LIBER TERTVLLIANI ADVERSVS VALENTINIANOS. CAP. I. <1> Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis ueritatis et ad fabulas facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod praedicant, si tamen praedicant qui occultant. custodiae officium conscientiae officium est. confusio praedicatur dum religio adserueratur. nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est. <2> idcirco et aditum prius cruciant diutius initiant quam consignant, cum epoptas ante quinquennium instituunt ut opinionem suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem exhibere uideantur quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur silentii officium; <3> attente custoditur quod tarde inuenitur, ceterum tota in adytis diuinitas, tota suspira epoptarum, totum signaculum linguae: simulacrum membri uirilis reuelatur. sed naturae uenerandum nomen allegorica dispositio praetendeus, patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat etconuicium falsis simulacris excusat. proinde quos nunc destinamus haereticos sanctis nominibus et titulis et argumentis uerae religionis uanissima atque turpissima figmenta configurantes--facili caritate ex diuinae copiae occasione quia de multis multa succedere est--Eleusinia Valentiniana fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate caelestia. <4> si bona fide quaeras, concreto uultu, suspenso supercilio "altum est" aiunt. si subtiliter temptes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmat. si scire te subostendas, negant quicquid agnoscunt. si comminus certes astuta simplicitate suam caedem dispergunt. ne discipulis quidem propriis ante commitunt quam suos fecerint. habent artificium quo prius persuadeant quam edocent. ueritas autem docendo persuadet non suadendo docet. CAP II. <1> Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum non etiam sapientes, quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, domino utramque ingente, "estote prudentes ut serpentes et simplices ut columbae." aut si nos propterea insipientes quia simplices, num ergo et illi propterea non simplices quia sapientes? nocentissimi autem qui non simplices sicut stultissimi qui non sapientes. <2> et tamen malim meam partem meliori sumi uitio, si forte. praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere. porro facies dei spectatur in simplicitate quaerendi ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis. deinde infantes testimonium Christi sanguine litauerunt; pueros uocem qui crucem clamant? nec pueri nec infantes, id est simplices non erant; <3> repuerascere nos et apostolus iubet secundum deum, ut malitia infantes per simplicitatem ita demum sapientes sensibus; simul dedit sapientiae ordinem de simplicitate manandi. <4> in summa: Christum columba demonstrare solita est, serpens uero temptare; illa et a primordio diuinae pacis praeco, ille a primordio diuinae imaginis praedo. its facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere, prudentia sola concuterepotius et prodere. CAP. III. <1> abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in casca detrudat, per amfractus seriem suam euoluat; tortuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia; nostrae 10 columbae etiam domus simplex in editis semper et apertis et ad lucem. amat figura spiritus sancti orientem Christi figuram. <2> Nihil ueritas erubescit nisi solummodo abscondi, quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operi- 15 bus omnibus sentit, hoc solum minus notum quod unicum non putauit, quod in numero nominauit, quod in aliis adorauit. <3> alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, adomestico principatu ad incognitum transmouere, a manifesto ad occultum retorquere de limine fidem offendere est. iam si et in totam fabulam initietur nonne tale aliquid recordabitur se in infamia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres et pectines Solis. <4> sed qui ex alia conscientia uenerit fidei, si inueniat tot nomina Aeonum, tot conjugia, tot genimina, tot exitus, tot euentus felicitates infelicitates dispersae atque concisae diuinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas quas apostoli spiritus, his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praeuenit? <5> merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt neque exerte defendunt sed nec omnes quos edocent, perdocent. utique astute, ut pudenda, ceterum inhumane, si honesta. tamen simplices nos omnia scimus. denique hunc primum cuneum congressionis armauimus detectorem et designatorem totius conscientiae illorum primamque hanc uictoriam auspicamur quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est. CAP. IV.<1> nouimus inquam optime originem quoque ipsorum et scimus cur Valentinianos appellemus, licet non esse uideantur, abscesseruat enim a conditore sed minime origo deletur et si forte mutetur: testatio est ipsa mutatio. sperauerat episcopatum Valentinus quia et ingenio poterat et eloquio, sed alium ex martyrii praerogatiua loca potitum indignatus, de ecclesia authenticae regulae abrupit. ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, <2> ad expugnandum conuersus ueritatem et cuiusdam ueteris opinionis semitam nactus Colorbaso uiam delineauit. eam postmodum Ptolomaeus intrauit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa diuinitatis (ut sensus et affectus, motus) incluserat. deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus. <3> multum circa imagines legis Theotimus operatus est. ita nusquam iam Valentinus et tamen Valentiniani qui per Valentinum. soius ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est quantum lupae feminae formam cotidie supparare solemne est. <4> quidni, cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? si ali- quid noui adstruxerint reuelationem statim appellant praesumptionem et charisma ingenium, nec unitatem sed diuersitatem. ideoque prospicimus, seposita alla solemni dissimulatione sua, plerosque diuidi quibusdam articulis. etiam bona fide dicturos "hoc ita non est" et "hoc aliter accipio" et "hoc non agnosco." uarietate enim innouatur regularum facies; habet etiam colores ignorantiarum. CAP V. <1> mihi autem cum archetypis erat limes principalium magistrorum, non cum affectatis ducibus passiuorum discipulorum. nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias quas tot iam uiri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nos- tra antecessores sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis uoluminibus et prodiderunt et retuderuntut Iustinus, philosophus et martyr; ut Miltiades, ecclesiarum sophista; ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus explorator; ut Proculus noster, uirginis senectae et Christianae eloquentiae dignitas, quos in omasi opere fidei quemadmodum in isto optauerim adsequi; <2> aut si in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus praedicator illarum. porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur. nemo tam otiosus fertur, stilo ut materias habens fingat. CAP. VI. <1> igitur hoc libello quo demonstrationem solum praemittentes illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coac- tis et compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo iis usuri sumus, prius demandabo: quorundam enim de Graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formae; quorundam nec de sexu genera conueniunt; quorundam usi- tatior in Graeco notitia est. <2> itaque plurimum Graeca pone- mus; significentiae per paginarum limites aderunt, nec Latinis quidem deerunt Graeca sed in lineis desuper notabuntur ut signum hoc sit personalium nominum propter ambiguitates eorum quae cum alia significatione communicant. quamquam distulerim congestionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari non erit delibatione transpunctatoria expugnatio. congressionis lusi- onem deputa, lector, ante pugnam; ostendam sed non imprimam uulnera. <3> si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet. multa sic digna sunt reuinci ne grauitate adornentur. uanitati proprie festiuitas cedit. congruit et ueritate ridere quia laetans, de aemulis suis ludere quia secura est. cur- andum plane ne risus eius rideatur si fuerit indignus. ceterum ubicumque dignus risus, officium est. denique hocmodo incipiam. CAP. VII. <1> primus omnium Ennius poeta Romanus "caenacula maxima caeli" simpliciter pronuntiauit elati situs nomine uel quia Iouem illic epulantem legerat apud Homerum. sed haeretici quantas supernitates supernitatum et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint extulerint expanderint, mirum est. <2> etiam creatori nostro Enniana caenacula in aedicularum disposita sint forma, aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint. meritorium fac- tus est mundus. <3> Insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum nescio ubi. illic etiam Valentinianorum deus adsummas tegulas habitat. hunc substantaliter quidem ai0w~na te&leion appellant; personaliter uero propa&tora et proarxh&n etiam Bython--quod in sublimibus habitanti min- ime congruebat. innatum immensum infinitum inuisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse si talem definiant qualem scimus esse debere. sic et ante omnia fuisse dicatur. <4> sed ut sit expostulo nec aliud magis in hiuismodi denoto quam quod post omnia inueniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. sit itaque Bythos iste infinitis retro aeuis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et--ut ita dixerim--stupentis diuinitatis, qualem iussit Epicurus. <5> et tamen quem solum uolunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennonian, quam et Charin et Sigen insuper nominant. et forte accedunt in illa commendatissima quiete mouere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. hoc uice seminis in Sige sua uelunt in genitablibus uuluae locis collocat. suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit (utique silentio) Sige. et quem parit? Nus est simillimum Patri et parem per omnia. <6> denique solus hic capere sufficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem Patris. ita et ipse Pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes; atquin non proprie siquidem non solus agnoscitur. nam cum illo processit et femina cui Veritas nomen. Monogenes quia prior genitus quanto congruentius Protogenes uocaretur. ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam--<7>quae si retro non erat, utique nec in Bytho; et quale est ut in deo uita non fuerit! sed et haec suboles, ad initium uniuersitatis et formati Pleromatis totius emissa, facit fructum: Hominem et Ecclesiam procreat. <8> habes ogdoadem, tetradem duplicem ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas ut ita dixerim primordialium Aeonum, fraterna conubia Valentinianorum, deorum, census omnis sanctitatis et maiestatis haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis. CAP. VIII. <1> ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in Patris gloria fruticasset huic numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offere, alios ebulliunt fetus-proinde coniugales per copulam utriusque naturae: hac et Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt; illac Homo et Ecclesia duos amplius aequiperando parentibus, quia et ipso duo cum illis decem tot efficiunt quot ipsi procreauerunt. <2> reddo nunc nomina quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. contra duodenariusnumerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia. cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre de pari exemplo: <3> in scholis Karthaginensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine. cum uirum fortem peroraret "uenio (inquit) ad uos, optimi ciues, de proelio cum Victoria mea, cum Felicitate uestra, Ampliatus Gloriosus Fortunatus Max- imus Triumphalis." et scholastici statim familiae Phosphori feu~ acclamant. <4> audisti Fortunatam et Hedonen et Acinetum et Theletum; acclama familiae Ptolomaei feu~. hoc erit Pleroma illud arcanum, diuinitatis tricenariae plenitudo. uideamus quae sint istorum priuilegia numerorum-- quaternarii et octonarii et duodenarii. <5> interim in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est uis et potestas et libido genitalis Aeonum--quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent et nulla alia de paedagogio nomina. quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et Sterceiae et Syntrophi nominantur? CAP. IX. <1> sed et hoc exceptio personarum est quod solus ille Nus ex omnibus immensi Patris fruitur notione guadens et exultans, illis utique maerentibus. plane Nus et quantum in ipso fuit et uoluerat et temptauerat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incomprehensibilis Pater. sed inter- cessit mater Sige, illa scilicet quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit, etsi de Patris nutu aiunt factum uolentis omnes in desiderium sui accendi. <2> itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi Patrem uruntur, paene scelus factum est. namque ex illis duodecim Aeonibus quos Homo et Ecclesia ediderant nouissima natu Aeon--uiderit soloecismus,Sophia nomen est--incontinentia sui sine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem inquirere et genus contrahit uitii quod exorsum quidem fuerat in illis aliis, qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam, deriuarat, ut solent uitia in corpore alibi connata in aliud membrum perniciem suam efflare. <3> sed enim sub praetexto dilectionis in Patrem aemulatio superabat in Nun solum de Patre gaudentem. ut uero impossibilia contendens Sophia frustra erat et uincitur difficultate et extenditur affectione; modico abfuit prae ui dulcendinis et laboris deuorari et in reliquam substantiam dissolui. nec alias quam pereundo cessasset nisi bono fato in Horon incur- sasset (quaedam et huic uis est: fundamentum, uniuersitatis illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant et Lytrotem et Carpisten. <4> ita Sophia periculo exempta et tarde persuasa de inclinata inuestigatione Patris, conquieuit et totam Enthymesin (animationem) cum passione quae insuper accederat exposuit. CAP X. <1> sed quidam exitum Sophia et restitutionem aliter somniauer- unt: post inritos conatus et spei deiectionem deformatam eam; (pallore, credo, et macie et incuria. proprie utique patrem non minus denegatum dolebat quam amissum.) dehinc in illo maerore ex semetipsa sola nulla opera coniugii concepit et procreat feminam. miraris hoc? et gallina sortita est de suo parere, sed et uultures feminas tantum aiunt. <2> et tamen sine masculo mater et metuere postremo ne finis quoque insisteret, haerere de ratione casus, curare de occultatione. remedia nusquam: ubi enim iam tragoediae atque comoediae a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra pudorem natum? dum in malis res est, suscipit conuertit ad patrem, sed incassum enisa et uires deserebant, in preces succedit. tota enim propinquitas pro ea supplicat, uel maxime Nus. (quid? in causa mali tanti?) nullus tamen Sophiae exitus uacuit: <3> omnes aerumnae eius operantur, siquidem et illa tunc conflictatio in materiae originem peruenit. ignorantia, pauor, maeror substantiae fiunt. ibi demum pater motus aliquando quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec promit in imagine sua femina-marem, quia et de patris sexu ita uariant. adiciunt autem Horon etiam Metagogea (circumductorem) uocari et Horotheten. <4> huius praedicant opera et repressam ab inlicitis et purgatam a malis et dienceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam, et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, Enthymesin uero eius et illam appendicem passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra eum factam--<5>malum, quod aiunt, foras. spiritalem tamen substantiam illam ut naturalem quendam impetum Aeonis sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam. <1> igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sophiam coniugi reducem ille iterum Monogenes ille Nus, otiosus plane de Patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret, nouam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum, turpissimam putem duorum masculorum--<2>aut femina erit Spiritus Sanctus et uulneratur a femina masculus. munus enim his datur unum: procurare concinnationem Aeonum et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam diuidendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aeonas naturam coniugiorum--uides quam rem plane--et Innati coniectationem et idoneos efficere generandi in se agnitionem Patris, quod capere eum non sit neque comprehendere non uisu denique non auditu compotiri eius nisi per Monogenem. <3> et tamen tolerabo quod ita discunt patrem nosse--ne