[1,0,0] LIBER PRIMVS [1,1,1] Diuitias alius fuluo sibi congerat auro Et teneat culti iugera multa soli, Quem labor adsiduus uicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa fugent: 5 Me mea paupertas uita traducat inerti, Dum meus adsiduo luceat igne focus. Ipse seram teneras maturo tempore uites Rusticus et facili grandia poma manu; Nec spes destituat, sed frugum semper aceruos [1,1,10] Praebeat et pleno pinguia musta lacu. Nam ueneror, seu stipes habet desertus in agris Seu uetus in triuio florida serta lapis, Et quodcumque mihi pomum nouus educat annus, Libatum agricolae ponitur ante deo. 15 Flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona Spicea, quae templi pendeat ante fores, Pomosisque ruber custos ponatur in hortis, Terreat ut saeua falce Priapus aues. Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri [1,1,20] Custodes, fertis munera uestra, Lares. Tunc uitula innumeros lustrabat caesa iuuencos, Nunc agna exigui est hostia parua soli. Agna cadet uobis, quam circum rustica pubes Clamet 'io messes et bona uina date'. 25 Iam modo iam possim contentus uiuere paruo Nec semper longae deditus esse uiae, Sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra Arboris ad riuos praetereuntis aquae. Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem [1,1,30] Aut stimulo tardos increpuisse boues, Non agnamue sinu pigeat fetumue capellae Desertum oblita matre referre domum. At uos exiguo pecori, furesque lupique, Parcite: de magno est praeda petenda grege. 35 Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis Et placidam soleo spargere lacte Palem. Adsitis, diui, neu uos e paupere mensa Dona nec e puris spernite fictilibus. Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis [1,1,40] Pocula, de facili conposuitque luto. Non ego diuitias patrum fructusque requiro, Quos tulit antiquo condita messis auo: Parua seges satis est, satis requiescere lecto Si licet et solito membra leuare toro. 45 Quam iuuat inmites uentos audire cubantem Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuuante sequi. Hoc mihi contingat. Sit diues iure, furorem [1,1,50] Qui maris et tristes ferre potest pluuias. O quantum est auri pereat potiusque smaragdi, Quam fleat ob nostras ulla puella uias. Te bellare decet terra, Messalla, marique, Ut domus hostiles praeferat exuuias; 55 Me retinent uinctum formosae uincla puellae, Et sedeo duras ianitor ante fores. Non ego laudari curo, mea Delia; tecum Dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer. Te spectem, suprema mihi cum uenerit hora, [1,1,60] Te teneam moriens deficiente manu. Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis. Flebis: non tua sunt duro praecordia ferro Vincta, neque in tenero stat tibi corde silex. 65 Illo non iuuenis poterit de funere quisquam Lumina, non uirgo, sicca referre domum. Tu manes ne laede meos, sed parce solutis Crinibus et teneris, Delia, parce genis. Interea, dum fata sinunt, iungamus amores: [1,1,70] Iam ueniet tenebris Mors adoperta caput, Iam subrepet iners aetas, nec amare decebit, Dicere nec cano blanditias capite. Nunc leuis est tractanda Venus, dum frangere postes Non pudet et rixas inseruisse iuuat. 75 Hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque, Ite procul, cupidis uolnera ferte uiris, Ferte et opes: ego conposito securus aceruo Despiciam dites despiciamque famem. [1,2,1] Adde merum uinoque nouos conpesce dolores, Occupet ut fessi lumina uicta sopor, Neu quisquam multo percussum tempora baccho Excitet, infelix dum requiescit amor. 5 Nam posita est nostrae custodia saeua puellae, Clauditur et dura ianua firma sera. Ianua difficilis domini, te uerberet imber, Te Iouis imperio fulmina missa petant. Ianua, iam pateas uni mihi, uicta querelis, [1,2,10] Neu furtim uerso cardine aperta sones. Et mala siqua tibi dixit dementia nostra, Ignoscas: capiti sint precor illa meo. Te meminisse decet, quae plurima uoce peregi Supplice, cum posti florida serta darem. 15 Tu quoque ne timide custodes, Delia, falle, Audendum est: fortes adiuuat ipsa Venus. Illa fauet, seu quis iuuenis noua limina temptat, Seu reserat fixo dente puella fores; Illa docet molli furtim derepere lecto, [1,2,20] Illa pedem nullo ponere posse sono, Illa uiro coram nutus conferre loquaces Blandaque conpositis abdere uerba notis. Nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat Nec uetat obscura surgere nocte timor. 