[0] DE BAPTISMO. [1] CAP. 1. <1> De Sacramento aquae nostrae qua ablutis delictis pristinae caecitatis in uitam aeternam liberamur non erit otiosum digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime formantur quam et illos qui simpliciter credidisse contenti, non exploratis rationibus traditionum, temptabilem fidem per imperitiam portant. <2> atque, adeo nuper conuersata istic quaedam de caina haeresi uipera uenenatissima doctrina sua plerosque rapuit, imprimis baptismum destruens. plane secundum naturam: nam fere uiperae et aspides ipsique reguli serpentes arida et inaquosa sectantur. <3> sed nos pisciculi secundum i0xqu\n nostrum Iesum Christum in aqua nascimur, nec aliter quam in aqua permanendo salui sumus. itaque illa monstrosissima, cui nec integre quidem docendi ius erat, optime norat necare pisciculos de aqua auferens. [2] CAP. 2. <1> Sedenim quanta uis est peruersitatis ad fidem labefactandam uel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet ex quibus constat. nihil adeo est quod obduret mentes hominum quam simplicitas diuinorum operum quae in actu uidetur, et magni- ficentia quae in effectu repromittitur. et hinc quoque, quoniam tanta simplicitate, sine pompa sine apparatu nouo aliquo, denique sine sumptu, homo in aqua demissus et inter pauca uerba tinctus non multo uel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimatur consecutio aeternitatis. <2> mentior si non e contrario idolorum sollemnia uel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem sibi extruunt. pro misera incredulitas, quae denegas deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem. quid ergo? nonne mirandum est lauacro dilui mortem? quia mirandum est, idcirco non creditur? atquin eo magis credendum est: qualia enim decet esse opera diuina nisi super omnem admirationem? nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. ceterum incredulitas miratur quia non credit: miratur enim simplicia quasi uana, magnifica quasi impossibilia. .<3> et sit plane ut putas: satis ad utrumque diuina pronuntiatio praecucurrit: Stulta mundi elegit deus ut confundat sapientiam eius: et, Quae difficilia penes homines facilia penes deum. nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in aduersis sapientiae potentiaeque, id est in stultitia et impossibilitate, materias operationis suae instituit: quoniam uirtus omnis ex his causam accipit a quibus prouocatur. [3] CAP. 3. <1> Huius memores pronuntiationis tanquam praescriptionis, nihilo minus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. quod utique ista materia tantae dignationis meruit officium, ut opinor auctoritas liquidi elementi exigenda est. atquin plurima suppetit, et quidem a primordio. <2> nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes deum quiescebant in principio. In primordio, inquit, fecit deus caelum et terram: terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus dei ferebatur super aquas. habes, homo, imprimis aetatem uenerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod diuini spiritus sedes, gratior scilicet ceteris tunc elementis. nam et tenebrae totae adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus et terra imparata et caelum rude : solus liquor, semper materia perfecta laeta simplex de suo pura, dignum uectaculum deo subiciebat. <3> quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis deo constitit? nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; ut terram aridam expanderet, segregaris aquis expediit. <4> ordinato dehinc per elementa mundo cum incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas producere : primus liquor quod uiueret edidit, ne mirum sit in baptismo si aquae animare nouerunt. <5> non enim ipsius quoque hominis figulandi opus sociantibus aquis absolutum est? adsumpta est de terra materia , non tamen habilis nisi humecta et sucida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite humore limo temperarant. <6> si exinde uniuersa uel plura prosequar quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta uis eius aut gratia, quot ingenia quot officia quantum instrumenti mundo ferat, uereor ne laudes aquae potius quam baptismi rationes uidear congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum si materiam quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae uitam terrenam gubernat etiam caelestia procura. [4] CAP. 4. <1> Sed ea satis erit praecerpsisse in quibus et ratio baptismi recognoscitur prima illa quae iam tunc etiam ipso habitu praenotabatur ad baptismi figuram, dei spiritum qui ab initio super aquas uectabatur super aquas intinctorem moraturum. sanctum autem utique super sanctum ferebatur, aut ab eo quod superferebatur id quod ferebat sanctitatem mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia eius quae desuper imminet qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem et penetrare et in- sidere facilem per substantiae suae subtilitatem. ita de sancto sanctificata natura aquarum et ipsa sanctificare concepit. <2> ne quis ergo dicat, 'numquid ipsis enim aquis tinguimur quae tunc