[13,1] Prima nouo principatu mors Iunii Silani proconsulis Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non quia ingenii uiolentia exitium inritauerat, segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo ut C- Caesar pecudem auream eum appellare solitus sit: uerum Agrippina fratri eius L- Silano necem molita ultorem metuebat, crebra uulgi fama anteponendum esse uixdum pueritiam egresso Neroni et imperium per scelus adepto uirum aetate composita insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris: quippe et Silanus diui Augusti abnepos erat. haec causa necis. ministri fuere P- Celer eques Romanus et Helius libertus, rei familiari principis in Asia impositi. ab his proconsuli uenenum inter epulas datum est, apertius quam ut fallerent. nec minus properato Narcissus Claudii libertus, de cuius iurgiis aduersus Agrippinam rettuli, aspera custodia et necessitate extrema ad mortem agitur, inuito principe, cuius abditis uitiis per auaritiam ac prodigentiam mire congruebat. [13,2] Ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus et Annaeus Seneca obuiam issent. hi rectores imperatoriae iuuentae et, rarum in societate potentiae, concordes, diuersa arte ex aequo pollebant, Burrus militaribus curis et seueritate morum, Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta, iuuantes in uicem, quo facilius lubricam principis aetatem, si uirtutem aspernaretur, uoluptatibus concessis retinerent. certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius nuptiis incestis et adoptione exitiosa semet peruerterat. sed neque Neroni infra seruos ingenium, et Pallas tristi adrogantia modum liberti egressus taedium sui mouerat. propalam tamen omnes in eam honores cumulabantur, signumque more militiae petenti tribuno dedit optimae matris. decreti et a senatu duo lictores, flamonium Claudiale, simul Claudio censorium funus et mox consecratio. [13,3] Die funeris laudationem eius princeps exorsus est, dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorem enumerabat, intentus ipse et ceteri; liberalium quoque artium commemoratio et nihil regente eo triste rei publicae ab externis accidisse pronis animis audita: postquam ad prouidentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare, quamquam oratio a Seneca composita multum cultus praeferret, ut fuit illi uiro ingenium amoenum et temporis eius auribus accommodatum. adnotabant seniores quibus otiosum est uetera et praesentia contendere, primum ex iis, qui rerum potiti essent, Neronem alienae facundiae eguisse. nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus; et Augusto prompta ac profluens quaeque deceret principem eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, qua uerba expenderet, tum ualidus sensibus aut consulto ambiguus. etiam C- Caesaris turbata mens uim dicendi non corrupit; nec in Claudio, quotiens meditata dissereret, elegantiam requireres. Nero puerilibus statim annis uiuidum animum in alia detorsit: caelare pingere, cantus aut regimen equorum exercere; et aliquando carminibus pangendis inesse sibi elementa doctrinae ostendebat. [13,4] Ceterum peractis tristitiae imitamentis curiam ingressus et de auctoritate patrum et consensu militum praefatus, consilia sibi et exempla capessendi egregie imperii memorauit, neque iuuentam armis ciuilibus aut domesticis discordiis imbutam; nulla odia, nullas iniurias nec cupidinem ultionis adferre. tum formam futuri principis praescripsit, ea maxime declinans, quorum recens flagrabat inuidia. non enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut clausis unam intra domum accusatoribus et reis paucorum potentia grassaretur; nihil in penatibus suis uenale aut ambitioni peruium; discretam domum et rem publicam. teneret antiqua munia senatus, consultum tribunalibus Italia et publicae prouinciae adsisterent: illi patrum aditum praeberent, se mandatis exercitibus consulturum. [13,5] Nec defuit fides, multaque arbitrio senatus constituta sunt: ne quis ad causam orandam mercede aut donis emeretur, ne designatis {quidem} quaestoribus edendi gladiatores necessitas esset. quod quidem aduersante Agrippina, tamquam acta Claudii subuerterentur, obtinuere patres, qui in Palatium ob id uocabantur, ut adstaret additis a tergo foribus uelo discreta, quod uisum arceret, auditus non adimeret. quin et legatis Armeniorum causam gentis apud Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris et praesidere simul parabat, nisi ceteris pauore defixis Seneca admonuisset, uenienti matri occurrere. ita specie pietatis obuiam itum dedecori. [13,6] Fine anni turbidis rumoribus prorupisse rursum Parthos et rapi Armeniam adlatum est, pulso Radamisto, qui saepe regni eius potitus, dein profugus, tum bellum quoque deseruerat. igitur in urbe sermonum auida, quem ad modum princeps uix septem decem annos egressus suscipere eam molem aut propulsare posset, quod subsidium in eo, qui a femina regeretur, num proelia quoque et obpugnationes urbium et cetera belli per magistros administrari possent, anquirebant. contra alii melius euenisse disserunt, quam si inualidus senecta et ignauia Claudius militiae ad labores uocaretur, seruilibus iussis obtemperaturus. Burrum tamen et Senecam multa rerum experientia cognitos; et imperatori quantum ad robur deesse, cum octauo decimo aetatis anno Cn- Pompeius, nono decimo Caesar Octauianus ciuilia bella sustinuerint? pleraque in summa fortuna auspiciis et consiliis quam telis et manibus geri. daturum plane documentum, honestis an secus amicis uteretur, si ducem amota inuidia egregium quam si pecuniosum et gratia subnixum per ambitum deligeret. [13,7] Haec atque talia uulgantibus, Nero et iuuentutem proximas per prouincias quaesitam supplendis Orientis legionibus admouere legionesque ipsas pro{p}ius Armeniam collocari iubet, duosque ueteres reges Agrippam et {Ant}iochum expedire copias, quis Parthorum fines ultro intrarent, simul pontes per amnem Euphraten iungi; et minorem Armeniam Aristobulo, regionem Sophenen Sohaemo cum insignibus regiis mandat. exortusque in tempore aemulus Vologaeso filius Vardanes; et abscessere Armenia Parthi, tamquam differrent bellum. [13,8] Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt sententiis eorum, qui supplicationes et diebus supplicationum uestem principi triumphalem, utque ouans urbem iniret, effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Ultoris eodem in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti, quod Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat uidebaturque locus uirtutibus patefactus. copiae Orientis ita diuiduntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud prouinciam Syriam et legatum eius Quadratum Ummidium remaneret, par ciuium sociorumque numerus Corbuloni esset, additis cohortibus alisque, quae {in} Cappadocia hiemabant. socii reges, prout bello conduceret, parere iussi; sed studia eorum in Corbulonem promptiora erant. qui ut {instaret} famae, quae in nouis coeptis ualidissima est, itinere propere confecto apud Aegeas ciuitatem Ciliciae obuium Quadratum habuit, illuc progressum, ne, accipiendas copias Syriam intrauisset Corbulo, omnium ora in se uerteret, corpore ingens, uerbis magnificis et super