25 En ego cum tenebris tota uagor anxius urbe, Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro Volneret aut rapta praemia ueste petat. Quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque [1,2,30] Qualibet: insidias non timuisse decet. Non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis, Non mihi, cum multa decidit imber aqua. Non labor hic laedit, reseret modo Delia postes Et uocet ad digiti me taciturna sonum. 35 Parcite luminibus, seu uir seu femina fiat Obuia: celari uolt sua furta Venus. Neu strepitu terrete pedum neu quaerite nomen Neu prope fulgenti lumina ferte face. Siquis et inprudens adspexerit, occulat ille [1,2,40] Perque deos omnes se meminisse neget: Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam, Is Venerem e rapido sentiet esse mari. Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi uerax Pollicita est magico saga ministerio. 45 Hanc ego de caelo ducentem sidera uidi, Fluminis haec rapidi carmine uertit iter, Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris Elicit et tepido deuocat ossa rogo; Iam tenet infernas magico stridore cateruas, [1,2,50] Iam iubet adspersas lacte referre pedem. Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo, Cum libet, aestiuo conuocat orbe niues. Sola tenere malas Medeae dicitur herbas, Sola feros Hecates perdomuisse canes. 55 Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses: Ter cane, ter dictis despue carminibus. Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam, Non sibi, si in molli uiderit ipse toro. Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet [1,2,60] Omnia, de me uno sentiet ipse nihil. Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores Cantibus aut herbis soluere posse meos, Et me lustrauit taedis, et nocte serena Concidit ad magicos hostia pulla deos. 65 Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset, Orabam, nec te posse carere uelim. Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere, Maluerit praedas stultus et arma sequi. Ille licet Cilicum uictas agat ante cateruas, [1,2,70] Ponat et in capto Martia castra solo, Totus et argento contextus, totus et auro Insideat celeri conspiciendus equo, Ipse boues mea si tecum modo Delia possim Iungere et in solito pascere monte pecus, 75 Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis, Mollis et inculta sit mihi somnus humo. Quid Tyrio recubare toro sine amore secundo Prodest, cum fletu nox uigilanda uenit? Nam neque tum plumae nec stragula picta soporem [1,2,80] Nec sonitus placidae ducere posset aquae. Num Veneris magnae uiolaui numina uerbo, Et mea nunc poenas inpia lingua luit? Num feror incestus sedes adiisse deorum Sertaque de sanctis deripuisse focis? 85 Non ego, si merui, dubitem procumbere templis Et dare sacratis oscula liminibus, Non ego tellurem genibus perrepere supplex Et miserum sancto tundere poste caput. At tu, qui laetus rides mala nostra, caueto [1,2,90] Mox tibi: non uni saeuiet usque deus. Vidi ego, qui iuuenum miseros lusisset amores, Post Veneris uinclis subdere colla senem Et sibi blanditias tremula conponere uoce Et manibus canas fingere uelle comas, 95 Stare nec ante fores puduit caraeue puellae Ancillam medio detinuisse foro. Hunc puer, hunc iuuenis turba circumterit arta, Despuit in molles et sibi quisque sinus. At mihi parce, Venus: semper tibi dedita seruit Mens mea: quid messes uris acerba tuas? [1,3,1] Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas, O utinam memores ipse cohorsque mei. Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris, Abstineas auidas, Mors, modo, nigra, manus. 5 Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater Quae legat in maestos ossa perusta sinus, Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores Et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non usquam; quae me cum mitteret urbe, [1,3,10] Dicitur ante omnes consuluisse deos. Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi Rettulit e trinis omina certa puer. Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam, Quin fleret nostras respiceretque uias. 15 Ipse ego solator, cum iam mandata dedissem, Quaerebam tardas anxius usque moras. Aut ego sum causatus aues aut omina dira, Saturni sacram me tenuisse diem. O quotiens ingressus iter mihi tristia dixi [1,3,20] Offensum in porta signa dedisse pedem! Audeat inuito ne quis discedere Amore, Aut sciat egressum se prohibente deo. Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt Illa tua totiens aera repulsa manu, 25 Quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari Te—memini—et puro secubuisse toro? Nunc, dea, nunc succurre mihi—nam posse mederi Picta docet templis multa tabella tuis—, Ut mea uotiuas persoluens Delia uoces [1,3,30] Ante sacras lino tecta fores sedeat Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes Insignis turba debeat in Pharia. At mihi contingat patrios celebrare Penates Reddereque antiquo menstrua tura Lari. 35 Quam bene Saturno uiuebant rege, priusquam Tellus in longas est patefacta uias! Nondum caeruleas pinus contempserat undas, Effusum uentis praebueratque sinum, Nec uagus ignotis repetens conpendia terris [1,3,40] Presserat externa nauita merce ratem. Illo non ualidus subiit iuga tempore taurus, Non domito frenos ore momordit equus, Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, Qui regeret certis finibus arua, lapis. 45 Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant Obuia securis ubera lactis oues. Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem Inmiti saeuus duxerat arte faber. Nunc Ioue sub domino caedes et uulnera semper, [1,3,50] Nunc mare, nunc leti mille repente uiae. Parce, pater. timidum non me periuria terrent, Non dicta in sanctos inpia uerba deos. Quodsi fatales iam nunc expleuimus annos, Fac lapis inscriptis stet super ossa notis: 55 'Hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus, Messallam terra dum sequiturque mari.' Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, Ipsa Venus campos ducet in Elysios. Hic choreae cantusque uigent, passimque uagantes [1,3,60] Dulce sonant tenui gutture carmen aues, Fert casiam non culta seges, totosque per agros Floret odoratis terra benigna rosis; Ac iuuenum series teneris inmixta puellis Ludit, et adsidue proelia miscet Amor. 65 Illic est, cuicumque rapax mors uenit amanti, Et gerit insigni myrtea serta coma. At scelerata iacet sedes in nocte profunda Abdita, quam circum flumina nigra sonant: Tisiphoneque inpexa feros pro crinibus angues [1,3,70] Saeuit, et huc illuc inpia turba fugit. Tum niger in porta serpentum Cerberus ore Stridet et aeratas excubat ante fores. Illic Iunonem temptare Ixionis ausi Versantur celeri noxia membra rota, 75 Porrectusque nouem Tityos per iugera terrae Adsiduas atro uiscere pascit aues. Tantalus est illic, et circum stagna, sed acrem Iam iam poturi deserit unda sitim, Et Danai proles, Veneris quod numina laesit, [1,3,80] In caua Lethaeas dolia portat aquas. Illic sit, quicumque meos uiolauit amores, Optauit lentas et mihi militias. At tu casta precor maneas, sanctique pudoris Adsideat custos sedula semper anus. 85 Haec tibi fabellas referat positaque lucerna Deducat plena stamina longa colu, At circa grauibus pensis adfixa puella Paulatim somno fessa remittat opus. Tum ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante, [1,3,90] Sed uidear caelo missus adesse tibi. Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, Obuia nudato, Delia, curre pede. Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis. [1,4,1] 'Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, Ne capiti soles, ne noceantque niues: Quae tua formosos cepit sollertia? certe Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est, 5 Nudus et hibernae producis frigora brumae, Nudus et aestiui tempora sicca Canis.' Sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles Armatus curua sic mihi falce deus: 'O fuge te tenerae puerorum credere turbae, [1,4,10] Nam causam iusti semper amoris habent. Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis, Hic placidam niueo pectore pellit aquam, Hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi Virgineus teneras stat pudor ante genas. 15 Sed ne te capiant, primo si forte negabit, Taedia: paulatim sub iuga colla dabit. Longa dies homini docuit parere leones, Longa dies molli saxa peredit aqua; Annus in apricis maturat collibus uuas, [1,4,20] Annus agit certa lucida signa uice. Nec iurare time: Veneris periuria uenti Inrita per terras et freta summa ferunt. Gratia magna Ioui: uetuit pater ipse ualere, Iurasset cupide quicquid ineptus amor, 25 Perque suas inpune sinit Dictynna sagittas Adfirmes crines perque Minerua suos. At si tardus eris, errabis: transiet aetas. Quam cito non segnis stat remeatque dies, Quam cito purpureos deperdit terra colores, [1,4,30] Quam cito formosas populus alta comas! Quam iacet, infirmae uenere ubi fata senectae, Qui prior Eleo est carcere missus equos! Vidi iam iuuenem, premeret cum serior aetas, Maerentem stultos praeteriisse dies. 35 Crudeles diui! serpens nouus exuit annos, Formae non ullam fata dedere moram. Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuuentas, Nam decet intonsus crinis utrumque deum. Tu, puero quodcumque tuo temptare libebit, [1,4,40] Cedas: obsequio plurima uincet amor. Neu comes ire neges, quamuis uia longa paretur Et Canis arenti torreat arua siti, Quamuis praetexens picta ferrugine caelum Venturam anticipet imbrifer arcus aquam. 45 Vel si caeruleas puppi uolet ire per undas, Ipse leuem remo per freta pelle ratem. Nec te paeniteat duros subiisse labores Aut opera insuetas adteruisse manus, Nec, uelit insidiis altas si claudere ualles, [1,4,50] Dum placeas, umeri retia ferre negent. Si uolet arma, leui temptabis ludere dextra: Saepe dabis nudum, uincat ut ille, latus. Tum tibi mitis erit, rapias tum cara licebit Oscula: pugnabit, sed tamen apta dabit. 55 Rapta dabit primo, post adferet ipse roganti, Post etiam collo se inplicuisse uelit. Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant: Iam tener adsueuit munera uelle puer. At tu, qui uenerem docuisti uendere primus, [1,4,60] Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis. Pieridas, pueri, doctos et amate poetas, Aurea nec superent munera Pieridas. Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint, Ex umero Pelopis non nituisset ebur. 65 Quem referent Musae, uiuet, dum robora tellus, Dum caelum stellas, dum uehet amnis aquas. At qui non audit Musas, qui uendit amorem, Idaeae currus ille sequatur Opis Et tercentenas erroribus expleat urbes [1,4,70] Et secet ad Phrygios uilia membra modos. Blanditiis uolt esse locum Venus ipsa: querelis Supplicibus, miseris fletibus illa fauet.' Haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore, Sed Titium coniunx haec meminisse uetat. 75 Pareat ille suae; uos me celebrate magistrum, Quos male habet multa callidus arte puer. Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes Consultent: cunctis ianua nostra patet. Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem [1,4,80] Deducat iuuenum sedula turba senem. Heu heu quam Marathus lento me torquet amore! Deficiunt artes, deficiuntque doli. Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam, Cum mea ridebunt uana magisteria. [1,5,1] Asper eram et bene discidium me ferre loquebar, At mihi nunc longe gloria fortis abest. Namque agor ut per plana citus sola uerbere turben, Quem celer adsueta uersat ab arte puer. 5 Ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam Magnificum post haec: horrida uerba doma. Parce tamen, per te furtiui foedera lecti, Per uenerem quaeso conpositumque caput. Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, [1,5,10] Te dicor uotis eripuisse meis, Ipseque te circum lustraui sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus; Ipse procuraui, ne possent saeua nocere Somnia, ter sancta deueneranda mola; 15 Ipse ego uelatus filo tunicisque solutis Vota nouem Triuiae nocte silente dedi. Omnia persolui: fruitur nunc alter amore, Et precibus felix utitur ille meis. At mihi felicem uitam, si salua fuisses, [1,5,20] Fingebam demens, sed renuente deo. Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, Area dum messes sole calente teret, Aut mihi seruabit plenis in lintribus uuas Pressaque ueloci candida musta pede; 25 Consuescet numerare pecus, consuescet amantis Garrulus in dominae ludere uerna sinu. Illa deo sciet agricolae pro uitibus uuam, Pro segete spicas, pro grege ferre dapem. Illa regat cunctos, illi sint omnia curae, [1,5,30] At iuuet in tota me nihil esse domo. Huc ueniet Messalla meus, cui dulcia poma Delia selectis detrahat arboribus; Et tantum uenerata uirum hunc sedula curet, Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat. 35 Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque Iactat odoratos uota per Armenios. Saepe ego temptaui curas depellere uino, At dolor in lacrimas uerterat omne merum. Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem, [1,5,40] Admonuit dominae deseruitque Venus. Tunc me discedens deuotum femina dixit Et pudet et narrat scire nefanda meam. Non facit hoc uerbis, facie tenerisque lacertis Deuouet et flauis nostra puella comis. 45 Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam Vecta est frenato caerula pisce Thetis. Haec nocuere mihi, quod adest huic diues amator; Venit in exitium callida lena meum. Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento [1,5,50] Tristia cum multo pocula felle bibat; Hanc uolitent animae circum sua fata querentes Semper et e tectis strix uiolenta canat; Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris Quaerat et a saeuis ossa relicta lupis, 55 Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes, Post agat e triuiis aspera turba canum. Eueniet: dat signa deus; sunt numina amanti, Saeuit et iniusta lege relicta Venus. At tu quam primum sagae praecepta rapacis [1,5,60] Desere, nam donis uincitur omnis amor. Pauper erit praesto semper, te pauper adibit Primus et in tenero fixus erit latere, Pauper in angusto fidus comes agmine turbae Subicietque manus efficietque uiam, 65 Pauper ad occultos furtim deducet amicos Vinclaque de niueo detrahet ipse pede. Heu canimus frustra, nec uerbis uicta patescit Ianua, sed plena est percutienda manu. At tu, qui potior nunc es, mea fata timeto: [1,5,70] Versatur celeri Fors leuis orbe rotae. Non frustra quidam iam nunc in limine perstat Sedulus ac crebro prospicit ac refugit, Et simulat transire domum, mox deinde recurrit, Solus et ante ipsas excreat usque fores. 75 Nescio quid furtiuus amor parat. utere quaeso, Dum licet: in liquida nat tibi linter aqua. [1,6,1] Semper, ut inducar, blandos offers mihi uoltus, Post tamen es misero tristis et asper, Amor. Quid tibi saeuitiae mecum est? an gloria magna est Insidias homini conposuisse deum? 5 Nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim Nescio quem tacita callida nocte fouet. Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est: Sic etiam de me pernegat usque uiro. Ipse miser docui, quo posset ludere pacto [1,6,10] Custodes: heu heu nunc premor arte mea, Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret, Cardine nunc tacito uertere posse fores. Tum sucos herbasque dedi, quis liuor abiret, Quem facit inpresso mutua dente uenus. 15 At tu, fallacis coniunx incaute puellae, Me quoque seruato, peccet ut illa nihil. Neu iuuenes celebret multo sermone, caueto, Neue cubet laxo pectus aperta sinu, Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem [1,6,20] Ne trahat et mensae ducat in orbe notas. Exibit quam saepe, time, seu uisere dicet Sacra Bonae maribus non adeunda Deae. At mihi si credas, illam sequar unus ad aras; Tunc mihi non oculis sit timuisse meis. 25 Saepe, uelut gemmas eius signumque probarem, Per causam memini me tetigisse manum; Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam Sobria subposita pocula uictor aqua. Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti, [1,6,30] Iussit Amor: contra quis ferat arma deos? Ille ego sum, nec me iam dicere uera pudebit, Instabat tota cui tua nocte canis. Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis Seruare, frustra clauis inest foribus. 35 Te tenet, absentes alios suspirat amores Et simulat subito condoluisse caput. At mihi seruandam credas: non saeua recuso Verbera, detrecto non ego uincla pedum. Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos, [1,6,40] Et fluit effuso cui toga laxa sinu, Quisquis et occurret, ne possit crimen habere, Stet procul aut alia ~stet procul~ ante uia. Sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos Est mihi diuino uaticinata sono. 45 Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem Flammam, non amens uerbera torta timet; Ipsa bipenne suos caedit uiolenta lacertos Sanguineque effuso spargit inulta deam, Statque latus praefixa ueru, stat saucia pectus, [1,6,50] Et canit euentus, quos dea magna monet: 'Parcite, quam custodit Amor, uiolare puellam, Ne pigeat magno post didicisse malo. Adtigerit, labentur opes, ut uolnere nostro Sanguis, ut hic uentis diripiturque cinis.' 55 Et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas; Si tamen admittas, sit precor illa leuis. Non ego te propter parco tibi, sed tua mater Me mouet atque iras aurea uincit anus. Haec mihi te adducit tenebris multoque timore [1,6,60] Coniungit nostras clam taciturna manus, Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque Cognoscit strepitus me ueniente pedum. Viue diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum, Sit modo fas, annos contribuisse uelim. 65 Te semper natamque tuam te propter amabo: Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos. Sit modo casta, doce, quamuis non uitta ligatos Impediat crines nec stola longa pedes. Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam [1,6,70] Possim ego, quin oculos adpetat illa meos, Et siquid peccasse putet, ducarque capillis Inmerito pronas proripiarque uias. Non ego te pulsare uelim, sed, uenerit iste Si furor, optarim non habuisse manus; 75 Nec saeuo sis casta metu, sed mente fideli, Mutuus absenti te mihi seruet amor. At, quae fida fuit nulli, post uicta senecta Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis [1,6,80] Tractaque de niueo uellere ducta putat. Hanc animo gaudente uident iuuenumque cateruae Conmemorant merito tot mala ferre senem, Hanc Venus exalto flentem sublimis Olympo Spectat et, infidis quam sit acerba, monet. 85 Haec aliis maledicta cadant; nos, Delia, amoris Exemplum cana simus uterque coma. [1,7,1] Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes Stamina, non ulli dissoluenda deo, Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes, Quem tremeret forti milite uictus Atax. 5 Euenere: nouos pubes Romana triumphos Vidit et euinctos bracchia capta duces; At te uictrices lauros, Messalla, gerentem Portabat nitidis currus eburnus equis. Non sine me est tibi partus honos: Tarbella Pyrene [1,7,10] Testis et Oceani litora Santonici, Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna, Carnutis et flaui caerula lympha Liger. An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis Caeruleus placidis per uada serpis aquis, 15 Quantus et aetherio contingens uertice nubes Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas? Quid referam, ut uolitet crebras intacta per urbes Alba Palaestino sancta columba Syro, Utque maris uastum prospectet turribus aequor [1,7,20] Prima ratem uentis credere docta Tyros, Qualis et, arentes cum findit Sirius agros, Fertilis aestiua Nilus abundet aqua? Nile pater, quanam possim te dicere causa Aut quibus in terris occuluisse caput? 25 Te propter nullos tellus tua postulat imbres, Arida nec pluuio supplicat herba Ioui. Te canit atque suum pubes miratur Osirim Barbara, Memphiten plangere docta bouem. Primus aratra manu sollerti fecit Osiris [1,7,30] Et teneram ferro sollicitauit humum, Primus inexpertae conmisit semina terrae Pomaque non notis legit ab arboribus. Hic docuit teneram palis adiungere uitem, Hic uiridem dura caedere falce comam; 35 Illi iucundos primum matura sapores Expressa incultis uua dedit pedibus. Ille liquor docuit uoces inflectere cantu, Mouit et ad certos nescia membra modos, Bacchus et agricolae magno confecta labore [1,7,40] Pectora tristitiae dissoluenda dedit. Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert, Crura licet dura conpede pulsa sonent. Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et leuis aptus amor, 45 Sed uarii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae uestes et dulcis tibia cantu Et leuis occultis conscia cista sacris. Huc ades et Genium ludis Geniumque choreis [1,7,50] Concelebra et multo tempora funde mero: Illius et nitido stillent unguenta capillo, Et capite et collo mollia serta gerat. Sic uenias hodierne: tibi dem turis honores, Liba et Mopsopio dulcia melle feram. 55 At tibi succrescat proles, quae facta parentis Augeat et circa stet ueneranda senem. Nec taceat monumenta uiae, quem Tuscula tellus Candidaque antiquo detinet Alba Lare. Namque opibus congesta tuis hic glarea dura [1,7,60] Sternitur, hic apta iungitur arte silex. Te canit agricola, a magna cum uenerit urbe Serus inoffensum rettuleritque pedem. At tu, Natalis multos celebrande per annos, Candidior semper candidiorque ueni. [1,8,1] Non ego celari possum, quid nutus amantis Quidue ferant miti lenia uerba sono. Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum, Praecinit euentus nec mihi cantus auis: 5 Ipsa Venus magico religatum bracchia nodo Perdocuit multis non sine uerberibus. Desine dissimulare: deus crudelius urit, Quos uidet inuitos subcubuisse sibi. Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos [1,8,10] Saepeque mutatas disposuisse comas, Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues Artificis docta subsecuisse manu? Frustra iam uestes, frustra mutantur amictus, Ansaque conpressos conligat arta pedes. 