit, durique laboris Paulatim pertaesum : animo tum uoluere secum Noctes atque dies tacitus, siqua potis arctis Legibus exolui, et priscae se reddere uitae, Indignans longum incassum cecidisse laborem : 85 Hos abitus, iamque hos abitus et furta parabat Impatiens operum, rebus non laetus egenis. Talibus undantem curis, animoque labantem Iampridem, nigrae reperit dux ipse cohortis ; Haud minus exultans animis, quam monte sub alto 90 Cum procul aspexit tendentem in pascua ceruum Gaetulus leo, quem siccis exercet hiantem Faucibus ex longo collecta insania edendi. Ac prius in faciem Galilaei uersus Iorae, Ipsi qui fuerat coniunctus sanguine Iudae, 95 Insomnem aggreditur uerbis. «Tu nocte silenti Montibus in solis erras, insane, potesque Ultro saeua pati sub nudo frigora coelo, Atque tibi alterius sub nutu degitur aetas; Dum sequeris (quis te tantus furor incitat?) istum [2,100] Elatumque animis, euersoremque sacrorum, Quem tantum illuuies adeunt teterrima gentis, Foeminei coetus, et semiuiri comitatus? Primi omnes infensi odiis concordibus ardent; Sacrilegoque necem intentant : iamque ille furorem 105 Vesanum expendet, cedet fiducia tanta. Non illi auxilio magnarum gloria rerum, Quas mentitur, erit : nil contra obtendere densa Nubila, nil solitas accingi proderit artes : Rumpe moras; eia instanti te surripe cladi.» 110 Sic ait, ardentemque odiis instigat acerbis : Tum mutata acri percussit pectora thyrso; Et subito nocti ablatus se immiscuit atrae. Hinc miserum inuadens praecordia ad intima sese Ingerit, atque imis dirum implicat ossibus ignem. 115 Olim, etiam in mentem ueniunt, quaecunque sub illo Iussus dura tulit, quaecunque exhausta pericla : Et piget, atque nefas polluto uoluit amore, Immeritumque animo sedet hosti prodere regem. Ah miser, ah malesane, Deum non pectore sentis? 120 Non oculis numen praesens, non auribus hauris? Quis te mutauit tantus furor? aspice quo nunc Culmine praecipitas, quanam trahis arce ruinam : Nec qualis sentis tibi menti insederit error. Quid struis? aut quo te raptat tam dira cupido, 125 Quae nunc te male habet, mentisque et lucis egentem ? Quam nunc amittis sortem, irreparabile donum, Optabunt seri post secula mille nepotes. Atque adeo quae uota foues, quam mente secas spem, Laetitia elatos animos inflatus inani, 130 Omnia discerpent, rapientque per aera uenti. Excute, dum licet, infandam de pectore pestem, Quaeque imis te nunc est addita cura medullis. Iamque sacerdotes, totaque ex urbe senatus Secretam in templi sedem concesserat omnis. 135 Ipse sacerdotum primus, cui tempora sacra Infula cingebat, Caiphas in sede sedebat Celsior aurata; inde alii longo ordine ciues : Quos omnes circumsiliunt, acuuntque furorem Tartareae, haud ulli uisae, sine corpore pestes. 140 Nec mora, nec requies; sublapsae in pectora cunctis Eripiunt mentem, atque animis incendia miscent. Multa illi inter se uario sermone serebant Solliciti : uasto strepit ingens murmure templum. Sunt qui ipsum iubeant utcunque absumere Christum, 145 Seu ui, siue dolo; iuuenemque inuadere ferro, Qui rursum in lucem nuper reuocatus ab umbris Venerat, et totam monstro concusserat urbem. Ast alii plebem metuunt, uulgique furorem : Namque sibi ingentes populos deuinxerat heros, [2,150] Hos meritis, illos diuino affabilis ore. Hic Nicodemus erat pesti impenetrabilis unus, Primores inter gentis non ultimus ipsos, Cui longe menti melior sententia ; sed non Audebat dictis contra omnes tendere solus. 155 Ille Deo quondam sese inscius intulit hostem, Atque dolis frustra contra stetit : inde ubi numen Admonitus sensit, ueluti de nocte profunda In lucem reuocatus ei se iunxit amore; Clam tamen, infensae uitans odia aspera gentis. 160 Tum uero illius de uita, et sanguine cerni Ut uidit, letumque insonti triste parari; Non tulit ulterius latebras, haecque edidit ore, In medio : « Non obscuram, non lucis egentem Rem ferimus, neque enim uereor iam uera profari 165 Pro patria, quamuis mihi sint extrema ferenda. Cernitis hunc omnes manifesto numine ferri, Maioremque homine; et, nosmet nisi fallimus ipsi, Vera Dei patuit soboles, uerus Deus, ille Olim quem toties afflati numine uates 170 Venturum cecinere, nefas quo triste piaret, Commendans genus aeterno mortale parenti : Hoc liquet, hoc ultra non in discrimen agendum. Huius ope innumeri, quos nox obscura premebat Luminibus captos, iucunda luce fruuntur. 175 Multi etiam uoces obstructis auribus orti Accipiunt redduntque. Aegris quot reddita uenit Insperata salus, qui lenta aut membra trahebant Victa lue, aut subito correpti corpora morbo ? Tres etiam (nostis) obita iam a morte reduxit 180 Elatos idem in lucem : moda Lazarus omnem Perculit, et monstro ingenti permiscuit urbem. Pro laeuas hominum mentes ! pro pectora caeca ! Non haec Paoniis succis, non artibus ullis Confieri possunt : maior Deus intus agit rem, 185 Maius numen inest. Quoties diuina loquentem Incassum contra stetimus, uerbisque dolisque Instructi? quoties ausi uim tendere inermi Aut ferro, aut duris nequicquam perdere saxis? Nube caua eripuit caput, ex oculisque recedens 190 Aligerum se coelesti subito agmine sepsit. Et quisquam illius certum non numen adoret ? Quid molimur adhuc? quid nobis deinde relictum? Quin potius, quando nobis demissus Olympo Auxilio uenit, una omnes adeamus, ab ipso 195 Suppliciter pacem oremus commissa fatentes. » Talia perstabat repetens : uiolentia cunctis Gliscit, et accensus semper per uiscera sensus Conflatur magis, et saeuos furor aggerat aestus ; Paulatimque animi turgescunt tristibus iris. [2,200] Exarsere omnes : pestis latet intus, et omnem Eripuit miseris lucem; uictisque ueneno Pestifero nebulas offudit mentibus atras. Tum demum erumpit, quae cunctos ira coquebat : Infremuere omnes contra, gemitumque dedere. 