nos et illud! magis denotabo doctrinae peruersitatem quod docebantur incomprehensibile quidem Patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile uero eius generationis illorum et formationis esse rationem. hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur expedire deum non appre-bendi siquidem inapprehensibile eius perpetuitatis est causa. (4) apprehensibile autem non perpetuitatis, sed natiuitatis et formationis, egentium perpetuitatis. <4> filium autem constituunt apprehensibile patris; quomodo tamen apprehendatur tum prolatus Christus edocuit. Spiritus uero Sancti propria ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosegui nossent et ueram inducerentur quietem. CAP. XII. <1> itaque omnes et forma et scientia peraequantur facti omnes quod unusquisque; nemo aliud quia alteri omnes. refunduntur in Nun omnes in Homines, in Theletos, aeque feminae in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ouidius Metamorphoses suas deleuisset si hodie maiorem cognouisset. <2> exinde refecti sunt et constabiliti sunt et in requiem ex ueritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis Patrem concinunt. diffundebatur et ipse laetitia et utique bene cantantibus filiis, nepotibus. quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate liberato. quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? uidemus cotidie nauticorum lasciuias gaudiorum. <3> itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones; unum iam omnes etiam forma nedum sententia, conuenientibus ipsis quoque nouis fratribus et magistris Christo et Spirito Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium. uane, opinor; si enim unum erant omnes ex supra dicta peraequatione, uacabat symbolae ratio quae ferme ex uarietatis gratia constat. <4> unum omnes bonum conferebant quod omnes erant; de modo forsitan fuerit ratio aut de forma ipsius iam peraequationis. igitur ex aere colla- ticio, quod aiunt, in honorem et gloriam Patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt Iesum. eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis et Omnia iam ut ex omnium defloratione constructum: Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolomaei. <5> quam proprius fuit de aliquibus Osciae scurris Pancapipannirapiam uocari a tam otiosis auctoribus nominum. ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornasset, satellites ei angelos proferunt par genus; si inter se, potest fiere, si uero Soteri consubstantiuos-ambigue enim positura inueni--quae erit eminentia eius inter satellites coaequales? CAP. XIII. <1> continet hic igitur ordo primam professionem pariter et nascentium et nubentium et generatium Aeonum, Sophiae ex desi- derio Patris periculosissimum casum. Hori oportunissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritu Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum, Soteris pauoninum ornatum, Angelorum comparaticum antistatum. <2> quod superest, inquis, uos ualete et plaudite. immo quod superest, inquam, uos erudite et proicite.ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurisse dicuntur prima tragoediae scaena, alia autem trans siparium coturnatio est--extra Pleroma dico. et tamen hic exitus sub sinu Patris intra ambitum Hori custodis; qualis extra iam inlibero ubi deus non est? CAP. XIV.<1> namque Enthymesis siue iam Achamoth, quod abhinc scripta hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum uitio indiuiduae passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in uacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. certe nec forma nec facies ulla, defectiua scilicet et abortiua genitura. dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon aborsum ut illud informet de suis uiribus solius substantiae, non etiam scientiae, forma. <2> et tamen cum aliquo peculio relinquitur, id erat odor incorruptibilitatis quo compos se casus sui potiorum desiderio suppararetur. hac misericordia functus non sine Spiritus Sancti societate recurrit Christus in Pleroma. usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina accedere: Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc quaeritur, Sophia de matre manat, Spiritus Sanctus ex angelo. <3> accipit Christi a quo derelictam se statim senserat desiderium. itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere. quem si omnino non nouerat ut inuisibiliter operatum quomodo lumen eius ignotum cum ipso requirebat? tamen temptauit et fortasse adprehendisset si non idem Horos qui matri eius tam prospere uenerat nunc tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamauerit in eam "Iao"--quasi "porro quirites" aut "fidem Caesaris." <4> inde inuenitur "Iao" in scripturis. ita depulsa quominus pergeret nec habens superuolare Crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta ut passioni illi suae intricata multiplici atque perplexae, omni genere eius coepit adfligi: maerore quod non perpetrasset inceptum, metu ne sicut luce ita et uita orbaretur, tum ignorantia. nec ut mater eius, illa enim Aeon, at haec pro conditione deterius insurgente adhuc et alio fluctu, conuersionis scilicet in Christum a quo uiuificata fuerat et in hanc ipsam conuersionem temperata. CAP. XV. <1> age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materiam quam innatam uolunt et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum, recogitauit. <2> audisti conuersionem genus aliud passionis. ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitisse, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri. audisti maerorem et timorem; ex his initiata sunt cetera; nam ex lacrimis eius uniuersa aquarum natura manauit. <3> hinc aestimandum quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundauerit. habuit et salsas,habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes, utique et uenenatas ut et Nonacris inde sudauerit quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit quae ebrios efficit, et Salmacis inde se soluerit quae masculos molles. <4> caelestes imbres pipiauit Achamoth et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrimas seruare curamus, proinde ex consternatione et pauore corporalia elementa ducta sunt. et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum qua conspecti Christi recordans. eodem gaudii risu lumen effulsit. <5> cuius hoc prouidentiae beneficium! quae illam ridere cogebat idcirco ne semper nos in tenebris moraremur. nec obstupescas quin laetitia eius tam splendidum elementum radiauerit mundo cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defuerit saeculo. o risum illuminatorem! o fletum rigatorem! et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore-omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere uoluisset--uel ne cogeretur desertores suos supplicare. CAP. XVI. <1> conuertitur enim ad preces et ipsa more materno, sed Christus quem iam pigebat extra Pleroma proficisci uicarium praeficit. Paracletum Soterem (hic erit Iesus largito et Patre uniuersorum Aeonum summam potestatem subiciendis eis omnibus uti in ipso secundum Apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum angelorum; credas et cum duodecim fascibus. <2> ibidem aduentu pompatico eius concussa Achamoth protinus uelamentum sibi obduxit ex officio primo uenerationis et uerecundiae. dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum; quibus inde conceperat uiribus occurit illi ku&rie xai=re. hic opinor susceptam ille confirmat atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis passionis expumicat non eadem neglegentia in exterminium discre- tis quae acciderat in casibus matris. <3> sed enim exercitata uitia et usu uiriosa confudit atque ita massaliter solidata defixit seorsum in materiae incorporalem paraturam commutans ex incorporali passione, indita habilitate atque natura qua peruenire mox posset in aemulas aequiperantias corpulentiarum ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de uitiis pessima, de conuersione passionalis. haec erat materia quae nos commisit cum Hermogene ceterisque qui deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt. CAP. XVII. <1> abhinc Achamoth expedita tandem de malis omnibus ecce iam proficit et in opera maiora frugescit. prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata--pudet sed aliter exprimere non est--quodammodo subsuriit intra et ipsa in illos et conceptu statim intumuitspiritali ad imaginem ipsam quam ui laetantis ex laetitia prurientis intentionis imbiberat et sibi intimarat. <2> peperit denique et facta est exinde trinitas generum ex trinitate causarum: unum materiale quod ex passione, aliud animale quod ex conuersione, tertium spiritale quod ex imaginatione. CAP. XVIII. <1> hac auctoritate--trium scilicet liberorum--agendis rebus exercitior facta, formare singula genera constituit. sed spiritale quidem non ita potuit attingere ut et ipsa spiritalis; fere enim paria et consubstantiua in alterutrum ualere societas naturae negauit. <2> eo animo se unum ad animale conuertit prolatis Soteris disciplinis. et primum--quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum--deum fingit hunc nostrum et omnium praeter haereticorum, Patrem et Demiurgem et Regem uniuersorum quae post illum, ab illo enim--si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth a qua occulto, nihil sentiens eius et uelut sigillario extrinsecus ductu, in omnem operationem mouebatur. <3> denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum: ut animalium quidem substantiarum quas ad dextram commendant Patrem nuncupant, materialium uero quas ad laeuam delegant Demiurgem nominent, Regem autem communiter in uniuersitatem. CAP. XIX. <1> sed nec nominum proprietas competit proprietati operum de quibus nomina cum deberet illa haec omnia uocitari a qua res agebantur--nisi quod iam nec ab illa! cum enim dicant Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent qui per illam sit operatus, ut ipsam quidem imaginem Patris inuisibilis et incogniti daret, incognitam licet et inuisibilem Demiurgo. eundem autem Demiurgum Nun filium effingeret. Archangeli uero, Demiurgi opus, reliquos Aeonas experimerent. <2> cum imagines audio tantas trium, quaero, non uis nunc ut imagines rideam peruersissimi pictoris illorum: feminam Achamoth imaginem Patris, et ignarum matris Demiurgum--multo magis Patris--imaginem Nu non ignorantis Patrem, et angelos famulos simulacra dominorum? hoc est mulum de asino pingere et Ptolomaeum describere de Valentino. CAP. XX. <1> igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus in ignominiosa aeterni exilii uastitate nouam prouinciam condit, hunc mundum, repurgata confusione et distincta diuersitate duplici substantiae illius detrusae, animalium et materialium. ex incorporalibus corpora aedificat grauia leuia sublimantia et uergentia caelestia atque terrena. tum ipsam caelorum septemplicem scaenam solio desuper suo finit; <2> unde et Sabbatum dictum est ab hebdomade sedis suae et Ogdoada mater Acha-moth ab argumento ogdoadis primigenitalis. caelos autem noerou_j deputant et interdum angelos eos faciunt sicut et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius uirtute sumpserit