[0,0] ANDRIA - PROLOGUS Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit, id sibi negoti credidit solum dari, populo ut placerent quas fecisset fabulas. Verum aliter euenire multo intellegit; 5 nam in prologis scribundis operam abutitur, non qui argumentum narret, sed qui maleuoli ueteris poetae maledictis respondeat. Nunc quam rem uitio dent, quaeso, animum adtendite. Menander fecit Andriam et Perinthiam. 10 Qui utramuis recte norit ambas nouerit: non ita dissimili sunt argumento, et tamen dissimili oratione sunt factae ac stilo. Quae conuenere in Andriam ex Perinthia fatetur transtulisse atque usum pro suis. 15 Id isti uituperant factum atque in eo disputant contaminari non decere fabulas. Faciuntne intellegendo ut nihil intellegant? Qui quom hunc accusant, Naeuium, Plautum, Ennium accusant, quos hic noster auctores habet, 20 quorum aemulari exoptat neglegentiam potius quam istorum obscuram diligentiam. dehinc ut quiescant porro moneo et desinant male dicere, malefacta ne noscant sua. Fauete, adeste aequo animo et rem cognoscite, 25 ut pernoscatis ecquid spei sit relicuom, posthac quas faciet de integro comoedias, spectandae an exigendae sint uobis prius. [1,1] ACTUS I, 1 (SIMO, SOSIA) (SIMO) Vos istaec intro auferte: abite. Sosia, ades dum: paucis te uolo. (SOSIA) Dictum puta: nempe ut curentur recte haec? (SIMO) Immo aliud. 30 (SOSIA) Quid est quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius? (SIMO) Nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro, sed eis quas semper in te intellexi sitas, fide et taciturnitate. (SOSIA) Exspecto quid uelis. (SIMO) 35 Ego postquam te emi, a paruolo ut semper tibi apud me iusta et clemens fuerit seruitus scis. Feci ex seruo ut esses libertus mihi, propterea quod seruibas liberaliter. Quod habui summum pretium persolui tibi. (SOSIA) In memoria habeo. (SIMO) Haud muto factum. 40 (SOSIA) Gaudeo si tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo, et id gratum fuisse aduorsum te habeo gratiam. Sed hoc mihi molestumst; nam istaec commemoratio quasi exprobratiost inmemoris benefici. 45 Quin tu uno uerbo dic quid est quod me uelis. (SIMO) Ita faciam. Hoc primum in hac re praedico tibi: quas credis esse has non sunt uerae nuptiae. (SOSIA) Quor simulas igitur? (SIMO) Rem omnem a principio audies: eo pacto et gnati uitam et consilium meum 50 cognosces, et quid facere in hac re te uelim. Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, liberius uiuendi fuit potestas. Nam antea qui scire posses aut ingenium noscere, dum aetas, metus, magister prohibebant? (SOSIA) Itast. (SIMO) 55 Quod plerique omnes faciunt adulescentuli, ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos alere, aut canes ad uenandum, aut ad philosophos, horum ille nil egregie praeter cetera studebat et tamen omnia haec mediocriter. gaudebam. 60 (SOSIA) Non iniuria; nam id arbitror adprime in uita esse utile, ut nequid nimis. (SIMO) Sic uita erat: facile omnis perferre ac pati; cum quibus erat quomque una, is sese dedere, eorum obsequi studiis, aduorsus nemini, 65 numquam praeponens se illis; ita ut facillume sine inuidia laudem inuenias et amicos pares. (SOSIA) Sapienter uitam instituit; namque hoc tempore obsequium amicos, ueritas odium parit. (SIMO) Interea mulier quaedam abhinc triennium 70 ex Andro commigrauit huc uiciniae, inopia et cognatorum neglegentia coacta, egregia forma atque aetate integra. (SOSIA) Ei, uereor nequid Andria adportet mali! (SIMO) Primo haec pudice uitam parce ac duriter 75 agebat, lana ac tela uictum quaeritans; sed postquam amans accessit pretium pollicens unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium hominum ab labore procliue ad lubidinem, accepit condicionem, dehinc quaestum occipit. 80 Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium perduxere illuc, secum ut una esset, meum. Egomet continuo mecum : « Certe captus est; habet ». Obseruabam mane illorum seruolos uenientis aut abeuntis: rogitabam « Heus puer, 85 dic sodes, quis heri Chrysidem habuit? » Nam Andriae illi id erat nomen. (SOSIA) Teneo. (SIMO) Phaedrum aut Cliniam dicebant aut Niceratum; nam i tres tum simul amabant. « Eho quid Pamphilus? - Quid? symbolam dedit, cenauit. » Gaudebam. Item alio die 90 quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum quicquam attinere. Enimuero spectatum satis putabam et magnum exemplum continentiae; nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi, neque commouetur animus in ea re tamen, 95 scias posse habere iam ipsum suae uitae modum. Quom id mihi placebat, tum uno ore omnes omnia bona dicere et laudare fortunas meas, qui gnatum haberem tali ingenio praeditum. Quid uerbis opus est? Hac fama inpulsus Chremes 100 ultro ad me uenit, unicam gnatam suam cum dote summa filio uxorem ut daret placuit: despondi. Hic nuptiis dictust dies. (SOSIA) Quid obstat quor non uerae fiant? (SIMO) Audies. Ferme in diebus paucis quibus haec acta sunt Chrysis uicina haec moritur. (SOSIA) 105 O factum bene! Beasti : ei metui a Chryside. (SIMO) Ibi tum filius cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens; curabat una funus; tristis interim, nonnumquam conlacrumabat. Placuit tum id mihi. 110 Sic cogitabam « Hic paruae consuetudinis causa huius mortem tam fert familiariter: quid si ipse amasset? quid hic mihi faciet patri? » Haec ego putabam esse omnia humani ingeni mansuetique animi officia. Quid multis moror? 115 Egomet quoque eius causa in funus prodeo, nil suspicans etiam mali. (SOSIA) Hem quid id est? (SIMO) Scies. Efertur. Ius. Interea inter mulieres quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam forma - - - (SOSIA) Bona fortasse. (SIMO) Et uoltu, Sosia, 120 adeo modesto, adeo uenusto ut nil supra. Quia tum mihi lamentari praeter ceteras uisast, et quia erat forma praeter ceteras honesta ac liberali, accedo ad pedisequas, quae sit rogo. Sororem esse aiunt Chrysidis. 125 Percussit ilico animum. Attat hoc illud est, hinc illae lacrumae, haec illast misericordia. (SOSIA) Quam timeo quorsum euadas! (SIMO) Funus interim procedit. Sequimur; ad sepulcrum uenimus; in ignem inpositast; fletur. Interea haec soror 130 quam dixi ad flammam accessit inprudentius, satis cum periclo. Ibi tum exanimatus Pamphilus bene dissimulatum amorem et celatum indicat: adcurrit; mediam mulierem complectitur: « Mea Glycerium, » inquit «quid agis? quor te is perditum? » 135 Tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres, reiecit se in eum flens quam familiariter! (SOSIA) Quid ais? (SIMO) Redeo inde iratus atque aegre ferens; nec satis ad obiurgandum causae. Diceret : « Quid feci? quid commerui aut peccaui, pater? 140 Quae sese in ignem inicere uoluit, prohibui seruaui. » Honesta oratiost. (SOSIA) Recte putas; nam si illum obiurges uitae qui auxilium tulit, quid facias illi qui dederit damnum aut malum? (SIMO) Venit Chremes postridie ad me clamitans 145 indignum facinus; comperisse Pamphilum pro uxore habere hanc peregrinam. Ego illud sedulo negare factum. Ille instat factum. Denique ita tum discedo ab illo ut qui se filiam neget daturum. (SOSIA) Non tu ibi gnatum ? - - - (SIMO) Ne haec quidem satis uehemens causa ad obiurgandum. 