205 Qualiter aere cauo, dum sulfura pascitur atra, Inclusus, magis atque magis furit acrior, ignis; Moliturque fugam, nec se capit intus anhelans : Nulla sed angustis foribus uia, nec potis extra Rumpere, materiam donec comprenderit omnem : 210 Tum piceo disclusa uolat glans ferrea fumo : Fit crepitus : credas rupto ruere aethere coelum : Iamque illa, et turres procul ecce strauit, et arces : Corpora, et arma iacent; late et uia facta per hostes. Haud illi secus accensi meliora monentem 215 Excludunt adytis, atque extra moenia trudunt. Tum uero Caïphas, ubi facta silentia linguis, Sic orsus, sibi quae sedeat sententia pandit. "Haud equidem moror, o ciues, quod uersus ad hostes Iste etiam infando captus perfugerit astu, 220 Qui toties summa pro re, pro legibus olim Obiecit patriis caput ultro, ipsumque premebat Obnitens contra nuper sermonibus hostem. Tanta est artificis pellacia, uis ea fandi, Ut quoscunque uelit uertat, superetque uenenis. 225 Scilicet hunc credam coelo diuinitus actum Nobis uenisse auxilio, qui se impius ortum Patre Deo canit; ac leges abolere parentum Antiquas cupit, atque nouos inducere ritus; Seque ultro excidio templi uenisse fatetur, 230 Quod nostri, monitis olim coelestibus acti, Impensis tantorum operum, struxere parentes. Quae nouitas, aut relligio, qui denique mores? Ille etiam, ne quid sceleris sibi restet inausum, Sacrilegus sontes, et quorum crimina nota, 235 Prosequitur uenia, haud ueritus scelerata subire Limina, nec festis parcit de more diebus. Ergo agite, atque illi insidias, letumque merenti Maturate uiri : crescentem extinguite flammam, Ne mox subsiliat uictrix ad tecta domorum, 240 Degustetque trabes, perque ardua culmina regnet. Subuertet solitis aliter totam artibus urbem Seditione potens, populos captabit, et omnem Subiiciet sibi prodigiis fallacibus oram. Hinc quae tot nobis annos tam prospera cessit 245 Relligio, euersis actutum desinet aris. Tum metuo, ne Romulidae, non talia passi, Quicquid adhuc iuris superest a gente reposcant, Et profugos patria iubeant decedere terra. Unum pro multis detur caput, unius omnes [2,250] Expiet, ac tutos mors tanto in turbine praestet. Hoc habet, haec melior superet sententia, ciues : Haec illi ob numen dona, hunc reddamus honorem." Talia fatus erat : furiis stimulantibus intus Experti, passique senes eadem ore fremebant. 255 Omnibus idem animus; sed qua ratione, quibusue Id fieri occulte queat artibus, exquirebant. Cum subito ecce suis clam se furatus Iudas Improuisus adest cunctis mirantibus : illum Excipiunt trepidi spirantem immane, locantque 260 Sede inter primos, farique hortantur, et ardent, Quid ueniat, dubiis animis audire, silentque. Ille autem torquens huc flammea lumina et illuc, Sic futur : « Scio uos Galilaei facta furentis Formidare, patres, patriae qui legibus affert 265 Exitium; moliri ideo uos plurima cerno. Si mihi, quae posco, promittitis; omnia solus, Quae nunc uos frustra exercent, dispendia tollam : Ille manus faciam in uestras hodie incidat ultro." Dixerat : argenti laeti pepigere talenta 270 Ter dena, egregii pretium memorabile facti; Dimittuntque alacres, atque extra limina ducunt. Ille petit montes iterum, sociosque reuisit. Forte propinquabat genti solennis et orae Festa dies, ueterum cum relligione parentum 275 Immunes operum ducunt septem otia soles; Perque domos ouium foetus epulantur, et acri Fermento parcunt iussi; properataque liba Expediunt, mensasque onerant agrestibus herbis, Laetitiae ueteris memores. Hac Luce ferebant, 280 Ægyptum priscos olim, coelestibus actos Prodigiis, magna cum praeda exisse, parentes, Ingressos pede iter salsas impune per undas. Ergo ingens tum sceptriferam concursus ad urbem Undique erat, populique omnes ad sacra fluebant. 285 Non effusa tamen turba huc sine more ruebat; Verum quisque ducemque suum, gentemque, tribumque Una ibant comitati : etenim licet omnibus idem Sanguis, cognataque orti sint stirpe nepotes Omnes Isacidae, paribus sub legibus omnes ; 290 Scindit se tamen in bis senas una tribus gens, Atque Palaestinam late est diducta per omnem; Libera gens olim multa munita uirum ui, Florentesque urbes populis, opibusque uigentes. Tunc autem patriis de finibus exturbati 295 Pene omnes aberant, et Caspia saxa colebant. Vix de bis senis tribus una intacta manebat, Alteraque, et patria sese tellure tenebant, Beniamidum gens, atque ipso domus inclyta Iuda, Ambae tunc etiam populis opibusque uigentes. [2,300] Tantum autem imperio adiectam, ceu caetera passim Contuderat bello, et uictricibus hauserat armis, Hanc quoque seruitio partem Roma alta premebat : Sceptra urbi tantum sublataque ademerat arma, Linquens sacra uiris, ac leges uictor auitas. 