15 Illa placet, quamuis inculto uenerit ore Nec nitidum tarda compserit arte caput. Num te carminibus, num te pallentibus herbis Deuouit tacito tempore noctis anus? Cantus uicinis fruges traducit ab agris, [1,8,20] Cantus et iratae detinet anguis iter, Cantus et e curru Lunam deducere temptat Et faceret, si non aera repulsa sonent. Quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas? Forma nihil magicis utitur auxiliis: 25 Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse Oscula, sed femori conseruisse femur. Nec tu difficilis puero tamen esse memento: Persequitur poenis tristia facta Venus. Munera ne poscas: det munera canus amator, [1,8,30] Ut foueat molli frigida membra sinu. Carior est auro iuuenis, cui leuia fulgent Ora nec amplexus aspera barba terit. Huic tu candentes umero subpone lacertos, Et regum magnae despiciantur opes. 35 At Venus inuenit puero concumbere furtim, Dum timet et teneros conserit usque sinus, Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis Oscula et in collo figere dente notas. Non lapis hanc gemmaeque iuuant, quae frigore sola [1,8,40] Dormiat et nulli sit cupienda uiro. Heu sero reuocatur amor seroque iuuentas, Cum uetus infecit cana senecta caput. Tum studium formae est: coma tum mutatur, ut annos Dissimulet uiridi cortice tincta nucis; 45 Tollere tum cura est albos a stirpe capillos Et faciem dempta pelle referre nouam. At tu, dum primi floret tibi temporis aetas, Utere: non tardo labitur illa pede. Neu Marathum torque: puero quae gloria uicto est? [1,8,50] In ueteres esto dura, puella, senes. Parce precor tenero: non illi sontica causa est, Sed nimius luto corpora tingit amor. Vel miser absenti maestas quam saepe querelas Conicit, et lacrimis omnia plena madent! 55 'Quid me spernis?' ait. 'poterat custodia uinci: Ipse dedit cupidis fallere posse deus. Nota uenus furtiua mihi est, ut lenis agatur Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum; Et possum media quamuis obrepere nocte [1,8,60] Et strepitu nullo clam reserare fores. Quid prosunt artes, miserum si spernit amantem Et fugit ex ipso saeua puella toro? Vel cum promittit, subito sed perfida fallit, Est mihi nox multis euigilanda malis. 65 Dum mihi uenturam fingo, quodcumque mouetur, Illius credo tunc sonuisse pedes.' Desistas lacrimare, puer: non frangitur illa, Et tua iam fletu lumina fessa tument. Oderunt, Pholoe, moneo, fastidia diui, [1,8,70] Nec prodest sanctis tura dedisse focis. Hic Marathus quondam miseros ludebat amantes, Nescius ultorem post caput esse deum; Saepe etiam lacrimas fertur risisse dolentis Et cupidum ficta detinuisse mora: 75 Nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi Quaecumque obposita est ianua dura sera. At te poena manet, ni desinis esse superba. Quam cupies uotis hunc reuocare diem! [1,9,1] Quid mihi si fueras miseros laesurus amores, Foedera per diuos, clam uiolanda, dabas? A miser, et siquis primo periuria celat, Sera tamen tacitis Poena uenit pedibus. 5 Parcite, caelestes: aequum est inpune licere Numina formosis laedere uestra semel. Lucra petens habili tauros adiungit aratro Et durum terrae rusticus urget opus, Lucra petituras freta per parentia uentis [1,9,10] Ducunt instabiles sidera certa rates: Muneribus meus est captus puer, at deus illa In cunerem et liquidas munera uertat aquas. Iam mihi persoluet poenas, puluisque decorem Detrahet et uentis horrida facta coma; 15 Uretur facies, urentur sole capilli, Deteret inualidos et uia longa pedes. Admonui quotiens 'auro ne pollue formam: Saepe solent auro multa subesse mala. Diuitiis captus siquis uiolauit amorem, [1,9,20] Asperaque est illi difficilisque Venus. Ure meum potius flamma caput et pete ferro Corpus et intorto uerbere terga seca. Nec tibi celandi spes sit peccare paranti: Est deus, occultos qui uetat esse dolos. 25 Ipse deus tacito permisit lene ministro, Ederet ut multo libera uerba mero; Ipse deus somno domitos emittere uocem Iussit et inuitos facta tegenda loqui.' Haec ego dicebam: nunc me fleuisse loquentem, [1,9,30] Nunc pudet ad teneros procubuisse pedes. Tum mihi iurabas nullo te diuitis auri Pondere, non gemmis, uendere uelle fidem, Non tibi si pretium Campania terra daretur, Non tibi si, Bacchi cura, Falernus ager. 35 Illis eriperes uerbis mihi sidera caeli Lucere et puras fulminis esse uias. Quin etiam flebas: at non ego fallere doctus Tergebam umentes credulus usque genas. Quid faciam, nisi et ipse fores in amore puellae? [1,9,40] Sed precor exemplo sit leuis illa tuo. O quotiens, uerbis ne quisquam conscius esset, Ipse comes multa lumina nocte tuli! Saepe insperanti uenit tibi munere nostro Et latuit clausas post adoperta fores. 