in primordio fuerunt?' non utique ipsis, si non ex ea parte ipsis qua genus quidem unum, species uero complures. quod autem generi attributum est etiam in species redundat. <3> ideoque nulla distinctio est mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alueo diluatur, nec quicquam refert inter eos quos Ioannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi tinxit: nisi si et ille spado quem Philippus inter uias fortuita aqua tint plus salutis aut minus rettulit. <4> igitur omnes aquae de pristina originis praerogatiua sacramentum sanctificationis consequuntur inuocato deo. superuenit enim statim spiritus de caelis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae uim sanctificandi combibunt. <5> quanquam ad simplicem actum competat similitudo, ut quoniam uice sordium delictis inquinamur aquis abluamur. sed delicta sicut in carne non comparent, quia nemo super cutem portat maculas idololatriae aut stupri aut fraudis, ita et eiusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti: spiritus enim dominatur, caro famulatur. tamen utrumque inter se communicant reatum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. igitur medicatis quodammodo aquis per angeli interuentum et spiritus in aquis corporaliter diluitur et caro in eisdem spiritaliter emundatur. [5] CAP. 5. <1> Sedenim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatem eadem efficacia idolis suis subministrant. sed uiduis aquis sibi mentiuntur. nam et sacris quibusdam per lauacrum initiantur Isidis alicuius aut Mithrae. ipsos etiam deos suos lauationibus efferunt. ceterum uillas domos templa totasque urbes aspergine circumlatae aquae expiant. passim certe ludis Apollinaribus et Pelusiis tinguuntur, idque se in regenerationem et impunitatem periuriorum suorum agere praesumunt. item penes ueteres quisque se homicidio infecerat purgatrices aquas explorabat. <2> igitur si idolo, natura aquae quod propria sit abluendi, auspici emundationis blandiuntur, quanto id uerius aquae praestabunt per dei auctoritatem a quo omnis natura earum constituta est: si religione aquas medicari putant, quae potior religio quam dei uiui agnitio? <3> hic quoque studium diaboli recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis exercet. quid simile? immundus emundat, perditor liberat, damnatus absoluit? suam uidelicet operam destruet diluens delicta quae inspirat ipse. haec quidem in testimonium posita sort repellentibus fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus apud aemulatorem dei credunt. <4> an non et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant adfectantes illam in primordio diuini spiritus gestationem? sciunt opaci quique fontes et auii quique riui, et in balneis piscinae et euripi in domibus uel cisternae, et putei qui rapere dicuntur, scilicet per uim spiritus nocentis. nam et esetos et lymphaticos et hydrophobas uocant quos aquae necauerunt aut amentia uel formidine exercuerunt. <5> quorsum ista rettulimus? ne quis durius credat angelum dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum angelus mali profanus commercium eiusdem elementi in perniciem hominis frequentet. angelum aquis interuenire si nouum uidetur, exemplum futuri praecucurrit. piscinam Bethsaidam angelus interueniens commouebat. obseruabant qui ualetudinem querebantur. nam si quis praeuenerat descendere illuc, queri post lauacrum desinebat. figura ista medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ex forma qua semper carnalia in figura spiritalium antecedunt. <6> proficiente itaque in omnibus gratia dei plus aquis et angelo accessit: qui uitia corporis remediabant nunc spiritum medentur, qui temporalem operabantur salutem nunc aeternam reformant, qui unum semel in anno liberabant nunc quotidie populos conseruant deleta morte per ablutionem delictorum. exempto scilicet reatu eximitur et poena. <7> ita restituitur homo deo ad similitudinem eius qui retro ad imaginem dei fuerat: imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur: recipit enim illum dei spiritum quem tunc de adflatu eius acceperat sed post amiserat per delictum. [6] CAP. 6. <1> Non quod in aqua spiritum sanctum consequimur, sed in aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. hic quoque figura praecessit. sicut enim Ioannes antepraecursor domini fuit praeparans uias eius, ita et angelus baptismi arbiter superuenturo spiritui sancto uias dirigit abolitione delictorum, quam fides impetrat obsignata in patre et filio et spiritu sancto. <2> nam si in tribus testibus stabit omne uerbum, dei quarto magis donum ? habemus benedictione eosdem arbitros fidei quos et sponsores salutis. sufficit ad fiduciam spei nostrae etiam numerus nominum diuinorum. cum autem sub tribus et testatio fidei et sponsio salutis pigneretur, necessario adicitur ecclesiae mentio, quoniam ubi tres, id est pater et filius et spiritus sanctus; ibi ecclesia quae trium corpus est. [7] CAP. 7. <1> Exinde egressi de lauacro perungimur beriedicta unctione de pristina disciplina qua ungui oleo de cornu in sacerdotium solebant, ex quo Aaron a Moyse