305 Nunc tellus deserta iacet : tot clara fuere Moenia, tot populis pariter cum fortibus urbes, Hae bello, hae ualidis quassatae uiribus aeui. Usque adeo saeuas superum Pater arsit in iras Nimbipotens, natique necem non passus inultam est. 310 Non tamen indecorem tantae solatia cladis Ipse sinam antiquam (superent modo carmina) terram, Ne penitus seclis obliuiscentibus aetas Deleat extinctam pariter cum nomine gentem. Regem illis superum prosit regionibus ortum 315 Vagisse, et coelo primum reptasse sub illo. Vos ideo, aligeri coetus, gens aetheris alti, Qui leuibus magnum pedibus pulsatis Olympum, (Nam uos saepe polo missi peragrastis et oram, Et gentis crebri hospitio indulsistis amicae), 320 Este duces mihi, dum tota regione uagantem Raptat amor : longum uos mecum ferre per aeuum Nomina, quae cecidere, iuuet, deletaque gentis Oppida, et antiquas antiqui nominis arces. Post autem uestra sublatus ad aethera penna 325 Carmine mortales oras uisusque relinquam. Vos me sublimi sistetis tramite uectum Auia per superum loca : me iuuet alite curru Aurea nubifugo mulcentem sidera cantu Intactas primum ire uias mortalibus aegris, 330 Et petere insolitam coeli alta e rupe coronam. Haec olim, audentem ni deserat aetheris aura : Nunc mecum populos percurrite templa petentes. Non alias illuc aditum est maioribus unquam Et numero et studiis ; nec tantum sacra petebant, 335 Quantum auidos Christi uisendi traxerat ardor. Orti autem a magno primi ingrediuntur Iuda Per multos ductum reges genus : haec tribus usque Et numero et uirtute caput super extulit omnes; Tantum alias superans, quantum leo cuncta ferarum 340 Semina inexhaustis animis et uiribus anteit. Littorea innumeri Gaza uenere, Sabeque, Engada deseruere, racemiferosque recessus, Urbis Adulaeae sedes, humilemque Raphean. Hic Lyde, atque Selis, uentosaque Iamnia, et Hippa, 345 Ascalo, Azotique arces, Acharonque, Sochonque, Quaeque fluentisonis Iope perfunditur undis, Proiectae rupes, pontoque minantia saxa. Parte alia antiquam ciues liquere Damascum, Primus ubi (ut perhibent) limo felice creatus [2,350] Natus homo est, coelique nouas erupit in auras. Deseriturque Emaus, Nepseque exhausta silescit, Quaesiuitque suos AEgypti proxima regnis Anthedon, natique Dei cunabula Bethle. Tum deserta silent et Galgala, Bessuraque omnis, 355 Aruaque, qua Marethon, qua proxima nubibus Erme, Qua Sigoris mirata nurum, dum incendia uersa Respicit, humanos seruasse in marmore uultus, Concretique salis subitum traxisse rigorem, Qua calet Asphaltis flammis infamibus unda, 360 Ingentesque palus ad coelum exaestuat aestus, Aera contristans graueolenti sulfuris aura. Quondam hic laeta seges, riguisque rosaria campis : Nunc stat ager dumis, obductaque sentibus arua, Crimen, amor malesuade, tuum : uim tendere adorti 365 Infandam indigenae pueris coelestibus olim Diuina capti facie, et florentibus annis; Fecissentque, fuga nisi se illi ad sidera lapsi Remigio nixos rapuissent praepetis alae. Non tulit altitonans Pater : atque ultricibus omnem 370 Inuoluit flammis tractum, immersitque profundo : Squalet adhuc cinere et putri late ora fauilla. Infoecunda ideo terra, et sine frugibus agri, Difficilesque aditus, et inaccessi secessus. Illic, ut fama est, nitidum florem educat arbos, 375 Quem cupiunt iuuenes, cupiunt decerpse puellae : At simul atque graui perflante euanuit austro, Succedunt poma hirsutis asperrima barbis, Quae nulli iuuenes, nullae cupiere puellae. Haec tamen aspectu solida et sincera putares ; 380 Foeda sed illuuies intus, subitoque fatiscunt Ad tactum cinefacta, hominum nihil usibus apta. Pallida item flauis cum uix seges albet aristis, Dira immaturas messes interficit aura. Protinus hinc subeunt populi Simeone creati, 385 Qui Saroen, Molodamque uiri, Sicelegidaque oram Felicem frugum, laetosque uligine campos ; Qui Sipabota colunt, Asanesque biuerticis arces, Quique Atharin quondam generosos palmite colles, Remmona qui, cultisque erectam in collibus Ain ; 390 Et quos thurilegae pascunt centum oppida Idumes, Ruraque odoriferas Arabum uergentia ad oras. Ecce autem Isachari magno clamore nepotes Ingressi delubra petunt, aramque salutant, Gens uictu facilis, contentaque finibus arctis. 395 Hic adsunt, quos Hermonius sub uertice pascit, Hermonius generator apum, generator equorum : Qui Taburi capita alta tenent; quibus ardua rupes Carmeli domus : haec rapido gens turbine quondam Sublatum uatem coeli per aperta repente [2,400] Vidit flammifero ferri super aethera curru. Sensena quos misit, quos Hennada, quos alit Affra Nobilis, in summis sitientes rupibus urbes; Qui Senum, et Reboten liquere, Remetiaque arua, Vitibus et uariis intersita littora pomis. 405 At taciti incedunt gens Dani e sanguine creti, Deiectique oculos, deiectique ora per urbem Templa petunt ; qualis, cum frigora prima lacessunt Autumnum, necdum ramis decussit honorem Bruma suum, coluber latebras meditatur, iterque 410 Fert tacitum lapsu repens per saxa quieto, Sibilaque ora premit, neque caudae surrigit orbes. Iamque uiros tristes credas, quod sanguine ab illo Praedixere ducem fore pleni numine uates, Qui genus humanum Christi sub imagine falsa 415 Terreat, atque hominum uitas et crimina quaerat ; Deterior fas atque nefas ubi uerterit aetas, Et rebus feret exitium mortalibus ignis. Protinus at multis aderit cum millibus ultor, Vera Dei soboles, uerus datus arbiter orbi : 420 Illum nequicquam pugnantem et uana mouentem Turbine corripiens, terrae ima in uiscera trudet. Insequitur iuuenum nimbus, genus Asere ductum, Spicea queis capita obnubit de more corona Omnibus, et nexae ludunt per tempora aristae. 