experientiam sapientiamque etiam specie inanium ualidus. [13,9] Ceterum uterque ad Vologaesen regem nuntiis monebant, pacem quam bellum mallet datisque obsidibus solitam prioribus reuerentiam in populum Romanum continuaret. et Vologaeses, quo bellum ex commodo pararet, an ut aemulationis suspectos per nomen obsidum amoueret, tradit nobilissimos ex familia Arsacidarum. accepitque eos centurio Insteius ab Ummidio missus forte prior e{a} de causa adito rege. quod postquam Corbuloni cognitum est, ire praefectum cohortis Arrium Varum et reciperare obsides iubet. hinc ortum inter praefectum et centurionem iurgium ne diutius externis spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus legatisque, qui eos ducebant, permissum. atque illi recentem gloria et inclinatione quadam etiam hostium Corbulonem praetulere. unde discordia inter duces, querente Ummidio praerepta quae suis consiliis patrauisset, testante contra Corbulone non prius conuersum regem ad offerendos obsides, quam ipse dux bello delectus spes eius ad metum mutaret. Nero quo componeret diuersos, sic euulgari iussit: ob res a Quadrato et Corbulone prospere gestas laurum fascibus imperatoris addi. quae in alios consules egressa coniunxi. [13,10] Eodem anno Caesar effigiem Cn- Domitio patri et consularia insignia Asconio Labeoni, quo tutore usus erat, petiuit a senatu; sibique statuas argento uel auro solidas aduersus offerentes prohibuit. et quamquam censuissent patres, ut principium anni mense Decembri, quo ortus erat Nero, ueterem religionem kalendarum Ianuariarum inchoando anno retinuit. neque recepti sunt inter reos Carrinas Celer senator seruo accusante, aut Iulius Densus equester Romanus, cui fauor in Britannicum crimini dabatur. [13,11] Claudio Nerone L- Antistio consulibus cum in acta principum iurarent magistratus, in sua acta collegam Antistium iurare prohibuit, magnis patrum laudibus, ut iuuenilis animus leuium quoque rerum gloria sublatus maiores continuaret. secutaque lenitas in Plautium Lateranum, quem ob adulterium Messalinae ordine demotum reddidit senatui, clementiam suam obstringens crebris orationibus, quas Seneca testificando, quam honesta praeciperet, uel iactandi ingenii uoce principis uulgabat. [13,12] Ceterum infracta paulatim potentia matris delapso Nerone in amorem libertae, cui uocabulum Acte fuit, simul adsumptis in conscientiam {M-} Othone et Claudio Senecione, adulescentulis decoris, quorum Otho familia consulari, Senecio liberto Caesaris patre genitus. ignara matre, dein frustra obnitente, penitus inrepserat per luxum et ambigua secreta, ne senioribus quidem principis amicis aduersantibus, muliercula nulla cuiusquam iniuria cupidines principis explente, quando uxore ab Octauia, nobili quidem et probitatis spectatae, fato quodam, an quia praeualent inlicita, abhorrebat, metuebaturque, ne in stupra feminarum inlustrium prorumperet, si illa libidine prohiberetur. [13,13] Sed Agrippina libertam aemulam, nurum ancillam aliaque eundem in modum muliebriter fremere, neque paenitentiam filii aut satietatem opperiri, quantoque foediora exprobrabat, acrius accendere, donec ui amoris subactus exueret obsequium in matrem seque {Se}necae permitteret, ex cuius familiaribus Annaeus Serenus simulatione amoris aduersus eandem libertam primas adulescentis cupidines uelauerat praebueratque nomen, ut quae princeps furtim mulierculae tribuebat, ille palam largiretur. tum Agrippina uersis artibus per blandimenta iuuenem adgredi, suum potius cubiculum ac sinum offerre contegendis quae prima aetas et summa fortuna expeterent. quin et fatebatur intempestiuam seueritatem et suarum opum, quae haud procul imperatoriis aberant, copias tradebat, ut nimia nuper coercendo filio, ita rursum intemperanter demissa. quae mutatio neque Neronem fefellit, et proximi amicorum metuebant orabantque cauere insidias mulieris semper atrocis, tum et falsae. forte illis diebus Caesar inspecto ornatu, quo principium coniuges ac parentes effulserant, deligit uestem et gemmas misitque donum matri, nulla parsimonia, cum praecipua et cupita aliis prior deferret. sed Agrippina non his instrui cultus suos, sed ceteris arceri proclamat et diuidere filium, quae cuncta ex ipsa haberet. [13,14] Nec defuere qui in deterius referrent. et Nero infensus iis, quibus superbia muliebris innitebatur, demouet Pallantem cura rerum, quis a Claudio impositus uelut arbitrium regni agebat; ferebaturque, degrediente eo magna prosequentium multitudine, non absurde dixisse ire Pallantem, ut eiuraret. sane pepigerat Pallas, ne cuius facti in praeteritum interrogaretur paresque rationes cum re publica haberet. Praeceps posthac Agrippina ruere ad terrorem et minas, neque principis auribus abstinere, quo minus testaretur adultum iam esse Britannicum, ueram dignamque stirpem suscipiendo patris imperio, quod insitus et adoptiuus per iniurias matris exerceret. non abnuere se, quin cuncta infelicis domus mala patefierent, suae in primis nuptiae, suum ueneficium: id solum diis et sibi prouisum, quod uiueret priuignus. ituram cum illo in castra; audiretur hinc Germanici filia, in{de} debilis Burrus et exul Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis humani regimen expostulantes. simul intendere manus, adgerere probra, consecratum Claudium, inferno{s} Silanorum manes inuocare et tot inrita facinora. [13,15] Turbatus his Nero et propinquo die, quo quartum decimum aetatis annum Britannicus explebat, uolutare secum modo matris uiolentiam, modo ipsius indolem, {le}ui quidem experimento nuper cognitam, quo tamen fauorem late quaesiuisset. festis Saturno diebus inter alia aequalium ludicra regnum lusu sortientium euenerat ea sors Neroni. igitur ceteris diuersa nec ruborem adlatura: ubi Britannico iussit exsurgeret progressusque in medium cantum aliquem inciperet, inrisum ex eo sperans pueri sobrios quoque conuictus, nedum temulentos ignorantis, ille constanter exorsus est carmen, quo euolutum eum sede patria rebusque summis significabatur. unde orta miseratio, manifestior quia dissimulationem nox et lasciuia exemerat. Nero intellecta inuidia odium intendit; urgentibusque Agrippinae minis, quia nullum crimen neque iubere caedem fratris palam audebat, occulta molitur pararique uenenum iubet, ministro Pollione Iulio praetoriae cohortis tribuno, cuius cura attinebatur damnata ueneficii nomine Locusta, multa scelerum fama. nam ut proximus quisque Britannico neque fas neque fidem pensi haberet, olim prouisum erat. primum uenenum ab ipsis educatoribus accepit, tramisitque exsoluta aluo parum ualidum, siue temperamentum inerat, ne statim saeuiret. sed Nero lenti sceleris impatiens minitari tribuno, iubere supplicium ueneficae, quod, dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur. promittentibus dein tam praecipitem necem, quam si ferro urgeretur, cubiculum Caesaris iuxta decoquitur uirus cognitis antea uenenis rapidum. [13,16] Mos habebatur principum liberos cum ceteris idem aetatis nobilibus sedentes uesci in adspectu propinquorum propria et parciore mensa. illic epulante Britannico, quia cibos potusque eius delectus ex ministris gustu explorabat, ne omitteretur institutum aut utriusque morte proderetur