unctus est. unde christus dicitur a chrismate quod est unctio, quae domino nomen accommodauit, facta spiritalis quia spiritu unctus est a deo patre: sicut in Actis, Collecti sunt enim uero in ista ciuitate aduersus sanctum filium tuum quem unxisti. <2> sic et in nobis carnaliter currit unctio sed spiritaliter proficit, quomodo et ipsius baptismi carnalis actus quod in aqua mergimur, spiritalis effectus quod delictis liberamur. [8] CAP. 8. <1> Dehinc manus imponitur per benedictionem aduocans et inuitans spiritum sanctum. sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare, deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari spiritalem? <2> sed est hoc quoque de ueteri sacramento quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, Iacob impositis et intermutatis manibus benedixit, et quidem ita transuersim obliquatis in se ut Christum deformantes iam tunc portenderent benedictionem in Christo futuram. <3> tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta corpora libens a patre descendit superque baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit: columbae figura delapsus in dominum ut natura spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter ipso felle careat columba. <4> ideoque Estote, inquit, simplices ut columbae: ne hoc quidem sine argumento praecedentis figurae : quemadmodum enim post aquas diluuii quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum ut ita dixerim mundi, pacem caelestis irae praeco columba terris adnuntiauit dimissa ex arca et cum olea reuersa - quod signum etiam ad nationes pacis praetenditur eadem dispositione spiritalis effectus terrae, id est carni nostrae, emergenti de lauacro post uetera delicta columba sancti spiritus aduolat pacem dei adferens, emissa de caelis ubi ecclesia est arcae figura. <5> 'sed mundus rursus deliquit, quo male comparetur baptismus diluuio.' itaque igni destinatur, sicut et homo cum post baptismum delicta restaurat: ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi. [9] CAP. 9. <1> Quot igitur patrocinia naturae, quot priuilegia gratiae, quot sollemnia disciplinae, figurae praestructiones praedicationes, religionem aquae ordinauerunt. primum quidem, cum populus de Aegypto expeditus uim regis Aegypti per aquam transgressus euadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinguit. quae figura manifestior in baptismi Sacramento? liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet, et diabolum dominatorem pristinum in aqua oppressum derelinquunt. <2> item aqua de amaritudinis uitio in suum commodum suauitatis Mosei ligno remediatur. lignum illud erat Christus uenenatae et amarae retro naturae uenas in saluberrimam aquam, baptismi scilicet, ex sese remedians. <3> haec est aqua quae de comite petra populo profluebat: si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo baptismum uidemus benedici. quanta aquae gratia penes deum et Christum eius ad baptismi confirmationem. <4> nunquam sine aqua Christus : siquidem et ipse aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae uocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit sitientes ad aquam suam inuitat sempiternam, cum de agape docet aquae calicem paruo oblatum inter opera dilectionis probat: ad puteum uires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat, aquam discentibus ministrat. perseuerat testimonium baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem aqua interuenit - sciunt Pilati manus : cum uulneratur aqua de latere prorumpit - scit lancea militis. [10] CAP. 10. <1> Diximus quantum mediocritati nostrae licuit de uniuersis quae baptismi religionem instruunt. nunc ad reliquum statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. baptismus a Ioanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem ab ipso quidem domino propositam ad pharisaeos, caelestisne is baptismus esset an ueto terrenus: de quo illi non ualuerunt constanter respondere, utpote non intelligentes quia nec credentes. <2> nos quidem quantula fide sumus tantulo et intellectu possumus aestimare diuinum quidem eum baptismum fuisse, mandatu tamen non et potestate, quod et Ioannem a domino missum legimus in hoc munus, ceterum humanum condicione. nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat, paenitentiae scilicet praepositus quae est in hominis uoluntate. <3> denique legis doctores et pharisaei, qui credere noluerunt, nec paententiam inire uoluerunt. quodsi paenitentia humanum est et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse est: aut daret et spiritum sanctum et remissionem peccatorum si caelestis fuisset. sed neque peccata dimittit neque spiritum indulget nisi solus deus. <4> etiam ipse dominus nisi ipse prius ascenderet ad patrem aliter negauit spiritum descensurum. ita quod dominos nondum conferebat seruus utique praestare non posset. adeo postea in Actin Apostolorum inuenimus qui Ioannis baptismum habebant spiritum accepisse sanctum, quem ne auditu quidem nouerant. <5> ergo non erat caeleste quod caelestia non exhibebat, cum ipsum quod caeleste in Ioanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque adeo defecerit ut quem praedicauerat, quem aduenientem designauerat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. agebatur itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et sanctificarionis in Christo subsecuturae. <6> nam quod legimus, Praedicabat baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, in futuram remissionem enuntiatum est, siquidem paenitentia antecedit, remissio sequitur, et hoc est uiam praeparare: qui autem praeparat non idem ipse perficit sed alii perficiendum procurat. <7> ipse profitetur sua non esse caelestia sed Christi dicendo, Qui de terra est terrena loquitur, qui de supernis uenit super omnes est: item soli se paenitentiae tinguere, uenturum mox qui tingueret in spiritu et igni: scilicet quia uera et stabilis fides spiritu tinguitur in salutem, simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium. [11] CAP. 11. <1> 'Sed ecce', inquiunt, 'uenit dominus et non tinxit: legimus enim, Et tamen Iesus non ipse tinguebat uerum discipuli eius.' quasi reuera ipsum suis manibus tincturum Ioannes praedicasset. <2> non utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi, sicut est uerbi gratia 'imperator proposuit edictum' aut 'praefectus fustibus cecidit'. numquid ipse proponit aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere cui praeministratur. ita erit accipiendum Ipse uos tinguet pro eo quod est 'per ipsum tinguemini', uel 'in ipsum'. <3> sed nec moueat quosdam quod non ipse tinguebat. in quem enim tingueret? in paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum remissionem, quam uerbo dabat? in semetipsum, quem in humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum ad patrem ascenderat? in ecclesiam, quam nondum apostolis struxerat? <4> itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Ioannes antepraecursor, eodem baptismo Ioannis, ne quo alio putes : quia nec extat alias nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat utpote nondum adimpleta gloria domini nec instructa efficacia lauacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolui posset nisi domini passione nec uita restitui sine resurrectione ipsius. [12] CAP. 12. <1> Cum uero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait, Nisi natus ex aqua quis erit non habebit uitam, suboriuntur scrupulosi immo temerarii retractatus quorundam quomodo ex ista praescriptione apostolis salus competat quos tinctos non inueniamus in domino praeter Paulum: <2> immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi ut praescriptio salua sit, aut rescindi praescriptionem si etiam et non tinctis salus statuta est. audiui, domino teste, eiusmodi, ne qui me tam perditum existimet ut ultro excogitem libidine stili quae aliis scrupulum incutiant. <3> et nunc illis ut potero respondebo qui negant apostolos tinctos. nam si Ioannis baptismum impetrarant, domini cur desiderabant, quatenus unum baptismum definierat ipse dominus dicens Petro perfundi uolenti, Qui semel lauit non habet necesse rursum, quod utique non tincto non omnino dixisset? et haec est probatio exerta aduersus illos qui adimunt apostolis etiam Ioannis baptismum, ut destruant aquae sacramentum. <4> an credibile uideri potest in eis personis uiam tunc domino non praeparatam, id est baptismum Ioannis, quae ad uiam domini per totum orbem aperiendam destinabantur? ipse dominos nullius paenitentiae debitor tinctus est: peccatoribus non fuit necesse? quod ergo alii tincti non sint, non iam comites Christi sed aemuli fidei, legis doctores et pharisaei. <5> unde et suggeritur, cum aduersantes domino tingui noluerint, eos qui dominum sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis sapuisse, maxime quando dominus cui adhaerebant testimonio Ioannem extulisset, Nemo, dicens, maior inter natos feminarum Ioanne baptizatore. <6> alii plane satis coacte iniciunt tunc apostolos baptismi uicem implesse cum in nauicula fluctibus mergerentur: ipsum quoque Petrum mare ingredientem satis mersum. ut opinor autem aliud est aspergi uel intercipi uiolentia maris, aliud tingui disciplina religionis. <7> ceterum nauicula illa figuram ecclesiae praeferebat quod in mari, id est in saeculo, fluctibus id est persecutionibus et temptationibus inquietetur, domino per patientiam uelut dormiente donec orationibus sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat. <8> nunc siue tincti quoquo modo fuerunt siue illoti perseuerauerunt ut et illud dictum domini de uno lauacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare: quia illis uel primae adlectionis et exinde indiuiduae familiaritatis praerogatiua compendium baptismi conferre posset, cum illum opinor sequebantur qui credenti cuique salutem pollicebatur: Fides tua te, aiebat, saluum fecit, et, Remittuntur tibi peccata, credenti utique nec tamen tincto. <9> id si apostolis defuit nescio quorum fides tuta sit. uno uerbo domini suscitatus teloneum dereliquit, patrem et nauem et artem qua uitam sustentabat deseruit, patris exsequias despexit, summum illud domini praeceptum, Qui patrem aut