425 Hi Betagumque Hormamque serunt; his Aphega sedes : Illos Ama dedit ; illos misere Robaeae : Non numero Arctipus Labanae, non Aziba cessit. Hos iuxta, seram in noctem soliti urere myrtos Littoreas, ponti gens accola Zabulones 430 Dona ferunt : pars Ieptaphiles ab sede profecti; Pars Iedaba uenere ; Canam hi liquere modo atra Miratam puras in uina rubescere lymphas. Hos Nazara tulit, tulit illos ardua Sembros; Quaeque modo aerias iterum uenisse sub auras 435 Vidit morte obita puerum, Galileia Naïs, Millia multa tulit, totitemque uberrima Dotha ; Atque suis Nalole, Cathetiaque alta relicta est. At quis Nephtalidum numerauerit oppida et arces Innumeras, quas et Cedar, quas et sacer altis 440 Fert humeris Libanus coeli confinibus aequus? Qui celsam Nasona habitant, qui Nephtalis urbem, Gens oris fandique potens, foecundaque ueri, Nascentem gemino Iordanem fonte salutat. Omnis iit Galilaea ; omnis Samarea penates 445 Deseruit, studio gens tantum accita uidendi. Saepe hac rege satus superum tellure moratus Sponte Deum se detexit : miracula rerum Asseda nunc etiam meminit, meminere Caperna, Et uetus amisit quae nomen Graia Sebaste. [2,450] It Bethole, eductaque ad sidera Bessais arce ; Et quos piscosis Gennesara proluit undis. Leuigenae uero, sacrum genus, omnibus ibant Immixti, neque enim propria his regio ulla colenda Sorte data est; sed diuersas dux legifer olim 455 Huc illuc oras aeque est partitus in omnes ; Praefecitque sacros aris, proque ubere glebae Et iugulare dedit pecudes, atque exta cremare. At non contentus regnis sceptrisque Manasseus, Sortitus quae trans fluuium sibi iunxerat ampla, 460 Protulit imperium, qua Nepheca, Bersaque surgunt Venatrix, pecorumque altrix et Dora ferarum. Olli etiam parent Tenachos, nemorosaque Iebla, Et Magedos nulli populis opibusque secunda; Quasque rigat Taphua claris argenteus undis, 465 Ver ubi perpetuum, scatebrisque recentia prata. Succedunt qui trans Iordanis flumen opima Arua serunt, tribus ipso etiam deducta Manasseo. Necnon Gade sati, necnon Rubene creati Belligero, fratrum cunctorum maximus aeuo 470 Qui fuit, una omnes urbem ingrediuntur, ut olim Una etiam sedem optarunt trans flumen eandem, Indigenis quondam regnata gigantibus arua. Argobiae qui rura colunt, Basanidaque oram, Qui saltus, Galadina, tuos, Ogique subactas 475 Sexaginta urbes, Galaticaque oppida, Iabin, Et Sebamam, Balmenque, Ramotha, Golanque, Nabenque, Edrenque, Selcamque, et semirutam Cariathen : Haec tunc nomina, nunc alio sunt nomine terrae. Tum qui cedriferae pascunt asperrima Arimnes, 480 Omnes fronde caput tecti, omnes terga ueruti : Qui Bosorim, Rabathenque tenent, qui Gaulida, et omnem Fortibus exercent tauris Bathaltidos oram ; Et quos humectat praeceps de montibus Arnos. Nec uos transierim qui prata feracis Abillae, 485 Quique Eleale, uiri, metitis, uiridemque Aserota, Seoniamque Esebon saxis horrentia regna, Desertasque Cades, quas Phasga habet arduus, et quas Hinc atque hinc Hermus praeruptas sustinet urbes; Quas Abaris, cuius nimboso e uertice quondam 490 Pastores admirati uidere morantem Iordanem ingenti subsidere mole coacta Undarum, et cursu cedentia flumina retro, Dum domus Isacidum promissa capesseret arua. Postremi subeunt aduecti e sede propinqua 495 Beniamidae, data sorte quibus laetissima tellus, Maxima ubi et Solyme totius regia gentis, Altaque Iarephile, Luzaeque binominis arces; Quaeque modo quarta regem iam luce sepultum Bethane obstupuit reuocari ad munera uitae, [2,500] Et Tarela, et Samare, et lentisciferae Gabaothae Gens infesta feris : ideo exuuiasque luporum Induti incedunt iuuenes, canibusque fatigant, Quas sepire plagis iuuat usque et frangere, syluas : Atque adeo assiduo uenatu mane recentes 505 Conuectant humeris praedas; quas, uesper Olympum Claudit ubi, gaudent partiri, epulisque fruuntur, Atque inter sese per agros conuiuia curant. Hic adsunt, queis Maspha domus, quibus arduus Hemen, Difficiles colles, ac scabra crepidine terga; 510 Qui liquere Recen, celsasque Berothidos arces, Atque Sylum quondam gaudentem paupere templo; Qui longumque Helephon, Auinque Amosamque Selamque Atque ululata Rhamae passim Rachellidos arua : Qui Gabeone domo, quique Hierichunte profecti. 515 Indigenas, est fama, uiae assiduique meatus Oblitum uidisse diu considere solem, Imperio ducis, atque diem decedere serum. Hos inter facie egregia puer altior ibat, Qui prisco genus a Saulo nomenque trahebat: 520 Iam tum illum uates uno omnes ore canebant Praestanti clarum eloquio factisque futurum. Qantis ille tamen mentem caligine pressus In nostros odiis primum furiisque feretur ! Omnipotens aderit Pater, et se pectore toto 525 Altius infundet iuueni, excutietque furorem. Protinus afflatus diuinitus aetheris aura Implebit terras monitis, latumque per orbem Mortales meliora docens ad sacra uocabit, Nec letum horrescet pro relligione cruentum. 