scelus, talis dolus repertus est. innoxia adhuc ac praecalida et libata gustu potio traditur Britannico; dein, postquam feruore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur uenenum, quod ita cunctos eius artus peruasit, ut uox pariter et spiritus {eius} raperentur. trepidatur a circumsedentibus, diffugiunt imprudentes: at quibus altior intellectus, resistunt defixi et Neronem intuentes. ille ut erat reclinis et nescio similis, solitum ita ait per comitialem morbum, quo prima ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim uisus sensusque. at Agrippina{e} is pauor, ea consternatio mentis, quamuis uultu premeretur, emicuit, ut perinde ignaram fuisse {quam} Octauiam sororem Britannici constiterit: quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii exemplum intellegebat. Octauia quoque, quamuis rudibus annis, dolorem caritatem omnes adfectus abscondere didicerat. ita post breue silentium repetita conuiuii laetitia. [13,17] Nox eadem necem Britannici et rogum coniunxit, prouiso ante funebri paratu, qui modicus fuit. in campo tamen Martis sepultus est, adeo turbidis imbribus, ut uulgus iram deum portendi crediderit aduersus facinus, cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et insociabile regnum aestimantes. tradunt plerique eorum temporum scriptores crebris ante exitium diebus inlusum isse pueritia{e} Britannici Neronem, ut iam non praematura neque saeua mors uideri queat, quamuis inter sacra mensae, ne tempore quidem ad complexum sororum dato, ante oculos inimici properata sit in illum supremum Claudiorum sanguinem stupro prius quam ueneno pollutum. festinationem exsequiarum edicto Caesar defendit, id a maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere. ceterum et sibi amisso fratris auxilio reliquas spes in re publica sitas, et tanto magis fouendum patribus populoque principem, qui unus superesset e familia summum ad fastigium genita. [13,18] Exim largitione potissimos amicorum auxit. nec defuere qui arguerent uiros grauitatem adseuerantes, quod domos uillas id temporis quasi praedam diuisissent. alii necessitatem adhibitam credebant a principe, sceleris sibi conscio et ueniam sperante, si largitionibus ualidissimum quemque obstrinxisset. At matris ira nulla munificentia leniri, sed amplecti Octauiam, crebra cum amicis secreta habere, super ingenitam auaritiam undique pecunias quasi in subsidium corripiens, tribunos et centuriones comiter excipere, nomina et uirtutes nobilium, qui etiam tum supererant, in honore habere, quasi quaereret ducem et partes. cognitum id Neroni, excubiasque militares, quae ut coniugi imperatoris olim, tum ut matri seruabantur, et Germanos nuper eundem {in} honorem custodes additos digredi iubet. ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum matremque transfert in eam, quae Antoniae fuerat, quotiens ipse illuc uentitaret, saeptus turba centurionum et post breue osculum digrediens. [13,19] Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiae non sua ui nixa{e}. statim relictum Agrippinae limen: nemo solari, nemo adire praeter paucas feminas, amore an odio incertas. ex quibus erat Iunia Silana, quam matrimonio C- Sili a Messalina depulsam supra rettuli, insignis genere forma lasciuia, et Agrippinae diu percara, mox occultis inter eas offensionibus, quia Sextium Africanum nobilem iuuenem a nuptiis Silanae deterruerat Agrippina, impudicam et uergentem annis dictitans, non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et orbitate Silanae maritus poteretur. illa spe ultionis oblata parat accusatores ex clientibus suis Iturium et Caluisium, non uetera et saepius iam audita deferens, quod Britannici mortem lugeret aut Octauiae iniurias euulgaret, sed destinauisse eam Rubellium Plautum, per maternam originem pari ac Nero gradu a diuo Augusto, ad res nouas extollere coniugioque eius et imperio rem publicam rursus inuadere. haec Iturius et Caluisius Atimeto, Domitiae Neronis amitae liberto, aperiunt. qui laetus oblatis (quippe inter Agrippinam et Domitiam infensa aemulatio exercebatur) Paridem histrionem, libertum et ipsum Domitiae, impulit ire propere crimenque atrociter deferre. [13,20] Prouecta nox erat et Neroni per uinolentiam trahebatur, cum ingreditur Paris, solitus alioquin id temporis luxus principis intendere, sed tunc compositus ad maestitiam, expositoque indicii ordine ita audientem exterret, ut non tantum matrem Plautumque interficere, sed Burrum etiam demouere praefectura destinaret, tamquam Agrippinae gratia prouectum et uicem reddentem. Fabius Rusticus auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos, mandata ei praetoriarum cohortium cura, sed ope Senecae dignationem Burro retentam. Plinius et Cluuius nihil dubitatum de fide praefecti referunt. sane Fabius inclinat ad laudes Senecae, cuius amicitia floruit. nos consensum auctorum secuturi, quae diuersa prodiderint, sub nominibus ipsorum trademus. Nero trepidus et interficiendae matris auidus non prius differri potuit, quam Burrus necem eius promitteret, si facinoris coargueretur; sed cuicumque, nedum parenti defensionem tribuendam; nec accusatores adesse, sed uocem unius {et} ex inimica domo adferri: reputare{t} tenebras et uigilatam conuiuio noctem omniaque temeritati et inscitiae propiora. [13,21] Sic lenito principis metu et luce orta itur ad Agrippinam, ut nosceret obiecta dissolueretque uel poenas lueret. Burrus iis mandatis Seneca coram fungebatur; aderant et ex libertis arbitri sermonis. deinde a Burro, postquam crimina et auctores exposuit, minaciter actum. et Agrippina ferociae memor "non miror" inquit, "Silanam numquam edito partu matrum adfectus ignotos habere; neque enim proinde a parentibus liberi quam ab impudica adulteri mutantur. nec si Iturius et Caluisius adesis omnibus fortunis nouissimam suscipiendae accusationis operam anui rependunt, ideo aut mihi infamia parricidii aut Caesari conscientia subeunda est. nam Domitiae inimicitiis gratias agerem, si beneuolentia mecum in Neronem meum certaret: nunc per concubinum Atimetum et histrionem Paridem quasi scaenae fabulas componit. Baiarum suarum piscinas extollebat, cum meis consiliis adoptio et proconsulare ius et designatio consulatus et cetera apiscendo imperio praepararentur. aut exsistat qui cohortes in urbe temptatas, qui prouinciarum fidem labefactatam, denique seruos uel libertos ad scelus corruptos arguat. uiuere ego Britannico potiente rerum poteram? ac si Plautus aut quis alius rem publicam iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores, qui non uerba impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea crimina obiciant, quibus nisi a filio absolui non possim." commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, colloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec {de} beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit. [13,22] Praefectura annonae Faenio Rufo, cura ludorum, qui a Caesare parabantur, Arruntio Stellae, Aegyptus C{laudio} Balbillo permittuntur. Syria P- Anteio destinata; sed uariis mox artibus elusus, ad postremum in urbe retentus est. at Silana in exilium acta; Caluisius quoque et Iturius relegantur; de Atimeto supplicium sumptum, ualidiore apud