150 (SOSIA) Qui? cedo. (SIMO) « Tute ipse his rebus finem praescripsti, pater. Prope adest quom alieno more uiuendumst mihi: sine nunc meo me uiuere interea modo. » (SOSIA) Qui igitur relictus est obiurgandi locus? (SIMO) 155 Si propter amorem uxorem nolet ducere, ea primum ab illo animum aduortenda iniuriast. Et nunc id operam do, ut per falsas nuptias uera obiurgandi causa sit, si deneget; simul sceleratus Dauos si quid consili 160 habet, ut consumat nunc, quom nil obsint doli; quem ego credo manibus pedibusque obnixe omnia facturum, magis id adeo mihi ut incommodet quam ut obsequatur gnato. (SOSIA) Quapropter? (SIMO) Rogas? Mala mens, malus animus. Quem quidem ego si sensero - - - 165 Sed quid opust uerbis? Sin eueniat quod uolo, in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes cui mi expurgandus est: et spero confore. Nunc tuomst officium has bene ut adsimules nuptias, perterrefacias Dauom, obserues filium quid agat, quid cum illo consili captet. 170 (SOSIA) Sat est curabo. Eamus nunc iam intro. (SIMO) I prae, sequar. [1,2] (SIMO, DAVOS) (SIMO) Non dubiumst quin uxorem nolit filius, ita Dauom modo timere sensi, ubi nuptias futuras esse audiuit. Sed ipse exit foras. 175 (DAVOS) Mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitas uerebar quorsum euaderet. Qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo, numquam quoiquam nostrum uerbum fecit neque id aegre tulit. (SIMO) At nunc faciet, neque, ut opinor, sine tuo magno malo. 180 (DAVOS) Id uoluit, nos sic necopinantis duci falso gaudio, sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi, ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias astute. (SIMO) Carnufex quae loquitur? (DAVOS) Erus est neque prouideram. (SIMO) Daue. (DAVOS) Hem quid est? (SIMO) Eho dum ad me ! (DAVOS) Quid hic uolt? (SIMO) Quid ais? (DAVOS) Qua de re? (SIMO) Rogas? Meum gnatum rumor est amare. 185 (DAVOS) Id populus curat scilicet. (SIMO) Hoccin agis, an non? (DAVOS) Ego uero istuc. (SIMO) Sed nunc ea me exquirere iniqui patris est; nam quod antehac fecit nil ad me attinet. Dum tempus ad eam rem tulit, siui animum ut expleret suom; nunc hic dies aliam uitam defert, alios mores postulat. 190 Dehinc postulo, siue aequomst, te oro, Daue, ut redeat iam in uiam. Hoc quid sit? Omnes qui amant grauiter sibi dari uxorem ferunt. (DAVOS) Ita aiunt. (SIMO) Tum si quis magistrum cepit ad eam rem improbum, ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat. (DAVOS) Non hercle intellego. (SIMO) Non? hem ! (DAVOS) Non: Dauos sum, non Oedipus. (SIMO) Nempe ergo aperte uis quae restant me loqui? 195 (DAVOS) Sane quidem. (SIMO) Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis fallaciae conari, quo fiant minus, aut uelle in ea re ostendi quam sis callidus, uerberibus caesum te in pistrinum, Daue, dedam usque ad necem, 200 ea lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam. Quid, hoc intellextin? anondum etiam ne hoc quidem? (DAVOS) Immo callide, ita aperte ipsam rem modo locutu's, nil circumitione usus es. (SIMO) Ubiuis facilius passus sim quam in hac re me deludier. (DAVOS) Bona uerba, quaeso. (SIMO) Inrides? nil me fallis. Sed dico tibi: 205 ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum. Caue! [1,3] (DAVOS) (DAVOS) Enimuero, Daue, nil locist segnitiae neque socordiae, quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis: quae si non astu prouidentur, me aut erum pessum dabunt. Nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem, an auscultem seni. 210 Si illum relinquo, eius uitae timeo; sin opitulor, huius minas, quoi uerba dare difficilest. Primum iam de amore hoc comperit; me infensus seruat, ne quam faciam in nuptiis fallaciam. Si senserit, perii: {aut} si lubitum fuerit, causam ceperit quo iure quaque iniuria praecipitem {me} in pistrinum dabit. 215 Ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria, si{ue} ista uxor siue amicast, grauida e Pamphilost. Audireque rumst operae pretium audaciam (nam inceptiost amentium, haud amantium): quidquid peperisset, decreuerunt tollere. 220 Et fingunt quandam inter se nunc fallaciam ciuem Atticam esse hanc: « Fuit olim quidam senex mercator; nauim is fregit apud Andrum insulam; is obiit mortem. » Ibi tum hanc eiectam Chrysidis patrem recepisse orbam paruam. Fabulae! 225 Mi quidem hercle non fit uerisimile; atque ipsis commentum placet. Sed Mysis ab ea egreditur. At ego hinc me ad forum ut conueniam Pamphilum, ne de hac re pater inprudentem opprimat. [1,4] (MYSIS) (MYSIS) Audiui, Archylis, iamdudum: Lesbiam adduci iubes. Sane pol illa temulentast mulier et temeraria, 230 nec satis digna quoi committas primo partu mulierem. Tamen eam adducam? Inportunitatem spectate aniculae quia compotrix eius est. Di, date facultatem, obsecro, huic pariundi atque illi in aliis potius peccandi locum. Sed quidnam Pamphilum exanimatum uideo? Vereor quid siet. 235 Opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat. [1,5] (PAMPHILUS, MYSIS) (PAMPHILUS) Hoccinest humanum factum aut inceptum? hoccin{est} officium patris? (MYSIS) Quid illud est? (PAMPHILUS) Pro deum fidem quid est, si haec non contumeliast? Uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit praescisse me ante? nonne priuS communicatum oportuit? 240 (MYSIS) Miseram me, quod uerbum audio! (PAMPHILUS) Quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi gnatam suam uxorem, id mutauit, quia me inmutatum uidet? Itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat? Quod si fit pereo funditus. 245 Adeon hominem esse inuenustum aut infelicem quemquam ut ego sum! Pro deum atque hominum fidem! Nullon ego Chremetis pacto adfinitatem effugere potero? Quot modis contemptus, spretus ! Facta, transacta omnia. Hem repudiatus repetor. Quam ob rem? nisi si id est quod suspicor: 250 aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest, itur ad me. (MYSIS) Oratio haec me miseram exanimauit metu. (PAMPHILUS) Nam quid ego dicam de patre? Ah, tantamne rem tam neglegenter agere! Praeteriens modo mi apud forum « Uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie » inquit: « para, 255 abi domum. » Id mihi uisust dicere « Abi cito ac suspende te.» Obstipui. Censen me uerbum potuisse ullum proloqui? aut ullam causam, ineptam saltem, falsam, iniquam? Obmutui. Quod si ego rescissem id prius, quid facerem si quis nunc me roget: aliquid facerem ut hoc ne facerem. Sed nunc quid primum exsequar? 260 Tot me inpediunt curae, quae meum animum diuorsae trahunt, amor, misericordia huius, nuptiarum sollicitatio, tum patris pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhuc quae meo quomque animo lubitumst facere. Eine ego ut aduorser? Ei mihi! Incertumst quid agam. (MYSIS) Misera timeo « incertum » hoc quorsus accidat. 265 Sed nunc peropust, aut hunc cum ipsa, aut de illa aliquid me aduorsum hunc loqui. Dum in dubiost animus, paullo momento huc uel illuc impellitur. (PAMPHILUS) Quis hic loquitur? Mysis, salue. (MYSIS) O salue, Pamphile. (PAMPHILUS) Quid agit? (MYSIS) Rogas? Laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diem quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. tum autem hoc timet, ne deseras se. 270 (PAMPHILUS) Hem, egone istuc conari queam? Egon propter me illam decipi miseram sinam, quae mihi suom animum atque omnem uitam credidit, quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim? bene et pudice eius doctum atque eductum sinam 275 coactum egestate ingenium inmutarier? Non faciam. (MYSIS) Haud uerear, si in te solo sit situm; sed uim ut queas ferre. (PAMPHILUS) Adeon me ignauom putas, adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum, ut neque me consuetudo, neque amor, neque pudor 280 commoueat neque commoneat ut seruem fidem? (MYSIS) Unum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui. (PAMPHILUS) Memor essem? O Mysis Mysis, etiam nunc mihi scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis de Glycerio. Iam ferme moriens me uocat. 