530 Iam duodena tribus magnae successerat urbi. Ipse etiam, templo ut solitos inferret honores, Munere nec tali tam laeta luce careret, Affatur socios Christus : « Lux sacra propinquat ; Omnis se dapibus festa domus apparat urbe. 535 Ecquis erit uestrum, primus qui ad moenia tendat, Si quis forte opibus fessos inuitet abundans, Nos quoque ut, ante meos obitus ac funus acerbum, Solemnes epulas celebremus et annua sacra? Nec longe quaerendus: erit puer obuius ultro 540 Urnam humero lymphasque ferens de fonte recentes: Quo tendat gressus, aut quo sese ille receptet, Obseruate, locumque acie capite usque sequendo; Limina uos eadem accipiant, tectumque subite. Tum dominum affati coram, hospitiumque rogantes 545 Exiguam sacris sedem, nostrum edite nomen. Tectum auratum, ingens, pictisque insigne tapetis, Protinus ostendet : structas ibi ponite mensas : Ipse adero, atque eadem socios ad limina ducam." Dixit : Ioannes mandata Petrusque facessunt, [2,550] Et moesti magnae succedunt moenibus urbis. Ibant incerti, atque oculis procul omnia obibant; Cum puer, urnam humero gestans lymphamque recentem, Vicino ueniens de fonte, occurrit : eum usque Seruantes, gressum ferret quacunque, sequuntur; 555 Quasque subit, subeunt ipsi quoque protinus aedes. Huc atauis clarusque Simon, et prole beatus Septena, sese semper referebat ab agris, Si quando caris cum natis uiseret urbem. Namque illum potius campis rurique iuuabat 560 Degere, ciuilesque procul contemnere honores. Umbrae illi nemorum cordi, riuique secantes Praedia, quae centum diues uertebat aratris. Iam grauis argutasque fides et carmina amabat, Fluminis in ripis, aut fontem propter amoenum. 565 Norat enim caeli numeros, mensusque, uiasque : Saepe Deo plenus porru uentura canebat Agricolis, quid sol, quid menstrua luna pararet, Sudique pluuiaeque docens praenuncia signa. Tum sacris intentam igitur concesserat urbem, 570 Ut de more dies festos celebraret auito : Dumque alia famuli mensas et dona pararent Parte domus, ueterum facta ipse canebat auorum, Nunc citharae leuibus digitis, nunc pectine eburno, Percurrens molli attactu uocalia fila. 575 Praecipue a prima reuocabat origine, quaenam Has ex more epulas, atque haec solemnia priscae Relligio intulerit genti. Verum ecce canenti Improuisus adest Petrus, et sacra carmina rumpit : "Rex, ait, est nobis, quo nusquam iustior alter, 580 Aut pietate prior; Christum omnes nomine dicunt : Is tua nos ultro supplex ad limina mittit; Exiguam sacris sedem mensisque rogamus." His ille auditis gauisus nomine tanto, Imperat haud haerens animo tectum omne recludi ; 585 Hinc hilares totis adolere penatibus ignes, Et pingui suffire Arabum iubet atria sylua; Interiusque uiros media in penetralia ducit. Inde locum ostendit mira testudine pictis Aulaeis circumuelatum ostroque rubenti. 590 Luxuriant sola strata, nitent argentea eburnis Fulcra torisque, scyphique, auroque e simplice lances, Et passim domus argentoque auroque renidet. Atque haec deinde refert : "Non hoc mihi nomen ad aures Nunc primum uenit, illius sed cognita fama 595 Iampridem uirtus; neque enim mihi cernere coram Fas fuit, aut uocem diuinam hausisse loquentis. Adueniat : placidus tectis assuescat amicis ; Vos hic expectate : uiros, qui exacta reportent Omnia, dimittam, meaque illum ad limina ducant. [2,600] Atque utinam libeat longum his in sedibus olli Degere, et hospitii dignetur nomine tectum ; Quod nostros iuuet interdum memorare nepotes, Hospitibusque locum felicem ostendere seris. Interea aduentu uestro intermissa sequamur 605 Carmina, et antiquos patrum repetamus honores, Dum nigra roriferis nox terras obruat umbris. Sic ait; ac neruis socians concordibus ora Obloquitur numeris : quae concinit, ordine picta Cuncta putes, aut textilibus simulata figuris. 610 Nempe Paretoniis cantu deducit ab oris Isacidum genus : arrepta maris aequora uirga Ut profugum dux findat; aquasque impune per altas Ut sine nauigiis ierint, pelagique profunda Sicco calcarint pede : namque induruit humor 615 Aridus, et liquidas late est uia secta per undas. A tergo tota ex AEgypto curribus hostes Quadriiugis uecti instabant fulgentibus armis. Iamque pios canit, emenso pelago, alta tenere Littora, littoreisque metu se condere syluis. 620 Nulla mora est ; iterum telo tellure recussa Diuino, redeunt in se maria : ecce refusa, Quae media ingenti dirimebat semita tractu. Inde hostes ruere, et salsis in fluctibus arma, Armaque, quadrupedesque, et corpora mersa uirorum, 625 Aspiceres magis atque magis subsidere in undis Semper, et absumptos uelut euanescere currus, Qui medii extabant, medios salis hauserat aestus. Addit ut omnipotens rerum sator, aethere ab ipso, Pauerit in uasta gentem regione locorum 630 Errantem dape coelesti, miseratus egenos; Cernere ibique putes epulas niuis instar ab aethra Defluere ad terram subitas, coetusque paratis Accinctos dapibus latis epularier aruis. Proinde etiam duras cautes pulsabat eadem 635 Dux coelum aspectans uirga, cum protinus amnis Prosilit, et dulcem saxa erupere liquorem; Atque hausere nouis populi de fontibus undam, Quos sitis ex longo collecta urebat hiantes. Tum canit, ut primus Solymorum conditor arcis, 640 Dona laboratae frugisque, recensque reperti Pocula plena meri, obtulerit campestribus aris, Cespite quas uiridi, sectaque extruxerat orno. Atque ea dum intentis hauribant auribus omnes, Haud rerum ignarus Christus de montibus altis 645 Cesserat, infensaeque iterum successerat urbi. Et iam decliui cum sol properaret Olympo, Hospitis intrauit, sociis comitantibus, aedes Regifico instructas luxu; dapibusque paratis Discubuere omnes : una inter dirus Iudas, [2,650] Dissimulans sedet, et uultu mentitur amorem. Iamque heros puras fruges properataque liba Accipiens, frangensque manu, partitur in omnes : Inde mero impleuit pateram lymphaque recenti, Et laticis mixti dium sacrauit honorem, 655 Spumantemque dedit sociis; mox talia fatur: "Corporis haec nostri, haec uera cruoris imago, Unus pro cunctis