libidines principis Paride, quam ut poena adficeretur. Plautus ad praesens silentio transmissus est. [13,23] Deferuntur dehinc consensisse Pallas ac Burrus, ut Cornelius Sulla claritudine generis et adfinitate Claudii, cui per nuptias Antoniae gener erat, ad imperium uocaretur. eius accusationis auctor extitit Paetus quidam, exercendis apud aerarium sectionibus famosus et tum uanitatis manifestus. nec tam grata Pallantis innocentia quam grauis superbia fuit: quippe nominatis libertis eius, quos conscios haberet, respondit nihil umquam se domi nisi nutu aut manu significasse, uel, si plura demonstranda essent, scripto usum, ne uocem consociaret. Burrus quamuis reus inter iudices sententiam dixit. exiliumque accusatori inrogatum et tabulae exustae sunt, quibus oblitterata aerarii nomina retrahebat. [13,24] Fine anni statio cohortis adsidere ludis solita demouetur, quo maior species libertatis esset, utque miles theatrali licentiae non permixtus incorruptior ageret et plebes daret experimentum, an amotis custodibus modestiam retineret. urbem princeps lustrauit ex responso haruspicum, quod Iouis ac Mineruae aedes de caelo tactae erant. [13,25] Q- Volusio P- Scipione consulibus otium foris, foeda domi lasciuia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deuerticula ueste seruili in dissimulationem sui compositus pererrabat, comitantibus qui raperent uenditioni exposita et obuiis uulnera inferrent, aduersus ignaros adeo, ut ipse quoque exciperet ictus et ore praeferret. deinde ubi Caesarem esse, qui grassaretur, pernotuit augebanturque iniuriae aduersus uiros feminasque insignes, et quidam permissa semel licentia sub nomine Neronis inulti propriis cum globis eadem exercebant, in modum captiuitatis nox agebatur; Iuliusque Montanus senatorii ordinis, sed qui nondum honorem capessisset, congressus forte per tenebras cum principe, quia uim temptantem acriter reppulerat, deinde adgnitum orauerat, quasi exprobrasset mori adactus est. Nero autem metuentior in posterum milites sibi et plerosque gladiatores circumdedit, qui rixarum initia modica et quasi priuata sinerent; si a laesis ualidius ageretur, arma inferebant. ludicram quoque licentiam et fautores histrionum uelut in proelia conuertit impunitate et praemiis atque ipse occultus et plerumque coram prospectans, donec discordi populo et grauioris motus terrore non aliud remedium repertum est quam ut histriones Italia pellerentur milesque theatro rursum adsideret. [13,26] Per idem tempus actum in senatu de fraudibus libertorum, efflagitatumque ut aduersus male meritos reuocandae libertatis patronis daretur. nec deerant qui censerent, sed consules, relationem incipere non ausi ignaro principe, perscripsere tamen consensum senatus. ille an auctor constitutionis fieret, . . . ut inter paucos et sententiae diuersos, quibusdam coalitam libertate inreuerentiam eo prorupisse frementibus, {ut} uine an aequo cum patronis iure agerent {sententiam eorum} consultarent ac uerberibus manus ultro intenderent, impudenter uel poenam suam ipsi suadentes. quid enim aliud laeso patrono concessum, quam ut c{ent}esimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget? ceteras actiones promiscas et pares esse: tribuendum aliquod telum, quod sperni nequeat. nec graue manu missis per idem obsequium retinendi libertatem, per quod adsecuti sint: at criminum manifestos merito ad seruitutem retrahi, ut metu coerceantur, quos beneficia non mutauissent. [13,27] Disserebatur contra: paucorum culpam ipsis exitiosam esse debere, nihil uniuersorum iuri derogandum; quippe late fusum id corpus. hinc plerumque tribus decurias, ministeria magistratibus et sacerdotibus, cohortes etiam in urbe conscriptas; et plurimis equitum, plerisque senatoribus non aliunde originem trahi: si separarentur libertini, manifestam fore penuriam ingenuorum. non frustra maiores, cum dignitatem ordinum diuiderent, libertatem in communi posuisse. quin et manu mittendi duas species institutas, ut relinqueretur paenitentiae aut nouo beneficio locus. quos uindicta patronus non liberauerit, uelut uinclo seruitutis attineri. dispiceret quisque merita tardeque concederet, quod datum non adimeretur. haec sententia ualuit, scripsitque Caesar senatui, priuatim expenderent causam libertorum, quotiens a patronis arguerentur; in commune nihil derog{ar}ent. nec multo post ereptus amitae libertus Paris quasi iure ciuili, non sine infamia principis, cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat. [13,28] Manebat nihilo minus quaedam imago rei publicae. nam inter Vibullium praetorem et plebei tribunum Antistium ortum certamen, quod immodestos fautores histrionum et a praetore in uincla ductos tribunus omitti iussisset. comprobauere patres, incusata Antistii licentia. simul prohibiti tribuni ius praetorum et consulum praeripere aut uocare ex Italia, cum quibus lege agi posset. addidit L- Piso designatus consul, ne quid intra domum pro potestate aduerterent, neue multum ab iis dictam quaestores aerarii in publicas tabulas ante quattuor mense referrent; medio temporis contra dicere liceret, deque eo consules statuerent. cohibita artius et aedilium potestas statutumque, quantum curules, quantum plebei pignoris caperent uel poenae inrogarent. et Heluidius Priscus tr{ibunus} pl{ebis} aduersus Obultronium Sabinum aerarii quaestorem contentiones proprias exercuit, tamquam ius hastae aduersus inopes inclementer ageret. dein princeps curam tabularum publicarum a quaestoribus ad praefectos transtulit. [13,29] Varie habita ac saepe mutata eius rei forma. nam Augustus senatui permisit deligere praefectos; deinde ambitu suffragiorum suspecto, sorte ducebantur ex numero praetorum qui praeessent. neque id diu mansit, quia sors deerrabat ad parum idoneos. tum Claudius quaestores rursum imposuit, iisque, ne metu offensionum segnius consulerent, extra ordinem honores promisit: sed deerat robur aetatis eum primum magistratum capessentibus. igitur Nero praetura perfunctos et experientia probatos delegit. [13,30] Damnatus isdem consulibus Vipsanius Laenas ob Sardiniam prouinciam auare habitam; absolutus Cestius Proculus repetundarum Cretensibus accusantibus. Clodius Quirinalis, quod praefectus remigum, qui Rauennae haberentur, uelut infimam nationum Italiam luxuria saeuitiaque adflictauisset, ueneno damnationem anteiit. Caninius Rebi{l}us, ex primoribus peritia legum et pecuniae magnitudine, cruciatus aegrae senectae misso per uenas sanguine effugit, haud creditus sufficere ad constantiam sumendae mortis, ob libidines muliebriter infamis. at L- Volusius egregia fama concessit, cui tres et nonaginta anni spatium uiuendi praecipuaeque opes bonis artibus, inoffensa tot imperatorum {a}micitia fuit. [13,31] Nerone iterum L- Pisone consulibus pauca memoria digna euenere, nisi cui libeat laudandis fundamentis et trabibus, quis molem amphitheatri apud campum Martis Caesar exstruxerat, uolumina implere, cum ex dignitate populi Romani repertum sit res inlustres annalibus, talia diurnis urbis actis mandare. ceterum coloniae Capua atque Nuceria additis ueteranis firmatae sunt, plebeique congiarium quadrigeni nummi uiritim dati, et sestertium quadringenties aerario