Adam deuersatus illic inter nubeculas et arbusculas. <3> satis meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in caelestibus nuceta praesumpsit. operatur Demiurgus ignorans et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. plane mater sciebat; quidni suggerebat quae et effectum suum ministrabat? sed tantum fastigium filio extruens per ea opera quae illum et patrem et deum et regem ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ipsa noluit esse nota, postea quaeram. CAP. XXI. <1> interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem et (quod magis rideas) etiam Spiritum Sanctum quasi marem Terram. ita omnem illi honorem contulerunt feminae, puto et barbam-ne dixerim cetera. alioquin Demiurgus adeo rerum non erat com pos--de animalis scilicet census inualitudine spiritalia accedere--ut se solum ratus contionaretur "ego deus et absque me non est." <2> certe tamen non fuisse se retro sciebat. ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque. quomodo ergo solus sibi uidebatur etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitore? CAP. XXII.<1> tolerabilior infamia est apud illos in diabolum uel quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius deputatur ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. <2> et tamen diabolum quoque opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt ut spiritalem natura quam Demiurgum et animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes haere-ses procurantur. CAP. XXIII.<1> singularium autem potestatum arces his finibus collocant: in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma Horo signante lineam extremam; inferius illum metatur medietatem Achamoth filium calcans; subest enim Demiurgus in hebdomade sua; <2> magis diabolus in isto nobiscum conuenit mundo coelemen- tato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum uestem, colorum omnium iudicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset--sicut animalia metus, sicut conuersio eius ipsum Demiurgum. <3> his omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. cuius originaiem Sophiae passionem quia nondum ediderunt ego argumentabor motiunculis eius excussam; credas enim illam in tantis uexationibus etiam febricitasse. CAP XXIV. <1> cum talia de deo uel de diis, qualia de homine figmenta? molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida quam nos unicam nouimus terram--quasi non, etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo, siccauerit --sed ex inuisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit audeo aestimare quia nusquam est: <2> si enim fusili et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse credamus quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. figulat ita hominem Demiurgas et de afflatu suo animat. sic erit et choicus et animalis ad imaginem et similitudinem factus quadruplex res: ut imago quidem choicus deputetur--materialis scilicet etsi non ex materia Demiurgus; similitudo autem animalis--hoc enim et Demiurgus. <3> habes duos. interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam et hanc esse pelliceam tunicam ob-noxiam sensui. CAP. XXV. <1> inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium quoddam seminis spiritalis sicut et ipsa; Achamoth in filio Demiurgo sequestrauerat ne hoc quidem gnaro. (accipe industriam clandestinae prouidentiae huius.) <2> ad hoc enim et deposuerat et occultauerat ut, cum Demiurgus animam mox de suo afflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale quasi per canalem animae deriuaretur in choicum atque ita feturatum in corpore materiali uelut in utero et adultum illic idoneum inueniretur suscipiendo quandoque sermoni perfecto. <3> itaque cum Demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatui eius insertus et pariter corpori inductus quia non magis semen nouerat matris Demiurgus quam ipsam. hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum et Hominis, censum proinde eum ab Achamoth deputantes quemadmodum animalem a Demiurgo, choicum substantis a)rxh~j, carnem materia. habes nouum id est quadruplum Geryontem. CAP. XXVI. <1> sic et exitum singulis diuidunt: materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum uocant, indubitatum interitum; animali uero quem et dextrum appellant dubitatum euentum utpote inter materialem spiritalemque nutanti et illac debito qua plurimum adnuerit. ceterum spiritalem emitti in animalis comparationem ut erudiri cum eo et exerceri in conuersationibus possit. <2> indiguisse enim animalem etiam sensibilium disciplinarum. in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc et Soterem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis. alia adhuc compositione monstruosum uolunt illum prosicias earum substantiarum induisse quarum summam saluti esset redacturus: ut spiritalem quidem susceperit ab Acha-moth, animalem uero quem mox a Demiurgo induit Christum, ceterum corporalem ex animali substantia sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructam administrationis causa interim tulisse quo congressui et conspectui et contactui et defunctui ingratis subiaceret. materiale autem nihil in illo fuisse utpote salutis alienum--quasi aliis fuerit neces- sarius quam egentibus salutem. et totum hoc ut carnis nostrae habitum alienando a Christo a spe etiam salutisexcipiant. CAP. XXVI. <1> nunc reddo de Christo in quem tanta licentia Iesum inserunt quidem quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti et Hominum et deorum suorum: esse etiam Demiurgo suum Christum filium naturalem denique