[0] DE TESTIMONIO ANIMAE. [1] I. <1> Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad studendum, si qui uelit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum uel poetarum uel quorumlibet doctrinae ac sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerpere Christianae ueritatis, ut aemuli persecutoresque eius de suo proprio instrumento et erroris in se et iniquitatis in nos rei reuincantur. <2> Nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriae tenor perseuerauit, ad eum modum opuscula penes nos condiderunt: commemorantes et contestificantes in singula rationem et originem et traditionem et argumenta sententiarum, per quae recognosci possit nihil nos aut nouum aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris eiecimus aut aequitatis admisimus. <3> Sed ne suis quidem magistris alias probatissimis atque lectissimis fidem inclinauit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta Christianae defensionis impugnunt. Tunc uani poetae, cum deos humanis passionibus et fabulis designant, tunc philosophi duri, cum ueritatis fores pulsant. hactenus sapiens et prudens habebitur, qui prope Christianum pronuntiauerit, cum, si quid prudentiae aut sapientiae affectauerit seu caerimonias despuens seu saeculum reuincens pro Christiano denotetur. <4> Iam igitur nihil nobis erit cum litteris et doctrina peruersae felicitatis, cui in falso potius creditur quam in uero. Viderint, si qui de unico et solo deo pronuntiauerunt. Immo nihil omnino relatum sit, quod agnoscat Christianus, ne exprobrare possit. Nam et quod relatum est neque omnes sciunt neque qui sciunt constare confidunt. Tanto abest, ut nostris litteris annuant homines, ad quas nemo uenit nisi iam Christianus. <5> Nouum testimonium aduoco, immo omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione uulgatius, toto homine maius id est totum quod est hominis. Consiste in medio, anima; seu diuina et aeterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mentieris: seu minime diuina, quoniam quidem mortalis, ut Epicuro soli uidetur, eo magis mentiri non debebis, seu de caelo exciperis seu de terra conciperis seu numeris seu atomis concinnaris seu cum corpore incipis seu post corpus induceris, undeunde et quoquo modo hominem facis animal rationale, sensus et scientiae capacissimum. <6> Sed non eam te aduoco, quae scholis formata, bybliothecis exercitata, academiis et porticibus Atticis pasta sapientiam ructas. Te simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello, qualem te habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de triuio, de textrino totam. <7> Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. Ea expostulo quae tecum homini infers, quae aut ex temetipsa aut ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. Non es, quod sciam, Christiana. Fieri enim, non nasci solet Christiana. Tamen nunc a te testimonium flagitant Christiani, ab extranea aduersus tuos, ut uel tibi erubescant, quod nos ob ea oderint et inrideant, quae te nunc consciam detineant. [2] II. <1> Non placemus deum praedicantes hoc nomine unico unicum, a quo omnia et sub quo uniuersa. Dic testimonium, si ita scis. Nam te quoque palam et tota libertate, qua non licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare, "quod deus dederit", et, "si deus uoluerit". Ea uoce et aliquem esse significas et, omnem illi confiteris potestatem, ad cuius spectas uoluntatem, simul et ceteros negas deos esse, dum suis uocabulis nuncupas, Saturnum, Iouem, Martem, Mineruam. Nam solum deum confirmas quem tantum deum nominas, ut, cum et illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo usa uidearis. <2> De natura quoque dei, quem praedicamus, nec te latet. "Deus bonus", "deus benefacit" tua uox est. Plane, adicis, "sed homo malus", scilicet contraria propositione oblique et figuraliter exprobrans ideo malum hominem, quia a deo bono abscesserit. Etiam, quod penes deum bonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae et conuersationis sacramentum, "benedicat te deus" tam, facile pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in maledictum conuertis benedictionem dei, perinde dicto omnem super nos potestatem eius consistere secundum nos confiteris. <3> Sunt qui etsi deum non negent, dispectorem plane et arbitrum et iudicem non putent, in quo utique nos maxime reiciunt, qui ad istam disciplinam metu praedicati iudicii transuolamus, sic deum honorantes, dum curis obseruationis et molestiis animaduersionis absoluunt, cui ne iram quidem adscribunt. Nam si deus, inquiunt, irascitur, corruptibilis et passionalis est: porro quod patitur quodque corrumpitur etiam interitum potest capere, quem deus non capit. <4> At idem alibi animam diuinam et a deo conlatam confitentes cadunt in testimonium ipsius animae retorquendum aduersus opinionem superiorem. Si enim anima aut diuina aut a deo data est, sine dubio datorem suum nouit, et si nouit, ubique et timet, et tantum postremo ad auctorem. <5> An non timet quem magis propitium uelit quam iratum? Unde igitur naturalis timor animae in deum, si deus non nouit irasci? Quomodo timetur qui