inlatum est ad retinendam populi fidem. uectigal quoque quintae et uicesimae uenalium mancipiorum remissum, specie magis quam ui, quia, cum uenditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat. et {e}dixit Caesar, ne quis magistratus aut procurator in prouincia, {quam} obtineret, spectaculum gladiatorum aut ferarum aut quod aliud ludicrum ederet. nam ante non minus tali largitione quam corripiendis pecuniis subiectos adfligebant, dum, quae libidine deliquerant, ambitu propugnant. [13,32] Factum et senatus consultum ultioni iuxta et securitati, ut si quis a suis seruis interfectus esset, ii quoque, qui testamento manu missi sub eodem tecto mansissent, inter seruos supplicia penderent. redditur ordini Lurius Varus consularis, auaritiae criminibus olim perculsus. et Pomponia Graecina insignis femina, {A-} Plautio, quem ouasse de Britannis rettuli, nupta ac superstitionis externae rea, mariti iudicio permissa. isque prisco instituto propinquis coram de capite famaque coniugis cognouit et insontem nuntiauit. longa huic Pomponiae aetas et continua tristitia fuit. nam post Iuliam Drusi filiam dolo Messalinae interfectam per quadraginta annos non cultu nisi lugubri, non animo nisi maesto egit; idque illi imperitante Claudio impune, mox ad gloriam uertit. [13,33] Idem annus plures reos habuit. quorum P- Celerem accusante Asia, quia absoluere nequibat Caesar, traxit, senecta donec mortem obiret; nam Celer interfecto, ut memoraui, Silano pro consule magnitudine sceleris cetera flagitia obtegebat. Cossutianum Capitonem Cilices detulerant, maculosum foedumque et idem ius audaciae in prouincia ratum, quod in urbe exercuerat; sed peruicaci accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac lege repetundarum damnatus est. pro Eprio Marcello, a quo Lyci{i} res repetebant, eo usque ambitus praeualuit, ut quidam accusatorum eius exilio multarentur, tamquam insonti periculum fecissent. [13,34] Nerone tertium consule simul ini{i}t consulatum Valerius Messala, cuius proauum, oratorem Coruinum, diuo Augusto, abauo Neronis, collegam in eo{dem} magistratu fuisse pauci iam senum meminerant. sed nobili familiae honor auctus est oblatis in singulos annos quingenis sestertiis, quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret. Aurelio quoque Cottae et Haterio Antonino annuam pecuniam statuit princeps, quamuis per luxum auitas opes dissipassent. Eius anni principio mollibus adhuc initiis prolatatum inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia bellum acriter sumitur, quia nec Vologaeses sinebat fratrem Tiridaten dati a se regni expertem esse aut alienae id potentiae donum habere, et Corbulo dignum magnitudine populi Romani rebatur parta olim a Lucullo Pompeioque recipere. ad hoc Armenii ambigua fide utraque arma inuitabant, situ terrarum, similitudine morum Parthis propiores conubiisque permixti ac libertate ignota illuc magis {ad seruitium} inclinantes. [13,35] Sed Corbuloni plus molis aduersus ignauiam militum quam contra perfidiam hostium erat: quippe Syria transmotae legiones, pace longa segnes, munia castrorum aegerrime tolerabant. satis constitit fuisse in eo exercitu ueteranos, qui non stationem, non uigilias inissent, uallum fossamque quasi noua et mira uiserent, sine galeis, sine loricis, nitidi et quaestuosi, militia per oppida expleta. igitur dimissis, quibus senectus aut ualitudo aduersa erat, supplementum petiuit. et habiti per Galatiam Cappadociamque dilectus, adiectaque ex Germania legio cum equitibus alariis et peditatu cohortium. retentusque omnis exercitus sub pellibus, quamuis hieme saeua adeo, ut obducta glacie nisi effossa humus tentoriis locum non praeberet. ambusti multorum artus ui frigoris, et quidam inter excubias exanimati sunt. adnotatusque miles, qui fascem lignorum gestabat, ita praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes truncis brachiis deciderent. ipse cultu {l}eui, capite intecto, in agmine, in laboribus frequens adesse, laudem strenuis, solacium inualidis, exemplum omnibus ostendere. dehinc, quia duritia caeli militiaeque multi abnuebant deserebantque, remedium seueritate quaesitum est. nec enim, ut in aliis exercitibus, primum alterumque delictum uenia prosequebatur, se qui signa reliquerat, statim capite poenas luebat. idque usu salubre et misericordia melius apparuit: quippe pauciores illa castra deseruere quam ea, in quibus ignoscebatur. [13,36] Interim Corbulo legionibus intra castra habitis, donec uer adolesceret, dispositisque per idoneos locos cohortibus auxiliariis, ne pugnam priores auderent praedicit. curam praesidiorum Paccio Orfito primi pili honore perfuncto mandat. is quamquam incautos barbaros et bene gerendae rei casum offerri scripserat, tenere se munimentis et maiores copias opperiri iubetur. sed rupto imperio, postquam paucae e proximis castellis turmae aduenerant pugnamque imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur. et damno eius exterriti qui subsidium ferre debuerant, sua quisque in castra trepida fuga rediere. quod grauiter Corbulo accepit increpitumque Pac{c}ium et praefectos militesque tendere extra uallum iussit; inque ea contumelia detenti nec nisi precibus uniuersi exercitus exsoluti sunt [13,37] At Tiridates super proprias clientelas ope Vologaesi fratris adiutus, non furtim iam, sed palam bello infensare Armeniam, quosque fidos nobis rebatur, depopulari, et si copiae contra ducerentur, eludere hucque et illuc uolitans plura fama quam pugna exterrere. igitur Corbulo, quaesito diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circumferre bellum coactus, dispertit uires, ut legati praefectique diuersos locos pariter inuaderent. simul regem Antiochum monet proximas sibi praefecturas petere. nam Pharasmanes interfecto filio Radamisto quasi proditore, quo fidem in nos testaretur, uetus aduersus Armenios odium promptius exercebat. tuncque primum inlecti Moschi, gens ante alias socia Romanis, auia Armeniae incursauit. ita consilia Tiridati in contrarium uertebant, mittebatque oratores, qui suo Parthorumque nomine expostularent, cur datis nuper obsidibus redintegrataque amicitia quae nouis quoque beneficiis locum aperiret, uetere Armeniae possessione depelleretur. ideo nondum ipsum Volgaesen commotum, quia causa quam ui agere mallent; sin perstaretur in bello, non defore Arsacidis uirtutem fortunamque saepius iam clade Romana expertam. ad ea Corbulo, satis comperto Volgaesen defectione Hyrcaniae attineri, suadet Tiridati precibus Caesarem adgredi: posse illi regnum stabile et res incruentas contingere, si omissa spe longinqua et sera praesentem potioremque sequeretur. [13,38] Placitum dehinc, qui commeantibus in uicem nuntiis nihil in summa{m} pacis proficiebatur, colloquio ipsorum tempus locumque destinari. mille equitum praesidium Tiridates adfore sibi dicebat; quantum Corbuloni cuiusque generis militum adsisteret, non statuere, dum positis loricis et galeis in faciem pacis ueniretur. cuicumque mortalium, nedum ueteri et prouido duci, barbarae astutiae patuissent: ideo artum inde numerum finiri et hinc maiorem offerri, ut dolus pararetur; nam equiti sagittarum usu exercito si detecta corpora obicerentur, nihil profuturam