animalem, prolatum ab ipso, promulgatum prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id est per uirginem non ex uirgine editum quia delatus in uirginem transmeatoria potius quam generatorio more processerit per ipsam non ex ipsa, non matrem eam sed uiam passus. <2> super hunc itaque Christum deuolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae. fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum ne marceresceret scilicet reliqua farsura. nam in figuram principalis tetradis quattuor eum substantiis stipant: spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarratiua, et illa Sotericiana, id est columbina. et Soter quidem permansit in Christo impassibilis inlaesibilis inapprehensibilis. denique cum ad prehensiones uenitur, discessit ab illo in cognitione Pilati; <3> proinde nec matris semen admisit iniurias aeque insubditiuum et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. patitur uero animalis et carneus Christus in delineationem superioris Christi qui Achamoth formando substantiuali non agnitionali forma Cruci, ed est Horo, fuerat innixus. ita omnia in imagines surgent, plane et ipsi imaginarii Christiani. CAP. XXVIII. <1> interea Demiurgus omnium adhuc nescius etsi aliquid et ipse per prophetas contionabitur ne huius quidem operis sui intellegens--diuidunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, semen, in Demiurgum--ubi aduentum Soteris accepit propere et ouanter accurrit cum omnibus suis uiribus--cen- turio de euangelio--et de omnibus inluminatus ab illo etiam suam discit quod successurus sit in locum matris. <2> ita exinde securus dispensationem mundi huius uel maxime ecclesiae protegendae nomine quanto tempore oportuit insequitur. CAP. XXIX. <1> colligam nunc ex disperso ad concludendum quae de totius generis humani dispositione iusserunt. triformem naturam primordio professi et tamen inunitam in Adam, inde iam diuidunt per singulares generum proprietates nacti occasionemdistinctionis huiusmodi ex posteritate ipsius Adae moralibus quoque differentiis tripertita. <2> Cain et Abel, Seth fontes quodammodo generis humani in totidem deriuant argumenta naturae atque sententiae: choicum, saluti degeneratum, ad Cain redigunt; animale, mediae spei deliberatum, ad Abel componunt; spiritale, certae saluti praeiudicatum, in Seth recondunt. sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, bonas et malas secundum choicum statum ex Cain et ani- malem ex Abel. <3> spiritalem enim ex Seth de obuenientia super- ducunt iam non naturam sed indulgentiam ut quos Achamoth de superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. choicum enim genus, id est malas animas, numquam capere salutaria; immutabilem enim et irreformabilem naturae pronuntiauerunt. id ergo granum seminis spiritalis modicum et paruulum iactu sed eruditu huius fides augetur atque prouehitur, ut supra diximus, animaeque hoc ipso ita ceteris praeuerterant ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit. <4> ex earum ergo laterculo et in reges et in sacerdotes allegere consueuerat; quae nunc quoque si plenam atque perfectam notitiam apprehenderint istarum neniarum naturificatae iam spiritalis condicionis germanitate certam obtinebunt salutem immo omnimodo debitam. CAP. XXX. <1> ideoque neo operationes necessarias sibi existimant neo ulla disciplinae mania obseruant martyrii quoque eludentes necessitatem qua uolant interpretatione. hanc enim regulam ani- mali semini praestitutam ut salutem quam non de priuilegio status possidemus de suffragio actus elaboremus. nobis enim inscriptura huius seminis qui imperfectae scientiae sumus qua non norimus Theletum et utique abortui deputatur (quod mater illorum!). <2> sed nobis quidem--uae si excesserimus in aliquod disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi nescio ubi et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optauerimus. <3> illi uero et de passiuitate uitae et diligentia delictorum generositatem suam uindicent blandiente suis Achamoth quoniam et ipsa delinquendo proficit. nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum "comiti," id est feminae, adhaerendi. alioquin degenerem nec legitimum ueritatis qui deuersatus in mundo non amauerit feminam nec se ei iunxerit. et quid facient spadones quos uidemus apudillos? CAP. XXXI. <1> superest de consummatione et dispensatione mercedis: ubi Achamoth totani massam seminis sui presserit dein colligere in horreum coeperit, uel cum ad molas delatum et defarinatum in consparsione salutari absconderit donec totum confrequentetur, tunc consummatio urgebit. igitur imprimis ipsa Achamoth de regione medietatis de tabulato secundo in summumtransferetur restituta Pleromati. statim excinit compacticius ille Soter--Sponsus scilicet; ambo coniugium nouum fient --hic erit in scripturis sponsus et sponsalis Pleroma. <2> credas enim ubi de loco in locum transmigratur leges quoque Iulias interuenire. sicut et scaenem et Demiurgus tunc de hebdomade caelesti in superiora mutabit in uacuum iam caenaculum matris sciens iam nec uidens illam. nam si ita erat, semper ignorare maluisset. CAP. XXXII. <1> humana uero gens in hoc exitus ibit: choicae et materialis notae totum in interitum quia omnis caro foenum. et anima mortalis apud illos nisi quae salutem fide inuenerit. iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula transmittentur--agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro deputaci qua census animalis. nihil in Pleromacis palatium admittitur nisi spiritale examen Valentini. <2> illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est