285 Accessi; uos semotae: nos soli: incipit « Mi Pamphile, huius formam atque aetatem uides, nec clam te est quam illi nunc utraeque inutiles et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient. Quod ego per hanc te dexteram {oro} et genium tuom, 290 per tuam fidem perque huius solitudinem te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras. Si te in germani fratris dilexi loco, siue haec te solum semper fecit maxumi, seu tibi morigera fuit in rebus omnibus, 295 te isti uirum do, amicum, tutorem, patrem; bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fide{i}. » Hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat. Accepi: acceptam seruabo. (MYSIS) Ita spero quidem. (PAMPHILUS) Sed quor tu abis ab illa? (MYSIS) Obstetricem accerso. (PAMPHILUS) Propera. Atque audin? Verbum unum caue de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam - - - 300 (MYSIS) Teneo. [2,1] ACTUS II, 1 (CHARINUS), BYRRIA, PAMPHILUS) (CHARINUS) Quid ais, Byrria? Daturne illa Pamphilo hodie nuptum? (BYRRIA) Sic est. (CHARINUS) Qui scis? (BYRRIA) Apud forum modo e Dauo audiui. (CHARINUS) Vae misero mihi! Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit, ita, postquam adempta spes est, lassus, cura confectus stupet. 305 (BYRRIA) Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod uis, id uelis quod possit. (CHARINUS) Nil uolo aliud nisi Philumenam. (BYRRIA) Ah! quanto satiust te id dare operam qui istum amorem ex animo amoueas {tu}, quam id loqui quo mage lubido frustra incendatur tua! (CHARINUS) Facile omnes, quom ualemus, recta consilia aegrotis damus. Tu si hic sis aliter sentias. (BYRRIA) Age age, ut lubet. 310 (CHARINUS) Sed Pamphilum uideo. Omnia experiri certumst prius quam pereo. (BYRRIA) Quid hic agit? (CHARINUS) Ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo meum: credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies: interea fiet aliquid, spero. (BYRRIA) Id « aliquid » nil est. (CHARINUS) Byrria, quid tibi uidetur? Adeon ad eum? 315 (BYRRIA) Quidni? Si nil impetres, ut te arbitretur sibi paratum moechum, si illam duxerit. (CHARINUS) Abin hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus? (PAMPHILUS) Charinum uideo. Salue. (CHARINUS) O salue, Pamphile. Ad te aduenio, spem, salutem, auxilium, consilium expetens. 320 (PAMPHILUS) Neque pol consili locum habeo neque ad auxilium copiam. Sed istuc quidnamst? (CHARINUS) Hodie uxorem ducis? (PAMPHILUS) Aiunt. (CHARINUS)Pamphile, si id facis, hodie postremum me uides. (PAMPHILUS) Quid ita? (CHARINUS) Ei mihi ! uereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. (BYRRIA) Ego dicam. (PAMPHILUS) Quid est? (BYRRIA) Sponsam hic tuam amat. (PAMPHILUS) Ne iste haud mecum sentit. Eho dum dic mihi: num quid nam amplius tibi cum illa fuit, Charine? 325 (CHARINUS) Ah{a}, Pamphile, nil. (PAMPHILUS) Quam uellem! (CHARINUS) Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro, principio ut ne ducas. (PAMPHILUS) Dabo equidem operam. (CHARINUS) Sed si id non potest aut tibi nuptiae hae sunt cordi - - - (PAMPHILUS) Cordi ? (CHARINUS) Saltem aliquot dies profer, dum proficiscor aliquo ne uideam. (PAMPHILUS) Audi nunc iam: 330 ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto, quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi. Nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier. (CHARINUS) Reddidisti animum. (PAMPHILUS) Nunc siquid potes aut tu aut hic Byrria, facite, fingite, inuenite, efficite qui detur tibi; ego id agam mihi qui ne detur. (CHARINUS) Sat habeo. 335 (PAMPHILUS) Dauom optume uideo, quoius consilio fretus sum. (CHARINUS) At tu hercle haud quicquam mihi, nisi ea quae nil opus sunt scire. Fugin' hinc? (BYRRIA) Ego uero ac lubens. [2,2] (DAVOS, (CHARINUS), PAMPHILUS) (DAVOS) Di boni, boni quid porto ! Sed ubi inueniam Pamphilum, ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio? (CHARINUS) Laetus est nescio quid. 340 (PAMPHILUS) Nil est: nondum haec resciuit mala. (DAVOS) Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias - - - (CHARINUS) Audin' tu illum? (DAVOS) Toto me oppido exanimatum quaerere. Sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? (CHARINUS) Cessas conloqui? (DAVOS) Habeo. (PAMPHILUS) Daue, ades, resiste. (DAVOS) Quis homost, qui me - - - ? O Pamphile, 345 te ipsum quaero. Eugae, Charine! ambo opportune: uos uolo. (PAMPHILUS) Daue, perii. (DAVOS) Quin tu hoc audi. (CHARINUS) Interii. (DAVOS) Quid timeas scio. (PAMPHILUS) Mea quidem hercle certe in dubio uitast. (DAVOS) Et quid tu, scio. (PAMPHILUS) Nuptiae mi - - - (DAVOS) Etsi scio? (PAMPHILUS) Hodie - - - (DAVOS) Obtundis, tam etsi intellego? Id paues, ne ducas tu illam; tu autem ut ducas. (CHARINUS) Rem tenes. (PAMPHILUS) Istuc ipsum. 350 (DAVOS) Atque istuc ipsum nil periclist: me uide. (PAMPHILUS) Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. (DAVOS) Em, libero: uxorem tibi non dat iam Chremes. (PAMPHILUS) Qui scis? (DAVOS) Scio. Tuos pater modo me prehendit: ait tibi uxorem dare hodie, item alia multa, quae nunc non est narrandi locus. 355 Continuo ad te properans percurro ad forum, ut dicam haec tibi. Ubi te non inuenio, ibi escendo in quendam excelsum locum; circumspicio. Nusquam. Forte ibi huius uideo Byrriam; rogo: negat uidisse. Mihi molestum. Quid agam cogito. Redeunti interea ex ipsa re mi incidit suspicio « Hem, 360 paullulum opsoni; ipsu' tristis; de inprouiso nuptiae: non cohaerent. » (PAMPHILUS) Quorsus nam istuc? (DAVOS) Ego me continuo ad Chremem. Quom illo aduenio, solitudo ante ostium: iam id gaudeo. (CHARINUS) Recte dicis. (PAMPHILUS) Perge. (DAVOS) Maneo. Interea intro ire neminem uideo, exire neminem, matronam nullam in aedibus, nil ornati, nil tumulti: accessi. Intro aspexi. 365 (PAMPHILUS) Scio: magnum signum. (DAVOS) Num uidentur conuenire haec nuptiis? (PAMPHILUS) Non opinor, Daue. (DAVOS)« Opinor » narras? non recte accipis; certa res est. Etiam puerum inde abiens conueni Chremi; holera et pisciculos minutos fer{r}e obolo in cenam seni. (CHARINUS) liberatus sum hodie, Daue, tua opera. 370 (DAVOS) Ac nullus quidem. (CHARINUS) Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat. (DAVOS) Ridiculum caput ! Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere, nisi uides, nisi senis amicos oras ambis. (CHARINUS) Bene mones, ibo, etsi hercle saepe iam me spes haec frustratast. Vale. [2,3] (PAMPHILUS, DAVOS) (PAMPHILUS) Quid igitur sibi uolt pater? quor simulat? 375 (DAVOS) Ego dicam tibi. Si id suscenseat nunc, quia non det tibi uxorem Chremes, ipsus sibi esse iniurius uideatur, neque id iniuria, prius quam tuom ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit. Sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet: tum illae turbae fient. (PAMPHILUS) Quiduis patiar. 380 (DAVOS) Pater est, Pamphile: Difficilest. Tum haec solast mulier. Dictum {ac} factum inuenerit aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. (PAMPHILUS) Eiciat? (DAVOS) Cito. (PAMPHILUS) Cedo igitur quid faciam, Daue? (DAVOS) Dic te ducturum. (PAMPHILUS) Hem. (DAVOS) Quid est? (PAMPHILUS) Egon dicam? (DAVOS) Quor non? (PAMPHILUS) Numquam faciam. (DAVOS) Ne nega. (PAMPHILUS) Suadere noli. 385 (DAVOS) Ex ea re quid fiat uide. (PAMPHILUS) Ut ab illa excludar, hoc concludar. (DAVOS) Non itast. Nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem « Ducas uolo hodie uxorem »; tu « Ducam » inquies. Cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia. 390 quae nunc sunt certa ei consilia, incerta ut sient, sine omni periclo; nam hoc haud dubiumst quin Chremes tibi non det gnatam; nec tu ea causa minueris haec quae facis, ne is mutet sm sententiam. Patri dic uelle, ut, quom uelit, tibi iure irasci non queat. 395 Nam quod tu speres : « Propulsabo facile uxorem his moribus; dabit nemo », inueniet inopem potius quam te corrumpi sinat. Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris. Aliam otiosus quaeret; interea aliquid acciderit boni. (PAMPHILUS) Itan credis? (DAVOS) Haud dubium id quidemst. (PAMPHILUS) Vide quo me inducas. (DAVOS) Quin taces? 400 (PAMPHILUS) Dicam. Puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost; nam pollicitus sum suscepturum. (DAVOS) O facinus audax! (PAMPHILUS) Hanc fidem sibi me obsecrauit, qui se sciret non deserturum, ut darem. (DAVOS) Curabitur. Sed pater adest. Caue te esse tristem sentiat. [2,4] (SIMO, DAVOS, PAMPHILUS) (SIMO) Reuiso quid agant, aut quid captent consili. (DAVOS) 405 Hic nunc non dubitat quin te ducturum neges. Venit meditatus alicunde ex solo loco: orationem sperat inuenisse se qui differat te: proin tu fac apud te ut sies. (PAMPHILUS) Modo ut possim, Daue. (DAVOS) Crede, inquam, hoc mihi, Pamphile, 410 numquam hodie tecum commutaturum patrem unum esse uerbum, si te dices ducere. [2,5] (BYRRIA, SIMO, DAVOS, PAMPHILUS) (BYRRIA) Erus me relictis rebus iussit Pamphilum hodie obseruare, ut quid ageret de nuptiis scirem: id propterea nunc hunc uenientem sequor. 415 ipsum adeo praesto uideo cum Dauo: hoc agam. (SIMO) Utrumque adesse uideo. (DAVOS) Em, serua. (SIMO) Pamphile. (DAVOS) Quasi de inprouiso respice ad eum. (PAMPHILUS) Ehem pater. (DAVOS) Probe. (SIMO) Hodie uxorem ducas, ut dixi, uolo. (BYRRIA) Nunc nostrae timeo parti quid hic respondeat. (PAMPHILUS) Neque istic neque alibi tibi erit usquam in me mora. 420 (BYRRIA) Hem. (DAVOS) Obmutuit. (BYRRIA) Quid dixit? (SIMO) Facis ut te decet, quom istuc quod postulo impetro cum gratia. (DAVOS) Sum uerus? (BYRRIA) Herus, quantum audio, uxore excidit. (SIMO) I nunc iam intro, ne in mora, quom opus sit, sies. (PAMPHILUS) Eo. - (BYRRIA) 425 Nullane in re esse quoiquam homini fidem! Verum illud uerbumst, uolgo quod dici solet, omnis sibi malle melius esse quam alteri. Ego illam uidi: uirginem forma bona memini uideri: quo aequior sum Pamphilo, 430 si se illam in somnis quam illum amplecti maluit. Renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum. [2,6] (DAVOS, SIMO) (DAVOS) Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam portare et ea me hic restitisse gratia. (SIMO) Quid Dauos narrat? (DAVOS) Aeque quicquam nunc quidem. (SIMO) Nilne? Hem. (DAVOS) Nil prorsus. (SIMO) 435 Atqui exspectabam quidem. (DAVOS) Praeter spem euenit, sentio: hoc male habet uirum. (SIMO) Potin es mihi uerum dicere? (DAVOS) Nil facilius. (SIMO) Num illi molestae quidpiam haec sunt nuptiae, propter huiusce hospitai consuetudinem? (DAVOS) 440 Nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui haec sollicitudo, nosti? deinde desinet. Etenim ipsus secum eam rem reputauit uia. (SIMO) Laudo. (DAVOS) Dum licitumst ei dumque aetas tulit, amauit; tum id clam: cauit ne umquam infamiae 445 ea res sibi esset, ut uirum fortem decet. Nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit. (SIMO) Subtristis uisus est esse aliquantum mihi. (DAVOS) Nil propter hanc rem, sed est quod suscenset tibi. (SIMO) Quidnamst? (DAVOS) Puerilest. (SIMO) Quid id est? (DAVOS) Nil. (SIMO) Quin dic, quid est? (DAVOS) Ait nimium parce facere sumptum. (SIMO) Mene? 450 (DAVOS) Te. « Vix » inquit « drachumis est opsonatum decem: non filio uidetur uxorem dare. Quem » inquit « uocabo ad cenam meorum aequalium potissumum nunc? »Et, quod dicendum hic siet, tu quoque perparce nimium. Non laudo. 455 (SIMO) Tace. (DAVOS) Commoui. (SIMO) Ego istaec recte ut fiant uidero. Quidnam hoc est rei? Quid hic uolt ueterator sibi? Nam si hic malist quicquam, em illic est huic rei caput. [3,1] ACTVS III (MYSIS, SIMO, DAVOS, LESBIA, GLYCERIUM) (MYSIS) Ita pol quidem res est, ut dixti, Lesbia: 460 fidelem haud ferme mulieri inuenias uirum. (SIMO) Ab Andriast ancilla haec ? (DAVOS) Quid narras? (SIMO) Ita est. (MYSIS) Sed hic Pamphilus - - - (SIMO) Quid dicit? (MYSIS) Firmauit fidem. (SIMO) Hem. (DAVOS) Utinam aut hic surdus, aut haec muta facta sit! (MYSIS) Nam quod peperisset iussit tolli. (SIMO) O Iuppiter, 465 Quid ego audio? Actumst, siquidem haec uera praedicat. (LESBIA) Bonum ingenium narras adulescentis. (MYSIS) Optumum. Sed sequere me intro, ne in mora illi sis. (LESBIA) Sequor.- (DAVOS) Quod remedium nunc huic malo inueniam? (SIMO) Quid hoc? Adeon est demens? Ex peregrina? Iam scio. Ah ! Vix tandem sensi stolidus. 470 (DAVOS) Quid hic sensisse ait? (SIMO) Haec primum adfertur iam mi ab hoc fallacia: hanc simulant parere, quo Chremetem absterreant. (GLYCERIUM) (intus) Iuno Lucina, fer opem, serua me, obsecro. (SIMO) Hui, tam cito? Ridiculum: postquam ante ostium 475 me audiuit stare, adproperat. Non sat commode diuisa sunt temporibu' tibi, Daue, haec. (DAVOS) Mihin? (SIMO) Num immemores discipuli? (DAVOS) Ego quid narres nescio. (SIMO) Hicin me si inparatum in ueris nuptiis adortus esset, quos mihi ludos redderet! 480 Nunc huius periclo fit; ego in portu nauigo. [3,2] (LESBIA, SIMO, DAVOS) (LESBIA) Adhuc, Archylis, quae adsolent quaeque oportent signa esse ad salutem, omnia huic esse uideo. Nunc primum fac istaec ut lauet; post deinde quod iussi ei dari bibere et quantum imperaui, 485 date; mox ego huc reuortor. Per ecastor scitus puer est natus Pamphilo. Deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipsest ingenio bono, quomque huic est ueritus optumae adulescenti facere iniuriam. - (SIMO) Vel hoc quis non credat, qui te norit, abs te esse ortum? (DAVOS) Quidnam id est? 490 (SIMO) Non imperabat coram quid opus facto esset puerperae; sed postquam egressast, illis quae sunt intus clamat de uia. O Daue, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus tibi uideor esse quem tam aperte fallere incipias dolis? Saltem accurate, ut metui uidear certe, si resciuerim. (DAVOS) Certe hercle nunc hic se ipsus fallit, haud ego. 495 (SIMO) Edixin tibi, interminatus sum ne faceres? Num ueritus? Quid re tulit? Credon tibi hoc nunc, peperisse hanc e Pamphilo? (DAVOS) Teneo quid erret, et quid agam habeo. (SIMO) Quid taces? (DAVOS) Quid credas? quasi non tibi renuntiata sint haec sic fore. (SIMO) Mihin quisquam? 500 (DAVOS) Eho an tute intellexti {hoc} adsimularier? (SIMO) Inrideor. (DAVOS) Renuntiatumst; nam qui istaec tibi incidit suspicio? (SIMO) Qui? quia te noram. (DAVOS) Quasi tu dicas factum id consilio meo. (SIMO) Certe enim scio. (DAVOS) Non satis me pernosti etiam qualis sim, Simo. (SIMO) Egon te? (DAVOS) Sed, si quid tibi narrare occepi, continuo dari tibi uerba censes. (SIMO) Falso! 505 (DAVOS) Itaque hercle nil iam muttire audeo. (SIMO) Hoc ego scio unum, neminem peperisse hic. (DAVOS) Intellexti. Sed nilo setius referetur mox huc puer ante ostium. Id ego iam nunc tibi, ere, renuntio futurum, ut sis sciens, ne tu hoc {mihi} posterius dicas Daui factum consilio aut dolis. 510 Prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam uolo. (SIMO) Unde id scis? (DAVOS) Audiui et credo: multa concurrunt simul qui coniecturam hanc nunc facio. Iam prius haec se e Pamphilo grauidam dixit esse: inuentumst falsum. Nunc, postquam uidet nuptias domi adparari, missast ancilla ilico 515 obstetricem accersitum ad eam, et puerum ut adferret simul. Hoc nisi fit, puerum ut tu uideas, nil mouentur nuptiae. (SIMO) Quid ais? Quom intellexeras id consilium capere, quor non dixti extemplo Pamphilo? (DAVOS) Quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem 520 scimus quam misere hanc amarit. Nunc sibi uxorem expetit. Postremo id mihi da negoti; tu tamen idem has nuptias perge facere ita ut facis, et id spero adiuturos deos. (SIMO) Immo abi intro; ibi me opperire et quod parato opus est para. - non inpulit me haec nunc omnino ut crederem; 525 (SIMO) Atque haud scio an quae dixit sint uera omnia, sed parui pendo: illud mihi multo maxumumst, quod mihi pollicitust ipsus gnatus. Nunc Chremem conueniam, orabo gnato uxorem: si impetro, quid alias malim quam hodie has fieri nuptias? 