multitudinem. dissimulato tamen intellectu rectius de iis, quae in publicum consulerentur, totis exercitibus coram dissertaturos respondit. locumque delegit, cuius pars altera colles erant clementer adsurgentes accipiendis peditum ordinibus, pars in planitiem porrigebatur ad explicandas equitum turmas. dieque pacto prior Corbulo socias cohortes et auxilia regum pro cornibus, medio sextam legionem constituit, cui accita per noctem aliis ex castris tria milia tertianorum permiscuerat, una cum aquila, quasi eadem legio spectaretur. Tiridates uergente iam die procul adstitit, unde uideri magis quam audiri posset. ita sine congressu dux Romanus abscedere militem sua quemque in castra iubet. [13,39] Rex siue fraudem suspectans, quia plura simul in loca ibatur, siue ut commeatus nostros Pontico mari et Trapezunte oppido aduentantes interciperet, propere discedit. sed neque commeatibus uim facere potuit, quia per montes ducebantur praesidiis nostris insessos, et Corbulo, ne inritum bellum traheretur utque Armenios ad sua defendenda cogeret, exscindere parat castella, sibique quod ualidissimum in ea praefectura, cognomento Volandum, sumit; minora Cornelio Flacco legato et Insteio Capitoni castrorum praefecto mandat. tum, circumspectis munimentis et quae expugnationi idonea prouisis, hortatur milites, ut hostem uagum neque paci aut proelio paratum, sed perfidiam et ignauiam fuga confitentem exuerent sedibus gloriaeque pariter et praedae consulerent. tum quadripertito exercitu hos in testudinem conglobatos subruendo uallo inducit, alios scalas moenibus admouere, multos tormentis faces et hastas incutere iubet. libritoribus funditoribusque attributus locus, unde eminus glandes torquerent, ne qua pars subsidium laborantibus ferret pari undique metu. tantus inde ardor certantis exercitus fuit, ut intra tertiam diei partem nudati propugnatoribus muri, obices portarum subuersi, capta escensu munimenta omnesque puberes trucidati sint, nullo milite amisso, paucis admodum uulneratis. et imbelle uulgus sub corona uenundatum, reliqua praeda uictoribus cessit. pari fortuna legatus ac praefectus usi sunt, tribusque una die castellis expugnatis cetera terrore et alia sponte incolarum in deditionem ueniebant. unde orta fiducia caput gentis Artaxata adgrediendi. nec tamen proximo itinere ductae legiones, qua si amnem Araxen, qui moenia adluit, ponte transgrederentur, sub ictum dabantur: procul et latioribus uadis transiere. [13,40] At Tiridates pudore et metu, ne, si concessisset obsidioni, nihil opis in ipso uideretur, si prohiberet, impeditis locis seque et equestres copias inligaret, statuit postremo ostendere aciem et dato die proelium incipere uel simulatione fugae locum fraudi parare. igitur repente agmen Romanum circumfundit, non ignaro duce nostro, qui uiae pariter et pugnae composuerat exercitum. latere dextro tertia legio, sinistro sexta incedebat, mediis decimanorum delectis; recepta inter ordines impedimenta, et tergum mille equites tuebantur, quibus iusserat, ut instantibus comminus resisterent, refugos non sequerentur. in cornibus pedes sagittarius et cetera manus equitum ibat, productior cornu sinistro per ima collium, ut, si hostis intrauisset, fronte simul et sinu exciperetur. adsultare ex diuerso Tiridates, non usque ad ictum teli, sed tum minitans, tum specie trepidantis, si laxare ordines et diuersos consectari posset. ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus ceteros ad obsequium exemplo firmauerat, propinquis tam tenebris abscessit. [13,41] Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret agitauit, concessisse illuc Tiridaten ratus. dein postquam exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque leui{s} armatura, quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus inciperet. sed oppidani portis sponte patefactis se suaque Romanis permisere. quod salutem ipsis tulit; Artaxatis ignis immissus deletaque et solo aequata sunt, qui nec teneri {poterant} sine ualido praesidio ob magnitudinem moenium, nec id nobis uirium erat, quod firmando praesidio et capessendo bello diuideretur, uel, si integra et incustodita relinquerentur, nulla in eo utilitas aut gloria, quod capta essent. adicitur miraculum uelut numine oblatum: nam cuncta {extra tectis} hactenus sole inlustria fuere; repente quod moenibus cingebatur ita atra nube coopertum fulgoribusque discretum est, ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur. Ob haec consal{ut}atus imperator Nero, et senatus consulto supplicationes habitae, statuaeque et arcus et continui consulatus principi, utque inter festos referretur dies, quo patrata uictoria, quo nuntiata, quo relatum de ea esset, aliaque in eandem formam decernuntur, adeo modum egressa, ut C- Cassius de ceteris honoribus adsensus, si pro benignitate fortunae dis grates agerentur, ne totum quidem annum supplicationibus sufficere disseruerit, eoque oportere diuidi sacros et negotiosos dies, quis diuina colerent et humana non impedirent. [13,42] Variis deinde casibus iactatus et multorum odia meritus reus, haud tamen sine inuidia Senecae damnatur. is fuit Publius Suillius, imperitante Claudio terribilis ac uenalis et mutatione temporum non quantum inimici cuperent demissus quique se nocentem uideri quam supplicem mallet. eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consultum poenaque Cinciae legis aduersum eos, qui pretio causas orauissent. nec Suillius questu aut exprobratione abstinebat, praeter ferociam animi extrema senecta liber et Senecam increpans infensum amicis Claudii, sub quo iustissimum exilium pertulisset. simul studiis inertibus et iuuenum imperitiae suetum liuere iis, qui uiuidam et incorruptam eloquentiam tuendis ciuibus exercerent. se quaestorem Germanici, illum domus eius adulterum fuisse. an grauius aestimandum sponte litigatoris praemium honestae operae adsequi quam corrumpere cubicula principum feminarum? qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium parauisset? Romae testamenta et orbos uelut indagine eius capi, Italiam et prouincias immenso faenore hauriri: at sibi labore quaesitam et modicam pecuniam esse. crimen, periculum, omnia potius toleraturum, quam ueterem ac domi partam dignationem subitae felicitati submittere{t}. [13,43] Nec deerant qui haec isdem uerbis aut uersa in deterius Senecae deferrent. repertique accusatores direptos socios, cum Suillius prouinciam Asiam regeret, ac publicae pecuniae peculatum detulerunt. mox, quia inquisitionem annuam impetrauerant, breuius uisum {sub} urbana crimina incipi, quorum obuii testes erant. ii acerbitate accusationis Q- Pomponium ad necessitatem belli ciuilis detrusum, Iuliam Drusi filiam Sabinamque Poppaeam ad mortem actas et Valerium Asiaticum, Lusium Saturninum, Cornelium Lupum circumuentos, iam equitum Romanorum agmina damnata omnemque Claudii saeuitiam Suillio obiectabant. ille nihil ex his sponte susceptum, sed principi paruisse defendebat, donec eam orationem Caesar cohibuit, compertum sibi referens ex commentariis patris sui nullam cuiusquam accusationem ab eo coactam. tum iussa Messalinae praetendi et labare defensio: cur enim neminem alium delectum, qui saeuienti impudicae uocem