interiores; despoliare est autem deponere animas quibus induti uidebantur, easque Demiurgo suo reddent quas ab eo auerterant. ipsi autem spiritus in totum fient intellectuales neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita inuisibiliter in Pleroma recipiuntur. furtim si ita est. <3> quid deinde? angelis distribuentur satellitibus Soteris. in filios putas? non. sed in adparatores? ni istud quidem. sed in imagines? utinam uel hoc. in quid ergo si non pudet dicere? in sponsas! tunc illi sabinas raptas inter se de matrimoniis ludent. haec erat spiritalium merces, hoc prae- mium credendi. <4> fabulae tales utiles ut Marcus aut Gaius in hac carne barbatus et in hac anima seuerus maritus pater auus proauus--certe quod sufficit masculus--in nyphone Pleromatis ab angelo. . . tacendo iam dixi; et forsitan parias aliquem nouissimum Aeonem. his nuptiis recte deducendis pro face et flammeo tunc credo ille ignis arcanus erumpet et uniuersam substantiam depopulatus ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur et nulla iam fabula. <5> sed ne ego temerarius qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim. uerendum mihi est ne Achamoth quae se nec filio agnitam uoluit insaniet, ne Theletus irascatur, ne Fortunata acerbetur. et tamen homo sum Demiurgi; illuc habeo deuertere ubi post excessum omnino non obnubitur, ubi superindui potius quam despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis non angelus non angela; nemo mihi quicquam faciet quem nec tunc masculum inueniet. CAP. XXXIII. <1> producam denique uelut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter atque aliter commendata ab emendatioribus Ptolomaei. exstiterunt enim de schola ipsius discipuli supermagistrum qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. <2> una enim sans non erat Cogitatio qua nihil producere potuisset. ex duabus facillime prolatum secundum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem Voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim uis, ut quae effectum praestat Cogitationi, uiritatis obtinet censum. CAP. XXXIV. <1> pudiciores alii honorem diuinitatis recordati ut etiam unius coniugis dedecus ab eo auellerent maluerunt nullum Bytho sexum deputare et fortasse hoc dominum non hic deus neutro genere pronuntiant. <2> alii contra magis et masculum et feminam dicunt ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator Fenestella. CAP. XXXV. <1> sunt qui nec principatum Bytho defendunt sed postumatum, ogdoadem ante omnia praemittentes ex tetrade quidem et ipsum sed et aliis nominibus deriuatam. primo enim constituunt Proarchen, secondo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. <2> ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoeto secondo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Inuisibili quarto et ottauo loco Agenneton. hoc quae ratio disponat ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur malo ignorare quam discere. quid enim recti habent quae tam peruerse proferuntur? CAP. XXXVI. <1> quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum Aeonem uoluerunt alium ex alio per gradus reuera Gemonios structam, sed mappa quod aiunt missa semel octoiugum istam ex Propatore et Ennoea eius excusam. ex ipso denique rerum motu nomina gerunt: <2> cum (inquiunt) cogitauit proferre, hoc Pater dictus est; cum protulit quia uero protulit, hic Veritas appellata est. cum semetipsum uoluit probare, hoc Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitauit cum protulit, tane Ecclesia nuncupata est. sonuit Homo Sermonem, et hic est primogenitus filius; et Sermoni accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium omninopusillum. CAP. XXXVII. <1> accipe alia ingenia circulatoria insignioris apud eos magistri qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: "est (inquit) ante omnia Proarche inexcogitabile et inenarrabile innominabile quod ego nomino Monoteta. cum hac erit alia uirtus quam et ipsam appello Honoteta. <2> Monotes et Henotes, id est Solitas et Unitas, cum unum essent protulerunt non proferentes initium omnium intellectuale innascibile inuisibile quod Sermo Monada uocauit. huic adest consubstan- tiua uirtus quam appellat Unionem. hae igitur uirtutes,Solitas, Unitas Singularitas, Unio, ceteras prolationes Aeonum propagarunt." o differentia, mutetur Unio et Unitas et Singularitas et Solitas quaqua designaueris--unum est. CAP. XXXVIII. <1> humanior iam Secundus ut breuior, ogdoadem in duas tetradas diuidens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras, tantum quod desultricem et defectricem illam uirtutem non uult ab aliquo deducete Aeonum sed a fructibus de substantiauenientibus. CAP. XXXIX. <1> de ipso iam domino Iesu quanta diuersitas scinditur: hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt: illi ex solis decem constitisse contendunt quos Sermo et Vita protulerunt. inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerint tituli. isti ex duodecim potius ex Hominis et Ecclesiae fetu ideoque Filium Hominis auite pronuntiatum. alii a Christo et Spiritu Sancto constabiliendae conuersitati prouisis confictum et inde paternae appellationis heredem. <2> sunt qui Filium Hominis non aliunde conceperint dicendum quam quia ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Hominem appellasse se praesumpserit, ut quid amplius speres de dius dei fide cui nunc adaequaris. talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis redundantia. atque ita insolescentes doctrinae Valentinianorum in siluas iam exoleuerunt Gnosticorum.