530 Nam gnatus quod pollicitust, haud dubiumst mihi, id si nolit, quin eum merito possim cogere. Atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obuiam. [3,3] (SIMO, (CHREMES) (SIMO) Iubeo Chremetem - - - (CHREMES) O te ipsum quaerebam. (SIMO) Et ego te. (CHREMES) Optato aduenis. Aliquot me adierunt, ex te auditum qui aibant hodie filiam 535 meam nubere tuo gnato. Id uiso tune an illi insaniant. (SIMO) Ausculta pauca, et quid ego te uelim et tu quod quaeris scies. (CHREMES) Ausculto: loquere quid uelis. (SIMO) Per te deos oro et nostram amicitiam, Chreme, quae, incepta a paruis, cum aetate adcreuit simul, 540 perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, quoius tibi potestas summa seruandi datur, ut me adiuues in hac re atque ita uti nuptiae fuerant futurae, fiant. (CHREMES) Ah, ne me obsecra, quasi hoc te orando a me impetrare oporteat. 545 Alium esse censes nunc me atque olim quom dabam? Si in remst utrique ut fiant, accersi iube; sed si ex ea re plus malist quam commodi utrique, id oro te, in commune ut consulas, quasi si illa tua sit Pamphilique ego sim pater. 550 (SIMO) Immo ita uolo itaque postulo ut fiat, Chreme, neque postulem abs te ni ipsa res moneat. (CHREMES) Quid est? (SIMO) Irae sunt inter Glycerium et gnatum. (CHREMES) Audio. (SIMO) Ita magnae ut sperem posse auelli. (CHREMES) Fabulae! (SIMO) Profecto sic est. (CHREMES) Sic hercle ut dicam tibi: 555 amantium irae amoris integratiost. (SIMO) Em id te oro ut ante eamus, dum tempus datur dumque eius lubido occlusast contumeliis, prius quam harum scelera et lacrumae confictae dolis redducunt animum aegrotum ad misericordiam, 560 uxorem demus. Spero consuetudine et coniugio liberali deuinctum, Chreme, dein facile ex illis sese emersurum malis. (CHREMES) Tibi ita hoc uidetur; at ego non posse arbitror neque illum hanc perpetuo habere neque me perpeti. 565 (SIMO) Qui scis ergo istuc, nisi periclum feceris? (CHREMES) At istuc periclum in filia fieri grauest. (SIMO) Nempe incommoditas denique huc omnis redit si eueniat, quod di prohibeant, discessio. At si corrigitur, quot commoditates uide: 570 principio amico filium restitueris, tibi generum firmum et filiae inuenies uirum. (CHREMES) Quid istic? Si ita istuc animum induxti esse utile, nolo tibi ullum commodum in me claudier. (SIMO) Merito te semper maxumi feci, Chreme. (CHREMES) Sed quid ais? (SIMO) Quid? 575 (CHREMES) Qui scis eos nunc discordare inter se? (SIMO) Ipsus mihi Dauos, qui intumust eorum consiliis, dixit; et is mihi persuadet nuptias quantum queam ut maturem. Num censes faceret, filium nisi sciret eadem haec uelle? Tute adeo iam eius audies uerba. Heus, euocate huc Dauom. 580 Atque eccum uideo ipsum foras exire. [3,4] (DAVOS, SIMO, (CHREMES) (DAVOS) Ad te ibam. (SIMO) Quidnamst? (DAVOS) Quor uxor non accersitur? Iam aduesperascit. (SIMO) Audin? Ego dudum non nil ueritus sum, Daue, abs te ne faceres idem quod uolgus seruorum solet, dolis ut me deluderes propterea quod amat filius. (DAVOS) Egon istuc facerem? (SIMO) Credidi, idque adeo metuens uos celaui quod nunc dicam. (DAVOS) Quid? 585 (SIMO) Scies; nam propemodum habeo iam fidem. (DAVOS) Tandem cognosti qui siem? (SIMO) Non fuerant nuptiae futurae. (DAVOS) Quid? non? (SIMO) Sed ea gratia simulaui uos ut pertemptarem. (DAVOS) Quid ais? (SIMO) Sic res est. (DAVOS) Vide: numquam istuc quiui ego intellegere. Vah, consilium callidum! (SIMO) Hoc audi: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic fit mi obuiam. 590 (DAVOS) Hem, numnam perimus? (SIMO) Narro huic quae tu dudum narrasti mihi. (DAVOS) Quidnam audio? (SIMO) Gnatam ut det oro uixque id exoro. (DAVOS) Occidi. (SIMO) Hem, quid dixti? (DAVOS) Optume inquam factum. (SIMO) Nunc per hunc nullast mora. (CHREMES) Domum modo ibo, ut adparetur dicam, atque huc renuntio. - 595 (SIMO) Nunc te oro, Daue, quoniam solus mi effecisti has nuptias - - - (DAVOS) Ego uero solus. (SIMO) Corrigere mihi gnatum porro enitere. (DAVOS) Faciam hercle sedulo. (SIMO) Potes nunc, dum animus inritatus est. (DAVOS) Quiescas. (SIMO) Age igitur, ubi nunc est ipsus? (DAVOS) Mirum ni domist. (SIMO) Ibo ad eum atque eadem haec quae tibi dixi dicam idem illi. - DAVOS Nullus sum. 600 Quid causaest quin hinc in pistrinum recta proficiscar uia? Nil est preci loci relictum: iam perturbaui omnia: erum fefelli; in nuptias conieci erilem filium; feci hodie ut fierent, insperante hoc atque inuito Pamphilo. Em astutias! quod si quiessem, nil euenisset mali. 605 Sed eccum ipsum uideo: occidi. Utinam mi{hi} esset aliquid hic quo nunc me praecipitem darem! [3,5] (PAMPHILUS, DAVOS) (PAMPHILUS) Ubi illic{e}st scelus qui perdidit me? (DAVOS) Perii. (PAMPHILUS) Atque hoc confiteor iure mi obtigisse, quandoquidem tam iners, tam nulli consili sum. Seruon fortunas meas me commisisse futtili! 610 Ego pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet. (DAVOS) Posthac incolumem sat scio {fore} me, nunc si deuito hoc malum. (PAMPHILUS) Nam quid ego nunc dicam patri? Negabon uelle me, modo qui sum pollicitus ducere? Qua audacia id facere audeam? Nec quid nunc me faciam scio. (DAVOS) Nec me quidem, atque id ago sedulo. 615 Dicam aliquid me inuenturum, ut huic malo aliquam productem moram. (PAMPHILUS) Oh{e}! (DAVOS) Visus sum. (PAMPHILUS) Eho dum, bone uir, quid ais? Viden me consiliis tuis miserum inpeditum esse? (DAVOS) At iam expediam. (PAMPHILUS) Expedies? (DAVOS) Certe, Pamphile. (PAMPHILUS) Nempe ut modo. (DAVOS) Immo melius spero. (PAMPHILUS) Oh tibi ego ut credam, furcifer? tu rem inpeditam et perditam restituas? Em quo fretus sim, 620 qui me hodie ex tranquillissuma re coniecisti in nuptias. An non dixi esse hoc futurum? (DAVOS) Dixti. (PAMPHILUS) Quid meritu's? (DAVOS) Crucem. Sed sine paullulum ad me redeam: iam aliquid dispiciam. (PAMPHILUS) Ei mihi, quom non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut uolo! Namque hoc tempus praecauere mihi me, haud te ulcisci sinit. [4,1] ACTVS IV (CHARINUS), PAMPHILUS, DAVOS) 625 (CHARINUS) Hoccinest credibile aut memorabile, tanta uecordia innata quoiquam ut siet, ut malis gaudeant atque ex incommodis alterius sua ut comparent commoda? Ah, idnest uerum? Immo id est genus hominum pessumum in 630 denegando modo quis pudor paullum adest; post ubi tempus promissa iam perfici, tum coacti necessario se aperiunt, et timent et tamen res premit denegare; ibi tum eorum inpudentissuma oratiost 635 « Quis tu es? quis mihi es? quor meam tibi? Heus, proxumus sum egomet mihi. » Attamen « ubi fides? » si roges, nil pudet hic, ubi opus {est}; illi ubi nil opust, ibi uerentur. sed quid agam? adeamne ad eum et cum eo iniuriam hanc expostulem? Ingeram mala multa? Atque aliquis dicat « Nil promoueris »: multum: molestus certe ei fuero atque animo morem gessero. (PAMPHILUS) Charine, et me et te inprudens, nisi quid di respiciunt, perdidi. (CHARINUS) Itane « inprudens »? Tandem inuentast causa. Soluisti fidem. (PAMPHILUS) Quid « tandem »? (CHARINUS) Etiam nunc me ducere istis dictis postulas? (PAMPHILUS) Quid istuc est? 645 (CHARINUS) Postquam me amare dixi, conplacitast tibi. Heu me miserum, qui tuom animum ex animo spectaui meo! (PAMPHILUS) Falsu's. (CHARINUS) Nonne tibi sat esse hoc solidum uisumst gaudium, nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres? Habeas. (PAMPHILUS) Habeam? Ah ! nescis quantis in malis uorser miser 650 quantasque hic ss consiliis mihi conflauit sollicitudines meus carnufex. (CHARINUS) Quid istuc tam mirumst, de te si exemplum capit? (PAMPHILUS) Haud istuc dicas, si cognoris uel me uel amorem meum. (CHARINUS) Scio: cum patre altercasti dudum, et is nunc propterea tibi suscenset nec te quiuit hodie cogere illam ut duceres. 