praeberet? puniendos rerum atrocium ministros, ubi pretia scelerum adepti scelera ipsa aliis delegent. igitur adempta bonorum parte (nam filio et nepti pars concedebatur eximebanturque etiam quae testamento matris aut auiae acceperant) in insulas Baleares pellitur, non in ipso discrimine, non post damnationem fractus animo; ferebaturque copiosa et molli uita secretum illud tolerauisse. filium eius Nerullinum adgressis accusatoribus per inuidiam patris et crimina repetundarum, intercessit princeps tamquam satis expleta ultione. [13,44] Per idem tempus Octauius Sagitta plebei tribunus, Pontiae mulieris nuptae amore uaecors, ingentibus donis adulterium et mox, ut omitteret maritum, emercatur, suum matrimonium promittens ac nuptias eius pactus. sed ubi mulier uacua fuit, nectere moras, aduersam patris uoluntatem causari repertaque spe ditioris coniugis promissa exuere. Octauius contra modo conqueri, modo minitari, famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens. ac postquam spernebatur, noctem unam ad solacium poscit, qua delenitus modum in posterum adhiberet. statuitur nox, et Pontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat. ille uno cum liberto ferrum ueste occultum infert. tum, ut adsolet in amore et ira, iurgia preces, exprobratio satisfactio, et pars tenebrarum libidini seposita; ea quasi incensus nihil metuentem ferro transuerberat et adcurrentem ancillam uulnere absterret cubiculoque prorumpit. postera die manifesta caedes, haud ambiguus percussor; quippe mansitasse una conuincebatur. sed libertus suum illud facinus profiteri, se patroni iniurias ultum esse. commoueratque quosdam magnitudine exempli, donec ancilla ex uulnere refecta uerum aperuit. postulatusque apud consules a patre interfectae, postquam tribunatu abierat, sententia patrum et lege de sicariis condemnatur. [13,45] Non minus insignis eo anno impudicitia magnorum rei publicae malorum initium fecit. erat in ciuitate Sabina Poppaea, T- Ollio patre genita, sed nomen aui materni sumpserat, inlustri memoria Poppaei Sabini consularis et triumphali decore praefulgentis; nam Ollium honoribus nondum functum amicitia Seiani peruertit. huic mulieri cuncta alia fuere praeter honestum animum. quippe mater eius, aetatis suae feminas pulchritudine supergressa, gloriam pariter et formam dederat; opes claritudine generis sufficiebant. sermo comis nec absurdum ingenium. modestiam praeferre et lasciuia uti; rarus in publicum egressus, idque uelata parte oris, ne satiaret adspectum, uel quia sic decebat. famae numquam pepercit, maritos et adulteros non distinguens; neque adfectui suo aut alieno obnoxia, unde utilitas ostenderetur, illuc libidinem transferebat. igitur agentem eam in matrimonio Rufri Crispi{ni} equitis Romani, ex quo filium genuerat, Otho pellexit iuuenta ac luxu et quia flagrantissimus in amicitia Neronis habebatur. nec mora quin adulterio matrimonium iungeretur. [13,46] Otho siue amore incautus laudare formam elegantiamque uxoris apud principem, siue ut accenderet ac, si eadem femina potirentur, id quoque uinculum potentiam ei adiceret. saepe auditus est consurgens e conuiuio Caesaris seque ire ad illam, sibi concessam dictitans nobilitatem pulchritudinem, uota omnium et gaudia felicium. his atque talibus inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes ualescere, imparem cupidini et forma Neronis captam simulans; mox acri iam principis amore ad superbiam uertens, si ultra unam alteramque noctem attineretur, nuptam esse se dictitans, nec posse matrimonium omittere, deuinctam Othoni per genus uitae, quod nemo adaequaret: illum animo et cultu magnificum; ibi se summa fortuna digna uisere. at Neronem, paelice ancilla et adsuetudine Actes deuinctum, nihil e contubernio seruili nisi abiectum et sordidum traxisse. deicitur familiaritate sueta, post congressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, prouinciae Lusitaniae praeficitur; ubi usque ad ciuilia arma non ex priore infamia, sed integre sancteque egit, procax otii et potestatis temperantior. [13,47] Hactenus Nero flagitiis et sceleribus uelamenta quaesiuit. suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors ingenium eius in contrarium trahens callidumque et simulatorem interpretando. quem metum Graptus ex libertis Caesaris, usu et senecta Tiberio abusque domum principium edoctus, tali mendacio intendit. pons Muluius in eo tempore celebris nocturnis inlecebris erat; uen{ti}tabatque illuc Nero, quo solutius urbem extra lasciuiret. igitur regredienti per uiam Flaminiam compositas insidias fatoque euitatas, quoniam diuerso itinere Sallustianos in hortos remeauerit, auctoremque eius doli Sullam ementitur, quia forte redeuntibus ministris principis quidam per iuuenilem licentiam, quae tunc passim exercebatur, inanem metum fecerant. neque seruorum quisquam neque clientium Sullae adgnitus, maximeque despecta et nullius ausi capax natura eius a crimine abhorrebat: proinde tamen, quasi conuictus esset, cedere patria et Massiliensium moenibus coerceri iubetur. [13,48] Isdem consulibus auditae Puteolanorum legationes, quas diuersas ordo plebs ad senatum miserant, illi uim multitudinis, hi magistratuum et primi cuiusque auaritiam increpantes. eaque seditio ad saxa et minas ignium progressa ne c{aed}em et arma proliceret, C- Cassius adhibendo remedio delectus. quia seueritatem eius non tolerabant, precante ipso ad Scribonios fratres ea cura transfertur, data cohorte praetoria, cuius terrore et paucorum supplicio rediit oppidanis concordia. [13,49] Non referrem uulgarissimum senatus consultum, quo ciuitati Syracusanorum egredi numerum edendis gladiatoribus finitum permittebatur, nisi Paetus Thrasea contra dixisset praebuissetque materiem obtrectatoribus arguendae sententiae. cur enim, si rem publicam egere libertate senatoria crederet, tam leuia consectaretur? quin de bello aut pace, de uectigalibus et legibus, quibusque aliis {res} Romana continetur, suaderet dissuaderetue? licere patribus, quotiens ius dicendae sententiae accepissent, quae uellent expromere relationemque in ea postulare. an solum emendatione dignum, ne Syracusis spectacula largius ederentur: cetera per omnes imperii partes perinde egregia quam si non Nero, sed Thrasea regimen eorum teneret? quod si summa dissimulatione transmitterentur, quanto magis inanibus abstinendum! Thrasea contra, rationem poscentibus amicis, non praesentium ignarum respondebat eius modi consulta corrigere, sed patrum honori dare, ut manifestum fieret magnarum rerum curam non dissimulaturos, qui animum etiam leuissimis aduerterent. [13,50] Eodem anno crebris populi flagitationibus, immodestiam publicanorum arguentis, dubitauit Nero, an cuncta uectigalia omitti iuberet idque pulcherrimum donum generi mortalium daret. sed impetum eius, multum prius laudata magnitudine animi, attinuere seniores, dissolutionem imperii docendo, si fructus, quibus res publica sustineretur, deminuerentur: quippe sublatis portoriis sequens, ut tributorum abolitio expostularetur. plerasque uectigalium societates a consulibus et tribunis plebis constitutas acri etiam tum populi Romani libertate; reliqua mox ita prouisa, ut ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se