matrem mihi praeposuerit non est me dignus, ante perfecit quam audiuit. [13] CAP. 13. <1> Hinc ergo scelestissimi illi prouocantes quaestiones, Adeo, dicunt, baptismus non est necessarius quibus fides satis est: nam et Abraham nullius aquae nisi fidei Sacramento deo placuisse. sed in omnibus posteriora concludunt et sequentia antecedentibus praeualent. <2> fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem: at ubi fides aucta est, credentibus in natiuitatem passionem resurrectionemque eius addita est ampliato sacramento obsignatio baptismi, uestimentum quodammodo fidei quae retro erat nuda, nec potest iam sine sua lege. <3> lex enim tinguendi imposita est, et forma praescripta: Ite, inquit, docete nationes tinguentes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. huic legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto non introibit in regno caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. itaque omnes exinde credentes tinguebantur. <4> tunc et Paulus ubi credidit tunc tinctus est: et hoc est quod ei dominus in illa plaga orbationis praeceperat; Exsurge, dicens, et introi in Damascum: illic tibi demonstrabitur quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. alioquin satin didicerat atque crediderat Nazarenum esse dominum dei filium. [14] CAP. 14. <1> Sed et de ipso apostolo reuoluunt, quod dixerit, Non enim me ad tinguendum Christus misit, quasi hoc argumento baptismus adimatur. cur ergo tint Gaium et Crispum et Stephanae domum? quanquam etsi non eum miserat Christus ad tinguendum, attamen aliis apostolis praeceperat tinguere. <2> uerum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata inter illos et dissensiones mouebantur dum alius Paulo se deputet, alius Apollo. propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere uideretur, non ad tinguenduxn se missum ait sed ad praedicandum. nam et prius est praedicare, posterius tinguere si prius praedicatum. puto autem licuit et tinguere cui licuit et praedicare. [15] CAP. 15. <1> Nescio si quid amplius ad controuersiam baptismi uentilatur. sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus uidear interscindere. unus omnino baptismus est nobis tam ex domini euangelio quam et apostoli litteris, quoniam unus deus et unum baptisma et una ecclesia in caelis. <2> sed circa haereticos sane quae custodiendum sit digne quis retractet. ad nos enim editum est: haeretici autem nullum consortium habent nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem: ergo nec baptismus unus, quia non idem. quem cum rite non habeant sine dubio non habent, nec capit numerare quod non habetur: ita nec possunt accipere, quia non habent. sed de isto plenius iam nobis in Graeco digestum est. <3> semel ergo lauacrum inimus, semel delicta abluuntur, quia ea iterari non oportet. ceterum Israel Iudaeus quotidie lauat quia quotidie inquinatur. quod ne in nobis quoque factitaretur propterea de uno lauacro definitum est. felix aqua quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit inquinat. [16] CAP. 16. <1> Est quidem nobis etiam secundum lauacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, de quo dominos Habeo, inquit, baptismo tingui, cum iam tinctus fuisset. uenerat enim per aquam et sanguinem, sicut Ioannes scripsit, ut aqua tingueretur sanguine glorificaretur. <2> proinde nos faceret aqua uocatos sanguine electos hos duos baptismos de uulnere percussi lateris emisit, quia qui in sanguinem eius crederent aqua lauarentur, qui aqua lauissent et sanguine oporterent. hic est baptismus qui lauacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit. [17] CAP. 17. <1> Superest ad concludendam materiolam de obseruatione quoque dandi et accipiendi baptismi commonefacere. dandi quidem summum habet ius summus sacerdos, si qui est episcopus: dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter ecclesiae honorem quo saluo salua pax est. <2> alioquin etiam laicis ius est: 'quod enim ex aequo accipitur ex aequo dari potest; nisi episcopi iam aut presbyteri aut diaconi uocabuntur discentes domini: id est, ut sermo non debet abscondi ab ullo, proinde et baptismus segue dei census ab omnibus exerceri potest'. sed quanto magis laicis disciplina uerecundiae et modestiae incumbit cum ea maioribus competat, ne sibi adsumant episcopi ofFicium. episcopates aemulatio schismatum mater est. omnia licere dixit sanctissimus apostolus sed non omnia expedire. <3> sufficit scilicet in necessitatibus utaris sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit: tunc enim constantia succurrentis excipitur cum urguetur circumstantia periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis si supersederit praestare quod libere potuit. <4> petulantia autem mulieris quae usurpauit docere utique non etiam tinguendi ius sibi rapiet, nisi si quae noua bestia uenerit similis pristinae, ut quemadmodum illa baptismum auferebat ita aliqua per se conferat. <5> quod si quae Acta Pauli, quae perperam scripta sunt, exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendant, sciant in Asia presbyterum qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, conuictum atque confessum id se amore Pauli fecisse loco decessisse. quam enim fidei proximum uidetur ut is docendi et tinguendi daret feminae potestatem qui ne discere quidem constanter mulieri permisit? Taceant, inquit, et domi uiros suos consulant. [18] CAP. 18. <1> Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum officium est. Omni petenti te dato, suum habet titulum proprie ad eleemosynam pertinentem. immo illud potius respiciendum, Nolite dare sanctum canibus et porcis proicere margaritam uestram, et, Manus ne facile imposueritis nec hamartiis alienis communicaueritis. <2> quodsi quia Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exertam dignationem domini intercessisse. spiritus Philippo praeceperat in eam uiam tendere: spado et ipse inuentus est non otiosus nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi gratia profectus scripturae diuinae impressus: sic oportebat deprehendi cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei | occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominos ostenditur, fides non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio abripitur. <3> sed et Paulus reuera cito tinctus est: cito enim cognouerat Simon hospes uas eum esse electionis constitutum. dei dignatio suas praemittit praerogatiuas : omnis petitio et decipere et decipi potest. <4> itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione, etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue tamen circa paruulos. quid enim necesse, si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et prouentu malae indolis falli? <5> ait quidem dominos, Nolite illos prohibere ad me uenire: ueniant ergo, dum adolescunt, dum discunt, dum quo ueniant docentur: fiant Christiani cum Christum nosse potuerint. quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum? cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur diuina credatur? norint petere salutem, ut petenti dedisse uidearis. <6> non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus temptatio praeparata est tam uirginibus per maturitatem quam uiduis per uagationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur. si qui pondus intellegant baptismi magis timebunt consecutionem quam dilationem. fides integra secura est de salute. [19] CAP. 19. <1> Diem baptismo sollemniorem pascha praestat, cum et passio domini in qua tinguimur adimpleta est. nec incongruenter ad figuram interpretabitur quod cum ultimum pascha dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, Conuenietis, inquit, hominem aquam baiulantem: paschae celebrandae locum de signo aquae ostendit. <2> exinde pentecoste ordinandis lauacris laetissimum spatium est, quo et domini resurrectio inter discipulos frequentata est et gratia spiritus sancti dedicata et spes aduentus domini subostensa, quod tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos dixerunt sic uenturum quemadmodum et in caelos conscendit, utique in pentecoste. sedenim Hieremias cum dicit, Et congregabo illos ab extremis terrae in die festo paschae, diem significat et pentecostes, qui est proprie dies festus. <3> ceterum omnis dies domini est: omnis hora, omne tempus habile baptismo. si de sollemnitate interest, de gratia nihil refert. [20] CAP. 20. <1> Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus et peruigiliis orare oportet, et cum confessione omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Ioannis: Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua - nobis gratulandum est si non publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras - simul enim de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus, et subsecuturis temptationibus munimenta praestruimus. Vigilate et orate, inquit, ne incidatis in temptationem. <2> et ideo credo temptati sunt quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus ter etiam negauerit. nam et praecesserat dictum, neminem intemptatum regna caelestia consecuturum. <3> ipsum dominum post lauacrum statim temptationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. 'ergo et nos' dicet aliquis, 'a lauacro potius ieiunare oportet.' et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii gratulatio salutis? <4> sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israelis exprobrationem in ipsum retorsit. namque populus mare transgressus et in solitudinem translatus, per quadraginta annos illic cum diuinis copiis aleretur, nihilominus uentris et gulae meminerat quam dei. deinde dominos, post aquam segregates in deserta quadraginta dierum ieiunia emensus, ostendit non pane uiuere hominem dei sed dei uerbo, temptationesque plenitudini et immoderantiae uentris appositas abstinentia elidi. <5> igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lauacro noui natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino, peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere. Petite et accipietis, inquit. quaesistis enim et inuenistis, pulsastis et apertum est uobis. tantum oro, ut cum petitis etiam Tertulliani peccatoris memineritis.