655 (PAMPHILUS) Immo etiam, quo tu minus scis aerumnas meas, haec nuptiae non adparabantur mihi nec postulabat nunc quisquam uxorem dare. (CHARINUS) Scio: tu coactustua uoluntate es. (PAMPHILUS) Mane: nondum scis. (CHARINUS) Scio equidem illam ducturum esse te. 660 (PAMPHILUS) Quor me enicas? Hoc audi: numquam destitit instare ut dicerem me ducturum patri; suadere, orare usque adeo donec perpulit. (CHARINUS) Quis homo istuc? (PAMPHILUS) Dauos - - - (CHARINUS) Dauos? (PAMPHILUS) Interturbat. (CHARINUS) Quam ob rem? (PAMPHILUS) Nescio, nisi mihi deos satis scio fuisse iratos qui auscultauerim. (CHARINUS) Factum hoc est, Daue? (DAVOS) Factum. 665 (CHARINUS) Hem, quid ais? scelus! At tibi di dignum factis exitium duint! Eho, dic mi, si omnes hunc coniectum in nuptias inimici uellent, quod nisi hoc consilium darent? (DAVOS) Deceptus sum, at non defetigatus. (PAMPHILUS) Scio. 670 (DAVOS) Hac non successit, alia adoriemur uia, nisi si id putas, quia primo processit parum, non posse iam ad salutem conuorti hoc malum. (PAMPHILUS) Immo etiam; nam satis credo, si aduigilaueris, ex unis geminas mihi conficies nuptias. 675 (DAVOS) Ego, Pamphile, hoc tibi pro seruitio debeo, conari manibus, pedibus, noctesque et dies, capitis periclum adire, dum prosim tibi; tuomst, si quid praeter spem euenit, mi ignoscere. Parum succedit quod ago; at facio sedulo. 680 Vel melius tute reperi, me missum face. (PAMPHILUS) Cupio. Restitue in quem me accepisti locum. (DAVOS) Faciam. (PAMPHILUS) At iam hoc opust. (DAVOS) Em - - - sed mane; concrepuit a Glycerio ostium. (PAMPHILUS) Nil ad te. (DAVOS) Quaero. (PAMPHILUS) Hem, nuncin demum? (DAVOS) At iam hoc tibi inuentum dabo. [4,2] (MYSIS, PAMPHILUS, (CHARINUS, DAVOS) (MYSIS) Iam ubi ubi erit, inuentum tibi curabo et mecum adductum 685 tuom Pamphilum. Modo tu, anime mi, noli te macerare. (PAMPHILUS) Mysis. (MYSIS) Quis est? hem Pamphile, optume mihi te offers. PAMPHILUS Quid est? (MYSIS) Orare iussit, si se ames, era, iam ut ad sese uenias: uidere te ait cupere. (PAMPHILUS) Vah, perii: hoc malum integrascit. Sicin me atque illam opera tua nunc miseros sollicitari{er}! 690 Nam idcirco accersor, nuptias quod mi adparari sensit. (CHARINUS) Quibus quidem quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset! (DAVOS) Age, si hic non insanit satis sua sponte, instiga. (MYSIS) Atque edepol ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. (PAMPHILUS) Mysis, per omnis tibi adiuro deos numquam eam me deserturum, 695 non, si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines. Hanc mi expetiui: contigit; conueniunt mores; ualeant qui inter nos discidium uolunt. Hanc nisi mors mi adimet nemo. (MYSIS) Resipisco. (PAMPHILUS) Non Apollinis mage uerum atque hoc responsumst. Si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat 700 quo minus haec fierent nuptiae, uolo; sed si id non poterit, id faciam, in procliui quod est, per me stetisse ut credat. Quis uideor? (CHARINUS) Miser, aeque atque ego. (DAVOS) Consilium quaero. PAMPHILUS Forti's! Scio quid conere. (DAVOS) Hoc ego tibi profecto effectum reddam. (PAMPHILUS) Iam hoc opus est. (DAVOS) Quin iam habeo. (CHARINUS) Quid est? (DAVOS) Huic, non tibi habeo, ne erres. (CHARINUS) Sat habeo. (PAMPHILUS) Quid facies? Cedo. 705 (DAVOS) Dies hic mi ut satis sit uereor ad agendum, ne uacuom esse me nunc ad narrandum credas. Proinde hinc uos amolimini; nam mi inpedimento estis. (PAMPHILUS) Ego hanc uisam. (DAVOS) Quid tu? quo hinc te agis? (CHARINUS) Verum uis dicam? (DAVOS) Immo etiam. Narrationis incipit mi initium. (CHARINUS) Quid me fiet? 710 (DAVOS) Eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo, quantum huic promoueo nuptias? (CHARINUS) Daue, at tamen - - - (DAVOS) Quid ergo? (CHARINUS) Ut ducam. (DAVOS) Ridiculum. (CHARINUS) Huc face ad me ut uenias, si quid poteris. (DAVOS) Quid ueniam? Nil habeo. (CHARINUS) At tamen, si quid. (DAVOS) Age, ueniam. (CHARINUS) Si quid, domi ero. (DAVOS) Tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic. (MYSIS) Quapropter? (DAVOS) Ita factost opus. (MYSIS) Matura. 715 (DAVOS) Iam, inquam, hic adero. [4,3] (MYSIS, DAVOS) (MYSIS) Nilne esse proprium quoiquam! Di uostram fidem! Summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum, amicum, amatorem, uirum in quouis loco paratum; uerum ex eo nunc misera quem capit 720 laborem! Facile hic plus malist quam illic boni. Sed Dauos exit. Mi homo, quid istuc obsecrost? Quo portas puerum? (DAVOS) Mysis, nunc opus est tua mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia. (MYSIS) Quidnam incepturu's? (DAVOS) Accipe a me hunc ocius atque ante nostram ianuam adpone. 725 (MYSIS) Obsecro, humine? (DAVOS) Ex ara hinc sume uerbenas tibi atque eas substerne. (MYSIS) Quam ob rem id tute non facis? (DAVOS) Quia, si forte opus sit ad erum iurandum mihi non adposisse, ut liquido possim. 730 (MYSIS) Intellego: noua nunc religio in te istaec incessit. Cedo! (DAVOS) Moue ocius te, ut quid agam porro intellegas. Pro Iuppiter! (MYSIS) Quid est? (DAVOS) Sponsae pater interuenit. Repudio quod consilium primum intenderam. (MYSIS) Nescio quid narres. (DAVOS) Ego quoque hinc ab dextera 735 uenire me adsimulabo; tu, ut subseruias orationi, ut quomque opus sit, uerbis uide. (MYSIS) Ego quid agas nil intellego; sed, si quid est quod mea opera opu' sit uobis, {a}ut tu plus uides, manebo, ne quod uostrum remorer commodum. [4,4] (CHREMES), MYSIS, DAVOS) 740 (CHREMES) Reuortor, postquam quae opus fuere ad nuptias gnatae paraui, ut iubeam accersi. Sed quid hoc? Puer herclest. Mulier, tun posisti hunc? (MYSIS) Ubi illic est? (CHREMES) Non mihi respondes? (MYSIS) Nusquam est. Vae miserae mihi! Reliquit me homo atque abiit. (DAVOS) Di uostram fidem, 745 quid turbaest apud forum! Quid illi hominum litigant! Tum annona carast. Quid dicam aliud nescio. (MYSIS) Quor tu obsecro hic me solam? (DAVOS) Hem, quae haec est fabula? Eho, Mysis, puer hic undest? Quisue huc attulit? (MYSIS) Qatin sanu's, qui me id rogites? (DAVOS) Quem ego igitur rogem qui hic neminem alium uideam? 750 (CHREMES) Miror unde sit. (DAVOS) Dictura es quod rogo? (MYSIS) Au! (DAVOS) Concede ad dexteram. (MYSIS) Deliras: non tute ipse ? (DAVOS) Verbum si mihi unum praeter quam quod te rogo faxis, caue. Male dicis undest. Dic clare. (MYSIS) A nobis. 755 (DAVOS) Hahae! Mirum uero inpudenter mulier si facit meretrix! (CHREMES) Ab Andriast {ancilla} haec, quantum intellego. (DAVOS) Adeon uidemur uobis esse idonei in quibus sic inludatis? (CHARINUS) Veni in tempore. (DAVOS) Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua. 760 Mane: caue quoquam ex istoc excessis loco! (MYSIS) Di te eradicent! ita me miseram territas. (DAVOS) Tibi ego dico, an non? (MYSIS) Quid uis? (DAVOS) At etiam rogas? Cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi. (MYSIS) Tu nescis? (DAVOS) Mitte id quod scio: dic quod rogo. (MYSIS) Vostri. (DAVOS) Quoius nostri? (MYSIS) Pamphili. 765 (DAVOS) Hem ! quid? Pamphili? (MYSIS) Eho an non est? (CHREMES) Recte ego has semper fugi nuptias. (DAVOS) O facinus animaduortendum! (MYSIS) Quid clamitas? (DAVOS) Quemne ego heri uidi ad uos adferri uesperi? (MYSIS) O hominem audacem! (DAVOS) Verum: uidi Cantharam suffarcinatam. 770 (MYSIS) Dis pol habeo gratiam quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae. (DAVOS) Ne illa illum haud nouit quoius causa haec incipit. « Chremes si positum puerum ante aedis uiderit, suam gnatam non dabit. » Tanto hercle mage dabit. (CHREMES) Non hercle faciet. 