congruere{nt}. temperandas plane publicanorum cupidines, ne per tot annos sine querela tolerata nouis acerbitatibus ad inuidiam uerterent. [13,51] Ergo edixit princeps, ut leges cuiusque publici, occultae ad id tempus, proscriberentur; omissas petitiones non ultra annum resumerent; Romae praetor, per prouincias qui pro praetore aut consule essent iura aduersus publicanos extra ordinem redderent; militibus immunitas seruaretur, nisi in iis, quae ueno exercerent; aliaque admodum aequa, quae breui seruata, dein frustra habita sunt. manet tamen abolitio quadragesimae quinquagesimaeque et quae alia exactionibus inlicitis nomina publicani inuenerant. temperata apud transmarinas prouincias frumenti subuectio, et, ne censibus negotiatorum naues adscriberentur tributumque pro illis penderent, constitutum. [13,52] Reos ex prouincia Africa, qui proconsulare imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium Siluanum absoluit Caesar, Camerinum aduersus priuatos et paucos, saeuitiae magis quam captarum pecuniarum crimina obicientes. Siluanum magna uis accusatorum circumsteterat poscebatque tempus euocandorum testium; reus ilico defendi postulabat. ualuitque pecuniosa orbitate et senecta, quam ultra uitam eorum produxit, quorum ambitu euaserat. [13,53] Quietae ad id tempus res in Germania fuerant, ingenio ducum, qui peruulgatis triumphi insignibus maius ex eo decus sperabant, si pacem continuauissent. Paulinus Pompeius et L- Vetus ea tempestate exercitui praeerant. ne tamen segnem militem attinerent, ille inchoatum ante tres et sexaginta annos a Druso aggerem coercendo Rheno absoluit, Vetus Mosellam atque {Ararim} facta inter utrumque fossa conectere parabat, ut copiae per mare, dein Rhodano et Arare subuectae per eam fossam, mox fluuio Mosella in Rhenum, exim Oceanum decurrerent, sublatisque itineris difficultatibus nauigabilia inter se Occidentis Septentrionisque litora fierent. inuidit operi Aelius Gracilis Belgicae legatus, deterrendo Veterem, ne legiones alienae prouinciae inferret studiaque Galliarum adfectaret, formidolosum id imperatori dictitans, quo plerumque prohibentur conatus honesti. [13,54] Ceterum continuo exercituum otio fama incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem. eoque Frisii iuuentutem saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per lacus admouere ripae agrosque uacuos et militum usui sepositos insedere, auctore Verrito et Malori{g}e, qui nationem eam regebant, in quantum Germani regnantur. iamque fixerant domos, semina aruis intulerant utque patrium solum exercebant, cum Dubius Auitus, accepta a Paulino prouincia, minitando uim Romanam, nisi abscederent Frisii ueteres in locos aut nouam sedem a Caesare impetrarent, perpulit Verritum et Malorigem preces suscipere. profectique Romam, dum aliis curis intentum Neronem opperiuntur, inter ea, quae barbaris ostentantur, intrauere Pompei theatrum, quo magnitudinem populi uiserent. illic per otium (neque enim ludicris ignari oblectabantur) dum consessum caueae, discrimina ordinum, quis eques, ubi senatus, percunctantur, aduertere quosdam cultu externo in sedibus senatorum: et quinam forent rogitantes, postquam audiuerant earum gentium legatis id honoris datum, quae uirtute et amicitia Romana praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante Germanos esse exclamant degrediunturque et inter patres considunt. quod comiter a uisentibus exceptum, quasi impetus antiqui et bona aemulatione. Nero ciuitate Romana ambos donauit, Frisios decedere agris iussit. atque illis aspernantibus auxiliaris eques repente immissus necessitatem attulit, captis caesisue qui peruicacius restiterant. [13,55] Eosdem agros Ampsiuarii occupauere, ualidior gens non modo sua copia, sed adiacentium populorum miseratione, qui pulsi a Chaucis et sedis inopes tutum exilium orabant. aderatque iis clarus per illas gentes et nobis quoque fidus nomine Boiocalus, uinctum se rebellione Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio et Germanico ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obsequio id quoque adiungere, quod gentem suam dicioni nostrae subiceret. quotam partem campi iacere, in quam pecora et armenta militum aliquando transmitterentur! seruarent sane receptus gregibus inter hominum famem, modo ne uastitatem et solitudinem mallent quam amicos populos. Chamauorum quondam ea arua, mox Tubantum et post Usiporum fuisse. sicuti caelum deis, ita terras generi mortalium datas; quaeque uacuae, eas publicas esse. solum inde suspiciens et cetera sidera uocans quasi coram interrogabat, uellentne contueri inane solum: potius mare superfundere{nt} aduersus terrarum ereptores. [13,56] Et commotus his Auitus: patienda meliorum imperia; id dis, quos implorarent, placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret, quid darent quid adimerent, neque alios iudices quam se ipsos paterentur. haec an in publicum Ampsiuariis respondit, ipsi Boiocalo ob memoriam amicitiae daturum agros. quod ille ut proditionis pretium aspernatus addidit "deesse nobis terra ubi uiuamus, in qua moriamur, non potest." atque ita infensis utrimque animis discessum. illi Bructeros, Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello uocabant: Auitus scripto ad Curtilium Manciam superioris exercitum legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo ostenderet, ipse legiones in agrum Ten{ct}erum induxit, excidium minitans, ni causam suam dissociarent. igitur absistentibus his pari metu exterriti Bructeri; et ceteris quoque aliena pericula deserentibus sola Ampsiuariorum gens retro ad Usipos et Tubantes concessit. quorum terris exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo hospites, egeni, hostes in ali{en}o quod iuuentutis erat caeduntur, imbellis aetas in praedam diuisa est. [13,57] Eadem aestate inter Hermunduros Chattosque certatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum et conterminum ui trahunt, super libidinem cuncta armis agendi religione insita, eos maxime locos propinquare caelo precesque mortalium a deis nusquam propius audiri. inde indulgentia numinum illo in amne illisque siluis {s}alem prouenire, non ut alias apud gentes eluuie maris arescente, sed unda super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter se elementis, igne atque aquis, concretum. sed bellum hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia uictores diuersam aciem marti ac Mercurio sacrauere, quo uoto equi uiri, cuncta uiua occidioni dantur. et minae quidem hostiles in ipsos uertebant. sed ciuitas Ubiorum socia nobis malo improuiso adflicta est. nam ignes terra editi uillas arua uicos passim corripiebant ferebanturque in ipsa conditae nuper coloniae moenia. neque exstingui poterant, non si imbres caderent, non {si} fluuialibus aquis aut quo alio humore, donec inopia remedii et ira cladis agrestes quidam eminus saxa iacere, dein residentibus flammis propius suggressi ictu fustium aliisque uerberibus ut feras absterrebant. postremo tegmina corpori derepta iniciunt, quanto {magis} profana et usu polluta, tanto magis oppressura ignes. [13,58] Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in nouos fetus reuiuisceret.