quem fundam sacra Parenti Hostia, ut antiquae noxae contagia tollam. Vos ideo, quoties positas accedere mensas 66o Contigerit, sacrasque dapes, libamina iussa, Funeris his nostri moestum referetis honorem; Et nunquam istius abolescet gloria facti." Nec plura: ex illo mox seruauere minores Hunc semper ritum memores, arisque sacramus 665 Sinceram cererem, et dulcem de uite liquorem, Pro ueterum tauris, pecudum pro pinguibus extis. ipse, sacerdotum uerbis eductus ab astris, Frugibus insinuat sese regnator Olympi; Libaturque Dei sacrum cum sanguine corpus : 670 In summos haec relligio successit honores. Ergo ubi pulsa fames sociis, sese ocius heros Exuit insignem tunicam, et mantilibus albis Succinctus poscit flammis undantia ahena : Tum gelidam irrorans dextra, laeuaque sonoris 675 Pertentans labris feruentem temperat undam. Hinc genibus positis Petro, reliquisque suorum, Plurima quanquam ille attonitus nouitate recuset, Dat pedibus lymphas, et molli siccat amictu Accuruus sociis linquens imitabile factum. 68o Mox gemitus imo ducens de pectore fatur: «En, mihi summa dies, socii, quamque ipse propinquam Praedixi toties, nox illa aduenit acerba: Vos linquam, et moriens Genitoris iussa capessam. Unus erit uestrum (uix o uix credere tantum 685 Fas scelus) insidiis prodet qui me hostibus ultro. Haud me animi fallit : furias iam perfidus ille Concipit, insidiasque animo meditatur auaro : Id pietas mea magna, mei meruere labores. Non tamen ipse diu pulchro laetabere facto, 690 Quisquis eris: satius, si nunquam lucis amorem Gustasses, dulcis nec uitae limen inisses. At uos, este pii, inque uicem (quae exempla reliqui) Inter uos aliis alii parete uolentes; Summissisque animis fastus abolete superbos. 695 Non Erebi in tanto cessabunt cardine dirae Vestra potestates praeuertere corda timore. Peruigiles, quaeso, iam custodite, proculque Consulite : hic animos, atque illos promite sensus, Quos toties mihi polliciti; ne cedite pesti : [2,700] Vos seruate, uiri, noctem non amplius unam." Extemplo turbati omnes, gemitumque dedere, Suspensi, quem caecum adeo, furiisque subactum Ore premens signet uenturi praescius heros. Quem senior tali aggreditur sermone precando : 705 « O coeli decus, in quemquam tam immane putandum est Posse scelus cadere? quisnam foedissimus ille? Faxo hodie nunquam nobis illudat inultis. Non adeo effugit cum sanguine uiuida uirtus Pulsa annis, nec dextra mihi tam frigida languet. » 710 Sic ait; et pariter uagina liberat ensem. Dux autem signis manifestis prodidit hostem ; Sed cunctis mentem eripuit, uoluitque latere, Donec res perfecta : dehinc haec edidit ore : « Immo omni ex numero mihi nemo hac nocte suprema 715 Vestrum non infidus erit; solusque relinquar. Tu quoque, magnanimo cui nunc ea copia fandi Sub tecto, atque amplis tendis super aethera dictis, Omnes irritans uentos omnesque procellas, Hinc atque hinc circumfusos ubi uideris hostes, 720 Me capto, quaeres latebras, iaciesque salutem Mendaci in lingua pedibusque fugacibus acer. Atque ubi curriculo mediam nos humida metam Attigerit, ter me tibi notum ille ipse negabis Futilis; incutietque metus tibi foemina inermis. » 725 Dixerat : ille animi robur magis usque magisque Spondebat, turpique metu impenetrabile pectus. «Foeda alios seruet fuga : nec tu me ante timoris Argue quam terga urgenti dare uideris hosti : Quo te cunque feres, adero; sequar ultima tecum : 730 Nulla tuis poterit me uis abiungere rebus.» His Deus exactis mensas urbemque reliquit, Et se cum sociis pura sub nocte uirentes Transtulit in colles olea, et loca sola petiuit; Atque omnes secum iussit uigilare : sed illi 735 Assiduis noctisque dieque laboribus hausti Haud poterant inuictum oculis defendere somnum ; Et gelidi in summo recubantes aequore saxi Infusum toto proflabant ore soporem. Interea curis confectus tristibus heros, 740 Coelesti uelut oblitus se semine cretum, Indignos animo euentus, indigna labanti Supplicia, atque genus leti uersabat acerbum; Horrebatque : id enim matris de corpore traxit, Ut quaecunque hominum mortalia pectora terrent, 745 Ipse etiam haec eadem mortali corde paueret : Mens immota tamen, uirtusque inuicta manebat. Ergo iterum atque iterum Genitorem affatus, et ambas Ad coelum tendens palmas, hac uoce rogabat : "Omnipotens talin' Pater o me funere obire ? [2,750] Mene aliena malis tantis commissa piare? Eripe me informi leto, et tua flecte seuera Consilia in melius, durosque auerte dolores. Si tamen id fixum sedet, atque haec certa tibi mens, Nec generi humano nati nisi morte sequestra 755 Placaris; non fas orbis me deesse saluti : Ibo ultro : crimen generis commune refellam.» Dixerat, atque graues curas sub corde premebat, Multa agitans : toto simul ibat corpore sudor Proruptus, simul et sanguis, uel sanguinis instar. 760 Ecce autem, effulgens subito dilapsus ab axe Stelligero pictis iuxta puer astitit alis, Dicta ferens Patris, in tanto solatia rerum Turbine, mulcebatque aegrum, curasque leuabat, Abstergens toto fluidum de corpore rorem. 