nescit offendi? Quid timetur, nisi ira? Unde ira, nisi ex animaduersione? Unde animaduersio, nisi de iudicio? Unde iudicium, nisi de potestate? Cuius potestas summa, nisi dei solius? <6> Hinc ergo tibi, anima, de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente uel prohibente praedicare, "deus uidet omnia", et "deo commendo", et "deus reddet", et "deus inter nos iudicabit". Unde tibi hoc non Christianae? <7> Atque adeo plerumque et uitta Cereris redimita, et pallio Saturni coccinata, et deae Isidis linteata, in ipsis denique templis deum iudicem imploras. Sub Aesculapio stas, Iunonem in aere exornas, Mineruam † calcias furuis galeam formis, et neminem de praesentibus deis contestaris. In tuo foro aliunde iudicem appellas, in tuis templis alium deum pateris. O testimonium ueritatis, quae apud ipsa daemonia te testem efficit Christianorum! [3] III. <1> Enimuero cum daemonia affirmamus esse, sane, quasi non et probemus, qui ea solis de corporibus exigimus, aliqui Chrysippi adsentator inludit. Ea et esse et abominationem sustinere execrationes tuae respondent. Daemonium uocas hominem aut immunditia aut malitia aut insolentia aut quacumque macula quam nos daemoniis deputamus ad necessitatem odii inportunum. <2> Satanan denique in omni uexatione et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem, per quem homo a primordio circumuentus, ut praeceptum dei excederet, et propter ea in mortem datus exinde totum genus de suo semine infectum suae etiam damnationis traducem fecit. <3> Sentis igitur perditorem tuum, et licet soli illum nouerint Christiani uel quaecumque apud dominum secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti. [4] IV. <1> Iam nunc quod ad necessariorem sententiam tuam spectet, quantum et ad ipsum statum tuum tendit, adfirmamus te manere post uitae dispunctionem et expectare diem iudicii proque meritis aut cruciatui destinari aut refrigerio, utroque sempiterno; quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam eiusdemque hominis materiam et memoriam reuersuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis sine carnis passionalis facultate, et nulla ratio sit iudicii sine ipsius exhibitione qui meruit iudicii passionem. <2> Ea opinio Christiana etsi honestior multo Pythagorica quae te non in bestias transfert, etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit, etsi Epicurea grauior, quae te ab interitu defendit, tamen propter suum nomen soli uanitati et stupori et, ut dicitur, praesumptioni deputatur. <3> Sed non erubescimus si tecum erit nostra praesumptio. Primo enim, cum alicuius defuncti recordaris, misellum uocas eum, non utique ut de bono uitae ereptum, sed ut poenae et iudicio iam adscriptum. <4> Ceterum alias "securos" uocas defunctos. Profiteris et uitae incommodum et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando extra portam cum obsoniis et matteis tibi potius parentans ad busta recedis aut a bustis dilutior redis. <5> At ego sobriam tuam sententiam exigo. Misellos uocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam in conuiuio eorum quasi praesentibus et conrecumbentibus sortem suam exprobrare non possis. Debes adulari propter quos laetius uiuis. Misellum ergo uocas qui nihil sentit? Quid, quod ut sentienti maledicis, cuius memoriam cum alicuius offensae morsu facis? Terram grauem inprecaris et cineri penes inferos tormentum. Aeque ex bona parte cui gratiam debes, ossibus et cineribus eius refrigerium comprecaris et ut "bene requiescat" apud inferos cupis. <6> Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla sensus perseuerantia, si denique nihil es ipsa ubi corpus reliquisti, cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? Immo cur in totum times mortem, si nihil est tibi timendum post mortem, quia nec experiundum post mortem. <7> Nam etsi dici potest ideo mortem timeri non ut ultra quid minantem, sed ut commodum uitae amputantem, atquin cum et incommoda longe plura uitae pariter excedas, lucratione grauioris partis metum diluis nec iam timenda est amissio bonorum, quae altero bono id est incommodorum pace pensatur. Non est timendum quod nos liberat ab omni timendo. <8> Si times uita decedere, quia optimam nosti, certe mortem timere non debes, quam malam nescis. At cum times, scis malam. Non scires autem malam, quam nec timeres, si non scires aliquid esse post mortem quod eam malam faciat, ut timeas. <9> Omittamus nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo timeat quod euadere non potest. Ex altera parte congredior laetioris spei post mortem. Nam omnibus fere ingenita est famae post mortem cupido. Longum est retexere Curtios et Regulos uel Graecos uiros, quorum innumerabilia elogia sunt contemptae mortis propter postumam famam. <10> Quis non hodie memoriae post mortem frequentandae ita studet ut uel litteraturae operibus uel simplici laude morum uel ipsorum sepulcrorum ambitione nomen suum seruet? Unde animae hodie affectare aliquid quod uelit post mortem et tantopere praeparare quae sit usura post obitum? Nihil utique de postero curaret, si nihil de postero sciret. <11> Sed forsitan de sensu post