775 (DAVOS) Nunc adeo, ut tu sis sciens, nisi puerum tollis, iam ego hunc in mediam uiam prouoluam teque ibidem peruoluam in luto. (MYSIS) Tu pol homo non es sobrius. (DAVOS) Fallacia alia aliam trudit. Iam susurrari audio ciuem Atticam esse hanc. (CHREMES) Hem. 780 (DAVOS) « Coactus legibus eam uxorem ducet. » (MYSIS) Eho, obsecro, an non ciuis est? (CHREMES) Iocularium in malum insciens paene incidi. (DAVOS) Quis hic loquitur? O Chreme, per tempus aduenis. Ausculta. (CHREMES) Audiui iam omnia. (DAVOS) An tu haec tu omnia? (CHREMES) Audiui, inquam, a principio. 785 (DAVOS) Audistin, obsecro? Em scelera! Hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi. hic est ille: non te credas Dauom ludere. (MYSIS) Me miseram! nil pol falsi dixi, mi senex. (CHREMES) Noui omnem rem. Est Simo intus? (DAVOS) Est. - (MYSIS) Ne me attigas, 790 sceleste ! Si pol Glycerio non omnia haec - - - (DAVOS) Eho inepta, nescis quid sit actum? (MYSIS) Qui sciam? (DAVOS) Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri ut sciret haec quae uoluimus. (MYSIS) Praediceres. (DAVOS) Paullum interesse censes ex animo omnia, 795 ut fert natura, facias an de industria? [4,5] (CRITO, MYSIS, DAVOS) (CRITO) In hac habitasse platea dictumst Chrysidem, quae sese inhoneste optauit parere hic ditias potius quam honeste in patria pauper uiueret. Eius morte ea ad me lege redierunt bona. Sed quos perconter uideo. Saluete. 800 (MYSIS) Obsecro, quem uideo? Estne hic Crito sobrinus Chrysidis? Is est. (CRITO) O Mysis, salue! (MYSIS) Saluos sis, Crito. (CRITO) Itan Chrysis? Hem ! (MYSIS) Nos quidem pol miseras perdidit. (CRITO) Quid uos? Quo pacto hic? Satine recte? (MYSIS) Nosne? Sic : 805 ut quimus, aiunt, quando ut uolumus non licet. (CRITO) Quid Glycerium? Iam hic suos parentis repperit? (MYSIS) Utinam! (CRITO) An nondum etiam? Haud auspicato huc me appuli; nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem. Semper eius dictast esse haec atque habitast soror; 810 quae illius fuere possidet. Nunc me hospitem litis sequi, quam id mihi sit facile atque utile, aliorum exempla commonent. Simul arbitror iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere grandicula iam profectast illinc. Clamitent 815 me sycophantam, hereditatem persequi mendicum. Tum ipsam despoliare non lubet. (MYSIS) O optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines. (CRITO) Duc me ad eam, quando huc ueni, ut uideam. (MYSIS) Maxume. (DAVOS) Sequar hos. Nolo me in tempore hoc uideat senex. [5,1] ACTVS V (CHREMES), SIMO) 820 (CHREMES) Satis iam satis, Simo, spectata erga te amicitiast mea, satis pericli incepi adire; orandi iam finem face. Dum studeo obsequi tibi, paene inlusi uitam filiae. (SIMO) Immo enim nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme, ut beneficium uerbis initum dudum nunc re comprobes. 825 (CHREMES) Vide quam iniquos sis prae studio: dum id efficias quod cupis, neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas; nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis. (SIMO) Quibus? (CHREMES) At rogitas? Perpulisti me ut homini adulescentulo, in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, 830 filiam ut darem in seditionem atque in incertas nuptias, eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo. Impetrasti: incepi, dum res tetulit. Nunc non fert: feras. Illam hinc ciuem esse aiunt; puer est natus; nos missos face. (SIMO) Per ego te deos oro, ut ne illis animum inducas credere, 835 quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum. Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia. Ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent. (CHREMES) Erras: cum Dauo egomet uidi iurgantem ancillam. (SIMO) Scio. (CHREMES) At uero uoltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant. 840 (SIMO) Credo et id facturas Dauos dudum praedixit mihi; et nescio qui tibi sum oblitus hodie, ac uolui, dicere. [5,2] (DAVOS, (CHREMES), SIMO, (DROMO) (DAVOS) Animo nunciam otioso esse impero. (CHREMES) Em Dauom tibi! (SIMO) Unde egreditur? (DAVOS) Meo praesidio atque hospitis. (SIMO) Quid illud malist? (DAVOS) Ego commodiorem hominem aduentum tempus non uidi. (SIMO) Scelus, quemnam hic laudat? (DAVOS) Omnis res est iam in uado. 845 (SIMO) Cesso adloqui? (DAVOS) Erus est. Quid agam? (SIMO) O salue, bone uir. (DAVOS) Ehem Simo, o noster Chremes, omnia adparata iam sunt intus. (SIMO) Curasti probe. (DAVOS) Ubi uoles accerse. (SIMO) Bene sane; id enimuero hinc nunc abest. Etiam tu hoc respondes quid istic tibi negotist? (DAVOS) Mihin? (SIMO) Ita. (DAVOS) Mihin? (SIMO) Tibi ergo. (DAVOS) Modo introii. 850 (SIMO) Quasi ego quam dudum rogem. (DAVOS) Cum tuo gnato una. (SIMO) Anne est intus Pamphilus? Crucior miser. Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex? (DAVOS) Sunt. (SIMO) Qor igitur hic est? (CHREMES) Quid illum censes? Cum illa litigat. (DAVOS) Immo uero indignum, Chreme, iam facinus faxo ex me audies. 855 Nescio quis senex modo uenit, ellum, confidens catus; quom faciem uideas, uidetur esse quantiuis preti: tristisseueritas inest in uoltu atque in uerbis fides. (SIMO) Quidnam adportat? (DAVOS) Nil equidem nisi quod illum audiui dicere. (SIMO) Quid ait tandem? (DAVOS) Glycerium se scire ciuem esse Atticam. (SIMO) Hem ! Dromo, Dromo. (DAVOS) Quid est? (SIMO) Dromo. (DAVOS) Audi. 860 (SIMO) Verbum si addideris - - - ! Dromo. (DAVOS) Audi obsecro. (DROMO) Quid uis? (SIMO) Sublimem intro rape hunc, quantum potest. (DROMO) Quem? (SIMO) Dauom. (DAVOS) Quam ob rem? (SIMO) Quia lubet. Rape inquam. (DAVOS) Quid feci? (SIMO) Rape. (DAVOS) Si quicquam inuenies me mentitum, occidito. (SIMO) Nil audio. Ego iam te commotum reddam. (DAVOS) Tamen etsi hoc uerumst? (SIMO) Tamen. 865 Cura adseruandum uinctum, atque audin? quadrupedem constringito. Age nunc iam. Ego pol hodie, si uiuo, tibi ostendam erum quid sit pericli fallere, et illi patrem. (CHREMES) Ah ! ne saeui tanto opere. (SIMO) O Chreme, pietatem gnati! nonne te miseret mei? 870 Tantum laborem capere ob talem filium! Age, Pamphile, exi, Pamphile. Ecquid te pudet? [5,3] (PAMPHILUS, SIMO, (CHREMES) (PAMPHILUS) Quis me uolt? Perii, pater est. (SIMO) Quid ais, omnium - - - ? (CHREMES) Ah ! Rem potius ipsam dic ac mitte male loqui. (SIMO) Quasi quicquam in hunc iam grauius dici possiet. Ain tandem, ciuis Glyceriumst? 875 (PAMPHILUS) Ita praedicant. (SIMO) « Ita praedicant » ? O ingentem confidentiam! Num cogitat quid dicat? num facti piget? uide num eius color pudoris signum usquam indicat. adeo{n} inpotenti esse animo ut praeter ciuium 880 morem atque legem et sui uoluntatem patris, tamen hanc habere studeat cum summo probro! (PAMPHILUS) Me miserum! (SIMO) Hem, modone id demum sensti, Pamphile? olim istuc, olim quom ita animum induxti tuom, quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi, 885 eodem die istuc uerbum uere in te accidit. Sed quid ego? quor me excrucio? quor me macero? quor meam senectutem huius sollicito amentia? An ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam? Immo habeat, ualeat, uiuat cum illa. (PAMPHILUS) Mi pater! 890 (SIMO) Quid « mi pater » ? quasi tu huius indigeas patris. Domus uxor liberi inuenti inuito patre; adducti qui illam hinc ciuem dicant: uiceris. (PAMPHILUS) Pater, licetne pauca? (SIMO) Quid dices mihi? (CHREMES) Tamen, Simo, audi. (SIMO) Ego audiam? Quid audiam, Chreme? (CHREMES) At tandem dicat. 895 (SIMO) Age dicat, sino. (PAMPHILUS) Ego me amare hanc fateor. Si id peccarest, fateor id quoque. Tibi, pater, me dedo. Quiduis oneris inpone, impera. Vis me uxorem ducere? hanc uis {a}mittere? Ut potero feram. Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me adlegatum hunc senem. Sine me expurgem atque illum huc coram adducam. (SIMO) Adducas? 900 (PAMPHILUS) Sine, pater. (CHREMES) Aequom postulat: da ueniam. (PAMPHILUS) Sine te hoc exorem. (SIMO) Sino. Quiduis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme. (CHREMES) Pro peccato magno paullum supplici satis est patri. [5,4] (CRITO, (CHREMES), SIMO, PAMPHILUS) (CRITO) Mitte orare. Una harum quaeuis causa me ut faciam monet, 905 uel tu, uel quod uerum est, uel quod ipsi cupio Glycerio. (CHREMES) Andrium ego Critonem uideo? Certe is est. (CRITO) Saluos sis, Chreme. (CHREMES) Quid tu Athenas insolens? (CRITO) Euenit. Sed hicinest Simo? (CHREMES) Hic. (CRITO) Simo, men quaeris? SIMO Eho tu, Glycerium hinc ciuem esse ais? (CRITO) Tu negas? (SIMO) Itane huc paratus aduenis? (CRITO) Qua re? (SIMO) Rogas? 910 Tune inpune haec facias? tune hic homines adulescentulos inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis? Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas? (CRITO) Sanun es? (SIMO) Ac meretricios amores nuptiis conglutinas? (PAMPHILUS) Perii, metuo ut substet hospes. (CHREMES) Si, Simo, hunc noris satis, non ita arbitrere: bonus est hic uir. 915 (SIMO) Hic uir sit bonus? Itane adtemperate euenit, hodie in ipsis nuptiis ut ueniret, antehac numquam? Est uero huic credundum, Chreme. (PAMPHILUS) Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe. (SIMO) Sycophanta. (CRITO) Hem. (CHREMES) Sic, Crito, est hic: mitte. (CRITO) Videat qui siet. 920 Si mihi perget quae uolt dicere, ea quae non uolt audiet. Ego istaec moueo aut curo? Non tu tuom malum aequo animo feras ? Nam ego quae dico, uera an falsa audierim, iam sciri potest. Atticus quidam olim naui fracta ad Andrum eiectus est, et istaec una parua uirgo. Tum ille egens forte adplicat primum ad Chrysidis patrem se. (SIMO) Fabulam inceptat. 925 (CHREMES) Sine. (CRITO) Itane uero obturbat? (CHREMES) Perge tu. (CRITO) Is mihi cognatus fuit qui eum recepit. Ibi ego audiui ex illo sese esse Atticum. Is ibi mortuost. (CHREMES) Eius nomen? (CRITO) Nomen tam cito? Phania? PAMPHILUS Hem ! Perii! (CRITO) Verum hercle opinor fuisse Phaniam. Hoc certo scio, Rhamnusium se aiebat esse. (CHREMES) O Iuppiter! 930 (CRITO) Eadem haec, Chreme, multi alii in Andro tum audiuere. (CHREMES) Utinam id sit quod spero! Eho dic mihi, quid eam tum? suamne esse aibat? (CRITO) Non. (CHREMES) Quoiam igitur? (CRITO) Fratris filiam. (CHREMES) Certe meast. (CRITO) Quid ais? (SIMO) Quid tu ais? (PAMPHILUS) Arrige auris, Pamphile! (SIMO) Qui credis ? (CHREMES) Phania illic frater meus fuit. (SIMO) Noram et scio. 935 (CHREMES) Is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur: tum illam relinquere hic est ueritus. Postid nunc primum audio quid illo sit factum. (PAMPHILUS) Vix sum apud me, ita animus commotust metu spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono. (SIMO) Ne istam multimodis tuam inueniri gaudeo. (PAMPHILUS) Credo, pater. (CHREMES) At mi unus scrupulus etiam restat, qui me male habet. 940 (PAMPHILUS) Dignus es cum tua religione, odium - - - ! nodum in scirpo quaeris. (CRITO) Quid istuc est? (CHREMES) Nomen non conuenit. (CRITO) Fuit hercle huic aliud paruae. (CHREMES) Quod, Crito? Num quid meministi? (CRITO) Id quaero. (PAMPHILUS) Egon huius memoriam patiar meae uoluptati obstare, quom ego possim in hac re medicari mihi? Heus, Chreme, quod quaeris, Pasibulast. (CHREMES) Ipsa st. 945 (CRITO) Est. (PAMPHILUS) Ex ipsa miliens audiui. (SIMO) Omnis nos gaudere hoc, Chreme, te credo credere. (CHREMES) Ita me di ament, credo. (PAMPHILUS) Quod restat, pater - - - (SIMO) Iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. (PAMPHILUS) O lepidum patrem! De uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? (CHREMES) Causa optumast, nisi quid pater ait aliud. (PAMPHILUS) Nempe id. (SIMO) Scilicet. 950 (CHREMES) Dos, Pamphile, est decem talenta. (PAMPHILUS) Accipio. (CHREMES) Propero ad filiam. Eho mecum, Crito : nam illam me credo haud nosse. (SIMO) Quor non illam huc transferri iubes? (PAMPHILUS) Recte admones. Dauo ego istuc dedam iam negoti. (SIMO) Non potest. (PAMPHILUS) Qui? (SIMO) Quia habet aliud magis ex sese et maius. (PAMPHILUS) Quidnam? (SIMO) Vinctus est. (PAMPHILUS) Pater, non recte uinctust. (SIMO) Haud ita iussi. 955 (PAMPHILUS) Iube solui, obsecro. (SIMO) Age fiat. (PAMPHILUS) At matura. (SIMO) Eo intro. (PAMPHILUS) O faustum et felicem diem! [5,5] (CHARINUS), PAMPHILUS) (CHARINUS) Prouiso quid agat Pamphilus. Atque eccum. (PAMPHILUS) Aliquis fors{itan} me putet non putare hoc uerum; at mihi nunc sic esse hoc uerum lubet. Ego deorum uitam propterea sempiternam esse arbitror, 960 quod uoluptates rum propriae sunt; nam mi inmortalitas partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit. sed quem ego mihi potissumum optem nunc, quoi haec narrem, dari? (CHARINUS) Quid illud gaudist? (PAMPHILUS) Dauom uideo. Nemost quem mallem omnium; nam hunc scio mea solide solum gauisurum gaudia. [5,6] (PAMPHILUS, (CHARINUS), DAVOS) (DAVOS) Pamphilus ubinam hic est? (PAMPHILUS) Daue. (DAVOS) Quis homost? 965 (PAMPHILUS) Ego sum. (DAVOS) O Pamphile. (PAMPHILUS) Nescis quid mi obtigerit. (DAVOS) Certe; sed quid mihi obtigerit scio. (PAMPHILUS) Et quidem ego. (DAVOS) More hominum euenit ut quod sim nanctus mali prius rescisceres tu quam ego illud quod tibi euenit boni. (PAMPHILUS) Glycerium mea suos parentis repperit. (DAVOS) Factum bene. (CHARINUS) Hem ! (PAMPHILUS) Pater amicus summus nobis. (DAVOS) Quis? (PAMPHILUS) Chremes. 970 (DAVOS) Narras probe. (PAMPHILUS) Nec mora ullast quin eam uxorem ducam. (CHARINUS) Num illic somniat ea quae uigilans uoluit? (PAMPHILUS) Tum de puero, Daue - - - (DAVOS) Ah desine : solus est quem diligant di. (CHARINUS) Saluos sum, si haec uera sunt. Conloquar. (PAMPHILUS) Quis homost? {o} Charine, in tempore ipso mi aduenis. (CHARINUS) Bene factum. (PAMPHILUS) Audisti{n}? 975 (CHARINUS) Omnia. Age, me in tuis secundis respice. Tuos est nunc Chremes: facturum quae uoles scio esse omnia. (PAMPHILUS) Memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat. Sequere hac me: intus apud Glycerium nunc est. Tu, Daue, abi domum, propera, accerse hinc qui auferant. Qd stas? Quid cessas? (DAVOS) Eo. 980 Ne exspectetis dum exeant huc: intus despondebitur, intus transigetur, si quid est quod restet. CANTOR. Plaudite! [5,7] ALTER EXITUS SUPPOSITICIUS - SCENA VII (PAMPHILUS, (CHARINUS), (CHREMES), DAVOS) (PAMPHILUS) Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo. Operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae. Tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. (CHARINUS) Perii, Daue, de meo amore ac uita sors tollitur. (CHREMES) Non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile. (CHARINUS) Occidi, Daue. (DAVOS) mane. (CHARINUS) Perii. (CHREMES) Id quamobrem non uolui eloquar. Non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem. (CHARINUS) Hem! (DAVOS) Tace. (CHREMES) Sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis. Nunc quom copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit, detur. (PAMPHILUS) Bene factum. (DAVOS) Adi atque age homini gratias. (CHARINUS) Salue, Chremes, amicorum meorum omnium amicissime. Quid ? Mihi non minus est gaudio me repperisse ut habitus antehac fui tibi. quam id quod abs te expeto: (CHREMES) Animum, Charine, quod ad cumque adplicaueris studium exinde ut erit tute existimaberis. (PAMPHILUS) Id ita esse facere coniecturam ex me licet: (CHARINUS) Alienus abs te, tamen quis tu esses noueram. (CHREMES) Ita res est. Gnatam tibi meam Philumenam uxorem et dotis sex talenta spondeo.