765 Hortator uere, scelerisque inuentor Iudas Composito, interea uocat hostes uertice ab alto, Seque ultro comitem atque ducem uenientibus offert. Ergo adsunt improuisi illum in uincla petentes : Longius aera mitant tremulai lumine lunae: 770 Iam clypei resonant, iam ferri stridit acumen; Pinguiaque exuperant noctem funalia longo Ordine, multifideque faces, quas unguine supra Obduxit manus, et ferro inspicauit acuto. Fit strepitus : uasto circum mons undique pulsu 775 Armorum sonat atque uirum clamoribus, omnis. Quos his nil trepidus compellans uocibus heros : « Heus ! inquit, iam state uiri, quem quaeritis, adsum. Quo ferrum, flammaeque? palam conspectus in urbe Conuentu cecini magno praecepta Parentis: 780 Cur non una omnes uos tunc tenuistis inermem? Ista sub obscurum noctis cur agmina cerno? Quod si me tamen ad mortem deposcitis armis Insontem, et uobis adeo obstat gloria nostra ; Hos sinite illaesos : nihil hi meruere, nec ausi; 785 Tantum dilecti comitis mandata facessunt : Unus ego uestras explebo deditus iras. » Haec ait, et bis se quaerentibus obtulit ultro. Illi autem ad uocem toties (mirabile uisu) Procubuere; soloque ingentem fusa dedere Arma sonum; atque oculis subito nox plurima oborta est. 790 Consurgunt tandem, somno, uinoque grauatis Assimiles, haerentque obliti, donec Iudas, Qui nusquam somno noctu se strauerat illa, Signa dedit manifesta, hostique obiecit amicum. 795 Namque pii scelus id praetexens nomine amoris Composuit sese, et ficto dedit oscula uultu. Ille dolum praesensit, et haec presso edidit ore: "Haec uero meruit, comitum fidissime, noster Oscula amor? tanton' scelere ulla ad proemia tendis? Haud equidem haec tecum pepigi commercia quondam." [2,800] Vix ea fatus erat, cum circumfusa iuuentus Caeca ruit, densaque omnes indagine cingunt. Non aliter quam coniectum cum in retia rara Ceruum aut fulmineis metuendum dentibus aprum, 805 Pastorum circum saeuit manus : ilicet hastas Comminus agglomerant certatim : ad sidera uoces Undique eunt : reboant montes clamore propinqui. Sic iuuenem obsessum longe fulgentibus armis Saeua cohors premere, atque omnes incumbere inermi : 810 Hi prensare manu, hi stupea uincula collo Iniicere, et nunc huc nunc illuc ducere captum. Perfurit ante alios, et sese turbidus infert Malchus, Idumaeis missus captiuus ab oris, Nulli ferre manum, nulli contendere suetus : 815 Non erat uis illi, non tanta in pectore uirtus. Verum, ut se Caiphae prastantem ostendat in armis, Cui datas haerebat famulus (nam tuta uidebat Omnia, et audenti nullum hic obstare periclum), Audet, cedentemque ultro petit improbus hostem, 820 Ventosam nequicquam acuens in iurgia linguam, Et uix ille suas tumefactus corde capit spes. Non tulit hoc praeceps animi Petrus, arripit ensem, Et super incumbens inhonesto uulnere tempus Occupat, ac patulam dicto ocius amputat aurem. 825 Quod Deus aspiciens, subito dextramque tetendit, Decisamque ab humo, madido cum puluere, partem Sustulit; applicuitque manu medica, unde resecta est, Affixitque loco : nullo haesit fixa dolore, Ulla nec apparent uestigia uulneris usquam. 830 Mox socium increpitans uim dextra arcere uolentem Condere tela iubet, uetito neque fidere ferro. Ni faciat, senior nequicquam magna locuto Strictum ardens illi per costas exigat ensem. « Non istis opibus, non istis nitimur, inquit, 835 Viribus : est Genitor, qui, me si funere acerbo Eripere, et fuso nati sine sanguine uellet Placari generi humano, centum agmina posset Coelicolum, mihi centum acies summittere ab arce Siderea, infensum qui coetum hunc ense trucident. 840 Militiamne adeo superum, pugnataque bella, Atque potestates uarias, et nomina nescis? Nunc sine me imperiis magni parere Parentis, Quae me sola premunt : hominum nil demoror arma. » Talibus auditis senior uix desinit irae 845 Inuitus : ueluti aspexit si forte magistri Assuetum imperiis ceruum media urbe Molossus, Syluestrem ratus, insequitur; uix uoce coercet Venator rabido instantem ceruicibus ore. Erga sponte sua uictum, nec uiribus usum [2,850] Corripiunt cuncti (heu species indigna !) trahuntque Inualidum, et dictis lapsantem immitibus urgent. Haec, pater omnipotens superum regnator, Olympo Tam lentus cernis, nec coelo tartara misces? Ecquando horrificum dextra iaculabere fulmen, 855 Si nunc immoto facies innubila mundo est? Foedere iam rupto, rerum confusa laborent Atque repente elementa ruant, ruat arduus aether. Cur tua dextra uacat? cur non face terra trisulca Iam fumat? quos flamma uorax seruatur in usus? 860 Non genus humanum, non tanti regia coeli Alitibus supplenda choris, non aurea gens, quae Mox hinc se tollet pietate insignis ad astra. Ne nostri tanto te cura incendat amore, Iactari ut tali patiaris turbine natum 865 Unigenam, desertum, inopem, atque extrema ferentem. Diffugere metu comites, syluisque teguntur ; Spumiferi ut suis aduentu saeuique leonis Semianimes: passim insequitur ferus hostis euntes. Aspiceres hunc iam captum, iam ueste relicta 870 Elapsum manibus rapido petere ardua cursu; Illum speluncas, et, sicubi, operta subire Per syluam loca, saxorumque in fornice condi. Nec mora, nec requies : cursu nemora auia feruent, Et uasto intonsi colles clamore resultant. 875 Iamque sacerdotis summi tecta ampla subibant : Protinus huc tota passim concurritur urbe. Primores adsunt procerum, poenasque reposcunt Uni infensi omnes; atque illum torua tuentes Perterrent, uinctumque minis crudelibus urgent. 