45 Tum miser interii, stulte confisus amari: Nam poteram ad laqueos cautior esse tuos. Quin etiam adtonita laudes tibi mente canebam, Et me nunc nostri Pieridumque pudet. Illa uelim rapida Volcanus carmina flamma [1,9,50] Torreat et liquida deleat amnis aqua. Tu procul hinc absis, cui formam uendere cura est Et pretium plena grande referre manu. At te, qui puerum donis corrumpere es ausus, Rideat adsiduis uxor inulta dolis, 55 Et cum furtiuo iuuenem lassauerit usu, Tecum interposita languida ueste cubet. Semper sint externa tuo uestigia lecto, Et pateat cupidis semper aperta domus; Nec lasciua soror dicatur plura bibisse [1,9,60] Pocula uel plures emeruisse uiros. Illam saepe ferunt conuiuia ducere Baccho, Dum rota Luciferi prouocet orta diem. Illa nulla queat melius consumere noctem Aut operum uarias disposuisse uices. 65 At tua perdidicit, nec tu, stultissime, sentis, Cum tibi non solita corpus ab arte mouet. Tune putas illam pro te disponere crines Aut tenues denso pectere dente comas? Ista haec persuadet facies, auroque lacertos [1,9,70] Vinciat et Tyrio prodeat apta sinu? Non tibi, sed iuueni cuidam uolt bella uideri, Deuoueat pro quo remque domumque tuam. Nec facit hoc uitio, sed corpora foeda podagra Et senis amplexus culta puella fugit. 75 Huic tamen adcubuit noster puer: hunc ego credam Cum trucibus uenerem iungere posse feris. Blanditiasne meas aliis tu uendere es ausus? Tune aliis demens oscula ferre mea? Tum flebis, cum me uinctum puer alter habebit [1,9,80] Et geret in regno regna superba tuo. At tua tum me poena iuuet, Venerique merenti Fixa notet casus aurea palma meos: 'Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus Dedicat et grata sis, dea, mente rogat'. [1,10,1] Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? Quam ferus et uere ferreus ille fuit! Tum caedes hominum generi, tum proelia nata, Tum breuior dirae mortis aperta uia est. 5 An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra Vertimus, in saeuas quod dedit ille feras? Diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt, Faginus adstabat cum scyphus ante dapes. Non arces, non uallus erat, somnumque petebat [1,10,10] Securus sparsas dux gregis inter oues. Tunc mihi uita foret, uolgi nec tristia nossem Arma nec audissem corde micante tubam; Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis Haesura in nostro tela gerit latere. 15 Sed patrii seruate Lares: aluistis et idem, Cursarem uestros cum tener ante pedes. Neu pudeat prisco uos esse e stipite factos: Sic ueteris sedes incoluistis aui. Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu [1,10,20] Stabat in exigua ligneus aede deus. Hic placatus erat, seu quis libauerat uua, Seu dederat sanctae spicea serta comae, Atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat Postque comes purum filia parua fauum. 25 At nobis aerata, Lares, depellite tela, 525 a - b Hostiaque e plena rustica porcus hara. Hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra Vincta geram, myrto uinctus et ipse caput. Sic placeam uobis: alius sit fortis in armis [1,10,30] Sternat et aduersos Marte fauente duces, Ut mihi potanti possit sua dicere facta Miles et in mensa pingere castra mero. Quis furor est atram bellis accersere mortem? Inminet et tacito clam uenit illa pede. 35 Non seges est infra, non uinea culta, sed audax Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae; Illic percussisque genis ustoque capillo Errat ad obscuros pallida turba lacus. Quam potius laudandus hic est, quem prole parata [1,10,40] Occupat in parua pigra senecta casa. Ipse suas sectatur oues, at filius agnos, Et calidam fesso conparat uxor aquam. Sic ego sim, liceatque caput candescere canis, Temporis et prisci facta referre senem. 45 Interea pax arua colat. pax candida primum Duxit araturos sub iuga curua boues, Pax aluit uites et sucos condidit uuae, Funderet ut nato testa paterna merum, Pace bidens uomerque nitent—at tristia duri [1,10,50] Militis in tenebris occupat arma situs— Rusticus e lucoque uehit, male sobrius ipse, Uxorem plaustro progeniemque domum. Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos Femina perfractas conqueriturque fores. 55 Flet teneras subtusa genas, sed uictor et ipse Flet sibi dementes tam ualuisse manus. At lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat, Inter et iratum lentus utrumque sedet. A, lapis est ferrumque, suam quicumque puellam [1,10,60] Verberat: e caelo deripit ille deos. Sit satis e membris tenuem rescindere uestem, Sit satis ornatus dissoluisse comae, Sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus, Quo tenera irato flere puella potest. 65 Sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque Is gerat et miti sit procul a Venere. At nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto, Perfluat et pomis candidus ante sinus.