excessum tui certior sis quam de resurrectione quandoque, cuius nos praesumptores denotamur. Atquin hoc quoque ab anima praedicatur. Nam si de aliquo iam pridem defuncto tanquam de uiuo quis requirat, prae manu occurrit dicere, "Abiit iam et reuerti debet". [5] V. <1> Haec testimonia animae quanto uera, tanto simplicia, quanto simplicia, tanto uulgaria, quanto uulgaria, tanto communia, quanto communia, tanto naturalia, quanto naturalia, tanto diuina. Non puto cuiquam friuola et ridicula uideri posse, si recogitet naturae maiestatem, ex qua censetur auctoritas animae. Quantum dederis magistrae, tantum adiudicabis discipulae. Magistra natura, anima discipula. Quicquid aut illa edocuit aut ista perdidicit, a deo traditum est, magistro scilicet ipsius magistrae. <2> Quid anima possit de principali institutore praesumere, in te est aestimare de ea quae in te est. Senti illam quae ut sentias efficit. Recogita in praesagiis uatem, in ominibus augurem, in euentibus prospicem. Mirum, si a deo data homini nouit diuinare? Tam mirum, si eum, a quo data est, nouit. Etiam circumuenta ab aduersario meminit sui auctoris et bonitatis et decreti eius et exitus sui et aduersarii ipsius. Sic mirum, si a deo data eadem canit quae deus suis dedit nosse? <3> Sed qui eiusmodi eruptiones animae non putauit doctrinam esse naturae et congenitae et ingenitae conscientiae tacita commissa, dicet potius diuentilatis in uulgus opinionibus publicatarum litterarum usum iam et quasi uitium corroboratum taliter sermocinandi. <4> Certe prior anima quam littera et prior sermo quam liber et prior sensus quam stilus et prior homo ipse quam philosophus et poeta. Numquid ergo credendum est ante litteraturam et diuulgationem eius mutos ab huiusmodi pronuntiationibus homines uixisse? Nemo deum et bonitatem eius, nemo mortem, nemo inferos loquebatur? <5> Mendicabat sermo, opinor, immo nec ullus esse poterat, cessantibus etiam tunc sine quibus etiam hodie beatior et locupletior et prudentior esse non potest, si ea, quae tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo labiis parta, retro non fuerunt, antequam litterae in saeculo germinassent, antequam Mercurius, opinor, natus fuisset. <6> Et unde, oro, ipsis litteris contigit nosse et in usum loquellae disseminare quae nulla umquam mens conceperat aut lingua protulerat aut auris exceperat? At enim cum diuinae scripturae, quae penes nos uel Iudaeos sunt, in quorum oleastro insiti sumus, multo saecularibus litteris, quarum uel modica tantum aetate aliqua, antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam , et si haec eloquia de litteris usurpauit anima, utique de nostris credendum erit, non de uestris, quia potiora sunt ad instruendam animam priora quam postera, quae et ipsa a prioribus instrui sustinebant, cum, etsi de uestris instructam concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit quodcumque de nostris sumsisse et tradidisse contigit uobis. <7> Quod cum ita sit, uon multum refert, a deo formata sit animae conscientia an litteris dei. Quid igitur uis, homo, de humanis sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis callositatem? [6] VI. <1> Crede itaque tuis et de commentariis nostris tanto magis crede diuinis, sed de animae ipsius arbitrio perinde crede naturae. Elige quam ex his fidelius sororem obserues ueritatis. Si tu tuis litteris dubitas, neque deus neque natura mentitur. Ut et naturae et deo credas, crede animae, ita fiet ut et tibi credas. Illa certe est quam tanti facis, quantum illa te facit, cuius es totus, quae tibi omnia est, sine qua nec uiuere potes nec mori, propter quam deum neglegis. <2> Cum enim times fieri Christianus, eam conueni. Cur alium colens deum nominat? Cur, cum maledicendo spiritus denotat daemonia pronuntiat? Cur ad caelum contestatur et ad terram detestatur? Cur alibi seruit, alibi uindicem conuenit? Cur de mortuis iudicat? Cur uerba habet Christianorum, quos nec auditos uisosque uult? Cur aut nobis dedit ea uerba, aut accepit a nobis? Cur aut docuit aut didicit? Suspectam habes conuenientiam praedicationis in tanta disconuenientia conuersationis. <3> Vanus es, si huic linguae soli aut Graecae, quae propinquae inter se habentur, reputabis eiusmodi, ut neges naturae uniuersitatem. Non Latinis nec Argiuis solis anima de caelo cadit. Omnium gentium unus homo, uarium nomen est, una anima, uaria uox, unus spiritus, uarius sonus, propria cuique genti loquella, sed loquellae materia communis. <4> Deus ubique et bonitas dei ubique, daemonium ubique et maledictio daemonii ubique, iudicii diuini inuocatio ubique, mors ubique et conscientia mortis ubique, et testimonium ubique. <5> Omnis anima suo iure proclamat quae nobis nec mutire conceditur. Merito igitur omnis anima et rea et testis est, in tantum et rea erroris, in quantum et testis ueritatis, et stabit ante aulas dei die iudicii nihil habens dicere. <6> Deum praedicabas et non requirebas, daemonia abominabaris et illa adorabas, iudicium dei appellabas nec esse credebas, inferna supplicia praesumebas et non praecauebas, Christianum nomen sapiebas et Christianum nomen persequebaris.