880 Tum gentis primus Caiphas ita denique fatur. "Res hodie bene gesta, uiri : non artibus ullis Infandum euasit caput : illi nulla supersunt Effugia : instaurandi animi, et, quod restat, agendum. Nunc est illa dies, qua gloria maxima sese 885 Ostendit nobis : sed opus properantibus astu. Accipite, et linguis omnes animisque fauete. Nulli fas nostrum quenquam demittere morti : Romani ducis arbitrio stat quisque caditue. Quaeramus leti causas, et crimina primum, 890 Inde ducem instructi uerbis adeamus, ut ipse Audiat, et morti indefensum destinet hostem. » Sic ait : hinc captum alloquitur : Tunc ille, supremi Vera Dei soboles, uerus Deus, aethere ab alto Quem uates oriturum orbi cecinere priores? 895 Per Patris obtestor numen, qui sidera fulcit, Fare age, ne te dissimula quaerentibus ultra, Discussisque palam qui sis nunc nubibus ede, Ne te diuino ignari fraudemus honore." Dixerat : ille autem in medio defessus, inermis, [2,900] Conspectu paulum sustollens lumina fatur: "Sum quod ais : quid me studio tentatis inani Haec eadem toties scitati? parcite tectis Insidiis; uictique dolis desistite tandem. Ipse palam fateor; nec iam mors longior obstat. 905 Cum mihi sublimis cedet plaga lucida Olympi Regnanda, aetherea iamiam cernetis in aula Amplexum dextram Patris omnipotentis; et inde Mox iterum terras petere aspicietis eundem Fulgentem clara in nebula, quem mille sequuti 910 Coelicolae auratis impellent aethera pennis. » Vix ea dicta, humeris sibi cum de more sacerdos Abscindens tunicam, inquit : "Eget quid lucis adhuc res Indiciis tot clara ? palam scelus ipse fatetur. Nonne, Deo quicunque audet se fingere natum, 915 Fas et iura iubent mulctari funere acerbo? Tollite, ferte moras : Romani ad praesidis aedes Abripite hunc, iubeo, meritasque reposcite poenas." Interea casu Petrus perculsus iniquo Prosequitur moerens, longeque obseruat amicum. 920 Iamque sub ingentis deuenerat atria templi, Tecta sacerdotis magni, solusque sedebat, Tristis, inops animi, ante fores nocturnus apertas. Olli serua, domus cui curae ianua herilis, Id quod erat rata : «Tune etiam fugis, inquit ? et isti 925 Iunctus eras scelerum consors, ideoque per umbras Explorator ades, quando omnia nocte quiescunt?" Diriguit Petrus ad uocem formidine turpi, Oblitusque sui est, (quae uitae tanta cupido? ) Nec iam scit subita turbatus imagine rerum 930 Quid faciat, quo se uertat, quas aduocet artes Qualis ubi dulci uirgo decepta sopore Paruula, quam mater campis ignara reliquit In solis, abeunte die sub tecta reuertens, Confestim rupto circumtulit humida somno 935 Lumina, nec comites, nec matrem conspicit usquam ; Sed loca sola metu uidet exanimata, uiarumque Immemor, atque horrere nigra circum omnia nocte. Talis erat miser ille animo confusus, et haerens. At cari nomen tandem abiurauit amici, 940 Pro quo sponte neci modo se deuouerat ardens. Quinetiam, quo se tegeret, succedere tecto Hostili tulit, et famulis se immiscuit amens; Nec latuit tamen : illum omnes inimica tueri Suspectum, et latebras uerbis urgere fouentem 945 Terque adeo obiectum nomen patriamque magistri Audierat; ficto ter dissimulauerat ore; Cum matutino mediae iam noctis abactae Edebant cantu cristatae signa uolucres, Auroram in tectis solitae acri uoce uocare. [2,950] Tum monitus uerborum, heros quae extrema canebat, Ingemuit, rupitque imo suspiria corde; Et penitus duris tristi dolor ossibus arsit. Tum sese miser incusans turpemque timorem, Erepsit furtim foribus, solusque per urbem 955 Totam illam ingemuit, somni sine munere, noctem, Menti caniciem demissam in pectora uellens. Quin illum hanc perhibent mox semper flesse sub horam Admissi memorem, dum uixit : eum aethera pandens Saepe oriens, solis saepe ater uesper in antris 960 Inuenit luctu indulgentem, eademque querentem, Dum nulla admittit moesto solatia amori. Deserti subeunt monita usque nouissima regis, Ac se perculsum muliebri uoce recursat. Et iam tempus erat, cum nondum Aurora relato 965 Orta die albentes coeli discriminat oras. Iamque Deum uinctis manibus post terga trahebant Praesidis ad sedem, quo crimina quaereret ipse, Quem penes arbitrium, et morti damnaret acerbae. lllo Iudaeam frenabat tempore, missus 970 Caesaris imperio Tiberi, Pilatus opimam Pontius, insigni Romanus origine gentis : Quem furibunda manus trepido est aggressa tumultu Vociferans : "Hunc dede neci , trabe fige merentem Infami auctorem scelerum, fraudumque potentem." 975 Haec crebra ingeminant, densique ad limen inundant. Ille autem iuuenis procero in corpore fixos Intentusque oculos, intentusque ora tenebat; (Nondum dulcis flos prorsum euanuit aeui) Insolitam speciem, insolitos miratur honores 980 Oris, et expleri nequit : hune e stirpe fatetur Aut Diuum, aut saltem magnorum e sanguine regum, Et secum sortem capti miseratur iniquam; Iamque fauet, tacitusque agitat, siqua potis illum Impune eripere, et ruptis exoluere uinclis. 985 Quem sic alloquitur : Quae te commissa fatigant? Fare age, qui casus? unde haec effusa repente Tempestas tibi? num tantis scelera impia mersum Implicuere malis? an Diuum tristior ira ? Unde domo? quo te memoras e sanguine cretum? 990 Aut quibus aspiras sceptris? quae debita regna ? » Christus ad haec paucis : « Non huc ego criminis ergo Protrahor : haud turpi mihi mens obnoxia facto; Sed Patris, immensi coeli cui regia paret, Iussa sequor, nec regna moror mortalia, quamuis 995 Haud equidem clara me regum e stirpe negarim. » Haec tantum. Ille autem admirans decus oris honesti Nunc hoc, nunc illo sermone affatur, et omnem Explorat : sed responso non amplius heros Dignatur, saeuo curarum exercitus aestu. 1000 Tandem illum dux, ut turbam compescat acerbam, Seruari iubet, atque domo interiore recondit.