PROCÈS DES TEMPLIERS PUBLIÉ PAR M. MICHELET MEMBRE DE L'INSTITUT PROFESSEUR AU COLLÉGE DE FRANCE, CHEF DE LA SECTION HISTORIQUE AUX ARCHIVES NATIONALES TOME II PARIS IMPRIMERIE NATIONALE M DCCC LI COLLECTION DE DOCUMENTS INÉDITS SUR L'HISTOIRE DE FRANCE PUBLIÉS PAR LES SOINS DU MINISTRE DE L'INSTRUCTION PUBLIQUE PREMIÈRE SÉRIE HISTOIRE POLITIQUE PROCÈS DES TEMPLIERS. Frater Petrus de Lanhiaco Nouiomensis diocesis seruiens, testis [p. 1] supra iuratus, XXX annorum uel circa, non defferens mantellum ordinis, quia a festo Purificacionis citra ipsum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis, nisi quod infra sequitur, quia non uidit aliquem alium in ordine recipi, nec interfuerat capitulis eorumdem. Ipse autem receptus fuerat per fratrem Robertum de sancto Iusto, quondam preceptorem tunc balliuie de Pontiuo, in festo Exaltacionis Sancte Crucis proximo preterito fuerunt VI anni, in capella domus Templi d'Oymont in Pontiuo Ambianensis diocesis, presentibus fratribus Petro de Lanhi, auunculo ipsius testis, Nouiomensis, qui non fuit captus cum aliis, quia affugit; Iohanne de Bali Ambianensis et Roberto de Reinbaual Nouiomensis, et Iohanne Castel Nouiomensis diocessum, et Iohanne dicto Burgundo seruientibus, quos credit uiuere, in hunc modum: nam instructus a dicto auunculo suo et aliis, peciit ter, flexis genibus, panem et aquam et uestitum ordinis, et cum responsum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam uoluntatem, esurire quando uellet comedere, uigilare quando uellet dormire, et multa dura et aspera sustinere, et ipse testis dixisset quod omnia sustineret, prestito ab eo per iuramentum prestitum super quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, quod [p. 2] non erat seruilis condicionis, debitis quod soluere non posset nec matrimonio obligatus, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, seruare bonos usus et consuetudines ordinis; et postmodum imposuit sibi mantellum in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ad honorem Dei et beate Marie et omnium sanctorum, et associauit eum, patrem et matrem suos participacioni bonorum ordinis presencium et futurorum, et fecit eum osculari dictam ymaginem Crucifixi, et postmodum preceptor et astantes osculati fuerunt eum in ore; et dictus receptor instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Quo facto, dixit ei ibidem, in presencia aliorum, quod abnegaret Deum; cum autem ipse testis stupefactus diceret quod non abnegaret creatorem suum, subiunxit idem receptor quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis et quia alii faciebant, et tunc ipse testis abnegauit Deum, ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam ueterem, in qua nulla apparebat ymago Crucifixi, iuxta sedem dicti receptoris collocatam, nescit per quem allatam, dicens quod hoc esset de dictis punctis ordinis, et ipse testis spuit non supra sed iuxta eam. Post que dixit eidem quod secundum dicta puncta debebat eum osculari in ano, et precepit quod ibi oscularetur eum, sed auunculo ipsius testis flexis genibus instante, remisit ei osculum memoratum. Subsequenter dixit ei quod secundum dicta puncta poterat aliis fratribus carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret, nec quod in recepcionibus aliorum fratrum interuenirent alia illicita, sed ista duntaxat. Credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Deffendebatur eis sine iuramento quod non reuelarent secreta capitulorum, sed de modo recepcionis non fuit sibi facta mentio specialis, nec fuit sibi iniunctum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, et fuit de predictis erroribus confessus in [p. 3] septimana in qua fuit receptus, in dicta capella, cuidam fratri carmelite, cuius nomen et cognomen ignorat, qui absoluit eum, imposita sibi penitencia quod ieiunaret VII annis diebus sabatinis; quam penitenciam in parte compleuit. Credit quod fratres scientes errores et potestatem corrigendi habentes, negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus fuit commoratus uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari. Audiuit dici quod clam, ianuis clausis, eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo seruasset quod magnus Magister cum conuentu ordinasset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, et quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Obtulerat se, malo ductus consilio, ad deffensionem ordinis una cum aliis, et fuit protestatus in principio deposicionis sue quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Veneris sequenti, que fuit quinta dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, Raynandus de Pruino Senonensis, olim preceptor domus Templi Aurelianensis, Iohannes de Mortuo Fonte Suessionensis, et Guillelmus de Hoymont Parisiensis diocessum, presbiteri degradati in concilio Senonensi ab omnibus minoribus et maioribus ordinibus, exuti tamen priuilegio clericali et priuati habitu Templi, et ad murum perpetuum sub certa forma per dictum concilium condempnati; necnon Raynaudus de Cunheriis miles [p. 4] Beluacensis, Petrus de Claromonte Beluacensis, et Bernardus de Sarnayo Parisiensis diocessum, seruientes, per dictum concilium sub certa forma condempnati ad murum perpetuum; et Lambertus de Cormelles Suessionensis diocessis, seruiens; qui, tactis sacrosanctis Euangeliis, iurauerunt dicere plenam et meram ueritatem in isto negocio, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Quo facto, dictus frater Lambertus, habens mantellum et barbam ordinis, quadraginta quinque annorum uel circa, nondum absolutus nec reconciliatus, cum quo tamen, ut dixit, fuerat inquisitum per priorem Predicatorum conuentus Trecensis, commissarium fratris Guillelmi de Parisius ordinis predicti, inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie; protestacione premissa quod a deposicione quam fecerat coram dicto priore Trecensi non intendit recedere, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Colomeriis in Bria, Meldensis diocesis, circa festum beati Martini hiemalis proximo preteritum fuerunt XXIIII anni uel circa, per fratrem Hugonem Picardi quondam, de mandato fratris Arnulphi de Vysamale, quondam tunc preceptoris Brie; presentibus fratribus Gerardo de Pruino presbitero, tunc preceptore domus Templi de Pruino, Remigio de Ploysi deffunctis, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem fratrum ordinis sibi concedi amore Dei et beate Marie, et responsum fuisset sibi quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa aspera sustinere in ordine, et quod rogaret Deum quod eum dirigeret, tandem ipso instante et supplicante ut prius, prestito ab eo per iuramentum quod non habebat infirmitatem latentem nec erat excommunicatus, nec alteri religioni nec matrimonio alligatus, fecit eum uouere et iurare dictus receptor castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, tenere bonos usus et bonas consuetudines que erant et que imponerentur per superiores in ordine, nec esset in loco [p. 5] in quo aliquis exheredaretur iniuste, uel in quo studio suo falsum iudicium redderetur. Postmodum imposuit sibi mantellum et tam ipse quam frater Gregorius, miles quondam, nacione Picardus, cuius cognomen ignorat, qui sue recepcioni interfuit, et alii astantes ipsum testem osculati fuerunt in ore. Deinde omnes astantes exierunt dictam capellam, receptore predicto et ipso teste solis remanentibus in eadem, et clauso ostio dicte capelle per ipsum receptorem, duxit eum prope altare, et ostensa sibi quadam cruce lignea existente retro altare, in qua nulla erat ymago, quam ipse recordatur, precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis diceret constanter quod ipse nunquam abnegaret creatorem suum, dictus receptor dixit ei quod, postquam iurauerat obedienciam, oportebat eum sic facere, et tunc ipse testis dolens, ut dixit, abnegauit Deum ore non corde. Postea precepit ei quod spueret super dictam crucem. Dixit eciam quod dictus receptor, hiis factis, osculatus fuit ipsum testem in pectore supra uestes. Alia inhonesta non interuenerunt in recepcione sua predicta. Dixit eciam quod uidit recipi fratrem Hugonem de Nantolio Suessionensis diocesis, circa principium huius Quadragessime fuerunt octo anni uel circa, in capella domus Templi de Cheuruto Senonensis diocesis, quem recepit predictus frater Gerardus de Pruino, tunc preceptor dicte domus de Cheruto, presentibus fratribus Drocone tunc preceptore domus de Scinhi dicte diocesis Trecensis et Iohanne Monachi Suessionensis diocesis, seruientibus, de quorum uita uel morte non habet certitudinem; in cuius recepcione licita et honesta que fuerunt dicta et facta in recepcione ipsius testis seruata fuerunt; illicita tamen confessata per eum uel alia non uidit fieri nec iniungi. Requisitus si credit quod in recepcionibus aliorum fierent et seruarentur predicta illicita confessata per eum, respondit se credere quod non. Credit bene ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, ut dixit, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur, ut fuit sibi dictum. Clam fiebant recepciones eorum, nullis presentibus nisi fratribus [p. 6] ordinis. Cordulis cingebantur supra camisias, quas recipiebant unde uolebant. Iniunctum fuit ei quod non reuelaret secreta capitulorum, non facta alia mencione de modo recepcionis; non tamen iurauit. Si erant aliqui qui secretos errores in ordine scirent, negligentes fuerunt quia non denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus fuit conuersatus. Fuit sibi dictum quod procuraret utilitatem ordinis iuste, non tamen fuit dictum quod iniuste. Credit quod totus ordo seruasset illud quod magnus Magister cum conuentu statuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta nunc contra ordinem. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Lune sequenti, que fuit VIII dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorum dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, fratres Guillelmus de Torrage miles Carnotensis, Guillelmus deu Liege preceptor de Rupella, P. Theobaldi preceptor de Castro Bernardi Xantonensis, et Helias Raynaudi Petragoricensis, preceptor domus Templi de Dongno diocesis Xantonensis, Guillelmus Terice Cenomanensis, et Thomas de Panpalona preceptor domus d'Auerin in Nauernia Panpalonensis, et domus de Riba Forada Therasconensis diocesis. Qui tactis sacrosanctis Euangeliis iurauerunt dicere in isto negocio plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Quo facto, dictus frater Guillelmus de Liege seruiens, preceptor de Rupella Xantonensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, qui fuit protestatus quod non intendit [p. 7] recedere a deposicione per eum facta coram domino archiepiscopo Xantonensi, per quem absolutus et reconciliatus fuerat apud Rupellam, octuaginta annorum uel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire, credere uel audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod ipse in recepcione sua de nullo illicito uel inhonesto fuerat requisitus uel solicitatus, nec post recepcionem, nec uidit fieri in recepcionibus aliorum quibus adfuerat nec post. Ipse autem fuerat receptus, in uigillia Natiuitatis Domini proximo preteriti fuerunt sexaginta duo anni uel circa, in capella domus Templi de Roches Pictauensis diocesis, per fratrem Hugonem Grisardi militem quondam, preceptorem tunc Aquitanie, presentibus fratribus Roberto Anglico preceptore de Banes Xantonensis diocesis seruiente, Francone de Bort tunc preceptore de Lemozucinio, Symone de Nigella tunc preceptore de Insula Bochardi, militibus, et pluribus aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum pluries interpolate peciisset panem et aquam, societatem et pauperem uestitum ordinis, et responsum fuisset ei quod bene deliberaret super hoc, et ipsi eciam deliberarent, finaliter concesso quod reciperet eum, fecit eum uouere et iurare super quoddam missale apertum, ubi erat ymago Crucifixi, et apponere manus suas prope canonem ibi _Te igitur etc._, quod uiueret sine proprio, seruare castitatem, obedienciam, et obedire omnibus preceptoribus suis, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non esset in loco ubi aliquis exheredaretur iniuste. Post que imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postea instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, qualiter iaceret, et quod caueret sibi specialiter a crimine sodomitico, quia si committeret, poneretur in carcere perpetuo, et quod non reuelaret secreta capitulorum. De nullo autem illicito uel inhonesto fuit illi facta mencio in recepcione sua uel post; nec ipse fecit fieri, nec precepit, nec sciuit quod fierent in recepcionibus illorum quos ipse recepit nec post. Audiuit tamen dici ab aliquibus ex fratribus [p. 8] ordinis; de quorum nominibus non recordatur, quod preceptum fuerat eis in recepcionibus eorum quod spuerent supra crucem; sed ipsi dicebant se non spuisse; non tamen audiuit dici ab eis quod preciperetur eis aliquid de abnegacione, nec de conculcacione, nec de osculis inhonestis, nec eciam de crimine sodomitico, uel de aliquo inhonesto. Requisitus quando audiuit predicta dici, dixit quod sunt quinquaginta anni uel circa, et ex tunc habuit malam suspicionem contra ordinem, quam antea non habebat. Ipse autem recepit XX uel XXV fratres in ordine de quibus dixit esse uiuum in Rupella Petrum de Luchet seruientem Xantonensis diocesis, omnes alios esse mortuos; quem Petrum recepit in capella de Rupella, circa instans festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt quinque anni uel circa, presentibus quodam fratre presbitero ordinis Gallicano, cuius nomen et cognomen ignorat, Bartholomeo de Pertenay, Guillelmo de Mortone Engolismensis diocesis seruientibus deffunctis, et eum recepit per eum modum per quem deposuit se fuisse receptum. Dixit eciam se recepisse predictos Petrum et alios secundum modum licitum, quia cum dimisisset ducentas libras Turonenses reddituales, quas habuisset existens in seculo, ut existens in ordine saluaret animam suam, nullo modo consensisset aliquid illicite actum, eo sciente, mandante uel consenciente; sed ex quo audiuerat dici quod aliquibus receptis per alios quam per ipsum preceptum fuerat quod spuerent supra crucem, et habuerat suspicionem in corde suo quod hoc esset uerum, quando contingerat eum adesse recepcionibus aliorum, recedebat quam prius poterat, tradito mantello receptis. Requisitus si per aliquem ex superioribus suis fuerat ei preceptum quod seruaret aliquid illicitum in recepcionibus fratrum uel post, respondit quod non. Requisitus si ipse locutus fuerat eisdem superioribus se audiuisse dici quod predicta spuicio crucis precipiebatur per aliquos fieri in ordine, respondit quod non; dixerat tamen frequenter multis ex fratribus ordinis quod sibi displicebat multum quia eorum recepciones fiebant clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et se dubitare quod male eis [p. 9] propter premissa contingeret, et hoc dicebat quia credebat et credit quod propter premissas clandestinaciones seculares haberent suspicionem contra eos. Requisitus quos uiderat in ordine recipi, respondit se non recordari, et credit quod omnes sint mortui; sed in Rupella sunt circa XV uiui, qui fuerunt recepti auctoritate magistri Pictauie: et de mandato ipsius magistri, ipse testis recipiebat eos ad beneficia ordinis, et reseruabat ipse testis inducionem eorum dicto magistro, et postmodum ipso teste absente, induebantur per ipsum magistrum, uel per alios quibus ipse magister committebat super hoc uices suas, quia non curabat ipse testis eos induere nec quando induebantur adesse. Requisitus quare non curabat eos induere nec interesse recepcionibus eorum uel aliorum, respondit quod propter suspicionem quam habebat quod fieret spuicio supradicta. Requisitus si erat aliquis superior eo qui adesset recepcionibus illorum quos ipse recepit et recipi mandauit, respondit quod non. Requisitus si credit quod aliquis illorum qui adfuerunt recepcionibus illorum quos ipse recepit uel recipi mandauit, preceperit dictis receptis quod facerent aliquid illicitum, respondit se credere quod non, sed credit quod illi qui recipiebant alios quos ipse uidit recipi, uel aliqui ex astantibus, post recessum eius, preceperunt eis quod spuerent, et quod ipsi spuissent in dictam crucem uel prope eam. Requisitus si scit uel credit quod dicta spuicio fieret ex punctis ordinis uel ex precepto superiorum ordinis, respondit se nescire unde ortum habuit, nec a quibus nec quando; nec credit quod hoc fieret ex punctis ordinis nec ex regula eorum, sed quod dictus error fuerit introductus ab aliquibus peruersis de superioribus ordinis. Requisitus si scit, uel audiuit dici, uel credit quod aliquis alius error uigeret in ordine, respondit se credere quod non, sed multi ex eis erant superbi et alios opprimentes, extorsiones ab eis facientes, per abusum litterarum apostolicarum et aliis modis. Requisitus si scit uel credit quod comuniter preciperetur in ordine quod fieret spuicio supra dicta, respondit se nescire, nec credebat quod communiter in dicto ordine fieret nec preciperetur, sed per aliquos in aliquibus locis. [p. 10] Item dixit, quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Laici tenentes capitula in eorum terminacione dicebant in effectu talia uerba: De hiis que obmittetis dicere, propter uerecundiam carnis uel propter timorem discipline ordinis, nos facimus uobis talem indulgenciam qualem possumus, sed loquamini de hoc fratribus sacerdotibus. Requisitus si per dicta uerba prelata aliqui credebant esse absoluti a peccatis uenialibus uel mortalibus, respondit quod ipse non credit, nec credit quod alii crederent, sed ex quadam consuetudine dicebant predicta uerba. Requisitus si in capitulis manifestabant peccata eorum carnalia, respondit quod hoc nunquam uiderat nec audiuerat fieri. Item, dixit quod ex priuilegiis ordinis, statim pro professis habebantur, ut possent micti ultra mare quocumque iniungeretur eis. Dicebatur eis quod absque licencia superiorum non poterant exire ordinem. Cordulis assumptis unde uolebant cingebantur super camisias cum quibus iacebant, nec scit nec credit quod tangerent capita ydolorum, nec quod haberent nec adorarent ydola. Qui reuelassent secreta capitulorum uel ea que in ipsis capitulis agebantur circa recepciones uel alia, eciam fratribus qui non adfuerant, fuissent incarcerati et puniti. Absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Iniungebatur in ordine quod elemosinas et hospitalitatem debite obseruarent, et eas uidit conuenienter in dicto ordine fieri et seruari; et inhibebatur quod iniuste non acquirerent ordini. Ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum conuentu statuisset seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota multis ex fratribus ordinis, ad cuius se deffensionem non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel comodo temporali habito uel habendo, respondit quod non, sed pro [p. 11] ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate: et est sciendum quod intelligebat Latinum. Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, in crastinum, uidelicet die Martis sequenti, qui fuit VIIII dies mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Guillelmus de Torrage miles Carnotensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis et barbam defferens, sexagenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec credere de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Malo Leone Pictauensis diocesis, in uigilia instantis festi Resurrectionis Dominice erunt XXV anni uel circa, per fratrem Iohannem dictum le Franceys militem quondam, preceptorem tunc Pictauie, presentibus fratribus Matheo de Britannia presbitero, cuius cognomen ignorat, et pluribus aliis deffunctis quorum nomina ignorat, in hunc modum: nam cum requisiuisset se recipi, et deliberassent eum recipere, fecerunt eum uouere et iurare uiuere sine proprio, seruare castitatem, obedienciam, bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum receptor imposuit ei mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine; sed de abnegacione, uituperiis crucis, osculis inhonestis, crimine sodomitico uel aliqua alia re illicita non fuit ei locutus, nec audiuit dici nec credit quod diceretur aliis in eorum recepcionibus uel post, nec quod fieret per eos nec in ordine. Requisitus si quos alios uiderat recipi, et ubi et quando et a quibus, respondit quod per testem proximo examinatum, preceptorem de Rupella, uiderat recipi in capella domus Templi de Rupella [p. 12] insimul, circa Natale proximo preteritum fuerunt octo anni uel circa, fratres Zachariam de sancta Sora presbiterum, et Guillelmum Fargeti seruientes, quos credit uiuere; non recolit de presentibus nec de nominibus aliorum quos uidit recipi: in quorum recepcionibus nichil uidit, nec sciuit, nec audiuit fieri illicitum. Item, dixit quod fuerat coniugatus in seculo, et quod steterat per annum et dimidium ultra mare, et ibi fuit sibi dictum per quemdam fratrem militem ordinis senem, cuius nomen et cognomen ignorat, sed uidetur sibi quod esset Hispanus, quod tarde uenerat ad ordinem quia erat senex, sed forte cicius uenerat quam expediret sibi, quia dictus miles non credebat, ut dixit ipsi testi, quod ordo eorum diu durare posset propter superbiam eorum, et quia acquirebant dicto ordini quibuscumque modis poterant, et erant nimis cupidi et ambitiosi, nec intendebant ad factum armorum contra infideles sicut debuissent; et hoc fuit dictum: ipsi testi in primo anno recepcionis sue. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum, nec quod haberent nec adorarent ydola. Absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Elemosinas et hospitalitatem faciebant, aliqui largius, aliqui strictius. Acquirebant multa illicita, non tamen hoc eis precipiebatur. Capitulia tenebantur ualde tempestiue et aliquando de nocte, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, deputato uno ad custodiam porte, ne exterius audirentur ea que dicebantur interius. Quod magnus Magister statuebat cum conuentu seruabatur in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, confessos fuisse contra ordinem, ad cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 13] odio uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Guillelmus d'Erree seruiens Cenomanensis diocesis, testis supra iuratus, sexagenarius et ultra, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec credere de contentis in eis, nec audiuisse dici, nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, in instanti festo beati Barnabe erunt quinquaginta duo anni uel circa, in capella domus Templi de Aynes Cenomanensis diocesis, per fratrem Petrum Armenart seruientem quondam, preceptorem tunc dicte domus, de mandato fratris Hugonis Gisardi tunc magistri Aquitanie, de cuius parentela erat ipse testis, presentibus fratribus Iohanne Armenart fratre dicti preceptoris, Iohanne Musseti seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam, prout instructus fuerat, et obtulisset se uelle fieri seruum esclauum ordinis, et requisitus per eos respondisset quod non erat alteri religioni nec matrimonio alligatus, nec excommunicatus, fecit preceptor eum uouere et iurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non reuelare secreta capitulorum. Postea imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore, et fecerunt eum induere uestes religionis, et instruxerunt eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, quod iaceret cum pannis lineis, cinctus una cordula; sed de abnegacione, uituperiis crucis, osculis inhonestis, crimine sodomitico uel aliquo alio illicito non fuit ei locutum in dicta recepcione nec post, licet aliud dicat se recognouisse coram dicto domino episcopo Xantonensi, metu tormentorum, quoad spuicionem crucis et abnegacionem Dei; sed primo, antequam esset ad panem et aquam positus, [p. 14] predictas spuicionem et abnegacionem negauerat coram eo sicut negat nunc. Requisitus si scit, credit uel audiuit dici quod in recepcionibus aliorum interuenerunt aliqua ex illicitis que nunc negauit interuenisse in sua, respondit quod non, quia uidit recipi circa decem uel XV in ordine, in quorum recepcionibus non uidit fieri aliquid illicitum nec audiuit dici quod post fieret. Requisitus de nominibus illorum quos uidit recipi, respondit quod, infra mensem a recepcione sua, uidit in capella predicta recipi insimul fratres Matheum Golarat et Iohannem Borrel milites, deffunctos, per fratrem Matheum Bardo militem quondam, dictis preceptore dicte domus et eius fratre, et Iohanne Musseti presentibus. Vidit eciam recipi, in capella domus Templi de Lamahn Xantonensis diocesis, fratrem Petrum de sancto Genesio presbiterum quondam, per preceptorem de Rupella, eri examinatum, sunt XXV anni uel circa; et frater Robertus Guiteri seruiens quondam fuit receptus cum dicto presbitero, et interfuerunt fratres Guillelmus de la Cabana seruiens quondam, et alii de quibus non recolit. Vidit eciam recipi per dictum preceptorem de Rupella fratrem Arnaudum Bocandi agricultorem, in dicta capella de Laman, deffunctum, sunt circiter XXV anni, presentibus illis qui adfuerant recepcioni dictorum presbiteri et Roberti Guiteti. Vidit eciam recipi ultra mare in Acoy, sunt XXXII anni et amplius, per fratrem Thomam Berardi, tunc magnum Magistrum ordinis, fratrem Guidonem de Charbac militem quondam Cenomanensis diocesis, in pleno conuentu, presentibus fratribus Hugone de Perando et Raynerio de Affricourt, Raynerio de Lissi, Theobaldo Gaudini, qui postea fuit magnus Magister ordinis, militibus, et pluribus aliis; de nominibus aliorum quos uidit recipi dixit se non recordari ad presens. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurauit ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, quod ei displicebat, ut dixit, et secreta capitulorum non audebant, eciam fratribus qui non adfuerant, reuelare; et cordulas quibus cingebantur portabant in signum castitatis. Absque licencia non debebant [p. 15] confiteri aliis quam sacerdotibus ordinis, si eos habere poterant. Elemosinas et hospitalitatem fecit et uidit conuenienter fieri in domibus ordinis in quibus fuit; sed aliquando, quando non habebant unde, restringebantur. De nocte aliquando, propter negocia occurentia, et alias de die clam eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum conuentu statuisset fuisset seruatum in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, indebite, ut credit. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel comodo temporali habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Thomas de Panpalona seruiens, preceptor domorum de Aueryns in Nauarra Pampalonensis et de Riba Forada Terrassonensis diocessum, et supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem, sexagenarius uel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec audiuisse dici, nec credere de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet se nunquam uidisse, nec sciuisse, nec audiuisse dici, nisi postquam fuit captus, quod in recepcionibus fratrum uel post fierent abnegaciones, dogmatizaciones, uituperia crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum nec alia inhonesta in articulis contenta. Supradicta deponens cum imprecacione maledictionis et dampnacionis anime sue et corporis, et sub uirtute iuramenti prestiti per eumdem, et quod eciam nesciebat alios errores esse in ordine supradicto. Dixit tamen quod, ob uim multorum tormentorum prius illatorum eidem apud sanctum Iohannem Angeliacensem, confessus fuit post dicta tormenta, coram illis qui torquebant eum, quod credebat confessionem per magnum Magistrum factam esse ueram, et quod ei adherebat; et post magnum tempus elapsum, cum continue stetisset in duro carcere, nec ministrarentur sibi nisi panis et aqua, fuit [p. 16] confessus coram dicto domino episcopo quod in recepcione sua spuerat iuxta quamdam crucem, ore non corde, et quod fuerat osculatus receptorem suum supra umbilicum, camisia intermedia; que confessio fuit falsa, ut dixit. Requisitus ubi, quando, a quo et quibus receptus fuerat, respondit se fuisse receptum in capella domus Templi ciuitatis Tripolitane, in festo Omnium Sanctorum proximo preteritum fuerunt XXX anni uel circa, per fratrem quondam Rodoricum de Cuyre militem, tunc preceptorem Tripolitanum, presentibus fratribus Rodorico Ynanhes socio dicti preceptoris, Iohanne de Pugi militibus, et Durando de Lemouicis seruiente, deffunctis, et pluribus aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum peciisset se recipi ad beneficium ordinis, et diceret se uelle fieri seruum esclauum dicti ordinis, prout instructus fuerat per aliquos amicos suos, dictus receptor concessit sibi et fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines ipsius ordinis, et quod pro posse suo iuuaret ad acquirendum Terram Sanctam. Quo facto imposuit ei mantellum, et osculatus fuit eum in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro singulis horis, et qualiter regeret se in ordine. Requisitus si aliquid illicitum uel inhonestum fuit dictum uel factum in recepcione sua uel post, dixit per iuramentum suum quod non. Requisitus si quos receperat in ordine, respondit quod sic: fratrem Michaelem de Castella seruientem, cuius cognomen ignorat, uiuum; ut credit, quem recepit in capella dicte domus de Auerin, sunt circiter sex anni, presentibus fratribus Petro Garini presbitero, capellano dicte domus, Petro de Moranti clauigero dicte domus, Petro de Losarcos, Bernardo Cathalano et Amerio de Perpiniano seruientibus residentibus in dicta domo, quos idem testis dimisit ibidem quando uenit ad partes istas in quibus fuit captus, et in dicta recepcione seruauit illum modum quem deposuit fuisse seruatum in sua. Requisitus quos uiderat recipi in ordine, respondit quod uidit recipi in capella domus Templi de Ylerda ciuitate, in eorum capitulio generali celebrato ibidem, in instanti mense Marcii erunt sex anni uel circa, fratrem Raymundum [p. 17] d'Angleyrola militem, per fratrem Berrengarium de Cardona militem quondam, magistrum tunc Aragonie, presentibus fratribus Symeone de Lerida nunc preceptore Aragonie, Berrengario de Bello Visu castellano castri de Monsso, Dalmacio de Tuno preceptore de Berbeyra, militibus, et aliis circiter centum; et eisdem hora, loco, presentibus, et per eumdem et eodem modo fuerunt recepti fratres Petrus Sanchi, Symon Petri et Remirus Petri de Nauarra milites; uidit eciam, in aliis capitulis generalibus celebratis in dicto castro de Monsso, recipi multos alios, quorum nomina et cognomina dixit se in memoria non habere, nec uidit, nec sciuit, nec credit, nec audiuit dici quod aliqua illicita interuenerunt in dictis recepcionibus uel post. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit quod, finitis capitulis eorum et factis precibus generalibus, dicebat, ut sibi uidetur, frater laicus qui tenebat capitulum quod ipse absoluebat eos, ex potestate sibi tradita a Deo, de hiis que obmiserant dicere propter uerecundiam carnis uel propter timorem discipline ordinis, et dicebat quod flecterent genua et quod presbiter qui erat ibi absolueret eos et dicerent _Pater noster_. Requisitus si per absolucionem quam faciebat dictus laicus ipse testis uel alius frater ordinis credebant esse absoluti a peccatis uenialibus uel mortalibus, respondit de se ipso quod non, nisi fuisset ea confessus presbitero, et credit quod alii fratres crederent idem. Requisitus quid intelligebat per illa uerba, ob reuerenciam carnis uel timorem discipline ordinis, dixit quod nouem casus erant in ordine propter quos perdebant ordinem, inter quos erat unus casus si aliquis conuinceretur commisisse crimen sodomiticum; et erant aliqui casus triginta et unus propter quos perdebant mantellum uel incarcerabantur, inter quos erat unus si fuissent conuicti ad fornicacionem uel alio peccato carnali, unde credit quod dicta illa dicerentur per dictum laicum tenentem capitulum, ut si aliquis obmitteret dicere aliquem ex dictis XL casibus uel aliis ob uerecundiam carnis uel timorem discipline, quod [p. 18] faciebat eis illam indulgenciam quam poterat. Requisitus si post dictum capitulum potuisset aliquis accusari de aliqua culpa commissa per eum ante dictum capitulum, respondit quod sic. Item, dixit quod in recepcione sua iurauerat ordinem non exire, et idem iurauerant illi quos uidit recipi, absque licencia superiorum suorum. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod ubique reciperentur in ordine uniformiter secundum modum confessatum per eum. Iniungebatur eis quod non reuelarent secreta capitulorum, eciam illis fratribus qui non adfuerant, et si reuelassent, perdidissent domum, quia iste erat unus de dictis nouem casibus. Quamdiu habere poterant sacerdotibus [sic] ordinis non debebant aliis confiteri, sed si eos habere non poterant, poterant sacerdotibus secularibus uel fratribus Minoribus confiteri. In capitulis generalibus precipiebatur fratribus quod bene recolligerent religiosos et bonas personas, et quod eorum capellas tenerent bene ornatas; et eleemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter in ordine fieri et seruari. Precipiebatur eis quod debito modo acquirerent ordini. Clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum conuentu statuebat seruabat totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Petrus Theobaldi seruiens, preceptor domus Templi de Castro Bernardi Xantonensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quadraginta annorum uel circa, absolutus et reconciliatus par dominum episcopum Xantonensem qui inquisiuerat cum eo, ut dixit, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et [p. 19] singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse fuit receptus in quadam camera domus Templi de Banes Xantonensis diocesis, circa festum Conuersionis sancti Pauli nuper preteritum fuerunt XXIII anni uel circa, per fratrem Amblardum quondam de Vienesio militem, tunc magistrum Aquitanie, presentibus fratribus Iohanne Galuuti presbitero, Petro Danbon, Fulcone de sancto Genesio seruientibus, deffunctis, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum ipse peciisset se recipi ad societatem ordinis, et diceret se uelle fieri seruum esclauum ordinis, dictus receptor, prestito per iuramentum quod non erat excommunicatus, nec debitis que non posset soluere obligatus, nec matrimonio uel religioni alteri obligatus, fecit eum uouere et iurare obedienciam, castitatem, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod acquirendum Terram Sanctam iuuaret pro posse suo. Quo facto, imposuit ei mantellum, et ipse et receptor et alii duo fuerunt ipsum testem osculati in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro singulis horis, et qualiter se regeret et haberet in ordine. Requisitus si abnegaciones, uituperia crucis, dogmatizaciones, oscula inhonesta uel aliqua alia tangencia crimen sodomiticum fuerunt dicta uel iniuncta seu facta in recepcione sua predicta uel post, respondit per iuramentum suum quod non, licet aliquid de predictis recognouerit coram dicto domino episcopo Xantonensi, metu tormentorum prius scilicet per dimidium annum ante recognicionem predictam sibi illatorum, et eciam propter minas que per alios, non per dictum dominum episcopum, inferebantur eidem, ut dixit. Requisitus si predicta illicita credit quod, seu aliqua ex eis uel alia inhonesta, fierent in recepcionibus aliorum uel post, respondit se non credere, quia uidit aliquos recipi, in quorum recepcionibus non uidit aliquid illicitum uel inhonestum iniungi uel fieri, nec audiuit quod post recepciones eorum aliqua illicita uel inhonesta interuenissent. Requisitus de nominibus eorum quos uidit recipi in ordine, dixit quod ipse uidit recipi fratrem Iohannem Mathei seruientem, in capella [p. 20] domus Templi de Votone Engolismensis diocesis XX anni sunt uel circa, per fratrem Raymundum de Marolio militem quondam, preceptorem tunc dicte domus de Votone, presentibus fratribus Petro Mathei presbitero, et Gerardo la Veruha seruiente, tunc preceptore Petragoricensi, deffuncto, et quibusdam aliis de quibus non recordatur; et eisdem die et loco, et per eumdem, et eisdem presentibus et eodem modo fuerunt recepti cum dicto fratre Iohanne Mathei fratres Geraldus Iuiza, et Petrus Sapientis seruientes, deffuncti. Vidit etiam aliquos alios recipi, de quibus non recordatur, in quorum recepcionibus uidit fieri et seruari modum per quem deposuit se fuisse receptum, et nulla illicita uel inhonesta interuenerunt in eorum recepcione nec post, quod ipse sciuerit uel audiuerit. Credit sacramentis ecclesiasticis, et credit quod alii fratres crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, et quod ordinem exire non poterant absque licencia superiorum. Clandestine recipiebantur et eorum capitulia tenebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur supra camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis quod non reuelarent secreta capitulorum et ea que agebantur in ipsis capitulis, nisi essent communia, illis fratribus qui non adfuissent in eis, et si reuelassent, audiuit dici quod perdidissent domum. Iniungebatur eis quod, quamdiu possent habere sacerdotes ordinis, non confiterentur aliis. Credit quod uniformiter reciperentur in ordine, sicut deposuit se fuisse receptum. In capitulis audiuit precipi quod eleemosine debito modo fierent, et eas ac hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Precipiebatur eis quod debito modo acquirerent ordini. Ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur, prouiso quod non audirentur exterius que fiebant et dicebantur interius. Totus ordo seruasset quod magnus Magister cum conuentu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, contra quem magnus Magister et alii [p. 21] dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius deffensionem ordinis se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Helias Raynaudi Petragoricensis diocesis seruiens, preceptor domus Templi de Dompnho Xantonensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius uel circa, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus par dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nunquam uidisse nec sciuisse quod in recepcionibus fratrum ordinis uel post fierent abnegaciones, dogmatizaciones, uituperia crucis, oscula inhonesta, uel alia que ad crimen sodomiticum, uel que ad alia illicita in articulis contenta, nec credit quod fierent dicta illicita uel aliqua ex eis; nec audiuit hoc dici, nisi post capcionem eorum, et credit quod omnes communiter reciperentur in ordine ubique sicut frater Amblardus de Viena quondam, tunc preceptor Aquitanie, receperat in capella domus Templi deu Deffes Xantonensis diocesis, dominica ante instans festum Ascensionis Domini erunt circiter XXIV anni uel circa, presentibus fratribus Helia de Bordelia milite, Petro Lemouicensi preceptore dicte domus deu Deffes, Petro de Petragoris, et aliis defunctis; a quo cum requisisset caritatem, elemosinam et societatem ordinis et ei concessisset, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedientiam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et iurare pro posse suo ad acquirendum Terram Sanctam. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore. Et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine; et nullum illicitum uel inhonestum interuenerat in dicta recepcione sua nec post, nec eciam in recepcionibus infrascriptorum quos uidit recipi, quod ipse testis sciuerit uel audiuerit dici. [p. 22] Vidit autem recipi fratrem Guillelmum de Fretiue Petragoricensis diocesis, uiuum ut credit, in capella domus templi de Siturat Xantonensis diocesis, per fratrem Petrum de Madit quondam militem, tunc tenentem locum magistri Pictauie, sunt X anni uel circa, presentibus fratribus Petro Theobaldi, texte supra proximo examinato, Hugone Raynaudi preceptore dicte domus de Siturat, uiuis ut credit, et quibusdam aliis de quibus non recordatur. Vidit eciam recipi fratrem Arnaudum nepotem dicti fratris Petri Theobaldi, in predicta capella de Siturat, sunt circiter sex anni, per fratrem Theobaldum quondam militem, tunc preceptorem deus Espans, presentibus dicto fratre Petro Theobaldi, Hugone Raynaudi fratre ipsius testis, preceptore dicte domus, quem credit uiuere; plures non uidit recipi, quod recordetur. Non credit quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credit, nec quod eorum laici absoluerent uel possent absoluere a peccatis, nec quod iurarent ordinem non exire, sed dicebatur eis quod statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; nec scit quod hec ante capcionem esset suspicio contra eos. Non credit quod haberent nec adorarent ydola, nec quod cordule, quibus super camisias cum quibus iacebant cingebantur, tangerent capita ydolorum. Iniungebatur eis quod non reuelarent secreta capitulorum; qui reuelassent, tanquam inobedientes puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu poterant habere sacerdotes ordinis, non debebant aliis confiteri. Non audiuit precipi quod eleemosine uel hospitalitas restringerentur, sed contrarium, nec quod preciperetur, nec per nefas acquirerent, sed contrarium, nec quod excubie ponerentur in capitulis, que ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur. Quod magnus Magister cum conuentu statuisset seruasset totus ordo, si bonum et iustum fuisset; contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi. Item, dixit quod, propter tormenta ei prius illata, fuit confessus postmodum coram domino episcopo [p. 23] Xantonensi abnegacionem et spuicionem prope crucem. Requisitus si condixerat cum quinque testibus precedentibus, qui simul de Rupella adducti fuerant, quod sic deponerent, respondit quod non. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Postmodum rediens, dictus frater Petrus Theobaldi dixit se interfuisse recepcioni dicti fratris Arnaudi nepotis sui. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, et me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit X dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti pro testibus, ad presenciam dominorum episcoporum Mimatensis et Lemouicensis, et Archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, in domo predicta fratrum Minorum, fratres Petrus de Grimenilio presbiter, et Petrus Ianz Beluacensis, Guillelmus Boncelli Ebroicensis, Baudoynus de Gisi Laudunensis, et Iohannes de Ponte-Episcopi Nouiomensis diocessum. Qui, premissa protestacione quod non intendebant recedere a deposicionibus suis alias factis per eos coram ordinariis suis, et quod si plus uel minus dicerent, quod eis non preiudicet, iurauerunt, tactis sacro sanctis Euangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Quo facto, dictus frater Petrus de Grumenil presbyter, triginta annorum uel circa, mantellum ordinis non defferens, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus in dicto concilio, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam interfuerat recepcionibus aliorum nec capitulis eorum, unde nesciebat, nec [p. 24] credebat, nec audiuerat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim quod frater Robertus de Beluaco quondam, preceptor tunc balliuie de Pontiuo, receperat ipsum testem, die Martis ante festum Omnium Sanctorum proxime preteritum fuerunt sex anni, in capella domus Templi de Somorens Beluacensis diocesis, presentibus fratribus Alberto de Grumenil presbitero, auunculo ipsius testis, Guillelmo dicto Anganz, et Iacobo Burgondo seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum, instructus ab aliis, peciisset panem et aquam ordinis instanter, et finaliter ei concessisset, prestito ab eo per iuramentum quod non erat seruilis condicionis, nec alteri religioni nec debitis quod soluere non posset obligatus, nec habebat aliquod impedimentum, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et quod iuuaret pro posse suo ad acquirendum Terram Sanctam. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Deinde traxit ipsum testem uersus altare, iuxta quod erat quedam crux erecta, certis fratribus deambulantibus per capellam, et precepit ei quod abnegaret illum qui representabatur per imaginem existentem in dicta cruce; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis, et si non faceret, poneretur in tali loco quod gauderet hoc facere antequam inde exiret, et tunc ipse testis abnegauit illum qui representabatur per dictam imaginem, ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse spuit non supra sed iuxta. Deinde precepit quod oscularetur eum in ano, et cum ipse testis nollet hoc facere, precepit quod oscularetur eum saltem in umbilico super carnem nudam, et fuit eum ibi osculatus; precepit eciam ei quod predicta nemini reuelaret. Dixit eciam ei quod carnaliter poterat commisceri aliis fratribus ordinis; hoc tamen non fecit, nec credit quod predicta illicita uel alia inhonesta contenta in articulis interuenirent in recepcionibus aliorum nec post, quia nunquam uidit, nec sciuit, nec audiuit dici ante capcionem eorum. Dixit insuper se [p. 25] confessum fuisse de predictis erroribus in crastinum sue recepcionis, apud Beluacum, cuidam canonico Beluacensi claudo, cuius nomen et cognomen ignorat, penitenciario domini episcopi Beluacensis, qui absoluit eum, imposita sibi penitencia quod ieiunaret in pane et aqua tribus sextis feriis, et quod legeret psalterium XVIII uicibus, et quod non perseueraret in dicto errore; quam penitenciam ipse peregit, nec unquam in dicto errore perseuerauit, ut dixit. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod fratres ordinis bene crederent; et ipse celebrabat in ordine secundum formam Ecclesie; et credit quod alii presbiteri ordinis debite celebrarent; nec fuit sibi inhibitum quod obmitteret uerba canonis. Fuit ei dictum quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordula qua ipse cingebatur supra camisiam cum qua iacebat non tetigerat capita ydolorum, nec credit quod cordule aliorum tangerent, nec quod ydola haberent uel adorarent. Absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Iniungebatur eis quod non reuelarent secreta capitulorum. Eleemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstiterat commoratus. Si erant aliqui in ordine qui scirent errores predictos et eos non correxerunt nec denunciauerunt Ecclesie, fuerunt negligentes. Quod magnus Magister cum conuentu statuisset seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos; ad cuius ordinis deffensionem se obtulerat cum aliis, non quod uellet uenire contra deposicionem suam. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Guillelmus Boncelli seruiens Ebroicensis diocesis, testis [p. 26] supra iuratus, XXXIIII^or annorum uel circa, quod uoluntarie mantellum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam post concilium Senonense, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, circa instans festum Natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt XII anni uel circa, per fratrem Philippum Agate, preceptorem Normanie, testem supra examinatum, in capella domus Templi sancti Stephani de Benauilla Ebroicensis diocesis, presentibus fratribus Guillelmo Durgenses presbitero, curato dicte domus quondam, Albino preceptore de Bangi Baiocensis diocesis, Enrico Anglici preceptore de Valle de Caniuilla seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum stetisset per dimidium annum in dicta domo, ut fratres probarent mores suos et ipse eorum, et concordassent ipsum recipere, in dicta die recepcionis, cum petiisset se recipi, predicti fratres Anricus et Albinus ex parte receptoris dixerunt ei quod bene deliberaret, quia si intraret, oporteret eum abdicare a se propriam uoluntatem et subiici aliene, esurire quando uellet comedere, uigillare quando uellet dormire, multa dura et aspera sustinere, nec habere forsitan equos, uestes et alia que uidebat eos exterius habere; et cum respondisset quod omnia sustineret, instruxit eum quod, intrans ad dictum receptorem, peteret ab eo panem et aquam et societatem ordinis, et offerret se uelle fieri seruum esclauum ordinis; et cum hoc fecisset, prestito ab eo per iuramentum quod non erat seruilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio, alteri religioni uel debitis que soluere non posset obligatus, nec haberet infirmitatem latentem, fecit eum uouere et iurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et quod in posterum imponerentur, non reuelare secreta capitulorum, nec interesse loco in quo fieret falsum iudicium ut aliquis exheredaretur iniuste. [p. 27] Post que imposuit ei mantellum, dicto presbitero aspergente aquam benedictam supra eum et aliquas oraciones dicente, et receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo facto, instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, quod iaceret cum caligis et femoralibus et camisia lineis, una cordula unde uellet assumpta cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Post que in presencia predictorum precepit ei quod abnegaret Deum, et eo respondente quod hoc non faceret, dixit quod hoc oportebat eum facere, quia talis erat consuetudo ordinis, et tunc ipse testis abnegauit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam ibidem, nescit per quem, allatam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, et ipse testis spuit non supra sed iuxta eam. Postmodum precepit ei quod oscularetur eum in umbilico, in quo fuit eum osculatus super camisiam; alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione uel post. Requisitus si predicta illicita interueniebant in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod nesciebat, nec uiderat fieri, nec audiuerat dici quod fierent, nec sciebat quod crederet, et si forsitan interueniebant in recepcionibus aliquorum, non credit quod interuenirent in recepcionibus omnium; nam uiderat in dicta capella, per dictum fratrem Philippum, recipi fratrem Petrum Agate quondam, nepotem dicti Philippi, in uigillia Symonis et Iude apostolorum fuerunt decem anni uel circa, presentibus dicto curato et fratribus Richardo de Sanquenuilla quondam, et aliis quorum nomina et cognomina ignorat; in cuius recepcione nichil uidit fieri illicitum, nec audiuit quod post interueniret. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo habebatur suspicio contra eos. Qui reuelassent secreta capitulorum puniti fuissent, nescit qualiter. Absque licencia non poterant confiteri nisi sacerdotibus ordinis, si eorum habebant copiam. Scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt [p. 28] Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Deffendebatur eis quod illicite non acquirerent ordini. Capitulia singularia quibus interfuit tenebantur clam, et aliquando tempestiue. Non credit quod errores per eum confessati longo tempore durauerint in ordine ante recepcionem suam, sed credulitatis causam nesciuit assignare. Quod magnus Magister cum conuentu statuisset seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos. Obtulerat se ad deffensionem ordinis una cum aliis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Iouis sequenti, que fuit XI dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta fratrum Minorum, frater Baudoynus de Gisa seruiens Laudunensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis defferens, qui propter infirmitatem, ut dixit, radi fecerat sibi barbam, XXXIIII annorum uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem; et protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione, per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in ipsis nisi quod sequitur. Quia non uiderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, nec steterat in ordine, nisi quasi per dimidium annum ante capcionem eorum; nam fuerat receptus per fratrem Radulphum [p. 29] de Gisi, testem supra examinatum, de cuius parentela exstitit, in presenti Quadragessima sunt IIII^or anni, in capella domus Templi de Latinihaco Sicco Meldensis diocesis, presentibus fratribus Guidone Lescolhe preceptore de Sabloneriis, Stephano de Sanci, Iohanne Monachi, et dicto Tossanz seruientibus, de quorum uita uel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum pluries interpolate requisiuisset panem et aquam, societatem et pauperem uestitum ordinis, et ei responsum fuisset quod bene deliberaret; finaliter prestito per iuramentum quod non erat seruilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio, alteri religioni nec debitis que non posset soluere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio; postea imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Deinde aliis remanentibus in capella per eam deambulantibus, traxit eum uersus altare et dixit ei, ut uidetur ipsi testi, quod abnegaret Deum. Requisitus si est bene certus quod ei dixisset quod abnegaret aliquem, respondit quod sic, et sibi uidetur quod dixit quod abnegaret Deum, et quod de Ihesu Christo nullam fecit ei mencionem. Postea dixit quod non erat bene certus si sibi dixerat quod abnegaret Deum uel Ihesum Christum: est tamen certus quod de altero eorum precepit sibi quod abnegaret eum; et cum ipse testis resisteret, dictus receptor flendo dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ita seruabatur in religione, et tunc ipse testis abnegauit Deum uel Ihesum Christum, ore non corde. Postea precepit ei quod spueret supra quamdam crucem ligneam in qua nulla erat ymago Crucifixi, quam dictus receptor tenebat in manu, que per quemdam alium fratrem, cuius nomen ignorat, fuerat de retro altare allata eidem receptori in tradicione mantelli, et ipse testis spuit non supra sed iuxta eam. Precepit tamen sibi quod de predictis nemini loqueretur, nisi fratribus ordinis Templi, de aliis illicitis nullam sibi dictus receptor uel alius faciens [p. 30] mencionem, nec credit quod dicta illicita confessata per eum, uel alia inhonesta contenta in articulis, interuenirent in recepcionibus aliorum uel post. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Iurauit ordinem non exire, et credit quod idem iurarent alii. Clandestine recipiebantur. Iniunctum fuit ei demum in recepcione sua quod non reuelaret secreta capitulorum nisi fratribus ordinis, et quod absque licencia non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Quod magnus Magister cum conuentu ordinasset audiuit dici quod seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua confessos fuisse contra ordinem, ad cuius deffensionem se obtulerat, non quod intenderet deffendere ab erroribus confessatis per eum, ut dixit. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam; deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Iohannes de Ponte Episcopi seruiens Nouiomensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam non defferens, quia dictum mantellum dimiserat in concilio Senonensi, et postea radi fecerat sibi barbam, XXVII annorum uel circa, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Carnotensem qui inquisiuerat cum eodem; lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non uidit aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum. Ipse enim receptus fuit in quadam camera domus Templi de Sanciaco Trecensis diocesis, in festo beate Marie de Septembri proximo [p. 31] preterito fuerunt nouem anni uel circa, per Radulphum de Gisi, testem supra examinatum, presentibus fratribus Iohanne le Mambe et Iohanne Bergerio seruientibus, de quorum uita uel morte non habet certitudinem, et quibusdam aliis de quibus non recordatur, in hunc modum: nam cum petiisset ter interpolate panem et aquam, pauperem uestitum et societatem fratrum ordinis, prestito ab eo per iuramentum quod non erat seruilis condicionis nec excommunicatus nec matrimonio uel religioni alteri obligatus, et quod non habebat infirmitatem latentem, dictus receptor fecit eum uouere et iurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et quod non esset in loco in quo aliquis studio suo exheredaretur iniuste; quo facto, imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Deinde ostendit sibi quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi, et peciit ab eo, aliis uidentibus et audientibus, si credebat quod dicta ymago Crucifixi esset Deus; quo respondente quod non, sed quod erat representacio Dei et Crucifixi, dixit ei quod non crederet in illum qui representabatur per dictam ymaginem, quia non fuerat Deus, sed falsus propheta, et quod abnegaret ipsum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis religionis, et tunc ipse testis, timens sibi, ut dixit, quia erat circa auroram, ne deterius ei contingeret, dixit quod abnegabat dictam imaginem, non gerens in animo, ut dixit, quod abnegaret Deum nec Ihesum Christum qui representabatur per dictam imaginem, et dictam abnegacionem imaginis fecit ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret supra crucem pictam in eiusdem crucis uel Dei despectum, sed non recolit bene si dixit in despectum Dei uel crucis, et tunc ipse testis spuit non supra sed iuxta dictam crucem, quia dixit ei quod hoc erat de punctis ordinis; de aliis illicitis contentis in articulis non fuit locutus eidem, sed dixit ei quod alii fratres ordinis instruerent eum de aliis, quia ipse erat profecturus Trecas. Requisitus si scit uel credit quod alii [p. 32] fratres ordinis communiter reciperentur sicut deposuit se fuisse receptum, respondit quod hoc nesciebat, sed pocius credebat quod sic reciperentur quam contrarium. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurauit ordinem non exire, credens quod alii idem iurarent. Clandestine recipiebantur. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis quod non reuelarent secreta capitulorum et quod absque licencia non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Audiuit dici quod frater Gerardus de Villaribus preceperat restringi eleemosinas et hospitalitatem, quas uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Deffendebatur eis quod non acquirerent illicite ordini, in quo seruatum fuisset quod magnus Magister cum conuentu statuisset; contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua confessos fuisse contra ordinem, ad cuius deffensionem super aliquibus punctis se obtulerat, non quod intenderet eum deffendere a confessatis per eum; et fuit in principio protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Carnotensi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Petrus de Ianz seruiens Beluacensis diocesis, testis supra iuratus, sexagenarius uel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, postea radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec [p. 33] audiuisse dici de eis nisi quod sequitur. Videlicet quod ipse receptus fuerat, et frater Gerardus de la Chapa seruiens Cathalanensis diocesis cum eo, per fratrem Petrum de Torbona militem quondam, preceptorem tunc balliuie Cathalanensis, circa instans festum Natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt XXVIII anni uel circa, in capella domus Templi de Nouauilla prope Cathalanum, presentibus fratribus Andrea presbitero dicte domus, Hugone Sicardi, Vicencio de Possessa, Iacobo Vienensi seruientibus, deffunctis, et Raynaudo de Dompierre, qui affugit in capcione eorum, in hunc modum: nam cum peciissent panem et aquam frequenter, et finaliter eis concessum fuisset, et dictum quod bene deliberarent, quia oporteret eos multa dura et aspera sustinere, prestito per iuramentum eorum quod non erant seruilis condicionis, nec excommunicati, nec matrimonio nec alteri religioni nec debitis que soluere non possent obligati, et quod non habebant infirmitatem latentem, fecit eos uouere et iurare super librum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non reuelare secreta capitulorum, nec interesse loco in quo aliquis exheredaretur iniuste. Post que imposuit eis mantellos, et ipse et astantes fuerunt eos osculati in ore, et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Deinde aliis exeuntibus capellam, dictus receptor, accepta quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi in manu sua et eis ostensa, peciit eis si credebant in illum qui representabatur per eam; quibus respondentibus quod sic, precepit quod eum abnegarent; et cum ipse testis respondisset quod ordinem intrauerat ut saluaret animam suam, et quod hoc nullo modo faceret, dixit eis quod hoc oportebat eos facere, sed non expressit causam nec si hoc esset de punctis religionis; et tunc dictus Geraldus, cui primo imposuerat mantellum prius quam ipsi testi, et post dictus testis abnegauerunt Deum, quam abnegacionem fecit idem testis ore non corde, quod idem fecerit dictus Geraldus, ut dixit. De aliis illicitis non fuit locutus eisdem nec ipse receptor nec alius. Item, dixit quod uiderat per eumdem modum, ut sibi uidetur, recipi quoad licita, sed primo dixerat in generale fratrem quemdam [p. 34] militem Lotoringum, cuius nomen uel cognomen ignorat, in quadam camera domus Templi de Moncourt Cathalanensis diocesis, per dictum fratrem Petrum de Torbona, sunt XXVI anni uel circa, presentibus dicto fratre Raynaudo et ipso teste. Vidit eciam recipi fratrem Terricum le Petit Laudunensis diocesis, et fratrem Petrum le Bergier de Viromandia seruientes quondam, simul in capella domus Templi de Bois Remensis diocesis, per fratrem Therricum quondam preceptorem tunc bailliuie de Merlans, presentibus fratribus Albrico agricultore et quodam alio bergerio dicte domus qui uocabatur Petrus, sunt XXIIII anni uel circa. Plurium recepcionibus non recolit se interfuisse, ut dixit. Requisitus iterato si credit quod in recepcionibus aliorum uel predictorum uel post interuenerunt aliqua illicita, respondit se pocius credere quod non interuenerunt quam contrarium. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Iurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis cingebantur assumptis unde uolebant supra camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis in generale quod non reuelarent secreta capitulorum, non faciendo specialem mencionem de modo recepcionis, et dicebatur eis quod si reuelarent, perderent habitum. Eleemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et reseruabant bonum uinum pro forensibus. Precipiebatur eis quod debitis modis, sed non indebitis, acquirerent ordini. Capitulia singularia quibus interfuit uidit teneri de die, ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, qui seruasset quod magnus Magister cum conuentu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, ad cuius deffensionem se obtulerat una cum aliis, contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua confessos fuisse; et fuit in deposicione sua protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram [p. 35] dicto domino episcopo Parisiensi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Robertus le Verrier Rothomagensis, Iohannes de Bali Ambianensis, Stephanus de Turno presbiter, et Iacobus de Villa Parisia Parisiensis, ac Iohannes de Fregeuilla Senonensis diocesium, adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, iurauerunt, tactis sacrosanctis Euangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc saluo quod dictus magister Amisius non interfuit examinacioni ultimi testis, nec dictus magister Hugo recepcioni et iuramento quinque testibus supradictis. Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Stephanus de Turno, presbiter Parisiensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum uel circa, qui mantellum dimiserat in concilio Senonensi, quia inibi per quemdam seruientem fuerat amotus ab eo, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod, circa instans festum Natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt octo anni uel circa, frater Hugo de Penrando [p. 36] uisitator Francie, presidens tunc capitulo eorum generali Parisius, recepit in capella maiori Templi ipsum testem et fratres Iohannem Bratz de Fer presbiterum, Richardum Scoti quondam, Richardum de Caprosia dictum le Charon seruientes, et duos alios seruientes quorum nomina et cognomina ignorat, presentibus fratribus Radulpho de Gisi et Philippo Agathe tunc preceptore Normannie, et Reynardo de Tremplayo presbitero, testibus supra examinatis, astante alia multitudine pro capitulo congregata. A quo receptore cum peciissent instanter et pluries panem et aquam ordinis, et eis respondisset quod bene deliberarent, quia oporteret eos a se abdicare propriam uoluntatem et subiici aliene, et multa dura et aspera sustinere, finaliter prestito per iuramentum quod nichil dederant uel promiserant ut reciperentur in ordine supradicto, nec erant alteri religioni obligati, nec habebant aliquid inpedimentum, fecit eos uouere castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio. Postmodum imposuit eis mantellos, presbitero predicto dicente psalmum Ecclesie: _Ecce quam bonum et quam iocundum_, et quasdam oraciones, et omnes fratres astantes fuerunt eos osculati in ore. Quo facto, fuit dictum per quemdam ex fratribus astantibus, nescit per quem, receptori quod ipse obmiserat eos conculcare crucem facere, et quod apportaretur crux ut conculcarent eam; et cum ipse testis et alii recepti hoc audiuissent, fuerunt uehementer stupefacti, et potissime ipse testis, ut dixit. Quo uiso, dictus receptor dixit quod ipse erat alibi profecturus, et quod dimitterent dictos receptos stare, quia alias instruerentur de punctis ordinis; et sic nulla cruce allata, nec de aliquo alio illicito contento in dictis articulis facta tunc mencione ipsi testi uel aliis, recesserunt. Sed quidam frater, cuius nomen et cognomen ignorat, dixit quod, secundum consuetudinem ordinis, debebant abnegare Deum, ut sibi uidetur; sed postmodum, de dictis illicitis uel aliis nulla fuit facta mencio ipsi testi, nec scit nec audiuit quod fuerit facta mencio aliis cum eo receptis. Requisitus si scit, uel credit, uel audiuit dici quod aliqua illicita interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum uel post, respondit quod nesciebat nec audiuerat dici, sed credebat quod [p. 37] eis preciperetur quod conculcarent crucem et spuerent supra eam, sed non credit quod facerent spuicionem et conculcacionem predictas. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, asserens quod existens in ordine secundum formam Ecclesie celebrabat, et credit quod alii presbiteri ordinis idem facerent, nec audiuit eis precipi quod uerba canonis obmitterent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset mala suspicio contra eos. Cordulis cingebantur quas sumebant unde uolebant. Inhibebatur eis quod non reuelarent secreta capitulorum; et qui reuelassent, fuissent puniti, nescit qualiter. De modo recepcionis non reuelando non audiuit fieri inhibicionem specialem. Si erant aliqui qui scirent errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus fuit conuersatus. Clam tenebantur capitulia, sicut audiuit dici. Illa que ordinasset Magister cum conuentu suo seruasset totus ordo si essent bona et iusta, aliter non, sicut credit. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc contra ordinem sunt exorta. Audiuit dici magnum Magistrum et quosdam alios aliquos errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; et obtulerat se deffensioni dicti ordinis una cum aliis. Frater Iohannes de Fregeuilla seruiens Senonensis diocesis, testis supra iuratus, agricola, quinquaginta quinque annorum uel circa, a quo mantellum amouerant illi qui ceperunt eum et preceperunt quod radi faceret sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus Senonis per dominum episcopum Aurelianensem, sede Senonense uacante, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam uiderat aliquem alium [p. 38] recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, quia intendebat ad agriculturam, unde nesciebat de contentis in dictis articulis, nec credebat nec audiuerat dici nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Bello Vissu diocesis Senonensis, dominica post instans festum Pentecostes erunt XIIII anni uel circa, per fratrem Iohannem de Turno quondam, tunc thesaurarium Parisiensem, presentibus fratribus Roberto Picardi tunc preceptore de Furcis, et Iohanne Lupi uineatore dicte domus seruientibus, deffunctis; a quo dicto receptore cum instanter peciisset panem et aquam, societatem et pauperem uestitum ordinis, et ei respondisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum uoluntati subiici aliene, et multa dura et aspera sustinere, finaliter fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et seruare bona ordinis; post que imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo facto, aliis duobus de capella exeuntibus, dictus receptor precepit ipsi testi quod abnegaret Deum ore non corde; et cum ipse testis peciisset quare hoc faceret, dixit dictus receptor quod pro eo quod quia eidem receptori placebat, et tunc ipse testis abnegauit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in qua nulla apparebat ymago Crucifixi, appodiatam iuxta cancellos ecclesie, et ipse testis, quia promiserat obedienciam, spuit non super sed iuxta dictam crucem. Postmodum precepit ei quod oscularetur eum in ano, sed non fuit eum ibi osculatus, sed super braccale. Alia illicita non interuenerunt in recepcione sua supradicta nec post, nec sciuit nec audiuit dici quod interuenirent in recepcionibus aliorum uel post, nec scit nec credit super hoc ut respondit requisitus. Item, dixit quod in die Veneris sancta adhorabant deuote et reuerenter crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In recepcione sua fuit ei dictum quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur supra [p. 39] camisias cum quibus iacebant. Iniunctum fuit ei per receptorem quod non reuelaret secreta capitulorum nec modum recepcionis sue, et credit quod perdidisset mantellum qui reuelasset. Confitebantur quibus uolebant. Superiores ordinis, si sciebant errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Eleemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Et omnes curialitates et honores erant eis concessi, et turpitudines inhibite, et precipiebatur eis quod bonos usus seruarent et malos pro posse suo reprobarent. Quod magnus Magister cum conuentu suo ordinasset seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; deffensioni ordinis se non obtulerat. Frater Iacobus de Villa Parisia seruiens Parisiensis diocesis, testis supra iuratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum uoluntarie dimiserat uetustate consumptum, et radi fecerat sibi barbam, XXXVIII annorum uel circa, qui Aurelianis absolutus et reconciliatus fuerat per dominum episcopum Aurelianensem inquisito cum eo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nunquam interfuisse recepcioni alicuius alterius nec capitulis eorum, nec steterat in ordine nisi per dimidium annum, seu quasi ante capcionem eorum, unde nesciebat de contentis in dictis articulis, nec credebat nec audiuerat dici nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Campo Bubali Senonensis diocesis, per fratrem Iohannem de Tara preceptorem dicte domus, testem supra examinatum, in Quadragessima proxima ante capcionem eorum, presentibus fratribus Daniele de Parisius presbitero, Matheo de Tilheio et Petro de [p. 40] Loyson, qui Matheus et Petrus fuerunt supra examinati. A quo receptore cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis, et predicto ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum uoluntati subiici aliene, et multa dura et aspera sustinere, concessisset, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio; et imposito sibi mantello, ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo instructo quot _Pater noster_ pro horis suis diceret et qualiter in ordine se regeret, recedentibus predictis fratribus, precepit eidem testi, ostendens sibi quamdam crucem ligneam in qua nulla erat ymago Crucifixi, de retro altare acceptam, quod abnegaret Deum et spueret super dictam crucem; et ipso teste respondente quod nullo modo abnegaret creatorem suum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ipse receptor hoc fecerat in recepcione sua; et tunc ipse testis abnegauit Deum ore non corde, et spuit non supra sed iuxta dictam crucem. Post que precepit eidem testi quod oscularetur ipsum receptorem in ano: fuit eum osculatus circa zonam supra camisiam. Alia inhonesta non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post; nec scit aliter si interuenirent in recepcionibus aliorum, nec hoc audiuit dici, nec scit quod super hoc credat, quia parum fuit in ordine. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur supra camisias cum quibus iacebant, nec scit nec audiuit quod tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis et deffendebatur ne reuelarent secreta capitulorum nec modum sue recepcionis. Si qui erant fratres scientes errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari, ante eius recepcionem et post, in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini. Audiuit dici quod capitulia, ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus, aliquando tenebantur, ualde tempestiue, propter negocia occurrencia, et [p. 41] credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu fuissent seruata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel comodo temporali habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; deffensioni ordinis se non obtulerat. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Humbaldi et Hugo Nicolai notariis antedictis. Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XIII dicti mensis Marcii, fuit adductus, ad presenciam dictorum dominorum Mimatensis et Lemouicensis episcoporum, et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, in domo predicta fratrum Minorum, frater Robertus le Verrier seruiens Rothomagensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia suasu aliquorum ipsum dimiserat in concilio Remensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, XXXVI annorum uel circa; qui fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino Ambianensi episcopo qui nunc est, a quo absolutus et reconciliatus exstiterat. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam uiderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat eorum capitulis generalibus nec aliis in quibus aliqua secreta tractarentur; unde nesciebat, nec audiuerat dici, nec credebat de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Beluaco, per fratrem Robertum de sancto Pantaleone preceptorem dicte domus et bailliuie de Pontiuo, circa instans festum apostolorum Petri et Pauli erunt octo anni uel circa, presentibus fratribus Alberto presbitero, curato de Somorens quondam, Thoma [p. 42] de Yemual tunc seruiente, nunc autem presbitero, et Philippo de Menin seruiente, a quo receptore requisiuit pluries panem et aquam, pauperem uestitum et societatem ordinis, et obtulit se uelle fieri seruum esclauum Dei et Terre sancte. Responso autem eidem quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum abdicare a se propriam uoluntatem, et subiici aliene, uigillare quando uellet dormire, esurire quando uellet comedere; instante ipso teste pro sua recepcione, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis et malas reprobare, et non reuelare secreta capitulorum. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, qualiter regeret se in ordine. Quo facto, dictus receptor et curatus de Somorens, trahens ipsum testem retro altare, aliis remanentibus in capella, dixerunt ei quod secundum statuta ordinis debebat spuere super crucem et abnegare Deum uel Ihesum Christum, sed non recolit bene si dixerunt Deum uel Ihesum Christum, magis tamen credit quod nominauerunt Deum quam Ihesum Christum; et ostensa quadam cruce, non recolit si lignea uel metalica, in qua erat ymago Crucifixi, apodiata ad dossale altaris, precepit ei dictus receptor quod spueret supra dictam crucem, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit iuxta, quia dicebant quod erat de punctis ordinis, et quia dixit quod hoc faceret ore non corde, et quod postmodum posset de hoc confiteri; precepit eciam ei dictus receptor quod abnegaret Deum uel Ihesum Christum, et ipse testis abnegauit ore non corde. Deinde precepit ei quod oscularetur ipsum receptorem in umbilico, in quo uel iuxta fuit eum osculatus in carne nuda, quia dixit quod erat de dictis punctis, secundum que eciam poterat aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo. Hoc tamen non fecit, nec credit quod fieret in ordine. Requisitus si scit uel audiuit dici quod illicita supra dicta uel alia interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum, respondit quod non, nec sciebat quod super hoc [p. 43] crederet, quia non inquisiuit de factis ordinis, adiiciens se fuisse confessum de predictis erroribus in crastinum sue recepcionis, in domo fratrum Minorum de Beluaco, fratri Petro de sancto Iusto conuentuali dicti loci Minorum, qui absoluit eum, imposita penitencia quod nunquam interesset loco in quo talia fierent, et quod ieiunaret intendens [sic] sine pannis lineis sextis feriis per annum. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; et in die Veneris sancta uidit per eos crucem deuote et reuerenter adorari, calceamentis depositis, et capuciis, birretis et pilleis amotis; et dicta die ieiunabant in pane et aqua et comedebant sine mappis. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro professo habebatur, in quo nulli adfuerunt nisi fratres ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur supra camisias cum quibus iacebant. In recepcione sua fuit ei per receptorem preceptum quod nemini reuelaret modum sue recepcionis et illicita que interuenerant in eadem. Fratres scientes errores, si qui erant, fuerunt, ut credit, negligentes quia non correxerunt nec denunciauerunt Ecclesie. In quatuor domibus ordinis in quibus extitit clauiger, fecit et uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari, et deffensum fuit sibi et aliis deffendebatur, ut credit, per dictum receptorem suum et alios receptores quod indebite non acquirerent ordini. Audiuit dici quod clam et ualde mane eorum capitulia tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu fuissent seruata, ut credit, in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si alii fratres qui adfuerunt recepcioni sue audierant uel uiderant illa illicita que dicti receptor et curatus dixerant ei, respondit se credere quod non. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Iohannes de Baali seruiens, preceptor domus Templi de [p. 44] Bellenual Ambianensis diocesis, testis supra iuratus, sexagenarius uel circa, qui propter uetustatem mantellum suum consumptum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Ambianensi qui nunc est, a quo absolutus et reconciliatus fuerat, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella dicte domus de Bellenual, octaua die post Pentecostes erunt XII anni uel circa, per fratrem Petrum Minhot presbiterum, curatum dicte domus, de mandato fratris Garini de Grandi Villarii preceptoris tunc balliuie de Pontiuo, presentibus fratribus Roberto de Reybenual Morinensis diocesis, quem credit uiuere, Petro de Lenhi tunc preceptore d'Oymont, Roberto de Grandi Villari, deffunctis, et Iacobo de Vaucellis Ambianensis diocesium, qui fuit postmodum reditus uxori quam desponsauerat ante ingressum, de cuius uita uel morte non habet certitudinem; a quo quidem receptore peciit instanter et frequenter panem et aquam et societatem fratrum, ac pauperem uestitum ordinis; et sibi concessis, prestito per iuramentum quod non erat alteri religioni, matrimonio uel debitis que soluere non posset cum litteris regiis obligatus, nec seruilis condicionis, nec excommunicatus, et quod non habebat infirmitatem latentem, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam et uiuere sine proprio; et precepit ei quod seruaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non reuelaret secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, fuit eum osculatus et omnes astantes in ore, instruens eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis et qualiter regeret se in ordine. Post que dixit ei in presencia predictorum quod abnegaret Deum uel Ihesum, sed non recolit quod istorum nominauit, certum tamen se dixit quod abnegaret Deum uel Ihesum; et cum ipse testis repugnaret, dixit ei quod talia erant puncta ordinis, et ideo oportebat eum abnegare, propter quod ipse testis, multum dolens de premissis, abnegauit Deum uel Ihesum ore non corde, ut dixit. [p. 45] Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi, allatam ibidem per dictum receptorem, exprimendo talia uerba: Spue super prophetam, et ipse testis spuit non supra sed iuxta, quia dixit quod erat de punctis ordinis, secundum que eciam poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in ordine seruaretur. Dixit eciam quod, secundum dicta puncta, debebat eum osculari in ano, sed dictum osculum de gracia, quia ipse receptor erat presbiter, remittebat ei. Alia illicita non interuenerunt in recepcione sua predicta nec post, credens quod dicta illicita confessata per eum interuenirent communiter in recepcionibus aliorum, quia uidit recipi fratrem Petrum de Lenhi seruientem Nouiomensis diocesis, quem credit uiuere, in capella domus Templi de Oymont Ambianensis diocesis, per fratrem Garinum de Grandi Villari preceptorem tunc balliuie de Pontiuo, uel per fratrem Iohannem de Sernoy, qui tenuit dictam balliuiam de Pontiuo, predictum fratrem Garinum, non tamen bene recolit quis ipsorum duorum eum receperit nec quo tempore; et adfuerunt fratres Petrus de Lenhi quondam, auunculus dicti Petri, tunc preceptor dicte domus de Oymont, et Robertus de Rembenual, et Gerardus Burgundus, de quorum uita uel morte non habet certitudinem; et in dicta recepcione uidit seruari modum qui fuerat seruatus in sua quoad licita, et audiuit ipse testis quomodo predictus receptor precepit eidem Petro quod abnegaret Deum et quod spueret supra crucem, et dixit ei quod poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo, et quod debebat dictum receptorem osculari in ano secundum puncta ordinis; et in presencia ipsius testis et predictorum dictus Petrus abnegauit Deum et spuit iuxta crucem; sed ad preces et requisicionem dicti auunculi sui, fuit ei remissum osculum inhonestum. Alios non uidit recipi, et de predictis dixit se fuisse confessum dicto fratri Petro Minhot, qui recepit eum, et dixit ei quod, ex quo dolebat de predictis, Deus misericors remitteret ei, et absoluit eum, iniuncto quod bona que faceret in religione eorum essent sibi in [p. 46] remissione dicti peccati et aliorum. Requisitus de loco et tempore confessionis, respondit quod infra mensem a recepcione sua fuerat confessus in capella dicte domus de Bellenual. Requisitus quare non fuerat confessus alii quam ipsi receptori, respondit quod ex eo quia dictum fuerat ei quod, absque licencia sui superioris, non poterat aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, et quia dictus receptor erat curatus suus, non curauit ire ad confitendum aliis sacerdotibus ordinis nec petere ab eo licenciam aliis qui non essent de eorum ordine confitendi. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii crederent et eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, recipiebantur. Statim pro professis habebantur. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur supra camisias cum quibus iacebant, in signum castitatis. Qui noluissent facere illicita que deposuit interuenisse in recepcione sua fuissent puniti, nescit qualiter, et inhibebatur eis ne reuelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis sue, et quod non loquerentur, eciam inter se, de predictis, et credit quod perdidissent habitum si contrarium fecissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari, et audiuit dici quod capitulia generalia clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur, aliquando multum tempestiue, et credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu fuissent seruata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod illicita confessata per eum essent manifesta fratribus ordinis, contra quem audiuit magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos; non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Symon lo Begue Altisiodorensis, Garimus de Corbon [p. 47] Lingonensis, Stephanus de Brolio Cathalanensis, et Adam de sancto Iohanne in Brocuria Ambianensis diocesum, adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, iurauerunt, tactis sacrosanctis Euangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Quo facto, frater Adam de sancto Iohanne in Brocuria preceptor domus Templi de Rosseria Ambianensis diocesis, quinquagenarius uel circa, qui pro suasione aliquorum mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum, absolutus et reconciliatus fuerat per dominum episcopum Ambianensem qui nunc est, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec audiuisse dici, nec credere de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella dicte domus de Roseria, per fratrem Robertum de Beluaco quondam, in instanti festo beate Katerine fuerunt nouem anni uel circa, presentibus Iohanne lo Camus quondam, tunc preceptorem dicte domus, et Iohanne de Foqueriis Beluacensis diocesis, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, seruientibus, in hunc modum: nam cum instanter et frequenter peciisset amore Dei et Ihesu Christi sibi concedi panem et aquam, et societatem et pauperem uestitum ordinis, et obtulisset se uelle fieri seruum esclauum Dei et ordinis et Terre sancte, et ter ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam uoluntatem et subici aliene, esurire et sitire quando uellet comedere et bibere, uigillare quando uellet dormire, et multa alia dura et aspera sustinere; finaliter respondente ipso teste quod omnia sustineret, et post eius recepcionem instante, prestito per iuramentum quod ex malo ingenio et per symoniam non ueniebat ad dictum ordinem, et quod non erat seruilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio, nec alteri religioni nec debitis que soluere non posset obligatus, et quod non habebat infirmitatem latentem, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, [p. 48] obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare pro posse suo bonos usus et bonas consuetudines, bona et elemosinas ordinis, et non reuelare secreta capitulorum, et quod cum habitu ordinis non intraret aliquem locum inhonestum; et imposito sibi mantello, ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Deinde dixit ei in presencia predictorum quod abnegaret Deum ore non corde, quia hoc erat de punctis ordinis; postmodum posset de hoc confiteri: et ipse testis, dolens de predictis, abnegauit Deum ore non corde. Post que precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam que erat retro altare, in qua nulla erat ymago Crucifixi, et ipse testis spuit non super, sed iuxta eam. Et postmodum precepit sibi quod oscularetur eum in ano, et ipse testis fuit eum osculatus parum supra anum. Requisitus si deposuerat femoralia dictus receptor quando fecit dictum osculum, respondit quod sic. Item dixit quod post predicta dictus receptor dixit ei quod, secundum dicta puncta ordinis, poterat carnaliter commisceri aliis fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Requisitus si scit uel credit uel audiuit dici quod dicta illicita confessata per eum uel alia inhonesta interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, respondit quod nesciebat bene; quia non uiderat recipi nisi fratrem Adam seruientem dicti receptoris, cuius cognomen ignorat, qui fuit receptus secundum quod ipse testis deposuit se fuisse receptum quoad licita, per fratrem Iohannem de Nans presbiterum quondam, de mandato dicti fratris Roberti, in Capella domus Templi de Morlenis Beluacensis diocesis, in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt quinque anni uel circa, presentibus fratribus Iohanne de la Vercines preceptore dicte domus de Morlens, quem credit uiuere, et ipso teste. Tradito autem mantello ipsi Ade et ducto per dictum fratrem Iohannem retro altare, ipse testis recessit, et nescit quid ibi egerunt; extimat tamen quod interuenerunt illa illicita que deposuit interuenisse in recepcione sua, nec [p. 49] scit quid credat, an predicta illicita uel alia interuenirent communiter in recepcionibus aliorum, uel post. Item dixit se fuisse confessum de predictis erroribus infra quindecim dies a recepcione sua, in capella dicte domus de Morlenis, dicto fratri Iohanni de Nans, a quo absolutus exstitit, imposita sibi penitencia quod deinceps non esset in loco in quo talia fierent et quod ea non faceret, et quatuor sextis feriis camisiam non portaret. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; et uidit a fratribus ordinis crucem in die Veneris sancta deuote et reuerenter, calceamentis, capuciis et pilleis depositis, flexis genibus, in honorem Christi, adhorari. Statim pro professis habebantur. Ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, recipiebantur. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant, ne ita libere contingerent carnem suam. Iniunctum fuit ei, et credit quod aliis iniungebatur, ne reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis nulla speciali habita mencione, et credit quod qui reuelassent puniti fuissent, nescit qualiter. Audiuit dici quod absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Si qui erant fratres scientes errores predictos, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Dictus frater Robertus precepit eidem testi in dicta domo de Roseria quod elemosinas et hospitalitatem debito modo seruaret, et eas uidit conuenienter fieri et seruari in domibus in quibus extitit commoratus, et inhibebatur eis ne eorum uicinos agrauarent, et ne indebite ordini acquirerent, ut audiuit dici. Clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Credit quod lata statuta per Magistrum cum conuentu fuissent seruata in toto ordine, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia post eorum capcionem sunt exorta, ad cuius deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, temporali comodo habito uel habendo, sed pro ueritate dicenda, ut dixit; et fuit protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat [p. 50] recedere ab alia deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Ambianensi: et fuit ei iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis. Post hec die Lune sequenti, que fuit XV dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum, commissariorum et domini Mathei, Symon lo Begue seruiens, Altisiodorensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum uoluntarie dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis, qui inquisiuerat cum eodem, sexagenarius uel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec audiuisse dici, nec credere de contentis in eis nisi quod sequitur, asserens se non interfuisse recepcioni alicuius alterius nisi sue, nec capitulis eorum. Ipse enim fuit receptus in capella domus Templi de Villa Mozon Altisiodorensis diocesis, circa instans festum Pasche erunt trigenta anni uel circa, per fratrem Galterum Gonterii quondam seruientem, tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Guillelmo Villani, Guaufredo et Guillelmo Guilhon fratribus carnalibus seruientibus, deffunctis, in hunc modum: cum enim peciisset panem et aquam, societatem fratrum et pauperem uestitum ordinis, et dictum et responsum fuit ei quod bene deliberaret, quia multa dura et aspera oporteret eum sustinere; tandem ipso instante pro recepcione sua, dictus receptor fecit eum uouere, et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines, et non reuelare secreta ordinis. Quo facto, imposuit sibi mantellum, et ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro singulis horis, et qualiter se regeret et haberet in ordine. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam [p. 51] crucem ligneam, ut sibi uidetur, nescit per quem ibidem allatam, in qua erat ymago Crucifixi; et cum ipse aliquantulum resisteret, dictus receptor dixit sibi quod ita debebat facere, et tunc ipse testis propter obedienciam quam iurauerat, spuit non supra sed iuxta dictam crucem. Postea precepit sibi quod abnegaret Deum, et cum idem testis diceret quod ipse hoc nullo modo faceret, dictus receptor dixit ei quod alii de ordine ita faciebant, et tunc ipse testis abnegauit Deum; premissa tamen fecit ore non corde. Postmodum dixit ei quod oscularetur eum in spina dorsi, et tunc ipse testis, eleuatis per dictum receptorem pannis suis, osculatus fuit eum in carne nuda retro supra zonam. Alia inhonesta non fuerunt facta seu dicta in recepcione sua. Requisitus si credit quod alii reciperentur in ordine per modum per quem deposuit se fuisse receptum, respondit se credere pocius quod sic quam contrarium, quia ita fuit factum in recepcione sua. Requisitus si nunquam audiuit dici quod dicta illicita fierent in recepcionibus fratrum ordinis, dixit se nunquam audiuisse, nisi post capcionem eorum, a quibusdam secularibus. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres bene crederent, et eorum sacerdotes debite celebrarent. Clam recipiebantur, scilicet nullis presentibus nisi fratribus ordinis et ianuis clausis, et ex hoc credit quod esset mala suspicio contra eos. Multi ex fratribus cordulis cingebantur super camisiam, nescit ex qua causa. Iniunctum fuit per receptorem suum quod non reuelaret modum recepcionis sue; qui eum reuelasset uel secreta capitulorum fuisset punitus, sed nescit qualiter. Si qui erant scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari, et elemosinas augeri in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Audiuit dici quod Parisius tenebantur capitulia generalia eorum, quandoque de nocte et clam; ordinata per Magistrum cum conuentu, ut audiuit dici, fuissent seruata in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores confessos fuisse contra ordinem, ad [p. 52] cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Robertus de Correnflos presbiter, curatus ecclesie de Bralli, Bertrandus de Somerens, Iohannes Bocherii de Grandi Villarii Ambianensis, Adam de Inferno Nouiomensis, Philippus de Manin, Robertus de Rambeual Morinensis, Philippus de Lauercines, Martinus de Marselhes, Iohannes Peynet presbiter Beluacensis, Petrus de Siuen presbiter, Bisuntine, Geraldus Iudicis preceptor domus Templi Narmatensis, Martinus de Monte Trichardi preceptor domus Templi de Malo Leone, Iohannes Durandi preceptor domus Templi de Gandria, Iohannes de Raans preceptor Templi de Landeblancha, Bartholomeus de Podio Reuelli Pictauensis, Petrus de Sancto Benedicto Aurelianensis, Petrus de Monte Chalueti Lugdunensis, Andreas de Monte Laudato, et Raynaudus Larchier Turonensis diocessium, adducti pro testibus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, premissa protestacione quod non intendunt recedere a deposicionibus per eos factis coram ordinariis suis, et si plus uel minus dicerent, quod eis non preiudicet, iurauerunt, tactis sacrosanctis Euangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis ultimo nominatis. Dictus eciam magister Amisius interfuit recepcioni iuramenti testium predictorum hodie productorum. Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVI dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum Mimatensis et Lemouicensis, et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, [p. 53] frater Garinus de Corbon seruiens lathomus, Lingonensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum, quia dimiserat ipsum post capcionem suam, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus Senonis per dominum episcopum Aurelianensem, quinquagenarius uel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum per fratrem Hugonem de Cabilone militem, quem credit uiuere, circa instans festum Assumptionis beate Marie erunt X anni uel circa, in capella domus Templi de Espalhiaco diocesis Lingonensis, presentibus fratribus Roberto Lescolhe preceptore dicte domus Stephano de Biceyo presbitero dicte domus, et Thoma preceptore de sancto Medardo, deffunctis, a quo receptore, instructus per alios, peciit frequenter panem et aquam et societatem ordinis; quibus sibi concessis, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non reuelaret secreta capitulorum eciam illis fratribus qui non adfuissent in eis. Et imposito sibi mantello, omnes astantes osculati fuerunt eum in ore; sed prius dictus testis fuit osculatus predictum receptorem in dorso super pannos; ostensa sibi quadam cruce metallina ante dictum osculum in qua erat ymago Crucifixi, quam dictus presbiter tenebat in manu, et precepto ei per dictum receptorem quod spueret super eam, ipse tamen noluit spuere supra eam, sed spuit iuxta. Item, dixit quod post dictam spuicionem precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis, dicto receptore dicente quod hoc oportebat eum facere, et fratribus astantibus suadentibus quod hoc faceret, abnegauit Deum, ore non corde; de quibus dixit se fuisse confessum, infra octo dies tunc sequentes, fratri Iacobo quondam conuentuali fratrum Minorum de Castellione super Seccanam, et absolutus ab eo, qui dixit ei quod male fecerat, et pocius illi qui preceperant sibi talia, et imposuit ei quod ieiunaret in pane et aqua sextis [p. 54] feriis a Paschate usque Pentecosten, quod et fecit. Alia inhonesta non interuenerunt in recepcione sua predicta nec post, et credit quod communiter predicta illicita interuenirent in recepcionibus aliorum uel post. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Si quis exiuisset ordinem post recepcionem, fuisset excommunicatus, ut audiuit dici. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ita quod filii ipsius testis, quos habuerat in seculo, non potuerunt sue recepcioni adesse; ex quibus credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Audiuit dici quod absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri, sed sibi non fuit inhibitum. Fratres ordinis scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus ante ingressum et post. Audiuit dici quod eorum capitulia, ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod erant nota fratribus ordinis, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel comodo temporali habito uel habendo, sed pro ueritate dicenda, ut dixit. Cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Stephanus de Brolio Cathalanensis diocesis seruiens, testis supra iuratus, sexagenarius uel circa, agricola, non defferens mantellum ordinis quia uoluntarie ipsum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo Senonis inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, lectis et diligenter expositis [p. 55] sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat recipi in ordine, nec capitulis interfuerat eorumdem, unde nec sciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, circa festum Omnium Sanctorum proximo preteritum fuerunt VIII anni uel circa, in quadam aula domus Templi de Brolio Cathalanensis diocesis, per fratrem Poncium de Longo Campo militem, quondam preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Iohanne de Buris, presbitero dicte domus, et Geraldo seruienti, cuius cognomen ignorat, qui morabatur, apud Malam Domum eiusdem diocesis, deffunctis; a quo receptore peciit instanter et frequenter panem et aquam, societatem et pauperem uestitum ordinis, et de astancium consilio sibi concessis, predicto ei quod bene deliberaret, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non reuelare secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, alii fratres astantes, sed non ipse receptor, fuerunt eum osculati in ore. Postque precepit ei dictus receptor quod abnegaret Deum, et ipse abnegauit ore non corde; et quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago Crucifixi, positam super quodam tapeto ad terram, et ipse testis spuit non supra sed iuxta; sed non recolit, ut respondit requisitus, an abnegacio spuicionem precesserit uel contrarium. Dixit eciam quod, de dicti receptoris mandato, fuit eum osculatus, pannis intermediis, inter braccale et zonam, et credit quod predicta illicita et non alia interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, qui credebant ecclesiasticis sacramentis, sicut credit, quorum eciam sacerdotes debite celebrabant, ut estimat. Iurauit ordinem non exire, credens quod alii idem iurarent, et quod esset suspicio contra eos quia clandestine recipiebantur, et quod cordule sumpte unde uolebant, quibus cingebantur super camisias cum quibus iacebant, non tangerent capita ydolorum. Iniunctum fuit ei quod non reuelaret modum sue recepcionis, de quo fuit confessus dicto presbitero et absolutus ab eo; et ieiunauit certis diebus sibi impositis in pane et aqua. Fratres ordinis [p. 56] scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus uidit conuenienter fieri et seruari. Audiuit dici quod, ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur, et credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu, si fuissent bona et licita, fuissent seruata in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cuius fratribus nota erant confessata per eum, ut credit. Audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos confessos fuisse contra ordinem, ad cuius deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel comodo temporali habito uel habendo, sed pro ueritate dicenda, ut dixit; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Robertus de Correnflos presbiter, curatus ecclesie de Bralli Ambianensis diocesis, testis supra iuratus, etatis XXXVI annorum uel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat uetustate consumptum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, cum quo inquisiuerat in concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non uiderat recipi in ordine nisi fratrem Fulconem de Nuylhi seruientem, testem supra examinatum, receptum in capella domus Templi de Beluaco, per fratrem Robertum de Sancto Iusto presbiterum, quondam preceptorem dicte domus, anno illo quo ipse testis fuit receptus, presentibus fratribus Rogerio quondam de Marselhes, Philippo de Lauercines, teste supra iurato nondum examinato, in cuius recepcione uel post nichil uidit nec sciuit fieri illicitum, unde nesciebat nec audiuerat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum a dicto fratre Roberto, circa festum beati Martini hiemalis proximo preteritum fuerunt VIII anni uel circa, in capella domus Templi de Morlenis Beluacensis diocesis, presentibus dicto fratre Philippo, et fratribus Petro de Laya, et Clemente de Hodenuilha seruientibus, [p. 57] deffunctis; a quo receptore instanter et frequenter petitis pane et aqua, societate et paupere habitu ordinis, eique responso quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam uoluntatem, et subiici aliene, esurire quando uellet comedere, et uigillare quando uellet dormire, et multa alia dura et aspera sustinere, finaliter fecit eum uouere et iurare castitatem, uiuere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto, imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde precepit dictus receptor Philippo et Petro predictis quod exirent et irent ad officia sua exequenda; et cum illi recessissent, precepit ipse receptor eidem testi quod abnegaret Deum, in presencia dicti Clementis; et cum ipse resisteret, dicens quod hoc nullo modo faceret, dictus receptor dixit ei quod oportebat eum abnegare, quia nisi hoc faceret uolens, alias faceret inuitus, et quod abnegaret saltem ore non corde; et tunc ipse testis abnegauit ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, ut sibi uidetur, nec recordatur si erat ibi aliqua ymago, allatam per dictum Clementem de iuxta altare; et cum ipse testis resisteret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et tunc ipse testis spuit iuxta non supra dictam crucem. Item, dixit sibi dictus receptor quod, si moueretur calore naturali, poterat carnaliter commisceri cum fratribus ordinis et ipsi poterant cum eo, et ipse debebat hoc pati secundum puncta ordinis; ipse tamen nunquam hoc fecit nec fuit requisitus, nec credit quod fratres ipsius ordinis illud peccatum committerent. Item, precepit ei quod oscularetur eum in umbilico, et dictus testis, eleuato supertunicali ipsius receptoris per ipsum receptorem, fuit eum osculatus prope umbilicum supra tunicam. Alia illicita non interuenerunt in dicta recepcione sua nec post, credens quod eadem interuenirent in recepcionibus aliorum uel post et uniformiter ubique reciperentur. Item, credit se credere quod fratres ordinis alii bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod ipse celebrabat in ordine secundum formam Ecclesie, credens quod alii [p. 58] presbiteri ordinis eodem modo celebrarent; nec fuit sibi inhibitum nec audiuit aliis inhiberi quod non dicerent uerba canonis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur supra camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis quod non reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant super eos maiorem potestatem quam alii, et quod ideo debebant eis confiteri; et ipse testis fuit receptori suo confessus de illicitis que interuenerant in dicta sua recepcione, qui absoluit eum, imposita sibi penitencia quod non interesset deinceps in loco in quo talia fierent; et dixit ei quod, ex quo predicta fecerat ore non corde, non multum peccauerat. Fratres scientes errores dictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus; et fuit ei preceptum per receptorem quod debite acquireret ordini absque alterius iniuria. Audiuit dici quod clam eorum capitulia tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Licita et honesta ordinata per Magistrum cum conuentu fuissent seruata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod magnus Magister et alii confessi fuerint illa que littere apostolice continent eos confessos fuisse contra ordinem, ad cuius deffensionem se, tamquam fatuus et simplex, una cum aliis obtulerat, sicut dixit. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XVII dies dicti mensis [p. 59] Marcii, fuit adductus ad presenciam eorundem dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta fratrum Minorum, Bertrandus de Somorens Ambianensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, quadraginta quinque annorum uel circa, non defferens mantellum ordinis, quia uoluntarie ipsum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe quod frater Michael miles quondam, cuius cognomen ignorat, in instanti festo Ramis palmarum erunt decem anni uel circa, recepit ipsum testem, et Iohannem de Nouiomo, et Iohannem Gastel, qui fuit tempore capcionis seruiens, de quorum uita uel morte non habet certitudinem, simul in capella domus Templi de Bosco in Viromandia Nouiomensis diocesis, presentibus fratribus Petro de Frayniches presbitero, Roberto lo Diable seruiente, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisiuissent pluries et instanter panem, et aquam, et societatem, et pauperem uestitum ordinis, et finaliter concessisset eis, prestito per iuramentum quod non habebant infirmitatem latentem, nec erant excommunicati, nec seruilis condicionis, nec alteri religioni obligati, fecit eos uouere et iurare castitatem, uiuere sine proprio et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eisdem. Impositis autem eis mantellis, receptor et alii astantes osculati fuerunt eos in ore, et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Post que allata nescit per quem quadam cruce metallina, in qua erat ymago Crucifixi, et ostensa eisdem, dixit eis: Vos promisistis et iurastis obedienciam preceptoribus uestris; secundum puncta ordinis, debitis abnegare Deum, unde precipio uobis, quod abnegetis. De quo precepto ipse testis et alii fuerunt plurimum stupefacti, et responderunt quod hoc nullo modo facerent, sed finaliter omnes tres abnegauerunt Deum uel Ihesum Christum, sed non bene recolit, ut respondit interrogatus, quid eorum precepit receptor abnegari et quid abnegauerunt certum, [p. 60] tamen se esse dixit quod eorum alterum dictus receptor nominauit, et ipsi abnegauerunt. Item, dixit quod postea precepit eis quod spuerent super dictam crucem, quia hoc erat de punctis dicti ordinis, et tunc ipsi recepti spuerunt iuxta non super dictam crucem; premissa fecit dictus testis ore non corde, credens idem de aliis, propter signa displicencie que pretendebant. Requisitus quis eorum primo fecit abnegacionem et spuicionem predictas, dixit quod predictus Iohannes de Nouiomo fuit primus in faciendo predicta, et ipse testis secundus, et alter Iohannes tercius. Postmodum dictus receptor dixit eis quod, si mouerentur calore naturali, poterant carnaliter commisceri cum fratribus ordinis et illi secum, et quod unus de alio debebat pati, secundum puncta ordinis; ipse tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod fratres ordinis peccatum illud committerent. Deinde precepit eis quod oscularentur eum in ano; ipsi tamen non fuerunt eum inibi osculati, sed eleuatis pannis predictum receptorem fuerunt osculati in spina dorsi nuda, et hoc fecerunt, quia dixit eis quod erat de punctis ordinis. Requisitus quis eorum primo fecit osculum supradictum, respondit quod dictus Iohannes de Nouiomo primo, ipse testis secundo et alter Iohannes ultimo fecerunt osculum supradictum. Requisitus si scit uel credit quod alii reciperentur in ordine per modum per eum confessatum, respondit se nescire, quia non uidit aliquos alios recipi; credit tamen quod alii communiter reciperentur in ordine sicut se et alios duos deposuit fuisse receptos. Credit ecclesiasticis sacramentis; credens eciam quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim habebantur pro professis. Recepciones fiebant clandestine, scilicet nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset mala suspicio contra eos. Cordulis cingebantur super camisias, quas recipiebant unde uolebant. Iniunctum fuit eis quod non reuelarent secreta capitulorum, et sub hoc continebatur modus recepcionis, et qui reuelassent fuissent puniti, nescit qualiter. Fratres scientes errores predictos negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit [p. 61] conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus fuit moratus. Audiuit dici quod capitulia tenebantur secrete, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Quod magnus Magister cum conuentu suo ordinasset totus ordo seruare tenebatur, sicut credit et audiuit dici. Credit quod errores predicti confessati per eum longo tempore durauerunt in ordine, nescit tamen quanto. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt exorta contra ordinem Confessata per eum credit nota et manifesta esse inter fratres ordinis, non inter alios. Audiuit dici magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores contra ordinem, credens quod illos confessi fuerint de quibus ipse supra deposuit. Ad deffensionem ordinis se obtulerat. Interrogatus quare se offerebat ex quo sciebat errores predictos, respondit quod ideo quia alii se offerebant, modo tamen non deffenderet. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Adamus de Inferno seruiens, Nouiomensis diocesis, testis supra iuratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat uolutarie, et radi sibi fecerat barbam, postquam absolutus et reconciliatus fuerat per dominum Remensem archiepiscopum et inquisiuerat cum eodem, quinquagenarius uel circa, lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se nescire nec audiuisse dici de contentis in ipsis articulis, quia parum fuit in ordine, nisi quod sequitur. Ipse namque fuit receptus, circa festum Omnium Sanctorum proxime preteritum fuerunt quatuor anni, in capella domus Templi de Morlenis Beluacensis diocesis, per fratrem Iohannem de Nans presbiterum quondam, de mandato fratris Roberti de Sancto Iusto quondam, presentibus fratribus Philippo de Lauarcines, teste supra iurato sed nondum [p. 62] examinato, et Adam nato de comitatu Pontiui seruiente, cuius cognomen ignorat, quem credit uiuere, in hunc modum: nam petitis pane et aqua, societate et paupere uestitu ordinis, et sibi concessis, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Et eo instructo quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et aliquibus casibus expositis propter quos poterat incurrere diuersas penas, et dicto eis quod de aliis casibus informaretur per antiquos religionis, precepit ei quod abnegaret Ihesum Christum; et cum ipse testis responderet se hoc nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ita faciebant alii et hoc erat de punctis religionis; et tunc ipse testis, dolens et timens, ut dixit, abnegauit Ihesum Christum ore non corde. Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam quam tenebat idem receptor in manu sua, in qua erat ymago Crucifixi, et ipse testis cum dolore et timore spuit non supra sed iuxta dictam crucem. Deinde dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit quod de precepto dicti receptoris, fuit osculatus super carnem nudam in umbilico dictum Philippum; prius tamen dixerat quam, quando predicta illicita interuenerunt, omnes recesserunt de capella preter ipsum testem et dictum receptorem. Sed modo super hoc interrogatus, dixit quod predictus Philippus, qui erat preceptor dicte domus, redierat ad capellam, et tunc dictus receptor dixit ei quod alterum eorum debebat osculari in umbilico. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione uel post, quod ipse recolat, et predicta illicita et licita que deposuit interuenisse in recepcione sua, credit quod interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis pocius quam contrarium, quia uidit ea interuenire in recepcione Geraldi de Folqueriis quondam, qui fuit simul et per eundem, et eisdem presentibus, receptus cum eo. Dixit tamen semel quod non uiderat [p. 63] interuenire illicita predicta in recepcione dicti Geraldi, statim cum auisasset se, dixit quod ea uiderat fieri. Requisitus quis eorum primo fecit dicta illicita, respondit se non recordari. Requisitus qui fuerunt presentes quando dictus Geraldus fecit predicta illicita in eodem loco in quo deposuit se predicta fecisse, et si fuit eadem crux, respondit quod sic: Item, dixit se credere quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniunctum fuit ei quod non reuelaret secreta capitulorum nec modum recepcionis sue, et fuit ei dictum quod si reuelaret, perderet habitum. Absque licencia, excepto casu necessitatis, non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Nescit si elemosine et hospitalitas seruabantur debite in ordine uel non, quia fuit tantum in quadam domo ordinis apud Beluacum moratus, in qua non erat consuetum elemosinas fieri nec hospitalitatem seruari. Ordinata per Magistrum cum conuentu totus ordo seruasset, contra quem, propter predicta, grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; ad cuius ordinis deffensionem se, ex fatuitate sua, obtulerat, sicut dixit. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel temporali comodo habito uel habendo, sed pro ueritate dicenda, sicut dixit; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Philippus de Lauercines seruiens, Beluacensis diocesis, testis supra iuratus, septuagenarius et ultra, qui uoluntarie mantellum ordinis dimiserat et radi fecerat sibi barbam, et in concilio Remensi absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem, [p. 64] repetita protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, circa festum Natiuitatis Domini proximo preteritum fuerunt XXX anni et plus, in capella domus templi de Somorens Ambianensis diocesis, per fratrem Galterum d'Este quondam militem, tunc preceptorem de Pontiuo, presentibus fratribus Radulpho de Sorney, Iacobo de Rubeo Monte, Bartholomeo de Cays et Roberto de Rozis deffunctis; a quo petitis pane et aqua, societate et paupere uestitu ordinis amore Dei sibi concedi, et responso ei quod bene deliberaret, quia si intraret, statim pro professo haberetur, et oporteret eum uoluntati subiici aliene, et multa dura et aspera sustinere, cum ipse testis instaret pro sua recepcione, imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Postea fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio. Deinde allata per unum ex dictis fratribus, nescit per quem, quadam cruce lignea, in qua non recolit si erat ymago Crucifixi, et in terram posita, precepit ei quod abnegaret Deum et dictam crucem et spueret super eam, quia hoc debebat facere secundum puncta ordinis eorum; et ipse testis, in presencia predictorum, abnegauit Deum et dictam crucem, et spuit iuxta non super ipsam, ore non corde; et fuit eum osculatus, de mandato ipsius receptoris, in umbilico super camisiam. Dixit ei insuper quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Requisitus si scit uel credit, uel audiuit dici, quod licita uel illicita que deposuit interuenisse in recepcione sua interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod ipse uiderat recipi secundum eundem modum fratrem Adam de Inferno, testem proximo examinatum, per fratrem Iohannem de Nans presbiterum quondam, per unum annum uel circa ante capcionem eorum, in capella domus [p. 65] Templi de Morlenis, presente fratre Adam Colli Ordei. Requisitus si bene recolebat quod dictus Adam de Inferno osculatus fuerit in umbilico receptorem suum uel ipsum testem, respondit quod sic, sed non recolit quem eorum. Requisitus si ipse et dictus Adam Colis Ordei exiuerant capellam predictam in qua receptus fuit dictus Adam de Inferno priusquam idem Adam faceret dictum osculum et alia illicita predicta, respondit quod non, quod ipse recolat, et eis presentibus, uidentibus et audientibus, interuenerunt predicta. Requisitus si recolebat qualis esset crux iuxta quam spuerat dictus Adam de Inferno, respondit se non recordari. Requisitus si aliquis alius fuerat receptus cum dicto Adam de Inferno, respondit quod sic, et per eumdem modum, frater Gerardus de Folqueriis. Requisitus quis eorum primo fecerat predicta illicita, respondit se non recordari. Requisitus quem fuerat osculatus in umbilico dictus frater Gerardus, respondit quod dictum fratrem Iohannem de Nans. Item, dixit se uidisse recipi per eumdem modum, ut sibi uidetur, sunt XX anni uel circa, in capella domus Templi de Beluaco, per fratrem Robertum de Sancto Iusto presbiterum quondam, fratrem Albertum de Beluaco presbiterum quondam, non recolit quibus presentibus, et fratrem Lucham de Grandi Villarii seruientem quondam, sunt XII anni uel circa, in capella domus Templi de Bellenual Ambianensis diocesis, per fratrem Garinum de Grandi Villarii militem quondam, presente fratre Petro Minhot presbitero quondam; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse, ut dixit. Requisitus si interfuerat recepcioni fratris Fulconis de Nuylhi seruientis, testis supra examinati, recepti in capella domus Templi de Beluaco, per dictum fratrem Robertum, respondit se non recordari. Requisitus iterato si scit, uel credit, uel audiuerat dici quod dicta illicita confessata per eum interuenirent communiter in recepcionibus aliorum quos non uidit recipi, respondit se pocius credere quod sic quam contrarium, sed aliter nesciebat. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. [p. 66] Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis ne illis qui non erant de ordine reuelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis eorum, et curati eorum dicebant quod non poterant aliis absque eorum licencia confiteri; hoc tamen non seruabant. Item, dixit de illicitis confessatis per eum fuerat confessus dicto fratri Roberto de Sancto Iusto et aliis sacerdotibus ordinis et absolutus ab hiis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus ante eius recepcionem et post, et hoc eis precipiebatur per superiores suos. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia propter predicta sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota pluribus fratribus ordinis, ad cuius deffensionem cum pluribus aliis se obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Iouis sequentii, que fuit XVIII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta domo fratrum Minorum, frater Philippus de Manni seruiens, Morinensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum uel circa, qui uoluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, [p. 67] respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur; et fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Dixit autem se fuisse receptum per fratrem Iohannem de Sernay seruientem quondam, preceptorem tunc de Oysimonte Ambianensis diocesis, in capella dicte domus de Oysimonte in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt octo anni uel circa, presentibus fratribus Egidio de Rotengi presbitero supra examinato, Nicolao de Cella quondam preceptore dicte domus, et Hugone de Gamaches, et Iohanne Burgundo, cuius cognomen ignorat, seruientibus, de quorum uita uel morte non habet certitudinem; a quo peciit ter panem et aquam, societatem et pauperem uestitum ordinis. Responso autem ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam uoluntatem, et multa dura et aspera sustinere, cum ipse testis responderet quod omnia sustineret, prestito per iuramentum quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat excommunicatus, nec alteri religioni, matrimonio nec debitis que non posset soluere obligatus, nec seruilis condicionis, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et quod esset seruus esclauus Terre Sancte; et imposito sibi mantello, traxit eum retro altare, aliis remanentibus in capella, et ostensa sibi quadam cruce metallina in qua erat ymago crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis responderet se hoc nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis et poterat abnegare ore non corde: et tunc ipse testis abnegauit ore non corde. Dixit eciam quod, prius quando ostendit sibi dictam crucem, precepit ei quod spueret super eam, quia hoc erat de dictis punctis ordinis; et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit iuxta. Item, dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit quod, de mandato dicti receptoris, fuit eum osculatus in carne nuda, retro, inter zonam et braccale. Plura [p. 68] illicita non interuenerunt in recepcione sua predicta nec post, et credit quod eadem interuenirent communiter in recepcionibus aliorum; nam uidit recipi fratrem Robertum le Verrier seruientem, quem credit uiuere, per fratrem Robertum de Sancto Iusto quondam, in capella domus Templi de Beluaco, non recolit de tempore, presente fratre Thoma de Enualle presbitero, teste supra examinato; et cum omnia licita que deposuit interuenisse in recepcione sua interuenissent, uidit dictum Robertum duci retro altare per dictum Robertum de Sancto Iusto, et ipso teste et dicto Thoma in capella remanentibus, et credit quod tunc facta et dicta fierent illicita supradicta. Plures non uidit recipi, nec affuit generalibus capitulis eorumdem. Item, dixit credere se ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dictum fuit ei quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis ne reuelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis, et si reuelassent grauiter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, uidit religiosos et bonas personas bene recipi et elemosinas conuenienter fieri et seruari. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc, propter predicta, grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius deffensionem ordinis se, ex fatuitate et simplicitate sua, obtulerat, sicut dixit. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali commodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Martinus de Marselhes Beluacensis diocesis seruiens, [p. 69] testis supra iuratus, quadraginta annorum uel circa, qui uoluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, et absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino G. Ambianensi quondam episcopo; lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Somorens Ambianensis diocesis, in festo beati Mathei proximo preterito fuerunt XII anni uel circa, per fratrem Robertum de Sancto Iusto quondam, presentibus fratribus Iohanne de Tara, teste supra examinato, et Iohanne Peynet presbytero, teste supra iurato sed nondum examinato, et Alberto de Grimenilio presbitero, Garrico de Nulhiaco, et Radulpho de Sornoy seruientibus, deffunctis; a quo receptore petitis instanter pane et aqua, societate et paupere uestitu ordinis, et ei concessis, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que precepit quod omnes qui adfuerant recederent, excepto dicto Auberto, et cum recessissent, precepit ipsi testi, presente dicto Auberto, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc ipse testis abnegauit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago Crucifixi, quam dictus Aubertus acceperat de altari et tenebat in manu, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit iuxta. Dixit eciam ei dictus receptor quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Post que, de mandato dicti receptoris, osculatus fuit eum in carne nuda, retro in spina dorsi, inter zonam et braccale. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem communiter [p. 70] interuenirent in recepcionibus aliorum uel post; nam uidit recipi fratrem Petrum de Boncherre seruientem, Ambianensis diocesis, testem supra examinatum, per dictum fratrem Robertum de Sancto Iusto, in capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, in instanti festo Ascensionis erunt octo anni uel circa, presentibus fratribus Guillelmo de Platea, teste supra examinato, Anrico de Bofleys quondam, Hugone d'Oysimont, teste supra examinato, Iohanne Dalsena, de cuius uita uel morte non habet certitudinem. Vidit eciam recipi fratrem Nicolaum de Ambianis seruientem quondam, per fratrem Gerardum de Villaribus quondam, tunc preceptorem Francie, in hieme preterita fuerunt nouem anni uel circa, in quadam camera domus Templi de Somorens Ambianensis diocesis, presentibus dictis fratribus Radulpho de Sernoy, Garrico de Nulhiaco et Guillermo de Platea seruientibus, Roberto de Sancto Iusto et Auberto de Grimenilio presbiteris, deffunctis; et cum omnia licita que deposuit interuenisse in recepcione propria uidisset interuenisse in recepcionibus predictorum fratrum Petri et Nicolai et eos osculatus fuisset, recessit dictus testis, relictis dictis receptis et receptoribus eorumdem in locis recepcionis; unde credit quod tunc, post eius recessum et aliorum, interuenirent illicita supradicta. Requisitus quare recedebat, respondit quod propter officia que gerebat. Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus predictis fratribus Roberto et Auberto, et absolutum fuisse ab eis, sed nullam penitenciam propter hoc imposuissent eidem. Plurium recepcionibus dixit se non adfuisse in capitulis generalibus eorumdem. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniunctum fuit ei quod non reuelaret secreta capitulorum, de modo recepcionibus nulla speciali habita mencione. Audiuit dici quod absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes dictos errores fuerunt negligentes [p. 71] quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cuius deffensionem se tanquam stultus, ut dixit, cum aliis se obtulerat. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel comodo temporali habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Iohannes Peynet presbyter, Beluacensis diocesis, testis supra iuratus quadragenarius uel circa, qui uoluntarie mantellum dimiserat post concilium Remense, in quo absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem, qui inquisiuerat cum eodem; lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Somorens, circa instans festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt quatuor decem anni, per fratrem Hugonem de Penrando, presentibus fratribus Auberto de Grimenilio presbitero, de Somorens quondam curato, Adam de Vallencourt milite, et Milone seruiente cuius cognomen ignorat, et Iohanne de Tara, teste supra examinato, a quo receptore peciit panem et aquam, et cum concilio habito ei concessisset, et dixisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam uoluntatem et subiici aliene, et multa dura et aspera sustinere, prestito per iuramentum quod nichil dederat uel promiserat quod reciperetur in ordine, et quod non erat seruilis condicionis, alteri religioni obligatus, fecit eum uouere castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et promittere quod seruaret bonos usus et bonas [p. 72] consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, dictus receptor et alii astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que dicti Aubertus et Milo duxerunt ipsum testem ad dormentorium, et clauso ostio, dictus Milo precepit ei quod abnegaret Ihesum Christum; et cum ipse testis diceret se nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis, et tunc ipse testis abnegauit Ihesum Christum ore non corde, ut dixit. Deinde dictus Milo extraxit desubtus uestes suas quamdam crucem ligneam, pictam, ueterem, in qua non potuit discernere imaginem Crucifixi, et precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis non spuit, sed finxit se spuere iuxta. Post que dixit ei quod secundum dicta puncta debebat osculari receptorem suum in ano, et poterat commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; quod tamen non fecit, nec credit quod crimen sodomiticum committeretur in ordine. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec scit si ea interuenirent in recepcionibus aliorum uel post; credit tamen quod sic, et quod ipse non fuit infelicior aliis quoad ista. Requisitus si uiderat alios in ordine recipi, respondit quod sic: fratrem Martinum de Marselhes, testem supra proximo examinatum, per fratrem Robertum de Sancto Iusto presbiterum quondam, in capella domus Templi de Somorens Ambianensis diocesis, sunt octo anni uel circa, presentibus fratribus Alberto predicto, Iohanne de Tera, teste supra examinato, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Vidit eciam recipi fratrem Clementem de Hodenuilla seruientem quondam, natum de prope Claromonte Beluacensis diocesis, qui fuit receptus in capella domus Templi de Morlenis dicte Beluacensis diocesis, per dictum fratrem Robertum de Sancto Iusto, sunt IX uel decem anni, presente fratre Iohanne le Camus quondam, preceptore tunc dicte domus, in quorum recepcionibus nichil uidit illicitum fieri, quia exiuit tradito mantello dicto fratri Martino, pro eo quod sanguis exibat de naribus ipsius testis, et nesciuit quod egerunt; mantello autem tradito dicto Clementi, dictus frater Robertus intrauit cameram suam, et predictus Clemens fuit eum secutus, et nescit quid egerunt ibidem; credit tamen quod [p. 73] illicita predicta interuenerunt statim post recepciones predictas. Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus, infra duos menses a recepcione sua, domino Theobaldo quondam Beluacensi episcopo, in eius camera de Beluaco, nec celebrauerat ipse testis, ex quo intrauerat ordinem usquequo fuit confessus eidem; qui absoluit eum, et iniunxit quod a talibus abstineret, et quod ieiunaret per triennium sextis feriis in pane et aqua; quam penitenciam compleuit, ut dixit. Item, dixit quod in ordine celebrabat secundum formam Ecclesie, et quod contrarium non fuerat sibi preceptum, et credit quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis. Item, dixit se uidisse in aliquibus scriptis quod frater laicus qui tenebat capitulum debebat dicere in terminacione capitulorum talia uerba in effectu: De peccatis que obmisistis dicere, propter uerecundiam carnis uel propter timorem discipline ordinis, nos, auctoritate priuilegiorum nobis concessorum, a domino papa, facimus uobis remissionem quam possumus, et frater presbiter uos absoluet; et eadem uerba audiuit dici per dictum fratrem Robertum in quodam capitulo quod tenuit apud Oysimont Ambianensis diocesis. Requisitus si per dictam remissionem laici credebant fratres ordinis esse absoluti a peccatis uenialibus uel mortalibus, respondit quod non, quod ipse sciat uel credat, uel audiuit dici; sed credit quod si dedissent occulte aliqua de bonis ordinis, quod ex dicta remissione indulgeretur eis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis quod non reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione, et qui reuelassent grauiter puniti fuissent, sed nescit qualiter. Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant maiorem potestatem super eos quam alii ex priuilegiis apostolicis. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenientes fieri et seruari, et religiossos et nobiles bene recipi in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In capitulis deffendebatur eis ne illicite acquirerent ordini, qui seruasset [p. 74] que magister cum conuentu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta propter predicta contra ordinem, cuius fratribus credit quod essent nota confessata per eum. Audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua confessos fuisse contra ordinem, ad cuius deffensionem se obtulerat propter eius indiscrecionem, ut dixit. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit protestatus in principio deposicionis sue quod non intendebat recedere a deposicione alias facta per eum coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Huius autem testis examinacioni dominus Matheus non interfuit, certa de causa excusatus, nec dictus dominus archidiaconus Tridentinus examinacioni primi; et ideo fuit preceptum per dictos dominos commissarios quod in crastinum dictus Philippus primus testis rediret ad presenciam eorum, et quod in omni presencia religeretur deposicio sua. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Veneris, que fuit XVIIII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum Mimatensis et Lemouicensis episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis legitime excusatis, in domo predicta fratrum Minorum, frater Robertus de Reinheual, alias dictus prepositus, seruiens Morinensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, quadraginta quatuor annorum uel circa, non defferens mantellum ordinis, quia uoluntarie ipsum dimiserat uetustate consumptum, et radi fecerat sibi barbam; qui, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per ipsum facta coram domino archiepiscopo Remensi, per quem absolutus et reconciliatus fuerat in concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus, [p. 75] et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, per fratrem Helinum militem quondam, cuius cognomen ignorat, de mandato fratris Iohannis de Villa Noua quondam tunc preceptoris balliuie de Pontiuo, circa instans festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt decem et octo anni uel circa, presentibus fratribus Anrico de Gres et Iohanne de Renauilla seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset instanter et frequenter panem et aquam ordinis et ei concessa fuissent, prestito per iuramentum quod non erat excommunicatus, seruilis condicionis, nec matrimonio, nec alteri religioni, nec debitis que soluere non posset obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non interesset loco in quo aliquis exheredaretur iniuste; et imposito mantello, fecit ipsum testem osculari crucem metallinam sibi traditam, et postmodum ipse receptor et astantes fuerunt ipsum testem osculati in ore. Quo instructo quot _Pater noster_ pro horis suis diceret et qualiter se in ordine regeret, recesserunt, nullo illicito dicta die facto uel dicto. Elapsis uero IIII^or diebus, quidam miles ordinis, duos fratres seruientes secum ducens, quorum nomina et cognomina ignorat, proficiscens uersus Angliam, et per predictam domum de Loyson transitum faciens, audito quod dictus testis nouiter receptus fuerat, uocauit ipsum post prandium ad quamdam cameram; et clauso ostio, ostendit sibi quamdam crucem ligneam depositam, nescit per quem allatam, quam in manu sua tenebat, et assistentibus sibi dictis duobus seruentibus, precepit eidem testi quod abnegaret Deum et dictam crucem; quo respondente se hoc nullo modo facturum et quod non abnegaret creatorem suum, dixit ei quod statim abnegaret dictam crucem et spueret supra eam, quia ita faciebant alii fratres ordinis; et tunc dictus miles, uidens eius resistenciam, dixit: Ego recedam; et cras [p. 76] erit in tali loco in quo oportebit eum ista facere, et traxit se ad partem, dictis duobus seruientibus remanentibus, cum teste predicto, qui timore ductus spuit iuxta dictam crucem, ore non corde. Non tamen abnegauit Deum nec crucem. Post que dictus miles dixit ei quod poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit eciam ei dictus miles quod eum debebat osculari in ano, non tamen precepit fieri dictum osculum, nec ipsum fecit; de quibus omnibus dixit se fuisse confessum capellano curato seculari dicte uille, cuius nomen et cognomen ignorat, deffuncto secunda die postquam predicta interuenerunt, a quo absolutus exstitit et ieiunauit sextis feriis trium mensium in pane et aqua, sicut iniunxerat ei. Requisitus si scit, credit, uel audiuerat dici quod illicita confessata per eum uel alia interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum uel post, respondit quod non, adiciens se uidisse recipi infrascriptos in quorum recepcionibus nichil uidit, nec sciuit, nec audiuit dici interuenisse illicitum nec post; uidelicet fratrem Petrum de Lenhi seruientem, Nouiomensis diocesis, ut credit, testem supra examinatum, quem recepit frater Robertus de Sancto Iusto presbiter quondam, in capella domus Templi de Aymont Ambianensis diocesis, sunt X anni uel circa, presentibus fratribus Petro de Lenhi quondam auunculo predicti Petri, tunc preceptore dicte domus, et Iohanne bergerio dicte domus. Vidit eciam recipi fratres Petrum de Sancto Maxencio Ambianensis diocesis, et Iohannem de Iuueniliis seruientes, per fratrem Garinum de Grandi Villarii militem quondam, in dicta capella de Aymont, in estate proxima erunt octo anni uel circa, presentibus dicto Petro de Lenhi preceptore, et ipso teste, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur, et de quorum receptorum, recipiencium et astancium uita uel morte non habet certitudinem. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super [p. 77] camisias cum quibus iacebant. Iniunctum fuit sibi et illis quos uidit recipi ne reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis nulla speciali habita mencione, et credit quod idem iniungeretur aliis; et si reuelassent, nescit si et qualiter puniti fuissent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, quia dicebatur eis quam alii non habebant potestatem absoluendi eosdem, et ipse obtinuit licenciam confitendi curato predicto. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Deffendebatur eis ne iniuste acquirerent ordini. Audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et quod ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cuius deffensionem se obtulerat una cum pluribus aliis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Prefatus frater Philippus de Manin, eri examinatus, fuit reductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in quorum presencia fuit ei lecta et in uulgari exposita deposicio sua predicta, quam idem frater Philippus iterauit, et per iuramentum prestitum eam esse ueram asseruit prout continetur in ea. Frater Iohannes Rocherii de Grandi Villarii seruiens, Ambianensis diocesis, testis supra iuratus, etatis XXXIII annorum uel circa, qui citra duos menses uoluntarie dimisit mantellum et radi fecit sibi barbam, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, qui inquisiuerat cum eodem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Bosseria Ambianensis [p. 78] diocesis, in instanti octaba Pasche erunt octo anni uel circa, per fratrem Iohannem de Crepicordio seruientem, de mandato fratris Garini de Grandi Villarii quondam, tunc preceptoris de Pontiuo, presentibus fratribus Egidio de Rotangi presbitero, teste supra examinato, Hugone de Gammaches, et Iohanne de Hannonia seruientibus, quos credit uiuere, in hunc modum: nam cum peciisset pluries, sicut instructus fuerat, panem et aquam, societatem et pauperem uestitum ordinis, responso ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam uoluntatem et aliene subiici, et quod oportebat eum uigillare quando uellet dormire, esurire quando uellet comedere, et multa aspera sustinere, ipsoque respondente quod omnia bene cum Dei adiutorio sustineret, finaliter dictus receptor fecit eum uouere et iurare super quemdam librum apertum, castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et postmodum imposuit sibi mantellum, et tam ipse quam alii astantes fuerunt eum osculati in ore; dicens idem testis quod ante dictum osculum osculatus fuit crucem mantelli alterius dictorum astancium, nescit tamen cuius. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro singulis horis, et qualiter se haberet et regeret in ordine. Post que, dicti fratres Iohannes de Crepicordio et Iohannes de Hanonia traxerunt eum iusta altare, aliis astantibus, ut sibi uidetur, recedentibus, et hostensa sibi quandam cruce lignea, in qua non erat aliqua ymago, quam ipse recordetur, assumpta de retro altare per alterum dictorum fratrum, nescit per quem, dictus Iohannes de Hanonia precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse fortiter ressisteret et facere recusaret, predictus Iohannes dixit ei quod ita debebat facere, quia hec erant puncta religionis, et tunc ipse testis, multum dolens, abnegauit Deum ore non corde. Postea dixit ei quod spueret super dictam crucem positam in quadam sella siue sedili; ipse tamen noluit spuere nec super nec iuxta. Preterea dixit ei quod secundum puncta ordinis poterat commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit ei insuper dictus [p. 79] Iohannes de Anonia quod, secundum dicta puncta, debebat osculari in ano receptorem suum; ipse tamen noluit facere nec fecit, et dictus receptor dixit ei quod non curabat; alia illicita non interuenerunt in recepcione sua predicta nec post. Requisitus si scit, credit, uel audiuit dici quod dicta illicita uel alia interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, respondit se nescire, nec sciebat bene quod fratres crederent, quia a fratre Clemente de Grandi Villarii, quondam de parentela ipsius testis, et a fratre Lucha de Sernoy, combustis apud Siluanetum, fuerat dictum ipsi testi post capcionem eorum quod predicta illicita uel alia inhonesta non interuenerant in recepcionibus eorum nec post. A fratribus uero Roberto Rembenual, teste proximo examinato, et ab aliis in concilio Remensi audiuerat dici quod ipsi fecerant illicita predicta. Nullum alium uidit recipi in ordine nec adfuit capitulis eorum. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Iurauit ordinem non exire absque licencia superiorum suorum. Post capcionem suam audiuit dici quod ex clandestinis recepcionibus contra ordinem suspicio habebatur. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur, de mandato superiorum, super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis ne reuelarent secreta capitulorum, sed non recolit si expresse fuit sibi inhibitum ne reuelaret modum sue recepcionis; qui reuelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. Iniungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis nisi sacerdotibus ordinis, et ipse testis, de licencia dicti fratris Egidii curati, fuit in die sue recepcionis confessus de dictis erroribus Philippo presbitero seculari, curato quondam ecclesie de Boafles, propinque domus in qua fuerat receptus, potestatem habenti, ut dicebatur, domini archiepiscopi Rothomagensis, qui absoluit eum, imposita penitencia quod ieiunaret sextis feriis per annum in pane et aqua, quod et fecit, ut dixit. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie, si hoc facere poterant et hoc [p. 80] sciebant. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In recepcione sua fuit ei preceptum per receptorem suum quod debite acquireret ordini absque preiudicio iuris alieni, et si contrarium faceret, esset super animam suam. Audiuit dici quod clam eorum capitulia tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; in quo seruatum fuisset quod magnus Magister cum conuentu ordinasset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt propter predicta exorta contra ordinem, contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; ad cuius ordinis deffensionem se obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali commodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit protestatus idem testis in deposicione sua predicta quod non intendebat recedere a deposicione alias per ipsum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Frater Petrus de Siueu presbiter, Bisuntinensis diocesis, testis supra iuratus, quadraginta annorum uel circa, mantellum ordinis defferens, cum quo inquisitus fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia nullum alium uiderat recipi in ordine, nec interfuerat generalibus capitulis eorumdem. Ipse autem receptus fuerat in capella domus Templi de Salis dicte diocesis Bisuntinensis, in octabis festi beati Martini hiemalis proximo preteriti fuerunt nouem anni uel circa, per fratrem Ricardum de Botoncort militem; preceptorem dicte domus, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, presentibus fratribus Laurencio de Belna, alio dicto de Bretanay, Henrico cuius cognomen ignorat, seruientibus, et Guidone de Bontencort milite, deffunctis, in hunc modum: nam instructus ab aliis [p. 81] fratribus quod bene deliberaret ante ingressum, quia oporteret eum uoluntati subiici aliene, et multa dura et aspera sustinere, cum respondisset quod omnia sustineret, peciit panem et aquam et societatem ordinis; et finaliter ei concessis, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare usus et consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que precepit ei dictus receptor, in presencia illorum, quod abnegaret Deum, et ipse testis abnegauit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem, nescit si ligneam uel metallinam, nec si erat in ea ymago Crucifixi, in terra positam, nescit per quem, et ipse testis noluit spuere nec super nec iuxta. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post. Requisitus si dixit sibi quod predicta illicita essent de punctis ordinis, respondit quod non. Requisitus si scit, credit, uel audiuit dici quod abnegacio et spuicio, uel aliqua alia illicita interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum uel post, respondit se nescire; credebat tamen quod communiter alii reciperentur sicut deposuit se fuisse receptum. Item, dixit quod in ordine celebrabatur secundum formam Ecclesie, et quod contrarium non fuerat sibi dictum, et credebat quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis. In eius recepcione fuerat sibi dictum quod statim pro professo habebatur, et fuit clandestine receptus, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis ne reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui reuelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. Absque licencia, ut audiuit dici, non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis, si eos habere poterant, confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conuentu, pertinencia ad temporalitatem, fuissent seruata in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et [p. 82] contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod, non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit protestatus, in principio deposicionis sue, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino archiepiscopo memorato. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis; et est sciendum quod dominus Matheus superueniens interfuit examinacioni predicti testis ultimo examinati. Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XX dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta fratrum Minorum, frater Geraldus de Augnihaco Lemouicensis diocesis seruiens, preceptor Nanatensis, quinquagenarius uel circa, mantellum et barbam defferens. Qui, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta Pictauis coram officiali Pictauensi et quibusdam aliis, a quibus absolutus et reconciliatus exstitit, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec audiuisse dici ante capcionem eorum quod in recepcionibus fratrum ordinis uel post fierent abnegaciones, nec uituperia crucis, nec oscula inhonesta, nec quod crimen sodomiticum concederetur nec committeretur in ordine, nec quod adorarent catum, nec quod fierent dogmatizaciones contente in articulis, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat; nec quod eorum sacerdotes obmitterent uerba canonis, nec quod hoc preciperetur eis; nec quod eorum laici absoluerent uel possent absoluere a peccatis, sed aliquando remitebant disciplinas ordinis; nec quod haberent nec adorarent ydola et capita ydolorum; nec quod [p. 83] cordule sumpte unde uolebant, quibus de mandato superiorum cingebantur in signum castitatis super camisias cum quibus iacebant, tangerent capita ydolorum. Item, dixit quod crucem sanctam ultra mare deuote uenerabantur, et in die Veneris sancta reuerenter crucem adorabant ubique. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod per malos suspicio contra ordinem haberetur. Item, dixit se credere quod diuersis modis reciperentur in ordine, quia in recepcione sua et illorum quos uidit recipi, uel post, non interuenit aliquid illicitum uel inhonestum quod ipse sciuerit uel audiuerit dici, sed credit quod in recepcionibus aliquorum aliorum, uel post, interuenirent aliqua illicita de contentis in articulis, pro eo quod magnus Magister et alii hoc dicuntur fuisse confessi. Requisitus de quibus illicitis credebat predicta, respondit se nescire in speciali. Requisitus si sciebat aliquid malum in ordine, respondit quod nimis erant elati multi ex eis, et per abusum litterarum apostolicarum uexabant multos. Item, dixit quod eis iniungebatur per sacramentum quod non reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione, et quod si reuelassent, grauiter puniti fuissent, sed nescit qualiter. Non audiuit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui erant fratres scientes errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et audiuit deffendi ne illicite acquirerent ordini. In eorum capitulis que post matutinum, missam et sermonem, clam tenebantur, satis tempestiue, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, excubiis non positis nec familia non exclusa a domo, prouidebatur quod non audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Si illicita contenta in articulis fiebant in ordine, credit quod essent manifesta illis qui sciebant et faciebant predicta. Requisitus ubi, quando et qualiter et a quo receptus fuerat, et quos recipi [p. 84] uiderat, respondit quod ipse et quinque alii fratres Petrus Mathei presbiter, et Petrus et Iohannes Mathei seruientes, nepotes eiusdem presbiteri, de Nantolio diocesis Pictauensis, Arnaudus de Vuctone, cuius cognomen ignorat, et quidam alius de cuius nomine et cognomine non recordatur, fuerunt simul recepti in capella domus Templi de Vertone Engolismensis diocesis, per fratrem Raymundum de Marolio militem quondam, tunc locumtenentem preceptoris Pictauie, in festo Omnium Sanctorum proxime preterito fuerunt XX anni uel circa, presentibus fratribus Guillelmo le Chandelier de Sancto Guillelmo deu Desert Lodunensis, Petro de Montuhac Engolismensis diocesis, quos credit uiuere; Gerardo la Vernha preceptore Petragoricini, Arnaudo de Badalhac, et quibusdam aliis seruientibus deffunctis, in hunc modum: nam exposito quod uolebant esse in seruicio Dei et ordinis et serui esclaui Terre Sancte, et petita caritate ordinis, fuit eis responsum quod bene deliberarent, quia oporteret eos abdicare a se propriam uoluntatem et subiici aliene, et multa dura et aspera sustinere; et cum ipsi dixissent quod omnia sustinerent et pro eorum recepcione instarent, poscito ab eis quod non erant matrimonio, alteri religioni nec debitis que soluere non possent obligati, nec excommunicati, nec seruilis condicionis, nec habebant infirmitatem latentem, fecit eos uouere et iurare quod essent obedientes Deo et ordini, Magistro ordinis et preceptoribus eorum, quod uiuerent sine proprio, et seruarent castitatem et bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur per presbiteros ordinis, et quod essent serui et esclaui Terre Sancte, et impositis eis mantellis, receptor et astantes fuerunt eos osculati in ore; et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine, plures casus exponentes propter quos poterant incurrere diuersas penas et perdere domum, et dixit eis quod ab aliis fratribus ordinis possent in posterum amplius informari. Requisitus si ipse uel aliquis predictorum receptorum cum eo fuerint ducti ad partem per receptorem uel alium, respondit quod non, et quod nullum illicitum uel inhonestum tunc uel post interuenit in [p. 85] recepcionibus supradictis. Et per eumdem modum uidit recipi fratres Guillelmum de Madito militem quondam, Ademarum Balotel seruientem, deffunctos, simul in quadam camera domus Templi de Vilagast Pictauensis diocesis, in instanti estate erunt XIIII anni uel circa, per fratrem Gaufredum de Vilzero militem quondam, tunc uisitatorem citra mare, presentibus Guillelmo de Blere tunc preceptore de Chausilho, qui detinetur apud Caynonem Pictauensis diocesis, et Geraldo quondam la Vernha, et Guillelmo Chandelier, predictis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Vidit eciam recipi fratrem Iohannem Folhi seruientem, de Podio Reuelli Pictauensis diocesis, qui detinetur Turonis, dominica in Ramis palmorum proxima erunt septem anni uel circa, in capella domus Templi de Podio Reuelli, per dictum fratrem Guillemum de Blere, presentibus fratribus Bartholomeo de Podio Reuelli, teste supra iurato sed nondum examinato, et Iohanne Criando de terra Vindocinii quondam, cuius cognomen ignorat; plurium recepcionibus non recolit se fuisse. Requisitus si se obtulerat deffensioni ordinis, respondit quod non, sed bene uenerat propter predicta una cum aliis usque Parisius. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Hunbaudus de la Boyssada seruiens, Lemouicensis diocesis, adductus pro teste ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, tactis sacrosanctis Euangeliis, iurauit dicere ueritatem in isto negocio, secundum formam aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eidem; et non detinebatur captus, nec ferebat mantellum ordinis neque barbam, quia post eius capcionem uoluntarie ipsum dimiserat et radi fecerat sibi barbam; XXV annorum uel circa, cum quo inquisitum fuerat per fratres predicatores inquisitores, sed [p. 86] nondum erat absolutus nec reconciliatus. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque se fuisse receptum, in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt sex anni, in capella domus Templi de Blandesio Lemouicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Comborino militem quondam, preceptorem tunc de Pulhaco, presentibus fratribus Petro de Remeys presbitero, Guillelmo de Chambonent, Guidone de la Chastareda et Aymerico de Copiac militibus, Guillelmo Calabru preceptore de Viueriis, Guillelmo Briuatz, et Guillelmo de Podio Vinali seruientibus, Lemouicensis diocesis uiuis, in hunc modum: nam petito per receptorem a fratribus predictis in capitulo congregatis si sciebant in eo aliquid impedimentum, et concordato quod eum reciperent, dicti fratres Guillelmus de Calabru et Guillelmus de Podio Vinali, missi ad eum in quadam camera, predixerunt ei quod bene deliberaret ante ingressum, quia oporteret eum a se abdicare propriam uoluntatem et subiici aliene, et multa dura et aspera sustinere; et cum respondisset quod omnia sustineret, et instructus ab eis peciisset a receptore panem et aquam et societatem ordinis sibi concedi, et obtulisset se uelle fieri seruum esclauum ordinis, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum, apertum, in quo erat ymago Crucifixi, quod non reuelaret secreta capitulorum, et quod seruaret usus et consuetudines qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur per Magistrum, et quod acquireret ordini quibuscumque modis, non exprimendo licitis uel illicitis, et quod seruaret castitatem, obedienciam, et uiueret sine proprio. Quo facto, dictus receptor in presencia omnium predictorum precepit ei quod spueret ter supra dictam ymaginem; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ita faciebant alii et hoc erat de punctis ordinis, et quod faceret predicta et non curaret, quia non propter hoc minus ualeret; et tunc ipse testis spuit ter supra dictam ymaginem. Quo facto, imposuit sibi mantellum, dicto presbitero dicente quasdam oraciones, et receptor et omnes [p. 87] astantes fuerunt eum osculati in ore. Et per eumdem modum uidit recipi, per dictum fratrem Guillelmum de Chambonent, fratrem Stephanum de Closis seruientem, Lemouicensis diocesis, qui detinetur apud Riomum in Aluernia, per quindecim dies post recepcionem ipsius testis, in eadem capella, presentibus predictis presbitero, Guillelmo la Chastaneda, Aymerico de Copiaco militibus, Guillelmo Briuatz et Guillelmo de Podio Vinali. Plures non uidit recipi, nec alia illicita interuenerunt in dictis receptionibus uel post, et credit quod eadem interuenirent communiter in recepcionibus aliorum uel post, et forte plura, quia audiuit dici a dictis Guillelmo Bruiuatz et Guillelmo de Podio Vinali pluries ante capcionem eorum, in dicto loco de Blandesio, quod magis uoluissent toto tempore uite eorum stetisse ad panem et aquam quam quia erant Templarii, et quod hoc melius fuisset eis et quibusdam aliis Templariis, sed causam noluerunt ei exprimere. Dixerunt tamen quod postquam fratres steterant decem annis in ordine, explicabantur eis plura ex punctis ordinis quam prius, et ipse bene sciret si tamen in ordine uiueret. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Milites et alii qui alii cingebantur super camisias cum quibus iacebant quibusdam cordulis in penitencia, sed ipsi testi non fuit preceptum quod dictas cordulas portaret, nec portauit, nec scit nec audiuit dici quod dicte cordule tangerent capita ydolorum, nec quod ydola adorarent. Qui noluissent facere illicita confessata per eum, credit quod fuissent carceri mancipati. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; qui reuelassent, puniti fuissent et mantellum perdidissent. Iniungebatur eis ne confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores et corrigere ualentes fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Audiuit dici quod ab antiquo fiebant omni die elemosine generales in domibus ordinis, et quod magnus Magister qui nunc est ordinauerat ne daretur nisi ter in ebdomada, propter negocia [p. 88] que eis incumbebant, et quod propter restitucionem dictarum elemosinarum paciebatur ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod magnus Magister et alii eadem sint confessi. Non obtulerat se deffensioni dicti ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Lune post _Letare Ierusalem_, que fuit XXII dicti mensis Marcii, conuenerunt dicti domini Mimatensis et Lemouicensis episcopi, et archidiaconus Tridentinus, aliis legitime excusatis, in domo domini Petri de Sabaudia archiepiscopi Lugdunensis, ante domum fratrum Minorum de Parisius, et fuit ibidem adductus ad presenciam eorumdem frater de Monte Trichardi seruiens, Turonensis diocesis, preceptor domus Templi de Malo Leone Pictauensis diocesis, mantellum ordinis et barbam defferens, sexagenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Turonensem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod nunquam uiderat, nec sciuerat, nec audiuerat dici ante capcionem eorum quod fierent abnegaciones, dogmatizaciones, uituperia crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum, adoraciones cati et ydolorum, absoluciones per laicos eorumdem, uel aliqua illicita circa sacramentum altaris uel alia sacramenta, uel aliqua alia illicita uel inhonesta interuenirent in recepcione fratrum ordinis uel post. Requisitus si credebat quod in aliquibus partibus interuenirent alia illicita que dictus papa in litteris patentibus fatetur magnum Magistrum et alios fuisse confessos; et hoc eciam dixit se fuisse confessum se [p. 89] credere coram officiali predicto, et ex hoc absolutum et reconciliatum fuisse. Item, dixit quod iurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos. Credit quod in partibus Francie reciperentur fratres ordinis uniformiter et bene, sicut ipse fuit receptus et uidit alios recipi, et quod in aliquibus aliis partibus reciperentur sicut Magister dicitur confiteri. Iniungebatur eis per sacramentum quod non reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis in speciali nulla habita mencione; qui reuelassent, ad panem et aquam positi fuissent. In signum castitatis cingebantur super camisias cum quibus iacebant cordulis unde uolebant assumptis; si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In capitulis quibus affuit audiuit precipi in uirtute obediencie quod elemosine debite fierent in ordine, et deffendebatur quod non acquirerent iniuste ordini, et uidit dictas elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Vidit quod aliquando post mediam noctem surgebant, et dictis matutinis, sermone per aliquem religiosum facto et missa celebrata, eorum capitulia tenebantur ianuis clausis, et prouidebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Illicita illis qui ea faciebant erant nota. Requisitus ubi, quando, a quo et qualiter receptus fuerat et alios recipi uiderat, respondit se fuisse receptum in capella domus Templi de Monte Gauguerii Pictauensis diocesis, in instanti festo Ascensionis Domini erunt XLI anni, per fratrem Iohannem Francisci militem quondam, presentibus fratribus Reginaldo Bertrandi milite, preceptore dicte domus, Petro de Valle Gordonis preceptore de Ouson, et Petro Normanni et Roberto de Chesac seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset caritatem et societatem ordinis, et obtulisset se uelle fieri seruum esclauum Terre Sancte et ordinis, et responsum ei fuisset quod [p. 90] bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam uoluntatem et subiici aliene, et multa dura et aspera sustinere; finaliter cum dictus receptor deliberasset eum recipere, poscito ab eo sine iuramento quod non erat seruilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio, alteri religioni nec debitis que non posset soluere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur cum consilio proborum ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et alius miles fuerunt eum osculati in ore; et eo instructo quot _Pater noster_ pro horis suis diceret et qualiter se in ordine regeret, recesserunt; et per eundem modum uidit recipi infrascriptos, uidelicet fratres Guaufredum Goumar militem quondam Xantonensis diocesis, et Iohannem de Ruans, testem supra iuratum sed nondum examinatum, seruientem similiter, circa instans festum beati Barnabe erunt XII anni uel circa, in capella domus Templi de Ouso, per fratrem Petrum de Villaribus quondam, tunc preceptorem Pictauie, presentibus fratribus Guillelmo deu Liege preceptore de Rupella, teste supra examinato, Petro de Turonis et Guillelmo de Blere, qui detinebatur apud Caynonem Pictauensis diocesis, Gerardo de Anguihaco, alias cognominato Iudicis, teste ante eri examinato, et pluribus aliis. Vidit eciam recipi fratrem Salomonem, presbiterum de Xantonia, cuius cognomen ignorat, quem credit uiuere in capella domus Templi de Campo Gilonis Pictauensis diocesis, per fratrem Guillelmum de Blere preceptorem dicte domus, in instanti festo Ramorum palmorum erunt X anni uel circa, presentibus fratribus Roberto de Chesat, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Vidit eciam recipi insimul fratres Petrum de Chastanhatz Engolismensis, et Robertum lo Chamalent Aurelianensis, ut credit, diocesium, seruientes deffunctos, in capella domus de Espaucis Pictauensis diocesis, per fratrem Petrum de Madico militem quondam, tunc locum tenentem uisitatoris, erunt XXI uel XXII anni in instanti [p. 91] tempore Paschali, presentibus fratribus Guillelmo de Terrellis milite, Iohanne Anglico Remensi, testibus supra examinatis, Iohanne de Chesaco quondam seruiente. Plurium recepcionibus se non recolit adfuisse, nec scit, nec credit, nec audiuit dici quod in eis uel post interueniret aliquid inhonestum. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel comodo temporali habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem dicti ordinis, et intelligebat latinum. Frater Iohannes Durandi Lemouicensis diocesis, preceptor domus Templi de Codria Pictauensis diocesis, testis supra iuratus, defferens mantellum ordinis et barbam, quinquagenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictauensem; lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod in recepcionibus sua et aliorum quos uidit recipi non interuenerunt nec iniuncta fuerunt abnegaciones et dogmatizaciones, uituperia crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum, nec uidit nec audiuit dici quod adoraciones cati et ydolorum fierent in ordine, nec absoluciones per laicos eorum, nec quod fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes indebite et contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod hoc preciperetur eis. Iurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis cingebantur in signum castitatis super camisias cum quibus iacebant, et ipsas cordulas assumebant unde uolebant. Requisitus si credit quod fratres ordinis reciperentur uniformiter in ordine, respondit quod ante capcionem credebat quod omnes reciperentur uniformiter et bene, secundum quod ipse fuit receptus et uidit alios recipi; sed post capcionem eorum, credidit et [p. 92] credit quod diuersimode reciperentur, propter confessionem Magistri et aliorum deponencium quod aliqua illicita interueniebant in ipsis recepcionibus uel post. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Si reuelassent, nescit qualiter puniti fuissent; absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus exstitit commoratus uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari, et deffendi ne acquirerent indebite ordini; et dicebatur quod, si acquirerent indebite, eorum anime grauarentur. Ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod, si illicita fiebant in ordine, essent nota illis qui ea faciebant. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Requisitus ubi, quando et qualiter receptus fuerat et quos recipi uiderat, respondit se fuisse receptum in capella domus Templi de Molendinis Pictauensis diocesis, in instanti festo Pentecostes erunt XXII anni uel circa, per fratrem Amblardum militem quondam Vienensem, tunc preceptorem Pictauie, presentibus fratribus Iohanne de Sancto Benedicto preceptore de Insula Bochardi, teste supra examinato, Matheo Velhier Turonensis, Gerardo de Nonay Vienensis diocesium seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam ordinis, et responsum ei fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam uoluntatem et subiici aliene, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, finaliter poscito per iuramentum ab eo quod non erat seruilis condicionis, matrimonio, alteri religioni uel debitis que non posset soluere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum iurare supra quemdam librum quod seruaret bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine, et qui in posterum [p. 93] imponerentur per presbiteros ordinis, et quod esset seruus esclauus ordinis, et uouit castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio; et recepit eum, patrem et matrem, fratrem et sororem suos ad beneficia ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde fuit instructus ab eodem receptore quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, qualiter regeret se in ordine, et fuerunt ei expositi casus propter quos poterat incurrere diuersas penas; et eadem in omnibus et per omnia uidit seruari in recepcione fratris Mathei Velhier predicti, qui fuit similiter et ab eodem et eisdem presentibus receptus cum eo; et in recepcionibus infrascriptorum, scilicet fratrum Guaufredi Gommerii militis, et cuiusdam alterius militis de circa Petrusiam Lemouicensis diocesis, cuius nomen et cognomen ignorat, deffunctorum; Iohannis de Ruans, testis iurati sed nondum examinati, et cuiusdam alterius seruientis Picardi deffuncti, cuius nomen et cognomen ignorat, qui quatuor simul recepti fuerunt in capella domus Templi de Ouso Pictauensis diocesis, circa instans festum beati Barnabe erunt octo anni uel circa, per fratrem Gaufredum de Gonauilla militem, preceptorem Pictauie, presentibus fratribus Guillelmo deu Liege preceptore de Rupella, teste supra examinato, Iohanne de Turonis preceptore de Banes Xantonensis diocesis, qui detinetur in Turonia; Guillelmo de Blere preceptore de Campo Gilonis, qui detinetur apud Caynonem; Iohanne preceptore dicte domus de Oyson, cuius cognomen ignorat; Matheo de Stagno preceptore de Rochos prope Pictauam, et pluribus aliis uiuis et deffunctis. Vidit eciam recipi fratrem Petrum de Sancto Benedicto, testem supra iuratum sed nondum examinatum, in capella domus Templi de Insula Bochardi, per fratrem Petrum de Madico milite, quondam tenentem locum uisitatoris, sunt XVI anni uel circa, presentibus fratribus Hugone de Narsaco preceptore de Espaucis Xantonensis diocesis, qui detinetur Xantonis, dicto fratre Iohanne de Sancto Benedicto, auunculo predicti fratris Petri de Sancto Benedicto deffuncto, teste supra examinato. Vidit eciam recipi fratrem Gaufredum de Tenten, Turonensis diocesis; testem supra examinatum, in capella domus [p. 94] Templi de Insula Bochardi, per dictum fratrem Iohannem de Sancto Benedicto, presentibus fratribus Petro de Sancto Benedicto, et Andrea carpentario dicte domus, deffuncto. Plurium recepcionibus non recolit se adfuisse, nec scit, nec credit, nec audiuit dici quod in dictis recepcionibus uel post aliquid interuenerit inhonestum. Requisitus si uidit aliquem ex dictis receptis duci ad partem post mantellum eis traditum uel ante, respondit quod non. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Iohannes de Ruiuans preceptor domus Templi de Landa Blancha, Pictauensis diocesis seruiens, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quadragenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictauensem, lectis et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam uiderat recipi in ordine nisi fratres Gaufredum Gommerii militem, qui iuit ultra mare et postmodum non rediit, et quondam alium militem, cuius nomen et cognomen ignorat, sed credit quod esset de Lemouicensi diocesi; et Baudoynum nepotem fratris Martini preceptoris de Maloleone, testis hodie examinati, qui similiter recepti fuerunt una cum ipse teste, in capella domus Templi de Cuso Pictauensis diocesis, circa instans festum beati Barnabe erunt X anni uel circa, per fratrem Petrum de Villaribus militem quondam, preceptorem tunc Pictauie, presentibus fratribus Martino et Iohanne Durandi, testibus proximo examinatis, et Baudoyno de Cheli milite, qui transfretauit, de cuius uita uel morte non habet certitudinem; et Audeberto preceptore de Cuso, qui detinetur, ut credit, apud Niorcium; et Guillelmo de Blere, qui detinetur apud Caynonem, Iohanne de Sancto Benedicto, teste supra examinato, et Iohanne de Ruans auunculo ipsius testis, deffunctis, in quorum quidem [p. 95] recepcionibus uel post nichil fuit actum nec dictum de illicitis in articulis contentis nec aliquid aliud inhonestum; sed per eos requisitis societate, pane et aqua ordinis frequenter, et deliberacione habita, eis concessis, eis pro suis recepcionibus instantibus, predicto quod bene deliberarent, quia oporteret eos a se abdicare proprias uoluntates et subiici alienis, et multa dura et aspera sustinere; finaliter poscito ab eis quod non habebant infirmitates latentes, nec erant debitis que soluere non possent, nec matrimonio, nec alteri religioni obligati, fecit eis uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Et impositis primo militibus, postmodum seruientibus, mantellis, fuit eos osculatus in ore, et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Requisitus si scit, credit uel audiuit dici quod illicita contenta in articulis uel alia, seu aliqua ex eis interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum dicti ordinis uel post, respondit se nescire, nec audiuerat dici ante capcionem eorum; sed post capcionem, audiuit dici magnum Magistrum et alios contrarium fuisse confessos, et propter hoc, dixit se nescire quod credat super hoc, an dicta illicita interuenirent uel non; nec scit aliud de contentis in dictis articulis nisi predicta et illud quod sequitur: nam dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur propter honestatem super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis per sacramentum quod non reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Quamdiu poterant inuenire sacerdotes ordinis, non poterant absque eorum licencia, aliis confiteri. Si qui erant fratres scientes errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. De mandato superiorum ordinis uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et [p. 96] seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et capituli clam teneri, custode posito, ne audirentur exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cuius deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, sed pro ueritate dicenda, ut dixit; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Florimonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Martis sequenti, que fuit XXIII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum et domini Mathei, in eadem domo domini Petri de Sabaudia, frater Petrus de Sancto Benedicto seruiens, Aurelianensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum; quadragenarius uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Ipse quidem fuit receptus in capella domus Templi de Insula Bochardi Pictauensis diocesis, sunt XXI anni uel circa, per fratrem Petrum de Madico quondam militem, tunc locum tenentem uisitatoris, presentibus fratribus Iohanne Durandi eri examinato, Hugone de Narsac preceptore de Espaucis, quem credit uiuere, et Iohanne de Sancto Benedicto auunculo ipsius testis, deffuncto, teste supra examinato, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem fratrum ordinis, et responso eidem quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam uoluntatem, et multa sustinere de quibus non cogitabat, ac responso per eum quod ipse, cum Dei adiutorio, bene omnia sustineret, dictus [p. 97] receptor, poscito ab eo quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat debitis que non posset soluere neque alteri religioni uel matrimonio obligatus, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam et uiuere sine proprio. Quo facto, imposuit ei mantellum, et tam ipse quam alii astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se et haberet in ordine. Requisitus si abnegaciones, dogmatizaciones, uituperia crucis, oscula inhonesta, uel alia illicita in dictis articulis contenta, uel aliqua ex eis interuenirent in dicta recepcione sua uel post, et si de peccato sodomitico fuit sibi aliquid dictum uel tactum, respondit per iuramentum suum quod non. Requisitus si scit, credit uel audiuit dici quod dicta illicita uel aliqua ex eis uel alia interuenerunt in recepcionibus aliorum fratrum uel post, dixit se nescire; credit tamen quod in recepcionibus aliquorum interuenirent illa illicita que magnus Magister et alii fratres ordinis dicuntur fuisse confessi. Requisitus si uidit alios recipi in ordine, dixit quod sic, uidelicet: fratrem Matheum de Insula Bochardi quondam seruientem, qui fuit receptus in capella domus Templi de Insula Bochardi, circa festum Epiphanie proximo preteritum fuerunt sexdecim anni uel circa, per dictum fratrem Iohannem de Sancto Benedicto, presentibus fratribus Iohanne Durandi predicto, et Guillelmo de Munac seruiente, Turonensis diocesis, quem credit uiuere. Item uidit recipi fratrem Gaufridum de Tencen Turonensis diocesis, testem supra examinatum, per dictum fratrem Iohannem de Sancto Benedicto, in quadam camera domus Templi de Insula Bochardi, in instanti festo Ascensionis Domini erunt XV anni uel circa, presentibus fratribus Iohanne Durandi, et Guillelmo Munac predictis, ac Gerardo de Nonay quondam Viennensis diocesis. Vidit eciam recipi fratrem Guillelmum de Sancto Benedicto, consanguineum ipsius testis, qui detinetur Turonis, in capella domus Templi de Molendinis Pictauensis diocesis, per dictum fratrem Iohannem de Sancto Benedicto, circa festum beati Hilarii proximo preteritum fuerunt quinque anni uel circa, presentibus fratribus Guillelmo de Blere preceptore de Campo [p. 98] Gilonis Pictauensis diocesis, qui detinetur apud Caynonem; Andrea de Monte Laudato, teste supra iurato nondum examinato, et dicto Guaufredo de Tencen, et Iohanne Picardi, qui detinetur Turonis, seruientibus; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse. In predictorum autem recepcionibus uel post non uidit aliquid illicitum fieri uel iniungi, nec credit quod factum fuerit. Credit ecclesiasticis sacramentis, credens eciam quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurauit quod non exiret ordinem, et uidit quod alii quos uidit recipi idem iurarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus, ex quo mala suspicio habebatur contra eos. Nunquam audiuit loqui de ydolis, sed cordulis cingebantur bene super camisias cum quibus iacebant. Credit quod diuersimodo reciperentur in ordine, propter illa que de recepcione sua et illorum quos uidit recipi supra deposuit, propter illa illicita que magnus Magister et alii confessi fuisse dicuntur. Iurauit, et alii quos uidit recipi iurauerunt, quod non reuelarent secreta capitulorum, non facta mencione speciali de modo recepcionis, credens quod omnes alii hoc idem iurarent, et quod, si reuelarent, fuissent puniti, nescit qualiter. Qui sciebant errores esse in ordine negligentes fuerunt quia non correxerunt nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus fuit moratus. Iniungebatur eis quod iuste et licite acquirerent ordini, non autem per nefas. Audiuit dici quod clam tenebantur capitula, nullis scilicet presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conuentu suo seruata fuissent in ordine. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc exorta sunt contra ordinem propter predicta. Illicita credit esse nota fratribus qui fecerunt et qui uiderunt fieri. Ad deffensionem ordinis se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit [p. 99] protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino archiepiscopo memorato. Frater Petrus de Monte Chalueti seruiens, Lugdunensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, etatis quadraginta quinque annorum uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus de Belleyo Eduensis diocesis, sunt modo XX anni uel circa, per fratrem Geraldum de Sanzeto militem quondam, Lemouicensis diocesis tunc, preceptorem Lemouicinii et Aluernie, presentibus fratribus Guillelmo Arnaudi Lemouicensis, Guidone et Hugone de Monbalho Claramontensis, et Stephano de Valle Eduensis diocesis, seruientibus deffunctis, ut credit, in hunc modum; nam cum peciisset flexis genibus panem et aquam et societatem fratrum ordinis ter, tandem dictus receptor concessit eidem, et fecit eum uouere et iurare castitatem, et uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant et in posterum imponerentur in ordine etquod non reuelaret secreta capitulorum. Quo facto, dictus receptor imposuit sibi mantellum, et tam ipse quam alii astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter se regeret in ordine, dicens idem testis quod in dicta recepcione sua nulla illicita interuenerunt. Postmodum autem, dimidio anno elapso uel circa, predictus frater Guido de Monbalho preceptor domus Templi de Lammens Eduensis diocesis, uocauit dictum testem in dicta domo morantem ad cameram suam, nullis aliis presentibus, dicens ei quod ipse nondum erat Templarius, precipiens ei quod abnegaret Deum; et cum ipse diceret se nullo modo hoc facturum, dixit sibi dictus preceptor quod oportebat eum abnegare, alioquin poneret eum in malo loco, et tunc ipse testis abnegauit Deum ore non corde. Deinde [p. 100] precepit ei quod spueret super crucem mantelli ipsius testis, et dictus testis spuit non supra sed iuxta dictam crucem ad terram. Requisitus si alia illicita tunc uel alias fuerunt sibi iniuncta uel facta, respondit quod non. Requisitus si scit uel credit quod predicta illicita in dictis articulis contenta uel aliqua ex eis interuenerint in recepcionibus aliorum uel post, respondit se nescire; credit tamen quod confessata per eum interuenirent in recepcionibus aliorum uel post. Requisitus si uidit recipi alium uel alios in ordine, respondit se uidisse unum solum recipi, uidelicet fratrem Gerardum quondam de Bonart seruientem, Eduensis diocesis, in capella predicte domus de Belleyo, circa festum Natiuitatis Domini proximo preteritum fuerunt decem anni uel circa; quem recepit frater Guillelmus Geandi miles, preceptor dicte domus, presentibus fratribus Stephano Marreu, Hugone de Bonart, quondam fratre dicti recepti, Martino Curbita et Guillelmo de la Toyssoniera, quos credit uiuere; in cuius Gerardi recepcione non uidit aliquid illicitum fieri uel iniungi. Credit tamen quod postea per dictum receptorem uel alium illicita confessata per eum fuerint iniuncta dicto Gerardo et facta per eum. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant, in signum castitatis. Credit quod grauiter puniti fuissent recusantes facere illicita confessata per eum, uel secreta capitulorum aut modum recepcionis sue reuelantes. Absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores esse in ordine fuerunt negligentes quia non correxerunt nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus conuenienter uidit fieri, et audiuit dici quod capitulia aliquando post mediam noctem et aliquando de die, ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur; in quo ordine seruatum fuisset quod magnus Magister cum conuentu [p. 101] ordinasset. Credit quod errores confessatos per eum longo tempore, nescit tamen quanto, in ordine durasse, et fratribus ordinis manifestos fuisse, et quod uera sunt que magnus Magister et alii in licteris apostolicis nominati dicuntur fuisse confessi de erroribus supradictis. Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus confessatis per eum fratri Guischardo de Sancto Saturnino, quondam ordinis Minorum conuentuali tunc de Caro Lelo Matisconensis diocesis, in ecclesia sancte Fidis Eduensis diocesis, infra duos menses post abnegacionem et spuicionem per eum factas; a quo absolutus exstitit, et ieiunauit sextas ferias per annum, sicut imposuit ei. Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et fuit protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi; et fuit sibi iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Bartholomæus de Podio Reuelli seruiens carrugarius, Pictauensis diocesis, testis supra iuratus, quadragenarius uel circa, mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictauensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nunquam uidisse, sciuisse uel audiuisse dici ante capcionem eorum quod in recepcionibus fratrum ordinis uel post interuenirent abnegaciones, dogmatizaciones, opprobria crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum, adoraciones cati uel ydolorum, uel quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, uel quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, uel quod eorum laici absoluerent uel possent absoluere a peccatis, adiciens quod in recepcione sua et in recepcione fratris Iohannis Folhi seruientis detenti Turonis, quem uidit recipi, uel post, nichil interuenit illicitum. Requisitus ubi, quando, a quo et [p. 102] qualiter ipse et dictus Iohannes recepti fuerant, respondit se fuisse receptum in capella domus Templi de Podio Reuelli Pictauensis diocesis, et per fratrem Guillelmum de Blere preceptorem dicte domus, qui detinetur apud Caynonem, dominica post instans festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt XI anni uel circa; presentibus fratribus Guillelmo Charbonen, Guafredo Prioris et Raymondo Pogneuz seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset caritatem et societatem fratrum ordinis, et responsum fuisset ei quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, tandem ipso instante se recipi, dictus receptor; annuens uotis eius, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et seruare bona et elemosinas ordinis; quo facto, imposuit sibi mantellum, et tam ipse quam alii astantes osculati fuerunt eum in ore. Dictus uero Iohannes receptus fuit in eadem capella et per eumdem receptorem, in proximo festo Annunciacionis Dominice erunt octo anni uel circa, presentibus fratribus Gerardo Iudicis de Auginhaco, teste supra examinato, Iohanne de Ussayo, et Guillelmo lo Breto seruientibus, deffunctis; in cuius Iohannis recepcione predicta licita facta in sua recepcione seruata fuerunt. Requisitus si scit uel credit quod predicta illicita in articulis contenta, uel aliqua ex eis, aut aliqua alia interuenirent in recepcionibus aliorum uel post, dixit se nescire; credit tamen, propter illa que magnus Magister et alii in litteris apostolicis nominati confessi fuisse dicuntur, quod in aliquorum recepcionibus aliqua illicita interuenirent. Iurabant quod non exirent ordinem, et statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, scilicet nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et credit quod ex hoc habebatur mala suspicio contra eos. De ydolis non audiuit loqui, sed cordulis cingebantur assumptis unde uolebant, in signum castitatis. Qui reuelassent secreta capitulorum puniti fuissent, sed nescit qualiter. Absque licencia non poterant confiteri aliis quam sacerdotibus ordinis, et hoc fuit sibi iniunctum. Magnus Magister et alii qui sciebant errores negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit [p. 103] conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus fuit conuersatus. Nescit qualiter tenebantur capitulia, quia non interfuit nec de hoc inquisiuit. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruata fuissent in ordine, contra quem nunc scandala grandia, suspicio et infamia sunt modo exorta. Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Dictus tamen Matheus predictus non interfuit examinacioni dicti fratris Bartholomæi, se excusans. Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XXIIII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater auditus de Monte Laudato seruiens, Turonensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quadragenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, circa instans festum natiuitatis sancti Iohannis Baptiste erunt circiter XVIII anni, in capella domus Templi Angauensis, per fratrem Petrum de Mandito quondam, tunc locum tenentem uisitatoris, presentibus fratribus Raginaldo Bertrandi milite, et Stephano de Ambasia preceptore dicte domus, auunculo ipsius testis, deffunctis, in hunc modum: nam cum frequenter peciisset panem et aquam ordinis, et obtulisset se uelle fieri seruum esclauum Terre Sancte, et pluries ei responsum fuisset quod [p. 104] bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam uoluntatem et subici aliene, et multa dura et aspera sustinere, finaliter ipso teste instante et dicente quod omnia sustineret, dixit quod recipiebat eum ad honorem Dei et beate Marie, et fecit eum uouere et iurare supra quemdam librum apertum quod seruaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod esset seruus esclauus ordinis, castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio; et imposito ei mantello, receptor, sed non astantes, fuit osculatus eum in ore. Deinde dixit et precepit ei in presencia predictorum quod abnegaret Ihesum ter, de Christo non habita mencione, nec quod esset de punctis ordinis, sed dixit quod hoc debebat facere, et ipse testis tunc abnegauit ter Ihesum ore non corde, quia cogitabat quod loqueretur de Ihesu Christo, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam ueterem in qua nulla erat ymago Crucifixi, nescit per quem ibi allatam, et ipse spuit iuxta non supra eam. De aliis illicitis contentis in articulis non fuit ei locutus, nec credit quod in ordine fiant, sed credit quod abnegacio et spuicio supradicte interuenirent communiter in recepcionibus aliorum, quia secundum modum predictum uidit recipi fratrem Guillelmum de Sancto Benedicto, in capella domus Templi de Molendinis Pictauensis diocesis, per fratrem Iohannem de Sancto Benedicto, testem supra examinatum, circa festum Natiuitatis Domini proximo preteritum fuerunt IIII^or anni uel circa, presentibus fratribus Guillelmo de Blere, preceptore de Campo Gilonis, qui detinetur apud Caynonem, Petro de Sancto Benedicto, teste supra examinato, et Iohanne Picardi, qui detinetur Turonis, seruientibus, et credit quod dicti errores fuerint introducti in ordine ab illis qui fuerunt ultra mare, et quod interuenirent in dictis recepcionibus, quia magnus Magister et alii hoc dicuntur fuisse confessi. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur, et iurauit ordinem non exire absque licencia superioris nisi pro arciori religione uel [p. 105] Cartusiensium, credens quod alii idem iurarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis per sacramentum quod non reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Quamdiu habere poterant sacerdotes ordinis, non debebant aliis absque eorum licencia confiteri. Fratres scientes errores predictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et per predictum fratrem Iohannem de Sancto Benedicto fuit ei preceptum quod dictas elemosinas et hospitalitatem bene seruaret in periculum anime sue. Preceptum fuit ei quod modis debitis procuraret ordinis incrementum. Credit quod illud quod magnus Magister cum conuentu ordinasset seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cuius fratribus credit quod essent nota confessata per eum: que non deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, sed pro ueritate dicenda, ut dixit; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et se non obtulerat ad deffensionem ordinis. Frater Raynaudus Larchier seruiens, Turonensis diocesis, testis supra iuratus, triginta octo annorum uel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat uetustate consumptum, postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictauensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto officiali, respondit quod non uiderat recipi in ordine nisi fratrem Nicolaum Rosselli seruientem, deffunctum, quem recepit frater Stephanus Enrici quondam, tunc preceptor domus Templi de Clisson Nannatesis [p. 106] diocesis, in capella dicte domus, sunt circiter sex anni, presente fratre Guillelmo de Bosco Ferrici, commoranti in dicta domo de Clisson, et ipso teste, in hunc modum: nam cum requisiuisset panem et aquam ordinis, et ei concessa fuissent, et uouisset et iurasset seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod esset seruus esclauus dicti ordinis, castitatem et obedienciam, et uiuere sine proprio, et imposuisset ei mantellum, et omnes osculati fuissent eum in ore, fecit eum ter abnegare Ihesum, de Christo nulla habita mencione, et precepit quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem allatam, et dictus Nicolaus spuit iuxta eam, et receptor fuit osculatus ipsum Nicolaum in humero ex parte anteriori et posteriori super uestes; et per eumdem modum dixit eidem testi se fuisse receptum in dicta capella, circa festum Omnium Sanctorum proxime preteritum fuerunt circiter decem et octo anni, per fratrem Oliuerium Flameni militem quondam, preceptorem tunc de Malo Leone, presentibus fratribus Stephano Enrici predicto et Iohanne de Sancto Maxencio seruientibus, deffunctis, et credit quod per eumdem modum reciperentur communiter omnes alii in ordine, et quod nulla alia illicita interuenirent in recepcionibus aliorum uel post, plura nesciens de contentis in dictis articulis, nec alia credens esse uera de contentis in eis nisi hoc quod sequitur. Nam dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurauit ipse et dictus Nicolaus ordinem non exire, credens quod alii idem iurarent, et dictum fuit eis quod statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capitulorum, eciam fratribus qui non adfuerant, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui reuelassent grauiter puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habere poterant sacerdotes ordinis, non debebant aliis confiteri. Fratres ordinis quibus [p. 107] credit dictos errores manifestos fuisse, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. De mandato superiorum uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et deffendebatur eis ne indebite acquirerent ordini. Audiuit dici quod clam eorum capitulia tenebantur; et quod preuidebatur ne audirent exterius quod interius agebatur. Credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu fuissent seruata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et quod dictus Magister confessus fuerit abnegacionem et spuicionem predictas. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et intelligebat latinum. Post hec, redierunt ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum predicti fratres Martinus de Monte Trichardi, Iohannes Durandi et Iohannes de Ruans, testes ante erri examinati sigillatim. Et dictus Martinus, iuramento per eum prestito de ueritate dicenda, dixit se errasse in deposicione per eum facta coram dictis dominis commissariis et mentitum fuisse, et conseruit quod in recepcione sua abnegauerat Ihesum de mandato receptoris sui, in presencia fratrum qui adfuerunt dicte recepcioni sue, et quod dictus receptor precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, allatam ibi per fratrem Robertum de Chasat, et ipse spuit non super sed iuxta. In aliis dixit se nolle aliquid immutare in sua deposicione predicta, et dixit quod predicta confessus fuerat coram officiali Pictauensi. Requisitus per sacramentum suum quare non dixerat ista predictis dominis commissariis in prima deposicione sua, respondit quod propter stultitiam et nescientiam suam. Requisitus si de hoc locutus fuerat alicui alteri, respondit quod non. Requisitus si fuerat per aliquem inductus ad dicendum predicta, respondit quod non, nec quod aliquis ei [p. 108] fuerat comminatus. Predictus frater Iohannes Durandi dixit coram dictis dominis commissariis se fuisse mentitum coram eis in alia sua deposicione facta coram eis; et iuramento per eum prestito, dixit quod in recepcione sua abnegauit Ihesum ore non corde, de mandato receptoris sui, presentibus et uiuentibus fratribus Gerardo de Nonay et Hugone de Narsac, in quorum eciam presencia precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem allatam, ibidem positam, et ipse testis spuit non supra sed iuxta eam. Requisitus quid processit de predictis abnegacione et spuicione, respondit se non recordari. Requisitus si reuelauerat alicui suam deposicionem factam coram dictis dominis commissariis, respondit quod non. Requisitus si predicta spuicio et abnegacio fuerunt precepta et facta in recepcionibus illorum quibus deposuit se adfuisse, respondit quod sic. Audiuit precipi, non tamen uidit fieri, quia longe et in recedendo erat propter occupaciones quas habebat in recepcionibus fratrum Guaufredi Gommar et alterius militis qui simul recepti fuerunt, et credit quod eadem interuenirent communiter in recepcionibus aliorum uel post. Alia non uult immutare in sua deposicione predicta, ut dixit, sed perseuerare in ea. Requisitus si fuerat per aliquem inductus ad dicendum ista, respondit quod non. Requisitus quare hoc non dixerat quando primo deposuit coram dictis dominis commissariis, respondit quod credebat sufficere, quia predicta deposuerat coram dicto officiali Pictauensi, et quod celauerat ista propter fatuitatem suam. Predictus frater Iohannes de Ruans coram predictis dominis commissariis constitutus, iuramento ipsius prestito per eumdem de ueritate dicenda, dixit se fuisse confessum coram officiali Pictauensi quod spuerat supra crucem, et quod abnegauerat Deum, et quod ita fiebat in ordine, et quod credebat confessionem magni Magistri et aliorum nominatorum in licteris apostolicis esse ueram. Cui confessioni per eum facte coram [p. 109] dicto officiali dixit se uelle stare, et mentitum fuisse in hoc coram dictis dominis commissariis, et quia non dixerat eis quod predicta abnegacio et spuicio interuenerant in recepcionibus trium qui fuerunt recepti cum eo; sed in aliis uolebat perseuerare in deposicione coram eis facta, hoc excepto quod credit quod communiter in ordine interuenirent dicta illicita in recepcionibus aliorum uel post, quia magnus Magister et alii plures hoc fuerunt confessi. Requisitus quare celauerat ista in deposicione sua facta coram dictis dominis commissariis, respondit quod propter fatuitatem suam. Requisitus si reuelauerat deposicionem suam alicui, respondit quod non. Requisitus si fuerat per aliquem inductus ad dicendum predicta, respondit quod non, et quod nulle mine fuerant sibi illate, sed proprio motu dixerat predicta, quia uiderat se errasse. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Veneris sequenti, in crastinum Annunciacionis beate Marie, que fuit XXVI dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum Mimatensis et Lemouicensis episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, pro testibus, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, fratres Egidius de Louencort, et Iohannes de Gaenes Ambianensis, Guido de Bellauilla Meldensis, Anricus de Compendio Suessionensis, Oddo de Buris Lingonensis, et Philippus Griselli Nouiomensis diocesum, seruientes. Qui protestacione premissa quod non intendebant recedere a deposicionibus per eos factis coram suis ordinariis, et quod si coram ipsis dominis commissariis aliquid plus uel minus dicerent, quod eis non preiudicet, iurauerunt, tactis sacrosanctis Euangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Quo facto, domino Matheo ueniente et presente cum aliis dominis commissariis, dictus Odo de Buris seruiens, XXVIII annorum uel circa, mantellum non deferens, quia ipsum dimiserat in concilio [p. 110] Senonensi, in quo absolutus et reconciliatus fuerat per dominum episcopum Parisiensem, qui inquisiuerat cum eodem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus, et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, circa instans festum beati Dionisii, erunt octo anni, in capella domus Templi de Villa Moso Altisiodorensis diocesis, per fratrem Guillelmum de Lurs militem, preceptorem dicte domus, qui affugit quando alii capiebantur, presentibus fratribus Hugone de Rocha, alias de Caua, milite Guillelmo Villani et Stephano de Sancto Questo, et Guillelmo Guilheu, et Anrico de Biches seruientibus, quos credit esse mortuos, preter dictum Stephanum, in hunc modum: nam petitis, prout instructus fuerat, pane et aqua ordinis, et ei concessis, prestito cum eo per iuramentum quod non erat excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec aliquid dederat uel promiserat quod in ordine reciperetur, et quod non erat debitis que soluere non posset, alteri religioni uel matrimonio obligatus, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, quod esset seruus esclauus Terre Sancte, et quod semper esset obediens Ecclesie. Quo facto, associauit eum ad honorem Dei, beate Marie et omnium sanctorum, beneficiis ordinis, et imposito sibi mantello, ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Instruens eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Post que dicti fratres Hugo et Guillelmus Guilhon duxerunt ipsum testem retro altare ad exuendum uestes seculares et induendum uestes religionis; quibus indutis, dictus Hugo precepit eidem testi quod abnegaret Ihesum Christum: et cum ipse testis diceret se nullo modo facturum, dictus Guillelmus dixit ei quod bene poterat hoc facere, quia in patria sua abnegabant cencies pro una pulice, et tunc negauit ore non corde. Postea precepit ei dictus Hugo quod spueret super quamdam crucem ligneam, factam de duobus baculis, in qua nulla erat ymago Crucifixi; et cum ipse testis responderet se nullo modo facturum et fleret, fuit ei dictus Hugo comminatus quod [p. 111] ipse lueret nisi faceret, et tunc ipse testis spuit iuxta dictam crucem. Cum autem receptor qui cum aliis remanserat in dicta capella audiuisset ipsum testem flentem, dixit predictis Hugo et Guillelmo quod dimitterent eum, quia facerent eum alienari a sensu nisi dimitterent, et tunc dimiserunt eum, et predictus receptor tradidit ipsi testi quemdam paruum librum in quo erat scripta regula eorum; in quo quidem libro nichil legit nec inuenit illicitum. Cum autem post aliquos dies fuisset conquestus de predictis dicto receptori, respondit ei quod non curaret, quia pro trufa fecerat supradicta. Requisitus si scit, credit uel audiuit dici quod dicta illicita uel aliqua alia illicita interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, respondit quod non, quia non continebatur in dicta regula, et quia uidit fratrem Hugonem de Bozcesel militem Viennensem, qui esse dicitur ultra mare, per fratrem Guillelmum de Lurs predictum recipi in dicta capella, circa instans festum Pasche erunt VII anni, presentibus fratribus Guillelmo Gibon, qui detinetur Parisius, Symon Lobrege et Guillelmo Villani predicto; in cuius recepcione uel post non uidit, nec sciuit, nec audiuit dici aliquid interuenisse illicitum; de quo eciam postmodum interrogauit dictum fratrem Hugonem, qui respondit ei quod nichil illicitum interuenerat in dicta sua recepcione uel post. Item dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; et uidit in die Veneris sancta crucem deuote et reuerenter in ordine adorari; et hoc per superiores suos precipiebatur eisdem. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Ordinem Cartusiensium intrare poterant. Cordulas quibus cingebantur super camisias cum quibus iacebant assumebant unde uolebant. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione. Qui reuelassent puniti fuissent, nescit qualiter. Si qui erant fratres scientes esse errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Ex precepto superiorum uidit elemosinas et [p. 112] hospitalitatem conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et audiuit deffendi ne indebite acquirerent ordini. Statutum factum a Magistro ne uteretur certis cibariis in sexta feria seruauit ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister aliqua dicitur fuisse confessus; ad cuius ordinis defensionem se obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Egidius de Louencort seruiens, Ambianensis diocesis, testis supra iuratus, LV annorum uel circa, qui mantellum uetustate consumptum dimiserat, postmodum radi fecerat sibi barbam, et in consilio Remensi absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem qui inquisiuerat cum eodem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione predicta, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse adici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe quod ipse et frater Arnulphus seruiens, cuius cognomen et patriam ignorat et an uiuat, fuerunt simul recepti, in crastinum instantis festi natiuitatis Iohannis Baptiste erunt X anni, in capella domus Templi de Mormancio Lingonensis diocesis, per fratrem Laurencium de Belna tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Guidone lo Masso et Durando cuius cognomen ignorat et an sint uiui, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis et eis concessisset, fecit eos uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio et seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et impositis eis mantellis, fuerunt eos omnes osculati in ore: et instructis quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter se in ordine regerent, recesserunt. Elapsis uero sex uel septem diebus, dictus receptor uocauit [p. 113] ipsum testem ad cameram suam, una cum dicto Guidone lo Masso, nullis aliis presentibus, et dixit ei quod, ex quo erat frater eorum, oportebat eum abnegare Deum uel Ihesum Christum, sed non plene recolit si expressit Deum uel Ihesum Christum; et cum ipse testis responderet se nullo modo abnegaturus, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia sic erat in ordine fieri consuetum, et tunc ipse testis abnegauit Deum uel Ihesum Christum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit iuxta. Alia illicita non interuenerunt in dictis recepcionibus nec post; nec credit quod dicta illicita uel alia interuenirent in recepcionibus aliorum uel post, quia non uidit nec audiuit dici; et fuit locutus cum fratre Radulpho de Frisa preceptore, de Veteri Villa Ambianensis diocesis, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, si ipse in recepcione sua fecerat predicta illicita uel alia; per quem fuit sibi responsum quod non, et quod nunquam audiuerat dici nec credebat quod in ordine fierent predicta illicita, et mirabatur de hiis que dictus testis dixerat indebite facta fuisse post suam recepcionem. Item dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniunctum fuit eis ne reuelarent secreta capitulorum; credit quod aliis idem iniungeretur, et qui reuelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Iniunctum fuit eis quod confiterentur sacerdotibus ordinis, non tamen fuit inhibitum quod non confiterentur aliis. Si qui erant qui scirent errores esse in ordine, negligentes fuerunt quia non correxerunt nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus fuit conuersatus. Totus ordo seruasset quod per magnum Magistrum cum conuentu ordinatum fuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta, contra quem audiuit magnum Magistrum et alios [p. 114] aliquos errores fuisse confessos. Ad ordinis deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Guido de Bella Villa seruiens, Meldensis diocesis, testis supra iuratus, XXIIII^or annorum uel circa, qui mantellum dimiserat in concilio Remensi, cum quo inquisitum fuerat; absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Suessionensem lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat in ordine recipi, nec interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat, nec audiuerat dici, nec credebat de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, in hac media quadragessima fuerunt quinque anni, in capella domus Templi de Latinihaco Sicco Meldensis diocesis, per fratrem Radulphum de Tauerniaco preceptorem dicte domus, testem supra examinatum, presentibus fratribus Guillelmo d'Ormont presbytero, Guillelmo de Crene, Guillelmo de Sancto Dionisio, et Humberto Valhant qui affugit tempore capcionis, de quorum uita uel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciisset pluries panem et aquam et societatem fratrum ordinis, et responsum fuisset ei quod bene deliberaret quia multa dura erant in ordine, tandem ipso instante, concessit eidem dictus receptor, et fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et quod seruaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto, imposuit sibi mantellum, et ipse et alii astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter haberet se et regeret in ordine. Deinde precepit ei, in presencia aliorum, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis resisteret et hoc facere recusaret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talia erant puncta dicti ordinis; et tunc ipse [p. 115] testis abnegauit Deum ore non corde. Deinde dixit ei quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo, et hoc debebat pati; ipse tamen nunquam fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Post que precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in qua non erat ymago, per dictum receptorem de retro altari assumptam; et cum ipse testis diceret se hoc non facturum, dictus receptor dixit quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis; et tunc ipse testis spuit non supra sed iuxta dictam crucem. Requisitus si alia illicita in predictis articulis contenta aut alia interuenerant in recepcione sua uel post, dixit quod non. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum uel alia interuenirent in recepcionibus aliorum uel post; dixit quod de confessatis per eum pocius se credere quod sic quod contrarium, quia fuit sibi ita preceptum, nec credit in hiis se fuisse solum. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Fuit sibi dictum quod statim habebatur pro professo, sed non iurauit quod non exiret ordinem. Clam fuit receptus, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, credens eciam quod alii ita reciperentur. Instructum fuit quod non reuelaret secreta capitulorum, de modo receptionis non facta alia mencione, credens quod aliis idem iniungeretur; quod si reuelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Cordulis cingebantur assumptis unde uolebant. Qui sciebant dictos errores esse in ordine negligentes fuerunt qui non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus fuit conuersatus. Ordinata per Magistrum cum conuentu suo seruata fuissent in toto ordine contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Illicita confessata per eum credit esse nota fratribus ordinis contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos. Ordinis deffensioni obtulerat se, non quod uellet eum deffendere de confessatis per eum, sed de aliis [p. 116] que imponuntur eidem. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestationes fuerint publicate. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc saluo quod dictus magister Hugo non interfuit recepcioni iuramenti dictorum testium hodie iuratorum. Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXVII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Iohannes de Canes seruiens, Ambianensis diocesis, testis supra iuratus, XX annorum uel circa, qui in concilio Remensi, in quo per dominum archiepiscopum Remensem absolutus et reconciliatus fuerat, mantellum dimiserat. Protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non steterat in ordine, nisi per dimidium annum ante capcionem eorum, nec aliquem alium uiderat recipi in ordine memorato, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Nuylhi Beluacensis diocesis, per fratrem Radulphum de Gisiaco, testem supra examinatum, presentibus fratribus Iohanne de Nans presbitero, quem credit obiisse, Petro, nepote fratris Hugonis de Penrando, militis, et Radulpho de Conpendio seruiente, quos credit uiuere; a quo receptore pane et aqua ordinis requisitis, et predicto quod bene deliberaret, sibi concessis, prestito quod non erat alteri religioni, matrimonio uel debitis que non posset soluere obligatus, nec excommunicatus, nec seruilis conditionis, et quod non habebat infirmitatem latentem, fecit, eum uouere [p. 117] castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio; et imposito sibi mantello, ipse et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Post que omnibus recedentibus de capella, uocauit ipsum testem solum ad quamdam cameram, et clauso ostio, precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset se hoc nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis religionis, et tunc ipse testis abnegauit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde ostendit ei quamdam crucem ligneam depictam, nescit per quem allatam, et precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis, timens sibi et dolens et flens, spuit non super sed iuxta eam, ut dixit. Postmodum dixit ei dictus receptor quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret; credit tamen quod predicta illicita confessata per eum interuenirent communiter in recepcionibus aliorum; hoc tamen aliter nescit. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iurauit quod non reuelaret secreta capitulorum nec modum sue receptionis; si reuelassent, nescit qualiter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata a Magistro cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur alia fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, [p. 118] sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestationes fuerint publicate. Frater Anricus de Conpendio seruiens, Suessionensis diocesis, testis supra iuratus, quadraginta sex annorum uel circa, qui mantellum dimiserat in concilio Remensi et postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestatione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, sunt circiter XXX anni, in capella domus Templi de Bellincuria Beluacensis diocesis, per fratrem Iohannem lo Franceys militem quondam, preceptorem tunc Francie, presentibus fratribus Raynaudo de Codu, et Raynaudo de Argenuilla militibus, et Bartholomeo de Cay seruiente, deffunctis; a quo receptore petitis pane et aqua ordinis et sibi concessis, prestito quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat excommunicatus, nec matrimonio, alteri religioni uel debitis que soluere non posset obligatus, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt osculati eum in ore; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Sumpto uero prandio, uocauit ipsum testem solum ad quamdam cameram, et clauso ostio, precepit ei quod negaret quamdam crucem ligneam, nescit per quem allatam, in qua non erat ymago Crucifixi, et ipse testis, multum dolens, negauit dictam crucem ore non corde, quia dixit ei quod hoc erat de punctis ordinis, secundum quem eciam poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod in receptionibus aliorum uel post interuenirent illicita [p. 119] confessata per eum. Requisitus si uiderat aliquos recipi in ordine, respondit quod multos uiderat recipi, quorum non habebat noticiam, in quorum recepcionibus uel post nichil uidit nec sciuit fieri illicitum; credit tamen quod post fuit factum et dictum quod deposuit se fecisse et sibi dictum fuisse. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credit, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Super camisias cum quibus iacebant cingebantur cordulis supradictis, unde ualebant assumptis. Deffendebatur eis per sacramentum ne reuelarent capitulorum secreta nec recepcionis modum, et qui reuelassent grauiter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Decimam partem et ultra panis dabant amore; Dei, et elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Capitulia singularia uidit teneri clauso ostio, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; in quo seruata fuissent licita per Magistrum cum conuentu ordinata; contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cuius fratribus credit fuisse nota illicita per eum confessata. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum, quod non reuellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Frater Philippus Grisselli seruiens, Nouiomensis diocesis, testis supra iuratus, XXXV annorum uel circa, qui, postquam absolutus et reconciliatus fuit per dominum episcopum Parisiensem, mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam; lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi, respondit se non uidisse recipi aliquem [p. 120] alium in ordine nec interfuisse capitulis eorumdem, et ideo se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, in instanti media quadragessima nunc preterita fuerunt XI anni uel circa, in capella domus Templi de Castellorio Nouiomensis diocesis, per fratrem Garinum quondam de Grandi Villarii, presentibus fratribus Iohanne Godardi et Petro Bergerio seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petitis flexis genibus pane et aqua et societate fratrum ordinis et ei concessis, dictus receptor fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant et qui imponerentur in ordine, et quod non interesset in loco in quo aliquis nobilis exheredaretur iniuste. Quo facto, imposuit sibi mantellum, et tam ipse receptor quam alii astantes fuerunt eum osculati in ore. Quibus sic actis, dicti fratres Iohannes Godandi et Petrus Bergerius duxerunt eum ad quamdam grangiam dicte domus, et ibi dictus Iohannes Godandi precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis diceret se hoc nullo modo facturum, dictus Iohannes comminatus fuit ei quod eum poneret in tali loco in quo non uideret solem neque lunam, et tunc ipse testis, stupefactus et timore ductus, abnegauit Deum ore non corde. Deinde precepit ei dictus Iohannes quod spueret super quamdam crucem ligneam quam ipse Iohannes tenebat in manu, in qua nulla erat ymago; et cum ipse testis hoc facere recusaret, demum dicto Iohanne comminante sibi quod nisi hoc faceret, poneret eum in carcere, ipse testis spuit iuxta dictam crucem non supra. Requisitus si alia illicita fuerunt tunc uel post dicta sibi uel facta, respondit quod non. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum uel alia interuenirent in recepcionibus aliorum uel post, respondit se nescire quod credat uel discredat. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurauit et credit quod alii iurarent ordinem non exire, et statim pro professis habebantur. [p. 121] Clam recipiebantur nullis scilicet presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis cingebantur super camisias cum quibus iacebant, quas sumebant unde uolebant. Iniunctum fuit ei per dictum fratrem Iohannem Godandi ne reuelaret secreta capitulorum nec illa que dicta et facta fuerunt in dicta grangia. Si qui erant qui scirent errores esse in ordine, negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit fieri et seruari conuenienter in domibus ordinis in quibus fuit conuersatus. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt exorta contra ordinem, ad cuius deffensionem, sicut simplex, se obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Lune sequenti, qui fuit XXVIIII dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti pro testibus, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, Mimatensis et Lemouicensis episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, fratres Bertrandus de Villaribus preceptor de Rupe Sancti Pauli Petragoricensis, Guillelmus Textoris curatus de Sellis Claramontensis, presbiteri; Guillelmus de Mazayas Claramontensis, Guido la Chastaneda Lemouicensis, milites; Iohannes de Mendaco preceptor Marchie, Iohannes Senandi preceptor Folhose, Iohannes Adam preceptor Turrete, Hugo Charnerii preceptor de Sancto Porciano Claramontensis, Rogerius la Rocha Bituricensis, et Bertrandus de Ansonio Claramontensis diocesium, seruientes; qui, tactis sacrosanctis Euangeliis, iurauerunt dicere in isto negocio plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem; et fuerunt protestati quod non intendunt recedere a [p. 122] deposicionibus suis per eos factis coram domino episcopo Claramontensi. Quo facto, dictus frater Bertrandus de Villaribus, de diocesi Lemouicensi oriundus, preceptor de Rupe Sancti Pauli, quadragenarius uel circa, absolutus et reconciliatus per dominum Claramontensem episcopum, qui inquisiuerat cum eo, mantellum ordinis defferens, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Paulhaco Lemouicensis diocesis, circa instans festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt XVIII anni uel circa, per fratrem Gerardum de Sanzeto militem quondam, tunc preceptorem Aluernie, presentibus fratribus Iohanne de Sancto Hilario tunc preceptore dicte domus, Gerardo de Briua tunc preceptore de Montibus, Gerardo de Sancto Martineto, Petro Reynaudi tunc preceptore domus de Buxeria Raspit Lemouicensis diocesis, deffunctis, in hunc modum: nam ante omnia fecerunt eum iurare quod non reuelaret secreta capitulorum, et postmodum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio. Deinde allata nescit per quem quadam cruce metallina, in qua erat ymago Crucifixi, quam tenebat idem receptor in manu sua, precepit eidem testi quod abnegaret Ihesum Christum et quod spueret super dictam ymaginem, et ipse testis stupefactus, quia iuuenis erat, abnegauit Ihesum Christum ore non corde, et spuit iuxta dictam crucem, non supra, ut dixit. Item, dixit eidem testi quod carnaliter poterat commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo, et dedit ei licenciam quod in ordine posset promoueri ad sacerdocium, et precepit quod, quando missam celebraret, obmitteret illa uerba canonis: _Hoc est enim corpus meum_. Deinde fuit osculatus idem receptor predictum testem in umbilico in carne nuda, et dixit ei in presencia predictorum quod supradicta omnia illicita erant in ordine fieri consueta, et imposuit ei mantellum; et credit quod predicta illicita interuenirent communiter in recepcionibus aliorum [p. 123] fratrum ordinis uel post, quia uidit recipi infrascriptos, in quorum recepcionibus interuenerunt predicta illicita, excepto hoc quod illi qui non fuit presbiter non fuit preceptum quod obmitteret dicta uerba canonis; uidelicet: fratrem Gerardum de Rupe Apis Lemouicensis diocesis, qui nunc est presbiter et detinetur in Lemouicinio, quem recepit frater Petrus de Madito quondam, preceptor tunc Aluernie, in capella domus Templi de Bela Chassanha Lemouicensis diocesis, presentibus fratribus Guillelmo de Arzaco preceptore tunc domus, seruiente, Stephano la Vernha deffuncto, Guidone d'Arsaco seruiente, qui aufugit in capcione aliorum, circa instans festum Magdalene erunt XII anni uel circa, et insuper Guillelmum Aymerici, seruientem uiuum, ut credit, qui fuit receptus, sunt septem anni uel circa, in capella domus Templi de Lobertz Lemouicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Comborino militem quondam, presentibus fratribus Guillelmo Aymerici auunculo dicti Guillelmi, preceptore de Champeus, qui detinetur in Lemouicinio, Guidone de Preyssac milite, qui tempore capcionis eorum erat in Chipro, et Guillelmo de Preyssac milite quondam, tunc preceptore dicte domus; plurium recepcionibus non adfuerat, sicut dixit. Item, dixit quod de aliis illicitis uel inhonestis non fuit locutum eidem in sua recepcione uel post, nec dictis duobus quos uidit recipi, quod ipse sciuit uel audiuit dici. Requisitus si predicta illicita interuenerunt, in recepcione sua et aliorum quos uidit recipi, ante tradicionem mantelli uel post, respondit quod ante tradicionem mantelli. Item, dixit quod nunquam obmiserat uerba canonis celebrando missam, nec scit nec audiuit dici quod alii presbiteri ordinis obmitterent, nec quod alii fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, nec quod carnaliter commiscerentur. Audiuit dici post capcionem eorum et fratres aliquos ordinis confiteri quod aliquando recepti osculabantur receptores in ano. Item, dixit se uidisse et audiuisse, in terminacione capitulorum, quod frater laicus tenens capitulum dicebat talia uerba, quando aliqui fratres confitebantur uel commendabantur in capitulis [p. 124] percussisse alios fratres uel fecisse aliquas inobediencias: «Ego absoluo uos auctoritate Magistri nostri, qui habet super hoc potestatem a Papa.» Requisitus de nominibus illorum per quos uidit fieri supradicta, et de locis et capitulis in quibus fiebant predicta, respondit quod fratres Petrus de Mandito, Gerardus de Sanzeta, et Raymundus de Marolio preceptores Aluernie successiue, dicebant et faciebant predicta quando tenebant eorum capitulia in dicto loco de Paulhaco; non tamen recolit de fratribus quos absoluerunt. Requisitus si fratres ordinis credebant esse absoluti de peccatis eorum de quibus erant conuicti uel que publice fuerant confessi coram predictis laicis per absolucionem eorum, respondit se audiuisse a pluribus fratribus ordinis, de quorum nominibus non recordatur, quod absoluti esse credebant propter predicta, et quod non credebant quod ulterius esset eis necessaria absolucio sacerdotis, licet ipse testis argueret eos contrarium asserendo. Item, dixit quod iurabant ordinem non exire, et quod statim pro professis habebantur; et recipiebantur clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur, ex precepto superiorum, super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis, per sacramentum et sub pena carceris, quod non reuelarent secreta capitulorum eciam illis fratribus qui non adfuerant in eisdem, de modo recepcionis in speciali non habita mencione. Iniungebatur eis ne confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, quibus absentibus poterant confiteri fratribus carmelitis. Item, dixit quod de dictis illicitis confessatis per eum fuit confessus, infra biennium a recepcione sua, Lemouicis, fratri Hugoni de Camalicis ordinis Minorum deffuncto, a quo absolutus exstitit, sed non recolit quam penitenciam iniunxit ei. Item, dixit quod fratres scientes errores predictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie, et credit quod dicti errores essent manifesti Magistro, superioribus et aliis fratribus ordinis, et qui ex eorum ordinacione seruarentur in ordine. Elemosinas et hospitalitatem aliqui seruabant et faciebant bene in ordine, [p. 125] et aliqui male. Capitulia quibus adfuit uidit teneri aliquando de die et aliquando de nocte, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ianuis clausis, prouiso ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod dicti errores confessati per eum essent in dicto ordine ante eius recepcionem, et quod eos magnus Magister et alii sint confessi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Frater Guillelmus de Masayas miles, Claramontensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolulus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam uiderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorumdem, nec fuerat in ordine, nisi per annum cum dimidio uel circa ante capcionem eorum, quia fuerat receptus in instanti festo Assumpcionis beate Marie erunt quinque anni: prius tamen fuerat donatus eorum per XX^ti annos uel circa, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Sellis Claramontensis diocesis, per fratrem Bertrandum de Sartiges militem, tunc preceptorem de Carlaco, qui est unus de IIII^or assumptis in isto processu ad deffensionem ordinis, presentibus fratribus Guillelmo Textoris presbitero, teste hodie iurato sed nondum examinato, Petro Alteyraco, Durando Charnerii, et Guillelmo seruientibus Riomi in Aluernia detentis, et Martino et aliis quorum cognomina ignorat, deffunctis, in hunc modum: nam petitis pane [p. 126] et aqua ordinis et sibi concessis, dictus receptor fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et imposito sibi mantello, ipse receptor et alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde allata nescit per quem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, que erat collocata prope altare, precepit ei in presencia aliorum quod abnegaret Crucifixum, et quod spueret super ipsum, quia hoc erat in ordine fieri consuetum, et tunc ipse testis abnegauit dictum Crucifixum, et spuit non supra sed iuxta ipsam, predicta faciens ore non corde, ut dixit. Dixit insuper ei in presencia predictorum quod, secundum dictam consuetudinem ordinis, poterat aliis fratribus ordinis ipsius carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in ordine fieret; de quibus fuit infra tres septimanas confessus apud Sanctum Florum, in quadam domo in qua hospitabatur, cuidam fratri Minori cuius nomen et cognomen ignorat, a quo absolutus exstitit, et ieiunauit sextas ferias per annum, sicut imposuit ei; et credit quod dicta illicita confessata per eum interuenirent communiter in recepcionibus aliorum uel post. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit se audiuisse dici a fratribus ordinis, ante capcionem eorum, quod laici tenentes capitulia in eorum terminacione dicebant in effectu talia uerba: «De hiis que obmisistis dicere propter timorem discipline ordinis, nos absoluimus uos ex tali potestate qualem habemus.» Non tamen recolit a quibus audiuit, nec credit quod propter hoc crederent fratres ordinis absoluti esse a peccatis. Iurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Audiuit dici a fratribus ordinis, de quibus non habet memoriam, quod recusantes facere illicita confessata per eum [p. 127] fuissent incarcerati. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui reuelassent habitum perdidissent, seu alias grauiter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem, et luminaria ecclesiarum, et ieiunia consueta uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cuius fratribus credit quod essent nota confessata per eum; et audiuit dici magnum Magistrum et alios eadem fuisse confessos. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Frater Guido de la Chastaneda miles, Lemouicensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, triginta annorum uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Paulhaco Lemouicensis diocesis, in instanti mense septembris, erunt quinque anni, ut sibi uidetur, per fratrem Ymbertum de Comborino militem quondam, preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Stephano las Gorsolas, teste supra examinato, Guidone de Malo Monte milite, et Guidone Bruratz seruiente, qui detinetur in Lemouicinio et quondam presbitero, ac aliis de quibus non recolit; a quo receptore petita societate ordinis et sibi concessa, fecit eum iurare quod non reuelaret secreta capitulorum. Et [p. 128] post multa alia sibi dicta de quibus bene non recolit, fuit ibidem allata, nescit per quem, quedam crux metalina in qua erat ymago Crucifixi; et dictus receptor petiit ab eodem teste si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem; quo respondente quod sic, dixit ei in presencia predictorum quod non debebat in eum credere, et precepit quod abnegaret et quod spueret super ymaginem supradictam, non exprimendo si erant predicta de punctis ordinis uel non, sed dicendo quod hoc oportebat facere eum; et tunc ipse testis abnegauit, et spuit non supra sed iuxta dictam ymaginem, supradicta faciens ore non corde, ut dixit. Post que dixit dictus receptor eidem testi quod oscularetur ipsum testem in umbilico; et dum ipse testis leuaret uestes suas, fratres astantes dixerunt quod sufficiebat, et non fuit ibi osculatus eum. Post que dixit ei quod, secundum consuetudinem ordinis, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Requisitus si credit quod predicta confessata per eum interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod sic, quia uidit quod interuenerunt in recepcione Hymbardi de la Beyssata seruientis, testis supra examinati, quem uidit cum dictis illicitis recipi, in capella domus Templi de Blandesio Lemouicensis diocesis, per fratrem Hymbertum de Comborio supradictum, infra mensem uel circa a recepcione ipsius testis, presentibus fratribus Petro Remeyo presbitero et curato dicte domus, et pluribus aliis de quibus non recolit, et fuerunt sibi plures nominati per dictos dominos commissarios, et specialiter frater Guillelmus de Chambonent miles, unus de IIII^or ad deffensionem ordinis assumptis, quem dictus Hymbertus deposuit sue recepcioni adfuisse, et respondit dictus testis se non recordari plurium; recepcionibus non adfuerat, nec allia illicita interuenerant in dicta recepcione sua uel post, nec in recepcione dicti Hinbaudi, quod ipse sciuerit uel audiuerit dici. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis in eis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Audiuit dici quod laici tenentes [p. 129] eorum capitulia faciebant in eorum terminacione aliquas absoluciones, nescit si a penis uel a peccatis, non tamen credit quod possent absoluere a peccatis. Iurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ipsius ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. In eius recepcione fuit sibi tradita quedam cordula qua super camisiam cingeretur. Iniunctum fuit ei ne reuelaret secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Qui reuelassent, grauiter, sed nescit qualiter, puniti fuissent. Fratres scientes errores negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In aliquibus locis ordinis elemosine et hospitalitas melius quam in aliis seruabantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cuius fratribus credit quod essent nota illicita confessata per eum, et quod magnus Magister et alii eadem sint confessi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc saluo quod dictus magister Hugo non interfuit iuramento testium hodie iuratorum. Post hec, die Martis sequenti, que fuit penultima dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis legitime excusatis, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guillelmus Textoris presbiter, curatus ecclesie de Cellis Claramontensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum; octuagenarius uel circa, mantellum [p. 130] ordinis defferens, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, qui inquisiuerat cum eodem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella dicte domus Templi de Sellis, circa instans festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt circiter VIII anni, per fratrem Hymbertum Blanchi militem, preceptorem Aluernie, qui in Anglia detinetur, presentibus fratribus Bernardi Charnerii, quem credit uiuere, Durando Charnerii, et Geraldo Sudre Claramontensis diocesis, deffunctis, in eum modum: nam fecit dictus receptor eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et quod non reuelaret secreta capitulorum, nec dimitteret ordinem pro alio; et imposito sibi mantello, fuit eum osculatus in ore, sed non astantes. Deinde allata per dictum receptorem quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi, precepit ei quod spueret super eam, dicens dictus receptor quod hoc debebat facere secundum consuetudinem ordinis; et tunc ipse testis spuit non supra sed iuxta eam. Primo tamen preceperat ei quod abnegaret Ihesum, dicens eciam quod hoc facere debebat secundum dictam consuetudinem ordinis, et ipse testis abnegauit Ihesum ore non corde, quia iam habebat mantellum et ipsum dimittere non poterat, sicut dixit. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum dicti ordinis uel post, quia ipse fecit predicta, et quia uidit recipi fratrem Guillelmum de Masayes militem, testem eri examinatum, per fratrem Bertrandum de Sartiges militem, ad deffensionem ordinis assumptum, in dicta capella, sunt circiter anni, presentibus fratribus Stephano, de Glotonis Lemouicensis, Guillelmo Aprilis et Petro de Alteyraco Claramontensis diocesium, seruientibus, apud Riomum dicte diocesis detentis, et uidit et audiuit ipse testis, una cum predictis tribus fratribus, quando dictus frater Bertrandus, post tradicionem mantelli et emissionem uotorum, precepit eidem fratri Guillelmo [p. 131] de Mazaies quod abnegaret Ihesum, et quod spueret super quamdam crucem quam credit esse illam iuxta quam ipse testis spuerat; non tamen recordatur, si dictus frater Guillelmus abnegauit Ihesum et spuit super uel iuxta dictam crucem; pocius tamen credit quod sic quam contrarium. Plurium recepcionibus non adfuerat, sicut dixit. Item, dixit quod in ordine celebrabat secundum formam Ecclesie, et credit quod alii sacerdotes ordinis eodem modo celebrarent, nec sciuit nec audiuit contrarium precipi. Credit eciam quod alii fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur, de mandato superiorum, super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur per sacramentum ne reuelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis, eciam illis fratribus qui non adfuerant, et si contrarium fecissent, puniti fuissent, sed nescit qualiter. Item, dixit quod de predictis abnegacione et spuicione per eum factis fuit, infra octo dies a recepcione sua et antequam celebraret, confessus Durando Ancomi presbitero seculari quondam, tunc commoranti in parochia de Sellis, qui noluit eum absoluere propter immanitatem criminis, remittens eum ad iudicium discrecioris; propter quod idem testis fuit, infra alios octo dies, de predictis confessus apud Sanctum Florum cuidam fratri Minori, cuius nomen et cognomen ignorat, et quem mortuum esse audiuit, a quo absolutus extitit, et ieiunauit in pane et aqua sextas ferias per unum annum, sicut imposuit ei. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in dicta domo in qua extitit, commoratus, et precipiebatur eis quod iuste acquirerent ordini. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, et audiuit dici frequenter a fratribus ordinis, de quibus non recolit, quod errores confessati per eum fuerunt introducti in ordine post obitum [p. 132] fratris Guillelmi de Bello Ioco Magistri ordinis, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cuius ordinis fratribus credit quod essent nota confessata per eum, et quod eadem magnus Magister et alii sint confessi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem dicti ordinis. Post que prefati domini commissarii fecerunt redire ad presenciam eorumdem fratrem Egidium de Rotangi presbiterum, testem supra examinatum, ut scirent cum eo si reduxerat ad memoriam suam se plures recepisse uel plurium recepcionibus interfuisse quam supra deposuit; et hoc fecerunt idem domini commissarii quia requisiti fuerant, per inquisitores contra ordinem et fratres Templi in Anglia deputatos, quod inquirerent cum eo de recepcione fratris Iohannis de Scot, dicti de Sotton Anglici, qui dicebatur fuisse receptus in Pontiuo apud Grandem Siluam, quam iidem inquisitores uocant Grossum opus. Per quem quidem Egidium fuit responsum, in uirtute iuramenti prestiti per eumdem, se adfuisse recepcioni dicti fratris Iohannis, sunt circiter XV anni, et fuit receptus per fratrem Iohannem de Noua Villa seruientem quondam, tunc preceptorem balliuie de Pontiuo, circa horam prandii, in capella dicte domus de Grandi Silua, presentibus fratribus Petro de Limecuria quondam preceptore dicte domus, ut ei uidetur, et Radulpho Anglici, qui fuerat mercerius ante ingressum ordinis, preceptore tunc domus Oysimont Ambianensis diocesis, et quodam alio fratre agricola dicte domus de Grandi Silua, de cuius nomine et cognomine non recordatur, sed uulgariter uocabatur Petrus Poyle-Castel, deffunctis; in cuius quidem Iohannis recepcione uel post non uidit, nec sciuit, nec audiuit dici aliquid illicitum uel inhonestum interuenisse; et fuit receptus, ut uidetur eidem testi, in hunc modum: nam cum peciisset panem et [p. 133] aquam et societatem ordinis, et obtulisset se uelle fieri seruum esclauum ordinis et Terre Sancte si ad eam perueniret, et finaliter ei concessa fuissent, prestito ab eo per iuramentum quod non erat seruilis condicionis, nec excommunicatus, nec alteri religioni, uel matrimonio, debitis que soluere non posset obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec dederat nec promiserat aliquid quod in dicto ordine reciperetur, fecit eum dictus receptor uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et quod pro posse suo iuuaret ad acquirendum Terram Sanctam. Post que dictus receptor associauit eum et patrem et matrem suos beneficiis ordinis, et imponens ei mantellum, fuit una cum omnibus astantibus eum osculatus in ore; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et qualiter iaceret, exponens ei diuersos casus propter quos poterat incurrere diuersas penas secundum ordinis disciplinam, et postmodum recesserunt. Requisitus si interfuerat recepcioni alicuius alterius Anglici, Scoti uel Ybernici, et si uiderat aliquem ex eis interfuisse recepcionibus quibus ipse testis adfuerat, et si uiderat aliquem recipi per fratrem Himbertum Blanchi militem, preceptorem Aluernie, respondit quod non, nec unquam uiderat dictum fratrem Himbertum, nisi semel, in dicta domo d'Oysimont, cum dictus frater Himbertus proficisceretur in Angliam. Cui fuit iniunctum per dictos dominos commissarios, in uirtute iuramenti prestiti per eumdem, quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Iohannes de Menat seruiens, preceptor domus Templi de Marchia Claramontensis diocesis, testis supra iuratus, quinquagenarius uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Marchia, circa instans festum beati Bartholomei erunt triginta [p. 134] duo anni uel circa, per fratrem Gerardum de Sanzeto militem quondam, preceptorem tunc Aluernie, presentibus fratribus Durando Malras presbitero, Gerardo de Briua, Petro de Quadriuio, deffunctis, et Ademaro la Burgieyra Lemouicensis diocesis, quem credit uiuere, in hunc modum: nam petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum iurare quod non reuelaret secreta capitulorum, et uouere castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et precepit ei quod seruaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, dicti receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que, allata nescit per quem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi et collocata coram ipso receptore in terra, precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis, qui tunc iuuenis erat, spuit non supra sed iuxta eam. Deinde precepit ei quod abnegaret Ihesum, et ipse testis abnegauit eum ore non corde, quia propter iuuentutem suam nesciebat resistere nec audebat. Postmodum dixit ei quod poterat aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; et hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Audiuit tamen dici quod quidam presbiter ordinis mortuus perpetrabat dictum crimen cum personis qui non erant de ordine, et credit quod predicta illicita confessata per eum interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, quia uidit et audiuit quod interuenerunt in recepcione fratris Guillelmi Raynerii seruientis, Claramontensis diocesis, apud Riomum detenti, qui fuit receptus in dicta capella, circa instans festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt circiter decem anni, per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem Francie, qui affugit, presentibus fratribus Stephano de Riuo, Petro de Quadriuio, deffunctis, et Petro de Montinhaco Claramontensis diocesis, quem credit uiuere, et in recepcione dicti Petri de Montinhaco, quem primo uiderat recipi in dicta capella, sunt circiter XIII anni, per fratrem Gerardum de Briua tunc preceptorem dicte domus, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, presentibus fratribus Francone de Montinhaco auunculo dicti Petri, Guillelmo de Mancio seruientibus, deffunctis; plurium recepcionibus dixit [p. 135] se non adfuisse. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In terminacione capitulorum particularium et prouincialium quibus adfuit, uidit et audiuit quod laici capitulia tenentes absoluebant, auctoritate domini Pape, fratres ordinis ab inobedienciis eorum, et dicebant quod de peccatis occultis confiterentur sacerdotibus; et predicta uidit et audiuit fieri per fratrem P. de Madito, locum tenentem preceptoris Aluernie, quando tenebat capitulia in dicta domo de Marchia. Requisitus si, per absolucionem dictorum laicorum et remissionem dictarum inobedienciarum, fratres ordinis credebant esse abluti a peccatis uenialibus uel mortalibus ex inobedienciis descendentibus, respondit se credere quod sic, quia erant simplices. Item, dixit quod in eorum recepcionibus iurabant ordinem non exire, et quod statim pro professis habebantur; et clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Et frequenter fuit petitum ab eo per seculares quod reuelaret eis modum sue recepcionis, et ipse nolebat eis reuelare, quia iurauerat non reuelare secreta capitulorum, licet de modo recepcionis non fuisset facta mencio specialis, et quia credit quod si ipse uel alius reuelasset, grauiter punitus fuisset. De mandato superiorum cingebantur, super camisias suas cum quibus iacebant, cordulis sumptis unde uolebant. Absque licencia superiorum non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, et hoc iniungebatur eisdem. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie, dicens ipse testis quod peccatum detinebat eos. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Iurabant seruare iura ordinis. Capitulia uidit teneri aliquando ante auroram, ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et preuidebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruabat ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cuius fratribus credit nota fuisse confessata per [p. 136] eum, et magnum Magistrum et alios eadem fuisse confessos. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis supradicti. Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit ultima dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Iohannes Senandi seruiens, preceptor domus Templi de Folhosa Claramontensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem. Qui, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino Claramontensi episcopo memorato, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in quadam camera domus Templi Montis Ferrandi Claramontensis diocesis, prima dominica post instans festum Pentecostes erunt triginta duo anni uel circa, per fratrem Raymondum de Dumo militem quondam, presentibus fratribus Petro Nicolai, Petro Vinha seruientibus, et Iohanne Blanc presbitero, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis, et obtulisset se uelle fieri seruum esclauum Terre Sancte, finaliter fecit eum uouere et iurare quod esset obediens omnibus preceptoribus qui proponerentur eidem, et quod seruaret castitatem, obedienciam, et uiueret sine proprio, et quod seruaret bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum [p. 137] imponerentur de consilio presbiterorum ordinis, et quod non reuelaret secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum allata per dominum receptorem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, peciit ab eo dictus receptor, in presencia aliorum, si credebat in illum qui representabatur per dictam crucem; et cum ipse testis respondisset quod sic, dixit ei quod non credebat in eum, quia falsus propheta fuerat, et precepit ei quod abnegaret eum et quod spueret super dictam crucem; et dictus testis, stupefactus et ualde dolens in corde suo, abnegauit ore non corde, et spuit non supra sed iuxta dictam crucem. Postmodum dictus receptor fuit eum osculatus in carne nuda circa umbilicum, et dixit ei quod, quando esset in loco in quo fratres haberent penuriam lectorum, poterat iacere cum aliis fratribus et carnaliter commisceri cum eis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec audiuit dici quod fieret in ordine, nisi per unum presbiterum mortuum, qui diffamatus erat quia abutebatur pueris secularibus. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, et quod maiores et alii fratres ordinis ista scirent, quia fuit locutus cum pluribus ex eis; et specialiter cum fratre Petro de Madit milite quondam, cui multum displicebant predicta, per quem fuit sibi responsum quod non esset nimis curiosus in inquirendo de predictis; nam cum esset frater seruiens, qui seruientes contempnebantur a militibus, debebat esse surdus, mutus et cecus, et idem responderunt sibi multi alii de ordine, sicut dixit. Requisitus si uiderat alios recipi in ordine, respondit quod sic, fratrem Guillelmum de Asonio seruientem quondam, Claramontensis diocesis, tempore pape Martini quarti, in capella domus Templi Sancti Mathei de Urbe ueteri, per fratrem Guillelmum Charnerii seruientem, qui fuerat ostiarius domini pape Nicolai tercii, presentibus fratribus Gerardo de Boschacelis Claramontensis diocesis quondam, et quibusdam aliis ytalicis de quorum nominibus et cognominibus [p. 138] non recolit. In cuius recepcione fuerunt seruata omnia illicita que deposuit interuenisse in sua, ex quo idem testis, qui prius non aduerterat, propter eius iuuentutem, dicta illicita facta per eum, et qui non credebat usque tunc quod predicta illicita interuenirent in recepcionibus aliorum, ad cor reductus, fuit confessus de predictis illicitis cuidam fratri ordinis sancti Augustini, penitenciario dicti domini pape Martini, cuius nomen et cognomen ignorat. A quo exstitit absolutus, et imposuit ei quod ieiunaret quinta feria in pane et aqua per annum, et quod non perseueraret in dicto errore, et quod transfretaret quam prius posset; que omnia compleuit, ut dixit. Ultra mare uero existens, uidit recipi secundum eumdem modum confessatum per eum, in quadam camera domus Templi de Sydone, fratrem Durandum Lastic seruientem de Aluernia, qui detinetur apud Riomum, sunt circiter XXIII anni, per fratrem Ademarum de Peyruza diocesis Ruthenensis, militem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus quatuor uiginti fratribus et ultra, inter quos erant fratres Petrus de Rubeo Lacu Claramontensis diocesis, Raymundus de Spinasso prouincialis, Aymericus Satomes de Cathalonia milites, qui omnes potuerunt uidere et audire quomodo predicta illicita agebantur. Vidit eciam per eumdem modum recipi fratrem Durandum Charnerii seruientem, Claramontensis diocesis, qui detinetur apud Riomum, in quadam camera domus Templi de Sellis dicte Claramontensis diocesis, per fratrem Petrum de Madito predictum, qui flebat quando precipiebat predicta illicita fieri, et sunt XIIII anni uel circa; et adfuerunt fratres Robertus Charnerii, qui adfugit in capcione aliorum, et Durandus Charnerii preceptor dicte domus, seruiens, propinquus dicti Durandi, et Gubertus presbiter, curatus tunc dicte domus, deffuncti. Vidit eciam per eumdem modum recipi, sunt XXV anni uel circa, in capella domus Templi de Sydone, fratrem Guillelmum Flamengum militem, cuius cognomen ignorat, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, per dictum fratrem Ademarum de Peyruza, presentibus quasi omnibus qui adfuerant in recepcione predicti fratris Durandi Lastic. Plurium recepcionibus se non recolit adfuisse, quia ex [p. 139] industria subtrahebat se, pro eo quia sibi displicebant predicta, et ex eadem causa obmisit recipere fratrem Odonem de Belna seruientem, quem frater Hugo de Penrando mandauerat litteratorie recipi per eumdem, qui tunc erat preceptor de Cabilone. Item, dixit se audiuisse in ciuitate Nicociensi, ab ore magni Magistri qui nunc est, quod ipse extirparet aliqua que erant in ordine sibi displicencia, ex quibus dubitabat quod finaliter male accideret ordini, et hoc fuit illo anno quo ciuitas Aconensis fuit perdita, et predicta dixit dictus Magister in capitulo generali, in quo erant circiter quadringinti fratres, inter quos erant dictus frater Durandus Lastic, Hugo de Salhens de Aluernia, et Berbo de Lur Burgundus, deffuncti. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres communiter eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit quod in terminacione capitulorum laicus tenens capitulum dicebat quod, ex potestate quam habebat a domino Papa, ipse parcebat eis et ipsi parcerent sibi, et per dictam remissionem credit ipse testis quod essent absoluti ab inobedienciis, ut si non surrexissent ad matutinum, uel si uerberassent familiam uel consimilia, non tamen credit quod propter hoc essent absoluti a peccatis, nec credit quod alii fratres ordinis crederent propter hoc esse absoluti a peccatis. Item, dixit frequenter se audiuisse improperari eis a secularibus quod se deosculabantur in ano, nec tamen credit quod dictum osculum fieret, sed quia, quando fiebant preces in capitulis eorumdem, omnes fratres in ipsis capitulis existentes stabant prostrati, capite et manibus inclinatis ad terram, et cruribus et dorso eleuatis aliquantulum plus, et unus sic stabat post alium, et opinatur idem testis quod aliqui, uidentes forte per rimulas et foramina ostiorum eos sic stantes, presumpserunt et dixerunt quod faciebant dictum osculum inhonestum, et quod eorum dictum facile secuta fuerit multitudo. Iurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos, potissime quia nolebant nec audebant modum sue recepcionis eciam amicis [p. 140] suis specialibus reuelare; et ipse fuit frequenter requisitus super hoc a multis amicis suis, quibus noluit reuelare. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant; non tamen sciuit nec audiuit dici quod tangerent capita ydolorum, nec quod ydola adorarent. Et quia dixit quod fuerat commoratus in dicta ciuitate Sydonis per quinque annos, fuit interrogatus specialiter de capite de quo supra deposuerat magister Antonius Sicci de Vercellis, et de aliis contentis in deposicione dicti magistri Antonii; respondit se nihil scire de capite supradicto nec audiuisse dici; dixit tamen quod dicta ciuitas Sydonis fuerat empta per Templarios, et quod Iulianus, qui fuerat de dominis dicte ciuitatis, intrauerat ordinem eorum et postmodum aposthatauerat, et ad magnam deuenerat paupertatem, et audiuerat dici in partibus illis, sed non recordatur a quibus, quod quidam ex progenitoribus dicti Iuliani adamauerat quamdam domizellam in partibus illis, et quod post eius mortem eam exhimari fecerat et concubuerat cum eadem. Item, dixit quod iurabant non reuelare secreta capitulorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione. Qui reuelassent, domum perdidissent. Secundum statuta ordinis eorum debebant eorum sacerdotibus confiteri, et sine eorum licencia non poterant aliis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Iurabant seruare bona ordinis et acquirere debito modo, et deffendebatur eis quod non exheredarent uicinias eorum; multi tamen ex dictis fratribus ordinis abutebantur litteris apostolicis et multos uexabant cum eis, quod fuit frequenter per ipsum testem reprehensum, et fuit in periculo eciam quia reprehendebat predicta. Eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et prouidebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur, et aliquando tenebantur ante diem. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt propter [p. 141] predicta exorta, et audiuit dici magnum Magistrum et alios recognouisse illicita per ipsum testem confessata. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et intelligebat latinum. Frater Iohannes Adam preceptor de Tunreta Claramontensis diocesis, seruiens, testis iuratus, XXXIIII^or annorum uel circa, mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Bella Cassanha Lemouicensis diocesis, per fratrem Petrum de Madit militem quondam, in instanti festo Ascensionis Domini erunt XIIII anni uel circa, presentibus fratribus Stephano Lauernha presbitero, curato dicte domus, Helia Vigerii, Guillelmo Bonifacii de Lemouicinio, de quorum uita uel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciisset societatem ordinis et ei concessa fuisset, dictus receptor fecit eum uouere castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio; et imposito sibi mantello, idem receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum fecit eum iurare quod non reuelaret secreta capitulorum, eciam illis fratribus qui non adfuissent in eis; et allata per ipsum receptorem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, precepit ei quod abnegaret Ihesum Christum et quod spueret super dictam crucem, quia secundum consuetudinem ordinis debebat facere predicta; et tunc ipse testis, qui iuuenis erat et resistere non audebat, ut dixit, abnegauit Ihesum Christum ore non corde, et spuit non supra sed iuxta dictam crucem. Postmodum fuit osculatus ipsum testem circa umbilicum super uestes, et dixit ei quod, secunda puncta ordinis, poterat [p. 142] aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod communiter et ubique reciperentur fratres ordinis secundum modum predictum, quia secundum eumdem modum uidit recipi fratrem Bartholomeum de Pratimi militem quondam, Lemouicensis diocesis, in capella domus Templi de Ulmo Tuandi Bituricensis diocesis, per dictum fratrem Petrum de Madito, circa instans festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt decem anni, presentibus fratribus Iohanne del Soc et Aymerico Gerardi Bituricensis diocesis, seruientibus, quos credit uiuere; plurium recepcionibus non adfuerat, sicut dixit. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Audiuit quod laici eorum tenentes capitulia absoluebant fratres ab inobedienciis eorum. Iurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Credit quod nolentes facere predicta illicita uel alia, aut secreta capitulorum reuelantes, fuissent grauiter puniti. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis, uel in eorum deffectu, Carmelitis, confiteri, et si neminem eorum haberent, poterant aliis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Audiuit dici quod ab antiquo fiebant singulis diebus elemosine in ordine in aliquibus domibus, et quod postmodum fuerat ordinatum quod non fierent nisi ter in septimana. Clam eorum capitulia tenebantur, aliquando ante diem, positis interdum custodibus ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, cuius fratribus credit quod essent nota confessata per eum, et quod eadem magnus Magister et alii sint confessi. Et fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Claramontensi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 143] odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et intelligebat latinum. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Iouis, que fuit prima dies mensis Aprilis, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, frater Hugo Charnerii seruiens, preceptor domus Templi de Sancto Porciano Claramontensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis et barbam defferens, quadraginta quinque annorum uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Et protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Claramontensi, dixit se fuisse receptum in capella domus Templi de Chambo Claramontensis diocesis, circa instans festum natiuitatis sancti Iohannis Baptiste erunt circiter XXX anni, per fratrem Petrum de Dumo militem quondam, preceptorem Aluernie, presentibus fratribus Bernardo presbytero, cuius cognomen ignorat, Guillelmo Charnerii, auunculo ipsius testis, et Aymerico del Chier seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita societate ordinis et sibi concessa, dictus receptor fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod pro acquisitione regni Ierosolyme faceret posse suum, et quod non esset in loco in quo aliquis christianus exheredaretur iniuste, et quod non reuelaret secreta capitulorum ordinis; quo facto, imposuit sibi [p. 144] mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Deinde allata quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi per dictum presbiterum, interrogauit ipsum testem dictus receptor si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem Crucifixi; quo respondente quod sic, dixit ei quod non debebat credere, quia falsus propheta fuerat, et precepit ei quod abnegaret eum et spueret supra crucem predictam; et tunc ipse testis, non audens nec sciens resistere, cum esset multum iuuenis, dolens tamen, abnegauit ore non corde, et spuit iuxta non supra dictam crucem. Postmodum dixit ei quod poterat commisceri carnaliter cum fratribus ordinis et ipsi cum eo; ipse tamen non fecit nec fuit unquam requisitus, nec credit quod illud peccatum perpetraretur in ordine. Requisitus si alia inhonesta in dictis articulis contenta aut alia interuenirent in dicta sua recepcione uel post, respondit quod non recordetur. Requisitus si credit quod illicita confessata per eum interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum uel post, respondit se credere quod sic, quia uidit recipi, sunt XXVI anni uel circa, ultra mare, in quadam camera domus Templi de Tortosa, fratrem Iohannem lo Test de Apulia seruientem, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, per fratrem Ademarum de Peyruza militem, quondam castellanum de Tortossa, presentibus fratribus Iohanne de Acon, Iohanne de Niuernis seruientibus, Bertrando Amblardi et Bertrando de Sauinhac militibus, deffunctis, et pluribus aliis quos credit obiisse. Vidit eciam recipi in capella domus Templi de la Ransioyra Claramontensis diocesis, sunt circiter XX^ti anni, fratrem Stephanum de Rialhac seruientem, Claramontensis diocesis, qui transfretauit, quem recipit frater Aymericus Georgii preceptor dicte domus, qui affugit quando alii capti fuerunt, presentibus fratribus Roberto de Salitanhac Claramontensis, et Georgio del Saphet Ruthenensis diocesium, seruientibus, qui uiuebant tempore capcionis, in quorum recepcionibus uidit quod interuenirent licita et illicita confessata per eum. Plurium recepcionibus se adfuisse non recolit, nec ipse recepit aliquem. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum [p. 145] sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit quod in diffinicionibus capituliorum preceptor laicus qui presidebat dicebat: «De hiis que obmitetis dicere, ob uerecundiam carnis uel timorem iusticie, facimus uobis illam indulgenciam quam possumus, et rogamus Deum, et uos rogate quod, sicut indulsit Magdalene peccata sua, ita indulgeat uobis et nobis.» Requisitus si per talem absolucionem credebat se esse absolutus a peccatis, respondit quod non, sed solum a disciplinis ordinis, que infligebantur propter excessus quos committebant interdum. Requisitus a quibus audiuit fieri predictam absolucionem, dixit quod uidit fieri ultra mare per dictum fratrem Ademarum de Peyrucza, et in Aluernia per fratrem Petrum de Dumo predictum. Ipse et alii quos uidit recipi iurauerunt non exire dictum ordinem, credens quod alii communiter hoc iurarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset mala suspicio contra eos. Cordulis cingebantur super camisias cum quibus iacebant, quas assumebant unde uolebant. De ydolis nichil sciuit nec audiuit. Audiuit tamen dici ultra mare et citra, non recordatur a quibus, quod maiores ordinis habebant aliqua occulta in ordine que non reuelabantur inferioribus ordinis. Qui reuelassent secreta capitulorum uel modum recepcionis sue grauiter puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habebant copiam sacerdotum ordinis, non poterant aliis confiteri, et ita precipiebatur in ordine. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Iniungebatur eis quod procurarent utilitatem ordinis, sed ne iniuste acquirerent inhibebatur expresse. Quandoque tenebantur capitulia in aurora, nullis presentibus nisi fratribus, et prouidebatur quod ea que agebantur interius, exterius non audirentur. Ordinata per magnum Magistrum cum conuentu seruata fuissent in ordine, contra quem propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse [p. 146] confessos, credens quod illos de quibus ipse supra deposuit. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, uel comodo temporali habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem dicti ordinis. Frater Bernardus de Alsonio seruiens, Claramontensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, sexagenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, sunt circiter XXV anni, in capella domus Templi de Brandisio in Apulia, per fratrem Guillelmum de Noset militem quondam prouincialem, locumtenentem preceptoris Apulie, presentibus fratribus Guillelmo de Beriant Claramontensis diocesis, Iacobo de Ancona et Vassalio de Marsilia seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita societate fratrum ordinis, et post multas exortaciones sibi factas, concessa eidem, dictus receptor fecit eum iurare quod non reuelaret secreta capituliorum ordinis, uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant et in posterum imponerentur in ordine, et iuuare secundum posse suum ad acquirendum regnum Iherosolyme, et quod non esset in loco in quo aliquis exheredaretur iniuste, nec dimitteret ordinem pro meliori uel deteriori. Quo facto imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Deinde allata quadam cruce per unum de fratribus, nescit per quem, lignea sicut credit, in qua erat ymago Crucifixi depicta, precepit ei dictus receptor quod spueret super dictam crucem, quia ita debebat facere, et ipse testis spuit iuxta non super dictam crucem. Postmodum precepit ei quod abnegaret Ihesum; et [p. 147] cum ipse recusaret hoc facere, dictus receptor dixit ei quod ita debebat facere, alia causa non expressa, et tunc ipse testis abnegauit Ihesum ore non corde et multum dolens. Postea dixit ei quod poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod dictum peccatum perpetraretur in ordine. Post hec dictus receptor osculatus fuit ipsum testem circa umbilicum supra uestes, dicens idem testis quod predicta acta fuerunt et dicta in presencia astancium predictorum. Requisitus si alia inhonesta interuenerunt in dicta sua recepcione uel post, respondit quod non. Requisitus si scit, credit, uel audiuit dici quod predicta illicita confessata per eum aut alia inhonesta interuenirent communiter in recepcionibus aliorum uel saltem post, respondit quia uidit recipi in ordine fratrem Robertum de Bluoys Claramontensis diocesis, seruientem, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, quem recepit frater Ademarus de Peyrucza miles quondam, ultra mare, in capella domus Templi de Sydone, presentibus Iohanne Senandi, teste eri examinato, et quibusdam aliis de quibus non recolit, sunt bene XX^ti anni uel circa. Item, uidit recipi fratrem Petrum de Viena in capella domus Templi Tripolitani, sunt bene XXIII anni uel circa, per fratrem Gerardum Fabrisacot militem, quondam preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Radulpho, nacione Picardo, seruiente, et pluribus aliis de quibus non recolit, et de quorum uita uel morte non habet certitudinem. Item, uidit recipi in capella domus Templi de Folhosa Claramontensis diocesis, sunt octo anni uel circa, fratrem Iohannem Atgerii seruientem, dicte Claramontensis diocesis, qui aufugit quando alii capti fuerunt, quem recepit frater Humbertus Blancti miles, qui detinetur in Anglia, presente dicto Iohanne Senandi et Stephano de Cellario, qui detinetur Riomi, in quorum recepcionibus uidit quod predicta licita et illicita confessata per eum interuenerunt et seruata fuerunt; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent sacramentis ecclesiasticis, quibus ipse bene credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In terminacione capituliorum, laicus presidens dicebat fratribus hoc modo: «De [p. 148] hiis que obmititis dicere, ob uerecundiam carnis uel ob timorem iusticie domus, faciat uobis Deus talem indulgenciam qualem fecit Magdalene de peccatis suis, et rogate Deum quod indulgeat uobis et nobis, et nos eciam rogamus quod indulgeat uobis et nobis.» Requisitus si per talem absolucionem credebant esse absoluti a peccatis, respondit quod ipse non credebat, nec credit quod alii crederent nisi confiterentur sacerdotibus. Predicta autem audiuit in capitulis que tenebantur ultra mare per dictum fratrem Ademarum de Peyrucza, et in Aluernia, in capitulis que tenebantur per dictum fratrem Humbertum Blancti. Statim pro professis habebantur. Clam recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos. Cordulis cingebantur super camisias cum quibus iacebant; nescit tamen nec credit quod tangerent capita ydolorum. Qui reuelassent secreta capituliorum puniti fuissent, sed nescit qualiter. Fratres scientes errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt et non denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari, ultra mare et extra, in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Vidit quod clam tenebantur capitulia, ianuis clausis, et prouidebatur quod non audiretur exterius quod interius agebatur. Seruata fuissent in ordine ea que magnus Magister cum conuentu suo statuisset et ordinasset. Grandia scandala, suspicio et infamia propter predicta contra ordinem sunt exorta. Illicita confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit tamen quos, fuisse confessos. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis supradicti. Frater Rogerius de Rupe seruiens, Bituricensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius [p. 149] uel circa, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Claramontensi, se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de las Mayhez Bituricensis diocesis, circa instans festum Pasche erunt circiter XXX^a anni, per fratrem Petrum de Faus presbiterum quondam, qui recepit eum de mandato fratris Franconis de Bort quondam militis, presentibus fratribus Guillelmo de Petraleuata Lemouicensis diocesis, quem credit uiuere, et Guillelmo Arnaudi, et Vicencio, cuius cognomen ignorat, seruientibus deffunctis, in hunc modum: nam petitis caritate et societate fratrum ordinis, et post multas exortaciones sibi concessis, prescito cum ipso per iuramentum quod non erat seruilis condicionis, nec matrimonio, uel alteri religioni, seu debitis que non posset soluere obligatus, nec habebat latentem infirmitatem, dictus receptor fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et quod seruaret bonos usus et bonas consuetudines, et elemosinas et iura ordinis. Quo facto imposuit sibi mantellum, et ostensa sibi quadam cruce lignea, ut sibi uidetur, in qua erat ymago Crucifixi depicta, quam idem receptor tenebat in manu, precepit ei quod spueret super eam, quia hoc erat de preceptis ordinis, et tunc ipse testis spuit iuxta dictam crucem non supra, dicens idem testis quod dictus receptor dixit ei quod non debebat credere in dictam crucem nec in Crucifixum. Item, dixit quod dictus receptor dixit ei quod poterat commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; ipse tamen hoc non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod illud peccatum committeretur in ordine. Deinde dictus receptor fuit osculatus ipsum testem in ordine et circa umbilicum super uestes, et astantes postea fuerunt eum osculati in ore. Requisitus si alia inhonesta interuenerunt in sua recepcione uel post, respondit quod non. Requisitus si [p. 150] predicta illicita confessata per eum aut alia inhonesta interueniebant in recepcionibus aliorum uel post, respondit se credere quod illicita confessata per eum communiter interuenirent in recepcionibus aliorum uel post, quia uidit recipi in ordine fratrem Guillelmum Galabrii seruientem, preceptorem de Viueriis Lemouicensis diocesis, in capella domus predicte de las Mayhez, infra octo dies a tempore recepcionis ipsius testis, per eumdem presbiterum et presentibus illis qui adfuerunt recepcioni ipsius testis. Item, uidit recipi quemdam alium fratrem de Borbonesio, cuius nomen et cognomen ignorat, in capella domus Templi de Cambarello Lemouicensis diocesis, sunt X anni uel circa, per fratrem Petrum de Quasto Drunio seruiente, quondam preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Iohanne de Gentils et Guillelmo Lancelot seruientibus, Lemouicensis diocesis, de quorum uita uel morte non habet certitudinem: in quorum recepcionibus uidit precipi, fieri et seruari licita et illicita que in recepcione sua deposuit interuenisse. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurauit, et alii quos uidit recipi iurauerunt quod non exirent ordinem, credens quod alii communiter hoc iurarent. Statim habebantur pro professis. Clam recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et ianuis clausis. Cordulis cingebantur super camisias cum quibus iacebant et assumptis unde uolebant. Iniungebatur per iuramentum ne reuelarent modum recepcionis, et qui reuelassent dictum modum uel alia secreta puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habebant copiam sacerdotum ordinis, non debebant ex precepto aliis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt et non denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem conuenienter uidit fieri et seruari in domibus ordinis in quibus fuit conuersatus; audiuit tamen dici, non recordatur a quibus, quod magnus Magister precepit restringi elemosinas in aliquibus locis, non tamen audiuit nec credit fuisse restrictas. Audiuit eciam dici quod clam tenebantur capitulia, et summo mane, et ante diem quandoque, et prouidebatur bene quod non [p. 151] audirentur exterius ea que interius agebantur. Ordinaciones facte per Magistrum cum conuentu suo seruate fuissent in ordine, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et illicita confessata per eum credit esse nota fratribus ordinis, contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Et ibidem fratres Renardus de Bort miles Lemouicensis, Bernardus Ademari miles, Durandus Passerion, Petrus Almauini, et Raymundus Amalini Ruthenensis, Guigo de Rupe Talhada presbiter Aniciensis, Petrus Gontandi Lodouensis, Bertrandus Boni Hominis Caturcensis, et Guibertus Rogerii Claramontensis diocesium, adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, protestacione premissa quod non intendunt recedere a deposicionibus suis per eos alias factis coram ordinariis, et quod si plus uel minus dicerent coram ipsis dominis commissariis, quod eis non preiudicet, iurauerunt, tactis sacrosanctis Euangeliis, dicere in isto negocio totam plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Veneris sequenti, que fuit II dies mensis aprilis, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Renardus de Bort miles, preceptor domus Templi de Podio Nucis Lemouicensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, quinquaginta quinque [p. 152] annorum uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, nondum absolutus nec reconciliatus per aliquem. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Ipse quidem fuit receptus in capella domus Templi de Bella Chassanha Lemouicensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, auunculum ipsius testis, in secunda Dominica Quadragessime nuper lapsa fuerunt XXXV anni uel circa, presentibus fratribus Rogerio de Bort, patre ipsius testis, milite, Guillelmo de Arsac, Dionisio de Castris et Boneto de Rupe seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset se admitti ad fraternitatem ordinis, dictus receptor, prescito per iuramentum ab eo quod non erat religioni alteri uel matrimonio obligatus, non excommunicatus, et quod non habebat infirmitatem latentem, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant et in posterum imponerentur in ordine, et seruare bona et elemosinas ordinis, et quod pro posse suo iuuaret ad acquirendum regnum Iherosolime. Quo facto imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore, et instruxit eum de aliquibus; et de pluribus instruxisset eum, ut dicebat idem receptor, sed propter uicecomitem de Venthedorio et multos alios nobiles de foris expectantes supersedit. Precepit tamen ei quod super quamdam crucem metallinam in qua erat ymago Crucifixi, allatam ibi nescit per quem, spueret; et cum dictus testis stuperet de hoc, dictus receptor dixit ei: «Faciatis audacter, quia nichil de (hoc) constat,» dicens submissa uoce quod spueret iuxta crucem, et tunc dictus testis spuit non supra crucem, sed a latere ad terram. Requisitus si alia inhonesta interuenerunt in dicta sua recepcione uel post, respondit quod non. Requisitus si credit quod dicta spuicio confessata per eum uel alia inhonesta interuenerunt in recepcionibus aliorum uel post, respondit se nichil scire, quia nunquam uidit, sed credit quod spuicio confessata per eum preciperetur eis. Requisitus si uiderat aliquos alios recipi in ordine, respondit [p. 153] quod sic, fratrem Bertrandum de Sartiges militem, ad ordinis deffensionem assumptum, in quadam camera domus Templi de Tortosa ultra mare, per fratrem Adeum de Peyrucza quondam, tunc castellanum dicte domus, presentibus fratribus Hugone de Nays, Visiano de Moret militibus, deffunctis, et pluribus aliis de quibus non recordatur. In cuius recepcione non interuenerunt dicta illicita uel alia, quia, dum recipiebatur, fuit clamatum ad arma, propter insultum quem tunc Sarraceni fecerant contra eos, et dicta die et nocte fuerunt in exercicio armorum contra dictos Sarracenos, et credit quod, nisi dictum impedimentum interuenisset, fuisset preceptum eidem Bertrando quod spueret super crucem, sicut preceptum fuerat ipsi testi, et idem credit quod preciperetur omnibus aliis fratribus in recepcionibus eorumdem; hoc tamen aliter nescit, nec credit quod alia illicita interuenirent in dictis recepcionibus aliorum uel post. Audiuit tamen frequenter inproperari sibi et aliis fratribus ordinis iocose ab Hospitalariis quod in eorum recepcionibus osculabantur tantum in ano. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In terminacionibus capituliorum, laici qui ea tenebant remittebant fratribus, ex potestate quam habebant a Magistro, inobediencias eorum, et precipiebant quod de peccatis eorum confiterentur sacerdotibus ordinis, qui habebant super eos maiorem potestatem quam alii, uel aliis religiosis aut secularibus. Promitebant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capituliorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione, et qui ea reuelassent grauiter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. [p. 154] Precipiebatur eis quod deffenderent bona et iura ordinis suo posse. Eorum capitulia clam, ianuis clausis, tenebantur, aliquando de nocte, ut cicius possent recedere in eisdem capitulis existentes. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cuius fratribus credit quod essent nota confessata per eum. Et audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra dictum ordinem, ad cuius deffensionem se obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Guigo de Ruppe Talhata presbiter, preceptor domus Templi de Drulha diocesis Ruthenensis, testis supra iuratus, XXX^a annorum uel circa, mantellum defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum circa instans festum beati Dionisii erunt X anni in capella domus Templi Aniciensis, per fratrem Guigonem Ademari militem quondam, presentibus fratribus Bernardo Usclas presbitero, Guillelmo preceptore de Bocelis, Guillelmo de Castro Nouo, commorante in dicta domo, et Iohanne l'Aluernhatz seruientibus, de quorum uita uel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam concordato cum dictis fratribus per dictum receptorem quod eum reciperent, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et imposuit ei mantellum, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, dicto presbitero dicente psalmum Ecclesie _Quam bonum_, et quasdam oraciones, et aspergente aquam benedictam supra ipsum; et dictus receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde allata quadam cruce alba, nescit si metallina uel lignea uel de panno, in qua non erat [p. 155] ymago Crucifixi, nescit per quem, et in terra posita, precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis spuit non supra sed iuxta. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in ano et in umbilico, et fuit eum osculatus in locis predictis in carne nuda. Dixit eciam ei quod carnaliter poterat commisceri aliis fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod predicta illicita confessata per eum, facta et dicta in presencia predictorum, interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, licet uiderit duos recipi, in quorum recepcionibus nichil illicitum interuenerit, quod ipse sciuerit uel audiuerit dici, uidelicet fratrem Guigonem de Namans militem, detentum in diocesi Ruthenensi, quem recepit frater Hugo de Penrando, in quadam capella domus Templi de Montilio Ademari, sunt sex anni uel circa, presentibus dicto fratre Guidone Ademari et fratre Iacobo de Mallaualle seruiente, quem credit uiuere, et ibidem, et per eumdem, et eodem modo, et eisdem presentibus, fuit receptus frater Mondetus de Fara miles, de Montilio Ademari, qui detinetur Parisius. Item, dixit quod in dicto ordine celebrabat secundum formam Ecclesie, et credit quod alii sacerdotes ordinis eodem modo celebrarent. Contrarium tamen fuit sibi preceptum per dictum receptorem, quia dixit quod erat in ordine consuetum quod obmitterent illa uerba: _Hoc est enim corpus meum_. Audiuit dici a preceptoribus ordinis laicis, de quorum nominibus non recolit, quod ipsi poterant absoluere, secundum eorum priuilegia, fratres ab inobedienciis eorum; dictus tamen testis non credit quod propter dictam absolucionem debuissent obmittere confessionem. Iurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur, ex precepto superiorum, super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis per sacramentum ne predicta illicita reuelarent; et si reuelassent, credit quod domum perdidissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis [p. 156] in quibus extitit commoratus, uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari, et capitulia clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, teneri, ianuis clausis, aliquando de nocte, post matutinum, sermone per aliquem religiossum facto, et aliquando de die. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Cuius fratribus credit quod essent nota confessata per eum. Et audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra dictum ordinem, ad cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die sabati sequenti, que fuit III dies dicti mensis aprilis, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum episcoporum Mimatensis et Lemouicensis et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Bernardus Ademari miles, Ruthenensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius uel circa, mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Vaor Albiensis diocesis, circa instans festum Pentecostes erunt circiter triginta anni, per fratrem Petrum Guaufredi militem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Bernardo Ysarii et Guillelmo Petri militibus, et Bernardo Darbus seruiente, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisiuisset societatem ordinis et finaliter ei concessa [p. 157] fuisset, imposuit dictus receptor sibi mantellum, quodam presbitero assistente, cuius nomen et cognomen ignorat, dicente quasdam oraciones, et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum fecit eum uouere et iurare quod esset obediens omnibus superioribus suis, et quod seruaret castitatem, et uiueret sine proprio, et quod non reuelaret secreta capitulorum. Deinde precepit ei dictus receptor quod spueret super quamdam crucem in terra positam, nescit per quem allatam nec qualis esset, pocius tamen credit quod esset metallina quam alia, et ipse testis spuit non super sed iuxta eam. Deinde precepit ei dictus receptor quod oscularetur eum in anca in carne nuda, et certis astantibus leuantibus eius uestes, fuit in dicta anca osculatus eumdem. Post que dixit ei quod poterat cum aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec scit nec audiuit dici quod in ordine fieret; nec dixit ei dictus receptor uel alius quod predicta essent de punctis ordinis uel in ordine fieri consueta. Credit tamen quod predicta illicita et non alia interuenirent communiter in recepcionibus fratrum ordinis uel post, pro eo quia sibi dictum et preceptum fuit quod faceret supradicta, et quia uidit et audiuit quod interuenerunt in recepcione fratris Deodati Hugonis Ruthenensis diocesis, seruientis, qui affugit in capcione aliorum, et fuerat receptus in capella domus Templi de Spelieu dicte diocesis, sunt circiter octo anni, per fratrem Guigonem Ademari militem quondam, uisitatorem tunc Prouincie, presentibus fratribus tribus uel IIII^or deffunctis, de quorum nominibus non recolit, inter quos fuit quidam miles nepos fratris Ademari de Peyrucza dicte diocesis. Item, dixit se credere quod fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur, propter quod fecit dicta illicita sicut dixit, quia aliter non fecisset predicta. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi sacerdotibus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulas unde uolebant assumptas portabant super camisias cum [p. 158] quibus iacebant. Credit quod predicta illicita facere recusantes, uel ea aut secreta capituliorum reuelantes, grauiter, sed nescit qualiter, puniti fuissent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres quos credit sciuisse dictos errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari; et semel in Monte Pessulano capitulum, post mediam noctem, sermone per unum religiossum facto, clam per fratrem quemdam Rossolinum teneri, ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis antedicti, in quo seruatum fuisset quod magnus Magister cum conuentu statuisset. Contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Petrus Gotandi preceptor domus de la Gaualaria diocesis Ruthenensis, seruiens, testis supra iuratus, mantellum et barbam defferens, quinquagenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se et fratrem Raymundum Bernandi seruientem, diocesis Lodouensis, quondam fuisse receptos in capella domus Templi Sancte Eulalie dicte diocesis, octaua die post instans festum Pentecostes erunt circiter XXII anni, per fratrem Petrum Raymundi militem quondam, preceptorem tunc dicte [p. 159] domus, presentibus fratribus Aymerico Ada presbitero, Berengario de Rogas et Raymundo Palcort militibus, deffunctis, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum requisiuissent societatem ordinis, et deliberato consilio finaliter eis concessisset, et fecisset eos rogare Deum et beatam Mariam qui dirigerent eos, et presciuisset ab eis per iuramentum quod non erant matrimonio, alteri religioni uel debitis que soluere non possent obligati, nec habebant infirmitates latentes, fecit eos uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et quod suo posse seruarent fratres et bona ordinis, et quod non reuelarent secreta capitulorum, et seruarent bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposuit eis mantellos dicendo psalmum _Ecce quam bonum_, et dicto presbitero dicente quasdam oraciones et aspergente aquam benedictam super eos, et omnes astantes fuerunt eos osculati in ore. Postmodum allata nescit per quem quadam cruce metallina, in qua non uidit ymaginem Crucifixi, in terra posita, precepit eis quod spuerent super eam, et ipse testis spuit, et postmodum dictus Raymundus; spuerunt non super sed iuxta dictam crucem, quia dixit quod predicta erant de punctis ordinis, et quod secundum ea poterant carnaliter commisceri aliis fratribus ordinis et ipsi cum eis; hoc tamen non fecit ipse testis, nec credit quod in ordine fieret. Precepit eciam dictus receptor eis quod oscularentur eum in ano et in umbilico, et ipsi osculati fuerunt eum in anca et umbilico super carnem nudam, et credit quod predicta illicita et non alia interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, quia uidit per eumdem modum recipi fratrem Bernandum de Bort militem, qui aufugit in capcione aliorum, in dicta capella, sunt circiter octo anni, per fratrem Bernardum de Rocha militem Prouincie, preceptorem Prouincie, qui detinetur, ut credit, ultra Rodanum, presentibus fratribus Bernardo Ginebaudi milite, preceptore dicte domus, Guillelmo Roca et Raymundo Penaria seruientibus, detentis apud Naiac in Ruthicinio; [p. 160] plurium recepcionibus se non recolit adfuisse. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent sacramentis ecclesiasticis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Preceptores laici remittebant aliquas ordinis disciplinas, et sacerdotes absoluebant eos a peccatis. Iurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, quod ipsi testi et pluribus alii presbiteris ordinis displicebat, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. In signum castitatis et deuocionis cingebantur, super camisias cum quibus iacebant, cordulis sumptis unde uolebant. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione. Qui reuelassent uel predicta illicita per eum confessata facere recusassent, credit quod grauiter puniti fuissent. Iniungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis. Fratres quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis, in quibus extitit commoratus, uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari, et audiuit dici quod clam eorum generalia capitulia aliquando tenebantur de nocte, post factum sermonem, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, in quo seruatum fuisset quod magnus Magister cum conuentu statuisset; ex quo credit aliquos fratres ordinis exiuisse propter eius austeritatem et illicita supradicta, propter que grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra dictum ordinem; contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Durandus Passarion seruiens, preceptor domus de la Clau Ruthenensis diocesis, testis supra iuratus, quinquagenarius uel [p. 161] circa, mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque se fuisse receptum, circa instans festum Pasche erunt circiter XX^i anni, in capella domus Templi Sancte Eulalie Ruthenensis diocesis, per fratrem Hugonem de Sances militem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Raymundo Peyroneti camerario, Bernardo de Sancto Verano, et Deodato Corui seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisiuisset fraternitatem ordinis, et obtulisset se uelle fieri seruum esclauum eiusdem, et deliberacione habita ei concessa fuisset, et de mandato receptoris et aliorum rogasset Deum ut dirigeret eum, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et dicto uersiculo _Ecce quam bonum_, et aqua benedicta aspersa super eum, dictus receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde allata, nescit per quem, quadam cruce metallina in qua non erat ymago Crucifixi et in terram posita, precepit ei dictus receptor quod spueret super eam; et ipse testis, nimium perterritus et stupefactus, spuit non super sed iuxta eam; et de mandato eiusdem receptoris, fuit eum osculatus super carnem nudam in umbilico et in ancha. Post que dixit ei idem receptor quod poterat aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret; sed credit quod dicta illicita interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, quia uidit per eumdem modum recipi fratrem Guillelmum Alamani de Spelho seruientem, detentum in Ruthicinio, per fratrem Guigonem Ademari militem quondam, in dicta capella, circa instans festum Pentecostes erunt circiter quinque anni, presentibus fratribus Guigone de Rupe Talhada presbitero, teste eri examinato, Petro Gotandi [p. 162] hodie examinato, ut credit, Guillelmo Calador presbitero, et Berengario Geraldi, detentis apud Naiac Ruthenensis diocesis; et insuper fratrem Petrum Bastida seruientem quondam, Ruthenensis diocesis, qui fuit receptus in dicta capella, sunt circiter XV anni, per dictum fratrem Hugonem de Sances, presentibus dictis fratribus Raymundo Peyroneti et Bernardo de Sancto Verano, deffunctis, et dicto Petro Gotandi, ut credit; plurium recepcionibus se non recolit adfuisse. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Iurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Qui reuelassent grauiter puniti fuissent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Illicita confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, et quod negligentes fuerunt in eis corrigendis. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Quod magnus Magister cum conuentu statuisset totus ordo seruasset, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Bernardus Boni Hominis preceptor domus Templi de Albinhaco Ruthenensis diocesis, seruiens, quadraginta quinque annorum uel circa, testis supra iuratus, habitum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum [p. 163] episcopum Ruthenensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque se fuisse receptum, in instanti mense septembris erunt XX^i anni uel circa, in quadam camera domus Templi de Monte Pessulano, per fratrem Poncium de Broet militem quondam, tunc preceptorem Prouincie, presentibus fratribus Bernardo de Conbito milite, quem credit esse captum ultra Rodanum, et Guillelmo d'Arsi milite quondam, et Guillelmo del Rane preceptore dicte domus, detento, ut credit, apud Alestum, et Raymundo Guillermi de Benca milite, Parisius detento, ut credit, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam petita societate fratrum ordinis, cum diceret se paratum abdicare a se propriam uoluntatem et uelle esse seruum esclauum ordinis, prescito per iuramentum suum quod non erat seruilis condicionis, nec erat alteri religioni, nec matrimonio, nec debitis que non posset soluere obligatus, nec latentem infirmitatem habebat, dictus receptor fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio. Quo facto imposuit sibi mantellum, dicendo: «In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti;» fratre Bernardo Borret presbitero, qui eciam dicte recepcioni adfuit, dicente psalmum _Ecce quam bonum_, et aspergente aquam benedictam super eum, et receptor et alii fuerunt eum osculati in ore. Deinde ostensa sibi quadam cruce ad terram supra quoddam tapetum posita, nescit per quem allata, nec recordatur si erat in ea aliqua ymago, idem receptor precepit ei quod spueret super dictam crucem, et ipse testis, stupefactus et perterritus, spuit supra dictam crucem, cum dolore tamen cordis. Postmodum precepit ei quod oscularetur eum in umbilico, et ipse testis osculatus fuit eum ibi uel circa, in carne nuda. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in dorso, et ipse fuit eum osculatus super zonam, non in carne nuda. Requisitus si alia inhonesta interuenerunt in dicta sua recepcione uel post, respondit quod non. Requisitus si credit quod predicta [p. 164] illicita confessata per eum aut alia inhonesta interuenirent communiter in recepcionibus aliorum seu post, respondit se credere quod sic de confessatis per eum, quia uidit per eumdem modum recipi quemdam fratrem, cuius nomen et cognomen ignorat, in quadam camera domus Templi de Nicia, sunt XVIII anni uel circa, per dictum receptorem suum, presentibus dictis duobus fratribus dicte Baylie et Niciensis, quorum nomina et cognomina ignorat; plurium recepcionibus non adfuit. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur, et iurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis sumptis unde uolebant cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis per sacramentum quod non reuelarent secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui reuelassent, habitum perdidissent, et aliter puniti essent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod negligentes fuerunt in eis corrigendis. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari; et audiuit precipi quod bona et iura ordinis debite conseruarent, et quod eorum capitulia, clam, nullis presentibus nisi fratribus, tenebantur, et ponebantur custodes ne ab eorum familiaribus uel aliis exterius audirentur que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem idem Magister et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cuius ordinis defensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Et ibidem fratres Petrus de Turonis preceptor de Frotay eiusdem [p. 165] diocesis, Matheus de Montelupello Lugdunensis, Petrus de Lanneis Maclouiensis, Bartholomeus Bartholeti Xantonensis, Guillelmus de Plexeyo Ebroicensis, Guillelmus Talheboys Xantonensis, Gaufredus de Monchanson Claromontensis, Arnaudus Brucgeon Engolismensis, Iohannes Picardi Beluacensis, Audebertus de Porta preceptor domus d'Auson, Pictauensis et Parisius de Buris Lingonensis diocesium, adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, premissa protestacione quod non intendunt recedere a deposicionibus alias per eos factis coram ordinariis et prelatis suis, et quod si plus uel minus dicerent quod eis non preiudicet, iurauerunt, tactis sacrosanctis Euangeliis, dicere in isto negocio totam, plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Lune sequenti, que fuit quinta dies mensis aprilis, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Petrus Amalini seruiens et bergerius, Ruthenensis diocesis, testis supra iuratus, quadraginta octo annorum uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, qui receptus fuerat in capella domus Templi Sancte Eulalie dicte diocesis, per fratrem Poncium de Broeto militem quondam, in carnipriuio preterito fuerunt circiter XX^ti anni, presentibus fratribus Guigone Ademari milite, preceptore dicte domus, et Aymerico Calador presbitero, deffunctis; et qui in eadem capella uiderat recipi, per dictum fratrem Guigonem, fratrem Deodatum Gaualda dicti loci Sancte Eulalie, sunt circiter XV anni, presentibus dicto presbitero et ipso teste, qui plurium recepcionibus non adfuerat nec [p. 166] capitulis eorum. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod in recepcione sua, cum requisiuisset panem et aquam ordinis, et sibi concessa fuissent, et presciuisset per iuramentum ab eo quod non erat excommunicatus, matrimonio, alteri religioni, uel debitis que non posset soluere obligatus, et quod non habebat infirmitatem latentem, fecit eum dictus receptor uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et associauit eum beneficiis ordinis, precipiens quod seruaret bonos usas et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, dictus receptor et presbiter osculati fuerunt eum in ore. Quo facto precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago Crucifixi, et stabat iuxta altare, et ipse testis spuit non supra sed iuxta eam. Dixit eciam ei quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec uidit, nec sciuit, nec audiuit dici quod interuenerunt predicta illicita uel alia in recepcione dicti Deodati uel aliorum uel post; credit tamen quod uniformiter reciperentur ubique et secundum modum quem deposuerat se fuisse receptum, et ideo credit quod ita fuit factum in recepcione sua. Item, dixit quod ipse credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurauerunt ipse et dictus Deodatus ordinem non exire, et credit quod alii idem iurarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iurauerunt ipse et dictus Deodatus non reuelare secreta capituliorum nec modum sue recepcionis, et credit quod idem iurarent alii. Qui reuelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Iniunctum fuit ei quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, quamdiu posset eos habere. Fratres scientes illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciauerunt Ecclesie, et credit quod omnes ea scirent. In dicta domo Sancte Eulalie, in qua extitit commoratus, uidit [p. 167] elemosinas et hospitalitatem et luminaria ecclesie conuenienter fieri et seruari; et dicti fratres Poncius et Guigo deffenderunt ipsi testi et aliis fratribus in dicta domo commorantibus ne indebite acquirerent aliena, et omnes curialitates concedebantur eis, et incurialitates uetabantur. Capitulum celebratum pro recepcione dicti Deodati uidit de die, clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, teneri. Credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu fuissent seruata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem dicti ordinis. Frater Raymundus Amaluini seruiens, Ruthenensis diocesis, testis supra iuratus, quadragenarius uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, qui receptus fuerat in capella Sancte Eulalie dicte diocesis, per fratrem Poncium de Broheto militem quondam, in hieme preterita fuerunt XIII anni uel circa, presentibus fratribus Rancerio de Lemouicinio milite, Othone preceptore Tholosano, cuius cognomen ignorat, quos credit uiuere; Guigone Ademari milite, et Raymundo Bermundi tunc camerario dicti loci, seruientibus deffunctis, et qui nullum alium uiderat recipi in ordine, nec adfuerat generalibus capitulis eorumdem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod in eius recepcione receptor, cum concessisset eum recipere, dixit quod, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et ad honorem Dei et beate Marie, recipiebat eum, et fecit eum uouere et iurare [p. 168] castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non reuelaret secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes osculati fuerunt eum in ore. Postea precepit ei quod oscularetur ipsum receptorem in anca et in umbilico, camisia intermedia, et fuit eum inibi osculatus. Precepit eciam ei quod abnegaret la propheta (_sic_). Requisitus quid intelligebat per prophetam, respondit se nescire si Ihesum Christum uel quem, quia iuuenis erat; tamen abnegauit prophetam ore non corde, habens de hoc remorsum consciencie, quia audiuerat dici quod Iudei uocabant Deum nostrum prophetam. Dixit eciam ei quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod fieret in ordine. Precepit ei quod spueret super quamdam crucem sculptam in quodam lapide iuxta locum in quo legebatur epistola, et ipse testis spuit non supra sed iuxta; et est sciendum quod dictus testis deposuit supradicta multum tepide et remisse: et cum exhortaretur per dictos dominos commissarios ad ueritatem dicendam cum securitate, dixit quod nolebat perdere personam. Requisitus si scit, credit, uel audiuit dici quod dicta illicita uel alia interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, respondit quod non. Item dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Promisit ordinem non exire, credens quod alii idem promitterent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis quod non confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis, quamdiu copiam habere poterant eorumdem. Precipiebatur eis quod non reuelarent modum sue recepcionis illis qui non erant de ordine eorum. Qui reuelassent uel secreta capituliorum, puniti fuissent, sed nescit qualiter. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, uidit elemosinas [p. 169] et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari, et dictus receptor precepit ei quod conseruaret elemosinas et bona ordinis; et inhibebatur ei, sub periculo anime sue, quod non acquireret indebite ordini. In dicta domo Sancte Eulalie uidit tria uel quatuor capitulia, clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, de die teneri; et audiuit dici quod generalia capitulia aliquando incohabantur de nocte, et terminabantur in terciis. Credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu fuissent seruata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua contra ipsum ordinem fuisse confessos; ad cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Girbertus Rogerii seruiens, preceptor domus Templi de la Glayola Ruthenensis diocesis, testis supra iuratus, quadraginta quinque annorum uel circa mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, et receptus extiterat in capella domus Templi de la Drulha Ruthenensis diocesis, circa festum beati Blasii proximo preteritum fuerunt circiter XVIII anni, per fratrem Poncium de Broeto militem quondam, presentibus fratribus Guillelmo de Boculis presbitero, Ratherio de Sancto Vincencio milite, deffunctis, ut credit, et Othone Samniada seruiente, diocesis Ruthenensis, quem credit uiuere; alios non uidit recipi nec interfuit capitulis eorum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Ruthenensi, respondit quod in dicta sua recepcione uel post non interuenerat aliquid illicitum uel inhonestum, nisi hoc duntaxat quod dictum receptorem suum, de mandato ipsius, fuit osculatus in umbilico: super carnem [p. 170] nudam. Cum fecisset eum primo uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et imposuisset ei mantellum, et fuisset eum osculatus in ore una cum astantibus, dixit ei insuper quod fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec audiuit dici quod dicta illicita uel alia interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum uel post; nec scit quod credat super hoc, prout respondit requisitus, adiiciens se non credere quod uera sint aliqua de contentis in dictis articulis, nisi ea que super deposuit, et que sequuntur. Dixit enim quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro professis habebantur, et quod ordinem exire non poterant. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis se cingebant super camisias cum quibus iacebant. Promittebant non reuelare secreta capituliorum nec modum sue recepcionis, et dicebatur eis quod, si reuelarent, habitum perderent. Iniungebatur eis quod quamdiu possent habere fratres ordinus, non confiterentur aliis. Si qui erant fratres scientes illicita confessata per eum, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, uidit et audiuit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari, et deffendi ne ex certa sciencia indebite acquirerent ordini; et capitulia clam teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, qui seruasset quod de consilio conuentus statuisset Magister ordinis, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Et audiuit dici dictum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra dictum ordinem, ad cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed [p. 171] pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Audebertus de Porta seruiens, preceptor domus Templi de Auson Pictauensis diocesis, testis supra iuratus, quinquagenarius uel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat post concilium Senonense, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictauensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto officiali, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, in instanti uigillia Pasche erunt circiter triginta quinque anni, in capella domus Templi de Dompuho Xantonensis diocesis, per fratrem Odonem Borrelli militem quondam, presentibus fratribus Iohanne Bormant seruiente, detento apud Loches Turonensis diocesis, Iohanne deu Sac et Guillelmo Bocuni seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis, et ei concessisset receptor, quia dederat ordini decem libras reddituales, credens quod aliter non recepisset eundem, et fecisset eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et quod seruaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non reuelaret secreta capitulorum, et imposuisset ei mantellum, et ipse et astantes osculati fuissent eumdem in ore, et instruxisset eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod iaceret cum pannis lineis, una cordula unde uellet assumpta cinctus, et qualiter regeret se in ordine, recesserunt, et nulla illicita uel inhonesta interuenerunt in dicta sua recepcione uel post, nec scit, nec credit, nec audiuit dici quod interuenirent in recepcionibus aliorum uel post: quia uiderat recipi per eumdem modum fratrem Stephanum Anglici, in dicta capella de Auson, qui detinetur Pictauis, sunt V anni uel circa, per fratrem Iohannem de Sancto Benedicto quondam, teste supra examinato, presentibus fratribus [p. 172] Matheo de Garucto presbitero et Guillelmo Barloti, detentis apud Sanctum Maxencium Pictauensis diocesis, Petro laboratore dicte domus de Auson, detento Pictauis, seruientibus. Viderat eciam recipi fratres Guillelmum Gauant et duos alios milites, quorum nomina et cognomina ignorat, insimul et eodem modo, in capella dicte domus de Auson, sunt circiter XXVIII anni, per fratrem Amblardum militem quondam, preceptorem Pictauie, presentibus fratribus Guillelmo Bertrandi et pluribus aliis deffunctis. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Si qui erant fratres scientes aliquos errores esse in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Helemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et capitulia clam teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, post missam, ualde tempestiue, ut possent absque caloribus equitare. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; et fleuit multum in sua deposicione, et peciit quod esset salua sibi uita sua, et dixit quod alia fuerat confessus coram officiali predicto, et quod fuerat ante tortus. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Petrus de Turonis seruiens, preceptor domus Templi de Frotay Turonensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quadragenarius octo annorum uel circa, cum quo [p. 173] fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, quod ipse fuerat receptus in capella dicte domus de Frotay, in festo beate. Katherine proximo preterito fuerunt XXV anni uel circa, per fratrem Iohannem de Soday militem quondam, preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Adam clauigero dicte domus, Hymberto Boysso et Petro Faugeyro seruientibus, deffunctis, et in hunc modum: nam cum requisiuisset frequenter panem et aquam et societatem ordinis, et obtulisset se uelle fieri seruum esclauum Dei, beate Marie et ordinis, et predicto ei quod bene deliberaret supra dicta, ei concessisset dictus receptor, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et quod seruaret bonos usus qui tunc erant in ordine, et qui imponerentur cum consilio proborum ordinis; et imposito ei mantello, ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; et eo instructo qualiter regeret se in ordine, dictus receptor, certis remanentibus in capella, uocans ipsum testem retro altare, precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse abnegauit dolens, ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, in terram positam, et ipse testis spuit non supra sed iuxta eam. Postea dixit ei quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit tamen dictus receptor eidem testi quod predicta erant de punctis ordinis, et dixit idem testis se credere quod aliqui reciperentur secundum modum predictum et aliqui non, quia audiuit dici ab aliquibus fratribus ordinis quod predicta illicita interuenirent in recepcionibus eorum uel post, et ab aliis contrarium: de dictorum tamen fratrum nominibus non recordatur. Requisitus si uiderat aliquos alios recipi in ordine, respondit quod sic: fratrem Matheum Ganant militem [p. 174] quondam, Turonensem, in dicta capella d'Auson, sunt circiter decem et octo anni, per magistrum Pictauie quondam, et credit quod esset frater Amblardus, presentibus, ut sibi uidetur, fratribus Guillelmo deu Liege preceptore Rupelle, teste supra examinato, et pluribus aliis de quibus non recordatur. Alios non recolit se uidisse recipi, nec uidit, nec audiuit dici, nec sciuit quod in recepcione dicti fratris monachi uel post interuenerit aliquid illicitum. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Iurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis se cingebant super camisias cum quibus iacebant. Iurabant non reuelare secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Qui reuelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu poterant habere sacerdotes ordinis, non poterant aliis confiteri. Si qui erant fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et capitulia clam teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, aliquando ante diem. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod aliqui ex fratribus ordinis scirent secreta illicita confessata per eum, et aliqui non; et uidit quasdam licteras apostolicas, in quibus continetur dictum Magistrum et alios aliqua contra ordinem fuisse confessos; ad cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda, cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro [p. 175] Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Dictus tamen dominus Matheus non interfuit examinacioni testis supra ultimo examinati. Post hec, die Martis sequenti, que fuit VI dies dicti mensis aprilis, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Matheus de Monte Lupello presbiter, Lugdunensis diocesis, testis supra iuratus, quinquagenarius uel circa, qui mantellum uoluntarie dimiserat, et absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Turonensem, qui inquisiuerat cum eodem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non uiderat aliquem alium recipi in ordine nisi fratrem Iohannem de Buris agricolam, de cuius uita uel morte non habet certitudinem. Qui receptus fuerat una cum ipso teste, per fratrem Petrum de Buris quondam, preceptorem tunc balliuie de Buris Lingonensis diocesis, in capella domus Templi d'Onse diocesis Eduensis, prima die huius quadragessime fuerunt circiter XVIII anni, presentibus fratribus Dominico d'Espalhe Lingonensis diocesis, qui fuit captus cum aliis, Guillelmo de Anone, Guillelmo celerario dicte domus, de cuius cognomine non recolit, seruientibus, quos credit obiisse: unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod cum ipse et dictus Iohannes de Buris requisiuissent panem et aquam et societatem ordinis cum instancia, et eis concessa fuissent, fecit eos uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines, elemosinas et bona ordinis, et non reuelare secreta capituliorum nec modum recepcionis eorum, et quod non exirent ordinem sine licencia superiorum suorum; et impositis eis mantellis, receptor et astantes fuerunt eos osculati in ore, et dictus receptor instruxit eos qualiter regerent se in ordine, et quod iacerent lineis cinctis super eos cordulis unde uolebant assumptis. Postea precepit eis quod [p. 176] abnegarent Deum uel Ihesum Christum, sed non plene recolit quod eorum expressit; et cum ipse testis, qui erat presbiter, super hoc causaretur, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, ex quo promiserat obedire, et erat professus et iurauerat ordinem non exire. Et tunc ipse testis, ita dolens, ut dixit, quam tunc uoluisset natus non fuisse, abnegauit Deum uel Ihesum Christum ore non corde, et dictus Iohannes post eum. Deinde precepit eis quod spuerent super quamdam crucem ligneam, in qua non erat ymago Crucifixi, in terra positam, et quod eam conculcaretur; et ipse testis primo, cum magno dolore cordis, et dictus Iohannes post eum, spuerunt non supra sed iuxta dictam crucem, sed non conculcauerunt eam. Alia illicita non interuenerunt in dictis recepcionibus eorum nec post, et credit quod eadem illicita et licita interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum uel post. Dixit insuper quod, post abnegacionem et spuicionem predictas, dictus receptor duxit predictum Iohannem de Buris ad quamdam cameram, ut indueret uestes religionis, sed non credit quod alia illicita interuenirent. Item, dixit quod in ordine existens celebrabat secundum formam Ecclesie, nec contrarium fuit ei preceptum, nec audiuit quod preciperetur aliis, nec quod fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod carceri mancipati fuissent qui predicta illicita facere noluissent, uel ea aut secreta capituliorum reuelassent. Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant, ex priuilegiis apostolicis, talem potestatem super fratres ordinis qualem abbas in monachos suos, et ideo, quamdiu dictos sacerdotes habere poterant, non debebant absque eorum licencia aliis confiteri. Fratres scientes dicta illicita confessata per eum, que erant eis nota, ut credit, fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari, et capitulia clam [p. 177] teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, in quo seruatum fuisset quod magnus Magister cum conuentu statuisset; contra quem quidem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et credit dictum Magistrum et alios fuisse confessos illicita confessata per eum; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit protestatus, cum deponeret, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi. Frater Parisius de Buris seruiens, Lingonensis diocesis, testis supra iuratus, quinquagenarius uel circa, qui, ad requisicionem unius seruientis custodis sui, mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede uacante, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat recipi in ordine, et fuerat in una domo ordinis solitaria uiginti tribus annis continuis commoratus, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit enim se fuisse receptum, in festo Purificacionis beate Marie proximo preterito fuerunt circiter XXVI anni, in capella domus Templi de Fauerniaco Lingonensis diocesis, per fratrem Gaufridum de Lugduno presbiterum, presentibus fratribus Diderio de Buris, Guido Chiflet de Volenis, Petro Bocharii, et Dominico cuius cognomen ignorat, seruientibus defunctis, in hunc modum: nam cum requisiuisset panem et aquam ordinis, et deliberacione habita finaliter ei concessi fuissent, dictus receptor fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et quod non retineret proprium ultra quatuor denarios, nec auferret alienum, quia nullus ex fratribus ordinis ageret penitenciam [p. 178] pro eo, et quod non interesset loco in quo aliquis exheredaretur iniuste; et imposito sibi mantello, ipse et receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore, et instruxit eum quod iaceret cum pannis lineis, una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Postmodum dixit ei quod non turbaretur nec terreretur de hiis que dicerent eidem, et allata quadam cruce lignea in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem, precepit ei dictus Guido Chifleti quod spueret supra dictam crucem; et ipse testis, cum aliquantulum recessisset, finaliter cum ei diceretur quod oportebat eum obedire, spuit non supra sed iuxta eam. Deinde dixit ei quod, si aliqui famuli ordinis uenirent ad locum in quo ipse testis esset, et haberent penuriam lectorum, quod recolligeret eos in lecto suo, non tamen intellexit dictus testis in hoc aliquid illicitum. Alia inhonesta non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec credit, quia non uidit, nec audiuit dici, quod dicta illicita uel alia interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et, preceptum fuit ipsi testi quod conueniret ad diuina; quando audiret pulsari campanam. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. In domo de Corti in qua fuit commoratus, uidit elemosinas conuenienter fieri. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, sicut dixit. Frater Guillelmus de Vernegia miles, Lemouicensis diocesis, adductus pro teste ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, iurauit, tactis sacrosanctis Euangeliis, dicere in isto negocio ueritatem, [p. 179] secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eidem: et non defferebat mantellum ordinis, quia uoluntarie ipsum dimiserat post capcionem aliorum, et radi fecerat sibi barbam, et uoluntarie uenerat ad presenciam inquisitorum Parisius, et inquisiuerunt cum eo, sed nondum erat absolutus nec reconciliatus per aliquem prelatum, et est triginta annorum uel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non steterat in ordine nisi per annum uel parum plus, nec uiderat recipi nisi unum alium, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur: Dixit enim se fuisse receptum in instanti festo Assumptionis beate Marie erunt quinque anni, per fratrem Humbertum de Corbonio militem quondam, in capella domus Templi de Foresta Lemouicensis diocesis, presentibus Hugone de Lata Petra seruiente, qui auffugit, Bertrando de Vassinhac milite, qui transfretauit, Vincencio presbitero quondam, cuius cognomen ignorat, et Humbando lo Berroyer seruiente, deffuncto, in hunc modum: nam cum peciisset, prout instructus fuerat, beneficium ordinis, et ei concessum fuisset, fecerunt eum uouere et iurare super quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et quod non reuelaret secreta capituliorum; et imposito sibi per dictum receptorem mantello, ipse receptor peciit ab eo si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem Crucifixi: quo respondente quod sic, dixit ei quod non crederet in eum, et precepit quod spueret super dictam ymaginem; et ipse testis, ualde stupefactus et turbatus, spuit super dictum librum, dicens quod tunc uellet amisisse pugnum. Deinde dixit ei quod cum fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine committeretur dictum peccatum sodomiticum. Post que dictus receptor et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et credit quod dicta licita et illicita confessata per eum interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum uel post, quia non credit quod [p. 180] modum singularem seruauerint in sua recepcione, et quia uidit et audiuit quod dicta licita et illicita confessata per eum interuenirent in recepcione fratris Oliuerii de Manso Sereno seruientis, Lemouicensis diocesis, qui fuit captus una cum aliis et receptus in capella domus Templi de Bilda Bituricensis diocesis, quasi dimidium annum post recepcionem ipsius testis per fratrem Raymundum de Vassinhac militem, testem supra examinatum, presentibus fratribus Iohanne de Fontenay, qui fuit captus apud Exordium, Bertrando, qui morabatur in dicta domo de Bilda de Petragoricinio, qui aufugit de carcere, et Bernardo la Brossa de Briua, et Clemente de Sancto Hilario presbitero, Lemouicensis diocesis, qui fuit captus apud Brugeriam Templi Bituricensis diocesis, quos credit uiuere, et Guillelmo Arnaudi preceptore de Madiis quondam. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur, et iurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iurabant non reuelare secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui reuelassent incarcerati fuissent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari, et precipiebatur eis quod elemosinas et bona ordinis debite conseruarent. Audiuit dici quod clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra ordinem, ad cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, [p. 181] sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Gaufredus de Montchausit seruiens, Claramontensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum et barbam defferens, triginta quinque annorum uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat recipi in ordine, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: Dixit enim se fuisse receptum, in festo Purificacionis beate Marie proximo preterito fuerunt circiter XIIII anni, in grangia Templi de Montilio Claramontensis diocesis, per fratrem Dalmacium Gili militem quondam, presentibus fratribus Golfero Garini presbitero, Petro Vinee et Andrea Iacobi seruientibus, quos credit uiuere, in hunc modum: nam cum requisiuisset panem et aquam ordinis, et ei concessi fuissent, fecit dictus receptor eum uouere et iurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, non reuelare secreta capitulorum, seruare elemosinas et bona ordinis, et debite acquirere ordini suo posse; et imposito sibi mantello, dictus receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Et dictus receptor, post predictum osculum oris, fuit osculatus ipsum testem in umbilico in carne nuda et in anca pannis intermediis, et allata ibidem quadam cruce lignea, nescit per quem, in qua non erat ymago Crucifixi, posita super terram, precepit ei dictus receptor quod spueret super eam; et ipse testis non spuit supra sed iuxta. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione uel post, quod recordetur, et credit quod eadem licita et illicita interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum uel post, et audiuit dici a fratre Guillelmio la Gayta de Burgondia, in prisione Matisconensi, quod dicta illicita interuenerant in recepcione sua. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite [p. 182] celebrarent. Statim pro professis habebantur, et credit quod iurarent ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis per sacramentum quod ne reuelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis sue. Fratres scientes errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, in quo seruatum fuisset quod magnus Magister cum conuentu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra dictum ordinem, contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat: et protestatus fuit, circa principium deposicionis sue, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Guillelmus Talheboys seruiens, Xantonensis diocesis, testis supra iuratus, qui mantellum dimiserat uetustate consumptum, et barbam fecerat sibi radi, absolutus et reconciliatus fuerat per dictum archiepiscopum Turonensem, qui inquisiuerat cum eodem, quadraginta quinque annorum uel circa, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat recipi in ordine, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Bello Videre Bituricensis diocesis, in festo Apostolorum Petri et Pauli [p. 183] instanti erunt circiter XII anni, per fratrem Iohannem Pileti quondam seruientem, preceptorem tunc de Ulmo Tuandi, presentibus fratribus Guillelmo Talheboys seruiente, auunculo ipsius testis, Gerardo Crosat presbitero, et duobus aliis deffunctis in hunc modum: nam cum instructus requisiuisset caritatem domus pluries, et ei finaliter concessa fuisset, dictus receptor imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que dictus receptor fecit eum uouere et iurare castitatem et obedienciam, et uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Deinde allata nescit per quem ex dictis fratribus quadam cruce lignea, ut sibi uidetur, in qua non erat ymago Crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum, et spueret super dictam crucem, et ipse testis abnegauit Deum, et spuit iuxta dictam crucem ore non corde, ut dixit, nec declarauit sibi quod illa essent de punctis ordinis uel in ipso ordine consueta. Alia illicita non recolit interuenisse in dicta sua recepcione, nec post, credens quod eadem licita et illicita communiter et ubique interuenirent in recepcionibus aliorum uel post. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In recepcione sua promisit non exire dictum ordinem, nisi pro arciori, et fuit ei dictum quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis quod non reuelarent secreta capituliorum; qui reuelassent habitum perdidissent. Quamdiu habere poterant sacerdotes ordinis, non debebant confiteri aliis. Fratres quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Audiuit dici quod clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, [p. 184] suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit dies VII dicti mensis aprilis, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guillelmus de Plexeyo seruiens, Ebroicensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, qui inquisiuerat cum eodem; et protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Aruilla Carnotensis diocesis, in presenti Quadragessima fuerunt circiter XXI anni, per fratrem Guillelmum Gandi militem quondam, tunc preceptorem bailliuie Carnotensis, presentibus fratribus Roberto Grunhet, Stephano Besci, militibus, et Stephano de Plexeyo seruiente, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisiuisset panem et aquam ordinis, et receptor ei concessisset, fecit eum iurare quod seruaret bonos usus et bonas consuetudines, elemosinas et bona ordinis, et uouere castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio. Ante tamen dictum iuramentum et uotum, imposuerat sibi mantellum, et fecerat eum osculari ymaginem Crucifixi in quodam libro depictam et crucem mantelli, et receptor et omnes fratres astantes osculati [p. 185] fuerunt eum in ore. Post que omnia dictus receptor precepit ei, in presencia predictorum, quod abnegaret Ihesum; et cum ipse testis restitisset, finaliter abnegauit Ihesum ore non corde. Deinde allata nescit per quem quadam cruce lignea in qua non erat pictura nec ymago Crucifixi, precepit ei quod spueret super dictam crucem, sed ipse testis spuit non supra sed iuxta. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec scit, nec credit quod dicta illicita uel alia interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis nec post, quia uidit multos recipi, nec scit, nec audiuit dici quod aliquid illicitum interuenerit in eorum recepcionibus uel post: uidelicet tres milites simul, quorum nomina et cognomina ignorat, quorum unus erat de Turonensi, alius de Pictauensi, alius de Bituricensi diocesibus, et fuerunt recepti, in instanti mense augusti erunt circiter XI anni, in capella domus Templi de Frotay Turonensis diocesis, per fratrem Gaufredum de Gonauilla preceptorem Pictauie, qui fuit examinatus per dominos cardinales, presentibus fratribus Matheo de Stagno preceptore de Roches Xantonensis diocesis, detento apud Niortum, Iohanne de Sancto Benedicto, teste supra examinato, et dicto Stephano de Plexeyo fratre eiusdem testis, deffunctis. Vidit eciam recipi, in capella domus Templi Aurelianensis, fratrem Dionisium presbiterum, Carnotensis diocesis, cuius cognomen ignorat, quem credit uiuere, per dictum fratrem Guillelmum Gandi, sunt circiter XII anni, presentibus fratribus Symone de Feritate preceptore Aurelianensi, et aliis de quibus non recolit. Vidit eciam recipi ibidem, circa idem tempus, et per eumdem fratrem, Gerardum lo Retondeur seruientem, de Aurelianis, presentibus fratribus Dionisio et Stephano de Plexeyo predictis; plurium recepcionibus non recolit adfuisse. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Deffendebatur eis ne reuelarent secreta capituliorum illis qui non adfuerant in eisdem; de modo recepcionis in [p. 186] speciali non habita mencione, et credit quod qui reuelassent punit fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habere poterant sacerdotes ordinis, non debebant confiteri aliis. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et deffendebatur eis ne indebite acquirerent ordini. Eorum capitulia clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur, aliquando ante diem, ut possent intendere negociis eorum. Licita ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod illicita confessata per eum dixerat ob metum persone sue quem habebat, et eadem confessus fuerat coram dicto domino archiepiscopo Turonensi, ut dixit, cum diu fuisset in carcere detentus postquam primo negauerat predicta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi; non tamen fuerat questionatus. Postea tamen dixit quod predicta dixerat pro ueritate dicenda, et quia uera fuerant. Cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Bartholomeus Bartholeti seruiens, Xantonensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictauensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Bernayo Xantonensis diocesis, in instante mense septembris erunt circiter XXVIII anni, per fratrem Amblardum de Viena quondam, tunc preceptorem Pictauie, presentibus fratribus Guillelmo deu Liege preceptore de Rupella, teste [p. 187] supra examinato, Bartholomeo Saligat et Petro Maynardi seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum instructus peciisset instanter panem et aquam ordinis, et receptor ei concessisset, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio; et imposito sibi mantello, ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore, et frater Michael presbiter quondam, qui eciam aderat, dicebat quasdam oraciones. Deinde ipse receptor traxit ipsum testem ad cornu altaris, et dixit ei submissa uoce, ita quod non credit quod alii astantes audiuerint, quod oportebat ipsum abnegare Ihesum et spuere super crucem quamdam ligneam, in qua non erat ymago Crucifixi, inhibi existentem, et ipse testis noluit abnegare nec spuere, sicut dixit, nec de aliquo alio illicito fuit ei facta mencio, et credit quod eadem dicerent aliis in recepcionibus eorum uel post, et quod ipsi non abnegarent nec spuerent; nullum tamen alium uidit recipi in ordine. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis ne reuelarent secreta capitulorum. Quamdiu habere poterant sacerdotes ordinis, non debebant aliis absque licencia confiteri. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, uidit elemosinas et hospitalitatem conuenienter fieri et seruari. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc [p. 188] suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Item, dixit quod, cum esset grauatus debitis, dedit se et bona sua, que erant bene ualoris mille librarum Turonensium, dicto ordini, et tamen ordo postea non satisfecit creditoribus suis, quod ipse sciuit, dicens se credere quod non recepissent eum in ordine nisi dedisset bona sua. Frater Petrus de Lanoys seruiens, Maclouiensis diocesis, testis supra iuratus, quadragenarius uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictauensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto officiali, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat recipi in ordine, nec adfuerat generalibus capitulis eorumdem, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Lannoys, circa festum Omnium Sanctorum proximo preteritum fuerunt circiter XIII anni per fratrem Petrum de Villaribus militem quondam, presentibus fratribus Hugone Ponhet de Aluernia, quem credit uiuere, Guillelmo Battan et Iohanne de Fangeriis seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum instanter requisiuisset a dicto receptore panem et aquam ordinis, et ei concessisset, et presciuisset ab eo per iuramentum quod non erat matrimonio, alteri religioni, uel debitis que non posset soluere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et iuuaret pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam, et imposito sibi mantello, receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que idem receptor precepit eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret ter Ihesum, et ipse testis abnegauit ter Ihesum ore non corde, ut dixit. Postmodum precepit ei quod spueret ter super quamdam crucem [p. 189] ligneam in terra positam, nescit per quem allatam, in qua non erat ymago Crucifixi, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit ter iuxta eam. Post que idem receptor, osculatus fuit ipsum testem in carne nuda in pectore, et dixit ei quod predicta erant de punctis ordinis. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem licita et illicita confessata per eum interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post. Item, dixit se credere quod fratres dicti ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant, ex precepto superiorum suorum. Iniunctum fuit in recepcione sua quod non reuelaret modum sue recepcionis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, ut credit, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem idem Magister et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Arnaudus Breion de Goerta seruiens, Engolismensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictauensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Banes Xantonensis [p. 190] diocesis, per fratrem Petrum de Madito militem quondam, circa festum Natiuitatis Domini proximo preteritum fuerunt circiter XIII anni, presentibus fratribus Petro Danbon, et Gerardo de la Vernha, preceptore Petragoricensi, et Guillelmo de Planis seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam ordinis, et ei concessi fuissent, fecit eum dictus receptor uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et imposito sibi mantello, receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que idem receptor precepit ei, in presencia aliorum, quod spueret in terram, iuxta quamdam crucem ligneam in terra positam, in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem allatam, et ipse testis spuit in terram iuxta dictam crucem. Requisitus si idem receptor uel alii dixerunt ei quod spueret in despectum dicte crucis uel Crucifixi, uel aliquid aliud illicitum uel inhonestum, respondit quod non, et quod non credit quod aliquid illicitum uel inhonestum interueniret in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, quia non audiuit dici nec uidit aliquem alium recipi. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Audiuit dici ante quam intraret dictum ordinem, ab Arnaudo de Aurifolio de Coerel Engolismensis diocesis, patruo ipsius testis, deffuncto, in quadam taberna uille de Goerta, quod dictus Arnaudus audiuerat dici a quibusdam aliis secularibus, quorum nomina et cognomina ignorat, quod in domo Templi de Rupella erat quoddam ydolum, sed nesciuit declarare dictus testis amplius de circumstanciis dicti ydoli, nec recordabatur qui fuerant presentes cum dictus Arnaudus dixit sibi predicta, sed postmodum nichil intellexit de dicto ydolo uel de aliis, nec inuestigauit, ut dixit. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis quod non reuelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis sue; qui reuelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt negligentes, quia non [p. 191] correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie; non tamen credit quod in dicto ordine essent errores. Audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur apud Auso, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, aliquando de nocte. Ordinata per magnum Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audiuit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presente magistro Amisio, excepta ultima deposicione, cui non interfuit, et presentibus me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filioli, Guillelmo Radulphi, Bernardo Humbaldi et Hugo Nicolai notariis supradictis. Post hec, die Lune post octabas Pasche, que fuit XVIIII dicti mensis aprilis, conuenerunt dicti domini Mimatensis et Lemouicensis episcopi, Matheus et archidiaconus Tridentinus, aliis supra excusatis, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, et fuerunt ibidem adducti pro testibus, ad presenciam eorumdem, fratres Bartholomeus Bocherii miles, Carnotensis diocesis, qui natus fuerat in diocesi Ruthenensi, et Radulphus Louueti seruiens, Ebroicensis diocesis, qui, tactis sacrosanctis Euangeliis, iurauerunt dicere in isto negocio plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Quo facto, dictus frater Bartholomeus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum uoluntarie dimiserat tercia die post capcionem suam, et radi fecerat sibi barbam, sexagenarius uel circa, cum quo inquisitum [p. 192] fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, qui aposthatauerat de dicto ordine propter leuitates suas decem annis uel circa, et ad ipsum ordinem redierat ante capcionem suam et aliorum per VIII annos uel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat in magna capella domus Templi Parisiensis, die Mercurii post Pascha proximo preteritum fuerunt XLI anni, per fratrem Amalricum de Rocha militem quondam, preceptorem tunc Francie, presentibus fratribus Galtero de Esta, Galtero de la Sonciera, et Iacobo de Rupelhi, militibus, et Humberto thesaurario tunc Templi Parisiensis, et Iohanne de Turno subthesaurario, seruientibus deffunctis, in hunc modum: nam cum frequenter et instanter requisiuisset panem et aquam, societatem et pauperem uestitum ordinis, et predicto sibi quod bene deliberaret, quia dura erat religio eorumdem, et quod rogaret Deum et beatam Mariam ut dirigerent eum, predicta sibi concessa fuissent, fecit eum uouere et iurare dictus receptor castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur cum consilio proborum ordinis; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quod iaceret cum pannis lineis, una corda unde uolebant assumpta cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Postea duxit eum solum ad paruam capellam Templi, ut indueret ibi uestes religionis; quibus indutis, dixit ei quod abnegaret Ihesum Christum; et cum dictus testis responderet quod hoc non facere posset et stupefactus, dixit ei dictus receptor quod saltem abnegaret ore non corde, quia ita faciebant alii fratres ordinis, et tunc ipse testis abnegauit Ihesum Christum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in quodam sedili nescit per quem positam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, et ipse testis spuit non supra sed iuxta eam. Postmodum ostendit eidem testi quoddam capud quod erat super altare dicte parue capelle positum, nescit per [p. 193] quem, iuxta santuarium et uascula reliquiarum, et dixit ei quod in necessitatibus suis inuocaret dictum capud. Requisitus quale erat dictum capud, dixit quod erat ad instar capitis Templi cum birreto et barba cana et longa, sed non fuit ymaginatus si dictum capud erat metallinum, ligneum, uel osseum, uel humanum, nec expressit ei dictus receptor cuius esset dictum capud, nec postmodum uidit dictum capud, nec ante uiderat, licet postmodum fuerat centies in dicta capella, ut arbitratur. Requisitus si idem testis habuit intencionem tunc quod dictum capud esset bonum, respondit quod non; imo uisum fuit sibi quod nichil ualeret, et quod non posset eum iuuare. Item, dixit quod dictus receptor fuit osculatus ipsum testem in umbilico super uestes. Alia illicita non interuenerunt in recepcione sua uel post. Requisitus si sciebat, credebat, uel audiuerat dici quod dicta illicita uel alia interuenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod nesciebat; credebat tamen quod abnegarent Ihesum Christum sicut ipse abnegauerat, et quod preciperetur eis quod spuerent super crucem; et hoc eciam audiuit dici a dicto fratre Galtero da la Sanciera apud Villam-Dei Carnotensis diocesis, quasi per quinque annos post recepcionem suam, cum ipse testis, conquirendo de dictis illicitis, loqueretur cum dicto fratre Galtero, qui dixit quod confiteretur de dictis illicitis, et ageret penitenciam, et non cogitaret plus de eis, et ageret ut bonus homo, quia ita fiebat in ordine. Requisitus si uiderat aliquos recipi ultra mare, ubi fuerat quatuor mensibus in Castro Peregrini, ut dixit, respondit quod non; citra tamen mare uidit recipi circa duodecim, in quorum recepcionibus nichil uidit fieri uel dici illicitum; sed quia post dictas recepciones ducebantur per receptores soli ad alia loca, in quibus, induebant uestes religionis, suspicatur et credit quod ibi facerent abnegacionem et spuicionem predictas. Requisitus quod nominaret illos quos uiderat recipi, dixit quod uiderat recipi duos fratres seruientes, quorum nomina et cognomina ignorat, in capella domus Templi de Raneuilla Ebroicensis diocesis, per fratrem Philippum Agate, testem supra examinatum, sunt XIIII anni elapsi, presentibus fratribus [p. 194] Rogerio preceptore dicte domus, Anrico Anglico et aliis deffunctis. Vidit eciam recipi fratrem Matheum Raynaudi quondam Normanum, seruientem, in dicta capella, per dictum fratrem Philippum, sunt circiter XV anni, presentibus sex uel septem fratribus, quorum nomina et cognomina ignorat; et prius uiderat in eodem loco recipi, sunt circiter XXII anni, fratrem Albinum diocesis Ebroicensis, seruientem quondam, cuius cognomen ignorat, per fratrem Andream de Saquenuilla quondam, tunc preceptorem Normanie, non recolit quibus presentibus nec de nominibus aliorum quos uidit recipi, quia nullus ex eis uiuit quod sciat. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire absque licencia superioris eorum, qui posset eam dare. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Absque licencia non poterant confiteri aliis quam fratribus sacerdotibus ordinis, quamdiu eos habere poterant. Fratres scientes errores et habentes potestatem corrigendi eos fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit aliquando restringi in aliquibus domibus ordinis propter paupertatem; alias seruabantur et fiebant conuenienter elemosine et hospitalitas supradicte. Eorum capitulia uidit aliquando teneri de nocte, et aliquando de die, clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et ponebantur custodes ne audirentur exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Quem quidem ordinem dixit principaliter se exiuisse propter predicta illicita, nec reuersus fuisset ad dictum ordinem, nisi timuisset quod fuisset incarceratus perpetuo si Templarii eum capere potuissent, et nisi eius amici ad redeundum compulissent eumdem; nec ausus fuisset redire, nisi dominus rex Francie pro eius reconciliacione intercessisset. Credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod dictus Magister et alii eadem illicita uel alia sint confessi contra dictum ordinem, ad cuius [p. 195] deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Post hec, frater Petrus de Palude Lugdunensis diocesis, ordinis Predicatorum, baccalarius in theologia, qui dicebatur aliquid scire de contentis in dictis articulis, iurauit, tactis sacrosanctis Euangeliis, dicere ueritatem in negocio isto, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, lectam eidem, secundum quod recordabatur. Lectis autem sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod interfuerat examinacionibus multorum Templariorum, quorum aliqui confitebantur multos ex erroribus contentis in dictis articulis, et aliqui alii eos omnino diffitebantur, et ex multis argumentis uidebatur ei quod maior fides esset adhibenda negantibus quam confitentibus. Audiuit tamen multa narrari a multis qui examinabant dictos Templarios, multa confessata coram eis, ex quibus narracionibus et aliis credebat quod illicita contenta in dictis articulis, uel maior pars ex eis, interuenirent in recepcionibus aliquorum ex fratribus ordinis uel post, et non in recepcionibus aliorum nec post; et audiuit narrari quod ab inicio, quando ordo Templariorum inceptus fuerat, duo equitantes super unum equum in prelio ultra mare, quorum primus sessor recummendauit se Ihesu Christo, et fuit uulneratus in prelio; alter uero post eum equitans, quem credit fuisse dyabolum transformatum in forma humana, dixit quod ipse recummendabat se illi qui melius iuuare poterat, et cum non fuisset in prelio uulneratus, reprehenderet alium quod recummendauerat se Ihesu Christo, et dixit ei quod, si uolebat sibi credere, multiplicaretur et ditaretur Ordo; et audiuit, nescit tamen a quibus, quod primus qui fuerat uulneratus fuit seductus a dicto [p. 196] dyabolo in forma humana transformato, et quod exinde habuerunt ortum errores predicti; et uidit frequenter in picturis duos barbatos in uno equo equitantes, et credit quod representarent predictos duos. Dixit insuper se audiuisse narrari, non recolit a quibus, quod, cum quondam Magister ordinis Templi diucius fuisset aflictus in carceribus Soldani, fuit demissus, promissione per eum facta quod errores contenti in dictis articulis uel aliqui ex eis introducerentur per eum in ordine supradicto, et ipse Soldanus et eius successores haberent dictum ordinem recommandatum, et quod temporaliter subuenirent eisdem Templariis et ordini eorumdem. Verumtamen si dicte narraciones uere sint, uel non, dixit se idem testis ignorare, adiiciens quod in substancia nesciebat plus de contentis in articulis memoratis. Frater Radulphus Louueti predictus, testis hodie iuratus, qui mantellum uoluntarie post capcionem suam dimiserat et radi fecerat sibi barbam, XXX^a annorum uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat recipi in ordine, nec fuerat in eo nisi per IIII^or menses ante capcionem eorum, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat per fratrem Philippum Agate, testem supra examinatum, in capella domus Templi Sancti Stephani de Renauilla Ebroicensis diocesis, presentibus fratribus Matheo Raynaudi, Richardo Fabri et Guillelmo Caletensi, seruientibus, quos credit uiuere, in hunc modum: nam cumpeciisset panem et aquam ordinis, et ei concessisset dictus receptor, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore; et eo instructo qualiter regeret se in ordine, precepit ei dictus receptor, in presencia aliorum, quod negaret Deum, et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod, ex quo promiserat [p. 197] obedire, oportebat eum abnegare, quia ita faciebant alii fratres ordinis; et tunc ipse testis abnegauit Deum ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, nescit per quem allatam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, et ipse testis spuit non supra sed iuxta eam. Dixit insuper quod dictus receptor fuit eum osculatus in pectore super uestes, et quod alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem et non alia interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iurabant non reuelare secreta capituliorum nec modum sue recepcionis; si reuelassent, ad panem et aquam diucius puniti fuissent. Fratres ordinis quos credit sciuisse errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et fuit sibi preceptum quod debite acquireret ordini, in quo seruatum fuisset, ut credit, quod Magister cum conuentu statuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta nunc contra ordinem, a quo ipse testis propter dicta illicita recedere proponebat ante capcionem suam, ut dixit; contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius ordinis defensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, [p. 198] hoc saluo me non interfuisse iuramento dictorum fratrum Bartholomei et Radulphi, nec magister Amisius examinacioni fratris Radulphi, prout michi in dicto loco et presentibus retulerunt. Post hec, die Veneris, in crastinum beati Iohannis ante portam Latinam, que fuit septima dies mensis maii, conuenerunt in domo predicta domini Petri de Sabaudia, prefati domini Narbonensis archiepiscopus, Mimatensis et Lemouicensis episcopi, Matheus et archidiaconus Tridentinus, et fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem fratres Hugo de Narzac preceptor de Espaneis Xantonensis, Guillelmus de Sermoya Engolismensis, Petrus de Nobiliaco Lemouicensis, Guillelmus Audeberti Petragoricensis, Helias de Chasac alias dictus Cotati, Petrus de Vernhia, et Petrus Geraldi alias dictus de Meleduno, Xantonensis diocesium, seruientes, missi ad requisicionem dictorum dominorum commissariorum per reuerendum in Christo patrem dominum Guidonem, Dei gracia episcopum Xantonensem, cum eius litteris, quarum tenor inferius est insertus. Qui, tactis sacrosanctis Euangeliis, iurauerunt dicere in isto negocio plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Quo iuramento recepto, dictus dominus archiepiscopus, excusans se ut supra, recessit. Tenor uero dictarum litterarum talis est: «Reuerendis in Christo patribus ac dominis spiritualibus, dominis Dei prouidencia archiepiscopo Narbonensi, Lemouicensi et Mimatensi episcopis, ac dominis Matheo de Neapoli sedis apostolice notario, maioris Caleti Rothomagensis et Iohanni de Mantua domini Pape capellano Tridentine ecclesiarum archidiaconis, Guido, Dei permissione ecclesie Xantonensis minister, cum omni obediencia et subiectione, se ipsum. Iuxta uestrarum seriem litterarum, quas die Veneris post octabam Pasche recepimus circa solis occassum, uestre mittimus reuerencie septem Templarios, quos de speciali mandato domini nostri summi pontificis tenebamus; duo uero, qui diucius infirmi periculosse fuerunt, propter impotenciam remanserunt, quia regii seruientes, quos ad uidendum eos in carcerem fecimus [p. 199] introduci, nobis uiue uocis oraculo retulerunt; et fratres eciam qui mittuntur iureiurando firmarunt, quod ipsi sine periculo morti sire non poterant nec portari; unde super hoc nos habere dignemini excusatos. Datum in testimonio sigilli nostri, die Dominica post octabas Pasche, Xantonis, anno Domini millesimo CCCº XI^o. Nomina uero illorum qui mittuntur sunt hec: frater Guillelmus de Sorolme, frater Hugo preceptor domus deus Espanez, frater Guillelmus Audebon, frater Petrus de Nolhac, frater Petrus de Molendino, frater Helias Gotati, frater Petrus la Vernha. Item, nomina illorum qui infirmi remanserunt sunt hec: frater Hugo preceptor domus die Syomac, frater Petrus Auriol.» Post que immediate coram aliis dominis commissariis predictis dictus frater Guillelmus de Soromina, mantellum ordinis et barbam defferens, XXX^a annorum uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dictum dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non interfuerat capitulis eorum, nec uidit aliquem alium recipi in ordine, licet interfuerit quando duo Picardi, quorum nomina et cognomina ignorat, requisiuerunt Andegauis se recipi in ordine, sed recessit propter officia que gerebat ante uotum emissum per eos et ante tradicionem mantelli, et nescit quod ibi actum fuit. Dixit autem se fuisse receptum per fratrem Oliuerium Flamentum militem quondam, in quadam camera domus Templi de Castro Bernardi Xantonensis diocesis, in octabis Pasche proximo preteriti fuerunt octo anni uel circa, presentibus fratribus Bartholomeo Morleti tune preceptore domus de Dompno Engolismensis diocesis, Arnuldo de Aldingena, cuius cognomen ignorat, quos credit uiuere, et Hugo de Narzac, teste hodie iurato, qui adfuit principio recepcionis sue sed non fini, qui recedens recommendauit ipsum testem dicto receptori; dicens quod de eo faceret sicut de suo, et Guillelmo Bergerii quondam seruientibus, in [p. 200] hunc modum: nam cum instructus peciisset ter cum instancia sibi concedi panem et aquam, societatem et uestitum ordinis, et dictus receptor ei concessisset, fecit eum uouere et iurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et quod obediret omnibus preceptoribus qui proponerentur eidem, et seruare precepta eorum quecumque essent; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore, et eo instructo de obseruancia ieiuniorum ordinis et de aliis licitis, dictus receptor dixit ei: «Tu iurasti obedire omnibus preceptoribus tuis et preceptis que tibi fierent; ego uolo probare si seruabis quod iurasti: unde precipio tibi quod abneges Deum.» Et cum ipse testis esset stupefactus de dicto precepto, et respiceret circumstantes, dictus Arnaudus subridens dixit ei: «Vade, facias hoc secure.» Et tunc dicto receptore dicente quod multa dicuntur ore quibus non consentitur corde, et quod abnegaret, ipse testis abnegauit Deum dolens, ore non corde, ut dixit. Post que immediate fecit eum iurare super dictum librum quod acquireret ordini quibuscumque modis posset, non declarando licitis uel illicitis. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione uel post. Dixit tamen quod predictus frater Arnaudus dixit ei, post predictam recepcionem suam, quod amicos habuerat in dicta sua recepcione, quia multa alia interuenissent in dicta recepcione sua, quod non audebat idem frater Arnaudus reuelare sibi, nisi predictos amicos ibi habuisset; ex quibus quidem uerbis et propter abnegacionem predictam, dictus testis, turbatus et religionem habens suspectam, dimisit habitum, et infra annum a recepcione sua exiuit dictum ordinem; sed in crastinum fuit captus, et ad suasionem fratris Petri Theobaldi preceptoris tunc de Castro Bernardi, qui fecerat eum capi, et fratris Petri de Banes presbiteri quondam, qui absoluit eum, remansit in dicto ordine, quia permiserat sibi quod, si uolebat remanere in dicto ordine et bene facere, non reuelaret recessum suum predictum. Requisitus si scit, credit, uel audiuit dici quod dicta abnegacio confessata per eum interueniret communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, [p. 201] uel aliquid aliud illicitum, respondit se credere quod alii abnegarent, de aliis illicitis aliud nesciens; credit tamen quod, propter uerba predicta sibi dicta a dicto fratre Arnaudo, et propter illa que multi ex fratribus ordinis sunt confessi, quod alia illicita interuenirent in recepcionibus aliorum uel post. Item, dixit quod in die Veneris Sancta deuote et reuerenter adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In eius tamen recepcione dictus receptor dixit ei quod absque licencia sui superioris non susciperet aliquem infantem de sacro fonte. Item, dixit se audiuisse dici a fratribus ordinis quod preceptores tenentes capitulia imponebant disciplinas, et presbiteri absoluebant a peccatis. Iurauit ordinem non exire, et credit quod idem iurarent, et quia exiuerat, fuit a periurio absolutus. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis per penitenciam cingebantur super pannos lineos cum quibus iacebant. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis illis qui non adfuerant, et qui contrarium fecissent incarcerati fuissent. Dicebatur eis quod, quamdiu poterant habere facultatem confitendi sacerdotibus ordinis, non debebant aliis absque eorum licencia confiteri. Fratres scientes errores esse in ordine, quos credit fuisse introductos a Magistro et de sciencia aliorum fratrum ordinis, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie, et credit quod ubique uniformiter reciperentur. Precipiebatur eis per preceptores eorum quod debite seruarent elemosinas et hospitalitatem, et ornarent capellas, et reuererentur senes ordinis. Audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et quod prouidebatur ne uideretur uel audiretur exterius quod interius agebatur. Credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu fuissent seruata in ordine, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod illicita que interueniebant in recepcionibus fratrum ordinis uel post [p. 202] essent communiter nota fratribus ordinis ante eorum capcionem, sed non extraneis, et quod magnus Magister et alii confessi fuerint illa que littere apostolice continent eos confessos fuisse. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Requisitus si sic deposuerat timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda, et ad exoneracionem consciencie sue; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerint hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Humbaldi et Hugo Nicolai notariis supra dictis. Post hec, die Sabbati sequenti, que fuit VIII dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Guillelmus Audenbon seruiens, Petragoricensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non steterat in ordine ante capcionem eorum, nisi per annum cum dimidio uel circa, nec uideret recipi nisi unum alium. Ipse autem fuerat receptus, ut dixit, in capella domus Templi de Syourac Xantonensis diocesis, prima Dominica Quadragessime proximo preterite fuerunt V anni uel circa, per fratrem Guaufredum de Gonauilla preceptorem Acquitanie, presentibus fratribus Hugone Raynaudi preceptore dicte domus, qui detinetur Xantonis, Guillelmo Candelarii preceptore domus deu Deffes, qui detinetur apud Sanctum Iohannem Angeliaci, Petrum de Montinhaco preceptorem de Castro Bernardi, in dicto loco Sancti Iohannis detento, et quibusdam aliis de quorum [p. 203] nominibus non recordatur, in hunc modum: nam post multas bonas exhortaciones, dictus receptor fecit eum uouere et iurare super quoddam missale castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines, et non reuelare secreta ordinis. Post que imposito sibi mantello, ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore; et allata ibidem quadam cruce cuprea de altare, per quemdam fratrem seruientem quem non nouerat assumpta, in qua erat ymago Crucifixi, peciit ab eo dictus receptor si credebat in illum qui representabatur per illam ymaginem, et si credebat quod ille esset Deus. Quo respondente quod sic, dixerunt dictus receptor et astantes quod hoc non crederet, et quod abnegaret Deum et crucem, et spueret super eam; et tunc ipse testis, propter infestacionem eorum, abnegauit illum qui representabatur per ipsam crucem et ipsam crucem ore non corde, ut dixit, non tamen spuere uoluit super dictam crucem. Postmodum dictus receptor, tenens in gremio suo inuolutum nescit quod, cupreum tamen erat, uisus fuit uelle quod idem testis adoraret seu oscularetur illud; hoc tamen idem receptor ore non expressit, sed facto ad hoc tendere uidebatur. Ipse autem testis, penitens de hiis que fecerat, sicut dixit, surgens, recessit ab eis, non exiens capellam predictam, et ipsi fuerunt locuti ad inuicem nescit quod, et non induxerunt nec compulerunt eum tunc nec post ad illud illicitum faciendum. Dixit tamen ei dictus receptor quod cingeretur una cordula, quam ei quidam ex eis tradidit, super pannos lineos cum quibus iacere debebat; non tamen sciuit, nec audiuit dici quod dicta cordula tangeret aliqua capita ydolorum nec predictam rem cupream, nec scit quod de dicta re cuprea fuit actum, licet pecierit a fratre Arnaudo Corradelli, quodam homine antiquo, qui adfuit recepcioni sue, et morabatur in dicta domo, quod esset illud cupreum, per quem fuit sibi responsum quod nichil ad ipsum testem. Requisitus de nomine illius quem uiderat recipi, et ubi, quando et a quo receptus fuerat, respondit quod uocabatur Galhardus, cuius cognomen ignorat, erat tamen de [p. 204] Burdegalensi diocesi oriundus. Quem idem receptor recepit in eadem capella, presentibus astantibus supra nominatis, infra dimidium annum a recepcione ipsius testis; uoto tamen emisso per dictum Galhardum et mantello sibi tradito, dictus testis, de mandato dicti receptoris, recessit, ut prepararet mensam, et nescit quod ex tunc egerunt. Credit tamen quod fecerunt eum abnegare, sicut fecerant ipsum testem, et mandauerunt quod spueret super crucem sicut mandauerant ipsi testi, et quod communiter et ubique idem seruaretur in recepcionibus aliorum. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non tamen credit quod dictus receptor qui fecit predicta fieri esset bonus christianus, nec quod faceret bona intencione predicta. Iurauit ordinem non exire, credens quod alii idem iurarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod reuelantes secreta capituliorum puniti fuissent. Fratres quos credit sciuisse errores predictos fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit in dicta domo in qua receptus fuit et moratus conuenienter fieri et seruari, et fuit ei dictum quod acquireret ordini, non declarando per fas uel nefas. Credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu, si fuissent bona, seruasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius deffensionem ordinis se non obtulerat, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat latinum. Frater Hugo de Narsac seruiens, preceptor domus Templi de [p. 205] Espans Xantonensis diocesis, testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quadragenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod in recepcionibus fratrum ordinis, post aliquas bonas exhortaciones, et post uotum et iuramentum factum per eos quod seruarent castitatem, obedienciam, et uiuerent sine proprio, et post tradicionem mantelli et osculum oris, faciebant dictos fratres communiter abnegare Deum, et hoc precipiebatur eis, quia iurauerant obedire omnibus preceptoribus suis et preceptis que eis fierent, unde ne reputarentur periuri et inobedientes, abnegabant Deum. Verumptamen aliquando supersedebant ab hoc, quando recipiebantur, multum potentes et nobiles, et habebant multos de amicis suis secum, ne possent ista diuulgari. Requisitus quomodo sciebat predicta, respondit quod ipse receptus fuerat secundum modum predictum, in capella domus Templi de Dempuho Xantonensis diocesis, in octaba Resurrectionis Dominice proximo preterite fuerunt XXV anni uel circa, per fratrem Petrum de Banhol quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Bernardo Calho, Petro Fulcandi et Iohanne Daussac, seruientibus deffunctis. Prima tamen die recepcionis sue, nec eciam ex tunc fere per duos menses, non fecit predicta, sed elapsis duobus mensibus uel circa, cum superuenisset ad dictam domum frater Iohannes lo Frances quondam, preceptor tunc Pictauie, et sciuisset cum receptore quod ipse testis non fecerat abnegacionem predictam, quia expectauerat ad hoc faciendum dictum preceptorem, ut dicebat, dictus preceptor, conuocato capitulio intra dictam capellam, et clauso ostio dicte capelle, precepit eidem testi quod abnegaret Deum; et quia ipse testis iurauerat obedire quibuscumque preceptis que sibi fierent et preceptoribus suis, et quod non dimitteret ordinem pro meliori uel peiori, abnegauit Deum ore, non corde, [p. 206] in presencia dicti receptoris, et aliorum qui adfuerant recepcioni sue, et fratris Mathie de Stampis quondam seruientis dicti preceptoris. Aliqua tamen alia illicita non dixit nec precepit eidem preceptor predictus. Dixit eciam quod ex tunc frequenter habuerat uoluntatem ordinem propter hoc specialiter exeundi, sed non audebat, quia timebat quod caperetur ab eis, et quod sibi personale periculum immineret. Item, dixit quod ipse receperat fratrem Arneum de Britannia presbiterum quondam, in capella domus Templi Andegauensis, sunt circiter XII anni, presentibus fratribus Mathia Velhardi de Castro Raynaudi Turonensis diocesis, Marcilio cuius cognomen ignorat, deffunctis, et Guillelmo de Munac Turonensis diocesis, quem credit uiuere, seruientibus, in quorum presencia, prima die recepcionis, fecit eum, post tradicionem mantelli, abnegacionem facere supradictam, de quo fuit idem presbiter multum turbatus. Requisitus quare fecit fieri predictam abnegacionem, respondit quod pro eo quia communiter fiebat in ordine, et quia sibi uidetur quod frater Petrus de Villaribus miles quondam, tunc preceptor Pictauie, preceperat eidem testi quod, quando reciperet fratres, faceret fieri abnegacionem predictam. Item, dixit quod plures recepisset, nisi consciencia remordisset eum de hoc quod illicite agebatur in recepcionibus predictis, et quia frequenter fiebant per symoniam, data peccunia uel aliis equipolentibus. Dixit eciam quod secundum modum predictum uiderat in ordine recipi multos, in capitulis celebratis apud Ausonem Pictauensis diocesis et in aliis locis, et nominauit dictum fratrem Guillelmum de Munac, quem uidit recipi in capella domus Templi de Balo Turonensis diocesis, sunt XVI anni et ultra, per fratrem Amblardum de Vienesio quondam, preceptorem tunc Pictauie, presentibus fratribus Thoma de Verrone quondam, et aliis de quibus non recordatur; de nominibus aliorum quos secundum modum predictum uidit recipi dixit presencialiter se non recordari. Item, dixit se interfuisse recepcionibus fratris Guillelmi de Sorolme, testis heri examinati; sed tradito sibi [p. 207] mantello recessit, quia cogitabat quod fieret abnegacio predicta, et recommendauit eum receptori dicti Guillelmi, qui attinebat eidem testi; et fratrum Hugonis de Anesio Turonensis diocesis, et Guillelmi Iuyto eiusdem diocesis militum, receptorum insimul in capella domus Templi de Auson in capitulio generali, sunt XVI anni elapsi, per dictum fratrem Amblardum, ut sibi uidetur, presentibus preceptoribus et fratribus qui consueuerunt ad dictum capitulum conuenire; et fratris Hugonis de Relheyo eiusdem diocesis militis, recepti apud Auso in capitulio generali, per dictum fratrem Gaufredum, per unum annum uel circa ante capcionem eorum, nec non et cuiusdam alterius fratris militis, cuius nomen et cognomen ignorat, filii domine de Cloye Pictauensis diocesis, recepti in dicto loco de Auso, in dicto capitulio in quo receptus fuerat dictus Hugo; sed propter nobilitatem et potenciam dictorum quatuor militum et amicorum eorumdem, non fecerunt abnegacionem predictam, nec fuit preceptum eisdem, nec aliqua alia illicita interuenerunt in recepcionibus eorum nec post, quod ipse sciuerit uel audiuerit dici. Requisitus si scit, credit, uel audiuerit dici quod aliqua alia illicita preter dictam abnegacionem interuenirent in recepcionibus fratrum ordinis uel post, respondit quod communiter precipiebatur eis quod acquirerent ordini quibuscumque modis possent, et licet non declararent licitis uel illicitis, uerba tamen predicta imminebant (?) hoc, et de facto frequenter seruabant quomodo poterant. Item, dixit se uidisse quod fratres Iohannes Godelli de Turonis, et quidam alius seruiens stulti, minxerunt semel in pede cuiusdam crucis lignee erecte in cimitterio dicte domus de Balo; et cum ipse testis reprehendisset eos de hoc, quia erant ibi alia loca propinqua in quibus poterant mingere, et quia uidebantur industriosse hoc facere in despectum crucis, responderunt ei quod ipse habebat facere de hoc, et quod nichil ad eum. Audiuit dici de aliis fratribus ordinis quod facerent aliqua opprobria cruci, nec quod hoc preciperetur eisdem. Item, dixit se frequenter audiuisse dici a multis fratribus uenientibus de ultra mare, sed non recolit a [p. 208] quibus, quod frater Iacobus magnus Magister ordinis, ultra mare existens, commitebat crimen sodomiticum cum quodam ualeto camerario suo, quem multum diligebat, uocato Georgio, qui fuit submersus ex insperato in presencia dicti Magistri et aliorum, transeundo quamdam aquam in riparia Ianuensi, et credit ipse testis quod fuerit ultio diuina propter peccatum predictum, quo eciam dicebantur abuti alii maiores ordinis ultra mare; et inter alios erat de hoc multum diffamatus frater Sicardus de Rupe miles, preceptor Burdegale quondam; non tamen uidit, uel audiuit dici ipse tamen testis, nec credit quod ex preceptis uel statutis ordinis dictum peccatum perpetrarent inter eos, uel quod eis esse licitum diceretur. Item, dixit se audiuisse dici a dicto receptore suo, in recepcione sua, qui precepit ei quod abnegaret Deum, quod propter dictam abnegacionem plus in bonis temporalibus habundaret, et idem aliis dicebatur. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, sed de aliis si crederent ignorat; sed uidebantur credere, et aliqui plus, et alii minus. Credit eciam quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod eorum missalia essent talia, qualia sunt ecclesie. Item, dixit se audiuisse dici in ordine quod magnus Magister habebat priuilegium a Papa, propter quod dabat sacerdotibus ordinis potestatem absoluendi fratres a peccatis eorum, et propter quod ipse Magister et alii preceptores laici absoluebant fratres ab inobedienciis eorum. Item, dixit se audiuisse dici frequenter a multis fratribus ordinis, de quorum nominibus non recordatur, quod dictus frater Iacobus Magister ordinis, quando recipiebat aliquos, faciebat se osculari ab eis non solum in ore, sed eciam in umbilico et retro in spina dorsi in carne nuda. Item, dixit quod iurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Propter honestatem cingebantur cordulis super panos lineos cum quibus iacebant; et iurabant non reuelare secreta capituliorum; et qui reuelasset fuisset reputatus inobediens et excommunicatus, et perdidisset mantellum. Inhibebatur eis ne absque licencia [p. 209] confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis. Fratres ordinis quibus credit predictos errores notos fuisse fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit in aliquibus domibus ordinis satis conuenienter fieri, et in aliis restringi. Eorum capitulia generalia clam tenebantur, frequentius ante diem quam de die, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et prouidebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Credit quod dicti errores diu durauerunt in ordine, et quod ortum habuerint ultra mare, ubi frequenter conuersabantur cum Saracenis, et frater Guillelmus de Bello Iocco Magister quondam ordinis, et frater Matheus lo Sauuacge miles, contraxerunt magnam amiciciam cum soldano et Sarracenis, et dictus frater Matheus conuersabatur inter eos, et prefatus frater Guillelmus habebat aliquos Sarracenos ad stipendia sua quando uolebat, et dicebant quod hoc faciebant propter maiorem securitatem eorum; sed alii de hoc obloquebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat latinum. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Lune sequenti, que fuit X dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Helias Costati seruiens, Xantonensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, sexagenarius uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, [p. 210] cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: quia non uocabatur ad concilia eorum, pro eo quod erat simplex, et habebat curam molendinorum. Dixit autem se fuisse receptum, in festo Pasche proximo preterito fuerunt XXV anni uel circa, in quadam camera domus Templi de Espanas Xantonensis diocesis, per fratrem Amblardum de Vienesio militem, quondam preceptorem, presentibus fratribus Iacobo de Noian preceptore dicte domus, et Roberto de patria dicti Iacobi, cuius cognomen ignorat, seruiente, de quorum uita uel morte non habet certitudinem, et quibusdam aliis deffunctis. A quo receptore peciit instanter panem et aquam ordinis; quibus concessis eidem, fecit eum dictus receptor uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et imposito ei mantello, ipse et omnes astantes osculati fuerunt in ore; et de abnegacione, obprobriis crucis et aliis illicitis in articulis contentis, nec tunc nec post fuit facta mencio eidem; nec scit, nec uidit, nec audiuit dici quod aliquid illicitum interueniret in recepcione fratris Petri Geraldi de Mursac seruientis, Xantonensis diocesis, testis supra iurati sed nondum examinati, quem uidit recipi in capella dicte domus de Espaneis, per fratrem Theobaldum de Turonia, militem quondam, in isto tempore Paschali sunt circiter XIIII anni, presentibus fratribus Petro Auriol, detento Xantonis, Guillelmo de Serie et Iohanne de Mursac seruientibus, deffunctis; nec in recepcione dicti Roberti, qui fuit similiter ab eodem et per eundem modum ac eisdem presentibus receptus, cum ipso teste; nec credit quod aliqua illicita interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis nec post, quia non uidit, nec sciuit, nec audiuit dici ante capcionem eorum, licet aliqua illicita dicat se fuisse confessum coram dicto domino episcopo Xantonensi, propter carceris asperitatem, et propter terrorem qui ab aliis quam a dicto domino episcopo inferebatur eidem. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod [p. 211] alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et dixit quod ter communicabant in anno, scilicet in Paschate, Pentecoste et Natiuitate. Iurauit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo potest esse suspicio que erat contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis per penitenciam cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Preceptum fuit quod confiteretur fratribus sacerdotibus ordinis, et credit quod ubique fratres reciperentur licite, sicut deposuit se fuisse receptum. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu, si fuissent bona et licita, seruasset totus ordo, contra quem nunc indebite, ut credit, grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audiuit tamen dici quod dictus Magister et aliqui alii aliqua illicita fuerunt contra ordinem confessi, et credit quod fuerint mentiti; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et non fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Petrus Geraldi de Mursac seruiens, Xantonensis diocesis, testis supra iuratus, XLVIII annorum uel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: dixit nempe fuisse receptum, in festo Natiuitatis Domini proximo preterito fuerunt XIIII anni uel circa, in capella domus Templi de Enspaneis Xantonensis diocesis, per fratrem Theobaldum, militem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Helia Costati, teste proximo examinato ut sibi uidetur, et aliquibus aliis deffunctis, in [p. 212] hunc modum: nam cum requisiuisset instanter societatem proborum ordinis, et sibi concessa fuisset, dictusque receptor fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, quod esset seruus esclauus ordinis, et quod non reuelaret secreta capituliorum; et imposito sibi mantello, ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo facto idem receptor dixit ei in presencia aliorum quod, ex quo promiserat obedire, uolebat et precipiebat quod abnegaret Deum et eciam crucem; et ipso teste respondente quod hoc nullo modo faceret, dixit quod oportebat eum facere, quia ita erat consuetum fieri in ordine, et tunc ipse testis abnegauit ore non corde, ut dixit. Requisitus de dicta cruce, ubi et qualis erat, respondit quod erat erecta supra altare, et uidebatur argentea deaurata. Item, dixit quod post predicta dictus receptor, extrahens de sinu suo quamdam paruam ymaginem de leone uel de auro, que uidebatur habere effigiem muliebrem, dixit ei quod crederet in eam, et haberet in ea fiduciam, et bene sibi esset. Requisitus si declarauit ei cuius esset dicta ymago, uel si hoc scit, respondit quod non, nec ex tunc uidit eam, quia immediate dictus receptor reposuit eam in sinu suo; pocius tamen credit quod representaret aliquam malam rem quam bonam, propter abnegacionem predictam quam pecierat. Item, dixit quod, cum predicta acta fuissent, dictus Raynaudus miles dixit si facerent fieri per ipsum testem osculum turpe, et dictus receptor dixit quod supersederent tunc, quia alias fieret. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post. Item, dixit quod per eumdem modum uidit recipi fratrem Arnaudum seruientem quondam, Engolismensis diocesis, ut credit, cuius cognomen ignorat in quadam camera eiusdem loci et per eumdem receptorem, sunt circiter nouem anni, presentibus fratribus Guillelmo de Motone detento apud Rupellam, Petro Auriol, detento Senonis, et Guillelmo de Minac Engolismensis, ut credit, diocesis, quem credit uiuere, Iohanne Costati quondam fratre dicti Helie Cotati, et predicto Raynaudo Bertrandi milite; quare credit quod per eundem modum ubique fratres dicti ordinis reciperentur. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod [p. 213] aliqui ex aliis fratribus ordinis eodem modo crederent, sed non credit quod alii qui faciebant predicta fieri essent boni Christiani. Credit eciam quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Audiuit dici ab aliquibus fratribus ordinis quod aliqui ex fratribus existentibus ultra mare perpetrabant crimen sodomiticum, non tamen audiuit dici quod fas esset eisdem secundum ordinis constituta. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis sue, et qui reuelassent, uel predicta illicita facere noluissent, grauiter puniti fuissent. Inhibitum fuit ei per preceptorem domus de Espaneis quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, sed hoc non seruabatur. Cuius ordinis fratres quos credit sciuisse errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et aliquando tempestiue. Frequenter indebite acquirebant ordini, sed non precipiebatur eisdem. Credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu fuissent seruata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; a quo libenter exiuisset propter predicta confessata per eum et propter asperitates ordinis, nisi timuisset capi, et sibi periculum immineret. Audiuit dici dictum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra ordinem, ad cuius deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Petrus de Nobiliaco seruiens, Lemouicensis diocesis, [p. 214] testis supra iuratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi Burdegalensis, per fratrem Heliam Audemari presbiterum quondam, in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt circiter XX^ti anni, presentibus fratribus Helia Ayri quondam milite, Xantonensis, Petro Daubo Vienensis, et Petro de Castelione Burdegalensis diocesium, seruientibus deffunctis, a quo receptore peciit se recipi ad dictum ordinem, et prescito ab eo per iuramentum quod non erat matrimonio, uel alteri religioni obligatus, nec excommunicatus, nec seruilis condicionis, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et seruare bonos usus qui tunc erant in ordine, et que in posterum imponerentur; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que precepit ei dictus receptor, in presencia predictorum, quod abnegaret Deum ore non corde, et ipse testis obediuit ei; non tamen sibi expressit quod hoc esset de punctis ordinis, nec fecit ei ipse uel alius de alio illicito mencionem. Requisitus si scit, credit, uel audiuit dici quod fratres ordinis communiter abnegarent Deum in recepcionibus suis uel post, uel facerent alia illicita contenta in articulis, respondit se pocius credere quod non quam quod sic, quia non uidit dicta illicita fieri, nec audiuit dici quod fierent, et tamen interfuerat recepcioni duorum fratrum de Lingua Galligana, quorum quislibet uocabatur Iohannes, sed eorum cognomina ignorat. Qui fuerunt recepti per fratrem Gaufredum de Bonauilla preceptorem Pictauie, in instanti festo Assumpcionis beate Marie erunt circiter XII anni, in capella domus Templi Andegauensis, presentibus fratribus Theobaldo seruienti dicti preceptoris, et multis aliis quorum non habebat noticiam, quia inibi uenerat a casu. Item, dixit [p. 215] quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit se audiuisse dici in dicto ordine et credere quod, antequam haberent sacerdotes in ordine, eorum preceptores laici absoluebant alios fratres ordinis a peccatis auctoritate apostolica; sed postmodum postquam habuerunt sacerdotes, non audiuit dici quod absoluerent dicti laici preceptores. Iurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Deffendebatur eis crimen sodomiticum, et si qui conuicti fuissent dictum crimen perpetrasse, fuissent ab ordine exclusi. Ultra mare dixit se fuisse sex annis commoratus antequam esset frater ordinis, in seruicio fratris G. de Sanzeto quondam militis dicti ordinis, tempore fratris Guillelmi de Bello Ioco Magistri tunc ordinis; et de capite de quo deposuit supra magister Anthonius Sycti de Vercellis, et de ydolis nullam audiuit fieri mencionem. Dixit tamen quod dictus frater Guillelmus habebat magnam amiciciam cum soldano et Saracenis, quia aliter non potuissent ipse uel ordo tunc ultra mare remansisse. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Per sacramentum iniungebatur eis quod non reuelarent secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Qui reuelassent ad panem et aquam et alias grauiter puniti fuissent. Elemosinas et hospitalitatem iuxta facultatem domorum in quibus extitit commoratus uidit conuenienter fieri et seruari, et capitulia generalia, sermone facto, tempestiue teneri apud Auso Pictauensis diocesis, ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et prouidebatur ne audirentur exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, sed pro ueritate [p. 216] dicenda, ut dixit; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Martis sequenti, que fuit XI dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Petrus la Vernha seruiens, Xantonensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius et ultra, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non uidit alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat, circa festum beati Michaelis proximo preteritum fuerunt circiter XX^ti anni, in capella domus Templi de Frotay Turonensis diocesis, per fratrem Gerardum de Nonay seruientem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Adam et Helia, quorum cognomina ignorat, et aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset instanter societatem ordinis, et ei concessa fuisset, dictus receptor fecit eum uouere et iurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur, et non reuelare secreta capitulorum, et quod non dimitteret ordinem pro forciori uel debiliori; et imposito sibi ad honorem Dei et beate Marie mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum qualiter regeret se in ordine, et dictus receptor precepit ei quod oscularetur ipsum receptorem in carne nuda inter scapulas, quod fecit. Postea precepit ei quod abnegaret Deum in presencia aliquorum ex eis qui astabant, non declarando quod [p. 217] hoc esset de punctis ordinis nec consuetum in ordine fieri, et ipse testis abnegauit Deum ore, non corde, ut dixit. Aliquid aliud illicitum non interuenit in dicta sua recepcione uel post, nec quid agebatur in recepcionibus aliorum uel post, credit tamen pocius quod abnegarent communiter Deum, sicut deposuit se fecisse, quam contrarium. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Audiuit dici quod laici eorum capitulia tenentes auctoritate apostolica absoluebant fratres generaliter, et pro peccatis remittebant eos absoluendos ad sacerdotes ordinis eorum. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et precipiebatur eis quod bene seruarent elemosinas ordinis, et inhibebatur ne degererent propter bona ordini acquirenda. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod fratres ordinis scirent quod abnegacio fieret in ordine confessata per eum, et audiuit dici Magistrum et alios aliqua contra dictum ordinem fuisse confessos; ad cuius deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Post hec fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum fratres Guido de Rupe presbiter, Hugo de Fauro miles, Guido las Chassandas, Iordanus Pauta, Boso de Masualier et Petrus Piffandi seruientes, Lemouicensis diocesis. Qui tactis sacrosanctis euangeliis iurauerunt dicere in isto negocio plenam et meram [p. 218] ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Eadem die predicti domini commissarii fecerunt uenire ad presenciam suam Guillelmum Pidoye administratorem et custodem bonorum Templi, in cuius et consociorum eius potestate dicebantur esse reliquie et capse reliquiarum que tempore capcionis Templariorum inuente fuerunt in domo Templi Parisiensis, et precepit ei, sicut alias preceptum fuerat per eosdem dominos commissarios et mandatum sibi, et magistro Guillelmo de Gisorcio, et Raynerio Bordono, consociis suis in administracione et custodia supradictis, quod defferrent ad eos omnia capita metallina uel lignea que per eos inuenta fuerant in dicta domo Templi. Per quem allatum fuit eis quoddam magnum capud argenteum deauratum pulcrum, figuram muliebrem habens, intra quod erant ossa unius capitis, inuoluta et consuta in quodam panno lineo albo, syndone rubea superposita, et erat ibi quedam cedula consuta in qua erat scriptum capud LVIII^m, et dicta ossa assimilabantur ossibus capitis parui muliebris, et dicebatur ab aliquibus quod erat capud unius undecim millium uirginum. Alia capita dixit idem Guillelmus Pidoye se non inuenisse in domo Templi predicta. Post que dicti domini commissarii fecerunt uenire ad presenciam eorum fratrem Guillelmum de Arbleyo olim elemosinarium regis, testem supra examinatum, qui deposuerat inter alia se uidisse quoddam capud in capitulis eorum generalibus, cui reuerenciam exhibebant, et erat barbatum, et credebat esse ydolum quod dicebantur adorare; et ostenderunt eidem fratri Guillelmo dictum capud, ad sciendum si erat illud capud de quo idem frater Guillelmus deposuerat, et respondit quod non, nec erat certus si alias uiderat dictum capud in domo Templi. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XII dies dicti mensis Maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, [p. 219] in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guido de Rupe presbiter Lemouicensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, XXX annorum et ultra, mantellum ordinis non defferens, quia ipsum dimiserat uetustate consumptum, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemouicensem episcopum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat recipi in ordine, nec capitulis interfuerat eorumdem, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: dixit nempe se fuisse receptum in quadam camera domus Templi de Bella Chassanha Lemouicensis diocesis, per fratrem Petrum de Madito militem quondam, preceptorem tunc Lemouicinii, in hac estate erunt X uel XI anni, presentibus fratribus Bertrando de Villaribus presbitero, preceptore de Rupe Sancti Pauli, Guidone Delphini milite, testibus supra examinatis, Stephano la Vernha quondam presbitero, et Petro de Ermenco in Aluernia seruiente, de cuius uita uel morte non habet certitudinem. A quo quidem receptore cum peciisset ter panem et aquam et societatem ordinis, et obtulisset se uelle fieri seruum esclauum ordinis, ac ei concessisset, imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto dictus receptor traxit ipsum testem ad angulum dicte camere, et precepit ei quod abnegaret ter Deum, non exprimendo aliquam causam propter quam deberet abnegare, nec quod esset de punctis ordinis; et ipse testis abnegauit ter Deum ore, non corde, ut dixit, cum magno fletu. Aliqua alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, et predictam abnegacionem potuerunt audire supradicti in camera existentes, et credit quod alii fratres ordinis communiter et ubique Deum similiter abnegarent. Item, dixit quod crucem multum uenerabantur, specialiter in die Veneris sancta, et eam reuerenter, nudis pedibus, adorabant, et credit quod bene crederent [p. 220] ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credit, et quod eorum sacerdotes, sicut et ipse testis faciebat, debite et secundum formam Ecclesie celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iurabant non reuelare secreta capituliorum, eciam fratribus qui non adfuerant in eisdem, de modo recepcionis speciali non habita mencione; et qui reuelassent, puniti fuissent, et habitum perdidissent, ut credit. Iniungebatur eis quod quamdiu poterant confiteri sacerdotibus ordinis, non confiterentur aliis. Fratres quibus credit notam fuisse abnegacionem confessatam per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini. Audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ianuis domus in qua tenebatur capitulum clausis. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Hugo de Fauro miles, Lemouicensis diocesis, testis supra iuratus, quinquagenarius uel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat uetustate consumptum, barbam tamen defferebat, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemouicensem episcopum, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse [p. 221] dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se et fratres Amblardum d'Aitz Lemouicensis diocesis, captum in Paganismo, et Radulphum de Maynilio Claromontensis diocesis, quondam milites, et Iohannem Fabri presbiterum quondam, Lemouicensis diocesis, fuisse simul receptos in capella domus Templi de Bella Chassana Lemouicensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, in festo beati Martini yemalis proxime preterito fuerunt circiter XXV anni, presentibus fratribus Iohanne las Chassandas, Dionisio de Castris, et pluribus aliis quos omnes dixit obiisse in hunc modum: nam cum instructi ab aliis fratribus requisiuissent, amore Dei, sibi concedi societatem, panem et aquam, et quod reciperentur in seruos esclauos ordinis, et iurassent quod non habebant infirmitatem latentem, nec erant alteri religioni uel matrimonio nec debitis que non possent soluere obligati nec excommunicati, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio et seruare consuetudines ordinis, et quod pro posse suo iuuarent ad acquirendum Terram sanctam, et acquisitam deffenderent. Quo facto, imposuit eis mantellos, concedens eis uictum et uestitum, et ipse et astantes fuerunt eos osculati in ore. Deinde instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter se haberent et regerent in ordine. Postmodum dicti fratres Iohannes et Dionisius uocauerunt dictum presbiterum cui primo mantellus fuerat impositus retro altare, post modicam horam uocauerunt dictum Amblardum, prefatum presbiterum remittentes. Postea paulo post remictentes dictum Amblardum, uocauerunt dictum Radulphum, et nescit, quia non uidit nec audiuit, quid fuit ibi actum uel dictum; sed parum post remictentes dictum Radulphum, uocauerunt ipsum testem, dicentes quod consuetudo erat in ordine quod fratres dicti ordinis abnegarent Ihesum Christum. Unde cum ipse iurasset seruare consuetudines ordinis, precepit ei dictus frater Iohannes quod abnegaret Ihesum Christum, et ipse testis, multum stupefactus, abnegauit Ihesum Christum ore, non corde, ut dixit. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua receptione uel post. Requisitus si scit, credit uel audiuit dici quod dicti tres fratres fecerunt, et [p. 222] quod alii fratres ordinis communiter facerent abnegacionem predictam ubique, respondit se nescire; credebat tamen quod sic. Requisitus, cum dicatur fuisse ultra mare XIIII annis, si ibi uel citra mare uiderat aliquos alios recipi, respondit quod ultra mare nullum uiderat recipi, quia pauci recipiebantur in conuentu, pro eo quod difficile erat illos de conuentu in recepcionibus concordare, et aliquando, quando erant aliqui recipiendi, mittebant eos in castra uel insullas (_sic_) circumadiacentes, in quibus erant pauci fratres, ut reciperentur ibidem cicius, liberius et cum concordia fratrum; et audiuit dici quod illis temporibus quibus ipse erat ultra mare, fuit receptus frater Hugo de Sayset miles de Aluernia, apud Tortosam, per fratrem Petrum de Siuriaco militem castellanum de Tortossa; et frater Iordanus miles de Burgondia fuit receptus per eumdem, in eodem loco, post aliquot tempus. Citra mare autem uidit recipi fratrem Andream de Venthodoro militem quondam de Lemouicinio, captum apud Tortosis, per Saracenos, in dicta capella de Bella Chassanha, per fratrem Humbertum de Conborino militem quondam, circa instans festum Assumpcionis beate Marie erunt octo anni uel circa, presentibus fratribus Galtero de Montengrier milite, quem audiuit esse detentum Auinioni, Borzone Cocta, qui detinetur apud Riomum in Aluernia, et Guidone d'Arzac, qui auffugit, seruientibus; et cum fecisset uota sua et fuisset inductus, fuit preceptum eidem testi per dictum receptorem quod duceret dictum Andream ad quamdam cameram dicte capelle contiguam, ut loqueretur cum eo; et ipse testis dixit eidem receptori quod mitteret alium, et non iuit, quia non placebat ei facere uel precipere aliquid illicitum; et tunc, ad preceptum dicti receptoris, dicti fratres Guido et Bozo duxerunt dictum Andream, et nescit quid egerunt ibidem: credit tamen quod eum facerent abnegare Ihesum Christum. Item, dixit quod in die Veneris sancta deuote, et reuerenter adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Laici capitulia tenentes imponebant disciplinas et [p. 223] penas fratribus delinquentibus quorum excessus publicassent in capitulio; sed de predictis precipiebatur eis quod confiterentur sacerdotibus ordinis. Iurabant ordinem non exire, et statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, quod ipsi testi plurimum displicebat, quia ex hoc erat murmur et suspicio contra eos, et aliqui seculares dicebant quod se osculabantur in ano. Audiuit dici quod duo fratres ordinis, commorantes in Castro Peregrini, erant de crimine sodomitico diffamati; et cum hoc peruenisset ad Magistrum, mandauit eos capi, et unus illorum fuit interfectus cum fugeret, et alter fuit perpetuo carceri mancipatus. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur in signum castitatis, ex precepto beati Bernardi, super camisias cum quibus iacebant, sed nescit nec audiuit dici quod tangerent capita ydolorum. Item, dixit quod ciuitas Sydonis fuerat empta per fratrem Thomam Beraudi tunc Magistrum ordinis, sed non audiuit dici quod aliquis dominus dicte ciuitatis fuerit frater ordinis eorum. Narrauit autem post destructionem Acon, cum esset in Chipro, se audiuisse dici a domino Iohanne de Tanis milite seculari, bayliuo regio ciuitatis de Limasso, quod quidam nobilis adamauerat quondam domizellam de castro de Maraclea comitatus Tripolitani, et cum in uita sua non potuisset habere eam, audito quod erat mortua, fecit eam exhumari, et concubuit cum eadem, et postmodum amputauit sibi capud, et uox quedam insonuit quod custodiret bene dictum capud, quia quidquid capud uideret totum destrueretur et dissiparetur. Et cooperto dicto capite et reposito in quodam scrinio, cum dictus nobilis haberet odio Grifones, qui morabantur in terra Chipri et locis circumpositis, discooperiens dictum capud, exposuit ipsum ciuitatibus et castris dictorum Grifonum, et omnes subito corruerunt. Quo reposito in dicto scrinio et prius cooperto, cum processu temporis per mare proficisceretur uersus Constantinopolim ut destrueret eam, quedam uetula nutrix dicti nobilis, claue dicti scrinii furtim sibi subrepta, ut scire posset quid in ipso scrinio quod dictus nobilis habebat multum [p. 224] carum repositum erat, aperto dicto scrinio et capite discooperto, tempestate subito imminente, dicta nauis submersa extitit cum existentibus in eadem, quibusdam nautis exceptis qui per suam industriam euaserunt, et predicta narrauerunt. Et dicebatur quod extunc non fuerint pisces in illa parte maris in qua predicta contingerunt; non tamen audiuit dici quod dictum capud ad ordinem Templariorum peruenerit, nec aliud capud de quo deposuit magister Anthonius de Vercellis. Iniungebatur eis per sacramentum ne reuelarent secreta capituliorum, eciam fratribus qui non adfuerant in eisdem, de modo recepcionis speciali non habita mencione; et qui reuelassent, secundum statuta ordinis domum perdidissent. Superiores ordinis qui potuerant corrigere errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In regula eorum inhibebatur ne aliquis frater ordinis interesset loco in quo aliquis exheredaretur iniuste, et contrarium facientes puniebantur. Eorum capitulia tenebantur de die, ianuis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et prouidebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, in quo dicti errores dicuntur fuisse per quendam Magistrum Burgundum introducti, nescit quando, nec quis fuerit. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra dictum ordinem, cuius fratres credit quod scirent abnegacionem predictam, et quod eam Magister et alii sint confessi; et dixit quod dictus Magister, cum esset discordia ultra mare in conuentu eorum de creacione Magistri, et prouinciales Lemouicinii et Aluergnie, qui faciebant maiorem partem conuentus, uellent habere in Magistrum fratrem Hugonem de Penrando, et minor pars dictum Magistrum, prefatus Magister iurauit, coram Magistro Hospitalis qui tunc erat, et coram domino Odone de Grandi Sono milite, et pluribus aliis, quod ipse consentiret in dictum fratrem Hugonem, et quod ipse nolebat esse Magister. Et cum ex hoc maior pars consensisset quod ipse fieret magnus preceptor, qui fieri consueuit post [p. 225] obitum Magistri dictus Magister, cum tractaretur postea quod dictus frater Hugo fieret magnus Magister, mandauit eis quod, ex quo facerent capam, id est ipsum magnum preceptorem, facerent capucium, id est ipsum magnum Magistrum, quia uellent aut nollent ipse esset Magister, et sic per impressionem factus fuit. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat Latinum. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Iouis sequenti, que fuit XIII dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guido las Chaussandas seruiens, Lemouicensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius uel circa, barbam sed non mantellum defferens, quia ipsum dimiserat uetustate consumptum, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Lemouicensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat in ordine recipi, nec interfuerat capitulis eorumdem, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Paulhaco Lemouicensis diocesis, circa instans festum beati Martini hiemalis erunt circiter XX anni, per fratrem Gerardum de Sanzeto militem quondam, presentibus fratribus Berrardo Audierii et Petro Raynaudi, auunculo ipsius testis, seruientibus deffunctis; a quo receptore, instructus per alios, peciit panem et aquam ordinis, et cum ei concessisset, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare [p. 226] bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non reuelare secreta capituliorum et non dimittere dictum ordinem pro aliquo alio; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit osculatus ipsum testem in humero, ex parte anteriori, super uestes. Postmodum dictus frater Berrardus traxit ipsum testem retro cortinas altaris, et dixit ei, ita submisse quod alii in capella existentes non poterant audire, quod ipse testis debebat ter spuere super terram et ter abnegare Ihesum; et cum ei precepisset quod hoc faceret, ipse testis spuit ter, et ter Ihesum abnegauit ore, non corde, credens quod alii fratres ordinis communiter et ubique idem facerent; sed alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Qui reuelassent secreta capituliorum eciam fratribus ordinis qui non adfuerant in eisdem, domum perdidissent. Fratres ordinis quibus credit notas fuisse abnegacionem et spuicionem predictas fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem ex precepto superiorum ordinis uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et deffendebatur eis ne indebite acquirerent ordini. Capitulia generalia uidit de die teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ianuis clausis. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod magnus Magister et alii dictam abnegacionem et spuicionem sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc [p. 227] suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat Latinum. Frater Iordanus Pauta seruiens, Lemouicensis diocesis, testis supra iuratus, XXX^a annorum uel circa, barbam sed non mantellum defferens, quia ipsum dimiserat uetustate consumptum, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemouicensem episcopum, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat qualiter alii recipiebantur in ordine. Credebat tamen quod reciperentur sicut ipse fuit receptus, circa instans festum Assumpcionis beate Marie erunt V anni, in capella domus Templi de Paulhaco Lemouicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Conborino militem quondam, presentibus fratribus Helia Aymerici, detento in Pictauia, Roberto Guillelmi preceptore de Podio Bonino, detento in Lemouicinio, seruientibus, et Guillelmo de Preyssac milite quondam. A quo receptore peciit panem et aquam et societatem ordinis, quibus sibi concessis, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non reuelare secreta capituliorum, et pro alio ordine non dimittere ordinem supradictum, et quod esset seruus et esclauus ordinis; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt osculati in ore, et dictus testis fuit eciam osculatus ipsum receptorem in humero, ex parte anteriori, super uestes. Post que precepit ei in presencia aliorum quod abnegaret ter Ihesum, et ipse testis abnegauit ter Ihesum, quia dictus receptor dixit ei quod eum similiter alii fratres ordinis abnegabant; et hoc dixit se fecisse ore, non corde, et quod alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec credit quod interuenirent in recepcionibus aliorum uel post. Item, dixit quod in die Veneris sancta deuote et reuerenter adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus [p. 228] ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Ex ordinacione beati Bernardi cingebantur cordulis unde uolebant assumptis super camisias cum quibus iacebant. Iurauit non reuelare modum sue recepcionis; et qui hoc reuelasset uel secreta capituliorum, compeditus et incarceratus fuisset. Fratres ordinis quos credit sciuisse abnegacionem predictam que fiebat in ordine fuerunt negligentes, quia non correxerunt eam nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Iurauit conseruare bona ordinis et ei pro posse acquirere, sed non fuit ei preceptum nec declaratum quod acquireret per nefas uel indebite. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, in quo dicta abnegacio non fuit introducta ab antiquo, sicut audiuit dici, nescit a quibus; contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et credit quod dictus Magister et alii abnegacionem de qua deposuit sint confessi. Plura dixit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in articulis memoratis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare. Frater Bosco de Masualier seruiens, Lemouicensis diocesis, testis supra iuratus, barbam sed non mantellum defferens, quia ipsum dimiserat uetustate consumptum, quinquagenarius et ultra, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Lemouicensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Paulhaco Lemouicensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, circa instans festum Ascensionis Domini [p. 229] erunt XXVII anni, presentibus fratribus Iohanne las Chaussadas preceptore dicte domus, Dionisio de Castris et Ademaro la Brugieyra seruientibus, deffunctis; a quo receptore, instructus per alios, peciit panem et aquam et societatem ordinis; et cum ei predictum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et finaliter ei predicta concessisset, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non reuelare secreta capitulorum nec modum recepcionis sue, et quod dictum ordinem non dimitteret pro alio; et imposito sibi mantello et aqua benedicta aspersa super eum per fratrem P. de Remeys presbiterum, qui eciam aderat, quem credit uiuere, et dicto psalmo Ecclesie _Quam bonum_, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit eciam osculatus receptorem retro in humero super uestes. Post que, instructo ipso teste qualiter regeret se in ordine, precepit dictus receptor eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret Ihesum, et ipse testis abnegauit Ihesum ore, non corde. Deinde duxit ipsum testem ad angulum dicte capelle, ex parte dextra, intra altare et chorum, et dixit ei quod spueret in dicto loco, quia ibi erat quedam crux, quam tamen ipse testis non uidit, quia locus erat obscurus, et ipse testis spuit in dicto loco; non tamen declarauit ei quod predicta essent de punctis ordinis. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, et de dictis illicitis dixit se fuisse confessum, nescit cui. Item, dixit quod sunt circiter XXII anni quod ipse testis, quia frequenter audiuerat cantari _Ihesu saluator seculi_, peciit secreto a fratre P. Dalbo quondam, preceptore tunc domus Templi de Ulmo Tuandi Bituricensis diocesis, antiquo homine, quare precipiebatur fratribus ordinis quod abnegarent Ihesum, cum hoc malum esset, quia dictus hypnus dicebat quod erat saluator seculi et filius Virginis Marie; et dictus frater Petrus respondit ei quod non esset curiosus ad inquirendum de hoc, quia ex hoc posset incurrere indignacionem fratrum et superiorum ordinis, et quod iret ad [p. 230] comedendum, quia non erat inceptum in eo, et intelligebatur de quodam propheta, quod longum esset ennarare; et ipse testis dixit quod quidam erat propheta qui uocabatur Iosue, adiiciens quod nullo modo ausus esset petere de predictis a superioribus suis. Requisitus si predicta illicita communiter et ubique interueniebant in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, respondit se credere quod sic, sed hoc aliter nesciebat, quia non uiderat fieri, licet uiderit aliquos recipi in ordine supradicto, et specialiter fratrem Bertrandum de Villaribus preceptorem de Rupe Sancti Pauli, testem supra examinatum, in predicta capella de Paulhaco, per dictum fratrem Iohannem las Chausadas, sunt circiter XX anni, presentibus fratribus Dionisio predicto, Petro Raynaudi et Gerardo de Sancto Martineto, in dicta domo residentibus, deffunctis; et fratrem Aymericum de Masualier iuniorem seruientem, Lemouicensis diocesis, quem receperat frater Aymericus de Masualier senior, auunculus dicti Aymerici, preceptor tunc domus Templi Mansi Dei de Lobertz Lemouicensis diocesis, in capella dicte domus, sunt circiter XV anni, presentibus fratribus Guillelmo Aymerici preceptore domus Templi de Champens Lemouicensis diocesis, detento in Lemouicinio, et Arnaudo de Brolio quondam de Pictauia seruiente; sed uoto emisso per predictos et imposito eis mantello, ipse testis recessit, quia receptores dicebant quod recederent qui recedere uolebant et officia gerebant; et ideo nescit quod extunc agebant, sed credit quod abnegacionem et spuicionem facerent supradictas. Plurium recepcionibus se non recolit adfuisse. Item, dixit quod in die Veneris sancta deuote et reuerenter adorabant crucem, et quod confitebantur sacerdotibus ordinis et communicabant ter in anno; et credit quod bene crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo multi murmurabant contra eos; et ipse testis frequenter dixit fratribus ordinis quod multum fuisset expediens ordini quod eorum recepciones fierent publice, in capitulis generalibus eorumdem, in presencia prelatorum, religiosorum et [p. 231] aliorum. Ex ordinacione beati Bernardi cingebantur, in signum castitatis, cordulis unde uolebant assumptis, super camisias cum quibus iacebant. Reuelantes secreta capitulorum et modum recepcionis incarcerati et puniti fuissent. Quamdiu poterant confiteri sacerdotibus ordinis eorum, non debebant absque eorum licencia aliis confiteri. Fratres ordinis quibus communiter credit notas fuisse abnegacionem et spuicionem predictas [quas credit ortum habuisse ultra mare, sed nescit quando, audiuit tamen quod non ab antiquo] negligentes fuerunt, quia non correxerunt nec denunciauerunt ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Precipiebatur eis per sacramentum quod bene seruarent bona ordinis, et quod ei debite acquirerent. Audiuit dici quod eorum capitulia generalia tenebantur post missam et sermonem, tempestiue, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et prouidebatur ne audirentur exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et credit quod dictus Magister et alii abnegacionem et spuicionem de quibus deposuit sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Petrus Pufandi seruiens, Lemouicensis diocesis, testis supra iuratus, quadraginta trium annorum uel circa, barbam sed non mantellum defferens, quia ipsum dimiserat uetustate consumptum, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemouicensem episcopum, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium uiderat recipi in ordine, nec fuerat ultra mare, nec adfuerat capitulis eorumdem, et ideo nesciebat quod [p. 232] seruabatur in recepcionibus aliorum, sed credit quod communiter reciperentur sicut deposuit se fuisse receptum a fratre Gerardo de Sanzeto milite quondam, in hac estate erunt circiter XXX^a anni, in capella domus Templi de Manso dicti de Lobertz Lemouicensis diocesis, presentibus fratribus Helia de Brigolio, Seguino de Stanhac et Iohanne Arestan seruientibus, Lemouicensis diocesis, deffunctis. A quo receptore peciit panem et aquam et societatem ordinis; quibus ei concessis fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non reuelare secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit osculatus dictum receptorem in humero, a parte anteriori, super uestes. Post que instructo ipso teste quot _Pater noster_ pro horis suis diceret, et qualiter in ordine se regeret, dicti fratres Seguinus et Helias, de mandato dicti receptoris, duxerunt ipsum testem seorsum in eadem capella, subtus campanile, et preceperunt eidem submissa uoce quod spueret ter super terram, ostenso sibi loco spuicionis, in quo idem testis non uidit aliquod signum crucis, nec de cruce predicta Seguinus et Helias fecerunt sibi aliquam mencionem, nec quare deberet spuere expresserunt: et ipse testis, ad mandatum eorum, spuit ibi ter. Postea precepit ei idem Helias quod abnegaret Ihesum, et ipse testis abnegauit Ihesum ore, non corde, ut dixit, quia dixit ei quod ita debebat facere, non tamen declarauit quare deberet hoc facere, nec ipse testis, quia erat multum iuuenis, hoc inquisiuit. Item, dixit quod in die Veneris sancta deuote et reuerenter adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant, ex ordinacione beati Bernardi. Iniungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis [p. 233] quam sacerdotibus ordinis, cuius fratres, quibus credit notas fuisse abnegacionem et spuicionem predictas, fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et precipiebatur eis quod bene conseruarent bona ordinis, et quod debite acquirerent ei. Audiuit dici quod eorum capitulia generalia in aurora aliquando tenebantur, clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Credit quod ordinata per Magistrum cum conuentu fuissent seruata in toto ordine, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia exorta sint contra ipsum, et quod dictus Magister et alii abnegacionem et spuicionem de quibus ipse testis deposuit sint confessi. Plura de contentis in dictis articulis dixit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Mercurii et uigilia festi Ascencionis Domini, que fuit XVIIII dies dicti mensis maii, conuenerunt domini Mimatensis et Lemouicensis episcopi, Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus, aliis ut supra excusatis, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, et fuerunt ibidem adducti pro testibus ad presenciam eorumdem fratres Hugo de Ianzac, Guillelmus Aprilis, Petrus Maurini, Durandus Charnerii, Petrus Blaui, Stephanus de Cellario, Michael de Podio, Petrus Bonafont Claramontensis, Iohannes Sarraceni Bituricensis, et Stephanus Glotonis Lemouicensis diocesium, seruientes. Qui tactis sacrosanctis euangeliis iurauerunt dicere in isto negocio plenam et meram ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem; et fuerunt protestati ante iuramentum [p. 234] predictum quod non intendunt recedere a deposicionibus per eos alias factis coram domino episcopo Claramontensi, et si quid plus uel minus dicerent, quod non preiudicet eis. Quo facto, dictus frater Hugo de Iansac, quadragenarius uel circa, qui mantellum uoluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat per fratrem Petrum de Madito militem quondam, in capella domus Templi de Folhos diocesis Xantonensis, circa medium Augustum instantem erunt XX anni, presentibus fratribus Ysarno de Petragoricinio seruiente, cuius cognomen ignorat, Stephano de Monte Acuto Claramontensis diocesis, quos credit uiuere; Guillelmo Pictauini preceptore de Castro Bernardi, et Roberto Guideti seruientibus, deffunctis. A quo receptore petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur de consilio proborum ordinis, non reuelare secreta capituliorum, et quod non dimitteret ordinem pro forciori uel debiliori. Post que precepit ei idem receptor, in presencia aliorum, quod abnegaret Deum, quia hoc erat ex precepto ordinis, et ipse testis, qui iuuenis erat tunc, ut dixit, abnegauit Deum ore, non corde. Deinde allata nescit per quem ex dictis fratribus quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, et in gremio eiusdem receptoris collocata, precepit eidem testi quod spueret super dictam crucem, et ipse testis non spuit supra sed iuxta. Postmodum dixit ei quod fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Quo facto, idem receptor fuit osculatus ipsum testem in umbilico super uestes, et postmodum imposuit sibi mantellum, sed nec ipse receptor nec astantes, quod ipse recolat, fuerunt ipsum testem osculati in ore. Alia illicita non [p. 235] interuenerunt in dicta sua recepcione nec post. Requisitus si predicta illicita interueniebant communiter et ubique in recepcionibus aliorum uel post, respondit quod sic, et quod ipse secundum predictum modum receperat fratrem Petrum de Nuce seruientem, Turonensis diocesis, quem credit uiuere, in capella domus Templi de Nuce dicte diocesis, sunt circiter XIII anni, presentibus fratribus Galtero de Biso Bituricensis et Andrea Bernii Maclouiensis diocesium, deffunctis, ut credit. Requisitus quare fecerat predicta fieri, respondit quod pro eo quia dictus receptor dixerat ei quod predicta illicita debebant fieri ex precepto ordinis. Item, dixit quod per eundem modum uiderat recipi fratrem Gerardum de Folhos Xantonensis diocesis seruientem, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, in capella dicte domus de Folhos, per fratrem Petrum de Turonis preceptorem de Fretay Turonensis diocesis, sunt circiter X anni, presentibus fratribus Petro de Asiniaco, et Stephano de Monte Acuto predicto, et Guillelmo de Bissac seruientibus, de quorum uita uel morte non habet certitudinem. Vidit eciam per eundem modum recipi fratrem Petrum et nepotem fratris Guillelmi Iuyto militis, cuius cognomen ignorat; erat tamen miles, et fuit receptus in capitulo generali, in capella domus Templi de Auso Pictauensis diocesis, non recolit bene per quem, sunt circiter XV anni, et fuerunt presentes frater Guillelmus du Leige preceptor de Rupella, et frater Iohannes de Sancto Benedicto, testes supra examinati, et dictus Guillelmus Iuytos, auunculus ipsius Petri. Vidit eciam per eundem modum recipi quemdam militem, cuius nomen et cognomen ignorat, qui fuit in seruicio dicti preceptoris de Rupella, et fuit receptus in dicto capitulo de Auso cum dicto Petro, per eundem et eisdem presentibus; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse. Item, dixit quod in die Veneris sancta reuerenter et deuote adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis [p. 236] cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Qui reuelassent secreta capituliorum, grauiter puniti fuissent. Fratres ordinis qui sciebant dictos errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Ex precepto superiorum suorum fiebat elemosina generalis ter in ebdomada omnibus uenientibus et cotidie peregrinis, et precipiebatur quod eorum capellas bene tenerent ornatas, et quod non acquirerent indebite ordini. Capitulia uidit teneri, missa celebrata, in aurora, ianuis clausis, et prouidebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et audiuit dici a fratribus Geraldo la Vernha preceptore de Petragoricinio, et Petro Daubo tunc preceptore in Vienesio, seruientibus deffunctis, sunt circiter VII anni, dum simul equitarent de Villagast apud Ciuray Pictauensis diocesis, quod dicti errores non durauerant longo tempore in ordine, et quod, si Deo placeret, corrigerent, et credit ipse testis quod alii fratres ordinis communiter scirent dictos errores confessatos per eum, et quod Magister et alii fratres ordinis eadem sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat Latinum. Frater Guillelmus Aprilis seruiens, Claramontensis diocesis, testis supra iuratus, sexagenarius uel circa, qui habitum uoluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse testis fuerat receptus in capella domus Templi de Barleta in Apulia, sunt circiter XXXV anni, per fratrem Petrum [p. 237] de Griferio militem quondam de Aruernia, presentibus fratribus Petro de Malbec et Guillelmo Guinamant Aruernigenis seruientibus, deffunctis. A quo receptore requisiuit societatem ordinis; qua concessa, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur per Magistrum, non reuelare secreta capituliorum, de eius recepcione in speciali non habita mencione, et quod non dimitteret ordinem pro meliori uel peiori; et imposito sibi mantello, ipse receptor fuit osculatus dictum testem in umbilico super uestes, et ipse testis astantes in ore. Post que instructo ipso teste per dictum receptorem quot _Pater noster_ pro horis suis diceret, dictus receptor precepit eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret Ihesum, et ipse testis abnegauit Ihesum ore, non corde. Deinde allata per fratrem Ypolitum presbyterum, qui eciam dicte recepcioni aderat, quadam cruce metallina parua in qua nulla erat ymago Crucifixi, dictus receptor precepit eidem testi quod spueret super dictam crucem, et ipse testis non spuit supra sed iuxta; et per eundem modum, et ab eodem et in eodem loco fuit receptus una cum eo supradictus frater Guillelmus Guinamant, qui decessit in capcione Acon, sed alia illicita non interuenerunt in dictis eorum recepcionibus nec post. Per eundem eciam modum uidit recipi, per fratrem Guidonem Dalphini militem, testem supra examinatum, fratrem Guillelmum Aynardi seruientem, in capella domus Templi de Cellis Claramontensis diocesis, per annum uel circa ante capcionem eorum, presentibus fratribus Guillelmo Mazayas milite, Guillelmo Textoris presbitero, testibus supra examinatis. Plurium recepcionibus non recolit se adfuisse ultra mare, ubi fuit septem annis, nec citra; credit tamen quod communiter et ubique reciperentur secundum modum confessatum per eum. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum [p. 238] quibus iacebant, non tamen audiuit quod tangerent capita ydolorum; nec ultra mare, nec citra, audiuit fieri mencionem de capitibus de quibus deposuerant magister Antonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro; audiuit tamen communiter dici ultra mare quod antiquitus, antequam essent instituti ordines Templi et Hospitalis, apparebat interdum in mari, in gurgite uocato de Setalias, quoddam capud post cuius apparicionem periclitabantur naues in dicto gurgite existentes. Si qui reuelassent secreta capituliorum, grauiter puniti fuissent, et dicebatur in ordine quod absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri; cuius ordinis fratribus credit notos fuisse errores confessatos per eum, in quorum correccione fuerunt negligentes, et quia non denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et inhibebatur eis ne illicite acquirerent ordini. Audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Petrus Maurini seruiens, Claramontensis diocesis, testis supra iuratus, quinquagenarius uel circa, qui uoluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat ultra mare, in quadam camera domus Templi de Castro Peregrini, per fratrem Theobaldum Galdi militem quondam, tunc preceptorem dicti loci, circa instans festum [p. 239] natiuitatis beati Iohannis Baptiste erant circiter XXV anni, presentibus fratribus Petro Merauillas Gallico, et Nayssement de Lenda Cathalano, et Guillelmo de Nouas Prouinciali, et Adam de Valencourt de Belna militibus, ac Iacobo de Garda Guarini seruiente, Mimatensis diocesis, deffunctis, ut credit. A quo receptore ipse testis, qui fuerat portenarius dicti Castri Peregrini, peciit societatem ordinis; qua concessa, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur, non reuelare secreta capituliorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione, non dimittere ordinem pro alio, et quod acquireret super Sarracenos quibuscumque modis posset; et imposito sibi mantello, dictus receptor fuit osculatus ipsum testem in umbilico super uestes. Post que dictus receptor precepit ei quod abnegaret Ihesum Christum, et ipso teste respondente qualiter abnegaret dominum Deum nostrum, dixit ei quod, ex quo alligatus erat ordini, oportebat eum hoc facere; et tunc ipse testis abnegauit ore, non corde. Deinde allata nescit per quem ex astantibus quadam cruce metallina, in qua erat ymago Crucifixi, precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis spuit non supra sed iuxta. Postmodum dixit ei quod fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Et per eundem modum uidit recipi, in quadam camera domus Templi de Iussiaco Bituricensis diocesis, sunt circiter X anni, fratrem Petrum Bergerium dicte Bituricensis diocesis, per fratrem Guidonem Dalphini militem, testem supra examinatum, presente fratre Raynaldo de Bordes preceptore tunc dicte domus; sed alia illicita non interuenerunt in dictis recepcionibus nec post, quod ipse sciuerit, nec plures uidit recipi; credit tamen quod communiter et ubique reciperentur secundum modum predictum confessatum per eum. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod [p. 240] esset suspicio contra eos. In cuius recepcione fuit sibi tradita quedam cordula cum qua cingeretur super camisiam cum qua iacere debebat. Cum autem processu temporis, elapsis duobus uel tribus annis, audiuisset dici in dicto Castro Peregrini, a fratre Petro de Vienna milite, quod in thesauro Templi erat quoddam capud quo tangebantur cordule predicte, ipse testis noluit ex tunc portare dictam cordulam. Requisitus quare, respondit quod dubitabat de dicto capite an esset bonum uel malum. Requisitus si audierat prius uel post dici quod aliquod malum capud uel ydolum esset in dicto ordine, respondit quod non, adiiciens quod dictus Petrus dixerat ei quod predictum capud erat sancti Petri uel sancti Blasii; de aliis capitibus de quibus deposuerunt magister Anthonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro non audiuerat fieri mencionem, ut dixit. Item, dixit quod illi qui noluissent facere illicita confessata per eum, uel ea reuelassent aut secreta capituliorum, fuissent incarcerati et grauiter puniti. Item, dixit quod elapsis tribus annis uel circa post recepcionem suam, fuit confessus de predictis illicitis de quibus deposuit, in dicto Castro Peregrini, fratri Petro de Caturco ordinis fratrum Minorum, episcopo de Gibelet, quem credit uiuere, et absolutus ab eo, et imposita ei penitencia quod ieiunaret sextis feriis per annum in pane et aqua, quod et fecit; et dictus episcopus fuit de predictis plurimum admiratus et stupefactus. Fratres ordinis quibus credit notos fuisse errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod Magister et alii sint confessi illicita confessata per eum. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc [p. 241] suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Veneris in crastinum Ascensionis, que fuit XXI dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam predictorum dominorum commissariorum, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, frater Durandus Charnerii seruiens, Claromontensis diocesis, testis supra iuratus, ut deponeret dictum suum, XXX annorum uel circa, qui habitum uoluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat, in Paschate proximo preterita fuerunt VIII anni, per fratrem Petrum de Madico quondam, in quadam camera domus Templi de Cellis Claromontensis diocesis, presentibus fratribus Iohanne Senandi et Hugone Charnerii, testibus supra examinatis, et Humberto Charnerii, qui aufugit in capcione aliorum, et Durando Charnerii defuncto. A quo receptore petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum uouere et iurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur per Magistrum cum concilio presbiterorum ordinis; et imposito sibi mantello, receptor fuit osculatus ipsum testem in umbilico supra uestes, et testis ipsum et alios astantes in ore. Post que dictus receptor dixit ei quod ex precepto ordinis debebat abnegare Ihesum, et ipse testis abnegauit ore, non corde. Deinde allata quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi per fratrem Guisbertum de Carlato presbyterum, defunctum, qui eciam adherat, et supra quoddam scamnum collocata, precepit ei dictus receptor quod spueret supra eam; et cum ipse testis [p. 242] respondisset quod hoc malum erat, dictus receptor tacuit, et ipse testis spuit non supra sed iuxta dictam crucem. Post que dixit ei quod, secundum dicta precepta ordinis, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod dicta illicita, acta et dicta in presencia aliorum qui adherant, et non alia interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, quia per eundem modum uidit recipi, in quadam camera domus Templi de la Folhosa dicte Claromontensis diocesis, per prefatum receptorem fratrem Petrum Moncelli seruientem, dicte diocesis, detentum apud Riomum, circa instans festum Pentecostes erunt VI uel VII anni, presentibus dicto fratre Iohanne Senandi, ad cuius instanciam recipiebatur, et fratribus Guillelmo Viuayrol de Aruernia, quem credit uiuere, et quibusdam aliis de quibus non recolit. Item, dixit se audiuisse dici a dicto fratre Durando Charnerii, auunculo suo, in predicta camera de Cellis, elapsis duobus mensibus uel circa post recepcionem ipsius testis, nullis aliis presentibus, cum ipse testis peteret ab eo quod informaret eum de punctis religionis, quod Ihesus non fuerat passus nec crucifixus pro peccatis nostris, sed pro suis; de quo idem testis fuit uehementer turbatus contra dictum auunculum suum, ut dixit. Et dictus auunculus dixit ei, cum ipse testis reprehenderet eum, quare posuerat ipsum in tali religione, quod taceret quia satis haberet de infortunio, et ipse testis respondit quod tempestiue inceperunt sibi dicta infortunia euenire. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Qui noluissent facere predicta illicita confessata per eum, uel reuelassent secreta capituliorum, que ipse et dictus Petrus [p. 243] Moncelli, impositis mantellis, iurauerunt non reuelare, incarcerati uel alias grauiter puniti fuissent, ut credit. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, prout audiuit dici. Fratres scientes dictos errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini, et audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod Magister et alii eadem sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Stephanus de Cellario seruiens, Claramontensis diocesis, testis supra iuratus, XLV annorum uel circa, qui mantellum uoluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod uolebat se tenere in confessione per eum facta coram dicto domino episcopo Claromontensi, et quod ipse et fratres Stephanus de Boce et Guido Moteti milites de Aruernia, defuncti ultra mare, fuerunt simul recepti in quadam insula prope Massiliam, in capella domus Templi dicte insule, per fratrem Gaufredum de Vicheyo milite quondam, sunt circiter XXIII anni, presentibus fratribus Petro de Brolio [p. 244] seruiente, quem credit uiuere, Petro de Madico milite, Petro Charboneli et Quone de Brueco seruientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita ab eis societate ordinis et ei concessa, receptor fecit eos uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et seruare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur; et impositis mantellis primodictis militibus et postmodum ipsi testi, receptor fuit osculatus eos in umbilico super uestes, ipsi tamen, quod recolat, non fuerunt osculati ipsum receptorem nec alios astantes in ore. Deinde precepit eis quod abnegaret Deum uel Ihesum, et ipse testis fecit hoc ore, non corde; et credit quod eodem modo ore non corde abnegauerunt dicti milites. Deinde allata nescit per quem quadam cruce, nescit quali, precepit eis quod spuerent supra eam, et spuerunt non supra sed iuxta eam. Dixit eis insuper quod fratribus ordinis poterant carnaliter commisceri, et ipsi cum eis, et quod predicta omnia facta et dicta in presencia aliorum erant et fiebant ex precepto ordinis. Alia illicita non interuenerunt in dictis recepcionibus nec post, et credit quod eadem et non alia interuenerunt communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post: quia uidit secundum modum confessatum per eum recipi fratrem Iohannem de Monte Marlhone militem quondam, in capella domus Templi de Chanat Claromontensis diocesis, sunt circiter XX^ti anni, per fratrem Hugonem Saycelli militem, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, presentibus fratribus Raymundo Vinee et Petro Pothayro seruientibus, deffunctis, et Petro Blaui, teste supra iurato, post hunc examinato. Vidit eciam recipi per eumdem modum fratrem Galterum de Massi militem, detentum Parisius, in dicta capella domus Templi de Folhosa, circiter per annum ante capcionem eorum, per quemdam militem cuius nomen et cognomen ignorat, presentibus fratribus Iohanne Senandi et B. de Alsonio, testibus supra examinatis, et eciam Durando Charnerii, teste proximo examinato, ut sibi uidetur. Plurium recepcionibus non recolit affuisse, licet fuit ultra mare quater uel quinquies tanquam messagerius ordinis, postquam [p. 245] fuit in ordine, sed modicum morabatur ibidem. Item, dixit quod in die Veneris sancta, lotis et nudis pedibus, reuerenter et deuote adorabat crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iurabant non reuelare secreta capituliorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione; et qui reuelassent, grauiter puniti fuissent. Quamdiu poterant confiteri sacerdotibus ordinis, non debebant confiteri aliis. Fratres ordinis scientes dictos errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et audiuit dici quod eorum capitulia secrete tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala propter predicta, suspicio et infamia sunt exorta, adiiciens quod fratres superiores ordinis erant ualde superbi et elati; et credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et audiuit dici quod Magister et alii aliqua confessi sunt contra ordinem, ad cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Petrus Blaui seruiens, Claromontensis diocesis, testis supra iuratus, qui uoluntarie habitum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, quadragenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et [p. 246] diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Chanac Claromontensis diocesis, Dominica ante instans festum beati Martini hiemalis erunt circiter XIX anni, per fratrem Hugonem Saycelli militem, detentum, ut credit, apud Exodunum Bituricensis diocesis, presentibus fratribus Aymerico Deleheyr preceptore de Rauseria, Bertrando de Chanrois preceptore Montisferandi, Petro Porchayro et R. Vinee seruientibus, deffunctis. A quo receptore requisita societate ordinis et ei concessa, prestito per iuramentum quod non erat alteri religioni, nec matrimonio, nec debitis que non posset soluere obligatus, nec erat excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum uouere et iurare quod non reuelaret secreta capituliorum nec precepta ordinis, quod seruaret castitatem, obedienciam, et uiueret sine proprio, seruaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis que tunc erant et que in posterum imponerentur per Magistrum et presbiteros ordinis, quod iuraret pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam, et quod non dimitteret dictum ordinem pro alio. Quo facto, dixit ei quod bene deliberaret, quia, ex quo habuisset mantellum, non posset retrocedere; et cum ipse testis instaret pro recepcione sua, imposuit sibi mantellum in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ad honorem Dei et beate Marie et omnium sanctorum, et receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que dixit ei receptor quod, ex quo alligatus erat ordini, oportebat quod sciret secreta eorum, et dixit ei quod ex precepto ordinis debebat abnegare Deum, precipiens ei quod abnegaret; et ipse testis, ex hoc exterritus, abnegauit Deum ore, non corde, ut dixit. Deinde allata per dictum fratrem Petrum quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, precipit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse testis noluit spuere supra, sed iuxta spuit. Post que dixit ei quod secundum dicta precepta ordinis poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Alia illicita non [p. 247] interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem illicita et non alia communiter et ubique interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, quia interuenerant in sua, et quia per eundem modum uidit recipi fratrem Iohannem de Monte Morlhone quondam militem, in dicta capella de Charnaco, sunt circiter XVI anni, per dictum fratrem Hugonem Saycelli, presentibus dictis quatuor fratribus qui adfuerant sue recepcioni, et fratre Stephano de Cellario, teste proximo examinato; plurium recepcionibus se non recolit affuisse. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo murmurabant plurimi contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Credit quod nolentes facere predicta illicita confessata per eum, et quod ea uel secreta capitulorum reuelantes, duro carceri mancipati fuissent. Iniungebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et in eorum deffectu, Carmelitis. Fratres ordinis quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam ter in ebdomada omnibus aduenientibus et qualibet die peregrinis, et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini. Audiuit dici quod eorum capitulia clam et secrete tenebantur, aliquando de nocte, aliquando de die. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, in quo dicti errores dicuntur fuisse introducti ultra mare, et non durasse ultra tempus IIII^or Magistrorum ultimorum, contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta propter predicta, propter que credit aliquos dictum ordinem exiuisse, et quod Magister et alii eadem sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 248] odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Petrus de Bono Fonte seruiens, Claromontensis diocesis, testis supra iuratus, quadragenarius uel circa, qui uoluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non interfuerat capitulis eorum, nec aliquem alium uiderat recipi in ordine, nec fuerat ultra mare. Dixit autem se fuisse receptum in quadam camera domus Templi de Marchia Claromontensis diocesis, per fratrem Ymbertum Blanchi militem, detentum in Anglia, circa instans festum Omnium Sanctorum erunt VII anni, presentibus fratribus Michaele de Podio, teste supra iurato sed nondum examinato, Iohanne Roberti presbitero de Aruernia, detento, ut credit, apud Exodunum Bituricensis diocesis, Durando de Lastic, detento apud Riomum. A quo receptore petitis pane et aqua ac societate ordinis et ei concessis, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur cum consilio presbiterorum ordinis, et non reuelare secreta capituliorum et ordinis, sub pena perdendi habitum et incarceracionis, de modo recepcionis sue non reuelando speciali habita mencione; et imposito ei mantello, receptor fuit eum osculatus in ore, et postmodum in pectore super uestes, et dicti fratres Durandus et Michael et Iohannes presbiter fuerunt eum osculati in ore. Post que idem receptor dixit ei in presencia aliorum quod oportebat eum abnegare Deum, de quo ipse testis fuit turbatus et stupefactus; abnegauit tamen Deum ore, non corde, ut dixit. [p. 249] Deinde allata per dictum presbiterum quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, precepit ei dictus receptor quod spueret supra eam, et ipse noluit spuere supra, sed spuit iuxta eam. Dixit insuper quod, secundum precepta dicte religionis, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Dixit eciam quod sibi tradita fuit per dictum receptorem una cordula, et preceptum quod cingeret se de ea supra camisiam cum qua iaceret. Postmodum elapsis uiii diebus uel circa, cum dictus presbiter et ipse irent spaciatum uersus molendinum eorum dicti loci, dixit ei dictus presbiter quod dicte cordule cum quibus cingebantur tangebant ultra mare quoddam capud, non declarando quale capud esset, et dictus testis, propter predicta illicita que ei iniuncta fuerunt et que fecerat, suspicans dictum capud esse malum, abiecit dictam cordulam, et ex tunc non portauit dictam cordulam; nec de capitibus et de idolis de quibus agitur in articulis non audiuit fieri mencionem nisi cum inquirebatur cum eo, et postquam captus fuit; et credit quod communiter et ubique dicta illicita et non alia interuenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, quia non credit quod talis nouitas facta fuerit sibi soli. Item, dixit quod in die Veneris sancta adorabant reuerenter et deuote, nudis pedibus, crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurauit ordinem non exire pro meliori uel peiori, credens quod alii eodem modo iurarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod qui noluissent facere predicta illicita confessata per eum, male tractati fuissent, et quod negligentes fuerunt qui predicta sciebant, quia non correxerunt nec denunciauerunt Ecclesie, et credit quod eis essent nota predicta. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Contra Sarracenos [p. 250] poterant acquirere quibuscumque modis. Audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et audiuit dici quod magnus Magister et alii aliqua confessi sunt contra dictum ordinem, ad cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Iohannes Sarraceni seruiens, Bituricensis diocesis, testis supra iuratus, LV annorum uel circa, qui uoluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Turreta Claromontensis diocesis, circa instans festum beati Martini hiemalis erunt circiter X anni, per fratrem Humbertum Blanchi militem, detentum in Anglia, presentibus fratribus Iohanne de Menac preceptore de Marchia, teste supra examinato, Bonito presbitero de Aluernia, Hugone de Borneto et Stephano de Sanzeto seruientibus, deffunctis. A quo receptore petitis pane et aqua ordinis et ei concessis, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur cum consilio presbiterorum ordinis, non reuelare secreta capituliorum; et prestito per eius iuramentum quod non erat obligatus alteri religioni, nec matrimonio, nec debitis, et quod non erat excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec dederat nec promiserat aliquid quod in ordine reciperetur, receptor imposuit sibi mantellum, et ipse et omnes astantes fuerunt eum osculati [p. 251] in ore. Post que dictus receptor precepit ei quod abnegaret Deum, quia hoc erat de preceptis ordinis, et ipse testis, qui habebat mantellum et non poterat retrocedere, abnegauit Deum ore, non corde, turbatus et dolens, ut dixit. Deinde allata per dictum presbiterum quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi depicta, ante eos collocata, precepit ei spuere supra dictam crucem, et ipse testis spuit iuxta, non supra. Postmodum dixit ei dictus receptor quod secundum puncta dicti ordinis poterat aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem illicita et non alia interuenerunt communiter et ubique in recepcionibus aliorum uel post. Nullum alium tamen uidit recipi, nec fuit ultra mare, nec interfuit capitulis eorumdem. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurauit ordinem non exire, credens quod alii idem iurarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Predicta illicita confessata per eum facere recusantes et secreta capituliorum uel modum recepcionis reuelantes fuissent grauiter puniti, ut credit. Fratres ordinis quibus credit nota fuisse dicta illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt, nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Audiuit dici quod eorum capitulia, ianuis clausis, post matutinum, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Et ipse testis, propter dicta illicita confessata per eum et propter asperitates ordinis, libenter exiuisset dictum ordinem, nisi sibi timuisset de excommunicacione et carcere, et dixit quod magis uoluisset, in crastinum sue [p. 252] recepcionis, fuisse mortuus, quam quia fecerat illicita supradicta. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis memorati. Acta fuerunt hec predictis die et loco, et predictus dominus archidiaconus Tridentinus qui in mane interfuerat examinacioni trium testium, excusauit se quia post dormicionem non potuit interesse examinacioni aliorum duorum ultimo examinatorum, et uoluit quod examinarentur per alios dominos commissarios, prout retulerunt Petrus Caualerii et Petrus de Breno; domicelli dictorum dominorum episcoporum missi propter hoc specialiter ad eum; in presencia magistri Amisii ac mei Floriamonti, et aliorum notariorum supra ultimo nominatorum. Post hec die sabbati sequenti, que fuit XXII dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Michael de Podio seruiens, Claromontensis diocesis, testis supra iuratus, quinquagenarius et ultra, qui mantellum uoluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem; et fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Claromontensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat in quadam camera domus Templi de Ysde Claromontensis diocesis, circa instans festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste erunt circiter XXVIII anni, per fratrem Geraldum de Salzeto militem quondam, presentibus fratribus Petro Vinee, Guillelmo Arnaldi seruientibus, deffunctis, et Stephano Ortoli presbitero, qui recessit de dicto ordine, nescit ex qua [p. 253] causa, de cuius uita uel morte non habet certitudinem. A quo receptore petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur cum consilio presbiterorum ordinis, quod non dimitterent dictum ordinem pro meliori uel peiori, quod daret operam suum (secundum?) posse ad recuperandum Terram sanctam, et quod transfretaret quando preciperetur eidem, et quod non reuelaret secreta capitulorum nec modum sue recepcionis, predicto sibi quod, si contrarium faceret, incarceraretur; et imposito sibi mantello, receptor fuit eum osculatus in ore et in pectore super uestes, et astantes in ore. Post que, allata quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi per dictum presbiterum, receptor precepit eidem testi quod abnegaret Crucifixum, et spueret super eum, et ipse testis abnegauit dictum Crucifixum, et spuit non supra sed iuxta ipsum, et hoc fecit dolens, ut dixit, ore, non corde. Deinde dixit idem testis se audiuisse a fratribus ordinis, non recolit a quibus, quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipsi cum eo, et quod hoc erat de punctis ordinis. Ipse tamen hoc non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret, sed credit quod dixerint mendacium; receptor tamen non dixit ei istud, sed de abnegacione et spuicione, et quod erant de punctis ordinis, et credit quod dicta abnegacio et spuicio et non alia illicita interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, quia ista et non alia illicita interuenerunt in recepcione sua, et quia uidit per dictum modum recipi fratrem Petrum de Bono Fonte, testem heri examinatum, in quadam camera domus Templi de Marchia Claromontensis diocesis, per fratrem Humbertum Blanchi militem, sunt circiter quinque anni, presentibus fratribus Iohanne de Menat, teste supra examinato, et Iohanne Roberti presbitero, detento apud Exodunum Bituricensis diocesis; et fratrem Petrum Poyntet bergerium de Bituria, seruientem, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, receptum per fratrem [p. 254] Guidonem Dalphini militem, testem supra examinatum, in capella domus Templi de Iussi Bituricensis diocesis, sunt circiter IX anni, presentibus fratribus Iohanne de Monat presbitero, detento apud Riomum in Aruernia, Petro Maurini, teste supra examinato, et Raymundo Vinet seruiente, deffuncto. Plurium recepcionibus non recolit se affuisse. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis quod non confiterentur nisi fratribus presbiteris ordinis, sed hoc non seruabatur. Fratres ordinis quos credit sciuisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et deffendebatur eis ne iniuste acquirerent ordini. Audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audiuit dici Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra ordinem, ad cuius deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Stephanus de Glotonis seruiens, Lemouicensis diocesis, supra iuratus, quadragenarius uel circa, qui uoluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod [p. 255] sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Bella Chassana Lemouicensis diocesis, circa instans festum beati Martini hiemalis erunt circiter XXI anni, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, presentibus fratribus Matheo de Molendinis, Bonito de Ussello, Guidone de Chambaret, et Hugone de Chambanas seruientibus, deffunctis, ut credit. A quo receptore petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur per Magistrum cum consilio presbiterorum ordinis, non reuelare secreta capituliorum nec modum sue recepcionis, et quod non dimitteret ordinem dictum pro meliori uel peiori; et imposito sibi mantello, ipse testis fuit osculatus ipsum testem in ore, nec alibi. Postea allata quadam cruce lignea, nescit per quem, nec si in ea erat ymago Crucifixi, dictus receptor precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et quod abnegaret Ihesum, et ipse testis non spuit supra sed iuxta dictam crucem, et abnegauit Ihesum ore, non corde, ut dixit, adiiciens per dictum receptorem dictum fuisse eidem quod aliis fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod fieret in ordine; et credit quod predicta illicita et non alia interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum, quia hec et non alia illicita interuenerunt in recepcione sua, et quia per eumdem modum uiderat recipi, per fratrem Petrum de Madico militem quondam, sunt circiter XII anni; fratrem Stephanum Iarrossa presbiterum, Claromontensis diocesis, tunc detentum in diocesi Parisiensi, in capella domus Templi de Posgia Lemouicensis diocesis, presentibus fratribus Dionisio de Castris, Stephano de Briudeu et Fulcone de Vernegia seruientibus, deffunctis; plurium recepcionibus se non recolit affuisse. Item, dixit quod in die Veneris sancta adorabant deuote et reuerenter, nudis pedibus, crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod [p. 256] esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Nolentes facere predicta illicita confessata per eum fuissent incarcerati, ut audiuit dici, et qui reuelassent secreta capituliorum, grauiter puniti fuissent. Fratres quos credit sciuisse errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur. Credit quod totus ordo seruasset ordinata per Magistrum cum conuentu, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et uidebatur esse ualde simplex, intelligebat tamen Latinum. Post hec fuerunt adducti pro testibus, ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, fratres Iohannes de Nouiomo, Bertrandus Guasc Ruthenensis et Guillelmus Cardalhac Conuenarum diocesium, seruientes, qui tactis sacrosanctis euangeliis iurauerunt dicere ueritatem plenam et meram in isto negocio, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Quo facto, dictus frater Guillelmus de Cardalhac, mantellum defferens, barbam rasam habens, XXXV annorum uel circa, cum quo inquisitum fuerat per dominum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: [p. 257] uidelicet quod ipse receptus fuerat in quadam camera domus Templi de Bendra diocesis Conuenarum, circa instans festum Omnium Sanctorum erunt circiter XIII anni, per fratrem Senebrunum de Prani militem, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, preceptorem tunc de Montsannes eiusdem diocesis, presentibus fratribus Arnaldo de Bucourt quondam, Dominico de Linhac et Petro de Bisors seruientibus, de quorum uita uel morte non habet certitudinem. A quo receptore petita societate ordinis et sibi concessa, prestito quod erat bonus Christianus, et quod seruabat fidem Romanæ ecclesie, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur, et quod nichil iniuste acquireret ordini, et quod acquisita pro posse suo deffenderet, et quod si non posset deffendere, suis superioribus nunciaret, quod non exiret ordinem, et quod non reuelaret secreta capituliorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que dicti fratres Dominicus et Arnaldus, et quidem alius frater seruiens qui adherat, cuius nomen et cognomen ignorat, duxerunt ipsum testem ad aliam cameram, ut indueret uestes religionis: quibus indutis, fuit allata per dictum Dominicum quedam crux lignea antiqua, in qua non bene apparebat ymago Crucifixi, et precepit eidem testi quod abnegaret Deum, et ipse testis respondit quod hoc nullo modo faceret. Postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse respondit quod hoc nullo modo faceret; et tunc dictus Dominicus et alii dixerunt ei quod hoc oportebat eum facere, quia tales erant consuetudines ordinis quas ipse iurauerat obseruare; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, quia non erant boni usus et bone consuetudines nec tenebantur ad hoc faciendum, dictus Dominicus cum una manu arripuit eum ad uestes supra pectus, et euaginato ense, ipse et alii duo astantes dixerunt ei quod, aut predicta faceret, uel infortunium eueniret eidem, et tunc ipse testis, dicto timore ductus, spuit non super sed iuxta dictam crucem, sed Deum noluit abnegare: et dum sic [p. 258] contenderent, et predicta comminarentur eidem, prefatus receptor, contencione audita, superueniens et intrans cameram, precepit quod dimitterent eum. Alia illicita non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, et quia nullum alium uidit recipi nec interfuit capitulis eorumdem, nescit si ista uel alia interueniebant communiter et ubique in recepcionibus aliorum uel post; nescit quod super hoc credat. Item, dixit quod infra dimidium annum a recepcione sua fuit de predictis confessus domino episcopo Taruensi, in ecclesia domus Templi de Bordellas diocesis Taruensis, qui ad dictam ecclesiam uisitandam accesserat, et fuit absolutus ab eo. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset mala suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant ad restringendum carnes. Audiuit dici quod qui reuelasset secreta capituliorum, perdidisset domum. Si qui erant fratres ordinis scientes in eo esse errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Audiuit dici quod eorum capitulia clam tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; non fuit ultra mare, et obtulerat se ad deffensionem ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Bertrandus Guasc seruiens, Ruthenensis diocesis, testis supra iuratus, quinquagenarius uel circa, mantellum defferens, barbam rasam habens, cum quo inquisitum fuerat per dominum episcopum [p. 259] Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam uiderat aliquem alium recipi in ordine, unde nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod, illo anno quo Acon fuit perditum, ipse testis fuit receptus ultra mare, in capella domus Templi de Sydone, per fratrem Ademarum de Perussa militem quondam, presentibus circiter XL fratribus, inter quos erant fratres Ricardus et Raymundus Stephani, Guillelmus de Ruppe, Raymundus d'Espinasses milites, Petrus Tarassone de Lingua Occitana seruiens, quos credit esse in Chipro. A quo receptore, cum ipse testis fuisset peregrinus ultra mare et defficerent sibi expense, requisiuit per se et per amicos suos se ad dictum ordinem recipi; et cum ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam uoluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod bene omnia sustineret, concessit dictus receptor, de uoluntate aliorum, quod reciperet eum, prestito prius per iuramentum ab eo quod erat bonus Christianus, et quod non erat excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec erat alteri religioni, matrimonio nec debitis que non posset soluere obligatus; et dixit ei quod, si aliquid ex predictis impedimentis ex post facto reperiretur in eo, expelleretur de ordine supradicto. Post que fecit cum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur per Magistrum cum consilio presbiterorum ordinis, et non reuelaret secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fratres de Lingua Occitana fuerunt in ore osculati eumdem. Post que dictus receptor instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Quo facto, frater Raynerius Lorgni miles Gallicanus et tres fratres seruientes, quorum nomina et cognomina ignorat, dixerunt eidem testi sedenti coram dicto receptore, quod surgeret, quia ducerent eum ad induendum uestes religionis; et cum duxissent cum ad sacristiam propinquam dicte ecclesie, et induisset dictas uestes, predictus frater Raynerius precepit eidem testi [p. 260] quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei dictus Raynerius quod oportebat eum facere, quia talis erat consuetudo ordinis, et ipse iurauerat seruare usus et consuetudines ordinis; et cum ipse testis adhuc contradiceret, dictus Raynerius, arrepto quodam ense de capite lecti qui erat in dicta sacristia, et eo euaginato, dixit ei quod, aut predicta faceret, aut mala morte moreretur; et interim Sarraceni inuaserunt dictam ciuitatem Sydonem, et fuit clamatum ad arma, et capitulium fuit separatum, et dictus Raynerius et alii tres, uolentes una cum aliis ad arma currere, fecerunt ipsum testem iurare quod predicta non reuelaret: et ita non abnegauit, nec aliquid illicitum egit, sed exiuerunt contra Sarracenos, et fuerunt interfecti uiginti ex ipsis Sarracenis. Cum autem regressi fuissent a dicto conflictu, et predictus testis peteret a dicto fratre Raynerio quare fecerat supradicta, respondit quod ad probandum eumdem et causa ioci seu truphe, nec scit, nec credit, nec audiuit dici ante capcionem eorum, ultra mare nec citra mare, quod aliqua illicita interuenerunt in recepcionibus fratrum ordinis uel post, nec quod haberent ydola nec capita ydolorum de quibus agitur in articulis, et de quibus deposuerunt magister Antonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro. In signum tamen castitatis cingebantur cordulis super camisias cum quibus iacebant. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, quod displicebat ipsi testi, et credit quod ex hoc esset suspicio contra eos, et quod perdidisset habitum, qui secreta capitulorum reuelasset. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, male fecerunt, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Decimam partem panis dabant amore Dei, et elemosinam et hospitalitatem debite seruabant. Inhibebatur eis ne in fraudem dominorum temporalium et pedagiorum eis debitorum ducerent cum suis animalia aliena, et si contrarium fecissent, habitum perdidissent. Inhibebatur eis ne indebite acquirerent ordini. Eorum generalia capitulia, [p. 261] sermone facto, celebrabant tempestiue, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et prouidebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cuius ordinis defensionem se obtulerat, et intelligebat Latinum. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Frater Iohannes de Nouiomo seruiens, testis supra iuratus, octogenarius uel circa, qui mantellum in concilio Senonensi dimiserat et postmodum radi fecerat sibi barbam, et in dicto concilio absolutus et reconciliatus fuerat, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod uolebat persistere in deposicione per ipsum facta in dicto concilio, et quod nesciebat, nec credebat, nec audiuerat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Puteolis iuxta Laudunum, per fratrem Petrum Normanum militem quondam, tunc preceptorem de Laudunesio, in instanti Quadragesima erunt circiter XXVIII anni, presentibus fratribus Guillelmo Normani presbitero dicte domus, Petro Bergerii seruiente, deffunctis, in hunc modum: nam petita societate ordinis et ei concessa, dictus receptor fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, seruare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non reuelare secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione, et quod non exiret dictum ordinem; et prestito ab eo per iuramentum quod non erat excommunicatus, nec alteri religioni nec matrimonio nec debitis que non posset soluere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit [p. 262] eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et quod bene seruaret elemosinas ordinis. Postea dictus receptor precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis abnegauit ore, non corde. Deinde precepit ei quod spueret contra crucem que erat in altari erecta, et ipse noluit spuere. Aliquid aliud illicitum non interuenit in dicta sua recepcione nec post, et pocius credit quod predicta illicita uel alia non interuenerunt in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post quam contrarium, quia non uidit, nec sciuit, nec audiuit dici ante capcionem eorum, licet uiderit recipi fratrem Petrum de Gressibus seruientem, Ambianensis diocesis, de cuius uita uel morte non habet certitudinem, in capella domus Templi de Montesart Nouiomensis diocesis, per fratrem Guarinum de Grandeuillarii seruientem quondam, preceptorem tunc de Pontiuo, sunt circiter VII anni, presentibus fratribus Arberto presbitero dicte domus, Picardo, cuius cognomen ignorat, et Roberto de Sarnoy preceptore dicte domus. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et statim pro professis habebantur. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Iniungebatur eis quod absque necessitate non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cuius ordinis deffensionem se obtulerat, et non fuit ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc [p. 263] suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XXVI dies dicti mensis maii, fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, fratres Iohannes de Chali et Petrus de Moydies Vienensis et Raynaldus Belli Pili de Capella de Daminhie Cabilonensis diocesium, seruientes. Qui tactis sacrosanctis euangeliis iurauerunt in isto negocio dicere meram et plenam ueritatem, secundum formam iuramenti aliorum testium superius registratam, expositam et uulgarizatam eisdem. Quo facto, dictus frater Iohannes de Chali, uestes radiatas deferens, cum quibus captus fuisse dicebatur dum fugeret, aliorum capcione audita, barbam rasam habens, XXX annorum uel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Matisconensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat in quadam camera domus Templi de Buris Lingonensis diocesis, circa instans festum Natiuitatis Domini erunt X anni, per fratrem Hugonem de Penrando uisitatorem Francie, presentibus fratribus Stephano de Volenis, quem credit uiuere, Aymone Duzelet, ut sibi uidetur, qui transfretauit et postmodum non rediit, seruientibus, Poncio de Grandi Campo et Ricardo de Botincuria militibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita ter societate ordinis et ei concessa, fecit eum dictus receptor uouere et iurare castitatem, obedienciam, uiuere sine proprio, et quod non reuelaret secreta capituliorum, nec aliquid quod tunc fieret uel diceret ei, predicto quod, si reuelaret, poneretur in carcere, in quo cito moreretur uel nunquam de eo exiret; et imposito sibi mantello, receptor et alii fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit osculatus dictum receptorem in umbilico supra uestes. Postque dictus receptor, [p. 264] allata nescit per quem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum et dictam crucem; et cum dictus testis responderet quod hoc nullo modo faceret, dixit ei dictus receptor quod, ex quo alligatus erat eis, oportebat eum facere supra dicta, et si non faceret, poneretur in tali loco in quo nunquam forsitan uideret pedes suos, quia hoc erat de punctis religionis; et tunc ipse testis abnegauit Deum et dictam crucem ore, non corde, ut dixit. Postea dixit ei dictus receptor in presencia aliorum quod non crederet sacramento misse, et inhibuit ei ne aliquem de sacro fonte susciperet, et quod domum in qua mulier iaceret in puerperio non intraret, et quod non offerret ad missam. Alia illicita quod recolat non interuenerunt in dicta sua recepcione nec post, credens quod communiter et ubique reciperentur alii fratres in ordine secundum modum confessatum per eum, quia uidit per dictum modum recipi fratrem Iohannem cognominatum de Monte Belletout, ut sibi uidetur, Matisconensis diocesis seruientem, deffunctum, ut credit, in dicta capella de Buris, per fratrem Petrum de Ciureyo seruientem quondam, sunt circiter octo anni, presente fratre Ianseranda presbitero, curato de Buris; et uidetur eciam sibi quod interfuit frater Hugo de Frey seruiens, quos presbiterum et Hugonem credit uiuere et non fuisse captos. Plures non uidit recipi, nec interfuit generalibus capitulis eorumdem. Item, dixit quod sibi uidebatur, sed non plene recordatur de hoc, quod dictus receptor precepit eidem testi in recepcione sua quod conculcaret dictam crucem, sed ipse testis non conculcauit eam; et audiuit dici a multis fratribus ordinis, de quibus non recolit, quod de precepto conculcande crucis satis faciliter pertransiebant quando receptus respondebat quod nolebat conculcare eam, ita quod de XX^ti non conculcabat unus. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et quod iurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus [p. 265] iacebant. Credit quod nolentes facere illicita confessata per eum, uel ea aut secreta capituliorum reuelantes, perpetuo incarcerati fuissent. Iniungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis. Fratres ordinis quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum, fuerunt negligentes, quia non correxerunt, nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Clam eorum capitulia tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Requisitus quare fugerat in capcione aliorum, respondit quod propter timorem dicte capcionis, et quia uoluntarius erat et fuerat, per longa tempora ante, ad exeundum dictum ordinem propter predicta illicita confessata per eum, et exiuisset ante capcionem, nisi timuisset captus fuisse ab eis. Frater Petrus de Modies seruiens, Vienensis diocesis, testis supra iuratus, uestes radiatas deferens, quia cum eis captus fuerat una cum teste predicto, iam est annus uel circa, cum aufugisset, aliorum capcione audita, et habebat barbam rasam, quadragenarius uel circa, cum quo inquisitum fuerat per dominum episcopum Matisconensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: uidelicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Tauris Lingonensis diocesis, circa instans festum Natiuitatis Domini erunt VIII anni, per fratrem Stephanum de Espalhi seruiente quondam, presentibus fratribus Hugone de Cabilone milite, auunculo [p. 266] ipsius testis, qui aufugit in capcione aliorum, Petro Grangero, Petro de Castellione seruientibus, et Symone de Iemuilla presbitero, defunctis. A quo receptore petita societate ordinis et concessa, fecit eum uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio, et non reuelare secreta capituliorum nec illa que dicerentur eidem; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit osculatus eundem receptorem in umbilico in carne nuda. Post que allata per dictum presbiterum de altari quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, supra quoddam scamnum collocata, dictus receptor peciit ab eodem teste si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem; et eo respondente quod sic, dixit ei quod non crederet in eum, et quod ipsum abnegaret, quia hoc erat de punctis dicte religionis. Cum autem ipse testis refragaretur, dictus receptor dixit ei quod abnegaret secure, quia capellanus predictus poterat eum absoluere, et dictus frater Petrus de Castelione suasit ei quod faceret predicta, et tunc ipse testis abnegauit Ihesum ore, non corde; sed ad mandatum eorum noluit spuere supra dictam crucem, ut dixit. Postmodum dixit ei dictus receptor quod non crederet sacramentis altaris, nec esset in loco in quo aliquis baptizaretur uel mulier iaceret de puerperio, nec quod offerret ad missam, nec confiterentur nisi sacerdotibus ordinis eorum. Alia illicita non recolit affuisse in dicta sua recepcione nec post, credens quod eadem et non alia interuenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis uel post, quia per eundem modum uidit in dicta capella, sunt circiter VI anni, recipi fratrem Falconem de Milli militem, qui aufugit in capcione aliorum consanguineorum eiusdem testis, per fratrem Iohannem de Mars militem quondam, presentibus fratribus Arberto de Villa-super-terram seruiente, et Arberto presbitero, curato de Arenteriis Lingonensis diocesis, et Viardo de la Telaria preceptore domus Templi de la Telaria, qui fuerunt capti una cum aliis Templariis, de quorum uita uel morte non habet certitudinem. Item, dixit preceptum sibi fuisse per dictum receptorem in recepcione sua quod conculcaret crucem, sed ipse eam noluit [p. 267] conculcare. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Iurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant. Credit quod recusantes facere illicita confessata per eum, uel ea aut secreta capituliorum reuelantes, in tali carcere positi fuissent in quo parum uixissent. Fratres ordinis quibus credit nota fuisse confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt, nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in dicta domo in qua fuit receptus, sed non fuit in aliis domibus ordinis. Defendebatur eis ne interessent loco in quo aliquis Christianus exheredaretur iniuste. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cuius ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat Latinum. Frater Raynaldus Belli Pili seruiens, Cabilonensis diocesis, testis supra iuratus, quinquagenarius uel circa, qui uoluntarie mantellum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam de uoluntate preceptoris sui, sub quo morabatur in ducatu Lotharingie, in domo Templi de Villencourt, post capcionem aliorum fratrum in regno Francie, cum quo nundum inquisitum fuerat per aliquem prelatum, ut dixit, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audiuisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: [p. 268] uidelicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Paganis Trecensis diocesis, in instanti festo Omnium Sanctorum, erunt circiter XIII anni, per fratrem Iohannem de Mars preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus pluribus mortuis, inter quos fuerunt fratres Petrus de Trecis et Symon de Bretenay, in hunc modum: nam cum requisiuisset instanter et ter sibi concedi panem et aquam ordinis, et eidem predictum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, finaliter eo pro dicta recepcione instante, fecit eidem receptor uouere et iurare castitatem, obedienciam, et uiuere sine proprio; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis receptorem in umbilico in carne nuda. Post que precepit ei dictus receptor quod abnegaret crucem depictam in quodam libro, et ipse testis abnegauit ore, non corde, ad admonicionem cuiusdam presbiteri qui adherat, cuius nomen et cognomen ignorat; per quem fuit ei dictum quod auctoritate domini pappe poterat absoluere eum. Postmodum dictus receptor precepit ei quod conculcaret dictam crucem, et ipse noluit conculcare. Alia illicita non recolit affuisse in dicta sua recepcione nec post, nec scit si dicta illicita uel alia interueniebant in recepcionibus aliorum uel post. Credit tamen pocius quod sic quam contrarium, quanquam nihil illicitum uiderit fieri, superueniens in recepcione fratris Gerardi de Virencourt seruientis post tradicionem mantelli ei factam, recepti in capella domus Templi de Virencourt Tullensis diocesis, per fratrem Aymonem deu Zelet, sunt nunc circiter VIIII anni, presentibus fratribus Alberico de Noouroy Bisuncio, cuius cognomen ignorat, et pluribus aliis deffunctis; aliorum recepcionibus se non recolit affuisse. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur, et dicebatur eis quod excommunicati fuissent si ex tunc ordinem exiuissent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod iuste uel iniuste haberetur suspicio contra eos. Cordulis unde uolebant [p. 269] assumptis cingebantur super camisias cum quibus iacebant, sed de ydolis et capitibus ydolorum, et de aliis capitibus de quibus deposuerunt magister Anthonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro, non audiuit ultra mare, ubi fuit sex annis antequam intrasset ordinem Templi, nec citra fieri aliquam mencionem. Promisit non reuelare secreta capitulorum; si reuelasset, credit quod punitus fuisset. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos, nec denunciauerunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem uidit conuenienter fieri et seruari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conuentu seruasset, ut credit, totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et audiuit dici quod Magister et alii confessi sunt aliqua contra ordinem, ad cuius deffensionem se non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, uel temporali comodo habito uel habendo, respondit quod non, sed pro ueritate dicenda; cui fuit iniunctum quod non reuelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec die in loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Post hec, cum prefati domini commissarii uellent finem imponere inquisicioni presenti et concludere in eadem, et negocium remittere domino Pappe, iuxta formam commissionis facte eisdem, et, ut dixerunt, scripsissent reuerendo patri in Christo domino G. Dei gracia Baiocensi episcopo, eorum college, tunc in Romana curia existenti, ut certificaretur cum dicto domino Papa, an hoc placeret eidem, et idem dominus Baiocensis rescripsisset eisdem quod acta per dictos dominos commissarios super presenti inquisicione ad negocii instruccionem satis eidem domino Pape, et aliquibus dominis cardinalibus ad hoc deputatis specialiter per eum, sufficere uidebantur, nisi de receptis ultra mare possent adhuc informacionem recipere pleniorem, dictusque [p. 270] dominus Baiocensis de Romana curia rediisset, et esset cum domino rege Francie illustri apud Pontissaram, ubi parlamentum regium tenebatur, una cum reuerendo patre domino G. Dei gracia archiepiscopo Narbonensi, collega eorum, et dicti domini archiepiscopus et episcopus Baiocensis non possent conuenienter parlamentum regium dimittere supradictum, et pro premissis explendis Parisius accedere, ubi inquisicionis huiusmodi processus fuerat incoatus et eciam prosecutus, prefati domini episcopi Lemouicensis et Mimatensis, Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus, ad preces et requisicionem predicti domini regis, ad cuius eciam instanciam, ut dicebant, distulerant finem imponere in predictis, quousque idem dominus Baiocensis et alii predicti domini regii nuncii de Romana curia rediissent, contulerunt se personaliter die sabbati post Pentecosten, que fuit quinta dies mensis Iunii, ad abbaciam regalem prope Pontissaram, ad conferendum de predictis cum dominis rege, archiepiscopo et episcopo supradictis, in loco existentibus memorato; et habita inter se collacione et deliberacione diligenti, prefati domini archiepiscopus et episcopi, Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus considerato quod, per attestaciones ducentorum triginta et unius testium, per quorum aliquos deponebatur de recepcionibus factis ultra mare in presenti inquisicione, et aliorum in diuersis mundi partibus examinatorum, contra ordinem et pro ipso, una cum septuaginta duobus examinatis per dictum dominum Pappam et aliquos dominos cardinales in regno Francie, poterant reperiri ea que reperirentur per plures, si adhuc administrarentur dominis commissariis antedictis et examinarentur per eos; actendentes insuper quod plures testes tunc non offerebantur eis, per quos possent informari de recepcionibus factis ultra mare, et quod per reuerendum in Christo patrem dominum Stephanum, Dei gracia tituli Sancti Ciriaci in Termis presbiterum cardinalem, scriptum fuerat dominis Lemouicensi et Mimatensi predictis, ut dicebant, quod processum mitterent celeriter antedictum; pensantes eciam [p. 271] quod generale concilium instabat, et quod uoluntas domini Pappe et dicti domini regis eciam concurrebat ad finem huiusmodi imponendum, decreuerunt imponere finem negocio supradicto, et in quantum in ipsis fuit imposuerunt, potissime cum nec eciam plures testes administrarentur eisdem, ordinantes remittere ipsum negocium et processum domino Pappe, per uiros uenerabiles et discretos magistros Chatardum de Penna Varia canonicum Sancti Iuniani, et Petrum de Aureliaco licenciatos in legibus, cum patentibus eorum litteris sigillis suis sigillatis, continencie infrascripte: «Sanctissimo patri dominoque suo domino Clementi, diuina prouidente clemencia sacrosancte ac uniuersalis Ecclesie summo pontifici, deuoti uestri capellani, Narbonensis archiepiscopus, Baiocensis, Mimatensis et Lemouicensis episcopi, Matheus de Neapoli notarius Maioris Caleti Rothomagensis, et Iohannes de Nantua capellanus Vestri, Tridentine ecclesiarum archidiaconi, ad inquirendum contra Templariorum ordinem in regno Francie, una cum uenerabilibus uiris dominis Guillelmo Agarni Aquensi preposito, et Iohanne de Monte Lauro Magalonensi archidiacono, cum illa clausula quod, si predictis exequendis omnes nequiremus interesse, septem, sex, quinque, quatuor uel tres ex nobis, dum tamen duo adessent prelati, exequeremur predicta, a sanctitate uestra deputati, pedum oscula beatorum. Noscat beatitudo uestra, pater sanctissime, per nos omnes, dictis Preposito ab inicio negocii, et Magalonensi archidiacono post examinacionem decem et septem testium legitime excusatis, in dicta inquisicione, cum quanta fide, diligencia et acceleracione, seruata commissionis forma, potuimus, fuisse processum. In qua quidem inquisicione ducentos triginta et unum testes a uenerabili uiro N. Preposito Pictauensi reuerendi in Christo patris domini Petri Dei gracia Penestrini, et prouido uiro Iohanne de Iemuilla seruiente armorum domini regis Francie illustris, dicti domini regis auctoritate; ad custodiam Templariorum in dicto regno deputatis, nobis de diuersis prouinciis administratos, qui alias examinati [p. 272] contra ordinem non fuerunt, recepimus, et iuramento prestito per eosdem supra articulis in commissione contentis, omnes simul quando adesse potuimus, et prefatis nobilibus Narbonensi archiepiscopo et Baiocensi episcopo pro negociis regiis aliquando ex necessitate absentibus, legitime tamen excusatis, nos Mimatensis et Lemouicensis episcopi, notarius et archidiaconus Tridentinus predicti, examinauimus diligenter, quinque tabellionibus publicis et interdum pluribus in dicta examinacione et in toto processu presentibus, per quos dictum processum grossari, in formam publicam redigi et eorum signis signari fecimus. Ipsum quoque processum per duos ex dictis tabellionibus, et per unum in papiro, sub eodem tenore et collacione diligenti habita, scriptum, sanctitati uestre sub nostris interclussum sigillis, sigillo mei Baiocensis episcopi qui habeo ad meam redire diocesim, excepto, duximus per discretos uiros magistros Chatardum de Penna Varia canonicum Sancti Iuniani diocesis Lemouicensis, et Petrum de Aureliaco licenciatos in legibus, latores presencium transmittendum; et ex superabondanti cautela, dictum processum, per unum ex dictis tabellionibus in formam publicam redactum, deposuimus in Thesaurario beate Marie Parisiensis, absque beatitudinis uestre litteris specialibus nemini exhibendum; et nichilominus nos Narbonensis, Mimatensis, Lemouicensis, notarius et archidiaconus Tridentinus antedicti, tabellionum nostrorum penes nos retinuimus prothocolla, una cum dicto processu deposito, omnium nostrorum clausa sigillis, ne contenta in dicto processu ante sanctitatis uestre ordinacionem ualeant publicari. Conseruet Altissimus feliciter et longeue Ecclesie sancte sue clemenciam uestram, que ecclesias nobis commissas et nos suos in eius dignetur habere gracia propensius commendatos. Scripta in abbacia regali prope Pontisseram Parisiensis diocesis, anno Domini millesimo CCCº undecimo, indictione nona, pontificatus uestri anno sexto, die quinta mensis Iunii. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus nobili ac potenti uiro domino Guidone comite Sancti Pauli, ac domino Guillelmo de [p. 273] Plesiano domini regis Francie milite, ac uenerabilibus uiris domino Guafrido de Plaxeyo domini pape notario, ac magistro Amisio de Aurelianis, et me Floriamonte de Nantua, Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Humbaldi et Hugone Nicolai notariis suprascriptis. Deo gracias, amen. Et ego Floriamons Dondedei de Nantua clericus, apostolica et imperiali auctoritate notarius publicus, in huius modi negocio per dictos dominos commissarios adhibitus, predictis processibus, prout continetur, in ducentis et decem et nouem foliis cum dimidio supra positis, scriptis manu mea, et signis discretorum uirorum magistrorum Bernardi Filholi, Guillelmi Radulphi, Bernardi Humbaldi, et Hugonis Nicolai notariorum publicorum, per quaternos, quintenos seu sexternos in principio et in fine signatis, in quorum quidem foliorum paginis singulis sunt communiter quadraginta uel circa linee, presentem processum, annis, indictione, pontificatu, diebus et locis predictis, prout est superius specificatum et singulariter declaratum, de mandato dictorum dominorum commissariorum, prout adfuerunt, propria manu scripsi, et in hanc publicam formam in hoc libro de papiro redegi et signaui signo meo consueto, et nichilominus infrascripti notarii signauerunt. Et ego Guillelmus Radulphi de Sancto Floro Claromontensis diocesis, clericus publicus, auctoritate sacrosancte Romane notarius, predictis processibus supra per dictum Floriamontem scriptis et designatis, [presens interfui?] una cum dictis Floriamonte, Bernardo Filioli, Hugone Nicolai et Bernardo Umbaldi notariis antedictis, prout supra specificatum est et singulariter declaratum, et de mandato dictorum dominorum commissariorum, prout affuerunt, hic me subscripsi, et signum meum apposui consuetum. Et ego Bernardus Umbaldi de Barchinona clericus, domini regis Francie illustris auctoritate notarius publicus, predictis processibus, [p. 274] supra per dictum Floriamontem scriptis et designatis, presens interfui, una cum dicto Hugone et Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi notariis predictis, prout supra specificatum est et singulariter declaratum, et de mandato dictorum dominorum commissariorum, prout adfuerunt, hic me subscripsi, et signum meum supra apposui consuetum. Et ego Bernardus Filholus clericus, Lemouicensis diocesis, auctoritate apostolica publicus notarius, predictis processibus, supra per dictum Floriamontem scriptis et designatis, presens interfui, una cum dictis Hugone et Bernardo Umbaldi, Guillelmo Radulphi, et Floriamonte notariis antedictis, prout supra specificatum est et singulariter declaratum, et de mandato dictorum dominorum commissariorum, prout adfuerunt, hic me subscripsi, et signum meum apposui consuetum. Ac ego Hugo de Eugubio clericus sacrosancte Romane ecclesie, et imperiali auctoritate notarius publicus, predictis processibus, supra per dictum Floriamontem scriptis et designatis, presens interfui, una cum dictis Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Umbaldi, et Floriamonte notariis antedictis, prout supra specificatum et singulariter declaratum, et de mandato dictorum dominorum commissariorum, prout affuerunt, hic me subscripsi, et signum meum apposui consuetum. INTERROGATOIRE SUBI AU TEMPLE DE PARIS PAR CENT QUARANTE TEMPLIERS, DEVANT LE FRÈRE GUILLAUME DE PARIS, INQUISITEUR DE LA FOI EN FRANCE (DU 19 OCTOBRE AU 24 NOVEMBRE 1307). Archiues nationales, Trésor des chartes, I, 413. In Christi nomine, amen. Pateat uniuersis, per hoc presens [p. 277] publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini Clementis, diuina prouidencia pape quinti, anno secundo, die XIX^a Octobris, in religiosi et honesti uiri fratris Guillermi de Parisius, ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie, auctoritate apostolica deputati in domo milicie Templi Parisius, pro inquirendo contra quasdam personas eidem delatas super dicto crimine existentis, et in nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Iohannes de Fouilleyo ordinis milicie Templi presbyter, iuratus ad sancta Dei Euangelia eidem preposita et ab eo tacta dicere in causa fidei, de se et aliis personis eiusdem ordinis, plenam, puram et integram ueritatem; et interrogatus de tempore recepcionis sue et modo eiusdem, dixit idem frater Iohannes, sponte et sine coactione, ut dicebat per iuramentum suum, quod die Lune ante instans Carnipreuium uel circa erunt tres anni quod fuit receptus, in predicta domo Parisius, in ordine predicto, per fratrem Iohannem, tunc thesaurarium Templi Parisiensis, presentibus fratre Iohanne de Tere et aliis de quorum nominibus non recolit. Qui thesaurarius eum recipiens, presentibus aliis fratribus, fecit promictere multas obseruancias ordinis et iurare tenere, et seruare statuta et secreta ordinis et nonnulla alia que in ordinibus fieri consue[uerunt et speci]aliter quod de dicto ordine ex tunc in antea non exiret. Et hiis factis, et mantello sibi ad collum posito, quidam frater de cuius nomine non recolit, quia [....]rat, duxit eum ad partem, uidelicet ad quamdam capellam prope locum in quo fuerat receptus, aliis fratribus remanentibus in loco recepcionis, et dixit quod oportebat negare Deum. Qui receptus dixit quod nullo modo hoc faceret, dicens tamen quod libenter negaret Deum quem pagani colunt. Et tunc [p. 278] idem frater arripuit eum ad pectus per uestes, dicens ei quod ipse erat totus eorum, cum iurasset se de dicto ordine non exire, et quod nisi hoc faceret, ipse poneret eum in tali prisione de qua amodo non exiret. Et tunc idem frater Iohannes dirigens uerba sua ad dictum fratrem, dixit: «Nego te;» intelligens de dicto fratre. Sed ipse postea reuertens ad cor habuit deliberationem et consilium cum defuncto magistro Bonifacio Lombardo, quondam aduocato Parisius iurisperito, super hoc, et utrum posset de ordine predicto exire; et licet eidem ad plenum nesciret consulere, tamen de ipsius consilio idem frater Iohannes fecit unam protestacionem in curia officialis Parisius, sede tunc uacante, quod dictus ordo sibi non placebat, et quod libenter exiret de eo, si auderet uel posset: super quo extant lictere sigillo predicti officialis sigillate, ut dixit; et hoc alias confessus fuit reuerendo patri domino episcopo Parisiensi, qui nunc est, qui episcopus eidem, quatinus poterat et ad eum pertinebat, iniuncta sibi penitencia salutari, beneficium absolucionis impendit, ut dixit. Acta sunt hec Parisius, in dictis domibus Templi, in camera dicti fratris Iohannis, presentibus discretis uiris et religiosis, fratre Reginaldo priore de Pissiaco, magistris Reginaldo de Albigniaco Maioris et Petro Barrer, Sancti Ursini Bituricensium ecclesiarum canonicis, et pluribus aliis testibus ad hec uocatis et rogatis. Deinde anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, in quodam alio loco dictarum domorum, in dicta domini inquisitoris, nostrorum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Raynerus de Larchent, eodem modo iuratus de se et aliis, in dicta causa fidei, plenam, puram et integram dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Bellum Visum in Gastinesio Senonensis diocesis, per fratrem Iohannem de Turno thesaurarium tunc temporis Templi Parisiensis, uiginti sex annis uel circa elapsis. Et confessus fuit et dixit per iuramentum suum quod, post multas promissiones factas de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis et clamide sibi posita ad [p. 279] collum, ipse, de precepto recipientis, osculatus fuit dictum recipientem primo in fine spine dorsi, secundo in umbilico et tertio in ore. Et postea prefatus recipiens fecit eum abnegare semel crucem sibi ostensam, et prepositam ab ipso recipiente nomine seu racione eius qui fuit in ea crucifixus, uidelicet dominus Ihesus Christus, et ter spuere supra eam. Et decantauerunt recipiens et alii fratres dicti ordinis qui ad hoc erant presentes psalmum _Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum!_ Et dixit ille qui loquitur, per iuramentum suum, quod intencionis sue erat quod cantabant illum psalmum, et hoc preceperunt sibi illa intencione quod unus haberet rem carnaliter cum alio. Interrogatus utrum uiderit quoddam capud quod adoratur, ut dicitur, a fratribus dicti ordinis existentibus in capitulis generalibus, dixit per iuramentum suum quod sic, duodecim uicibus in duodecim capitulis, et specialiter in capitulo quod fuit Parisius, die Martis post festum apostolorum Petri et Pauli ultimo preteritum. Interrogatus quale erat, dixit quod est quoddam capud cum barba quod adorant, osculantur et uocant saluatorem suum. Interrogatus ubi esset, respondit quod nescit ubi sit, uel ubi custoditur. Credit tamen quod magnus Magister ordinis, uel ille qui tenet capitulum, custodit illud. Quo facto, dictus dominus inquisitor peciit ab eo, per iuramentum suum tactis sacrosanctis Euangeliis iterum factum, utrum in deposicione sua propter tormenta, uel metum tormentorum, uel aliqua alia causa, aliquam ueritatem tacuisset, uel falsitatem immiscuisset uel dixisset; qui respondit, per suum predictum iuramentum, quod non, immo puram ueritatem dixerat et meram. Actum presentibus dicto fratre R. priore de Pissiaco, et Guillelmo de Hangesto, et aliis testibus ad hoc uocatis. Item frater Reginaldus de Tremblayo presbiter, prior dicte domus Templi Parisius, in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, in dictis [p. 280] domibus Templi Parisius, iuratus eodem modo de se et de aliis, in dicta causa fidei, plenam, puram et integram dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in predicta domo Parisius, uiginti annis uel circa elapsis, per fratrem Iohannem de Turno thesaurarium tunc temporis dicte domus, presentibus predicto fratre Remundo de Larchent et quibusdam aliis fratribus ipsius ordinis, de quorum nominibus non recolit. Et confessus fuit per iuramentum et recognouit quod, eo recepto, mantello ad collum sibi tradito, et promissione facta de statutis et secretis ordinis obseruandis, ipse qui loquitur, de mandato et precepto dicti recipientis, negauit Christum, et spuit supra crucem clamidis sue semel; dicens, per iuramentum suum super hoc a dicto domino inquisitore repetitum, et iterum prestitum ab ipso priore, quod id quod confessus est uerum est, et quod aliud quam ueritatem ui, uel metu prisionis aut tormenti, non dixit. Actum presentibus dictis fratre Reginaldo, priore de Pissiaco, Guillelmo de Hangesto, et aliis testibus ad hoc uocatis et rogatis. Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, in dicta domo Templi Parisius, in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Guido Delphinus miles, iuratus eodem modo de se et de aliis et dicta causa fidei plenam, puram et integram dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum, quod receptus fuit in ordine predicto in Aruernia, in quadam domo dicti ordinis uocata la Vausete, uiginti sex annis uel circa elapsis, per fratrem Franconem de Bornio, una cum duobus aliis fratribus capellanis qui fuerunt recepti cum eo per dictum fratrem Franconem. Et confessus fuit et recognouit per iuramentum suum quod, eo recepto, promissione ab eo facta de statutis, consuetudinibus et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, predictus recipiens duxit eum ad quemdam locum obscurum, et, ostensa sibi cruce, precepit sibi quod abnegaret prophetam qui passus fuit in ea, et ter [p. 281] spueret supra eam. Qui existens tunc undecim annorum solummodo, ut dicebat, abnegauit prophetam predictum ter, et qualibet uice spuit supra dictam crucem. Postea idem recipiens precepit sibi quod abstineret a mulieribus, et commisceret se cum aliis fratribus, si uellet, et eos similiter admitteret secum ad hoc. Tamen ipse qui loquitur dixit quod hoc non fecit, nec permisit; dicens quod ipsemet aliquos recepit fratres, sed ipse non fecit per istum modum, nec fieri mandauit. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit receptorem suum in ore solummodo, et dixit, per iuramentum suum iterum prestitum, quod ea quæ dixit sunt uera, et quod ui, uel metu prisionis aut tormenti, non dixit aliud quam ueritatem, nec in predicta confessione sua immiscuit falsitatem. Actum presentibus dictis fratre Reginaldo priore de Pissiaco, et Guillelmo de Hangesto, et aliis testibus ad hoc uocatis. Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, in dictis domibus Templi Parisius, in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Iohannes de Niuella, iuratus eodem modo de se et de aliis, in dicta causa fidei, plenam, puram et integram dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod biennio uel circa elapso receptus fuit Capue, per fratrem Symonem preceptorem domus illius loci, presente fratre Iohanne capellano dicti ordinis. Et dixit per iuramentum suum et recognouit quod eo recepto, promissione ab eo facta de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, ipse osculatus fuit recipientem, primo in ore et secundo in umbilico, et tercio retro in fine spine dorsi; dicens per iuramentum suum eciam quod recipiens, preposita sibi cruce, precepit sibi quod abnegaret eam ter, et ter spueret supra eam. Que predicta fecit; sed non recordatur utrum recipiens dixit sibi quod faceret hoc nomine uel racione ipsius qui passus fuit in ea, aut in despectu eiusdem. Quo facto idem [p. 282] inquisitor peciit ab eo, per iuramentum suum tactis sacrosanctis Euangeliis iterum factum, utrum in deposicione sua, propter tormenta, uel metu tormentorum, uel aliqua alia causa, aliquam ueritatem tacuisset, uel falsitatem immiscuisset aut dixisset. Qui respondit per iuramentum suum quod non; immo puram ueritatem dixerat et meram. Actum presentibus dictis fratre Reginaldo priore de Pissiaco, ordinis Predicatorum; magistro Reginaldo de Albigniaco Bituricensi canonico; Guillelmo de Hangesto seniore; Guillelmo de Choque ciue Parisiensi; et Guillelmo de Hangesto, et pluribus aliis testibus ad hoc uocatis et rogatis. Anno, indicione, pontificatu, anno et die quibus supra. Et ego Amisius de Aurelianis dictus le Ratif, clericus sacrosancte Romane Ecclesie, notarius publicus, premissis iuramentorum prestationibus, confessionibus seu deposicionibus et omnibus aliis, prout superius sunt expressa, una cum suprascriptis testibus et magistro Gaufrido dicto Chalop, notario publico, presens interfui, ac, de mandato inquisitoris predicti, huic instrumento publico me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis, una cum dictis magistro Amisio de Aurelianis, eadem auctoritate notario publico, et testibus suprascriptis, presens interfui, et in testimonium premissorum me subscripsi premissis in hac et precedenti peciis simul sutis contentis, et signum meum apposui consuetum uocatus et rogatus. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis, per hoc presens publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, mense octobri, uicesima die eiusdem mensis, pontificatus sanctissimi patris domini Clementis diuina prouidentia pape quinti anno secundo, in religiosi uiri et honesti fratris Guillelmi de Parisius ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice prauitatis in regno [p. 283] Francie, auctoritate apostolica deputati in domo milicie Templi Parisius pro inquirendo contra quasdam personas ibidem existentes, eidem delatas super dicto crimine existentis, nostrum publicorum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Petrus de Tortauilla, frater seruiens dicti ordinis milicie Templi, etatis quinquaginta annorum uel circa, ut dicebat, iuratus ad sancta Dei Euangelia, eidem preposita et ab ipso tacta, dicere in causa fidei, tam de se quam de aliis, plenam, puram et integram ueritatem. Et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod uiginti sex anni sunt elapsi quod receptus fuit in domo de Furchis Senonensis diocesis, per fratrem Iohannem de Turno defunctum, tunc thesaurarium Templi Parisius, presentibus fratre Petro dicto de Cormeliis uel de Turno, non recordatur bene de quo, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Interrogatus de modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod primo fecerunt eum promittere multas obseruancias dicti ordinis, et iurare seruare statuta ordinis; et, hoc facto, recipiens fecit eidem indui mantellum ordinis. Quo facto, idem recipiens duxit eum ad quemdam locum alium et secretum, et, ostensa eidem cruce in qua erat depicta ymago Ihesu Christi, precepit eidem quod abnegaret eum cuius erat ymago, et spueret supra crucem. Quam abnegacionem et spuicionem fecit ter de precepto suo; dicens etiam qui loquitur quod, de precepto ipsius recipientis osculatus fuit eum in fine spine dorsi, postea in umbilico, et tertio in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod post hec idem recipiens dixit eidem quod poterat se commiscere carnaliter cum aliis fratribus, et alii cum eo, si uellent. Dixit tamen per iuramentum suum quod nunquam fecit. Interrogatus si nunquam uidit aliquos fratres recipi in dicto ordine, dixit per iuramentum suum quod sic plures Parisius. Interrogatus utrum per istum modum reciperentur, dixit per iuramentum suum quod sic. Interrogatus quomodo scit, dixit quod uidit. Interrogatus utrum uiderit quoddam capud quod adoratur, ut dicitur, a dictis fratribus, dixit quod non, quia nunquam fuit in [p. 284] capitulis eorum generalibus. Item anno, indictione, pontificatu, anno, mense et die predictis, in ipsius inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia constitutus frater Matheus de Bosco Audemari Beluacensis diocesis, magister domus de Clichiaco, eodem modo iuratus, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Latigniacum Siccum Meldensis diocesis, per fratrem Iohannem de Turno tunc thesaurarium Templi Parisius, presentibus fratre Iohanne de Besencuria et fratre Nicolao Flamingo, fratribus ordinis predicti, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Interrogatus quomodo fuit receptus, dixit per iuramentum suum quod expositis eidem multis preceptis et obseruanciis dicti ordinis, et statutis et secretis, que obseruare promisit et tenere, posuerunt ad collum suum mantellum ordinis; et tunc recipiens duxit eum ad partem, et, ostensa sibi quadam cruce in qua erat depicta ymago Domini nostri Ihesu Christi crucifixi, quesiuit ab eo utrum crederet an ille cuius ymago erat ibi depicta esset Deus, et ipse qui loquitur respondit quod bene credebat quod sic. Et tunc dixit dictus recipiens quod oportebat quod eum abnegaret; et ipse respondit quod aliquo modo non faceret. Et tunc dictus recipiens posuit eum in quodam carcere, in quo stetit usque ad uesperas. Et cum uidisset quod esset in periculo mortis, petiuit quod exiret, et faceret uoluntatem eius. Et tunc, liberatus de carcere, abnegauit ter Ihesum Christum; sed non recolit quod spuerit supra crucem: et propter hoc non recolit, ut dixit, quod erat ita turbatus et territus propter illam abnegacionem, quod uix sciebat quid faciebat. Dixit tamen idem qui loquitur, per iuramentum suum, quod, de precepto dicti recipientis, osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Quo facto, dixit sibi recipiens quod si aliquis calor naturalis moueret eum ad libidinem exercendam, faceret secum iacere unum de fratribus suis et haberet rem cum eo, et permitteret hoc idem similiter sibi [p. 285] fieri ab aliis fratribus. Dixit tamen, per iuramentum suum, quod hoc nunquam fecit. Interrogatus de supradicto capite si aliquid sciret de eodem, dixit per iuramentum suum quod non, quia nunquam fuit in capitulis eorumdem, licet hoc pluries requisiuisset. Dixit eciam ipse qui loquitur, per iuramentum suum, quod ipse et fratres Iohannes de Besencourt, Iohannes de Ionuignie, Radulphus de Hardeuillier, Iohannes de Trocheincourt, Petrus de Sausauley, Reginaldus de Argiuilla et Bernardus de Sommereux fratres ipsius ordinis, condixerant inter se longo tempore antea, quod irent ad Sedem Apostolicam, petituri absolutionem de predictis et licenciam transferendi se ad alium ordinem. Dixit eciam per iuramentum suum quod cum ipse faceret ter in septimana celebrari in quadam capella domus sue, frater Hugo de Paraudo uisitator Francie, ad locum predictum declinans, calicem et omnia ornamenta que erant in capella predicta asportauit, et inhibuit ei ne amplius faceret celebrari. Requisiti uero predicti fratres Petrus de Tortauilla et Matheus, uidelicet quilibet eorum per se et singulariter per iuramentum suum, utrum ui, timore, uel minis aut alia quacumque causa, in deposicione sua dixissent aut immiscuissent aliquam falsitatem, dixerunt, scilicet quilibet eorum singulariter per se, per iuramentum suum, quod non; immo plenam et meram ueritatem dixerant, sine aliqua falsitate. Item anno, indictione, mense, die, pontificatu et anno predictis, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Iohannes de Tortauilla frater dicti ordinis, etatis triginta annorum uel circa, ut dicebat; eodem modo iuratus, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod septem anni sunt elapsi uel circa quod fuit receptus apud Sauigniacum Senonensis diocesis, per fratrem Girardum de Villaribus tunc magistrum seu uisitatorem Francie generalem, presentibus pluribus fratribus dicti ordinis, de quorum nominibus non recolit; et dixit per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo [p. 286] factas de obseruandis statutis, consuetudinibus et secretis ordinis, fuit sibi apportata crux in qua erat depicta ymago Ihesu Christi, et tunc precepit sibi dictus magister qui recepit eum quod ter spueret supra dictam crucem et ymaginem, quod fecit de precepto suo; et postea, de precepto eiusdem recipientis, osculatus fuit eum in inferiori parte spine dorsi, secundo in umbilico, et tertio in ore; et dixit per iuramentum suum quod, hoc facto, recipiens precepit ei quod haberet rem cum fratribus ordinis, si uellet, et propter hoc credens sibi licere sine peccato, bis immiscuit se carnaliter cum quodam qui uocatur frater Guillermus, dicti ordinis, sed nescit ubi moratur nunc. Dixit eciam quod intelligebat racionem predicti mandati sibi facti, quod si illud uicium commisisset cum alio qui non esset de ordine, peccatum fecisset, sed non cum illis de ordine. Requisitus per iuramentum suum utrum ui, uel metu tormentorum, uel timore alicuius pene, seu alia quacumque de causa, aliquam falsitatem dixisset uel immiscuisset in sua deposicione, uel ueritatem tacuisset, dixit per iuramentum suum quod non, sed puram et meram ueritatem dixerat sine falsitate. Item frater Terricus de Remis preceptor domus de Pruneyo Ebroicensis diocesis, etatis quinquaginta annorum uel circa, anno, indicione, mense, die, pontificatu et anno predictis, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, eodem modo iuratus dicere de se et de aliis in causa fidei ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit Remis, per fratrem Iohannem le Verius, de mandato fratris Arnulphide Wissemale, uiginti octo anni uel circa sunt elapsi, presentibus fratre Richardo de Remis, eiusdem ordinis, et aliis de quibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod eo recepto et clamide sibi tradita, post multa precepta dicti ordinis sibi facta super obseruanciis ordinis, magister recipiens fecit se per eum osculari in fine spine dorsi sui, postea in [p. 287] umbilico, et postea in ore, et aportata cruce, fecit eum abnegare eam ter, et Christum qui in ea passus fuerat, et precepit sibi quod non haberet rem cum mulieribus, dicens sibi quod satis erant de hominibus, dando sibi licenciam, secundum quod sibi uidebatur, quod haberet rem carnaliter cum hominibus. Requisitus per iuramentum suum utrum ui, uel metu tormentorum, uel timore alicuius pene, seu alia quacumque de causa, aliquam falsitatem dixisset, uel ueritatem tacuisset, dixit per iuramentum suum quod non, immo meram et puram ueritatem dixit, propter salutem anime sue. Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et anno predictis, in predicti inquisitoris, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Iohannes de Sancto Lupo magister domus de Soisiaco iuxta Tauerniacum, quinquaginta annorum uel circa, ut dicebat, eodem modo iuratus dicere de se et aliis in causa fidei puram et integram ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue in ordine Templariorum, dixit per iuramentum suum quod uiginti anni sunt elapsi quod receptus fuit apud Latigniacum Siccum, per quemdam fratrem dicti ordinis qui uocabatur frater Nicolaus Flamingus, et fuit receptus de mandato fratris Iohannis de Turno tunc thesaurarii Parisius, presentibus tunc fratribus Radulpho de Hardeuiller, et fratre Deodato, et quibusdam aliis fratribus dicti ordinis, de quorum nominibus non recordatur, et fuit cum eo receptus frater Iohannes de Bafemont. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab ipsis receptis factas, super quibusdam obseruanciis dicti ordinis, fuit traditum mantellum illi qui loquitur, et postea fuit per duos fratres ductus ad partem, et fuit compulsus per eos abnegare Ihesum Christum cuius ymago erat depicta in quadam cruce que tenebatur coram eo, et spuere semel supra crucem predictam. Dixit eciam per iuramentum suum quod fuit sibi iniunctum per eos quod non haberet rem cum mulieribus, sed si continere non posset, commisceret se carnaliter cum [p. 288] hominibus. Dixit tamen per iuramentum quod nunquam fecit. Interrogatus si omnes alii recipiuntur per istum modum, dixit per iuramentum suum quod nescit, quia nunquam uidit aliquem recipi; tamen credit quod sic recipiuntur alii. Requisitus de predicto capite, dixit per iuramentum suum quod nunquam uidit illud. Interrogatus per iuramentum suum utrum ui, uel metu tormentorum, uel timore alicuius pene, seu aliqua quacumque de causa, aliquam falsitatem dixisset, uel ueritatem tacuisset, dixit per iuramentum suum quod non, immo ueram et meram ueritatem dixit, propter salutem anime sue. Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et anno predictis, in dicta inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Theobaldus de Bafemont Carnotensis diocesis, frater dicti ordinis, et dispensator dicte domus Templi Parisius, etatis triginta annorum uel circa, ut dicebat, eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod septem anni sunt elapsi uel circa quod ipse fuit receptus in domo de Malo Repastu iuxta Trapas, per fratrem Guidonem preceptorem Carnotensis, presentibus quodam fratre nacionis Picardorum, uocato Petro Picardo, clauigerio dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones per eum factas de obseruando statuta et secreta ordinis, fuit receptus, et positum fuit ad collum suum mantellum ordinis, et per illum qui recepit eum fuit ductus ad partem, et fuit eidem exhibita quedam crux cum effigie Ihesu Christi. Tunc idem recipiens precepit ei quod abnegaret illum qui passus fuit in illa cruce; tunc de precepto suo abnegauit Ihesum Christum ter, et qualibet uice spuit supra crucem. Dixit eciam ille qui loquitur per iuramentum suum quod de precepto illius recipientis osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Quo facto, precepit eidem quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moueret eum, poterat se carnaliter commiscere cum [p. 289] uiris fratribus dicti ordinis. Interrogatus per iuramentum suum utrum omnes alii recipiantur per istum modum, dixit quod nescit pro certo, quia nunquam uidit aliquem recipi; sed credit quod non fuit aliter sibi factum quam aliis. Interrogatus de capite de quo fit supra mencio, respondit per iuramentum suum se nichil scire. Interrogatus per iuramentum suum utrum ui tormentorum, uel metu, minis aut aliqua alia de causa, dixisset aut immiscuisset in deposicione sua aliquam falsitatem, aut tacuisset aliquam ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, immo dixerat puram et meram ueritatem, propter salutem anime sue. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu, anno et loco predictis, presentibus religiosis uiris et discretis fratribus Reginaldo de Albigniaco priore de Pisciaco, Reginaldo de Credolio ordinis Predicatorum; magistris Reginaldo de Foresta Laudunensis, Reginaldo de Albigniaco Bituricensis, et Guillermo de Dolis Dolensis ecclesiarum canonicis, et pluribus aliis clericis et laicis, testibus ad hoc uocatis et rogatis. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis per hoc presens publicum instrumentum quod anno Domini millesimo CCCº VIIº, indicione sexta, mense octobris, uicesima prima die eiusdem mensis, pontificatus sanctissimi patris domini Clementis diuina prouidencia pape quinti anno secundo, in religiosi uiri et honesti fratris Guillermi de Parisius ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie, auctoritate apostolica deputati in domo milicie Templi Parisiensis pro inquirendo contra quasdam personas ibidem existentes, eidem delatas super dicto crimine existentis, nostrum publicorum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Guillelmus de Giaco Bisuntinensis diocesis, frater seruiens de domo et familia maioris Magistri Templi, prepositus harnesiis et animalibus suis, etatis XXX annorum uel circa, ut dicebat, iuratus ad sancta Dei Euangelia eidem preposita et ab ipso tacta dicere in causa [p. 290] fidei tam de se quam de aliis plenam, puram et integram ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod quatuor annis uel circa elapsis receptus fuit apud Marsiliam per fratrem Symonem de Quinciaco, presentibus fratre Gaufrido de Charnaio et quibusdam aliis fratribus dicti Templi qui sunt in Cipro. Item dixit per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis obseruandis, osculatus fuit recipientem in ore, in umbilico et in fine spine dorsi, et aportata sibi cruce, fecerunt eum ter spuere super eam in despectu, et ea intencione ut recipiens, ipse qui loquitur et alii fratres presentes despicerent crucem. Et dixit quod fuerunt duo anni inter festum Penthecostes et natiuitatem beati Iohannis Baptiste, quod ipse uidit in Cipro, in uilla de Limecon, capud illud quod adorant. Interrogatus utrum recipiens dederit ei licenciam habendi rem cum mulieribus, dixit quod ipsi prohibent, sed non prohibent de hominibus. Et dixit quod maior Magister dicti Templi habuit rem cum eo carnaliter ter in una nocte, in Cipro. Requisitus per iuramentum suum utrum ui, uel metu tormentorum, uel timore alicuius pene, seu aliqua alia quacumque de causa, aliquam falsitatem dixisset uel immiscuisset in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram et meram dixerat ueritatem. Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis, dicta uicesima prima die eiusdem mensis octobris, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Gerardus de Gauche miles dicti ordinis, Ruthenensis diocesis, preceptor domus de Bastito diocesis Caturcensis, etatis quadraginta quinque annorum uel circa, ut dicebat, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia ab eo personaliter tacta dicere, in causa fidei, de se et aliis ueritatem, et requisitus de tempore et modo sue receptionis, dixit per iuramentum suum quod in festo apostolorum Petri et Pauli erunt IX anni, quod fuit receptus per fratrem Guigonem Ademari [p. 291] preceptorem Prouincie, presentibus fratribus Gerardo Barascii et Bertrando de Longua Valle militibus, qui fuerunt recepti cum ipso, et fratre Raymundo Roberti preceptore de Bastito, defuncto. Dixit etiam per iuramentum suum quod idem recipiens fecit sibi aportari quamdam crucem paruam, et tunc precepit ei quod abnegaret eum cuius imago erat in cruce; et tunc ipse abnegauit ore, nunquam tamen abnegauit corde. Dixit eciam per iuramentum suum quod idem recipiens eidem precepit quod spueret supra crucem, sed non fecit, ut dixit; sed utrum alii qui cum eo fuerunt recepti spuerunt supra dictam crucem non percepit, quia totus erat territus et turbatus de hoc quod precipiebatur sibi; quod mirum erat. Dixit eciam per iuramentum suum quod idem recipiens precepit quod si aliqui de ordine uellent se commiscere carnaliter cum eo, quod permitteret, et ita tenebantur eum admittere ad hoc, et quod non erat peccatum. Sed dixit per iuramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit requisitus, nec sciuit quod aliquis de ordine hoc faceret. Requisitus utrum fuit osculatus ipsum receptorem, dixit per iuramentum suum quod sic solummodo in ore. Requisitus si uidit recipi aliquos alios fratres, dixit per iuramentum suum quod uidit unum recipi per eumdem preceptorem, et per istum modum fuit receptus. Requisitus quare tantum tardauit dicere ueritatem, respondit per iuramentum suum quod tantum tardauerat dicere ueritatem propter timorem persone, et quia nolebat amittere statum quem habebat magnum in ordine, et pro eo ne fratres dicerent quod esset primus per quem ordo confunderetur et adnichilaretur. Respondit per iuramentum suum utrum ui, aut metu tormentorum uel carceris, aliquam falsitatem dixisset, aut ueritatem tacuisset in sua deposicione, dixit per iuramentum suum quod non, immo puram pro salute anime sue dixerat ueritatem. Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Robertus de Supra Villam de Ysis Sagiensis diocesis, etatis quinquaginta annorum uel [p. 292] circa, ut dicebat, testis eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem; et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit in festo beati Dionisii fuerunt uiginti quatuor anni elapsi, Parisius, in capella domus Templi, per fratrem Iohannem de Turno tunc thesaurarium Parisiensem, et quod fuerunt cum eo recepti frater G. Canis defunctus, et quatuor alii qui omnes sunt mortui; et dixit quod aportato libro recipiens fecit eum iurare statuta quedam ordinis obseruare et osculari librum, et postea idem recipiens ostensa sibi cruce cum ymagine Christi existentis in dicto libro, precepit ei quod abnegaret Christum, quod fecit, ut dixit. Interrogatus quociens abnegauit, dixit per iuramentum suum quod semel, et semel spuit supra crucem et ymaginem. Dixit tamen quod credit quod fecisset eum abnegare et spuere pluries, sed plures fuerunt recepti cum eo, uidelicet quinque, ut uidetur sibi, et ut recipiens expediret se, non fecit eum abnegare et spuere nisi semel, et erat hora prandii. Interrogatus utrum alii fuerant per similem modum recepti, dixit quod nescit, quia statim duxerunt eum extra capellam, ut indueretur uestibus ordinis. Interrogatus utrum omnes alii qui recipiuntur sint per eumdem modum recepti, dixit quod credit firmiter quod sic. Dixit eciam per iuramentum suum quod ille qui eum recepit dixit sibi et aliis qui fuerunt recepti cum eo, quod si aliquis calor naturalis moueret eum ad coeundum, quod melius erat quod fratres sui ordinis scirent secreta sua quam mulieres, et credit quod per hoc iniungeretur sibi quod ipse et alii fratres commiscerent se carnaliter adinuicem. Dixit eciam per iuramentum suum quod de premissis dolens et contrictus confessus fuit hoc penitenciario bone memorie domini Renulphi tunc episcopi Parisiensis, qui uocabatur frater Nicolaus, qui eum de predictis, quatenus poterat et ad eum pertinebat, absoluit, ut dixit, et iniunxit sibi penitenciam salutarem, et nichilominus quia adhuc habebat conscienciam scrupulosam, [p. 293] misit quemdam nepotem suum ad curiam Romanam anno quo fuit indulgencia generalis, et tradidit sibi factum suum in scriptis, ut faceret eum absolui, qui nepos suus fuit mortuus in illa uia in redeundo, et nescit si impetrauit absolucionem suam predictam. Requisitus per iuramentum suum utrum ui, aut metu tormentorum aut carceris, aliquam falsitatem dixisset, aut ueritatem tacuisset in sua deposicione, dixit per iuramentum suum quod non, immo puram pro salute anime sue dixerat ueritatem. Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Petrus Brocart Parisiensis diocesis, agricola dicte domus Templi Parisiensis, etatis quinquaginta annorum uel circa, ut dicebat, testis eodem modo iuratus de se et de aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod quindecim anni uel circa sunt elapsi quod fuit receptus in domo de Malo Repastu, per fratrem Iohannem de Oratorio preceptorem dicte domus de Malo Repastu, presentibus fratre Odone de Coulon, magistro bergerio dicte domus, et quibusdam aliis mortuis nunc, de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per iuramentum suum quod, aportato libro, dictus recipiens fecit eum iurare seruare statuta ordinis, et quod, hoc facto, dictus recipiens fecit sibi aportari quamdam crucem, et fecit ipsum fratrem Petrum spuere ter supra eam in despectu ipsius crucis. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod idem recipiens fecit osculari se ab eo in fine spine dorsi et postea in umbilico, et precepit ei quod si aliquis de fratribus dicti ordinis uellet se cum eo carnaliter commiscere, quod hoc permitteret, et hoc idem faceret cum aliis, si uellet. Requisitus per iuramentum suum utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, aut aliqua alia de causa, falsitatem dixisset, aut ueritatem tacuisset in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non, immo meram et integram pro salute anime sue dixerat ueritatem. Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco [p. 294] predictis, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Petrus de Safet oriundus in Acon, seruiens dicti ordinis, et constitutus in domo maioris Magistri ordinis Templariorum super garnisionibus dicte domus, testis eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei puram, meram et integram dicere ueritatem. Interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod quatuor anni uel quinque sunt elapsi uel circa quod ipse fuit receptus in dicto ordine per dictum maiorem Magistrum, in ciuitate Nicociensi, presentibus fratre Petro de Boucli eiusdem ordinis, fratre Gaufrido Picardo, socio magistri predicti, et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam et per iuramentum suum quod post multas promissiones de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi crucem in qua erat ymago Ihesu Christi depicta, et de precepto dicti recipientis spuit ter supra eam. Dixit tamen per iuramentum suum quod credit quod intencio dicti recipientis esset quod hoc faceret in contemptu Christi; tamen non recordatur quod hoc sibi dixerit oretenus, et hoc pretermisit, ut credit, quia tempus erat prandendi. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem de mandato ipsius in fine spine dorsi et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod idem Magister precepit et inhibuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et quod non denegaret fratribus dicti ordinis aliquid quod ab eo super hoc peterent. Unde dixit per iuramentum suum quod contingit, cum quadam nocte exiret de camera dicti Magistri quidam frater dicti ordinis Yspanus, qui uocabatur Martinus Martini, uocauit eum, et abusus fuit eo carnaliter; et hoc non fuit sibi ausus denegare, propter preceptum quod sibi fecerat dictus Magister. Requisitus per iuramentum suum utrum ui, uel metu, aut aliqua alia de causa, falsitatem dixisset, aut tacuisset ueritatem in sua deposicione, dixit per iuramentum suum quod non, immo puram et integram pro [p. 295] salute anime sue dixerat ueritatem. Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Gaufridus de Charneio miles dicti ordinis, et preceptor totius Normannie, etatis quinquaginta sex annorum uel circa, ut dicebat, testis eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei puram, meram et integram dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod sunt bene triginta septem uel triginta octo anni elapsi uel circa quod fuit receptus in ordine Templariorum apud Stampas, per fratrem Amalricum de Rocha, presentibus fratre Iohanne Francisco preceptore Parisiensi et quibusdam aliis qui mortui sunt. Dixit eciam per iuramentum suum quod, ipso recepto et mantello ad collum posito, aportata fuit sibi quedam crux in qua erat ymago Ihesu Christi, et dixit sibi idem receptor quod non crederet in illum cuius ymago erat ibi depicta, quia falsus propheta erat, nec erat Deus. Et tunc fecit dictus recipiens ipsum abnegare Ihesum Christum ter, ore et non corde, ut dixit. Requisitus utrum spuerit supra ipsam ymaginem, dixit per iuramentum suum quod non recordatur, et credit quod hoc fuit ista de causa quia festinabant se. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit magistrum recipientem ipsum in umbilico; et audiuit dici a fratre Gerardo de Sauzeto preceptore Aruernie, qui dixit fratribus existentibus in capitulo quod tenebat, quod melius erat se commiscere cum fratribus ordinis quam libidinem exercere cum mulieribus; sed nunquam fecit, nec fuit requisitus, ut dixit. Requisitus per iuramentum suum utrum receperit uel fecerit aliquos fratres in ordine predicto, dixit per iuramentum suum quod sic. Dixit eciam per iuramentum suum quod primum quem recepit in ordine, recepit per illum modum per quem fuit receptus; et omnes alios quos recepit, sine aliqua abnegacione uel spuicione uel aliquo inhonesto, [p. 296] secundum prima statuta ordinis recepit; quia iam percipiebat quod ille modus per quem fuit receptus erat nephandus et prophanus, et contra fidem catholicam. Interrogatus utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, uel alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit, aut ueritatem tacuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et integram pro salute anime sue dixerat ueritatem. Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis, uicesima secunda die eiusdem mensis octobris, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Guillermus de Chalou Regine clauigerius domus de la Trace iuxta Soisiacum, etatis triginta quatuor annorum uel circa, ut dicebat; eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei plenam, puram et integram dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Saucayo in bailliuia Stampensi, per fratrem Iohannem thesaurarium Parisiensem qui nunc est, circa instans festum Natiuitatis Domini erunt quatuor anni, presentibus fratre Roberto preceptore de Saucayo, et preceptore de Stampis, cuius cognomen est de Chantuille, sed de suo proprio nomine non recordatur, ut dicit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, eo recepto et clamide ad collum posita, et iuramento ab eo prestito quod obseruaret inter cetera secreta dicti ordinis, dicti preceptores duxerunt eum ad partem, et, ostensa sibi quadam cruce cum effigie Ihesu Christi in quadam missali, dixerunt sibi et preceperunt quod abnegaret Ihesum Christum, et spueret supra crucem ter. Qui respondit, ut dixit, quod nullo modo faceret, cum esset Christianus. Et fuit territus plus quam unquam fuit in uita sua; et statim unus eorum accepit eum per gutur, dicens quod oportebat quod hoc faceret, uel moreretur. Et tunc ipse metu mortis, ut dixit per iuramentum suum, abnegauit ter Ihesum Christum ore, sed non corde, ut dixit. Quo facto, dixit per iuramentum suum quod fecerunt eum iurare dicti [p. 297] preceptores castitatem quantum ad mulieres, dicentes ei quod si aliquis calor naturalis moueret eum, quod poterat se refrigescere cum aliquo de fratribus ordinis; sed dixit per iuramentum suum quod nunquam immiscuit se cum aliquo homine. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit recipientem et alios fratres presentes in ore solum, et tunc recipiens dixit: «Satis est, eamus pransum.» Interrogatus utrum ui, uel metu, uel metu tormentorum uel carceris, uel alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit, aut ueritatem tacuerit in sua deposicione, dixit per iuramentum suum quod non; imo pro salute anime sue puram et integram dixerat ueritatem. Item frater Guillermus de Biceyo Lingonensis diocesis, capellanus maioris Magistri dicti ordinis, eodem modo iuratus et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod duodecim anni uel circa sunt elapsi quod ipse fuit receptus apud Espeilleyum dicte diocesis Lingonensis, per fratrem Hugonem de Paraudo preceptorem tunc balliuie Francie, presentibus fratre Stephano capellano dicte domus. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis factas ab eo, mantellum fuit sibi positum ad collum, et osculatus fuit idem receptus recipientem in ore et postea in fine spine dorsi. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod abnegaret dictum Ihesum Christum, et ter spueret supra crucem, despiciendo Dominum Ihesum Christum qui passus fuit in ea; que fecit ore, et non corde; sicut dixit. Interrogatus utrum aliud fuit sibi iniunctum, dixit per iuramentum suum quod sic; nam dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod si aliquis fratrum dicti ordinis uellet rem habere carnaliter cum eo, quod ipse permitteret; sed ipse nunquam permisit, ut dixit. Interrogatus utrum esset presbyter cum intrauit ordinem predictum, dixit per iuramentum suum quod sic. Interrogatus per iuramentum suum utrum ui, uel metu tormentorum [p. 298] uel carceris, aut alia quacumque de causa, aliquam falsitatem immiscuerit, aut ueritatem tacuerit in sua deposicione, dixit per iuramentum suum quod non; immo pro salute anime sue puram dixerat ueritatem. Item Richardus de Caprosia ordinis Templariorum, testis eodem modo iuratus et interrogatus de modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit Parisius per fratrem Hugonem de Paraudo, presentibus priore fratre Renero de Larchent et preceptore dicte domus, et quibusdam aliis fratribus dicti ordinis. Dixit eciam per iuramentum suum quod, eo recepto et mantello sibi tradito, ac iuramento prestito quod seruaret statuta et secreta dicti ordinis, predicti ostenderunt sibi crucem et ymaginem Ihesu Christi in quodam missali, et preceperunt ei quod abnegaret Deum cuius ymaginem uidebat, et quod ter spueret supra crucem: que fecit ore, sed non corde, sicut dixit. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit recipientem in ore, et non alibi. Interrogatus utrum ui, uel metu tormentorum aut carceris, aliquam falsitatem immiscuerit, aut ueritatem tacuerit in sua deposicione, dixit per iuramentum suum quod non; immo pro salute anime sue puram dixerat ueritatem. Item frater Gancherius de Lienticuria preceptor Remensis, etatis quinquaginta annorum, ut dicebat, testis eodem modo iuratus et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit Parisius, triginta quatuor uel triginta quinque anni sunt elapsi uel circa, per fratrem Amalricum de Ruppe tunc preceptorem Francie. Dixit eciam idem receptus quod, ipso recepto et mantello sibi tradito, et iuramento ab eo prestito inter cetera quod obseruaret statuta et secreta ipsius ordinis, duo fratres, de quorum nominibus non recolit, qui sunt mortui, duxerunt eum ad partem, [p. 299] et, ostensa sibi quadam cruce cum effigie Ihesu Christi, preceperunt ei quod abnegaret Christum, et spueret supra crucem et effigiem Christi in ea depictam. Quod ipse aliquandiu facere recusauit, ut dixit; et tandem compulerunt eum abnegare Christum et spuere supra dictam crucem; quod non fecit corde, sicut dixit, licet ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod statim osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore solummodo. Et dixit eciam dictus frater G. quod dictus recipiens dixit sibi quod ipse et alii fratres debebant se adinuicem iuuare. Requisitus de quo iuuamine intelligebant, dixit per iuramentum suum quod credit quod intelligebant quod commiscerent se adinuicem carnaliter; tamen non expressit uerbo. Requisitus si unquam uidit unum capud quod consueuit portari ad capitula et exhibi fratribus, dixit quod uidit ipsum bis Parisius in duobus capitulis, et dixit per iuramentum suum quod uidit illud capud per fratres dicti ordinis adorari. Interrogatus si umquam fecit uel recepit aliquos fratres in ordine, dixit per iuramentum suum quod sic duos, quorum unus uocatur Pictauinus, presbyter; de nomine alterius non recordatur bene. Interrogatus utrum fecit et recepit illos per illum modum per quem fuit receptus, dixit quod sic, quia si aliter fecisset, positus fuisset in carcere perpetuo, si alii sciuissent. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem immiscuisset, aut tacuisset ueritatem in sua deposicione, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et integram dixerat ueritatem propter salutem anime sue. Item frater Guillermus de Herbleyo elemosinarius domini Regis, etatis quadraginta annorum uel circa, ut dicebat, eodem modo iuratus et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus uiginti anni fuerunt elapsi in festo sancti Michaelis nuper preterito, apud Furcas in Gastinesio diocesis Senonensis, per fratrem Iohannem de Turno thesaurarium quondam Templi Parisius, presente fratre Roberto preceptore tunc dicte domus, [p. 300] nunc defuncto, et fratre Petro de Cormeliis tunc preceptore de Sauigneio. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis, obseruanciis et secretis dicti ordinis obseruandis per eum factas, et mantello sibi tradito, dictus recipiens duxit eum ad partem, et ostendit sibi crucem cum effigie Christi depictam in quodam missali. Et dixit sibi dictus recipiens quod abnegaret Christum cuius ymaginem sibi ostendebat ter, et ter spueret supra crucem et supra Christum. Quod facere perterritus, aliquandiu, sicut dixit, facere denegauit; sed quia recipiens dicebat sibi quod hoc erat de statutis ordinis, et eum ad hoc instantissime compellebat, dictas abnegacionem et spuicionem ore fecit, licet non corde, sicut dixit. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod cum ipse obligaret se ad facienda oscula in fine spine dorsi et alibi, secundum morem et ritum ordinis, dictus recipiens et alii fratres pepercerunt sibi quod non faceret. Dixit eciam per iuramentum suum quod preceptum fuit sibi quod si aliquis calor naturalis moueret eum, quod ipse commisceret se cum aliquo de fratribus, et similiter permicteret fratres dicti ordinis commiscere cum eo, quia sicut erat eis obligatus, ita ipsi erant sibi obligati ad hoc faciendum. Requisitus de capite quod consueuit, ut dicitur, aportari ad capitula et adorari, dixit per iuramentum suum quod uidit illud in duobus capitulis que tenuit frater Hugo de Paraudo uisitator Francie. Et uidit fratres adorare illud; et ipsemet fingebat illud adorare, sed nunquam fecit corde, ut dixit. Et credit quod capud illud sit ligneum, argentatum et deauratum foris. Interrogatus cuius speciei est dictum capud, dixit per iuramentum suum quod uidetur sibi quod habet barbam seu similitudinem barbe. Interrogatus utrum ui, uel metu tormentorum aut carceris, aut aliqua alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit seu dixerit, aut ueritatem tacuerit in sua deposicione, dixit per iuramentum suum quod non; immo plenam, meram et integram, propter salutem anime sue, dixerat ueritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense, pontificatu, diebus et [p. 301] loco predictis, presentibus religiosis et honestis uiris fratribus Reginaldo priore de Pissiaco, Reginaldo de Credolio ordinis Predicatorum, et discretis uiris Clemente de Castellione Niuernensis, et magistro Reginaldo de Albigniaco Bituricensis ecclesiarum canonicis, et pluribus aliis clericis et laicis, testibus ad hec uocatis specialiter et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus sacrosancte Romane ecclesie, notarius publicus, premissis iuramentorum prestacionibus et confessionibus, et omnibus aliis et singulis, prout in carta seu pecia presenti et precedentibus meo signo signatis plenius continentur, una cum scriptis testibus et magistris Gaufrido Enguelor dicto Chalop, Iohanne de Pruuino et Eueno Phili notariis publicis, presens interfui, ac de mandato inquisitoris predicti huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis in hoc et quinque aliis immediate precedentibus peciis, simul sutis, contentis et signo meo signatis, una cum magistris Amisio de Aureliano predicto, Iohanne de Pruuino et Eueno Phili, eadem auctoritate notariis publicis, et testibus suprascriptis, presens interfui, et, de mandato dicti inquisitoris, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum uocatus et rogatus. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis iuramentorum prestacionibus, confessionibus et premissis omnibus in hac presenti carta et precedentibus contentis, signo meo signatis, una cum notariis publicis et testibus supradictis, presens interfui, et, de mandato dicti inquisitoris, hic me suscripsi, et una cum signis et subscriptis dictorum notariorum signum meum consuetum apposui rogatus. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis, per hoc presens [p. 302] publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidentia pape quinti anno secundo, die Lune ante festum apostolorum Symonis et Iude, uidelicet XXIII die octobris, quod in uenerabilis et religiosi uiri fratris Guillermi de Parisius ordinis fratrum Predicatorum, inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia, frater Guillermus de Varnage miles, morans in domo de Belda Bituricensis diocesis, etatis uiginti duorum uel uiginti trium annorum uel circa, personaliter constitutus ut de se et de aliis predicti ordinis milicie Templi eidem inquisitori delatis super dicto crimine diceret ueritatem, et [interrogatus?] de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Foresta iuxta Agirandam Lemouicensis diocesis, per fratrem Raymundum de Vassignac nunc preceptorem de Belda, sex anni uel circa sunt elapsi, presentibus fratribus Hugone de la Depere et Ymbaudo Berruer dicti ordinis, et quibusdam aliis qui sunt mortui. Et dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, iuramento ab eo prestito inter cetera de statutis et secretis ordinis obseruandis, et ostensa sibi cruce cum effigie Ihesu Christi in quodam libro existente, recipiens quesiuit ab eo cuius credebat esse illam effigiem; et ipse qui loquitur respondit quod Domini Ihesu Christi. Et tunc recipiens dixit sibi quod oportebat quod abnegaret eum, et spueret supra crucem et ymaginem predictas ter. Qui, licet inuitus et turbatus ultra quam credibile esset, abnegauit eum semel, et spuit ter supra crucem et ymaginem predictas; hoc faciens, ut dicit, timore ipsorum; et de hoc tantum doluit et fuit turbatus, quod pluries exiuisset ordinem, nisi esset propter timorem amicorum suorum, ne crederent quod ipse exiuisset ordinem propter aliquam aliam malam causam. Item dixit per iuramentum suum quod recipiens iniunxit sibi quod abstineret a mulieribus omnino, et quod si uellet accedere ad fratres suos et commiscere se cum eis, quod non negarent sibi lectum, [p. 303] sed nunquam fecit, ut dixit. Item dixit per iuramentum suum quod dixerunt sibi inter cetera quod unum erat de statutis ordinis ipsorum, quod si aliquis fratrum ipsius ordinis reuelaret alteri aliquod de peccatis uel delictis alicuius fratris sui sibi reuelatum ab eo, quantumcumque graue esset, ipse qui detegeret peccatum seu delictum huiusmodi sibi reuelatum sustineret et haberet penam quam delinquens deberet pro dicto delicto sustinere. Item dixit per iuramentum suum, adhuc a dicto domino inquisitore repetitum et prestitum ab eodem fratre Guillelmo, quod ipse ui, uel metu carceris aut tormenti, non dixit aliud quam ueritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, sed puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Actum loco, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus testibus proximo infrascriptis. Item frater Hymbaudus de Laboyssade, etatis uiginti duorum annorum uel circa, in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, iuratus similiter et requisitus per iuramentum suum de tempore et modo recepcionis sue, ac de se et aliis eiusdem ordinis in causa fidei dicere ueritatem, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit tres anni sunt elapsi uel circa, in domo de Bliandays Lemouicensis diocesis, per fratrem Hymbertum de Comborz preceptorem de Poillac, presentibus fratribus Guillelmo Galebrun preceptore nunc de Viueriis, Guillelmo de Podio Viuaut fratre seruiente dicti ordinis, et quibusdam aliis. Et dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, mantello sibi tradito, et iuramento ab eo prestito inter cetera de statutis et secretis ordinis obseruandis, ac ostensa sibi cruce depicta cum effigie Ihesu Christi in quodam libro, recipiens quesiuit ab eo cuius credebat quod esset illa ymago. Et ipse respondit quod Domini Ihesu Christi. Et tunc recipiens dixit ei quod oportebat quod eum abnegaret, et spueret supra [p. 304] ipsam ymaginem ter. Et cum hoc facere recusaret, fratres predicti ordinis presentes dixerunt sibi quod oportebat quod hoc faceret; et tunc ipse, licet inuitus, abnegauit ter, et qualibet uice spuit supra crucem; sed hoc non fecit corde, licet ore, ut dixit. Item dixit per iuramentum quod recipiens precepit sibi quod abstineret a mulieribus, et quod si aliquis fratrum uellet se commiscere cum eo, quod hoc permitteret; et ipsemet similiter commisceret se cum eis, si uellet, et super hoc dabat ei licenciam; dicens quod dixerunt sibi quod statutum est unum dicti ordinis, quod si aliquis fratrum ipsorum reuelat alicui alii secretum peccatum seu delictum alterius fratris sui sibi ab eo reuelatum, ipse punitur et sustinet penam quam delinquens qui sibi hoc reuelauit sustinere deberet. Item dixit per iuramentum suum, adhuc a dicto domino inquisitore repetitum et prestitum ab eodem fratre Hymberto, quod ipse ui, uel metu carceris uel tormenti, non dixit aliud quam ueritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, sed puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Facte autem sunt hec confessiones et deposiciones a dictis fratribus Guillelmo et Hymberto ordinis milicie Templi, iuramentis ab ipsorum quolibet, ut premittitur, prestitis, Parisius, in domibus fratrum Predicatorum; in presencia, ut premittitur, et camera dicti domini inquisitoris, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus discretis et religiosis uiris priore dicti loci, fratribus Herueo Natalis magistro in theologia, Petro de Condeto, Reginaldo de Credolio et Iohanne de Sancto Vincencio predicti ordinis fratrum Predicatorum, testibus ad hec uocatis et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis iuramentorum prestacionibus et confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in carta seu pecia presenti et precedentibus signo meo signatis [p. 305] plenius continentur, una cum suprascriptis testibus et magistro Gaufrido Enguelor dicto Chalop, notario publico, presens interfui, ac, de mandato inquisitoris predicti, in hoc publico instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis in hac pecia contentis, una cum dictis testibus ac magistro Amisio notario publico, presens interfui, in testimonium premissorum me subscripsi, et signum meum apposui consuetum uocatus et rogatus. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis per hoc presens publicum instrumentum quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione sexta, mense octobris, uicesima quarta die eiusdem mensis, pontificatus sanctissimi patris domini Clementis diuina prouidencia pape quinti anno secundo, in religiosi uiri et honesti fratris Guillermi de Parisius ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, in domo milicie Templi Parisius pro inquirendo contra quasdam personas ibidem existentes eidem delatas super dicto crimine existentis, nostrum publicorum notariorum et infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Iacobus de Molay maior Magister ordinis milicie Templi, iuratus ad sancta Dei Euangelia, eidem preposita et ab ipso corporaliter tacta, dicere de se et aliis in causa fidei plenam, meram et integram ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod XLII anni sunt elapsi quod fuit receptus apud Belnam Eduensis diocesis, per fratrem Ymbertum de Parado militem, presentibus fratribus Amalrico de Ruppe et pluribus aliis fratribus de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas super obseruanciis et statutis dicti ordinis, posuerunt mantellum ad collum suum. Et fecit dictus recipiens apportari [p. 306] in presencia sua quamdam crucem eneam in qua erat figura crucifixi, et dicit sibi et precepit quod abnegaret Christum cuius figura erat ibi. Qui, licet inuitus, fecit; et tunc precepit sibi idem recipiens quod spueret supra eam, et spuit ad terram. Interrogatus quociens, dixit per iuramentum suum quod non spuit nisi semel, et de hoc bene recordatur. Interrogatus, cum uouit castitatem, si sibi fuit aliquid dictum quod commisceret se carnaliter cum fratribus, dixit per iuramentum suum quod non, nec unquam fecit. Requisitus per iuramentum suum utrum alii fratres dicti ordinis per illum modum recipiantur, dixit quod credit quod non fuerit sibi aliquid factum quod non fiat aliis; tamen dixit quod paucos fecit. Dixit tamen per iuramentum suum quod postquam receperat illos quos fecit, precipiebat quibusdam de astantibus ibi quod ducerent eos ad partem, et facerent eis id quod debebant. Tamen dixit per iuramentum suum quod intencionis sue erat quod facerent et preciperent illud eis quod sibi fuerat factum, et per illum modum reciperentur. Requisitus utrum ui, uel metu, tormentorum uel carceris, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit uel immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem propter salutem anime sue. Item anno, indicione, pontificatu, anno, mense et die predictis, in ipsius inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum presencia constitutus frater Iohannes de Cugy custos molendini Parisius, Beluacensis diocesis, LIIII annorum, iuratus eodem modo dicere de se et aliis in causa fidei ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo Parisiensi, IX sunt anni, per fratrem Hugonem de Paraudo, presente fratre Guidone preceptore Carnotensi, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Et dixit eciam quod, eo recepto et facta promissione de statutis et secretis ipsius ordinis obseruandis, dictus recipiens posuit sibi mantellum ad collum, et postea duxit eum [p. 307] retro quoddam altare, aliis remanentibus et dispersis per capellam; tunc fecit se osculari ab ipso recepto primo in ore et post in fine spine dorsi, tercio in umbilico, et postea fecit sibi osculari librum. Dixit eciam per iuramentum suum quod, ostensa sibi quadam cruce in qua erat ymago crucifixi, peciit ab eo utrum crederet in illum cuius ymago ibi erat. Qui, licet responderit quod sic, nichilominus compulsus fuit per eum ad abnegandum Christum, quod inuitus fecit; sed ipse minabatur sibi quod nisi faceret, ipse poneret eum in carcere perpetuo: et fecit eum iurare quod hoc nunquam alicui reuelaret. Dixit eciam per iuramentum suum quod si posset euadere, non fecisset. Dixit eciam per iuramentum suum quod fecit eum bis spuere supra crucem; et tercia uice non spuit supra crucem, sed ad terram. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod cum oportebat ipsum interdum se absentare et ire ad multas diuersas partes, si contingeret quod aliqua uoluntas uel aliquis motus carnalis moueret eum, posset habere rem cum aliquo de sociis suis fratribus, et non cum mulieribus. Requisitus utrum credat quod omnes alii ita recipiantur, dixit per iuramentum suum quod credit quod sic. Interrogatus per iuramentum suum utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit uel immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem propter salutem anime sue. Item frater Petrus de Arblayo Parisiensis diocesis, etatis XLIIII^or annorum, ut dicebat, eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, requisitus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod annus est elapsus quod receptus fuit apud Soysiacum, per fratrem Iohannem thesaurarium, presente fratre Radulpho receptore Campanie, et aliis fratribus dicte domus de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam quod, post multas promissiones de obseruandis statutis et secretis ordinis, fuit sibi traditum mantellum [p. 308] ordinis ad collum, et tunc osculatus fuit receptorem suum et omnes alios fratres. Et hoc facto, thesaurarius et dictus receptor duxerunt eum ad partem, et ostenderunt sibi quamdam crucem in qua erat ymago Ihesu Christi depicta, et fecerunt eum abnegare bis Christum et spuere supra crucem bis. Et dixit per iuramentum suum quod, de precepto recipientis, osculatus fuit eum in inferiori parte spine dorsi, in umbilico et in ore. Item dixit per iuramentum suum quod idem recipiens dixit et precepit sibi quod si non posset continere, quod commisceret se carnaliter cum sociis suis. Tamen dixit per iuramentum suum quod nunquam commiscuit se cum aliquo, nec aliquis cum eo. Interrogatus utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, aut alia de causa, in deposicione sua dixerit aut immiscuerit aliquam falsitatem, aut tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem propter salutem anime sue. Item frater Iohannes de Elemosina prope Pontisaram, clauiger domus de Malo Repastu, etatis XXXII annorum, ut dicebat, eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem. Requisitus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus Parisius, per fratrem Iohannem de Turno tunc thesaurarium Parisius, quinque sunt anni elapsi, presentibus fratre Guillermo de Arblayo elemosinario regis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones quas fecit de obseruandis statutis dicti ordinis, apportata fuit ante eum quedam crux enea in qua erat ymago Ihesu Christi, et peciit ab eo dictus recipiens utrum crederet quod ille cuius erat ymago esset Deus, et ipse dixit quod sic. Tunc fecit eum abnegare Christum ter et ter spuere: uidelicet bis supra crucem et ultimo spuit supra terram, fingens quod spueret supra crucem. Dixit eciam per iuramentum suum quod ille recipiens fecit sibi promittere uotum castitatis quantum ad mulieres; sed dixit sibi quod si uellet et indigeret, commisceret se cum sociis suis. Dixit tamen quod nunquam se immiscuit. Requisitus utrum ui, uel metu carceris [p. 309] uel tormentorum, aut alia quacumque de causa, dixerit aut immiscuerit aliquam falsitatem, aut tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo quod dixit puram et meram ueritatem propter salutem anime sue. Item frater Petrus de Siure filius domini Acherii de Siure militis, etatis sexdecim uel XVII annorum, miles dicti ordinis, morans apud Latigniacum Siccum, iuratus de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit Parisius, in die Cinerum erit annus, per fratrem Hugonem de Paraudo uisitatorem Francie, in camera ipsius. Et dixit per iuramentum suum quod postquam iurauit seruare statuta ordinis, et mantello ad collum suum posito, idem frater Hugo portauit et tenuit ante eum quamdam crucem in qua erat depicta ymago Ihesu Christi, et peciit ab eo utrum crederet in eum cuius ymaginem uidebat. Qui respondit quod sic: tunc dixit sibi quod male credebat, et fecit eum abnegare Ihesum Christum ter et spuere qualibet uice supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit in umbilico et in ore solum. Requisitus utrum aliquis sibi iniunxit quod commisceret se cum sociis suis, dixit per iuramentum suum quod nunquam fuit sibi dictum uel iniunctum. Requisitus utrum ui, aut metu tormentorum, carceris, aut aliqua alia causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Thomas de Quesneyo prope Britolium, etatis XLIII annorum uel circa, testis eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et requisitus de tempore et modo recepcionis sue in dicto ordine, dixit per iuramentum suum quod VIII anni sunt uel circa quod fuit receptus apud Soisyacum Meldensis diocesis, per fratrem Hugonem de Paraudo, presentibus fratre Nicolao Flammingo et quibusdam [p. 310] aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones factas per eum de obseruandis statutis et secretis ordinis, quidam frater uocatus frater Galterius de Brabancia duxit eum retro altare, et, ostensa sibi quadam cruce in qua erat ymago Ihesu Christi, peciit ab eo utrum crederet in eo cuius erat ymago depicta ibi; et respondit quod sic; et tunc, uellet, nollet, fecit eum idem recipiens abnegare Ihesum Christum et spuere ter: uidelicet bis supra crucem, et tercia uice spuit ad terram, fingens spuere super crucem. Interrogatus utrum alii fratres dicti ordinis recipiantur simili modo, dixit quod credit quod sic. Interrogatus quare credit, dixit quod credit pro eo quod fuit ita receptus. Interrogatus quid fuit sibi dictum cum uouit castitatem, dixit per iuramentum suum quod fuit sibi iniunctum quod commisceret se cum aliis fratribus, si indigeret, et hoc idem permitteret aliis. Interrogatus utrum ui, uel metu tormentorum, carceris, aut aliqua alia causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non, immo puram et meram dixerit ueritatem. Item frater Nicolaus de Capella, etatis quinquaginta annorum uel circa, eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et requisitus de tempore et modo recepcionis sue in dicto ordine, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Bello Visu Senonensis diocesis, uiginti anni sunt elapsi, per fratrem I. de Turno tunc thesaurarium Parisiensem, presentibus fratribus Iohanne dicto Le Grant de Laigneuille, et quibusdam aliis qui defuncti sunt. Dixit tamen per iuramentum suum quod, post aliquas promissiones factas de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis, fuit mantellum sibi positum ad collum, et recipiens ostendit sibi crucem quamdam in qua erat ymago Ihesu Christi crucifixi, et peciit ab eo utrum crederet in eo cuius ymago ibi erat; et ipse respondit quod sic. Et tunc fuit compulsus per eum, ut dixit, abnegare Ihesum Christum et spuere ter. Dixit eciam per iuramentum quod osculatus fuit dictum receptorem in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum requisitus quod, in emissione [p. 311] uoti castitatis, fuit sibi dictum quod si aliquis calor naturalis moueret eum, refrigeret sese cum aliis fratribus suis; et hoc pateretur de aliis. Interrogatus utrum ui, uel timore tormentorum, carceris, aut aliqua alia causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixit ueritatem. Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis, uicesima quinta die octobris, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Iohannes de Crotoy, etatis quinquaginta sex annorum, preceptor domus de Seneuieres Meldensis diocesis, eodem modo de se et aliis dicere ueritatem in causa fidei; et requisitus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod XXVI anni sunt elapsi quod fuit receptus apud Montem Suessionensem, per fratrem Herueum de Villa Petrosa militem dicti ordinis, presentibus fratre Baldouino de Theri milite dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruandis statutis dicti ordinis, ille qui recepit eum ostendit sibi ymaginem Ihesu Christi crucifixi in libro, et peciit ab eo utrum crederet in eum cuius figura erat in libro; qui respondit quod sic. Et tunc dixit sibi recipiens quod fatue credebat, et fecit eum ter abnegare Ihesum Christum et ter spuere. Dixit tamen quod cauebat sibi quantum poterat ne spueret supra crucem; fingebat tamen quod spueret supra crucem. Dixit tamen per iuramentum suum quod precepit sibi idem recipiens quod omnino abstineret se a mulieribus; tamen si necessitas carnis urgeret eum, posset se carnaliter cum fratribus commiscere. Requisitus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit in umbilico et in ore. Requisitus utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, aut aliqua alia causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non, immo puram et meram dixerit ueritatem. Item frater Iohannes de Verreria frater seruiens, iuratus eodem [p. 312] modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod triginta anni sunt elapsi quod fuit receptus in domo de Malo Repastu, per fratrem I. Francisci militem dicti ordinis, presentibus fratre Radulpho de Triangulo fratre dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam quod, [post] multas promissiones factas de obseruandis statutis dicti ordinis, aportata fuit quedam crux in qua erat ymago crucifixi; et fecit illum recipiens ter abnegare illum cuius ymago erat ibi depicta, et ter spuere: bis supra crucem et semel ad terram. Dixit eciam per iuramentum suum quod precepit sibi quod abstineret se a mulieribus, et commisceret se cum hominibus. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit recipientem in fine spine dorsi semel, et semel in umbilico, et semel in ore. Requisitus utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, aut alia de causa, in deposicione sua dixerit falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Egidius d'Espernaut sur Aisne diocesis Suessionensis, etatis sexaginta annorum, preceptor domus d'Amblers, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod XXI anni sunt quod fuit receptus in domo Montis Suessionensis, per fratrem Arnulphum de Wissemalle, presentibus fratre Radulpho de Mersin et quibusdam aliis fratribus de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones factas ab eo de obseruandis statutis dicti ordinis, quidam fratres, quorum unus uocabatur frater Baldoinnus de Theri, et alius frater Iohannes le Verius, duxerunt eum ad quamdam aliam partem, et ostenderunt sibi quamdam crucem in quodam missali in qua erat figura Ihesu Christi depicta, et pecierunt ab eo utrum crederet in illum cuius ymago erat ibi; respondit quod sic, et tunc dixerunt quod male credebat, et preceperunt quod abnegaret Christum; quod [p. 313] fecit ter, et ter spuit supra crucem, de mandato eorum. Item dixit per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod abstineret se omnino a mulieribus, sed audacter commisceret se cum fratribus suis, et hoc pateretur ab aliis fratribus. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore solum. Requisitus etiam utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, aut aliqua alia causa, in deposicione sua dixit falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Iohannes Ducis de Tauerniaco preceptor domus de Iuriaco, etatis quinquaginta annorum uel circa, eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod uiginti octo anni sunt elapsi quod fuit receptus Parisius per quemdam fratrem uocatum Monachum Gaudi, preceptorem terre ultramarine, et illa die qua fuit receptus fuerunt recepti quindecim fratres cum eo. Dixit eciam per iuramentum suum quod ille qui recepit eum post multas promissiones factas de statutis et aliis obseruanciis dicti ordinis obseruandis, recipiens fecit sibi aportari unum missale super quo iurauit seruare predicta statuta et obseruancias; posuit mantellum ad collum suum, et peciit ab eo utrum crederet in Ihesum Christum, cuius imago erat depicta in dicto missali, et ipse respondit quod sic, et tunc fecit eum abnegare ter Ihesum Christum, et spuere ter super crucem. Dicit eciam per iuramentum suum quod idem recipiens precepit quod abstineret se omnino a mulieribus, et si indigeret, poterat se commiscere cum fratribus suis, et hoc idem pateretur de aliis fratribus. Interrogatus de capite de quo supra fit mencio, dixit per iuramentum suum quod uidit illud sex uicibus in sex capitulis, et adorauit. Requisitus per iuramentum suum qui tenebat capitula, dixit per iuramentum suum quod frater G. de Belloioco tunc Magister, et frater Hugo de Parando aliquociens. Requisitus per iuramentum suum utrum illi qui cum eo fuerunt recepti modo [p. 314] predicto fuerunt recepti, dixit per iuramentum suum quod credit quod illi et omnes alii sunt et fuerunt recepti per istum modum. Requisitus eciam utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, aut aliqua alia causa, in deposicione sua dixerit falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis, uicesima sexta die octobris, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Iohannes le Moine de Queuures Suessionensis diocesis, morans apud Latigniacum Siccum, etatis quadraginta annorum, ut dicit, eodem modo iuratus de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod bene sunt quatuor decem anni uel circa quod fuit receptus apud Cheurutum in Bria iuxta Coulommiers Senonensis diocesis, per fratrem Hugonem de Pruuino preceptorem de Bria, de mandato fratris Hugonis de Paraudo preceptorem tunc Francie, presente fratre Philippo de Haya et quodam alio fratre uocato Remigio, qui nunc moratur, ut credit, in domo Montis Suessionensis. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et obseruanciis dicti ordinis obseruandis, idem recipiens precepit sibi quod si calor naturalis moueret eum, quod non commisceret se cum mulieribus, sed quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc pateretur de aliis fratribus. Dixit eciam per iuramentum suum quod recipiens, ipso ducto ad partem, fecit aportare quandam crucem in qua erat ymago Ihesu Christi, et peciit ab eo utrum crederet quod ille cuius ymago erat ibi esset Deus; qui dixit per iuramentum suum quod respondit quod sic, et tunc dictus recipiens fecit eum Ihesum Christum, cuius ymago erat ibi, abnegare ter, et qualibet uice spuere. Requisitus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit eum bis solummodo, uidelicet semel in umbilico, et semel in ore. Requisitus de capite de quo fit supra mencio, dixit quod nichil scit, et quod nunquam fuit in capitulis. Et dixit per iuramentum suum quod ipse et quidam frater dicti ordinis uocatus frater Henricus Flamingus [p. 315] condixerant inter se quod irent ad sedem apostolicam ad impetrandum absolucionem suam et licenciam transeundi ad aliam religionem. Requisitus utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, aut aliqua alia causa, in sua deposicione dixit falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Iohannes de Turno thesaurarius Templi Parisiensis, etatis quinquaginta quinque annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod ipse fuerit receptus in domo de Malo Repastu, per fratrem Iohannem de Turno predecessorem suum thesaurarium Templi Parisiensis quondam, triginta duo anni sunt elapsi uel circa, presente fratre Guillelmo de Forgia et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis factas, dictus recipiens duxit ipsum retro altare, et ostendit sibi crucem quamdam in qua erat depicta ymago Ihesu Christi crucifixi, et peciit utrum crederet in illum cuius erat imago picta ibi, qui respondit quod sic; et postea, de mandato dicti recipientis abnegauit Ihesum Christum semel tantum, et spuit supra crucem semel. Dixit eciam per iuramentum suum quod idem recipiens eumdem receptum osculatus fuit post predicta ter, scilicet: primo in fine spine dorsi, secundo in umbilico, et tercio in ore. Requisitus de uoto castitatis quid fuit sibi iniunctum, dixit per iuramentum suum quod inhibitum fuerit sibi ne cognosceret mulieres, sed si aliquis calor naturalis moueret eum, poterat se commiscere cum fratribus suis; et hoc similiter pateretur de eis; dixit tamen per iuramentum suum quod nunquam fecit, nec uidit aliquem qui faceret. Requisitus per iuramentum suum utrum illos fratres quos recepit modo quo fuit receptus receperit, dixit quod sic. Requisitus de capite de quo fit mencio supra, dixit per iuramentum suum quod uidit semel quoddam capud depictum in quadam assere, quod ipse adorauit in quodam capitulo, et alii [p. 316] similiter. Requisitus utrum ui, uel metu tormentorum aut carceris, aliqua alia causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non, immo puram et meram recognouit ueritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense, pontificatu, loco et diebus predictis, presente religioso fratre Reginaldo de Credolio ordinis Predicatorum, nobilibus uiris domino Hugone de Cella milite, ac Guillelmo de Choques ciuitate Parisiensi, et pluribus aliis testibus, ad premissa, dictis diebus uicesima quarta, uicesima quinta et uicesima sexta octobris acta, uocatis specialiter et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia et in precedentibus signo meo signatis plenius continentur, una cum suprascriptis testibus et magistris Iohanne de Pruuino, Gaufrido Enguelor dicto Chalop, Eueno Phili et Iacobo de Virtuto publicis notariis, presens interfui, et, de mandato dicti inquisitoris, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo solito signaui rogatus. Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis actis, dicta die XXIIII^a octobris, presens una cum dictis testibus et notariis publicis hic subscriptis, presens interfui, in testimonium premissorum me subscripsi, et signum meum apposui consuetum uocatus et rogatus. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti carta et in precedentibus signo meo signatis plenius continentur, una cum testibus predictis ac suprascriptis notariis, presens interfui, hic me subscripsi, et una cum signis et subscripcionibus ipsorum notariorum signum meum apposui rogatus. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, [p. 317] publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in tribus cartis seu peciis immediate precedentibus signo meo signatis plenius continentur, una cum suprascriptis testibus et magistris Amisio de Aureliano, Iohanne de Pruuino, Gaufrido Enguelor dicto Chalop et Eueno Phili publicis notariis, presens interfui, et de mandato dicti inquisitoris huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, signoque meo solito signaui rogatus. In nomine Domini amen. Anno eiusdem millesimo trecentesimo septimo, indicione sexta, mense octobris, uicesima septima die eiusdem mensis, pontificatus sanctissimi patris domini Clementis diuina prouidencia pappe quinti anno secundo, per presens publicum instrumentum pateat uniuersis quod in religiosi et honesti uiri fratris Guillelmi de Sancto Euurcio prioris conuentus Predicatorum Parisius, commissarii, religiosi et honesti uiri fratris Guillermi de Parisius inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie, auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia, in domo Templi Parisiensis, personnaliter constitutus frater Bernardus de Brocia custos domus de Sarnay, etatis quinquaginta annorum, ut dicebat, testis iuratus de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit in domo de Malo Repastu, per fratrem Iohannem de Turno thesaurarium tunc Parisiensem, decem anni sunt elapsi uel circa, dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, ille qui recepit eum precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico, quod fecit, et postea in ore; quo facto, ostendit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Ihesu Christi, et fecit eum abnegare Ihesum Christum et spuere semel super crucem. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, sed dabat sibi licenciam commiscendi se carnaliter cum fratribus suis, et quod pateretur de sociis suis hoc. Idem requisitus de capite de quo fit mencio supra, dixit per [p. 318] iuramentum suum quod nichil scit. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, dixit aliquam falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Petrus de Grumesnil Beluacensis diocesis, presbyter dicti ordinis, etatis XXVII annorum uel circiter, iuratus eodem modo, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Sommerens, in instanti festo Omnium Sanctorum erunt quatuor anni uel circa, et fuit receptus per fratrem Robertum de Sancto Pantaleone, presentibus domino Auberto dicti ordinis presbytero, et fratre Guillelmo de Montemorencio. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruandis statutis dicti ordinis factas, dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico, et postea in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem eneam in qua erat ymago Ihesu Christi crucifixi, et peciit ab eo utrum crederet in eum cuius ymago erat ibi, qui respondit quod sic, et tunc ipse dixit: Oportet quod tu abneges eum ter. Et tunc ipse abnegauit ter, et spuit semel supra crucem, et ore tantum modo, et non corde. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si aliquis calor naturalis moueret eum, quod commisceret secum fratribus suis. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec ab eo fuit petitum. Dixit eciam per iuramentum suum quod de capite nichil scit. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, dixerit aliquam falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non, immo dixit ueritatem. Presentibus domino Petro de Bleuon, fratre Amodeo ordinis Sancti Augustini, bachalario in theologia, priore Sancti Augustini Parisiensis, magistro Iohanne de Crespeio, P. de Pruneto, fratre Iohanne de Ruella ordinis Predicatorum. Item frater Thomas de Breele presbyter dicti ordinis, etatis XXX annorum uel circa, iuratus eodem modo et requisitus dicto [p. 319] tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo templi Attrebatensis, octo anni sunt elapsi, per fratrem Guillermum Normannum preceptorem balliuie, presentibus fratre Petro de Sacco, fratre Symone dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod propter multas obseruancias dicti ordinis, et posito sibi mantello ad collum, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Ihesu Christi depicta, et precepit sibi in uirtute obediencie quod ter spueret super crucem in despectu eius qui passus fuerat in ea, et quod negaret eum, quod facere recusauit quantum potuit, et tamen hoc fecit finaliter, ductus timore ne incarceraretur. Dixit eciam per iuramentum suum quod osculatus fuit dictum receptorem in umbilico et in ore solum. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus receptor iniunxit sibi quod si aliquis calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et quod hoc pateretur de aliis fratribus suis. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. De capite, dixit quod nichil scit. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Guido de Oratorio, frater dicti ordinis seruiens, preceptor domus de Sablonnieres, etatis sexaginta decem annorum uel circa, iuratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Moisiacum Meldensis diocesis, illo anno quo fuit ultimum concilium Lugduni, per fratrem Petrum Normanum militem, magistrum de Alneio, presentibus fratre Alberto Grognay milite, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post promissiones de obseruando statuta ordinis, fuit receptus, et postea idem receptor asportauit sibi unam crucem in qua erat ymago Ihesu Christi, et fecit eum spuere ter super crucem in despectu crucis. Requisitus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit eum in fine spine dorsi et [p. 320] in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc pateretur de fratribus suis. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Radulphus Quarre ordinis predicti, etatis triginta quinque annorum uel circa, iuratus eodem modo, et requisitus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit Parisius, per fratrem Iohannem thesaurarium Parisiensem qui nunc est, quatuor anni sunt elapsi. Dixit per iuramentum suum quod recipiens, post multas promissiones de obseruandis statutis ordinis, posuit sibi mantellum ad collum, et postea ostendit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Ihesu Christi, et precepit ei quod abnegaret illum cuius ymago erat ibi, et quod spueret ter supra crucem, quod fecit. Requisitus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit recipientem ter, primo in fine spine dorsi, secundo in umbilico, et tercio in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc pateretur de fratribus suis. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item dicta die, scilicet Veneris ante festum Symonis et Iude, frater Parisetus de Bures Lingonensis diocesis, frater bergerius apud Latigniacum Siccum, etatis quadraginta quinque annorum uel circa, iuratus eodem modo, et requisitus de tempore et modo suæ recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo Boni Loci Trecensis diocesis, per fratrem Ymbertum militem dicti ordinis, tresdecim anni sunt elapsi. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et obseruanciis dicti ordinis factas, [p. 321] et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico; quod fecit. Dixit eciam per iuramentum suum quod in presencia omnium ibidem assistencium ostendit sibi quamdam crucem, et peciit ab eo idem recipiens utrum crederet in illo qui passus fuerat in cruce, et ipse dixit quod sic, et tunc ille precepit sibi quod abnegaret Ihesum Christum ter, et quod spueret ter supra crucem, et hoc ipse fecit ter. Dixit eciam per iuramentum suum quod iniunxit sibi dictus receptor quod, si calor naturalis moueret eum, commisceret se cum sociis suis, et hoc a sociis suis pateretur. Tamen dixit per iuramentum suum quod nunquam fecit. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non, immo dixit ueritatem. Item frater Guillelmus de Yuriaco frater seruiens dicti ordinis, etatis sexaginta annorum et amplius, ut dicebat, iuratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Yuriacum in Veuquecinio, per fratrem Ymbertum thesaurarium tunc Parisius, et dixit quod quadraginta anni sunt quod fuit receptus, non recordatur de nominibus presencium, quia mortui sunt. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas obseruancias dicti ordinis factas, dictus receptor precepit sibi quod oscularetur eum in ore et in umbilico, quod fecit. Et iniunxit sibi quod, si calor naturalis moueret eum, commisceret se cum fratribus suis, et hoc pateretur de aliis fratribus. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem, et fecit eum super crucem spuere ter et ter abnegare Ihesum Christum, et fecit, ut dixit, inuitus. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Odo de Latigniaco Sicco, etatis quinquaginta annorum uel circa, ut dicebat, iuratus eodem modo et requisitus de tempore [p. 322] et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Latigniacum Siccum, uiginti duo anni uel circa sunt, per fratrem Nicolaum Flamingum, presentibus fratre Nicolao de Puiseus, fratre N. de Laigneuilla, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis dicti ordinis factas, et posito mantello ad collum, iniunctum fuit sibi per recipientem predictum quod omnino se abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum hominibus. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod abnegaret Deum, et quod spueret supra crucem, et ipse Ihesum Christum negauit semel tantum, et spuit similiter semel; et postea osculatus fuit eum in ore solummodo. Per iuramentum suum, dixit tamen, quod fuit sibi preceptum quod oscularetur eum alibi, uidelicet in fine spine dorsi et in umbilico, et ipse non fecit, nec facere uoluit. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Guillermus de Monteforti Amalrici, alias dictus le Berchier, etatis quinquaginta annorum uel circa, ut dixit, eodem modo iuratus et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod triginta anni sunt elapsi quod fuit receptus per fratrem Nicolaum Flamingum, apud Latigniacum Siccum, presentibus fratre Nicolao de Berniaco, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis dicti ordinis obseruandis, dictus receptor ostendit sibi quamdam crucem in qua erat depicta ymago Ihesu Christi, et fecit eum abnegare ter et spuere ter supra crucem. Dixit eciam per iuramentum suum, quod idem receptor precepit sibi quod omnino abstineret a commiscione mulierum, et si contingeret quod uellet explere libidinem suam, hoc faceret cum aliquo de fratribus suis, et non cum mulieribus. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem [p. 323] uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Stephanus de Domont dicti ordinis, etatis quinquaginta annorum, iuratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod ipse fuit receptus apud Castelier in Viromandia, uiginti anni sunt elapsi uel circa, per fratrem Iohannem de Maimbressi militem dicti ordinis. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones dicti ordinis, dictus recipiens precepit sibi et iniunxit quod omnino abstineret se a mulieribus, et quod, si calor naturalis moueret eum, commisceret se cum fratribus suis. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem in quodam missali in qua erat ymago Ihesu Christi, et fecit eum ter negare Ihesum Christum, et spuere ter supra ymaginem. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit eum in fine spine dorsi et in umbilico. Dixit eciam per iuramentum suum quod uidit recipi quemdam fratrem uocatum Robertum, nepotem fratris Garini de Grandiuillari, et dixit per iuramentum suum quod eodem modo fuit receptus per auunculum predictum fratrem Garinum. Requisitus qualiter scit quod ita fuit receptus, dixit quod presens erat, et uidit. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Bernardus de Parisius presbyter dicti ordinis, etatis quinquaginta annorum, iuratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Latigniacum Siccum, per fratrem Radulphum de Gisi dicti ordinis, receptorem Campanie, in septimana post Cineres erit annus, presentibus fratre Petro de Siure milite dicti ordinis, et quodam capellano uocato fratre Petro. Dixit eciam per iuramentum suum quod recipientem osculatus fuit in umbilico; et postea dixit per iuramentum suum quod, [p. 324] ostenso sibi quodam missali in quo erat crux, et in quo erat depicta ymago Ihesu Christi, precepit sibi quod abnegaret illum cuius ymago representabatur ibi, qui licet inuitus abnegauit ore, licet non corde, ut asserit, immo doluit quantum potuit. Requisitus utrum spueret supra crucem, dixit quod sic, bis. Requisitus utrum osculatus fuerit recipientem alibi quam in ore, dixit quod sic in umbilico et in ore, et non alibi, ut dixit. Dixit eciam quod dictus recipiens precepit sibi quod omnino abstineret a cognicione mulierum; uolebat tamen et iniungebat quod, si uellet implere suam libidinem, posset cum uno de suis fratribus commiscere. Dixit tamen per iuramentum quod nunquam accidit sic, nec unquam fuit requisitus. Requisitus ultrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Iacobus de Rubeomonte grangiarius de Sommeurens, etatis sexaginta decem annorum, iuratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Parisius, per fratrem Franconem de Bornio preceptorem Prouincie, quadraginta anni sunt elapsi uel circa, presentibus fratre Hugone de Paraudo et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et obseruanciis dicti ordinis factas, dictus receptus ipsum receptorem osculatus fuit in umbilico tantum semel. Dixit eciam per iuramentum suum quod precepit sibi dictus recipiens quod spueret supra crucem, quod fecit contra uoluntatem suam; fecit tamen, quia iniungebatur sibi in uirtute obediencie promisse ab eo. Dixit tamen per iuramentum suum quod receptor precepit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et quod commisceret se cum aliquo de fratribus suis si indigeret, et hoc pateretur ab aliis. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Arnulphus de Fontanis subtus Montem Desiderii, [p. 325] etatis sexaginta annorum uel circa, iuratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Soissiacum, circa instans festum Crucis celebrate erunt quindecim anni, per fratrem Iohannem de Turno thesaurarium Parisiensem. Dixit eciam per iuramentum suum quod per receptorem suum fuit sibi ostensa quedam crux in qua erat ymago Ihesu Christi picta; et dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens fecit ipsum dictum Ihesum Christum abnegare ter et ter spuere supra crucem. Dixit eciam per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod abstineret se a mulieribus, et commisceret se cum fratribus suis, si indigeret. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Acta fuerunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu, anno et loco predictis, presentibus fratre Iohanne de Ruella ordinis Predicatorum, magistris Reginaldo de Albigniaco Bituricensi canonico, Guillelmo de Choques ciue Parisiensi, et pluribus aliis clericis et laicis, testibus ad hoc uocatis specialiter et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia et precedentibus signo meo signatis continentur, una cum suprascriptis testibus et magistris Iohanne de Pruuino et Iacobo de Virtuto notariis publicis, presens interfui, et, de mandato predicti commissarii, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia et duabus [p. 326] precedentibus signo meo signatis continentur, una cum suprascriptis testibus et magistris Amisio de Aureliano et Iohanne de Pruuino notariis publicis, presens interfui, et, de mandato predicti commissarii, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis per hoc presens publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina Prouidencia pape quinti anno secundo, die Veneris in uigilia apostolorum Symonis et Iude, uidelicet XXVII die octobris, in presencia religiosi uiri fratris Nicolai de Anisiaco ordinis Predicatorum, commissarii dati a uenerabili et religioso uiro fratre Guillelmo de Parisius predicti ordinis Predicatorum, inquisitore heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, Parisius, in domo Templi, pro inquirendo contra personas eidem inquisitori delatas, super dicto crimine existentes, mei notarii publici et testium subscriptorum presencia personaliter constitutus frater Michael de Sancto Mannyo Ambianensis diocesis, clauiger in domo de Latigniaco Sicco, quinquagenarius uel circa, iuratus ad sancta Dei Euangelia eidem preposita, et ab eo corporaliter tacta, dicere in causa fidei de se et de aliis personis sui ordinis plenam et integram ueritatem, et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum quod bene sunt XXIII anni uel circa elapsi, quod ipse fuit receptus in domo de Monte Suessionis, per fratrem Henricum de Villa Petrosa militem, magistrum balliuie Suessionensis, et fuerunt presentes in dicta recepcione frater Arnulphus de Villa Sauerii, frater Henricus bergerius illius ordinis, et plures alii de quorum nominibus non recolit. Item dixit per iuramentum suum quod, post iuramentum ab eo prestitum de statutis et secretis ordinis obseruandis, magister predictus qui eum recepit posuit sibi mantellum ad collum, et postea ipse osculatus fuit ipsum recipientem, de mandato eiusdem, et alios fratres in ore, [p. 327] et deinde recipiens fecit apportari quamdam crucem cum effigie Ihesu Christi, et iniunxit sibi, in uirtute obediencie, quod abnegaret illum cuius ymago erat in ea ter, et ter spueret supra crucem; et tunc ipse qui loquitur fuit multum territus, et admirando, dixit recipienti: Domine, pro Deo caueatis quod uos dicitis; dicens ei: Domine, quomodo faciam ego hoc? Et recipiens adhuc sibi precepit, in uirtute obediencie, quod hoc faceret, et tunc ipse qui loquitur, licet inuitus, ore, sed non corde, ut dicit, ter abnegauit eum, et ter spuit supra crucem et ymaginem predictam. Item dixit quod recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico. Item dixit per iuramentum quod recipiens precepit ei quod abstineret a mulieribus, et quod si calor naturalis moueret eum, quod ipse iret ad fratres suos, et ipsos similiter admitteret ad mutuum concubitum; sed ipse nunquam fecit, nec super hoc fuit requisitus. Item requisitus, dixit per iuramentum quod nichil scit de capite quod dicuntur adorare, quia nunquam fuit in capitulis generalibus, ut dicit. Item dixit per iuramentum adhuc ab eo super hoc prestitum, quod ui, uel metu carceris aut tormenti, non dixit aliud quam ueritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Adam marescalcus in domo de Monte Suessionis, predicti ordinis milicie Templi, quadragenarius uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum quod, post tres dies infra instantem Natalem Domini erunt tres anni elapsi, ipse fuit receptus in dicta domo de Monte Suessionis, per fratrem Girardum de Villaribus militem, magistrum balliuie Suessionensis, presentibus fratre Guillelmo de Platea et fratre Roberto capellano dicte domus. Item dixit per iuramentum suum quod, post iuramentum ab eo prestitum de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi a recipiente ad collum posito, osculatus fuit recipientem et alios fratres. [p. 328] Et postea recipiens duxit eum ad partem, et ostendit sibi unam crucem cum ymagine Ihesu Christi, et quesiuit ab eo cuius esset ymago illa, et ipse respondit quod Ihesu Christi; et recipiens dixit sibi quod oportebat quod abnegaret eum, et spueret supra eam. Et tunc ipse fuit multum territus et in tantam admirationem raptus, quod uix sciebat quid faciebat; et recipiens iniunxit sibi, in uirtute obediencie, quod hoc faceret, dicens quod hoc erat de statutis ordinis; et tunc ipse qui loquitur, licet inuitus, ore, sed tamen non corde, ut dicit, abnegauit eum ter, et spuit ter supra crucem et ymaginem predictas, dicens quod libentius dimisisset mantellum et recessisset, si ausus fuisset. Item dixit quod recipiens fecit se osculari ab ipso in umbilico. Item dixit per iuramentum quod receptor predictus iniunxit sibi quod abstineret a mulieribus, et quod, si calor naturalis moueret eum, accederet ad fratres suos, et eos similiter admitteret ad mutuum concubitum. Dixit tamen per iuramentum quod nunquam fecit, nec fuit super hoc ab aliquo requisitus, sed credit per iuramentum quod alii fratres ita recipiantur: nunquam tamen fuit in recepcione alicuius. Item dixit per iuramentum quod nunquam uidit capud quod adorare dicuntur. Item dixit, per iuramentum super hoc ab eo adhuc prestitum, quod ui, uel metu carceris aut tormenti, non dixit aliud quam ueritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Nicolaus de Puteolis prope Luparam Parisiensis diocesis, custos domus de Messelent, etatis quinquaginta annorum uel circa, eodem modo iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod bene sunt uiginti tres anni uel circa elapsi quod fuit receptus in domo de Yuriaco in Veuqesino Parisiensi, per fratrem Iohannem de Turno tunc temporis thesaurarium Templi Parisiensis, presentibus fratre Roberto de Plesseyo et quatuor aliis qui iam sunt mortui. Item dixit per iuramentum suum quod, post iuramentum ab eo [p. 329] prestitum de statutis, consuetudinibus, obediencia et secretis ordinis obseruandis, recipiens posuit sibi et firmauit mantellum ad collum, et quod ipse qui loquitur osculatus fuit recipientem predictum et alios fratres, de mandato eiusdem, in ore. Et postea predictus thesaurarius qui eum recepit, traxit eum ad partem, et fecit se osculari ab eo in umbilico et in fine spine dorsi. Et postea ostendit sibi in quodam libro crucem depictam cum effigie Ihesu Christi, et precepit sibi, in uirtute obediencie, quod spueret ter supra crucem et ymaginem predictas, in despectu prophete qui fuit in dicta cruce crucifixus; et tunc ipse qui loquitur super ipsas crucem et ymaginem spuit ter, credens hoc esse de statutis ordinis, que adhuc ignorabat. Item dixit quod receptor predictus sibi precepit quod abstineret a mulieribus, et quod si calor naturalis moueret eum, quod ipse et fratres sui se commiscerent adinuicem carnaliter, si esset aliquis qui hoc uellet facere; quod nunquam fecit, nec fuit super hoc requisitus, ut dicit. Item dixit quod nichil scit de capite quod adorare dicuntur, et credit quod alii fratres dicti ordinis simili modo recipiantur. Item dixit, per iuramentum suum super hoc ab eo adhuc prestitum, quod ui, uel metu carceris aut tormenti, non dixit aliud quam ueritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Robertus de Sarnaco Beluacensis diocesis, preceptor domus de Mortuofonte Suessionensis diocesis, predicti ordinis milicie Templi, quadragenarius uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod in festo sancti Andree instante erunt nouem anni uel circa, quod fuit receptus in domo de Berneual Ambianensis diocesis, per fratrem Garinum de Magno Villari magistrum de Pontiuo, presentibus defunctis I. de Cernay, fratre Laurencio senescallo dicte domus, fratre Petro de Limecourt, et aliis de quorum nominibus non recolit. Item dixit per iuramentum suum quod, post iuramentum prestitum [p. 330] ab eo de statutis et secretis ordinis obseruandis, recipiens posuit sibi mantellum ad collum, et osculatus fuit ipsum in ore, et similiter, de mandato recipientis, osculatus fuit alios fratres. Item dixit per iuramentum quod recipiens ostendit sibi crucem cum effigie Ihesu Christi depictam in quodam libro, et dixit sibi quod oportebat ac sibi iniunxit in uirtute obediencie quod abnegaret crucem in qua erat effigies predicta ter, et ter spueret supra eam; quod fecit ore, licet inuitus, et non corde, et plus uoluisset tunc esse Rome quam hoc fecisse, et postea recipiens fecit se osculari ab ipso recepto in umbilico. Item dixit per iuramentum suum quod recipiens iniunxit sibi, in uirtute obediencie, quod abstineret a mulieribus, et dedit sibi licenciam quod si calor naturalis moueret eum, quod ipse accederet ad fratres suos, et eos admitteret ad mutuum concubitum; sed nunquam fecit, ut dicit. Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis simili modo recipiantur, tamen ipse non fuit in recepcione alicuius. Item dixit, per iuramentum suum ab eo super hoc iterum prestitum, quod ui, uel metu carceris aut tormenti, seu alia causa, non dixit aliud quam ueritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Odo de Wirmis Beluacensis diocesis, magister carpentarius in domo Templi Parisiensis, sexagenarius uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum ab eo super hoc prestitum, quod bene sunt XVI anni uel circa elapsi quam fuit receptus in domo Parisiensi, per fratrem Iohannem de Turno tunc temporis thesaurarium Templi Parisiensis, presentibus fratre Guidone preceptore Carnotense, fratre Petro preceptore domus Parisiensis, et aliis de quorum nominibus non recolit. Item dixit per iuramentum suum quod eo recepto, iuramento ab ipso prestito de statutis et secretis ordinis obseruandis, aportata ibi cruce cum effigie Ihesu Christi, recipiens peciit ab eo si [p. 331] credebat quod esset Ihesus Christus cuius ymago ibi erat, et ipse respondit quod sic, et tunc idem recipiens precepit ei et iniunxit, in uirtute obediencie, quod abnegaret ter illum cuius ymago erat ibi, et ter spueret supra eam, propter quod ipse fuit multum territus, et finaliter ipse ore, sed non corde, ut dicit, abnegauit ter ipsum cuius ymago erat ibi, et ter spuit supra crucem et ymaginem predictas. Item dixit per iuramentum quod osculatus fuit eumdem recipientem, de precepto eiusdem, in umbilico. Item dixit per iuramentum suum quod recipiens precepit sibi quod abstineret a mulieribus, et quod si calor naturalis moueret eum, quod haberet rem carnaliter cum fratribus suis, et similiter eos ad concubitum admitteret. Sed ipse nunquam fecit, ut dicit, nec super hoc extitit requisitus. Dicens quod multociens fuit sibi preceptum et inhibitum ab illo qui tenebat capitulum quod nullo modo reuelaret predicta secreta ordinis. Item dixit per iuramentum suum quod uidit recipi simili modo fratrem Petrum, natum prope Yuriacum, agricolam domus de Orengi, et fratrem Iohannem eius fratrem morantem in domo de Puteolis iuxta Luparas, et abnegare et spuere sicut supra. Item dixit, per iuramentum suum ab eo super hoc iterum prestitum, quod ui, uel metu carceris aut tormenti, seu alia causa, non dixit aliud quam ueritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Facte autem fuerunt confessiones et deposiciones hec a dictis quinque fratribus immediate precedentibus singulariter, ut premittitur, iuramentis ab ipsorum quolibet ut supra dicitur prestitis, in presencia dicti fratris N. commissarii predicti domini inquisitoris prefati, loco, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis uiris fratribus Raymundo de Tholosa et Rogerio de Apulia ordinis Heremitarum Sancti Augustini, et domino Clemente de Castellione canonico Niuernensi, testibus ad hoc uocatis et rogatis. Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis [p. 332] diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis dicta XXVII die octobris actis, in hac supra et in precedenti peciis simul sutis contentis, presens una cum immediate suprascriptis testibus interfui, et in testimonium premissorum me subscripsi, et signum meum apposui consuetum uocatus et rogatus. Anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, die Veneris, in uigilia sanctorum Symonis et Iude, pontificatus sanctissimi Patris ac domini nostri domini Clementis diuina Prouidencia pappe quinti anno secundo, in presencia religiosi et honesti uiri fratris Durandi de Sancto Porciano ordinis fratrum Predicatorum, commissarii in causa fidei a religioso et honesto uiro fratre Guillelmo de Parisius domini pappe capellano, illustris regis Francie confessore, ac inquisitore heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, ac in mei notarii et testium infrascriptorum ad hoc uocatorum specialiter et rogatorum personaliter constitutus, frater Guillelmus de Hermont presbyter ordinis milicie Templi, etatis uiginti octo annorum uel circiter, ut dicebat, receptus per fratrem Iohannem de Turno thesaurarium quondam dicti Templi, requisitus per suum iuramentum ad sancta Dei Euangelia corporaliter ab eo tacta prestitum, quod deponeret meram et puram ueritatem sine aliqua falsitate in causa fidei de se et de aliis, que dictus inquisitor duxerit requirenda, et primo requisitus de loco in quo fuit receptus, dixit per iuramentum suum quod apud Latigniacum Siccum, et sunt sex anni elapsi postquam fuit receptus, et stetit in dicto ordine. Requisitus qui fuerunt in recepcione eius, dixit per iuramentum suum quod frater Radulphus de Grandi Villari et alii quidam fratres qui sunt iam mortui. Requisitus de modo recepcionis sue, dicit per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruanciis dicte religionis, et recepto mantello, preceptum fuit ei a dicto thesaurario quod abstineret se a mulieribus, et si urgeretur aliquo calore carnali, poterat commisceri cum fratribus dicti ordinis. Deinde oblata fuit sibi quedam crux, et petitum fuit ab ipso quem [p. 333] representabat ipsa crux. Qui respondit quod crucem Domini nostri Ihesu Christi, et peciit dictus thesaurarius si credebat in eum: qui respondit quod sic; et tunc dixit sibi quod male credebat, nec saluari poterat in hac fide, qui fuit falsus propheta; et tunc iniunxit sibi, uirtute obediencie, quod in despectu ipsius Christi spueret ter supra crucem, et hec primo renuit facere. Dictus frater Radulphus de Grandi Villari propter hoc accepit eum uiolenter per pectus, dicendo sibi quod oportebat quod hoc faceret, alioquin tanquam inobediens in perpetuo carcere poneretur. Tunc ipse coactus et perterritus, finxit spuere ter supra crucem, et spuit in terram. Deinde osculatus fuit dictum recipientem primo in ore, deinde in umbilico, et requisitus ab eo quod oscularetur tercio eum in fine spine dorsi, omnino hoc facere recusauit. Requisitus de capite, respondit quod nichil scit. Deinde dixit quod ea que deposuit sunt uera et sine aliqua falsitate, nec ea deposuit nec ui, nec metu pene, nec alia de causa, sed ad expediendam conscienciam suam, presentibus religiosis uiris fratribus Gregorio de Luca, Iohanne de Marchia Aconitana bachelario in theologia, ordinis Sancti Augustini, et fratre Richardo de Anglia eiusdem ordinis, et uenerabilibus et discretis uiris magistro Reginaldo de Albigniaco succentore Bituricensi, et domino Reginaldo de Royaco domini nostri regis thesaurario, testibus ad hoc uocatis specialiter et rogatis. Item frater Petrus de Blesis presbyter dicti ordinis, etatis quinquaginta quinque annorum uel circiter, ut dicit, eodem modo iuratus et requisitus, ut dicit, eodem modo iuratus et requisitus ut supra, dicit quod fuit receptus octo anni sunt elapsi apud Sauigniacum Templi, per dictum thesaurarium Templi quondam, presentibus fratre Radulpho de Hordiuillari, et aliis fratribus dicti ordinis de quorum nominibus ad presens non recolit. Et post multas obligationes et promissiones de obseruanciis dicti ordinis, recepto mantello a dicto thesaurario, ductus fuit per quemdam fratrem de cuius nomine non recolit ad dormitorium dicte domus, qui sibi ostendit quamdam crucem in qua erat ymago [p. 334] Ihesus crucifixi; qui dixit ei quod abnegaret illum cuius erat ymago, et in despectu illius spueret ter supra crucem: qui abnegauit semel ore, sed non corde, et spuit ter supra crucem. Item recognouit quod uouit continere a mulieribus; sed precepit dictus recipiens seu thesaurarius quod, si temptaretur carnaliter, poterat commisceri cum fratribus dicti ordinis, et exhibere se aliis, si super hoc requireretur ab eisdem: nunquam tamen hoc sibi accidit. Et dixit quod osculatus fuit dictum recipientem primo in ore, postea, reuoluto supertunicali, in umbilico super tunicam ipsius thesaurarii. Et dixit quod ea que deposuit sunt uera, nec propter metum aliquem uel alia de causa deposuit, sed pro salute anime sue. Item frater Michel de Fles, iuratus ut supra, etatis quinquaginta quatuor annorum uel circiter, ut dicebat, requisitus per iuramentum suum ut supra, dicit quod fuit receptus sunt uiginti duo anni in domo de Druerya Ambianensis diocesis, per fratrem Guiardum de Cannoys, de mandato fratris Iohannis de Turno tunc thesaurarii, presentibus fratribus Radulpho dicto Moyses, Guillelmo dicto le Bryes, qui adhuc uiuit, ut credit, et pluribus aliis iam defunctis; et dicit quod, post multas promissiones de obseruanciis dicti ordinis, et recepto mantello, osculatus fuit recipientem primo in ore, deinde in umbilico nudo et non alibi. Item aportata fuit ibi quedam crux, sed non recolit utrum esset ibi aliqua ymago uel non, et fecit eum abnegare crucem ter et crucifixionem, et spuere ter supra eam: nunquam negauit corde, ut dicit. Item recognouit quod uouit continere a mulieribus. Fuit tamen eidem dictum quod si forte moueretur carnaliter, quod licitum erat ei commisceri cum fratribus dicti ordinis. Requisitus de ydola, dicit quod nichil scit. Dicit eciam quod ea que deposuit uera sunt, nec propter aliqua tormenta, nec alia de causa deposuit ea que deposuit, sed pro salute anime sue. Presentibus testibus supradictis ac religiosis uiris fratribus Lamberto de Merdo, Nicolao de Sicca Villa, Matheo de [p. 335] Montibus in Hanonia, et Philippo de Parisius ordinis Sancti Guillelmi, testibus ad hoc uocatis specialiter et rogatis. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis in presenti et precedenti cartis simul sutis, et signo meo consueto signatis contentis, una cum testibus suprascriptis, presens interfui, me subscripsi, et signum meum solitum hic apposui rogatus, in testimonium premissorum. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis per hoc presens publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi Patris et domini domini Clementis diuina pappe quinti anno secundo, die Iouis in crastino festi Omnium Sanctorum, scilicet secunda die nouembris, in religiosi et honesti uiri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso uiro et honesto fratre Guillelmo de Parisius dicti ordinis, inquisitore heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Iohannes de Basemont miles, etatis uiginti quinque annorum uel circa, morans in domo de Prunayo iuxta Meduntam, iuratus ad sancta Dei Euangelia, tacta corporaliter ab eodem, de se et aliis sui ordinis super dicto crimine delatis in causa fidei dicere ueritatem. Et interrogatus, per iuramentum suum, de tempore et modo recepcionis sue, dixit per iuramentum suum, quod fuit receptus Parisius per Hugonem de Paraudo uisitatorem Francie, in festo instantis Purificacionis beate Marie uel circa erit annus, presentibus fratre Iohanne de Foylleyo, fratre Oliuerio de Penna, et aliis de quorum nominibus non recolit. Et dixit per iuramentum suum quod, post promissionem ab eo factam de obseruandis statutis et secretis ordinis, fuit sibi positum mantellum ad collum, et preposita sibi cruce in qua erat ymago Ihesu Christi, recipiens petiuit ab eo utrum crederet in eum cuius ymago erat ibi, et ipse qui loquitur dixit quod sic; et [p. 336] tunc predictus recipiens sibi dixit quod oportebat quod abnegaret eum cuius ymago erat ibi ter, et ter spueret supra crucem et ymaginem easdem, et precepit sibi quod hoc faceret; et tunc ipse qui loquitur negauit ter, et ter spuit supra crucem et ymaginem predictas, et hec fecit ore, sed non corde, ut dixit. Item dixit per iuramentum suum, quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore, et non alibi; et precepit sibi et dixit dictus recipiens quod si calor naturalis moueret eum, quod ipse accederet ad fratres suos, et haberet rem cum eis; sed ipse nunquam fecit, ut dixit. Item requisitus per iuramentum, utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, dixerit aliud quam ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, frater Iohannes de Amblanuilla preceptor de Puteolis, quinquagenarius uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod bene sunt tres anni uel circa elapsi quod fuit receptus in grangia de Messelent, per fratrem Hugonem de Paraudo uisitatorem Francie, presentibus fratre Iohanne preceptore de Yuriaco in Weuquesino, et fratre Petro morante apud Barne. Item dixit per iuramentum quod predictus recipiens fecit eum iurare seruare statuta et secreta ordinis, et posuit sibi mantellum ad collum, et postea ostensa sibi cruce cum effigie Ihesu Christi in quodam missali, recipiens quesiuit ab eo si credebat quod esset Ihesus Christus cuius ymago erat ibi, et ipse qui loquitur respondit quod sic; et tunc idem recipiens precepit sibi quod abnegaret ter eum, et ter spueret supra crucem et ymaginem predictas, et tunc ipse qui loquitur negauit eum ter ore, sed non corde, ut dixit, et finxit ter se spuere supra crucem et ymaginem predictas, sed spuit ad terram, ut dixit. Item dixit quod, de precepto recipientis, ipse osculatus fuit ipsum recipientem in ore, in umbilico et retro, subtus zonam, uersus [p. 337] finem spine dorsi. Item dixit per iuramentum quod recipiens precepit sibi quod abstineret a mulieribus, et iret ad fratres suos, ad habendum rem cum eis, si calor naturalis moueret eum. Item dixit per iuramentum quod ui, uel metu carceris aut tormentorum, non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, aut subticuit ueritatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, frater Radulphus de Bretencuria, etatis XXVI annorum uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus Parisius, per fratrem Hugonem de Paraudo uisitatorem Francie, in festo Beati Iohannis Baptiste ultimo preterito fuerunt quinque anni, presentibus fratre Iohanne de Turno quondam elemosinario domini regis, fratre Stephano Paton, Iohanne Bras-de-Fer, Richardo Bescot, Richardo de Caprosia quadrifico dicti ordinis in domo Templi Parisiensis. Item dixit per iuramentum suum quod recipiens fecit eum iurare seruare statuta et secreta ordinis, et posuit sibi mantellum ad collum, et osculatus fuit eum in ore, et postea ostendit sibi crucem in quodam libro, sed non recolit utrum erat in ea ymago Ihesu Christi uel non, et dixit quod recipiens precepit sibi quod abnegaret illum qui passus fuerat in dicta cruce, et ter spueret supra eam; et ipse qui loquitur dixit quod non faceret, et tunc recipiens adhuc sibi iniunxit, in uirtute obediencie, quod hoc faceret, dicens sibi quod hoc faceret. Et tunc ipse qui loquitur, uidens quod ianue ecclesie erant clause supra eum, et quod multi erant ibi fratres dicti ordinis quibus resistere non poterat, abnegauit eum qui passus fuit in dicta cruce semel, et spuit ad terram, fingens se spuere supra crucem, et hoc fecit ore, sed non corde. Item dixit per iuramentum suum quod recipiens dixit sibi quod si calor naturalis moueret eum, quod melius erat pro honestate ordinis [p. 338] quod ipse iret ad fratres suos, et haberet rem cum eis et ipsi secum, quam ipse faceret aliud. Item dixit per iuramentum quod ui, uel metu carceris aut tormentorum, non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, aut subticuit ueritatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item anno, indicione, pontificatu, anno et die quibus supra, frater Petrus de Villari Ade, etatis quadraginta quinque annorum uel circa, preceptor domus de Oratorio super Autonem, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Laigneuilla in Beluacinio, per fratrem Nicolaum preceptorem de Latigniaco Sicco, de mandato defuncti fratris Iohannis de Turno, bene sunt uiginti duo anni elapsi uel circa, presentibus fratre Iohanni de Laigneuilla presbitero, et aliis dicti ordinis qui sunt mortui. Item dixit per iuramentum suum quod, post iuramentum prestitum et promissionem factam ab eo de statutis et secretis ordinis obseruandis, recipiens posuit sibi mantellum ad collum, et ostensa sibi quadam cruce lignea cum effigie Ihesu Christi, recipiens precepit sibi quod abnegaret illum qui passus fuerat in ea, et ipse qui loquitur recusauit hoc facere tunc: propter quod recipiens fecit eum poni in carcere per totam illam diem et noctem sequentem, et die crastina ipse qui loquitur extractus de carcere, propter metum dicti carceris, de mandato recipientis, abnegauit illum qui passus fuit in dicta cruce ter; et cum recipiens preciperet sibi quod spueret supra crucem et imaginem predictas, ipse finxit se spuere supra crucem et ymaginem predictas, et spuit ad terram. Item dixit quod osculatus fuit recipientem in ore et in umbilico solum. Item dixit per iuramentum suum quod uidit fratrem Petrum de Blesis capellanum dicti ordinis, per fratrem Iohannem de Turno, et fratrem dictum Touzsains, per fratrem Radulphum de Gisi, et alios de quorum nominibus non recolit, recipi eodem modo, ut sibi uidetur. Item dixit per iuramentum quod ui, uel metu carceris aut [p. 339] tormentorum, non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, aut subticuit ueritatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Facte autem sunt confessiones seu deposiciones hec a dictis quatuor fratribus Iohanne, Iohanne, Radulpho et Petro ordinis milicie Templi, iuramentis prius ab eis ut premittitur prestitis, Parisius, in domibus Templi, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus fratribus Terrico de Amella, Bernardo de Molartico et Reginaldo de Iardo ordinis fratrum Predicatorum, testibus ad premissa uocatis et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus et omnibus aliis, prout in hac et precedentibus peciis signo meo signatis continentur, una cum suprascriptis testibus et magistro Gaufrido Enguelor dicto Chalop, publico notario, presens interfui, ac, de mandato dicti commissarii, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis in hac et precedenti peciis simul sutis et signo meo signatis, presens, una cum dicto magistro Amisio notario publico, et testibus suprascriptis, interfui, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum uocatus et rogatus. In nomine Domini amen. Pateat uniuersis per hoc presens publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina Prouidencia pappe quinti anno secundo, tercia die nouembris, in religiosi et honesti uiri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis Predicatorum, commissarii fratris Guillelmi de Parisius dicti [p. 340] ordinis, inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater dictus Touzsains, etatis triginta duorum annorum, iuratus ad sancta Dei Euangelia sibi ostensa, et manu propria tacta, de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Laigneuille, per fratrem Radulphum de Bria preceptorem balliuie de Moissiaco, annus et dimidius est elapsus uel circa, presentibus fratre Iohanne de Furno et Radulpho Goceran dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et obseruanciis dicti ordinis obseruandis factas ab eo, et mantello sibi posito ad collum, dictus recipiens ostendit sibi crucem in qua erat ymago Ihesu Christi crucifixi, et petiuit ab eo dictus recipiens utrum crederet in eum cuius erat ibi figura depicta, qui respondit quod sic, et tunc compulit eum ad abnegandum Ihesum Christum et spuendum ter supra crucem et ymaginem. Interrogatus de uoto castitatis, dixit per iuramentum suum quod dixit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis. Requisitus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore solummodo. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aut aliqua alia de causa, aliquam falsitatem dixerit, aut ueritatem tacuerit, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem. Item frater Iohannes de Laingneuilla, etatis quinquaginta annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei plenam et puram ac integram dicere ueritatem, et requisitus de tempore ac modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuerit apud Sommerens diocesis Ambianensis, in festo sancti Michaelis fuerunt sexdecim anni, per fratrem Robertum de Sancto Penthaleone [p. 341] preceptorem balliuie de Pontiuo, presentibus fratre Auberto capellano dicte domus, preceptoribus de Quesneto et de Garot, fratre Guillelmo de Platea. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruandis statutis et consuetudinibus dicti ordinis factas, dictus recipiens ostendit sibi crucem in quodam missali in qua erat ymago Ihesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret Ihesum Christum, et spueret supra crucem, et ipse, de mandato suo, semel abnegauit Ihesum Christum, et semel spuit supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit in latere et in ore. Interrogatus de uoto castitatis, dixit quod idem recipiens precepit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et commisceret se carnaliter cum aliis fratribus dicti ordinis. Requisitus utrum uidit recipi aliquos fratres, dixit per iuramentum suum quod sic duos, quorum unus uocabatur Anselmus, de nomine alterius non recolit; et fuerunt recepti per dictum fratrem Robertum. Requisitus utrum per illum modum fuerunt recepti, dixit per iuramentum quod sic, et quod hoc uidit. Requisitus utrum omnes alii per illum modum recipiantur, dixit quod sic, ut credit. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, dixerit aliquam falsitatem, aut ueritatem tacuisset in sua deposicione, dixit per iuramentum suum quod non; immo ueritatem dixit. Item frater Robertus de Momboin, etatis quadraginta annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei plenam, puram et integram dicere ueritatem, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Themis in balliuia de Prunay, per fratrem Symonem de Quinci preceptorem dicte balliuie, sexdecim anni sunt elapsi uel circa, presentibus fratribus Guillelmo de Braie et fratre Egidio Monachi militis, et quibusdam aliis fratribus de quorum nominibus non recolit. Dixit tamen per iuramentum suum quod, post multas promissiones factas ab eo de statutis [p. 342] dicti ordinis obseruandis, et mantello ad collum posito, idem recipiens ostendit sibi quamdam crucem, et precepit sibi quod supra illam spueret, et quod abnegaret signum crucis; et ipse recusauit facere quantum potuit, et tunc dictus recipiens dixit sibi quod, nisi faceret, ipse poneret eum in carcere perpetuo; et tunc fecit compulsus. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi, sed noluit. Requisitus de uoto castitatis, dixit per iuramentum suum quod inhibitum fuit sibi quod non commisceret se cum mulieribus, et quod si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc ab aliis pateretur. Dixit eciam quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus si nunquam uidit aliquos fratres recipi in dicto ordine, dixit quod sic unum, Fratrem Philippum de Supere Normanum. Dixit eciam per iuramentum suum quod eodem modo uidit eum recipi. Requisitus utrum credit quod alii eodem modo recipiantur, dixit quod credit in ueritate quod alii recipiantur ita. Dixit eciam per iuramentum suum quod de premissis confessus fuit cuidam fratri ordinis Minorum, qui dixit quod non poterat eum absoluere, et quod oportebat quod iret ad sedem apostolicam. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Matheus des Quesnoi, etatis triginta duorum annorum, iuratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Soisiacum, sexdecim anni sunt elapsi, per fratrem Iohannem de Turno tunc thesaurarium Templi Parisiensis, presentibus fratre Radulpho, de Hardiuiller et quibusdam aliis mortuis, de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruandis [p. 343] statutis et secretis dicti ordinis, et mantello ad collum posito, aportata fuit sibi quedam crux, et precepit sibi quod abnegaret Ihesum Christum, et quod spueret supra crucem; et quia noluit facere, fuit in prisione per triduum in pane et aqua. Et tunc, timore mortis, abnegauit Ihesum Christum, et spuit supra crucem. Requisitus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit eum in umbilico et in ore solummodo. Dixit eciam per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et quod si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc idem ab aliis pateretur. Dixit eciam per iuramentum suum quod credit quod alii eodem modo recipiantur. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum quod non; immo dixit ueritatem. Item frater Reginaldus de Fontanis, etatis triginta annorum uel circa, iuratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Coloribus in Ota, per fratrem H. de Paraudo, decem anni sunt, presentibus fratre Hugone de Chalou nepote dicti fratris H. de Paraudo, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis factas, dictus recipiens ostendit sibi crucem in quodam missali, et precepit sibi quod Ihesum Christum abnegaret, et quod spueret supra crucem, qui fecit predicta. Dixit eciam per iuramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in ore et in umbilico et in fine spine dorsi. Dixit eciam per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moueret eum, commisceret se cum aliis fratribus, et hoc idem de aliis fratribus pateretur. Dixit et per iuramentum suum quod credit quod omnes alii simili modo recipiantur. Requisitus utrum ui, uel metu carceris uel tormentorum, aliquam [p. 344] dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem. Item frater Galterus de Bures diocesis Lingonensis, etatis XXII annorum, iuratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Aurelaues diocesis Trecensis, per fratrem H. de Paraudo, septem anni sunt, presentibus fratre Gerardo de Saires et fratre Iohanne Laugembe, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones factas ab eo de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, aportata fuit sibi quedam crux, et dixit sibi dictus recipiens si credebat in eum qui passus fuerat in cruce, et ipse dixit quod sic; et tunc dictus recipiens precepit sibi quod abnegaret Ihesum Christum, et spueret supra crucem. Dixit per iuramentum suum quod abnegauit, et spuit semel supra crucem, et postea osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore. Interrogatus de uoto castitatis, dixit per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi ut omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se carnaliter cum fratribus suis, et hoc pateretur de aliis, sed numquam fecit, nec ab aliquo fuit requisitus, ut dixit. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram et meram ueritatem. Item frater Petrus de Monte Seudi, etatis triginta annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Sauigniacum, per fratrem Iohannem de Turno thesaurarium Templi Parisiensis, die Martis instanti post festum beati Martini erit annus, presentibus fratre Petro de Cormeliis et fratre Iohanne preceptore domus de Chalou Regine. Dixit eciam per [p. 345] iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et obseruanciis dicti ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi crucem in qua erat ymago Ihesu Christi, et precepit sibi pluries quod abnegaret Ihesum Christum, et quod spueret supra crucem. Dixit eciam per iuramentum suum quod per uiolenciam et contra uoluntatem suam abnegauit semel ore, et non corde, et non uidetur sibi quod spueret supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictum fuit sibi quod si urgeretur calore naturali, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis. Dixit tamen per iuramentum suum quod nunquam fecit, nec ab aliquo fuit requisitus. Dixit eciam per iuramentum suum quod credit quod omnes alii tali modo recipiantur. Interrogatus utrum ui tormentorum, uel metu carceris, uel alia causa, dixit aliquam falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem. Item frater Iohannes de Cormeliis, etatis sexaginta annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Bellum Visum in Gastinesio Senonensis diocesis, tresdecim anni sunt elapsi, per fratrem Radulphum de Hardiuiller, presentibus fratribus Petro Picardi et Guillelmo agricola dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruandis secretis et statutis dicti ordinis factas, aportata fuit sibi quedam crux in qua erat depicta imago Ihesu Christi, et tunc precepit sibi dictus recipiens quod abnegaret Ihesum Christum cuius imago erat ibi, et spueret supra crucem bis; quod ipse fecit, ut dixit. Dixit eciam per iuramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore solum. Dixit eciam per iuramentum suum quod prohibitum fuit sibi ne commisceret se cum mulieribus, immo, si calor naturalis moueret [p. 346] eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc idem de aliis pateretur. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram et meram ueritatem. Item frater Galterus de Bailleul, etatis sexaginta annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Montem Suessionis, per fratrem Arnulphum de Wisemale, uiginti quatuor anni sunt elapsi, presentibus fratre Thierrico de Vaubellain et fratre Arnulpho de Ville Sauoir, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones factas ab eo de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Ihesu Christi, et precepit sibi dictus recipiens quod abnegaret Christum cuius ymago erat ibi, et quod spueret supra crucem, quod ipse fecit ter. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum quod preceptum fuit a dicto recipiente quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum aliis fratribus suis, et hoc idem de aliis pateretur. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem. Item frater Richardus Leobardi, etatis triginta annorum uel circa, ut dixit, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Breteuille la Rabel, per fratrem Andream de Saqueinuille preceptorem balliuie Normannie, [p. 347] presentibus fratre Symone Poitel et fratre Guillelmo Mot, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis, et mantello ad collum posito, aportata fuit sibi quedam crux enea in qua erat imago Ihesu Christi, et tunc precepit sibi dictus recipiens quod Ihesum Christum abnegaret, et quod spueret supra crucem, quod fecit semel tantummodo. Interrogatus de uoto castitatis, dixit per iuramentum suum quod preceptum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis urgeret eum, quod commisceret se carnaliter cum aliis fratribus dicti ordinis; sed numquam fecit, ut dixit. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, aliquam dixit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit ueritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die et pontificatu predictis, presentibus fratribus Tierrico de Amella, Bernardo de Molartico, Reginaldo de Iars ordinis Predicatorum, magistris Reginaldo de Albigniaco Bituricensis, et Iohanne de Crepiaco Siluanectensis ecclesiarum canonicis, et pluribus aliis clericis et laicis, testibus ad hoc uocatis et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis, prout in hac et precedenti peciis meo signo signatis continentur, una cum suprascriptis testibus et magistris Gaufrido Enguelor dicto Chalop, Eueno Phili et Iacobo de Virtuto publicis notariis presens interfui, ac, de mandato dicti commissarii, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis, prout in precedenti continentur, una cum suprascriptis [p. 348] testibus et magistris Amisio, Gaufrido et Eueno notariis publicis presens interfui, et, de mandato dicti commissarii, hic me subscripsi in testimonium premissorum, signumque meum solitum apposui rogatus. Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissa dicta die nouembris acta, presens una cum dictis notariis hic subscriptis et testibus interfui, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum rogatus. Et ego Euenus Phili de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus in presenti et precedenti cartis contentis interfui, hic me subscripsi, et una cum singulis notariis suprascriptis signum meum apposui rogatus. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indictione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidencia pappe quinti anno secundo, die Martis post festum Omnium Sanctorum, scilicet septima die nouembris, in religiosi et honesti uiri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto uiro fratre Guillelmo de Parisius eiusdem ordinis, inquisitore heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Petrus de Bononia presbyter et generalis procurator totius ordinis milicie Templi, etatis quadraginta quatuor annorum uel circa, iuratus ad sancta Dei Euangelia, et requisitus de se et aliis dicti ordinis milicie Templi super dicto crimine delatis dicere ueritatem, dixit per iuramentum suum quod bene sunt XXV anni uel circa quod fuit receptus Bononie, per fratrem Guillelmum de Nouis preceptorem tunc in Lombardia, presentibus fratre Petro Mutine et fratre [p. 349] Iacobo Bononie tunc preceptoribus, et aliis de quorum nominibus non recolit. Iam dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, et post iuramentum ab eo prestitum de statutis et secretis ordinis obseruandis, et post mantellum sibi positum ad collum, recipiens traxit eum ad partem, et ostendit sibi quamdam crucem ligneam cum ymagine crucifixi, et precepit sibi quod abnegaret eum cuius ymago erat ibi, et ter spueret supra crucem; que fecit idem frater Petrus. Item dixit per iuramentum quod recipiens dixit sibi quod si temptatio carnis stimularet eum, quod ipse bene poterat se commiscere cum fratribus ordinis sui, et ipsi secum sine peccato. Sed ipse nunquam credidit nec credit, ut dixit, quin hoc sit peccatum horribile, et dixit quod nunquam commisit illud peccatum. Item osculatus fuit recipientem in ore, in umbilico et in uili parte inferiori. Item dixit quod uidit fratrem Artusium militem secum, et postea plures alios fratres dicti ordinis per illum eumdem modum recipi in ordine predicto. Item dixit per iuramentum suum quod ui, uel metu tormentorum uel alias non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, sed meram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Iohannes de Sancto Remino Suessionensis diocesis, morans cum preceptore Pictauensi, etatis XXVI annorum uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et requisitus, dixit per iuramentum suum quod bene sunt quinque anni uel circa elapsi quod fuit receptus in domo de Rochis iuxta Lezigniacum Pictauensis diocesis, per fratrem Balduinum de Chiri militem, preceptorem dicte domus de Rochis, presentibus fratre Audeberto de Porta et fratribus Matheo et Iohanne sociis, in dicta domo, nec pluribus quod recolat. Item dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, iuramento prestito ab eodem de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, recipiens traxit eum ad partem, et ostendit sibi [p. 350] ymaginem crucifixi depictam in cruce in quodam libro, et precepit sibi et iniunxit quod spueret ter super eam: quod fecit ore, sed non corde, ut dixit. Item dixit per iuramentum quod recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in ore et in fine spine dorsi: quod fecit inuitus tamen de parte inferiori. Item dixit quod prefatus recipiens precepit sibi quod si fratres sui ordinis uellent habere rem carnaliter cum eo, quod ipse admitteret eos ad hoc, dicens dictus recipiens quod ipse receptus bene poterat similiter habere rem cum eis, si uellet; sed ipse nunquam fecit, ut dixit. Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis modo simili recipiantur. Item dixit per iuramentum suum quod ui, uel metu tormentorum uel alias non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod meram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Constancius de Biciaco la Coste, morans Pruuini, et uenditor uinorum domus Templi dicti loci, quadragenarius uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et requisitus, dixit per iuramentum suum quod bene sunt XIII anni uel circa elapsi, quod fuit receptus in domo Templi Cabilonensis, per fratrem Odonem de Castro Nouo preceptorem balliuie Cabilonensis, presentibus fratribus Guillelmo dispensatore tunc temporis, et Stephano de Buris bergerio dicte domus, qui, ut credit, sunt mortui, et quibusdam aliis. Item dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, iuramento prestito ab eodem de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, recipiens ostendit sibi quamdam crucem argenteam cum ymagine crucifixi, precipiens sibi quod abnegaret eum cuius ymago erat ibi ter, et ter spueret supra eam; et cum hoc facere recusaret, recipiens et alii fratres acceperunt eum per caput per scapulas, et alibi per corpus, et compulerunt eum spuere supra crucem et [p. 351] ymaginem predictas ter, dicentes sibi quod hoc erat statutum ordinis. Sed ipse noluit abnegare, nec predictam spuicionem fecit ex corde, ut dixit; et dixit per iuramentum suum quod ipse pocius uoluisset quod nunquam fuisset ordo Templi; sed ipse remansit in eo, pro eo quod habebat aliquos amicos in eodem ordine qui fecerunt eum recipi, quos ipse modo propter factum huiusmodi sibi non reputat amicos. Item dixit per iuramentum suum quod recipiens fecit se osculari ab eo in ore et in umbilico, et precepit sibi quod oscularetur eum in parte posteriori in fine spine dorsi, sed ipse noluit facere. Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis modo simili recipiantur. Item dixit per iuramentum suum quod ui, uel metu tormentorum uel alias non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod meram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Iacobus de Crumellis, etatis XLV annorum uel circa, morans et procurans in domo Suessionensis, eodem modo constitutus, iuratus et requisitus, dixit per iuramentum suum quod in festo beati Bartholomei ultimo preteriti, fuerunt octo anni quod fuit receptus in dicta domo per fratrem Iohannem de Cernayo preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratre Gerardo milite dicti ordinis, fratre Roberto capellano dicte domus et quibusdam aliis. Item dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, iuramento prestito ab eodem de statutis et secretis ordinis obseruandis, dictus miles posuit sibi mantellum ad collum de mandato preceptoris predicti, et tunc dictus frater Iohannes posuit omnes alios fratres extra ecclesiam, et retinuit ipsum qui loquitur in ecclesia, et clausit eam, et duxit eumdem fratrem Iacobum retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem ligneam cum effigie Ihesu Christi, dicens sibi: Quem credis tu quod sit iste cuius ymaginem uides hic? Et ipse qui loquitur sibi respondit quod erat ymago Ihesu Christi qui passus fuerat in ea pro nobis et aliis [p. 352] peccatoribus redimendis, et quod credebat in eum; et tunc predictus recipiens dixit sibi quod male credebat, et quod oportebat secundum statuta ordinis quod eum abnegaret ter, et ter spueret supra crucem et ymaginem predictas; precipiens sibi quod hoc faceret, dicens eidem qui loquitur quod tanta erat obediencia sui ordinis, quod oportebat quod ipse qui loquitur et alii fratres ordinis facerent quicquid preceptores sui sibi preciperent quantumcumque essent uiles, etiam si essent porcharii; et tunc ipse qui loquitur abnegauit eum cuius imago erat in dicta cruce ter, et ter spuit supra eam. Item dixit per iuramentum quod fecit eum exui uestes, et osculatus fuit eumdem receptum in fine spine dorsi et in umbilico et in ore. Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis recipiuntur per eumdem modum. Item dixit per iuramentum suum quod ui, uel metu tormentorum uel alias non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Ansellus de Rocheria miles, Cathalanensis diocesis, etatis XXV annorum uel circa, constitutus, iuratus et requisitus eodem modo, dixit per iuramentum suum quod in instanti Natiuitate Domini erunt XII anni, quod fuit receptus per fratrem Bellum de Ly militem, preceptorem balliuie Cathalanensis, presentibus fratre Hymberto de Cremi et fratre Hugone Cochet milite, qui fuit receptus cum eo, et aliis de quorum nominibus non recolit. Item dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, iuramento prestito ab eodem de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, recipiens ostensa sibi cruce cum effigie crucifixi, precepit sibi quod abnegaret eum ter, et ter spueret supra crucem et ymaginem predictas; quas abnegacionem et spuicionem ipse fecit semel, ex ore, sed non corde, ut dicit. Dixit eciam quod osculatus fuit dictum recipientem in ore [p. 353] solum. Item dixit per iuramentum suum quod recipiens precepit sibi quod exponeret se fratribus suis, si uellent rem habere cum eo, et hoc idem eis faceret, si uellet; sed ipse dixit per iuramentum suum quod dixit idem recipienti quod nunquam precepto huiusmodi obediret, nec illud peccatum commisit, ut dicit. Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis recipiuntur per eumdem modum. Item dixit per iuramentum suum quod ui, uel metu tormentorum uel alias non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Radulphus de Grandiuillari Ambianensis diocesis, etatis triginta quatuor annorum uel circa, morans et curam gerens aratrorum in domo de Monte Suessionensi, eodem modo constitutus, iuratus et requisitus, dixit per iuramentum suum quod in festo Natiuitatis beate Marie ultimo preterito fuerunt decem anni uel circa, quod fuit receptus in domo de Bosco prope Frainices, per fratrem Garinum de Grandiuillari magistrum balliuie Viromandensis, presentibus fratre Iohanne de Creuecuer, fratre Petro preceptore, et fratre Petro socio dicte domus de Bosco. Item dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, iuramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens duxit eum ad partem retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem argenteam cum ymagine crucifixi in eo sculpta, petens ab eo qui loquitur quem crederet esse illum cuius ymago predicta erat in dicta cruce, et ipse qui loquitur respondit quod credebat quod esset Domini Ihesu Christi; ad quod recipiens sibi dixit quod male credebat; dicens quod ipse cuius erat ymago predicta fuerat unus falsus propheta; precipiens sibi quod abnegaret eum ter, et ter spueret supra crucem e ymaginem predictas, et tunc ipse qui loquitur abnegauit ter ipsum cuius ymago predicta erat ibi, et ter [p. 354] spuit, cauens tamen, ut dicit, quantum poterat, ne spueret supra crucem et ymaginem predictas. Item dixit quod recipiens fecit eum spoliari usque ad camisiam, et osculatus fuit ipsum receptum in fine spine dorsi, in umbilico et demum in ore. Item dixit per iuramentum suum quod recipiens prohibuit sibi consorcium mulierum, precipiens sibi quod si stimulus carnis moueret eum, quod iret ad fratres suos, et ipsos similiter secum admitteret ad concubitum carnalem mutuum. Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis simili modo recipiuntur. Nunquam tamen fuit, ut dicit, in recepcione alicuius. Item dixit per iuramentum suum quod ui, uel metu tormentorum uel alias non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Iohannes de Pruuino, etatis decem et octo annorum uel circa, morans apud Frenaium diocesis Trecensis, eodem modo constitutus, iuratus et requisitus, dixit per iuramentum suum quod bene sunt duo anni uel circa elapsi quod fuit receptus in domo de Paiens dicte diocesis, per fratrem Radulphum de Gisiaco receptorem Campanie, presentibus fratre Radulpho Turpini, fratre Bartholomeo de Trecis et quibusdam aliis. Item dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, iuramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello ad collum posito, recipiens precepit et fecit se osculari ab eo in ore et in umbilico, per supra uestes; et postea idem recipiens fecit apportari quamdam crucem cum effigie crucifixi domini Ihesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret eum ter, et spueret ter supra crucem, et ipse qui loquitur dixit quod nullo modo faceret; et tunc dictus frater Radulphus fecit eum poni in carcere, in quo fuit per octo dies ad panem et aquam, et postea ipse de carcere clamauit quod ponerent eum extra, et ipse faceret quicquid uellent, et tunc ipse extractus de carcere abnegauit [p. 355] eum ter ore, et non corde, ut dicit, et spuit ter ad terram, sed non supra, quia hoc faciebat ualde inuitus, ut dicit. Item dicit quod credit quod alii fratres dicti ordinis modo simili recipiuntur. Item dixit per iuramentum suum quod ui, uel metu tormentorum uel alias non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item frater Reginaldus preceptor domus Templi Aurelianensis, etatis triginta sex annorum uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et requisitus, dixit per iuramentum suum quod bene sunt quindecim anni elapsi uel circa quod ipse fuit receptus in domo Templi de Pruuino, in quadam capella dicti loci, circa meridiem, per fratrem Godefredum tenentem locum preceptoris balliuie de Bria, presentibus fratre quodam qui uocabatur Hugo, et aliis de quorum nominibus non recolit, qui sunt omnes mortui. Item dixit per iuramentum suum quod, multis parentibus et amicis suis et quam pluribus aliis existentibus et expectantibus ad ostia dicte capelle et circa ipsam capellam que clausa erat, recipiens ipse qui loquitur et alii fratres dicti ordinis erant in ipsa capella inclusi pro recepcione predicta, et dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, iuramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, quidam de dictis fratribus de cuius nomine non recolit ostendit sibi in quodam missali crucem depictam cum ymagine Ihesu Christi in ea existente, et quesiuit ab eo per hec uerba: Credis tu in eum? Et ipse qui loquitur respondit quod non; et statim quidam alius de fratribus predictis presentibus qui uocabatur Hugo, prout recolit, dixit sibi hec uerba: Tu bene dicis, quia ipse est unus falsus propheta. Et ipse qui loquitur intelligebat in corde suo, ut dicit, quod non credebat in ymaginem predictam, sed in eum cuius erat ymago predicta; et tunc quidam alius de dictis fratribus dixit dicto fratri qui sic locutus fuerat dicto recepto: Tace, tace; bene instruemus eum alias de [p. 356] statutis ordinis nostri. Et credit ipse qui loquitur quod dimiserunt tunc detegere sibi et eum instruere propter astantes circa capellam predictam, et quia tarde erat, et sic recesserunt. Et dicit per iuramentum suum quod propter dicta uerba sibi dicta in recepcione predicta, ipse tantum fuit turbatus, quod nichil comedit in prandio illa die; et postea intra tres dies sequentes uel circa infirmitas inuasit eum, que durauit sibi usque ad Aduentum, ita quod nichil aliud sibi postea fecerunt fieri, prout dicit, nec conualuit usque tunc; et comedit carnes propter debilitatem per totum Aduentum. Dixit eciam per iuramentum suum quod ea que in recepcione sua sibi facta fuerunt et dicta ipse confessus fuit postea fratri Nicolao ordinis Predicatorum, moranti tunc in conuentu Compendii, qui habebat, ut dicit, potestatem domini archiepiscopi Remensis, qui sibi dixit quod displicebat sibi quod idem qui loquitur intrauerat dictum ordinem milicie Templi, et proposuit multociens ipse qui loquitur, ut dicit, intrare ordinem dictorum fratrum Predicatorum. Item dixit per iuramentum suum quod nunquam uidit, nec audiuit dici uel legi statuta predicti ordinis milicie Templi, nec ea uoluerunt sibi ostendere illi qui ea habebant, licet hec pluries requisierit, nisi a duobus mensibus citra, uidelicet Pictauis, ubi ostenderunt sibi solum capitulum faciens mencionem de presbyteris. Et dixit quod ipse propter predicta habet uehemens argumentum et presumpcionem quod illi de dicto ordine milicie Templi qui confessi sunt errores sibi impositos dixerunt et deposuerunt ueritatem. Item dixit per iuramentum suum quod ui, uel metu tormentorum uel alias non dixit aliud quam ueritatem, nec in premissis immiscuit aliquam falsitatem; et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Facte sunt hec confessiones seu deposiciones dictorum octo immediate precedencium fratrum ordinis milicie Templi, iuramentis prius ab eis, ut premittitur, prestitis, Parisius in domo Templi, anno, indictione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis et [p. 357] discretis uiris fratribus Hugone de Noalhis, Guillelmo Durandi ordinis Predicatorum, magistro Reginaldo de Albigniaco succentore Bituricensi, et domino Hugone de Cella milite, testibus ad hec uocatis et rogatis. Et ego Euenus Phili de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus in presenti et precedenti carta simul sutis, signo meo signatis, contentis, presens interfui, et ea scribi feci, me subscripsi, et signum solitum hic apposui rogatus, cum signo notariorum infrascriptorum. Et ego Gaufredus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis dicta septima die nouembris actis, in duabus precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis contentis, presens una cum dictis magistro Eueno notario publico et testibus suprascriptis interfui, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum uocatus et rogatus. In nomine Domini amen. Anno eiusdem Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, mense nouembris, eiusdem mensis septima die, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidencia pappe quinti anno secundo, in religiosi uiri et honesti fratris Guillelmi de Parisiis ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice prauitatis auctoritate apostolica in regno Francie deputati, in domo milicie Templi Parisiensis, pro inquirendo contra quasdam personas dicti ordinis eidem delatas super dicto crimine existentis, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Iacobus Ducis, etatis triginta quinque annorum, ut dixit, iuratus ad sancta Dei Euangelia, ab eo corporaliter tacta, in causa fidei de se et aliis dicere ueritatem; et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per suum iuramentum quod fuit [p. 358] receptus apud Bures Lingonensis diocesis, decem uel duodecim anni sunt elapsi, per fratrem Petrum de Siure preceptorem balliuie de Bures, non recordatur de nominibus presencium. Dixit etiam per iuramentum suum quod dictus preceptor, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, dictus preceptor apportauit sibi quoddam missale in quo erat crux cum effigie Ihesu Christi, et petiuit ab eo utrum crederet in eum cuius effigies erat ibi; et ipse respondit quod sic; et tunc precepit sibi quod negaret eum, et quod spueret super crucem et effigiem predictam, qui licet negasset quantum potuit, tamen fecit de precepto et mandato ipsius qui ei minabatur. Requisitus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore tantum. Requisitus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non; nec aliqua uiolencia fuit facta, sed puram ueritatem dixerat. Item frater Iohannes de Valle Bellaudi, etatis quadraginta annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Montem Suessionensem, quatuordecim anni erunt in instanti festo Natiuitatis Domini, per fratrem Nicolaum de Sancto Albano preceptorem balliuie dicte domus, presentibus fratre Iohanne de Villaribus et fratre Michaele de Balainuiler milite dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis factas ab eo, dictus receptor duxit eum retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem in qua erat depicta ymago Ihesu Christi, et petiuit ab eo utrum crederet in eum cuius ymago erat ibi; et ipse respondit sibi quod sic; et tunc dixit sibi quod male credebat, et quod fuerat quidam falsus propheta; et fecit eum abnegare ter [p. 359] dictum prophetam, et precepit sibi quod spueret supra crucem. Sed noluit, imo spuit iuxta eam, fingens quod supra eam spueret, et dixit quod abnegacionem huiusmodi fecit ore, et non corde. Requisitus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens fecit eum spoliari, et osculatus fuit eum in posteriori parte spine dorsi, in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod si aliqui de fratribus dicti ordinis uellent commisceri cum eo carnaliter, quod ipse pateretur, et eciam si indigeret, abuteretur eis, quia non erat peccatum. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; imo dixit puram et meram ueritatem. Item frater Raymundus de Fara miles dicti ordinis, etatis XXI anni uel circa, iuratus eodem modo, bona uoluntate et spontanea de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo Templi de Montelio Ademari, per fratrem Hugonem de Peraudo, tres anni sunt uel circa, presentibus fratre Guidone Goemorii et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruandis statutis dicti ordinis ab eo factas, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens et alii assistentes recesserunt de loco recepcionis, et dixit idem frater Hugo cuidam fratri seruienti qui remansit solus cum illo qui loquitur, quod instrueret eum in statutis dicti ordinis; quo facto ille qui remanserat secum ostendit sibi quamdam crucem cum effigie Ihesu Christi, et fecit eum abnegare Ihesum Christum ter et ter spuere supra crucem: quodque fecit ore, et non corde, ut dixit. Dixit eciam per iuramentum suum quod precepit sibi quod si fratres dicti ordinis uellent commiscere carnaliter cum eo, quod ipse permitteret, et eciam commisceret se carnaliter si indigeret; dixit tamen per iuramentum suum quod nunquam fecit; et credit [p. 360] quod ita fiat aliis sicut fuit sibi factum. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem. Item frater G. de Alto Maynillo miles ordinis predicti, etatis uiginti quinque annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Lauda de Verti, tres anni erunt circa instans festum Natiuitatis Domini, per fratrem Guidonem de Foresta militem, preceptorem dicte domus, non recolit de nominibus presencium. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi crucem existentem in mantello, et precepit sibi quod abnegaret Deum, et spueret supra crucem predictam mantelli in despectu Dei, et hoc ipse fecit ore, et non corde, sed non spuit, ut dixit. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod si contingeret quod calor urgeret eum ad libidinem, quod melius erat et plus placebat sibi quod commisceret se cum uno fratre quam cum mulieribus. Dixit per iuramentum suum quod libenter exiuisset de ordine, si fuisset ausus; sed non erat ausus, propter timorem parentum suorum, qui credebant quod ordo esset sanctus et bonus, et fecerant magnas expensas pro parando ipsum ad eundum ultra mare, et ne crederent quod propter defectum cordis refutaret ire ultra mare, et fuit de hoc confessus episcopo Pictauensi, qui tunc temporis erat, uidelicet domino Galtero. Requisitus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram et meram ueritatem. >>>Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et [p. 361] loco predictis, presentibus fratre Guillelmo priore, fratribus Hugone de Noailles, Guillelmo Durandi ordinis et conuentus Predicatorum Parisiensium, domino Hugone de Cella milite, et Guillelmo de Choques ciue Parisiensi, et pluribus aliis testibus ad hec uocatis specialiter et rogatis. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia et immediate precedenti signo meo signatis continentur, una cum suprascriptis testibus et magistris Amisio de Aureliano et Gaufrido Enguelor dicto Chalop, notariis publicis, presens interfui, et, de mandato dicti inquisitoris, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, signoque meo signaui rogatus. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosante Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis in hac et precedentibus peciis signo meo signatis contentis, una cum scriptis testibus et notariis publicis, presens interfui, ac, de mandato dicti inquisitoris, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo solito signaui rogatus. In nomine Domini amen. Anno eiusdem Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, mense nouembri, eiusdem mensis nona die, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidencia pape quinti anno secundo, in religiosi uiri fratris Nicolai de Anisiaco commissarii fratris Guillelmi de Parisius ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice prauitatis auctoritate apostolica in regno Francie deputati, in domo milicie Templi Parisius pro inquirendo contra quasdam personas dicti ordinis existentes, eidem delatas super dicto crimine, existentis, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Hugo de Paraudo miles dicti ordinis, et uisitator Francie, iuratus ad sancta Dei euangelia, [p. 362] ab eo corporaliter tacta, in causa fidei de se et aliis dicere ueritatem, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo Templi Lugdunensis, per fratrem Hymbertum de Paraudo patruum suum, in festo Magorum immediate preterito fuerunt quadraginta quatuor anni, presentibus fratre Henrico de Dola et quodam alio fratre uocato Iohanne, qui postea fuit preceptor de la Muce, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis ordinis, positum fuit mantellum ordinis ad collum suum, et predictus Iohannes qui postea fuit preceptor de la Muce duxit eum retro quoddam altare, et ostendit eidem quamdam crucem in qua erat imago Ihesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret illum cuius ymago ibi representabatur, et spueret supra crucem; et ipse tunc licet inuitus Ihesum Christum abnegauit, ore, et non corde, ut dixit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, non obstante precepto quod fuit sibi factum de spuendo, non spuit supra crucem, ut dixit, et non abnegauit nisi semel. Requisitus utrum osculatus fuisset recipientem, uel ipse recipiens ipsum qui loquitur, dixit per iuramentum suum quod sic in ore solummodo. Interrogatus utrum aliquos fratres recepisset, dixit per iuramentum suum quod sic pluries. Requisitus per quem modum recipiebat, dixit per iuramentum suum quod, postquam promiserant seruare statuta et secreta ordinis, et mantellis ad colla ipsorum positis, ducebat eos ad loca secreta, et faciebat se osculari ab eis in inferiori parte spine dorsi, in umbilico et in ore, et postea faciebat apportari crucem in presencia cuiuslibet, et dicebat eis quod oportebat de statutis dictis ordinis quod abnegarent crucifixum et crucem ter, et spuerent supra crucem et ymaginem Ihesu Christi; dicens quod, licet hoc eisdem preciperet, non faciebat corde. Requisitus utrum inuenisset aliquos qui hoc facere contradicerent, dixit quod sic, tamen finaliter faciebant abnegacionem et spuicionem. Dixit eciam per iuramentum suum quod illis quos recipiebat dicebat quod, si aliquis calor naturalis urgeret ipsos ad incontinenciam, dabat eis licenciam [p. 363] refrigerandi se cum aliis fratribus. Dixit tamen quod non precipiebat eis predicta corde, sed ore solum. Requisitus ex quo predicta non precipiebat corde sed ore solum, quare hoc faciebat, respondit per iuramentum suum quod hoc faciebat, quia usus erat de statutis ordinis. Requisitus utrum illi qui recepti fuerunt de mandato suo per alios, eodem modo per quem dixit se alios recepisse recepti fuerunt, respondit quod nescit, quia illa que fiunt in capitulis aliquo modo non possunt reuelari illis qui non fuerunt presentes, nec sciri ab eis, et ideo nescit si ita recipiebantur. Requisitus utrum crederet quod omnes fratres dicti ordinis per illum modum, sint recepti, respondit quod non credebat. Postea tamen dicta die in dicti commissarii, nostrum notariorum et testium infrascriptorum comparens, dixit quod male intellexerat et male responderat, et dixit per iuramentum suum quod melius credebat quod omnes reciperentur per illum modum quam per alium, et hoc dicebat suum dictum corrigendo, et ne degeraret. Requisitus de capite de quo supra fit mencio, dixit per iuramentum suum quod illud uiderat, tenuerat et palpauerat apud Montempessulanum, in quodam capitulo, et ipse et alii fratres presentes illud adorauerant. Dixit tamen quod ore et fingendo adorauerat, et non corde: nescit tamen si alii fratres adorabant corde. Requisitus ubi sit, dixit quod dimisit illud fratri Petro Alemaudin preceptori domus Montispessulani, sed nescit utrum gentes regis illud inuenerint. Dixit quod dictum caput habebat quatuor pedes, duos ante ex parte faciei, et duos retro. Requisitus per iuramentum suum utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, seu alia de causa, aliquam falsitatem dixisset aut immiscuisset in sua deposicione, aut ueritatem tacuisset, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram sine aliquo mendacio dixerat ueritatem. Item frater Radulphus de Gysi receptor quondam Campanie, etatis quinquaginta annorum, iuratus eodem modo et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod uiginti duo anni sunt uel circa quod fuit receptus in domo de Valeia Trecensis [p. 364] diocesis, per fratrem Hugonem de Paraudo tunc preceptorem de Pailli, presentibus pluribus fratribus dicti ordinis de quibus non recolit ad presens. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis ab eo factas, et mantello ad collum suum posito, dictus recipiens ostendit sibi ymaginem Ihesu Christi depictam in quodam missali, et precepit sibi quod Ihesum Christum abnegaret, et quod spueret supra crucem et supra ymaginem, et hoc ipse fecit testis plorans inuitus, et dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens osculatus fuit ipsum in tribus locis, uidelicet in fine spine dorsi, in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi per ipsum recipientem quod si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis. Interrogatus de capite de quo fit supra mencio, dixit per iuramentum suum quod uidit illud in septem capitulis que tenebantur a fratre Hugone de Paraudo et quibusdam aliis. Interrogatus qualiter adoratur, dixit per iuramentum suum quod eo ostenso omnes prostrant se ad terram, et amotis capuciis adorant illud. Interrogatus cuius figure est, dixit per iuramentum suum quod ita est terribilis figure et aspectus quod uidebatur sibi quod esset figura cuiusdam demonis, dicendo gallice _d'un maufé_, et quod quocienscumque uidebat ipsum tantus timor eum inuadebat, quod uix poterat illud respicere nisi cum maximo timore et tremore. Requisitus quare adorabant illud, dixit quod ex quo peiora fecerant abnegando Ihesum Christum, quod bene poterant illud adorare. Dixit tamen per iuramentum suum quod nunquam adorauit illud corde. Requisitus utrum recordetur de nominibus illorum qui illud adorabant, dixit quod sic, de nomine fratris Gerardi de Villaribus et cuiusdam socii sui fratris seruientis. Requisitus quot fratres receperit, dixit per iuramentum suum quod recepit decem uel duodecim. Requisitus utrum per illum modum per quem dixit se fuisse receptum ipsos recepisset, dixit per iuramentum suum quod sic, exceptis quibusdam quos noluit osculari in illo uili loco, propter horrorem quem habebat ex hoc, sed in omnibus aliis, [p. 365] quantum ad abnegacionem, spuicionem et alia, eos recepit per illum modum. Requisitus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, nec aliqua uiolencia sibi fuit facta, sed puram ueritatem dixerat. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis uiris fratribus Laurencio de Nannetis, Iohanne de Insula priore Trecensi, et Felice de Fayo ordinis Predicatorum, Iohanne de Farreria, Guillelmo de Choques, et Stephano de Matiscone, testibus ad hec uocatis specialiter et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis confessionibus in hac et precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis contentis, una cum testibus et publicis notariis supra et infrascriptis, presens interfui, ac, de mandato dicti commissarii, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti carta seu pecia et precedenti simul sutis signo meo signatis continentur, una cum testibus et publicis notariis supra et infrascriptis, presens interfui, me subscripsi, et signum meum solitum apposui rogatus. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti rotulo et precedenti consignatis signo meo continentur, una cum testibus et supra et infrascriptis notariis, interfui, et signum meum solitum cum signis et subscripcionibus [p. 366] ipsorum notariorum rogatus apposui hic me subscribens. Item in presencia religiosi uiri fratris Laurencii de Nannetis ordinis Predicatorum, commissarii dicti inquisitoris, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, anno, indicione, mense, die et pontificatu predictis, frater Ymbertus de Sancto Iorio miles, etatis quadraginta annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Nouam Villam Cathalaunensis diocesis, nouem anni uel circa sunt, per fratrem Iohannem Ademari militem dicti ordinis, de precepto fratris Hugonis de Paraudo, presentibus fratre Ymberto de Crimen, ut uidetur sibi, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et obseruanciis dicti ordinis obseruandis factas ab eo, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi crucem cum ymagine Christi, et peciit ab eo utrum crederet in eum, et ipse respondit quod sic, et tunc ipse dixit quod de cetero non crederet, et quod spueret supra crucem et imaginem, quod ipse fecit, ut dixit; tamen aduertit sibi quod non spueret supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens osculatus fuit eum in fine spine dorsi et in ore. Interrogatus utrum uidetur et credit quod alii tali modo recipiantur, dixit per iuramentum suum quod credit quod omnes alii fratres recipiantur eodem modo. Requisitus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, nec aliqua uiolencia sibi fuit facta, sed puram ueritatem dixerat. Item frater Iohannes de Anisiaco preceptor de Valeia, etatis quadraginta quinque annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, [p. 367] dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Prunaio diocesis Carnotensis, in instanti Quadragesima erunt uiginti tres anni, per fratem Symonem de Quinci preceptorem balliuie de Prunaio, presentibus fratre Galtero de Ete tenente locum Magistri Francie, et fratre Reginaldo d'Argeuille, qui fuit cubicularius pape uel ostiarius, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de secretis et statutis dicti ordinis ab eo factas obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens apportauit quamdam crucem in qua erat ymago Ihesu Christi depicta, et precepit sibi quod Ihesum Christum abnegaret, et quod spueret supra crucem, et cum non uellet facere, fratres assistentes dixerunt sibi quod oportebat hoc facere, uel poneretur in carcere perpetuo. Et tunc ore, et non corde, abnegauit Ihesum Christum, et simulauit spuere supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens osculatus fuit ipsum in umbilico et in ore solum. Interrogatus de capite, dixit per iuramentum suum quod ipse uidit illud bis Parisius in capitulo portari per fratrem Gerardum de Villaribus, sed nunquam potuit decernere quid erat, quia sedebat a longe, nec erat lumen in capitulo, quod tenebatur quasi media nocte, nisi unus cereus modicus ardens, et propter hoc non potuit bene scire quid erat. Dixit tamen quod non credit quod esset bonum quid. Interrogatus utrum sciret quod omnes reciperentur per illum modum, dixit quod nescit pro certo, quia nunquam uidit fratres recipi, sed credit quod sic; et hoc credit, quia non credit quod aliud fuerit sibi factum quod fiat aliis. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, nec aliqua uiolentia sibi fuit facta, sed puram ueritatem dixerat. Item frater Iohannes de Siuriaco presbyter, etatis uiginti octo annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei [p. 368] dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Ioigniacum, per fratrem Iohannem Morellum de Belna preceptorem bailliuie de Coulours, in festo beati Bartholomei ultimo preterito fuit annus, presente fratre Dominico preceptore de Ioigniaco, et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis ab eo factas, dictus recipiens duxit eum retro altare, et tunc osculatus fuit ipsum in fine spine dorsi, et incontinenti cecidit coram eo, et fuit portatus exinde quasi semimortuus; tamen antequam amoueretur; dixit sibi quod tunc non poterat aliud dicere de statutis ordinis, de hiis que debebant fieri secundum statuta ordinis, predicta infirmitate grauatus, et quod alias recuperaret ad hoc faciendum, et dixit eciam per iuramentum suum quod, quando uenit ad uisitandum eum in lecto suo iacentem, audiuit eum dicentem aliis quod unam de uoluntatibus suis compleuerat. Requisitus utrum de predicta osculacione dixerit sociis, dixit quod non, quia nullus erat ausus reuelare secreta sua aliis. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, nec aliqua uiolencia sibi fuit facta, sed puram ueritatem dixerat. Item frater Dominicus de Diuione custos domus de Ioigniaco, etatis quadraginta annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Diuionem, per fratrem Henricum de Dola, quadraginta quinque anni sunt elapsi uel circa, presentibus fratribus Guillelmo Rougepere patre suo naturali, et dicto Wale fratre suo naturali, fratribus dicti ordinis. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis ab eo factas, dictus recipiens osculatus fuit ipsum in fine spine dorsi, in umbilico et in ore, et postea precepit sibi quod spueret supra crucem, et ipse inuitus spuit supra [p. 369] crucem mantelli sui testis; dixit eciam quod non negauit Christum, nec fuit dictum sibi; et quod uouerat castitatem, sine aliquo alio precepto sibi facto. Requisitus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, seu tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram et meram ueritatem. Item frater Iohannes de Castro Villari, etatis triginta annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de modo et tempore sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Mormentum diocesis Trecensis, per fratrem Laurencium de Belna preceptorem dicte domus, quatuor anni sunt in festo Magdalene instanti proximo preterito, presentibus fratre Iuliano capellano dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones factas ab eo de bonis statutis et obseruanciis dicti ordinis tenendis, mantellum fuit sibi positum ad collum, et postea dictus recipiens recepit ipsum ad osculum oris et omnes alii fratres existentes ibidem; et nichil aliud fuit sibi iniunctum uel preceptum, sicut dixit per iuramentum suum. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis uiris fratribus Iohanne de Insula priore Trecensi, Felice de Fayo ordinis Predicatorum, Iohanne de Farreria, Guillelmo de Choques et Stephano de Matiscone, testibus ad hec uocatis specialiter et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis in hac et precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis contentis, una cum suprascriptis testibus et magistro Iacobo de Virtuto notario publico, presens interfui, ac, de mandato predicti commissarii, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, [p. 370] publicus imperiali auctoritate notarius, confessionibus premissis et omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia supra et precedenti signo meo signatis continentur, presens interfui cum testibus suprascriptis et magistro Amisio de Aureliano notario publico, ac, de mandato predicti commissarii, in hoc instrumento publico me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis per hoc presens publicum instrumentum quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidentia pape quinti anno secundo, die Iouis post octabam Omnium Sanctorum, scilicet nona die nouembris, in presencia religiosi et honesti uiri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto uiro fratre Guillelmo de Parisius dicti ordinis, inquisitore heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Nicolaus de Sarra dyocesis Trecensis, etatis XXVI annorum uel circa, agricola in domibus de Villaribus Templi Trecensis dyocesis, iuratus ad sancta Dei Euangelia tacta corporaliter ab eodem, et requisitus de se et de aliis dicti ordinis super dicto crimine delatis et de modo recepcionis sue dicere in causa fidei ueritatem, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus per fratrem Radulphum de Gisiaco, in crastino festi Assumptionis beate Marie nuper preteriti, in domo de Sanci Trecensis diocesis, presentibus fratre Christiano clauigero domus predicte de Sanci, et fratre Radulpho fratre dicti Baldoini, et fratre Iacobo de Sance. Item dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, iuramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus Radulphus recipiens fecit sibi ostendi quandam crucem depictam in quodam libro cum ymagine crucifixi, dicens sibi quod oportebat quod abnegaret illum cuius effigies [p. 371] erat ibi ter, et ter spueret supra crucem et ymaginem predictas, precipiens sibi quod hoc faceret, et dicens quod hoc erat de statutis ordinis sui; que ipse fecit ore, et non corde, ut dixit. Item dixit quod fratres predicti presentes discooperuerunt ipsum qui loquitur, et dictus frater Radulphus osculatus fuit eum in fine spine dorsi, in umbilico et in ore. Item requisitus per iuramentum utrum ui, uel metu tormentorum aut alias aliud dixerit quam ueritatem, uel in premissis immiscuerit aliquam falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram ueritatem dixerit pro salute anime sue. Facta autem fuit confessio seu deposicio hec a dicto fratre N. de Cerra [Sarra?], iuramento prius prestito, ut premittitur, ab eodem Parisius in domo Templi, in presencia commissarii predicti, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis et discretis uiris fratre Guillelmo Durandi, fratre Hugone de Noalhis conuentus Parisiensis, et fratre Felice de Foro conuentus Trecensis, ordinis Predicatorum, testibus ad hec uocatis et rogatis. Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, Dolensis diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis confessioni et recognicioni factis a dicto N. de Sarra, iuramenti prestacioni et omnibus et singulis dicta die Iouis actis, una cum dictis testibus, in presencia dicti fratris N. de Anisiaco, presens interfui, in testimonium premissorum me subscripsi, et signum meum apposui consuetum uocatus et rogatus. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus in presenti pecia et aliis signo meo signatis contentis, cum magistro Gaufrido Enguelor dicto Chalop, clerico, apostolica publicus auctoritate notarius, suprascriptis interfui presens, et una cum signo et subscripcione eius signum meum apposui rogatus, hic me subscribens. In Christi nomine amen. Anno eiusdem Domini millesimo [p. 372] trecentesimo septimo, indicione sexta, mense nouembris, eiusdem mensis die decima, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidencia pape quinti anno secundo, in religiosi uiri et honesti fratris Guillelmi de Parisius ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice prauitatis auctoritate apostolica deputati, in domo milicie Templi Parisius, pro inquirendo contra quasdam personas dicti ordinis eidem delatas super dicto crimine existentis, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Matheus de Attrebato, etatis quadraginta quatuor annorum uel circa, iuratus ad sancta Dei Euangelia ab eo corporaliter tacta in causa fidei de se et aliis dicere ueritatem, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit duodecim anni sunt Dominica ante festum beati Iohannis Baptiste ultimo preteritum, in domo de Saraincourt, per fratrem Thierricum de Boscis preceptorem bailliuie de Melleuno, presentibus fratribus Iohanne de Cella et Tierrico de Mares et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis ab eo factas, et mantello ad collum posito, dictus recipiens apportauit quoddam missale in quo erat depicta ymago Ihesu crucifixi, et dixit sibi quod oportebat quod ipse abnegaret Ihesum Christum, et spueret supra crucem, quia alii sic faciebant. Et ipse tunc inuitus, ore et non corde, Ihesum Christum abnegauit, et finxit quod spueret ter supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens iterum precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi et in umbilico; et ipse fingens se osculari, posuit genam suam et non os ad illam partem inferiorem. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod omnino abstineret se a mulieribus, et si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et hoc de aliis pateretur. Dixit eciam per iuramentum suum quod pluries peciit et peti fecit a Magistro dicti ordinis, et fecit peti licenciam per fratrem Bellum de Ely militem dicti ordinis, quod haberet licenciam [p. 373] exeundi de dicto ordine; et dixit per iuramentum suum quod dictus frater Hugo de Paraudo, accedens ad Romanam curiam in septimana post festum beati Remigii nuper preteritum, dixit sibi quod dictus ordo diffamatus erat de casibus super dictis erga dominum papam et regem, et ipse, si posset, saluaret corpus suum, et hoc aliis diceret; et tunc peciit ab eo quod traderet litteras suas super hoc, quia alias non crederetur sibi; et ipse respondit quod non haberet, quia non placebat Magistro; et tunc ipse exiuit de ordine, et dimisit mantellum ordinis in domo Montis Suessionensis. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram et meram ueritatem. Item frater Egidius de Ecci, etatis quinquaginta annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit sex anni sunt in festo Omnium Sanctorum nuper preterito, in domo de Serincourt diocesis Remensis, per fratrem Iohannem de Cella preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Gerardo de Lauduno et Egidio le Moigne milite dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et obseruanciis dicti ordinis obseruandis ab eo factas, et mantello ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi in quodam missali crucem et ymaginem Ihesu Christi crucifixi depictam, et precepit sibi quod Ihesum Christum cuius ymago erat ibi abnegaret, et spueret supra crucem et ymaginem, et hoc ipse fecit ter. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens dedit sibi licenciam habitandi cum fratribus dicti ordinis, si calor naturalis moueret eum. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit recipientem in ore et in umbilico et in fine spine dorsi; dicens quod pluries de dicto ordine exiuisset, si auderet. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut [p. 374] alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem. Item frater Raymbaudus de Caron miles dicti ordinis, preceptor Chipri, etatis sexaginta annorum, ut dixit, uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Richerenches in comitatu de Venicio, quadraginta tres anni erunt in instanti festo Penthecostes, per fratrem Rocelinum de Forz tunc preceptorem Prouincie, militem dicti ordinis. Dixit eciam per iuramentum suum quod promisit paupertatem, castitatem et obedienciam seruare, et tenere omnes bonos usus ordinis, et laborare pro posse et iuuare acquirere regnum Ierusalem, et multas alias bonas promissiones dicti ordinis; et quod nunquam sciuerat aliquid malum uel inhonestum in recepcione fratrum nec in ordine, nec audiuerat, hoc excepto quod die qua fuit receptus, antequam reciperetur uel indueretur, quidam frater ordinis, in presencia episcopi de Carpentras auunculi sui, ostendit eidem quamdam crucem, et dixit eidem: «Vides tu istum crucifixum; si tu uis recipi in ordine isto, oportet quod abneges eum;» sed aliud non fuit factum. Eadem tamen die, circa horam nonam, accessit ad presenciam fratris Nicolai de Anessiaco commissarii dicti inquisitoris, et corrigendo dictum suum, dixit per iuramentum suum quod ille frater qui, sicut alias deposuit, eidem ostenderat dictam crucem cum effigie Ihesu Christi crucifixi, et ipse qui loquitur, post dictas promissiones, et eo recepto, et iuramento ab eo prestito de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis, et mantello ad collum posito, duxit ad partem, et secreto dictam crucem eidem ostendit, et precepit sibi quod abnegaret eum cuius ymago erat in cruce representata, dicens quod erat de statutis ordinis; et hoc ipse qui loquitur fecit ter ore, sed non corde, ut dixit. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus frater dixit [p. 375] sibi in secreto quod si calor naturalis moueret eum ad incontinenciam, quod ipse iret ad fratres ordinis, quia multi erant ibi iuuenes cum quibus poterat extinguere libidinem suam, et quod similiter reciperet eos ad hoc, si requirerent eum super hoc; sed ipse nunquam fecit, nec fuit super hoc requisitus, ut dixit. Requisitus utrum aliquos fratres fecerit, dixit per iuramentum suum quod non. Requisitus utrum credit quod omnes qui in dicto ordine recipiuntur recipiantur per illum modum, dixit quod credit. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut aliqua de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram et meram ueritatem. Item frater Henricus de Hercigni diocesis Laudunensis, etatis quadraginta annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit die Iouis ante instans festum Purificacionis beate Marie Virginis erit annus, in domo de Seraincourt, per fratrem Iohannem preceptorem dicte domus, presentibus fratre Roberto bergerio dicte domus, et fratre Christiano fratre dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Et dixit per iuramentum suum quod multas promissiones fecit de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis, et nichil aliud inhonestum fuit sibi iniunctum uel dictum; et dixit quod nichil inhonestum sciebat in dicto ordine. Item anno, indicione, mense, die et pontificatu predictis, in religiosi uiri fratris Nicolai de Anessiaco commissarii predicti inquisitoris heretice prauitatis auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Radulphus de Tauerniaco custos domus de Villa Dei iuxta Malum Repastum, diocesis Carnotensis, etatis quinquaginta sex annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per [p. 376] iuramentum suum quod receptus fuit uiginti octo anni sunt elapsi uel circa in domo de Soisiaco diocesis Meldensis, per fratrem Iohannem de Turno tunc thesaurarium Parisius, presentibus fratre Iohanne de Monte Morenciaco priore Templi Parisiensis, et fratre Iohanne preceptore dicte domus de Soisiaco, et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis ab eo factas, et mantello sibi posito ad collum, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem et ymaginem Ihesu Christi depictam in quodam missali, et dixit sibi, in presencia aliorum fratrum assistencium, quod oportebat ipsum abnegare Creatorem suum Ihesum Christum et spuere supra crucem et ymaginem predictam; et ipse hoc fecit, excepto quod de spuicione nichil cecidit supra crucem, quod posset. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi; et tunc inuitus simulauit quod oscularetur eum ibi, sed tamen non fuit osculatus eum ibi. Interrogatus de uoto castitatis, dixit per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et hoc idem ab aliis suis fratribus pateretur; nunquam tamen fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus si nunquam fuerit in recepcione alicuius fratris, dixit quod sic. Interrogatus si per similem modum dicti recepti fuerint recepti, dixit per iuramentum suum quod pluries uidit, et omnes fuerunt recepti per similem modum, et specialiter fratrem Balduynum de Pois. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis uiris fratribus Iohanne de Archis, G. de Capella et Iacobo de Maioricis de conuentu Predicatorum Parisiensium, et pluribus aliis testibus ad hoc uocatis specialiter et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, [p. 377] sacrosancte Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus ac omnibus et singulis aliis, prout in presenti et precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis continentur, una cum magistris Gaufrido Enguelor dicto Chalop, Phili et Iacobo de Virtuto notariis publicis, et testibus suprascriptis, presens interfui, ac, de mandato dicti inquisitoris, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis, ut in presenti carta seu pecia et precedenti signo meo signatis, una cum supra et infrascriptis testibus et notariis publicis presens interfui, et de mandato dicti inquisitoris, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis in presenti carta seu pecia et precedenti signo meo signatis, una cum suprascriptis notariis presens interfui, hic me subscripsi, et in iunctura presentis carte et subsequentis signum meum apposui rogatus. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis per hoc presens publicum instrumentum quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidencia pape quinti anno secundo, undecima die mensis nouembris, in religiosi et honesti uiri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto uiro fratre Guillelmo de Parisius dicti ordinis, inquisitore heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus [p. 378] frater Iohannes de Ponte Episcopi, etatis XXIIII^or annorum uel circa, senescallus in domo de Montecuria in Viromandia, ordinis milicie Templi, iuratus ad sancta Dei Euangelia tacta corporaliter ab eodem, et requisitus de se et aliis dicti ordinis super dicto crimine delatis dicere in causa fidei ueritatem, dixit per iuramentum suum quod bene sunt sex anni uel circa elapsi quod fuit receptus in domo de Sanci prope Trecas, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie quondam, de mandato fratris Hugonis de Paraudo uisitatoris Francie. Item dixit per iuramentum suum quod, eo recepto, iuramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello ad collum posito, presentibus fratribus Iohanne Leuiambe, Gaufrido de Trache et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit, dictus frater Radulphus ostendit sibi ad partem quamdam crucem cum ymagine Ihesu Christi crucifixi, et dixit sibi quod oportebat quod eum abnegaret cuius ymago predicta erat ibi ter, precipiens sibi quod hoc faceret, et ter spueret supra crucem. Et ipse recusauit hoc facere aliquantulum, et finaliter ipse abnegauit crucem, sed non crucifixum, nec illum cuius erat ymago predicta, et finxit se spuere semel super crucem, et spuit alibi, quia predicta non faciebat ex corde, licet ore. Et predictas abnegacionem et spuicionem fecit pro eo, ut dixit, quia alii fratres dicti ordinis presentes dicebant sibi quod oportebat quod hoc faceret. Dixit eciam quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico, nolens se propter hoc discooperire; et ipse receptus dixit quod non faceret. Et tunc dictus recipiens dimisit eum, quia festinabat se et uolebat ire ad dies Trecenses, et precepit aliis fratribus quod ostenderent sibi, et instruerent eum puncta ordinis. Item dixit per iuramentum suum quod ipse confessus fuit predicta infra annum recepcionis sue cuidam fratri ordinis Minorum de Trecis, qui iniunxit sibi pro penitencia quod ieiunaret omni die Veneris usque ad annum sine camisia. Item requisitus utrum ui, uel metu carceris aut tormenti, dixerit in premissis uel immiscuerit aliquam falsitatem, uel subticuerit aliquam ueritatem, dixit per iuramentum quod non, et quod puram [p. 379] ueritatem dixit pro salute anime sue. Facta autem fuit confessio seu deposicio hec a dicto fratre Iohanne, iuramento ab eodem prius, ut premittitur, prestito, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis et honestis uiris fratribus Guillelmo de Capella et Guillelmo de Boz ordinis Predicatorum de conuentu Parisiensi, testibus ad hoc uocatis et rogatis. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis in presenti carta seu pecia et aliis cartis precedentibus signo meo signatis interfui presens, et una cum signo et subscripcione notarii suprascripti ad premissa presentis signum meum consuetum rogatus apposui, me subscribens. In nomine Domini amen. Anno Natiuitatis eiusdem millesimo trecentesimo septimo, indicione sexta, mense nouembris, eiusdem mensis XIII die, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidencia pape quinti anno secundo, in religiosi uiri fratris Nicolai de Anessiaco commissarii fratris Guillelmi de Parisius inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Iohannes de Turno elemosinarius regis quondam, etatis LXX annorum uel circa, iuratus ad sancta Dei Euangelia eidem preposita, et ab eo corporaliter tacta, de se et aliis in causa fidei plenam et integram dicere ueritatem; et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus per fratrem Iohannem de Turno quondam thesaurarium Templi Parisiensis, in domo de Sauceya super Yonam, XXXVI anni sunt elapsi, presentibus fratribus Galtero Dacolay et Guillelmo qui fuit elemosinarius ante ipsum, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis, et mantello sibi ad [p. 380] collum posito, dictus recipiens traxit eum ad partem in quadam capella retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem de ligno in qua erat ymago Ihesu crucifixi depicta, et precepit quod spueret ter supra dictam crucem et ymaginem; et ipse, de mandato ipsius, finxit quod spueret supra crucem, sed nunquam spuit. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod finxit osculari dictum recipientem in fine spine dorsi; sed nunquam tetigit illum ibi, et postea osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod inhibitum fuit sibi ne cognosceret mulieres; sed si calor naturalis moueret eum, commisceret se cum fratribus suis, et hoc ab aliis pateretur. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus utrum aliquos fratres receperit in ordine, dixit per iuramentum suum quod sic duos, quorum unus uocabatur Thomas bergerius, et illum recepit per illum modum; et alter frater Petrus de Fontanis, et recepit per illum modum per quem dixit se fuisse receptum. Requisitus utrum uidit aliquos fratres recipi in dicto ordine, dixit quod sic uiginti uel circa, et credit quod omnes per similem modum reciperentur. Requisitus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram et meram ueritatem. Item frater Matheus de Tabula custos domus de Druelles Ambianensis diocesis, etatis quinquaginta annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Fontanis, per uisitatorem Francie tunc, decem anni erunt post instans festum Natiuitatis Domini uel circa, presentibus fratre Garnero de Compendio et fratre Iohanne thesaurario, preceptore dicte domus. Dixit eciam per iuramentum suum quod, iuramento ab eo prestito de obseruandis secretis et statutis dicti ordinis, et mantello ad collum posito, dictus recipiens duxit eum retro altare, et ostendit [p. 381] sibi quamdam crucem deargentatam cum ymagine Christi, et precepit sibi quod abnegaret Ihesum Christum et crucem, et spueret super ter; et ipse, de precepto recipientis, tunc Ihesum Christum abnegauit ter, et spuit ter super ymaginem et crucem. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod leuaret uestes suas, et oscularetur eum in inferiori parte spine dorsi; et ibidem osculatus fuit eum, et postea in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus; et si caro urgeret eum, quod commisceret se carnaliter cum aliis fratribus dicti ordinis, et alios fratres admitteret ad idem, si esset requisitus. Interrogatus si aliquos uidit recipi, dixit quod sic duos: quemdam uidit uocatum fratrem Thomam de Roquencourt per fratrem Gerardum de Sauchons custodem domus de Fontanis; et quemdam alium uocatum Petrum de Fontanis per dictum fratrem Iohannem de Turno elemosinarium. Requisitus utrum fuerint recepti per illum modum, dixit per iuramentum suum quod, postquam habuerant mantella ad collum, fuerunt ducti per receptorem retro altaria, et ibi stabant, et ideo nescit quid faciebant; credit tamen quod ipsi et omnes alii recipiebantur per illum modum. Requisitus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Symon Christiani dispensator domus de Pruuino, etatis XX annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod duo anni erunt in crastino instantis festi Resurrectionis Domini quod fuit receptus in domo Montis Suessionensis, per fratrem Gerardum de Villaribus, presentibus quibusdam fratribus quos non nouerat, quia alias ipsos non uiderat. Et statim quod fuit inductus et receptus, fuit ductus alibi extra dictam [p. 382] domum. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens existens in quadam camera in qua iacebat infirmus in lecto, postquam habuit mantellum ad collum, ostendit sibi figuram Ihesu Christi depictam in quodam missali, et petiuit ab eo utrum crederet in eum cuius figura erat ibi depicta, qui respondit quod sic. Tunc precepit quod spueret supra; qui contradixit quantum potuit: tamen dixit quod ipse faceret, uel compelli faceret eum ad hoc faciendum; et tunc inuitus spuit supra crucem et ymaginem, et abnegauit semel Ihesum Christum, ore tantummodo, et non corde. Interrogatus de aliis articulis, dixit per iuramentum suum quod nichil aliud fuit sibi dictum, et credit quod hoc fuit illa racione quia tam resisterat in faciendo abnegacionem et spuicionem; quod dictus recipiens erat totus fastiditus et totus fessus tam propter infirmitatem quam propter resistenciam quam fecerat; et precepit quod duceretur ad quamdam domum Brie, et quod sibi instrueret eum alias in preceptis et statutis ordinis. Requisitus utrum alii fratres hoc audirent et uiderent, dixit quod bene poterant audire, quia erant in camera ubi hoc fuit factum et dictum. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Gerardus de Galos, etatis quinquaginta annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Aureliano per fratrem Guillelmum de Stampis preceptorem bailliuie de Stampis, XXIIII^or anni uel circa, presentibus fratribus Petro de Galea et fratre Iohanne de Magno Ponte. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem in presencia aliorum [p. 383] fratrum, et petiuit ab eo utrum crederet in illum cuius ymago erat ibi; et ipse dixit quod sic. Et tunc dixit sibi quod male credebat, quia erat quoddam falsum ydolum, et precepit sibi quod abnegaret Ihesum Christum, et in despectu eius spueret supra crucem; quod aliquantulum facere distulit, sed postmodum abnegauit semel, et finxit spuere supra crucem. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod eum oscularetur in tribus locis, uidelicet in fine spine dorsi, in umbilico et in ore; sed ipse non fuit osculatus eum nisi in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si caro urgeret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et hoc ab aliis fratribus pateretur. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus utrum aliquos fratres uiderit recipi, dixit quod sic unum in domo Parisiensi; et credit per iuramentum suum quod simili modo receptus fuit, et omnes alii de ordine recipiuntur, ut credit, per illum modum per quem fuit receptus. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Fulco de Trecis, etatis XXVIII annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Sanceyo iuxta Trecas, decem anni sunt, per fratrem Radulphum receptorem tunc Campanie, presentibus fratre Galtero de Paians et fratre Radulpho de Compendio, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, quidam frater de cuius nomine non recolit, ostendit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Ihesu Christi depicta, et petiuit ab eo utrum crederet in eum cuius [p. 384] ymago erat ibi, et ipse dixit quod sic; et tunc dixit sibi quod non debebat credere in eum, quia falsus propheta erat, et quod non crederet nisi in Deum superiorem, et quod in signum quod non crederet spueret supra crucem; et tunc ipse spuit ter iuxta crucem, fingens spuere supra crucem. Et tunc quidam frater astans ibi dixit: «Non faciatis magnam uim de isto, quia nimis iuuenis est.» Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod ille recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi, in umbilico et in ore, et, non obstante precepto, dixit per iuramentum suum quod non osculatus fuit eum nisi in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod prohibuit sibi cohabitacionem mulierum, sed dixit sibi quod lecti fratrum essent communes inter ipsos. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram et meram ueritatem. Item frater Iohannes de Chounes, etatis XXXII annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Chounes per fratrem Symonem de Quinci preceptorem dicte domus, XII anni sunt elapsi, presentibus fratre Galtero de la Sotiere et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem de ligno cum ymagine Ihesu Christi crucifixi enea eleuata super crucem, et petiuit ab eo utrum crederet in eum cuius figura erat ibi. Qui respondit quod sic; et tunc dictus recipiens dixit sibi: «Tu male credis, quia quidem falsus propheta est; credas solummodo in Deum celi, et non in istum.» Et ipse dixit: «Credo in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, qui fuit natus de Virgine Maria.» Et tunc ipse precepit sibi: [p. 385] «Spuas supra istum in despectu eius.» Et tunc spuit ter; sed cauebat quantum poterat ne spueret supra crucem uel crucifixum. Dixit eciam per iuramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem. Item frater Galterus de Paians, etatis octoginta annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Paians, triginta sex anni erunt in instanti festo Natiuitatis Domini, per fratrem Theobaldum de Breteuil, presentibus fratre Thoma Normanno et fratre Symone de Paians et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi quamdam paruam crucem in qua erat ymago Ihesu Christi crucifixi, et petiuit ab eo utrum crederet quod esset ymago Ihesu Christi; et ipse respondit quod sic. Et tunc ipse precepit sibi quod spueret supra crucem; et spuit semel, et osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens sibi denegauit et inhibuit coitum mulierum, et dedit sibi licenciam habitandi carnaliter cum fratribus dicti ordinis. Dixit tamen per iuramentum suum quod credit quod omnes alii per similem modum recipiuntur. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem. Item frater Iohannes dictus de Parisius, etatis uiginti quatuor annorum, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per [p. 386] iuramentum suum quod receptus fuit, nouem anni erunt in festo Natiuitatis beati Iohannis, in domo Templi Parisiensis, per fratrem Hugonem de Paraudo, presentibus fratribus Gerardo de Villaribus, Guillermo de Lins et fratre Petro de Boucli milite, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Et dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens fecit eum promittere et iurare multas bonas obseruancias et statuta dicti ordinis et tenere secreta ordinis, et postea osculatus fuit dictum recipientem et alios fratres in ore. Interrogatus de aliis articulis, nichil dixit. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis uiris fratribus Iohanne de Archis, Petro Lamberti, Egidio de Galuchiis studentibus in conuentu Parisiensis, Guillelmo de Choques ciue Parisiensi, et pluribus aliis testibus ad hoc uocatis specialiter et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis, prout in hac et precedentibus peciis signo meo signatis continentur, una cum scriptis testibus notariis publicis presens interfui, ac, de mandato dicti commissarii, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo solito signaui rogatus. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti pecia seu carta et precedentibus plenius continentur, presens interfui cum testibus et notariis supra et infra scriptis, et, de mandato dicti commissarii, hoc instrumentum manu propria scripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo solito signaui rogatus. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis in presenti pecia seu carta et precedentibus contentis presens interfui cum testibus et notariis suprascriptis, et una cum signis et subscriptum [p. 387] notariorum ipsorum signum meum consuetum rogatus apposui, hic me subscribens. In nomine Domini amen. Anno eiusdem millesimo CCCº septimo, indicione sexta, mense nouembris, eiusdem mensis die XIIII, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidencia pape quinti anno secundo, in presencia religiosi et honesti uiri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto uiro fratre Guillelmo de Parisius dicti ordinis, inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, existentis in domibus Templi Parisiensis, pro inquirendo contra quasdam personas ordinis milicie Templi eidem supra dicto crimine delatas, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, personaliter constitutus frater Egidius de Cheuruto locum tenens preceptoris de Fresnayo iuxta Pruuinum, quadragenarius uel circa, iuratus ad sancta Dei Euangelia ab eo tacta dicere de se et aliis in causa fidei plenam, puram et integram ueritatem; et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Cheurutum, XII anni fuerunt in festo Omnium Sanctorum nuper preterito, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Henrico de Soupir, Petro de Cheuru et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis ab eo factas, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem que solet portari ad funera, et peciit ab eo utrum crederet in eum qui passus fuerat in ea, et ipse dixit et respondit quod sic; et postea dictus recipiens precepit sibi quod spueret supra crucem; quod ipse finxit facere; sed tamen aliquid de sputamine non cecidit supra crucem quod posset. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens traxit eum ad partem, et fecit se osculari ab eo in ore, in umbilico et in fine spine dorsi. Dixit eciam per iuramentum suum quod inhibitum fuit sibi ne habitaret cum [p. 388] mulieribus, aut aliquod seruicium ab eis acciperet, et iniunctum fuit sibi quod si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et hoc ab aliis pateretur. Requisitus utrum uidit aliquos fratres recipi, dixit quod sic unum, et uidit quod receptus fuit per illum modum per quem dixit se fuisse receptum, excepto quod non uidit quid factum fuit sibi in abscondito; et dixit per iuramentum suum quod credit quod omnes alii fratres de ordine simili modo recipiantur, quia non credit quod nouus modus factus fuisset pro eo. Dixit eciam per iuramentum suum requisitus quod in sua deposicione ui, metu carceris uel tormentorum, uel alia quacumque de causa, non dixit uel immiscuit falsitatem, sed quod puram et integram dixerat ueritatem. Item frater Iohannes de Bersees, etatis XXI annorum, morans apud Feritatem Galcheri, eodem modo iuratus, constitutus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit in domo de Campo Florito, per fratrem Gerardum de Villaribus preceptorem Francie, IX sunt menses uel circa elapsi, presentibus fratre Lamberto de Toisi, fratre Iohanne preceptore de Trefou, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis ordinis obseruandis ab eo factas, quidam frater, de cuius nomine non recordatur, aportauit sibi quamdam paruam crucem de ligno, et tunc dictus frater Gerardus petiuit ab eo utrum crederet in eum qui passus fuerat in dicta cruce, et ipse dixit quod sic. Et tunc dictus frater dixit sibi quod male credebat, et quod debebat credere solummodo in Deum superiorem, et postea precepit sibi quod Ihesum Christum abnegaret ter, et spueret supra crucem ter, quia talis erat modus ordinis, ut dicebat. Et tunc, de precepto dicti recipientis, Ihesum Christum abnegauit ter, ore et non corde, et finxit spuere ter supra crucem, sed tamen nihil cecidit supra eam. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi; sed non uoluit facere, et [p. 389] tamen post osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod lecti fratrum debebant esse communes. Interrogatus utrum ui, uel metu tormentorum aut carceris, in sua deposicione immiscuerit falsitatem, aut subticuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram dixit et recognouit ueritatem. Item frater Gaufridus de Fera in Campania, etatis XXX annorum, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Pruuino, octo uel nouem anni sunt elapsi, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Herberto de Froumentieres et Henrico Flamain preceptore dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et obseruanciis dicti ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus frater Radulphus traxit eum ad partem, et fecit se osculari ab eo in umbilico, et ostendit sibi quamdam crucem de ligno, et petiuit ab eo utrum crederet in eum qui passus fuerat in cruce; et ipse respondit quod bene credebat in Ihesum Christum, filium Virginis Marie, et tunc precepit sibi quod eum abnegaret, sed ipse non uoluit abnegare. Et postea precepit sibi quod spueret supra crucem; sed non uoluit spuere, immo spuit ad terram iuxta crucem. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod lecti fratrum debebant esse communes. Interrogatus utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, aliquam dixerit in sua deposicione falsitatem, aut subticuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram ueritatem dixerat pro salute anime sue. Item frater Helyas de Iocro, etatis XIX annorum uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum [p. 390] quod receptus fuerat in domo de Feritate Galcheri, sex anni uel circa sunt elapsi, per fratrem Gerardum de Villaribus tunc preceptorem Francie, presentibus fratribus Radulpho de Gisi et Iohanne le Moine, ut uidetur sibi, et pluribus aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens traxit eum ad partem retro altare, et ostendit sibi ymaginem in quodam missali; sed erat ita iuuenis, quod nesciebat tunc cuius erat ymago; et tunc fuit petitum ab eo utrum crederet in illum cuius erat ymago; et ipse respondit quod credebat in Ihesum Christum et in beatissimam Virginem matrem suam. Et ipse dixit quod male credebat; et ipse semper dicens quod credebat in Ihesum Christum et in gloriosam matrem suam, fuit uerberatus ab ipso recipiente acriter, et postea fuit positus in carcere per unam diem sine potu et cibo; et oportuit finaliter (cum dicebant quod male credebat) quod faceret; tunc dixit ex parte Dei, et nichil aliud per iuramentum suum; et hoc dixit, quia eum uolebant iterum ponere in carcere, quia dicebat quod uolebat exire et ire ad domum patris sui. Interrogatus de osculo, dixit quod ita erat tormentatus per dictos fratres, quod non recolit quod aliud quam dixit fuerit sibi factum seu dictum. Interrogatus utrum ui, uel terrore tormentorum aut carceris, in sua deposicione dixerit aut immiscuerit falsitatem, aut ueritatem subticuerit, dixit per iuramentum suum quod non, immo quod illud quod dixit uerum est. Item frater Baldoinus de Waben, etatis sexaginta annorum uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit in domo de Bosco in Viromandia, per fratrem Guarinum de Grandi Villari, die Dominica proximo preterita sunt octo anni, presentibus fratre Odone de Grandi Villari nepote dicti receptoris, fratre Matheo de Tilloy et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens traxit eum [p. 391] ad partem iuxta altare, et fecit se osculari a dicto fratre in umbilico, et post ostendit sibi quamdam crucem paruam ligneam, que solebat portari ad funera familie domus, et precepit sibi quod spueret supra crucem; et ipse fingens spuere supra crucem, spuit ad terram. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi, et precepit quod omnino abstineret a mulieribus, et quod fratres dicti ordinis admitteret ad lectum suum, et similiter iret ad lectos fratrum, si indigeret; et credit postmodum quod esset ea intencione quod habitarent carnaliter unus cum alio. Interrogatus utrum ui, uel metu tormentorum aut carceris, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in sua deposicione, aut ueritatem tacuerit, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram dixerat pro salute anime sue ueritatem. Item frater Iohannes de Mortuis Fontanis presbyter dicti ordinis, etatis XXXVI annorum uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Puisieus per fratrem Hugonem de Paraudo, circa festum beati Martini hyemensis nuper preteritum fuerunt septem anni, presentibus fratre Thierrico de Lannoy et quibusdam aliis fratribus de quorum nominibus non recolit. Et dixit per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis obseruandis, dictus recipiens posuit sibi mantellum ad collum, et postea quidam miles de dicto ordine duxit eum retro altare, et aportauit sibi unum missale, et ostendit sibi ymaginem Ihesu Christi crucifixi, et crucem depictam in dicto missali, et precepit sibi quod eum abnegaret, et dixit quod hoc oportebat sibi facere; et tunc ipse qui loquitur, ore et non corde, abnegauit ter Ihesum Christum. Interrogatus de aliis articulis, dixit per iuramentum suum quod nichil scit, sed bene credit quod omnes alii simili modo recipiantur, quia non credit quod noua lex fieret pro eo. Item dixit per iuramentum suum quod in deposicione sua nichil aliud dixit quam ueritatem pro salute anime sue. Item frater Lambertus Flamingus, etatis septuaginta annorum, ut [p. 392] dicebat, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Tonni prope Pontem Aruernie, in instanti festo Natiuitatis Domini erunt triginta duo anni, per fratrem Petrum Normannum preceptorem bailliuie Laudunensis, presentibus fratribus Iohanne de Sancto Albano, qui fuerat magister passagii, Iohanne de Braie et quibusdam aliis fratribus de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens aportauit sibi quamdam crucem pictam, et precepit sibi in presencia aliorum fratrum quod Ihesum Christum abnegaret, et spueret supra crucem; et tunc, de precepto dicti recipientis, Ihesum Christum abnegauit ter, et ter, fingens spuere supra crucem, spuit ad terram. Item dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi, in umbilico et in ore; et ipse finxit ipsum osculari ibi, sed non tetigit eum nisi in ore. Dixit eciam per iuramentum suum quod in emissione uoti castitatis data fuit sibi licencia habitandi carnaliter cum fratribus dicti ordinis. Interrogatus utrum ui, uel metu tormentorum uel carceris, aut alia quacumque de causa, in sua deposicione aliquam dixerit aut immiscuerit falsitatem, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense nouembris predicto, die, loco et pontificatu predictis, presentibus fratribus Michaele de Bonellis, Karolo Ymbernico et Petro Lamberti ordinis Predicatorum, ac Guillelmo de Choques ciue Parisiensi, testibus ad premissa uocatis specialiter et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis contentis in hac et precedentibus peciis similiter sutis signo meo signatis, una cum scriptis testibus et publicis notariis presens interfui, ac, de mandato predicti commissarii, huic publico [p. 393] instrumento me subscripsi, illudque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti carta seu pecia et precedentibus plenius continentur, una cum testibus et notariis supra et infra scriptis presens interfui, et, ad mandatum et requisicionem dicti commissarii, hoc instrumentum manu propria scripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo solito signaui rogatus. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis contentis in presenti et precedentibus cartis simul sutis et signo meo signatis, excepta tamen confessione precedentis ultimi testis, presens interfui una cum notariis et testibus subscriptis, et cum signis et subscripcionibus ipsorum notariorum, signum meum rogatus apposui hic me subscribens. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, XV die mensis nouembris, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidentia pape quinti anno secundo, in religiosi et honesti uiri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto uiro fratre Guillelmo de Parisius eiusdem ordinis, inquisitore heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Milo de Sancto Fiacrio presbyter, ordinis milicie Templi, etatis XXIIII annorum uel circa, ut dicebat, iuratus ad sancta Dei Euangelia sibi ostensa et manu propria tacta de se et aliis dicti ordinis milicie Templi super dicto crimine delatis dicere ueritatem; et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Moysiacum Meldensis diocesis, sex [p. 394] anni sunt elapsi, per fratrem Reginaldum de Argiuilla quondam cubicularium pape, presentibus fratribus Alberto capellano dicti ordinis, et Guillelmo de Compendio, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis obseruandis ab eo factas, dictus recipiens aportauit sibi quamdam crucem, et dixit sibi quod oportebat ipsum spuere supra crucem, et quod ita consuetum erat in ordine; et tunc ipse fingens spuere supra crucem, spuit ter ad terram. Interrogatus de uoto castitatis, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod lecti fratrum debebant esse communes, et quod poterant se commiscere carnaliter unus cum alio, et quod omnino debebant a mulieribus abstinere. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens traxit eum ad partem in quadam camera retro ecclesiam, et fecit se osculari ab eo in umbilico et in ore. Interrogatus si credit quod omnes alii fratres ordinis simili modo recipiantur, dixit per iuramentum suum quod credit, quia non credit nouam legem pro se fuisse factam. Requisitus per iuramentum suum iterum prestitum utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, aliquam falsitatem immiscuerit in sua deposicione, aut ueritatem tacuerit, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et integram dixerat ueritatem. Item frater Lambertus de Toysi, etatis quadraginta annorum uel circa, ut dicebat, eodem modo constitutus, iuratus et requisitus, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit in domo de Vinciaco diocesis Eduensis, XIII anni sunt elapsi, per fratrem Petrum de Syure preceptorem bailliuie de Byres, presentibus fratre Reginaldo de Toisiaco patruo suo, fratre Thoma de Buceio et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Et dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens fecit eum iurare et promictere multas obseruancias dicti ordinis sanctas et deuotas, et secreta et statuta dicti ordinis tenere et obseruare, quarum aliquas uerbotenus enarrauit; et postea osculatus fuit dictum [p. 395] recipientem et alios presentes in ore. Interrogatus de aliis articulis, dixit per iuramentum suum quod nichil scit. Item frater Droco de Viuariis custos domus de Barberone, loco preceptoris, etatis quadraginta annorum uel circa, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit in domo Templi de Pruuino, XX anni uel circa sunt elapsi, per fratrem Gerardum presbyterum et preceptorem dicte domus, presentibus fratre Godefredo preceptore dicte balliuie loco fratris Arnulphi de Woisemale, et fratre Hugone receptore telonei uille de Pruuino, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis obseruandis et secretis dicti ordinis obseruandis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem paruam nigram de ligno, et petiuit ab eo utrum crederet in cruce; et ipse dixit et respondit quod bene credebat in eum qui passus fuerat in cruce pro redempcione nostra. Et tunc ipse precepit sibi quod abnegaret crucem et crucifixum; et ipse dixit quod non faceret. Et tunc dictus recipiens dixit sibi: «Spuas supra crucem, quia modus est et usus ordinis nostri;» et tunc ipse fingens spuere supra crucem, spuit ad terram. Dixit et per iuramentum suum quod postmodum dictus recipiens traxit eum ad quamdam partem, et, subleuata ueste sua, fecit se osculari ab eo in umbilico et postea in ore. Requisitus utrum uiderit aliquem recipi in dicto ordine, dixit per iuramentum quod sic apud Cheurutum, scilicet fratrem Iacobum de Chamerot, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie; et uidit quod dictus recipiens traxit eum retro altare, sed nescit quid fecit sibi fieri. Credit tamen quod simili modo eum recepisset. Requisitus utrum ui, uel metu tormentorum aut carceris, seu aliqua de causa, aliquam falsitatem immiscuerit in deposicione sua, aut ueritatem tacuerit, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram ueritatem dixerat pro salute anime sue. Item frater Laurencius de Trenay, etatis quadraginta annorum, [p. 396] ut dicebat, eodem modo constitutus, iuratus et requisitus, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo Cursus Gibouin Lingonensis diocesis, sex anni sunt elapsi, per fratrem Stephanum d'Espeilly, presentibus fratre Laurencio de Belna, fratre Christiano quondam barbitonsore uisitatoris Francie, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruandis statutis, decretis et obseruanciis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens aportauit sibi quamdam crucem paruam uiridem de ligno, nec uidetur sibi quod ibi esset ymago crucifixi; et precepit sibi quod spueret supra crucem ter, quia hic erat modus et usus ordinis Templi; et ipse qui loquitur tunc fingens ter spuere supra crucem, spuit ad terram. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico, subleuatis uestibus suis. Dixit eciam per iuramentum suum requisitus quod dictus recipiens dixit sibi quod si calor naturalis moueret eum, quod poterat se commiscere carnaliter cum fratribus dicti ordinis. Interrogatus utrum ui, aut metu tormentorum uel carceris, seu aliqua alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit in deposicione sua, aut ueritatem tacuerit, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram dixerat ueritatem. Item frater Iohannes de Poissons bergerius, etatis XXIX annorum uel circa, ut dicebat, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Buxiere Lingonensis diocesis, per fratrem Ymbertum de Vianesio preceptorem bailliuie d'Aueleure, presentibus fratribus Stephano de Vianesio, Guillelmo de Gres et Guillelmo de Bures, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et obseruanciis dicti ordinis obseruandis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem discoopertam coloribus pre nimia uetustate, et precepit sibi quod spueret supra eam, quia [p. 397] talis erat modus ordinis, ut dicebat; et ipse tunc fingens ter, de precepto dicti recipientis, spuere supra crucem, spuit ad terram. Et postea dictus recipiens duxit eum in quadam camera iuxta capellam, et ablatis uestibus suis, fecit se osculari ab eo in umbilico. Et dixit per iuramentum suum requisitus quod iniunctum fuit sibi in dicta recepcione sua quod omnino abstineret a mulieribus, et quod si inueniretur cum aliquibus mulieribus, perderet mantellum dicti ordinis et hospicium; et dixit sibi dictus recipiens quod lecti fratrum debebant esse communes. Requisitus dixit per iuramentum suum quod credit quod omnes alii fratres dicti ordinis per illum modum sint recepti. Interrogatus utrum ui, aut metu carceris, tormentorum, aut aliqua alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit in deposicione sua, aut ueritatem tacuerit, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram dixerat et integram ueritatem. Item frater Iacobus le Verius de Rebes in Bria, morans apud Fresneyum, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Coulommiers in Bria, per fratrem Iohannem de Moncellis preceptorem bailliuie de Bria, quadraginta anni uel circa sunt elapsi, presentibus fratre Roberto le Fouion preceptore dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis obseruandis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem ueterem de ligno, et dixit sibi quod oportebat quod spueret ter supra crucem; et hoc ipse fecit. Interrogatus de uoto castitatis, dixit per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod ipse et alii fratres ordinis iacerent unus cum alio, si indigerent; sed non credit, ut dixit per iuramentum suum, quod fuit mala intencione. Interrogatus de osculo, dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico; et dixit per iuramentum suum requisitus quod plures fratres uidit recipi in dicto ordine per [p. 398] istum modum. Interrogatus utrum ui, aut metu carceris seu tormentorum, aut alia quacumque de causa, aliquam falsitatem immiscuerit, aut ueritatem tacuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram dixerat ueritatem. Item frater Gaufridus de Gonauilla miles, preceptor Aquitanie et Pictauie, eodem modo constitutus, iuratus et interrogatus, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in Anglia, Londonis, in domo Templi, per fratrem Robertum de Torteuille militem, magistrum tocius Anglie, XXVIII anni sunt elapsi, presentibus fratre Henrico de Torteuille et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens fecit sibi iurare seruare statuta et bonas consuetudines dicti ordinis que et quas uerbotenus enarrauit; et postea mantello sibi posito ad collum, recipiens ostendit sibi in quodam missali quamdam crucem cum ymagine Ihesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret Christum qui fuit positus in cruce; et ipse totus territus noluit facere, et dixit: «Ha, domine, quare facerem? Ego hoc nullo modo facerem.» Et tunc ipse dixit sibi: «Hoc facias audacter; ego iuro tibi in periculo anime mee quod nunquam preiudicabit tibi quantum ad animam et conscienciam; quia modus est ordinis nostri, qui fuit introductus ex promissione cuiusdam mali Magistri qui erat in carcere cuiusdam soldani, et non poterat euadere nisi iuraret quod si euaderet, ipse introduceret istum modum in ordine nostro, quod omnes qui reciperentur de cetero abnegarent Iesum Christum, et ita fuit obseruatum semper; et propter hoc potes bene facere.» Et tunc ille qui loquitur noluit facere, immo contradixit, et petiuit ubi erat auunculus suus et alie bone gentes que ipsum adduxerant illuc; et tunc recipiens dixit sibi: «Recesserunt, et oportet quod facias hoc quod tibi precipio.» Et noluit adhuc facere. Tunc uidens recipiens resistanciam suam dixit sibi: «Si uelles michi iurare ad sancta Dei Euangelia quod omnibus fratribus ordinis qui hoc peterent a te diceres quod illa que precipio tibi fecisti, ego parcerem tibi in hoc.» Et tunc ipse qui loquitur [p. 399] promisit sibi hoc et iurauit, et tunc pepercit sibi hoc saluo quod, cooperta cruce manu dicti recipientis, fecit eum spuere supra manum. Requisitus quare credit quod pepercisset sibi, dixit quod ipse et predictus auunculus suus, qui erat familiaris regis Anglie, multa seruicia fecerant ipsi recipienti, et precipue ipse qui loquitur, qui inter seruicia pluries introduxerat eum in camera dicti regis Anglie, quando habebat facere cum eo, et racione iuramenti quod fecerat se dicturum quod predicta sibi iniuncta fecisset. Requisitus quare tardauit dicere tantum, quia alias requisitus fuerat dicere ueritatem, dixit quod pro eo quia de dicto peccato fuerat confessus cuidam capellano dicti ordinis, et eciam fuerat contrictus de peccato, et credebat esse ueraciter et plenarie absolutus, quia dicitur et tenetur in ordine quod de priuilegio Sedis Apostolice capellani dicti ordinis habent potestatem absoluendi fratres a quibuscumque peccatis, et quod credebat quod predicti errores essent emendati et amoti de ordine, uel deberent breuiter amoueri. Requisitus utrum aliquos fratres fecit, dixit quod paucos fecit manu propria; et dixit quod paucos fecit propter inconueniencia predicta que oportebat fieri in recepcione eorum; et propter hoc, postquam concesserat eis ordinem, faciebat eos recipi per quosdam preceptores et alios sibi subditos. Dixit tamen per iuramentum suum quod manu propria quinque milites fecit. Requisitus utrum fecerit eis abnegare Crucifixum et spuere supra crucem, dixit per iuramentum suum quod pepercit eis eo modo quo ille qui receperat eum sibi pepercerat, et contigit quod cum quadam die esset in quadam capella ut audiret missam a quodam fratre uocato Bernardo, existente de dicto ordine, qui iam erat inductus alba, et expectabat alium fratrem, ut credit, ut confiteretur sibi, idem frater Bernardus uidens ipsum qui loquitur, dixit sibi: «Domine, sciatis quod quedam machinacio fit contra uos, quia iam est factum quoddam scriptum in quo mandatur et significatur Magistro ordinis et aliis quod in recipiendo fratres ordinis non obseruatis modum quem obseruare debetis.» Et tunc cogitauit ipse qui loquitur quod erat propter hoc quod ita pepercerat predictis quos receperat. Dixit eciam per iuramentum suum quod, postquam [p. 400] fuit sibi loqutum de abnegando Christum per predictum receptorem, tantum displicuit sibi dictus ordo, quod pluries exiuisset, si fuisset ausus; sed timebat de potencia Templariorum; et quod quadam die uenit apud Lochias ubi Rex erat, et fuit loqutus Regi in presencia fratris Ytherii de Nantolio prioris Hospitalis in Francia; et habebat in animo quod istum modum recepcionis reuelaret Regi, et supplicaret sibi quod daret sibi consilium quid posset facere, et caperet eum in custodia sua, et ipse exiret ordinem; sed postea, considerans quod plures preceptores et alii de ordine multa dederant sibi pro passagio suo, et quod iam habebat pecuniam et bona ordinis, non esset bonum eos ita destruere. Requisitus per iuramentum suum unde processit error abnegandi et spuendi supra crucem, respondit per iuramentum quod quidam de ordine dicunt quod hoc statuit predictus Magister qui fuit captus in carcere dicti soldani, ut predicitur. Alii dicunt quod hoc fuit ex malis et peruersis introduccionibus et statutis fratris Roncelini Magistri quondam ordinis; alii dicunt quod ex malis statutis et doctrinis fratris Thome Berardi quondam dicti ordinis Magistri; alii dicunt quod hoc fit ad instar seu ad memoriam beati Petri qui abnegauit Christum ter. Requisitus de capite de quo supra fit mencio, dixit per iuramentum suum quod nunquam uidit illud aut audiuerat loqui de eo, usquequo dominus Papa fecit Magistro et ipsi qui loquitur mentionem de hoc Pictauis. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, uel aliqua de causa, aliquam falsitatem immiscuerit in sua deposicione, aut ueritatem tacuerit, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat pro salute anime sue ueritatem. Acta sunt hec in domo Templi Parisiensis, anno, indicione, die, mense et pontificatu predictis, presentibus religiosis et honestis uiris fratribus Petro Lamberti, Guillelmo de Polonia, Nicolao Greco ordinis Predicatorum, Guillelmo de Choques ciue Parisiensi, et Raymundo Castellani, et pluribus aliis ad premissa uocatis testibus specialiter et rogatis. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis [p. 401] diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis in presenti carte pecia et precedentibus cartis contentis cum testibus et notariis supra et infrascriptis interfui, et una cum signis ipsorum notariorum signum meum hic rogatus apposui me subscribens. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in presenti carta seu pecia et precedentibus plenius continentur, una cum testibus et notariis suprascriptis presens interfui, et, ad mandatum et requisicionem dicti commissarii, hoc instrumentum manu propria scripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signaui rogatus. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi domini domini Clementis pape quinti anno secundo, die XVII mensis nouembris, in presencia religiosi et honesti uiri fratris Guillelmi de Parisius ordinis fratrum Predicatorum, inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, personaliter constitutus frater Henricus de Supi, sexagenarius uel circa, frater ordinis milicie Templi, iuratus ad sancta Dei Euangelia tacta corporaliter ab eodem, et requisitus per iuramentum dicere de se et aliis dicti ordinis milicie Templi super dicto crimine heresis delatis, ac de modo recepcionis sue, in causa fidei dicere ueritatem, dixit per iuramentum suum quod ipse fuit receptus, uiginti anni sunt elapsi, in domo Templi Parisiensis, per fratrem Amalricum magistrum tunc Francie, militem, presentibus fratre Huberto thesaurario tunc, et fratre I. de Turno, qui postea fuit thesaurarius. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis ordinis obseruandis factas ab ipso, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens, subleuata ueste sua, precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico; et ipse qui loquitur finxit se [p. 402] ipsum osculari, sed non tetigit carnem suam. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem ligneam, et precepit sibi quod abnegaret illum qui fuerat passus in ea, et quod spueret supra crucem; et ipse qui loquitur abnegauit semel, et finxit se spuere supra crucem, sed spuebat ad terram, ut dixit per iuramentum suum. Dixit eciam per iuramentum suum quod iniunctum fuit sibi quod si calor naturalis moueret eum, quod commisceret se cum aliquo de fratribus dicti ordinis, et hoc idem sibi fieri ab aliis fratribus pateretur; et credit per iuramentum suum quod alii fratres dicti ordinis recipiuntur per eumdem modum. Interrogatus per iuramentum suum utrum ipse ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alias, in premissis immiscuerit aut dixerit aliquam falsitatem, aut subticuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram ueritatem dixit et meram. Actum Parisius in domibus Templi, presentibus religiosis et honestis uiris fratribus Nicolao de Anessiaco, Laurencio de Nannetis, Durando de Sancto Porciano, Raginaldo de Credulio, Gossoino de Brabancia, Iohanne de Sancto Vincencio, ordinis et conuentus fratrum Predicatorum Parisiensium, et discreto uiro Symone de Montigniaco bailliuo Aurelianensi, testibus ad hoc uocatis et rogatis. Item anno, indicione et pontificatu predictis, die XIX dicti mensis nouembris, in religiosi et honesti uiri dicti fratris Laurencii de Nannetis commissarii dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, frater Boinus predicti ordinis Templi, etatis XXVIII annorum, iuratus eodem modo et requisitus dicere de se et de aliis dicti ordinis Templi, et de modo recepcionis sue, in causa fidei ueritatem, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit in domo de Rodolio Cathalaunensis diocesis, quatuor anni erunt in festo instanti Natiuitatis Domini, per fratrem Iohannem Demar preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Iohanne de Vaudrueil et quodam alio uocato fratre Guillelmo, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. [p. 403] Dixit eciam per iuramentum suum dictus receptus quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens duxit eum ad partem, et subleuata ueste sua, precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico; et quia idem recipiens erat scabiosus in uentre, dictus receptus finxit se osculari eum ibi, sed nunquam tetigit nisi de naso. Item dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem coloris uiridis, ut uidebatur sibi, et precepit sibi quod spueret supra eam, quia talis erat modus ordinis, et tunc ipse finxit se spuere supra eam, sed spuit ad terram. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et quod lectus suus esset communis fratribus; sed nescit qua intencione dicebat. Interrogatus per iuramentum utrum ipse ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alias, in premissis immiscuerit uel dixerit aliquam falsitatem, aut subticuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram ueritatem dixit et meram. Item anno, indicione, pontificatu et die XIX nouembris predictis, in dicti fratris Laurencii de Nannetis commissarii domini inquisitoris prefati, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum, personaliter constitutus frater Nicolaus de Mesnillio subtus Montem Desiderii, etatis quinquaginta quatuor uel circa, iuratus et requisitus eodem modo, dixit per iuramentum suum quod XXII anni uel circa erunt in festo Penthecostes proximo futuro, quod ipse fuit receptus in domo de Puisiaus subtus Laudunum, per fratrem Petrum Normannie militem, preceptorem balliuie Laudunensis, presentibus fratre Guillelmo de Braye preceptorem de Moisiaco, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit; et dixit quod dictus recipiens fecit sibi iurare quod ipse seruaret statuta ordinis et secreta, et postea fuit sibi mantellum ad collum positum, et osculatus fuit recipientem et alios fratres in ore, et tunc dictus recipiens precepit fratri Guillelmo de Braye quod alia que oportet fieri in ordine sibi faceret fieri, et tunc idem [p. 404] frater Guillermus aportauit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Ihesu Christi, et petiuit recipiens cuius ymaginem credebat esse ibi, et ipse respondit quod ymaginem Ihesu Christi; et tunc precepit sibi quod negaret illum cuius figura erat ibi, et spueret ter supra crucem, quia hoc erat modus ordinis, et tunc ipse fecit, ore et non corde. Dixit eciam per iuramentum suum quod recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico; et postea iniunxit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis urgeret eum ad incontinenciam, quod ipse et alii fratres ordinis refrigescerent se unus cum alio, nec ordo diffamaretur pro mulieribus. Interrogatus per iuramentum utrum ipse ui, uel metu carceris aut tormentorum, in premissis immiscuerit aut dixerit aliquam falsitatem, aut subticuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram ueritatem dixit et meram. Item anno, indicione, pontificatu et die XIX predictis, in dicti fratris Laurencii commissarii supradicti, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, frater Bertrandus de Montigniaco. Auberici, etatis quinquaginta annorum uel circa, eodem modo iuratus, et requisitus per iuramentum suum, dixit quod receptus fuit per fratrem Ioannem de Sarnayo, in domo Suessionensi, presentibus fratre Gerardo de Argentolio milite, et fratre Remigio de Plosiaco, et quibusdam aliis, octo anni sunt elapsi uel circa. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis ordinis obseruandis ab eo factas, dictus recipiens, preceptor tunc dicte domus Suessionensis, ostendit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Ihesu Christi depicta, et dixit sibi quod non crederet in eum, quia nichil erat, et quod erat quidam falsus propheta, et nichil ualebat; immo crederet in Deum Celi superiorem, qui poterat saluare; et precepit eciam quod ipse spueret supra crucem et ymaginem predictam, et tunc ipse qui loquitur finxit se spuere, sed non spuit supra quod posset, immo spuit ad terram. Quo facto dictus recipiens traxit eum ad partem, et leuatis uestibus suis a parte anteriori, precepit [p. 405] sibi quod oscularetur eum in umbilico, et hoc ipse fecit. Interrogatus utrum ui; uel metu carceris aut tormentorum, seu alias, in premissis immiscuerit aut dixerit aliquam falsitatem, aut subticuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram ueritatem dixit et meram. Acta sunt hec in dictis domibus Templi, presentibus ad premissa dicta decima nona die nouembris acta, religiosis et honestis uiris fratre Iohanne de Dinancio et Alberto Cathalaunensis diocesis, et conuentus fratrum Predicatorum Parisiensium, testibus uocatis et rogatis. Item anno, indicione, pontificatu, anno et die XX nouembris predictis, in dicti domini inquisitoris, nostrum Amisii, Gaufridi, Eueni et Iacobi notariorum publicorum, et testium subscriptorum, personaliter constitutus, iuratus et requisitus per iuramentum eodem modo frater Nicolaus de Trecis, etatis XXXVIII annorum uel circa, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Cheuruto diocesis Meldensis, per fratrem Gerardum de Villers, tunc iacentem et infirmitate detentum in lecto, VI anni uel circa sunt elapsi, presentibus fratre Radulpho de Gisiaco, et fratre Guillelmo fratre seruiente dicti fratris Gerardi. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis ordinis obseruandis ab eo factas, et mantello sibi ad collum posito, dictus frater seruiens dicti fratris Gerardi, dixit sibi quod oportebat quod abnegaret Deum, et hoc diceret de ore. Et ipse qui loquitur dixit quod nullo modo faceret; tamen finaliter abnegauit ore, et non corde. Dixit eciam quod postea aportauit sibi quamdam crucem de crucibus que solent esse in ecclesiis, et precepit sibi quod spueret supra eam; et hoc ipse facere aliquandiu recusauit, dicens quod nullo modo spueret; tamen finaliter finxit se spuere supra crucem, sed non spuit, immo spuit ad terram. Requisitus utrum aliquos fratres uiderit recipi, dixit quod sic duos, et sunt recepti per illum modum per fratrem Radulphum de Gisi [p. 406] predictum. Requisitus eciam per iuramentum utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, seu alias, in premissis immiscuerit uel dixerit aliquam falsitatem, uel subticuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram ueritatem dixit et meram. Item frater Radulphus de Saltibus, etatis XXXV annorum uel circa, personaliter constitutus in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum et testium subscriptorum presencia, iuratus et requisitus per iuramentum eodem modo, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus apud Cheurutum in Bria, per fratrem Radulphum de Gisiaco, septem anni uel circa sunt elapsi, presentibus fratre Morello de Belna, et fratre Remigio tunc preceptore de Columberiis. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit sibi crucem et ymaginem crucifixi depictas in quodam missali, et dixit sibi quod oportebat quod abnegaret illum cuius figura erat ibi, et quod spueret supra crucem et ymaginem. Tamen cauit quantum potuit ne aliquid de sputamine caderet supra. Dixit eciam per iuramentum suum quod non osculatus fuit recipientem nisi in ore, et credit quod hec esset racio quia dictus recipiens festinabat se ire ad dies Trecenses. Requisitus per iuramentum suum utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, seu alias, in premissis immiscuerit uel dixerit aliquam falsitatem, uel subticuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram ueritatem dixit et meram. Acta sunt hec Parisius, in dictis domibus Templi, anno, indicione et die mensis nouembris predictis, presentibus religiosis et honestis uiris fratribus Nicolao de Anessiaco, Reginaldo de Credolio, socio dicti domini inquisitoris, Gossouino de Brebancia, Emingo de Dacia, ordinis et conuentus fratrum Predicatorum Parisiensium, et Guillelmo de Choquis ciue Parisiensi, testibus ad hoc uocatis et rogatis. Item anno, indicione et pontificatu, anno et die XX nouembris eiusdem, in religiosi et honesti uiri fratris Nicolai de Anessiaco [p. 407] ordinis dictorum Predicatorum, commissarii dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum et testium subscriptorum presencia personaliter constitutus et eodem modo iuratus et requisitus, frater Albertus de Rumercourt presbyter, etatis septuaginta annorum uel circa, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Montescourt, tres anni erunt Dominica ante instans Carnispriuium, per fratrem Egidium de Chiure militem, de precepto fratris Roberti de Samayo militis, preceptoris balliuie de Montescourt, presentibus fratre Iohanne Watel, fratre Adam de Sarnay, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit; et dixit per iuramentum suum quod idem frater Robertus de Sarnayo ostendit sibi crucem depictam in quodam missali, cum effigie Ihesu Christi, et precepit sibi dictus Robertus quod ipse spueret supra dictam crucem: qui dixit totus territus: «Ha sancta Maria! quare facerem ego hoc? Ego aportaui omnia bona mea intus, uidelicet quadraginta libras terre redditualis, et uos uultis quod ego faciam tam mirabile quod nullo modo facerem.» Et tunc ille frater Robertus dixit: «Quia uos estis senex, nos parcemus uobis super hiis et aliis,» et nichil aliud fuit sibi factum, ut dixit per iuramentum suum. Dixit eciam per iuramentum suum quod si sciret, antequam intraret, quod ordo esset talis, quod non intrasset pro toto mundo; immo plus uellet quod abscisum fuisset sibi caput. Requisitus utrum uiderit recipi aliquos fratres, dixit per iuramentum suum quod sic quemdam qui uocabatur Egidius de Valenciennes; et recepit eum frater Odo preceptor balliuie Viromendensis, et dixit quod audiuit quod dictus recipiens precepit eidem fratri Egidio quod spueret supra quamdam crucem quam ostendit sibi; et tunc idem Egidius spuit, uel finxit se spuere, sed uidebatur eidem qui loquitur quod spueret. Item requisitus utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, ipse in premissis aliquam immiscuerit uel dixerit falsitatem, uel subticuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram ueritatem dixit et meram. Actum Parisius in domo Templi, dicta die XX nouembris, presentibus religiosis uiris fratre Gossonio de Brebancia et Ermingo de [p. 408] Dacia ordinis et conuentus fratrum Predicatorum Parisiensium, testibus ad hoc uocatis et rogatis. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis et singulis aliis contentis in duabus cartis seu peciis precedentibus immediate signo meo signatis interfui, una cum supra et infrascriptis notariis, hic me subscripsi, et cum signis ipsorum signum meum apposui rogatus. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus aliis et singulis in duabus cartis seu peciis immediate precedentibus simul sutis signo meo signatis contentis, cum testibus et notariis suprascriptis presens fui, ac, de mandato dicti inquisitoris, ea manu propria scripsi, et in testimonium premissorum presens instrumentum signo meo solito signaui rogatus. In Christi nomine amen. Pateat uniuersis per hoc presens publicum instrumentum quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indictione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina Prouidencia pape quinti anno secundo, die martis ante festum sancti Clementis, scilicet XXI die nouembris, in religiosi et honesti uiri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto uiro fratre G. de Parisius eiusdem ordinis, inquisitore heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, frater Poncius de Bono Opere ordinis milicie Templi, etatis XXVIII annorum uel circa, iuratus et requisitus per iuramentum ab eo prestitum ad sancta Dei Euangelia tacta corporaliter ab eodem, de se et aliis dicti ordinis super dicto crimine delatis, et de modo sue recepcionis dicere in causa fidei ueritatem, dixit per iuramentum suum quod circa instans festum Ascensionis Domini [p. 409] erunt quatuor anni quod fuit receptus per fratrem Hugonem de Paraudo uisitatorem Francie, in domo de Buris Lingonensis diocesis, presentibus fratre Godefredo de Ranerio, fratre Guidone de Nice et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis predicti obseruandis, et mantello sibi ad collum posito; recipiens predictus ostendit sibi quamdam crucem depictam in quodam libro, et quamdam aliam crucem ligneam quam ibi aportari fecit, et peciit ab eo si credebat in eam; et ipse qui loquitur respondit quod sic; et dictus recipiens dixit sibi et precepit quod amplius non crederet, et quod spueret ter supra eam; et idem receptus fingens se spuere supra eam, spuit alibi ad partem. Requisitus utrum erat in ipsa cruce effigies crucifixi, dixit quod non recolit, pro eo quod erat multum territus et turbatus de hiis que sibi dicebantur et precipiebantur, dicens quod semper credidit et credit in eum qui passus fuit, et recepit mortem pro nobis in cruce. Dixit eciam quod ipse, de precepto recipientis, osculatus fuit ipsum recipientem in umbilico et in ore et non alibi, quia predictus recipiens festinabat se, et credit quod alii fratres modo simili recipiantur. Item requisitus utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, in premissis immiscuerit aut dixerit aliquam falsitatem uel tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod ipse puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item anno, indicione, pontificatu et die predictis, in presencia dicti commissarii, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, constitutus, iuratus et requisitus eodem modo, frater Radulphus Moyset dicti ordinis Templi, etatis sexaginta quinque annorum uel circa, morans in domo de Castellario iuxta Peronam, dixit per iuramentum suum quod bene sunt quadraginta quinque anni uel circa elapsi, quod ipse fuit receptus in domo de Bosco balliuie Viromandie, per fratrem Danielem Britonem presbyterum dicti ordinis, et quod, post multas promissiones [p. 410] factas de statutis et secretis ordinis obseruandis, predictus receptor posuit sibi mantellum ad collum, et quod nichil aliud fuit sibi factum uel dictum quod esset contra Deum aut bonos mores. Dixit tamen per iuramentum suum quod uidit recipi fratrem Michaelem de Flers in domo de Fontanis subtus Montem Desiderii, per fratrem Amalricum de Rochis, et tres seu quatuor alios, sed non recolit de nominibus ipsorum, nec recipiencium, nec locorum in quibus recepti sunt, et audiuit quod illi qui recipiebant eos precipiebant et faciebant deferri crucem, et precipiebant receptis quod abnegarent crucifixum ter, et ter spuerent supra crucem, et credit quod ipsi recepti hoc faciebant uel saltem alterum de premissis, et credit quod dictus Michael fecit unum de ipsis preceptis sibi factis a dicto Amalrico, sed ipse nescit bene de quo, quia ipse qui loquitur ibat et redibat ad ministrandum in locis predictis, et credit quod dictus Daniel pepercit sibi in premissis que audiuit aliis fieri, pro eo quod dictus Daniel nutriuerat eum, et erat multum iuuenis ipse qui loquitur, et plura non uidit uel audiuit quod recolat. Item requisitus utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, in premissis immiscuerit uel dixerit aliquam falsitatem, uel tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod ipse puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Item anno, indicione, pontificatu et die predictis, in dicti commissarii, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia constitutus, iuratus et requisitus eodem modo, frater Stephanus de Romania Remensis diocesis, quinquagenarius uel circa, clauiger domus de Prunay dicti ordinis Templi, dixit per iuramentum suum quod bene sunt XIX anni uel circa elapsi quod ipse fuit receptus in domo de Vifort iuxta Castrum Tierrici, balliuie de Bria, per defunctum fratrem Nicolaum de Sancto Albano preceptorem tunc domus de Monte Suessionensi, de mandato fratris Arnulphi de Wisemale, et fuerunt presentes in recepcione sua frater Iohannes de Crotay preceptor de Paci, frater Gerardus Agricola et frater Tierricus de Albigniaco preceptor predicte [p. 411] domus de Vifort, nec plures quod recolat. Dixit eciam per iuramentum suum quod eo recepto, et post promissiones factas ab eo de statutis et secretis ordinis obseruandis, et mantello sibi ad collum posito, et aportata quadam cruce lignea per unum de dictis fratribus, recipiens precepit sibi quod spueret supra dictam crucem, dicens sibi quod oportebat quod hoc faceret, et ipse qui loquitur finxit se spuere super eam. Dixit eciam quod recipiens duxit eum ad partem, ad cornu altaris cuiusdam capelle in qua recipiebatur, et eleuata ueste sua, precepit eidem recepto quod oscularetur eum retro in fine spine dorsi, et ipse qui loquitur finxit se hoc facere, sed non fecit. Dixit eciam quod uidit recipi fratrem Guillermum de Sancto Leonardo de Corbigniaco, in domo de Valeia, per fratrem Laurencium de Belna preceptorem de Coulours, in quadam camera dicte domus, dicens quod statim quod mantellum fuit sibi positum ad collum dicti Gerardi, ipse qui loquitur recessit ad parandum mappas pro commestione, et propter hoc nescit quid fuit sibi postea factum uel dictum, tamen credit quod fuit eodem modo receptus, et quod alii fratres dicti ordinis eodem modo recipiantur. Item requisitus utrum ui, uel metu carceris aut tormentorum, in premissis immiscuerit uel dixerit aliquam falsitatem, uel tacuerit ueritatem, dixit per iuramentum suum quod non, et quod puram ueritatem dixit pro salute anime sue. Facte autem sunt hec tres immediate precedentes confessiones seu deposiciones prius a quolibet ipsorum confitencium prestito ut premittitur iuramento, Parisius in domibus Templi, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus fratre Synardo de Dacia et fratre Egidio de Bononia ordinis Predicatorum de conuentu Parisiensi, testibus ad hec uocatis et rogatis. In nomine Domini amen. Anno Natiuitatis eiusdem Mº CCCº septimo, indicione sexta, mense nouembris, die ueneris, in festo sancti Crisogoni, scilicet uigesima quarta die, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis diuina prouidencia pape quinti anno tercio, in religiosi et honesti uiri fratris Nicolai de Anessiaco [p. 412] ordinis Predicatorum, commissarii fratris Guillelmi de Parisius eiusdem ordinis, inquisitoris heretice prauitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, frater Petrus de Montigniaco diocesis Meldensis, presbiter dicti ordinis, etatis XL annorum, iuratus ad sancta Dei Euangelia, eidem preposita et ab eo corporaliter tacta, de se et de aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo Templi Parisiensis, per fratrem Hugonem de Paraudo uisitatorem Francie, in instanti Quadragesima erunt tres anni, presentibus thesaurario, priore et multis aliis fratribus dicte domus. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis, quidam frater dicti ordinis aportauit ante eum quamdam crucem ligneam in qua erat figura Ihesu Christi crucifixi, et tunc dictus uisitator petiuit ab eo utrum crederet in eum cuius ymago erat ibi; et ipse dixit quod sic, et tunc dixit sibi: «Oportet quod tu abneges eum ter, et spuas ter supra crucem.» Quod facere contradixit et denegauit quantum potuit; finaliter, propter minas quas inferebant sibi, fecit ore et non corde, et finxit spuere supra crucem, et spuit ad terram. Dixit eciam per iuramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in ore, et finxit eum osculari in umbilico, super uestes, tamen non tetigit. Item dixit quod dictus recipiens dixit sibi, omnibus audientibus, quod si calor naturalis moueret eum, dabat ei licenciam habendi rem cum suis fratribus ordinis. Dixit tamen per iuramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. Item dixit per iuramentum suum quod credit quod omnes alii fratres dicti ordinis recipiantur per eumdem modum per quem fuit receptus. Item dixit per iuramentum suum quod uidit duos recipi, unum morantem in domo de Malo Repastu, et fratrem Petrum morantem in domo de Soisiaco, per istum modum per quem fuit receptus. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut [p. 413] alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Guido de Ferreriis presbiter dicti ordinis, etatis quinquaginta annorum, morans apud Ragnicourt diocesis Beluacensis, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit apud Laigneuille, in capella dicte domus, XII anni sunt elapsi, per fratrem Nicolaum preceptorem de Latigniaco Sicco, presentibus fratribus Reginaldo et Iohanne capellanis dicte domus. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus recipiens traxit eum ad patrem, aliis remanentibus, et ostendit sibi quamdam crucem ligneam depictam, et precepit sibi quod abnegaret illum qui passus fuerat in cruce, et spueret supra crucem, et ipse tunc inuitus negauit ter et spuit ter, supra crucem, ore et non corde. Dixit eciam per iuramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in ore et in umbilico, et precepit sibi dictus recipiens quod oscularetur eum in fine spine dorsi; sed non uoluit ipsum ibi osculari. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod si calor naturalis moueret eum, poterat se commiscere cum fratribus ordinis. Dixit tamen per iuramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus utrum uiderit aliquos fratres recipi, dixit per iuramentum suum quod sic fratrem Thomam de Rochancourt, per fratrem Gerardum uicarium preceptoris domus de Fontanis, in dicta domo, et fratrem Iohannem Doruiller, per eundem, ut credit, et in eadem domo, et fratrem Petrum de Fontanis, per fratrem Iohannem de Turno; et dixit quod recipientes duxerunt ipsos receptos ad partem, et credit quod fuerunt eodem modo recepti. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in [p. 414] deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram et meram ueritatem. Item frater Iohannes de Gisi presbiter dicti ordinis, etatis XXVI annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit in domo de Laigneuille Beluacensis diocesis, tres anni sunt in festo sanctorum Iohannis et Pauli, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Durando milite dicti ordinis, et Iohanne preceptore dicte domus, presbitero. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus recipiens ostendit sibi figuram Ihesu Christi depictam in quodam missali, et petiuit ab eo utrum crederet in illum cuius figura erat ibi; et ipse dixit quod sic, et tunc dixit sibi quod abnegaret eum ter, et ter spueret supra crucem; et cum ipse hoc facere denegaret, tamen compulit eum ad hoc, dicens quod oportebat quod hoc faceret, et tunc ore et non corde abnegauit ter, et ter finxit spuere supra crucem, sed spuit ad partem. Item dixit per iuramentum suum quod osculatus fuit eum solummodo in ore, licet fuerit requisitus de osculando eum in umbilico; sed assistentes dixerunt quod parceret sibi, quia erat de genere suo et sacerdos. Item dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens dedit sibi licenciam habitandi cum fratribus dicti ordinis, si non posset continere; sed dixit per iuramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit requisitus ab aliquo. Dixit eciam per iuramentum suum quod uidit tres recipi per dictum fratrem R. de Gisi, per istum modum per quem dixit se esse receptum, et credit quod omnes alii recipiuntur per illum modum. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram et [p. 415] meram ueritatem. Item frater Petrus de Laigneuille dispensator domus des Quenoi, etatis XX annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Latigniaco Sicco, in Quadragesima erunt duo anni, per fratrem R. de Gisi, presentibus fratre Huberto preceptore dicte domus, et fratre Nicolao de Salleuille, et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus recipiens aportauit quoddam missale, et ostendit sibi figuram Ihesu Christi crucifixi depictam in eo, et petiuit ab eo utrum crederet in eum cuius figura erat ibi depicta, et ipse respondit quod sic, et eciam dixit quod oportebat quod abnegaret eum, et spueret supra crucem et ymaginem; qui contradixit quantum potuit, tum finaliter, quia minabatur eum de ponendo eum in tali carcere quod de cetero non uideret pedes suos, fecit abnegacionem semel ore, et non corde, ut dixit, et finxit spuere ter supra ymaginem, sed spuebat ad terram, ut dixit. Dixit eciam per iuramentum suum quod osculatus fuit eum in umbilico et in ore solummodo. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod si calor naturalis moueret eum ad incontinenciam, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et alios admitteret ad idem, si requireretur. Dixit tamen per iuramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. Item dixit quod cum eo fuit receptus quidam frater nomine Baldoinus, qui per eumdem modum omnino fuit receptus, et credit quod omnes alii simili modo recipiantur. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Nicolaus de Ambianis, dictus de Lulli, etatis [p. 416] XXIIII annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Correaus diocesis Ambianensis, septem anni sunt elapsi uel circa, per fratrem Gerardum de Villaribus tunc preceptorem Francie, presentibus fratre Tierrico magistro de Laudunesio, fratre Iohanne de Sarnay preceptore balliuie de Pontiuo, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens ostendit sibi crucem depictam in quodam missali cum effigie Ihesu Christi crucifixi, et precepit sibi quod abnegaret Ihesum Christum cuius effigies erat ibi ter, et ipse compulsus ad hoc inuitus fecit propter minas et terrores quos inferebant sibi, et finxit se spuere supra ymaginem, sed spuebat ad terram; et dixit per iuramentum suum quod nunquam remansisset in ordine, nisi fuisset propter timorem mortis; tantum perhorrebat Templariorum potenciam, quod non erat ausus exire. Item dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens requisiuit eum quod oscularetur eum in culo, et ipse respondit quod prius permitteret se interfici; tamen osculatus fuit eum in umbilico super uestes, et in ore, de precepto suo, et dixit per iuramentum suum quod nichil aliud inhonestum fuit sibi dictum uel factum, et premissa dixit ille qui loquitur cum lacrimis et magnis suspiriis. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, per iuramentum suum dixit quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Thomas de Roquencourt, etatis quinquaginta annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et de aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod receptus fuit in domo de Fontanis, octo anni sunt elapsi, per fratrem Gerardum de Sonions, locum tenentem [p. 417] preceptoris dicte domus, presentibus fratre Guidone de Ferreriis et fratre Michaele de Fles, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico et in ore, et postea dictus recipiens aportauit sibi quamdam crucem de ligno, et precepit sibi quod ter spueret supra dictam crucem, et ipse inuitus finxit se spuere supra dictam crucem bis, sed spuit iuxta crucem ad terram. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod si non posset continere, habitaret carnaliter cum fratribus ordinis, sed dixit quod nunquam accidit sibi; et dixit ille qui loquitur quod premissa sunt sibi dicta et facta in presencia omnium assistencium. Dixit eciam per iuramentum suum quod uidit unum fratrem recipi in dicto ordine, et credit quod ipse et alii dicti ordinis recepti sunt per istum modum. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater Nicolaus de Compendio preceptor domus de Bosco Scuti, etatis quadraginta annorum uel circa, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Valeia, octo anni sunt elapsi uel circa, per fratrem Raymundum de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Gaufrido de Trahi et Iohanne de Vernolio, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens precepit sibi quod spueret supra crucem mantelli sui, quia talis erat modus sue religionis, et ipse miratus et turbatus ualde, dixit: «Domine, quomodo facerem hoc quod ego spuerem supra crucem in qua Saluator meus fuit uiuus et mortuus?» Et ipse dixit: «Oportet quod tu spuas et abneges eum, [p. 418] quia talis est modus ordinis nostri, et ita recipiuntur alii.» Tunc dixit: «Quomodo facerem hoc ego? ueni huc ut saluarem animam meam, et uos uultis quod abnegem eum qui me creauit. Detis mihi deliberacionem, et ego cogitabo quid faciam.» Et tunc dixerunt omnes astantes ibi quod oportebat quod faceret, quia omnes alii ita recipiuntur, et quod talis est ordo; et tunc ipse inuitus spuit supra crucem mantelli dicti receptoris, et abnegauit ore et non corde. Dixit eciam per iuramentum quod de hoc fuit confessus cuidam penitenciario episcopi Trecensis qui tunc erat. Dixit eciam per iuramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in posteriori parte dorsi, in umbilico et in ore, sed ad preces cuiusdam capellani dicti ordinis pepercit sibi quantum ad inferiorem locum, sed osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Item dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens dixit et precepit sibi quod si non posset continere a libidine, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et alios fratres ad hoc reciperet, si eum requirerent. Dixit tamen per iuramentum suum quod numquam fecit, nec fuit requisitus. Omnia ista confessus fuit cum magnis suspiriis et lacrimis. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat ueritatem. Item frater I. de Domo Dei monachorum, diocesis Meldensis, dispensator domus de Sablonieres iuxta Castrum Theodorici; etatis XXXV annorum uel circa, ut dicebatur, iuratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere ueritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per iuramentum suum quod fuit receptus in domo de Hubercourt, in instanti festo Natiuitatis Domini erunt VI anni uel septem anni, per fratrem R. de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Petro preceptore dicte domus, et Petro Rongemaaille, et quibusdam [p. 419] aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per iuramentum suum quod, post multas promissiones de obseruandis statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum retro in umbilico et in ore, et ipse finxit quod oscularetur eum supra uestes retro, et in umbilico, et postea osculatus fuit eum in ore. Item dixit per iuramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi crucem mantelli, et precepit sibi quod spueret supra crucem; quod fecit, et postea ostendit sibi crucem in quodam missali cum ymagine Ihesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret Deum cuius ymago erat ibi, et licet renuisset et fleret, tamen finaliter fecit compulsus. Dixit eciam per iuramentum suum, quod credit quod omnes alii fratres ita recipiantur, sed non scit ueritatem. Interrogatus utrum ui, uel metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem uel immiscuerit in deposicione sua, dixit per iuramentum suum quod non; immo dixit puram ueritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis uiris fratribus Gaudefredo Leodiensi, Iohanne Bergensi ordinis Predicatorum, in conuentu Parisiensi studentibus, et pluribus aliis testibus ad hec uocatis specialiter et rogatis. Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus sacrosancte Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in hac et precedentibus peciis simul sutis et signo meo signatis plenius continentur, una cum testibus et publicis notariis supra et infrascriptis presens interfui, ac, de mandato inquisitoris et commissariorum suprascriptorum, in hac et aliis precedentibus instrumentis me subscripsi in testimonium premissorum, eaque signo meo solito signaui rogatus. Et ego Iacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis [p. 420] confessionibus, et aliis prout in hac et precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis plenius continentur, una cum testibus et notariis publicis supra et infrascriptis presens interfui, ac, de mandato predicti inquisitoris et supradictorum commissariorum suorum, in hoc et aliis publicis instrumentis precedentibus me subscripsi in testimonium premissorum, eaque signo meo consueto signaui rogatus. Et ego Euenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis in hac presenti et aliis omnibus cartarum peciis simul sutis signoque meo signatis contentis, una cum testibus et notariis publicis supra et infrascriptis presens interfui, ac, de mandato inquisitoris et commissariorum suprascriptorum, hic et aliis instrumentis me subscripsi, et signum meum solitum apposui rogatus in testimonium premissorum. INTERROGATOIRE DES TEMPLIERS DU DIOCÈSE D'ELNE (ROUSSILLON). 1310 (NOUVEAU STYLE). _Raymundus[1] miseracione diuina Elnensis episcopus, etc. [p. 423] Recepimus quasdam litteras reuerendi in Christo patris domini_ Egidii diuina prouidencia sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopi, _etc., quarum tenor talis est:_ [1] Ce manuscrit, sur papier coton, appartient à la Bibliothèque nationale (_Cod. Colb._ 1145, _Regius_ 3918). Les trois premiers feuillets sont dans un tel état de dégradation, qu'il eût été bien difficile de rétablir d'une manière suiuie le texte qu'ils renferment; mais ce texte n'étant que la reproduction de deux actes déià insérés dans le premier uolume, nous nous bornons à en donner ici les premières et dernières lignes. Les mots en italique sont ceux que nous auons suppléés pour compléter ce cadre sommaire. Egidius permissione diuina sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopus, etc., _Raymundo Elnensi_ episcopo salutem et sinceram in Domino caritatem. Litteras sanctissimi patris _et domini nostri domini Clementis pape quinti, etc., nos uidisse_ et coram nobis perlegi fecisse noueritis, quarum tenor _talis est_: «_Clemens episcopus,_ seruus seruorum Dei, etc. Faciens misericordiam, etc. (_Voir cette bulle, tome I, pages 2-7._) «Datum Pictauis, II idus augusti, pontificatus nostri anno tercio.» Tenor uero articulorum de quibus fit mencio in litteris apostolicis supradictis, quos sub uera bulla ipsius domini nostri summi pontificis et filo canapis inclusos recepimus, uidimus, tenuimus et coram nobis perlegi fecimus, sequitur in hec uerba: «Isti sunt articuli super quibus inquiretur contra fratres ordinis milicie Templi, tanquam contra singulares multipliciter infamatos et uehementer suspectos super contentis in eisdem articulis, et maximo scandalo contra eos super hiis existente. «Articuli contra singulares personas ordinis milicie Templi: «Primo, quod in recepcione sua et quandoque post, etc.» (_Voir la suite de ces articles au tome I, pages 89-96._) Predictarum igitur litterarum apostolicarum et articulorum [p. 424] dictorum series ad uestri presenciam tenore presencium perducentes, uobis mandamus quatinus contenta in eisdem litteris apostolicis quantum ad uos pertinet in... compleatis; ac nos de recepcione presencium et de tempore recepcionis earum testimonio uestrarum litterarum patencium... publicorum instrumentorum per latorem presencium certificare curetis; in quorum omnium sigillum nostrum et subscriptionem notarii publici infrascripti litteris presentibus duximus apponendum. Acta fuerunt hec Parisius, in domo nostra, anno a Natiuitate Domini Mº CCCº nono, III nonas maii, indictione septima, pontificatus prefati sanctissimi patris domini Clementis diuina prouidencia pape quinti anno quarto; presentibus uenerabili Fulcone Balati canonico Claromontensi, et discretis uiris dominis P. de Chadaleu de Opiano, ac Petro Bongiaci de Vesola Narbonensis diocesis, ecclesiarum rectoribus, testibus ad premissa uocatis specialiter et rogatis. Et ego Guillelmus Radulphi de Sancto Floro Claromontensis diocesis clericus, sacrosancte Romane Ecclesie publicus auctoritate notarius, qui litteras apostolicas et articulos supradictos uidi, tenui et palpaui, nullam in se suspicionem, ut premittitur, continentes, tenorem eorum hic de uerbo ad uerbum fideliter feci scribi, ac de huiusmodi sumpto exemplo litterarum et articulorum predictorum, cum ipsis originalibus litteris et articulis diligentem ac fidelem collacionem feci; et quia illud cum originali concordare, nil addito uel detracto quod sentenciam mutaret uel intellectum, inueni, me eidem subscripsi, et signum meum apposui consuetum, una cum sigillo prefati domini archiepiscopi Narbonensis, et ad requestam ipsius ad hoc uocatus specialiter et rogatus. (L. S.) Verum cum execucioni contentorum in ipsis litteris usque nunc, infirmitate nostri corporis prepediti, intendere nequiuerimus ut decebat, nunc uero sanitate resumpta, licet non plena, uolentes, tanquam filii obediencie, contenta in eis execucioni debite demandare, assignauimus diem mercurii proximam qua dicetur XIX kalendas, februarii, anno quo supra, peremptorie duobus fratribus Predicatoribus et [p. 425] duobus fratribus Minoribus conuentuum uille Perpiniani nostre Elnensis diocesis, per nostras litteras sub hac forma: Raymundus miseracione diuina Elnensis episcopus, religiosis uiris priori Predicatorum et gardiano fratrum Minorum uille Perpiniani, salutem in Domino Ihesu, cum augmento diuine gracie et amoris. Cum iuxta ordinacionem sanctissimi patris et domini nostri domini Clementis pape quinti, sacrosancte Romane ac uniuersalis Ecclesie summi pontificis, litteratorie nobis missam, duobus canonicis nostre Elnensis ecclesie, duobus Predicatoribus et duobus fratribus Minoribus accercitis, contra Templarios nostre Elnensis diocesis super articulis in dictis litteris comprehensis inquirere intendamus, uos requirimus, et nichilominus auctoritate apostolica uobis dicimus et mandamus quatinus uestrum quilibet cum uno fratre uestri ordinis, uiro utique prouido et in talibus circumspecto, die mercurii proxima, ad castrum de Trullariis, mane ante terciam, ad nos personaliter ueniatis, in predictis nobiscum facturi, iuxta Dei beneplacitum et traditam a dicto domino nostro summo pontifice nobis formam, quod iusticia suadebit. Intencio enim nostra est preceptum apostolicum litteratorie nobis..... Datum uicesima..... [astantibus?] prouidis et discretis [duobus canonicis?] Elnensis ecclesie, uidelicet Benedicto Hugonis archidiacono [maiori et?] Raymundo Guillelmi sacrista eiusdem. Et locum apud castrum de Trullariis eiusdem Elnensis ecclesie propinquum [domui?] Mansi Dei quod est milicie Templi Dei, in qua Templarii olim degentes in diuersis iocis infra nostram diocesim, iuxta [mandatum?] predicti domini nostri summi pontificis, sub fida custodia detinentur. Quibus die mercurii et loco, uidelicet [castro?] predicto de Trullariis; nos prefatus Elnensis episcopus uolentes inquirere cum Templariis predictis super [articulis in?] predictis litteris comprehensis, personaliter constituti, accercitis et astantibus nobis dictis duobus canonicis et du[obus fratribus Predica]toribus, uidelicet fratre Bernardo Marchi priore, et fratre Bernardo de Ardena lectore [p. 426] Predicatorum, et duobus [fratribus Minoribus?], scilicet fratre Guillelmo Arnaldi gardiano, et fratre Guillelmo Brandini ordinis fratrum Minorum conuentuum [uille Perpiniani?]; adhibitis eciam nobis tribus notariis publicis et iuratis, uidelicet Petro Gayraudi, Petro Ray[naudi et Iohanne] de Villa Clara, qui presentem inquisicionem auctoritate et mandato nostro iussi sunt scribere et fideliter [in formam pu]blicam redigere. Citauimus per nostras patentes litteras, et citari fecimus per discretum uirum [Iacobum Martini officialem?] nostrum Elnensem omnes Templarios existentes in dicta domo Mansi Dei nostre Elnensis diocesis, et eorum singulos, cum [alias?] in dicta nostra diocesi nulli essent nec sint fratres ordinis dicti Templi: quarum quidem litterarum forma dinoscitur esse talis: Raymundus miseracione diuina Elnensis episcopus, executor ad infrascripta a Sede apostolica deputatus, discreto uiro Iacobo Martini officiali nostro Elnensi salutem in Domino sempiternam. Cum nos, iuxta preceptum apostolicum litteratorie nobis factum, super articulis nobis missis per reuerendum in Christo patrem dominum Egidium, diuina prouidencia sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopum, contra Templarios degentes in domo Mansi Dei milicie Templi, nostre Elnensis diocesis, inquirere intendamus in castro de Trullariis (quem quidem locum decentem et oportunum putauimus ad predicta, cum sit propinquus ipsi domui Mansi Dei), uobis dicimus et mandamus quatinus ad dictam domum Mansi Dei personaliter accedentes, ex parte nostra, ymo uerius apostolica, citetis et peremptorie omnes et singulos fratres dicte domus et ordinis prelibati, ut sicut mandabuntur per nos licteratorie siue per nuncium, diebus singulis et temporibus assignandis; in dicto loco de Trulars compareant personaliter coram nobis, et uiris uenerabilibus et discretis nobis iuxta mandatum apostolicum associatis, Bernardo Hugonis de Urgio archidiacono maiori, et Raymundo Guillelmi sacrista ecclesie Elnensis, necnon religiosis fratribus Bernardo Marchi priore et Berengario de Ardena lectore ordinis Predicatorum; Guillelmo Arnaldi gardiano, et Guillelmo Brandini ordinis fratrum Minorum [p. 427] conuentuum uille Perpiniani nostre Elnensis diocesis, super contentis in dictis papalibus litteris et articulis insertis in eis perhibituri, dicturi et responsuri meram et puram quam nouerint ueritatem. De dicta eciam citacione canonice facienda, cum per uos facta fuerit, faciatis fieri publicum instrumentum. Datum apud castrum de Trulars, XIX kalendis februarii, anno Domini millesimo CCCº nono. De qua quidem citacione facta per dictum officialem idem officialis fecit fieri publicum instrumentum sub tenore qui sequitur: Nouerint uniuersi quod ueniens discretus uir Iacobus Martinus officialis Elnensis, ad domum Mansi Dei milicie Templi diocesis Elnensis, et in eadem domo existens, uocari fecit ad se omnes et singulos fratres in eadem domo captos, et detentos in ecclesia seu capella eiusdem domus. Et dictis fratribus inibi congregatis, idem dominus officialis eis legi fecit, per me notarium infrascriptum, quamdam litteram reuerendi in Christo patris domini Raymundi Dei gracia Elnensis episcopi, sigillo eiusdem in dorso sigillatam, cuius forma talis est: «Raymundus miseracione diuina Elnensis episcopus, executor ad infrascripta a Sede apostolica deputatus, discreto uiro Iacobo Martini officiali nostro Elnensi salutem in Domino sempiternam, etc., _ut supra_.» Auctoritate cuius littere idem officialis citauit omnes et singulos astantes inibi et presentes, sicut et super hiis que in dicta littera continentur. De quibus [quidem citaci]one et omnibus aliis et singulis supradictis, idem officialis mandauit per me notarium infrascriptum fieri publicum instrumentum, quod fuit factum in dictis capella et domo Mansi Dei, XIX kalendas februarii, anno Domini millesimo CCCº nono. In [presencia?] et testimonio Iohannis de Villaclare, Raymundi Sauine et Raymundi Troyn de Perpiniano, et mei Petri Gayraudi [clerici?] notarii publici dicti domini episcopi, qui predictis omnibus interfui, et ea omnia scripsi, et in formam publicam redegi, et signo [meo signaui?]. Citauit insuper idem officialis auctoritate predicta fratrem [p. 428] Bertholomeum [de?] Turri presbyterum seu capellanum dicti Templi, ut, incontinenti facta citacione, compareret personaliter coram dicto domino [episcopo?] et dictis uiris prouidis sibi associatis, apud Trulars, in domo prepositure eiusdem castri de Trulhars ad Elnensem ecclesiam pertinentis. Qui quidem frater Bartholomeus uolens parere dicte citacioni de se facte, comparuit die predicta personaliter coram dicto domino episcopo et aliis supra nominatis sibi associatis, in loco predicto de Trulhars, et prestitit ad sancta Dei Euangelia corporaliter iuramentum super dictis articulis, et contentis in eis, et super aliis de quibus interrogabitur per eumdem dominum episcopum, puram, meram et plenam dicere ueritatem, de se ut principalis, et de aliis sic ut testis. Et lectis sibi articulis predictis et expositis in uulgari, primo super primo articulo interrogatus per dictum dominum episcopum, respondens per iuramentum, negauit ipsum primum articulum, et omnia et singula contenta in eo. In quo quidem articulo agitur quod in recepcione ipsorum fratrum ipsi fratres abnegant Christum, uel Ihesum, uel crucifixum. Addens quod ipse totis temporibus uite sue non audiuit fieri mencionem de contentis in dicto articulo, nisi ab eo tempore citra quo capti fuerunt fratres ordinis supradicti. Super secundo articulo interrogatus, negauit prorsus contenta in eo. Ad tercium articulum respondens, negauit similiter contenta in eo. Ad IIII-VI articulos negauit. Ad VII articulum respondens, negauit eum et omnia et singula contenta in eo. Interrogatus, iuxta tenorem dicti articuli, si credit Christum Ihesum Dei filium esse, et in sua humanitate quam sumpsit de utero Virginis matris sue passum esse, mortuum et sepultum, et die tercia a mortuis surrexisse, et utrum predicta fuerit ipse passus pro suis an uero pro nostris peccatis; ad que respondit se credere firmiter et nullatenus dubitare quod dictus Dominus Ihesus Christus sit et fuerit Verbum Dei Patris, et humanam naturam sumpserit et traxerit de sacro utero beatissime Marie semper Virginis matris sue, in quo sine uirili semine de Spiritu Sancto fuit conceptus, et passus non pro suis [p. 429] peccatis, sed pro nostris, et a mortuis die tercia surrexisse. Ad VIII-XIX articulos negauit. Ad XX articulum respondens, negauit eum et omnia et singula contenta in eo, adiciens quod quocienscumque ipse missas celebrauit, ipse dixit illa uerba [per que ef]ficitur corpus Christi et eius sanguis preciosus. Ad XXI-XXIIII articulos negauit. Ad XXV articulum respondens, negauit [cum la]ycus fuerit uisitator. Sed si presbiter fuerit, quamuis non uiderit aliquem [uisitatorem qui] esset presbiter, credit quod posset absoluere a peccatis, de licencia tamen sui superioris prelati. Ad XXVI-XXVIII articulos negauit. Ad XXIX articulum respondens, negauit eum et omnia et singula contenta in eo, nec credit nec est fides eius quod dictus Magister confessus fuerit contenta in articulo supradicto, saluo tamen honore et reuerencia domini nostri summi pontificis et fratrum eius dominorum cardinalium, de quibus agitur in articulo. Ad XXX articulum respondens, negauit contenta in eo, excepto quod, post recepcionem, recipiens osculatur in ore tantum receptum in fratrem. Ad XXXI-XXXIII articulos negauit. Ad XXXIIII articulum respondens, confitetur ipsum articulum et contenta in eo, eo modo qui sequitur, quod recipiens facit iurare receptum quod pro alio ordine maiori uel minori non exeat nec relinquat ordinem Templariorum. Ad XXXV articulum respondens, confitetur ipsum et contenta in eo. Sed racionem quare sunt professi incontinenti recepti in dicto ordine dixit se nescire; sed sic habetur de more et obseruata consuetudine dicti Templi. Ad XXXVI articulum respondens, dixit quod recepciones fratrum dicti ordinis fiunt ubicumque eos fieri contingit, omnibus exclusis, exceptis fratribus dicti ordinis, clausis ianuis loci ubi capitulum fit [p. 430] pro recepcione fratrum; et idem fieri consueuit in dicta domo Mansi Dei, quandocumque ipsos fratres facere contingat capitula super quibuslibet actibus; ipse tamen, ut dixit, non uidit fieri capitulum nisi in ecclesia domus Mansi Dei. Interrogatus qua hora diei ipsi fratres tenent et faciunt capitula pro recipiendis fratribus, dixit quod, celebrata prius missa, et inuocata Spiritus Sancti gracia per sacerdotem qui missam celebrauit, frater capellanus dicti ordinis dicit: «Veni, Sancte Spiritus,» cum oracione, _Deus qui corda fidelium_. Quibus dictis, dicti fratres presentes inibi et sedentes tenent sua capitula, et faciunt recepciones fratrum qui recipiendi sunt: et hec uidit seruari in dicta ecclesia Mansi Dei decies et pluries. Ad XXXVII articulum respondens, dixit se nescire pro certo aliqua de contentis in ipso articulo. Dixit tamen se credere quod gentes que loquebantur quare ita secrete et clausis ianuis fiebant recepciones fratrum quod haberent suspicionem contra eos, sed non iuste. Ad XXXVIII articulum respondens, dixit ut supraproxime. Ad XXXIX-XLIII articulos negauit. Ad XLIIII articulum respondens, de se ipso negauit ipsum articulum et contenta in eo. Quantum erat ad alios fratres, dixit se nescire, imo expresse dixit se credere nullum ex fratribus dicti ordinis hoc fecisse, cum in committentes illud peccatum, tanquam in filios diffidentie, descendat et ueniat ira Dei. Ad XLV articulum respondens, ut in proximo articulo. Ad XLVI articulum respondens, negauit eum et omnia et singula contenta in eo, dicens eciam se nunquam audiuisse dici aliqua de contentis in dicto articulo. Ad XLVII-L articulos negauit. Ad LI articulum respondens, dixit se de nullo fratrum dicti ordinis ...e contenta in dicto articulo unquam fecisse. Ad LII-LVII negauit. Ad LVIII articulum respondens, negauit contenta in eo, excepto [p. 431] quod confessus est ipsos fratres et se ipsum portare cingulos cordularum de filo lineo supra camisiam. Interrogatus propter quam causam ipsi fratres portant dictum cingulum, dixit se credere quod ideo portant, et ipse dixit de se ipso assertiue, quod ipse portat cingulum ideo quod scriptum est in Euangelio Luche: «Sint lumbi uestri precincti, etc.,» addens quod dictum cingulum portauit et hodie portat a tempore sue recepcionis citra, et dixit ipsum cingulum esse de obseruantia dicti ordinis, ab eius fratribus singulis sic portari. Ad LIX articulum respondens, dixit quod cordule siue cinguli traduntur eisdem fratribus cuiusuis longitudinis, sicut placet portanti, saluo quod nullum ydolum tangitur neque cingitur cum cordula siue cingulo supradictis. Ad LX articulum respondens, negat prorsus contenta in eodem articulo. Ad LXI articulum respondens, dixit quod in recepcione fratrum dicti ordinis, iniungitur ipsis receptis quod continue portent cingulum lineum de die et de nocte. Dixit tamen quod ex dicta cordula nunquam tangitur aliquod ydolum, nec cingitur ex eadem. Ad LXII articulum respondens, dixit ut in proximo articulo supra. Ad LXIII articulum respondens, negauit eum et contenta in eo simpliciter, sicut iacet. Ad LXIIII articulum respondens, negauit eum. Ad LXV articulum respondens, negauit eum, dicens quod modis predictis nullus unquam recipitur, nec fuit usquam quisquam receptus quod ipse sciat uel credat, exceptis a se superius confessatis. Ad LXVI articulum respondens, negauit ipsum et contenta in eo, dicens se non credere unquam factum fuisse de aliquo fratre ex causa in dicto articulo contenta. Ad LXVII articulum respondens, dixit ut in proximo articulo supra. Ad LXVIII articulum respondens, dixit ut in LXVI articulo. Ad LXIX articulum respondens, dixit quod in recepcione fratrum dicti ordinis iniungitur a recipientibus ipsos, propter iuramentum [p. 432] prestitum a receptis, quod perpetuo secrete teneant omnia que fiant in capitulis eorumdem; aliter negat predictum articulum. Ad LXX articulum respondens, negauit eum simpliciter, prout iacet. Ad LXXI articulum respondens, dixit quod cum recepciones fratrum fiunt in capitulis dicti Templi, iniungitur eis qui recepti sunt ut omnia et singula que in capitulis acta sunt et agenda secreta teneant. Ad LXXII articulum respondens, dixit uerum esse quod precipitur fratribus presentibus in ipsis capitulis quod non audeant loqui aliis fratribus eiusdem ordinis, nisi tamen illis fratribus qui in ipsis capitulis affuerunt. Ipse tamen frater Bartholomeus qui hec loquitur nusquam fuit, ut dixit, in aliquibus capitulis nisi in dicta domo Mansi Dei diocesis Elnensis, et idem credit fieri et seruari in ceteris capitulis dicti Templi. Ad LXXIII articulum respondens, negat ipsum articulum, sicut iacet, adiciens se nunquam uidisse dici uel fieri contenta in eo. Ad LXXIIII articulum respondens, dixit..... re, et sic retro fuisse seruatum inter fratres dicti ordinis, quod quocienscumque aliquem uel aliquos fratrum..... contingat uelle confiteri peccata sua, iniungitur eis ut fratri capellano eiusdem ordinis quem [in] promptu habere possunt sua confiteantur peccata; quando uero dicti fratris capellani pro peccatis [ipsorum con]fitendis presenciam habere non possunt, datur eis facultas libera adeundi fratres Minores [uel Predicat]ores, uel in eorum deffectu presbiterum secularem eiusdem diocesis, cui uel quibus sua peccata ualeant confiteri..... penitentiam recipere salutarem et iniunctam seruare. Ad LXXV articulum respondens, dixit se [non ui]disse nec sciuisse nec audiuisse fratrem uel fratres Templi aliquem uel aliquos errores de quibus agitur in preambulis articulis commisisse. Quapropter negligencia imputari non potuit nec debuit cuique fratrum dicti ordinis, si locus correctioni predicte non fuit. Ad LXXVI articulum respondens, dixit quod ideo non nunciarunt Ecclesie sancte Dei, quod nec scit nec credit aliquos errores contra fidem catholicam fuisse commissos inter fratres ordinis dicti Templi. [p. 433] Ad LXXVII articulum respondens, negauit dictum articulum et contenta in eo. Ad LXXVIII articulum respondens, negauit dictum articulum et contenta in eo. Dixit tamen quod, quando fratres recipiuntur ad dictum ordinem, iniungitur eis seruare bonos mores et bonas consuetudines dicti ordinis presentes et futuros, et malos uitare. Ad LXXIX articulum respondens, negat eum. Ad LXXX articulum respondens, negat eum, exceptis per eum confessatis supra. Ad LXXXI articulum respondens, negauit eum et contenta in eo omnia et singula, saluis a se superius confessatis. Ad LXXXII articulum respondens, dixit nec se scire nec credere contenta in eo, salua excellencia domini nostri summi pontificis, et reuerencia fratrum eius. Ad LXXXIII articulum respondens, dixit se non credere neque scire aliqua de contentis in eo, salua excellencia eiusdem domini nostri pape et fratrum eius honore. Ad LXXXIIII articulum respondens, dixit ut in proximo articulo supra. Ad LXXXV articulum respondens, dixit se nec scire nec credere aliquid de contentis in eo. Ad LXXXVI articulum respondens, dixit quod ipse qui loquitur fuit receptus in domo Mansi Dei, per fratrem Raymundum de Baco tunc preceptorem eiusdem domus, in uigilia Natalis Domini proxime preterita fuerunt XXIX anni elapsi, astantibus et presentibus in ipsa recepcione fratribus Petro de Camporotundo, Iacobo Olerii, Arnoldo Rocha camerario dicte domus, et pluribus aliis de quibus non recordatur, qui mortui sunt, et fratre Iordano et fratre Arnoldo Canicii et fratre Symone, nunc uiuentibus, ordinis supradicti. Modus autem sue recepcionis et aliorum, quos ipse uidit recipi in eadem domo Mansi Dei, fuit obseruatus per receptores per modum qui sequitur. Videlicet quod tempore quo ipse qui loquitur fuit receptus in fratrem dicti ordinis apud domum Mansi Dei, frater Raymundus de Baco preceptor tunc dicte domus intrauit ecclesiam seu capellam dicte domus, cum ceteris fratribus qui in ipsa [p. 434] domo tunc erant, ipso fratre Bartholomeo qui loquitur, iam tunc presbitero existente et remanente extra capellam predictam. Et post paululum uenerunt ad ipsum qui loquitur duo fratres senes dicti ordinis, de nominibus quorum dixit se ad plenum non recordari, et introduxerunt ipsum qui loquitur in quamdam cameram que est iuxta ecclesiam, in qua iacet frater capellanus dicte domus; ubi dixerunt ipsi qui loquitur multas asperitates ordinis, et an ipse qui recipi debebat haberet membra sua sana, et utrum esset excommunicatus, et utrum esset obligatus creditoribus, et an uotum emisisset intrandi alium ordinem seu religionem, et multa alia que continentur in quodam libro qui appellatur liber Statutorum et regula ordinis Templariorum. Et cum ipse qui loquitur ad omnia respondisset, et docuissent eum quid haberet dicere preceptori, introduxerunt eum in ecclesiam ubi erat dictus preceptor cum fratribus ubi tenebant capitulum pro predictis, clausis ianuis ecclesie supradicte, et flexis genibus et complosis manibus coram eo, dixit ipse qui recipiendus erat: «Domine, Deo et beate Marie Virgini, et uobis et omnibus..... supplico me recipi in hoc ordine in socium et in fratrem proprie ad seruiendum Deo, pro anima mea sal[uanda re]liquum uite tempus mee uolo expendere ad laudem Dei, et sibi in hoc ordine perpetuo famulari.» Et..... dictus preceptor iussit eundem fratrem qui loquitur exire ecclesiam, et post modicum tempus fecit [ipsum uo]cari et ad se uenire. Multa eciam alia in dicta eius recepcione fuerunt dicta, prolata et ordinata per dictum preceptorem, et ad ea responsa data per ipsum fratrem Bartholomeum receptum, sicut in quodam libro continente regulam dicti ordinis latius continetur. Quem inquam librum idem frater Bartholomeus capellanus fecit de dicta domo Mansi Dei per quendam iuuenem aportari, et presentari eidem domino episcopo Elnensi et canonicis Elnensis ecclesie predictis, necnon uiris religiosis Predicatoribus et Minoribus predictis secum inquirentibus et astantibus, quorum nomina in exordio huius enqueste sunt superius interserta. Liber autem predicte regule sic incipit in romano: _Quan alcum proom requer la compaya de la Mayso._ Similiterque uidit fieri recepcionem aliorum fratrum sacerdotum [p. 435] et secularium personarum, de recepcione quorum ordo et modi scripti sunt in dicto libro statutorum et regule supradicte. De temporibus autem recepcionis aliorum qui recepti fuerunt post recepcionem ipsius qui loquitur, dixit se non plene recordari. De personis uero eorum quos ipse uidit recipi, dixit quod uidit recipi fratres Bernardum Guerrerii presbiterum tunc, Raymundum Sapte, Iohannem de Rosis, Iohannem Coma tunc presbiteros, et fratres nunc ordinis supradicti. Vidit eciam recipi fratres laycos milites Bertrandum de Rippisaltis, Bernardum de Miliariis, et multos alios milites et non milites, de nominibus quorum dixit se non plene recordari. Qui fuerunt recepti diuersis temporibus ad predictum ordinem in ecclesia predicta per diuersos preceptores, uidelicet per dictum fratrem Raymundum de Baco, et per fratrem Raymundum de Benaies, et per fratrem Arn. de Torrosella, et per fratrem G. de Abelars, et per fratrem Raymundum de Gardia, quem uidet nunc et uidit eiusdem domus presentem et ultimum preceptorem. Ad LXXXVII articulum respondens, negauit predictum articulum et omnia et singula contenta in eo, et dixit se nichil scire penitus de contentis in eo nec credere. Ad LXXXVIII et ultimum articulum respondens, dixit se nescire que capita illa sint de quibus agitur in articulo; nec usquam nunc in ordine Templi unquam audiuit mentionem fieri de eisdem, nec illa uidit, nec quemquam audiuit loquentem uel mencionem sibi facientem de illis capitibus maledictis. Nec scit ubi illa sint, nec retro fuerint; ymo credit illa in nullo loco fore in toto mundo, nec olim fuisse apud Templarios, nec apud fideles aliquos Christianos. Super aliis uero de quibus precipitur fieri [inquisicio?] generalis, prout uisum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et religiosis uiris, _inquirentibus?_ pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire. II. Frater Petrus Bleda ordinis Templi et domus Mansi Dei predicte, iuratus, ut principalis de seipso, et ut testis de aliis, super [p. 436] articulis super quibus interrogabitur plenam, meram et puram dicere ueritatem, dixit et deposuit ut sequitur: Expositis primo sibi articulis in uulgari: super primo articulo dixit et negauit eum, et omnia et singula contenta in eo. Ad II-IIII articulos inclusiue respondens, interrogatus cum diligencia, negauit eos et omnia et singula contenta in eis. Ad V-VII articulos inclusiue respondens interrogatus, negauit eos et omnia et singula contenta in eis, asserens Christum passum fuisse pro redemptione humani generis, non pro sceleribus ipsius Christi Ihesu. Ad VIII articulum respondens, negauit ipsum et omnia et singula contenta in eo. Ad IX-XIII articulos inclusiue diligenter interrogatus, negauit eos et omnia et singula contenta in eis. Ad XIIII-XIX articulos inclusiue diligenter et sigillatim interrogatus, negauit eos et omnia et singula contenta in eis. Ad XX-XXIX articulos inclusiue diligenter et sigillatim interrogatus, negauit eos et omnia et singula contenta in eis, adiciens quod si Magister maior ordinis Templi confessus est predicta, sicut in articulis continetur, quod non credit idem frater Petrus, mentitus est idem Magister maior Templi per gulam suam falso modo. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue respondens, dixit contenta in eis falsa esse, saluo et excepto quod recipiens osculatur fratrem nouiter receptum in ore tantum, in signum bone fidei et fraterne dilectionis. Ad XXXIIII articulum respondens, dixit quod recepti in fratres dicti ordinis iurant tempore sue recepcionis quod non exibunt nec relinquent ordinem Templariorum pro alio maiori uel fortiori, uel pro minori uel debiliori ordine. Interrogatus quare dictum sacramentum prestant, cum sit contra interdictum iuris, dantis licenciam receptis ad religionem aliquam ut intra annum, uel in fine anni, probata asperitate suscepte religionis, illam relinquant si uelint, et ad seculum reuertantur intra annum, post annum uero possint ad aliam religionem approbatam, strictiorem [p. 437] tamen, propria uoluntate transire absque licencia rectoris prime religionis? dixit quod sancti patres fundatores ordinis dicti Templi sic statuerunt, et ita scriptum est, ut dixit, in libro statutorum et regule ordinis supradicti. Ad XXXV articulum respondens, dixit uera esse contenta in eo. Interrogatus de sentencia, respondit et racionem assignat que in regula continetur. Ad XXXVI et XXXVII articulos inclusiue interrogatus respondens, confessus est contenta in eis uera esse, et predicta sic uidit de seipso fieri et de quibusdam aliis obseruari. Ad XXXVIII articulum respondens, dixit se non credere quod aliqua sinistra suspicio pro dicta clandestina recepcione fratrum haberi debeat a quocumque bono homine, cum..... nil mali fiat, ut dixit, et si forte contrarium suspicentur, credit eos peccare, et Dominus parcat [eis?]. Ad XXXIX articulum respondens, dixit ut in proximo arti[culo preceden]ti. Ad XL-XLV articulos inclusiue _respond_ens, dixit, negauit eos et omnia et singula contenta in eis. Interrogatus quo modo scit quod predicta in articulis predictis contenta careant ueritate, ut dixit, respondit se, cum sit de dicto ordine, nusquam illa patrasse, nec ad ea committenda rogatum uel uocatum fuisse per aliquem de dicto ordine, nec uidit nec audiuit nec sciuit quemquam aliqua facere de predictis. Ad XLVI-LXX articulos inclusiue interrogatus respondens, dixit contenta omnia et singula in eis non esse uera, nec se scire nec credere uera esse, saluo quod confessus est quod incontinenti post recepcionem fratrum dicti ordinis, ipsi recepti in fratres recipiunt quilibet unum cingulum de filo lineo uel de lana, sicut magis eis placet, et eius longitudinis quam uolunt, et perpetuo dum uiuunt portant cingula siue cordulas die nocteque, et ipsis cingulis cinguntur; non tamen ydola cinguntur uel tanguntur cum eis, addens quod illas cordulas siue cingula portant in signum castitatis. Ad LXXI articulum interrogatus respondens, dixit contenta in [p. 438] ipso articulo uera esse. Ad LXXII articulum interrogatus respondens, dixit quod fratres qui interfuerunt et intersunt capitulis eorum possunt inter se loqui de factis et tractatis et dictis in ipsis capitulis, aliis autem fratribus qui non interfuerunt non audent reuelare predicta. Ad LXXIII articulum respondens, negauit eum et contenta in eo. Ad LXXIIII articulum respondens, negauit eum, adiciens quod licitum est ipsis fratribus confiteri uel sacerdotibus dicti ordinis, uel fratribus Minoribus uel Predicatoribus, peccata sua. Ad LXXV-LXXX articulos inclusiue diligenter interrogatus, negauit eos et omnia et singula contenta in eis. Ad LXXXI articulum respondens, negauit omnia et singula contenta in eo, exceptis a se superius confessatis. Interrogatus quid est fama, dixit se nescire. Ad LXXXII articulum respondens, dixit se non credere aliqua de contentis in eo, neque scire aliquid de eodem uerum; si aliqui fratres eiusdem ordinis contenta in dicto articulo sint confessi uel aliqua de contentis in eo, dixit ipsos falsa dixisse et mentitos esse per gulas. Ad LXXXIII-LXXXV articulos inclusiue interrogatus respondens, dixit se receptum fuisse in ordine dicti Templi apud Alfambre in Aragonia, in capella eiusdem castri de Alfambre, per fratrem Iacobum Dauila tunc comendatorem dicti castri, cum uoluntate Magistri de Aragonia, Dominica precedente festum sancti Martini proxime preteriti fuerunt XII anni elapsi, presentibus et ibidem astantibus Guillelmo de Iuneda, Berengario de Montepauono, Dominico de Barbastre, Sancio Anessa, Petro Gardiola fratribus dicti ordinis. Modus autem recepcionis ipsius, et aliorum quos recipi uidit, in fratres dicti ordinis, est qui sequitur; talis uidelicet in effectu qualem ipsum recitauit et dixit frater Bartholomeus testis proximus et precedens, in deposicione quam fecit in ipso articulo superius, et qualis etiam scriptus est in libro continente statuta et regulam ordinis dicti Templi; quem si[quidem librum?] dictus frater Bartholomeus exhibuit, prout credit, dicto domino Elnensi [p. 439] episcopo, ut superius in dicta eius deposicione [continentur?]. Ad LXXXVII et LXXXIII atque ultimum articulos respondens interrogatus, dixit se nescire aliqua uel aliquid de contentis in ipsis; super aliis uero de quibus precipitur fieri inquisicio generalis, prout uisum fuit dicto domino episcopo, et predictis aliis dominis canonicis et religiosis uiris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire. III. Frater Iordanus de Pulcrouisu ordinis dicti Templi, et domus Mansi Dei predicte, iuratus, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, super articulis super quibus interrogabitur plenam, meram et puram dicere ueritatem, dixit et deposuit ut sequitur: Expositis primo sibi articulis in uulgari, super primo, II, III-XV articulis inclusiue, sigillatim et singulariter, diligenter interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Dixit tamen quod a tempore citra quo ipse frater Iordanus et alii fratres ordinis dicti Templi Elnensis diocesis fuerunt capti, ocasione criminum contentorum in ipsis articulis, ipse qui loquitur audiuit aliquos loquentes quod rumor et murmur gentium fuit contra ipsos de predictis; adiciens se credere quod idem rumor non processit a ueridicis, sed a falsis et inimicis ordinis supradicti. Dixit eciam se non recordari a quibus audiuit predictum murmur fieri siue dici. Ad XVI-XXVIII articulos inclusiue, et eorum singulos sigillatim et singulariter, diligenter interrogatus, negauit omnia et singula contenta in eis; adiciens se credere sacramentum altaris et alia sacramenta Ecclesie, prout Romana Ecclesia hoc tenet et docet, et idem quod de se credit de omnibus et singulis fratribus dicti Templi. Ad XXIX articulum respondens, dixit se nec scire nec credere contenta in eo, salua sanctitate domini nostri pape et fratrum eius honore; et si ipse Magister confessus fuit contenta in ipso articulo, confessus est falso modo et mentitus est, sicut dixit et credit. Ad XXX-XXXIIII articulos inclusiue respondens, singulariter et districte, diligenter interrogatus, dixit et negauit omnia et [p. 440] singula contenta in ipsis articulis et eorum singulis, saluo quod confessus est idem frater Iordanus quod recipiens et receptus in dictum ordinem se ad inuicem osculantur in ore tantum; et hoc seruari uidit in recepcione multorum fratrum, quos recipi uidit in domo Mansi Dei ad ordinem supradictum. Ad XXXIII-XXXIX articulos inclusiue respondens singulariter singulis, et confessus est quod fratres recepti in dicto ordine Templi promittunt, per iuramentum a se prestitum, se non exire nec relinquere ipsum ordinem pro quouis alio ordine maiori uel minori. Item confessus est quod ipsi fratres recepti incontinenti post recepcionem habentur pro professis. Item confessus est quod recepcio ipsorum fratrum quos recipi uidit in ordine supradicto facta fuit, et eam fieri uidit de multis fratribus in dicta ecclesia Mansi Dei, clausis ianuis ipsius ecclesie, et expulsis omnibus preter fratres ordinis supradicti. Ad id uero quod de uehementi suspicione in articulo exprimitur, respondit et dixit murmur fieri inter gentes, et quod multi interrogauerunt ipsum qui loquitur quare ita secrete fiebat recepcio ipsorum fratrum. Quibus ipse respondit quod sic erat statutum per eos qui statuerunt ordinem supradictum. Ad XL-XLV articulos inclusiue respondens singulariter singulis, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Ad XLVI-LXXIII articulos inclusiue respondens singulariter et sigillatim singulis, negauit omnia et singula contenta in eis, saluo quod confessus est quod in ipsa recepcione iniungitur ipsis fratribus receptis perpetuo et sine intermissione dictis cordulis siue cingulis cingantur super camisiam, ad designandum castitatem; negauit tamen quod dictis cordulis siue cingulis cingantur uel tangantur ydolum uel ydola, nec aliqua capita, sicut in articulis continetur, dicens se nunquam uidisse aliquod ydolum, nec scit quod sit, sed credit quod nichil. Item confessus est quod in recepcione fratrum dicti ordinis iniungitur eis uirtute sacramenti a se prestiti quod secreta teneant illa que in capitulis eorum aguntur et fiunt, et sic ex consequenti eorum recepcio tenenda est in secreto. Ad LXXIIII articulum respondens, negauit ipsum. Dixit tamen [p. 441] quod licet ipse qui loquitur, ex precepto sui superioris, non habuerit expresse quod confiteretur uel non confiteretur nisi fratribus dicti ordinis, ipse tamen, quandiu habere potuit oportunitatem confitendi sua peccata fratribus capellanis sui ordinis, eis confitebatur; in deffectu autem eorum confitebatur et confessus est fratribus Predicatoribus uel Minoribus, uel eciam presbiteris secularibus habentibus a suis superioribus licenciam audiendi confessiones et salutares penitencias iniungendi. Quantum ad alios uero fratres eiusdem ordinis, nescit quem confessorem pro suis peccatis audiendis eligunt; sed credit de aliis fratribus idem quod et de se nunc proxime est confessus. Dixit eciam nusquam sibi fuisse uetitum, nec aliis fratribus, a suis superioribus quin quemuis sibi possint et uelint eligere confessorem. Ad LXXV-LXXXI articulos inclusiue respondens singulariter singulis et districte, negauit omnia et singula contenta in eis, adiciens se nescire nec credere quod aliqui de predictis erroribus sint comissi uel fiant per aliquem fratrem ordinis supradicti. Ad LXXXII-LXXXV articulos inclusiue respondens, dixit se credere confessiones factas per fratres dicti ordinis Templi coram sanctissimo domino nostro domino Clemente Dei gratia sacrosancte Romane Ecclesie summo pontifice factas fuisse, sicut idem dominus noster summus pontifex, in sua littera missa reuerendo patri in Christo domino Narbonensi archiepiscopo et eius suffraganeis Narbonensis prouincie, asserit et fatetur, et idem credit de confessionibus factis per Magistrum et fratres eiusdem ordinis coram dominis cardinalibus, de quibus fit specialis mentio in papali littera supradicta. Verumtamen dixit idem frater Iordanus quod, salua sanctitate et excellentia eiusdem domini nostri summi pontificis, necnon et reuerencia dictorum dominorum cardinalium, quod confessiones facte per Templarios non continent ueritatem; ymo carent primordio ueritatis et in se continent falsitatem, in eo quod dicti fratres; confitentes errores de quibus agitur in articulis et litteris papalibus per dictum ordinem et per fratres eius fuisse comissos, asserunt falso modo. Ad LXXXVI articulum interrogatus, dixit se fuisse receptum in [p. 442] fratrem dicti ordinis Templi per fratrem Raymundum de Baco tunc preceptorem domus Mansi Dei, in ecclesia ipsius domus, ubi ipse qui loquitur uidit alios plures recipi ultra quam decem a tempore citra quo factus est frater ipsius ordinis; et fuit receptus in die Dominica circa festum sancti Martini proxime preteriti fuerunt XXXV anni uel circa, presentibus et ibidem astantibus Arnaldo Rocha cambrerio, Raymundo Saqueti, Iohanne Saqueti, Symone Agus..... Petro de Villanoua et pluribus aliis fratribus ordinis dicti Templi. De modo autem sue recepcionis et aliorum quos recipi uidit in fratres in dicta domo Mansi Dei, dixit idem in omnibus in effectu quod primus testis deposuit in eodem articulo, et ut continetur in libro exhibito regule ordinis supradicti. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos respondens, dixit se non credere errores de quibus agitur in eisdem nunquam habuisse inicium ab homine Christiano, nec ab aliquo alio; quia non credit dictos errores aliquo tempore fuisse comissos nec a fratribus dicti Templi, nec eciam a quocumque. Capita autem uel ydola de quibus agitur in dictis articulis nec uidit, nec sciuit temporibus uite sue, nec quemquam confratrem uel alium de eis, ubi sint uel fuerint, audiuit loquentem nec mencionem aliquam facientem; ymo negat penitus et non credit predicta contenta in articulis fore uera. Super aliis uero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout uisum fuit dicto domino episcopo Elnensi, et predictis aliis dominis canonicis et religiosis uiris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire. Anno quo supra, XVII kalendas februarii. IIII. Frater Bernardus Guerrerii ordinis dicti Templi, et capellanus capelle domus Mansi Dei, iuratus, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, super articulis super quibus interrogabitur plenam et puram dicere ueritatem, dixit et deposuit ut sequitur: Expositis primo sibi articulis in uulgari, ad primum, II-XV articulos inclusiue interrogatus singulariter et sigillatim, negauit [p. 443] ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Ad XVI-XXVIII articulos inclusiue respondens sigillatim super singulis, negauit eos et omnia et singula contenta in eis, adiciens quod ipse qui loquitur qui presbiter est, et erat antequam esset receptus in fratrem dicti ordinis, dixit in canone misse, quandiu missas celebrauit, uerba ordinata per que conficitur corpus Christi, exprimens et declarans coram nobis inquisitoribus in presenti sua deposicione ipsa uerba canonis in hunc modum: «Hoc est enim corpus meum.» Credens, ut dixit, quod ceteri presbiteri dicti ordinis idem faciant sicut ceteri omnes presbiteri Christiani; adiciens eciam quod aliquis preceptor uel quiuis alius frater dicti ordinis non fecit sibi preceptum de obmittendis dictis uerbis; nec audiuit ab aliis interdici quominus dicta uerba tam sacratissima tamque summe necessaria et salubria dicerentur, licet idem qui loquitur uiderit presbiteros recipi in fratres ordinis supradicti, quibus nunquam audiuit a superiore, uel ab alio Templario aut quocumque alio interdici. Adiecit eciam se credere sacramentum altaris, et alia sacramenta Ecclesie, sicut quiuis alius fidelissimus Christianus credit et debet credere sacramenta Ecclesie ad animarum fidelium [salutem?] esse prodita et a Romana Ecclesia pro fidelibus introducta. Ad XXIX articulum respondens, dixit contenta in ipso articulo se non credere uera esse; et si forte confessus fuit ipse Magister de quo in articulo agitur confessus fuit, ut ipse qui loquitur credit, non est confessus ueritatem. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue respondens, dixit sigillatim et districte, negauit omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod receptus quilibet in ipso ordine osculatur ipsum recipientem in ore tantum. Et hoc dixit ipse qui loquitur se scire ideo quia uidit plures fratres recipi in ordine supradicto, qui osculabantur tantum in ore ipsum recipientem, ut supra deposuit. Ad XXXIIII articulum respondens, dixit et confessus est quod recipiens fratrem aliquem in dicto ordine facit illum iurare quod ipsum [p. 444] ordinem non exeat, uel relinquat pro maiori uel minori ordine; et hoc dixit expressum esse in libro statutorum et regule ordinis supradicti, absque licencia illius qui licenciam dare posset. Interrogatus de quo intelligunt qui licenciam possit dare, dixit quod de domino papa uel de Magistro maiori ordinis supradicti. Ad XXXV articulum respondens, confessus est contenta in ipso articulo uera esse. Interrogatus quare ipsi fratres dicti ordinis incontinenti fratres receptos habent pro professis, dixit se nescire reddere rationem, sed quod sic usitatum est in ordine supradicto. Ad XXXVI et XXXVII articulos inclusiue respondens, dixit et confessus est quod de more ipsius ordinis est quando quum fratres alicuius domus seu conuentus eiusdem ordinis tenent capitulum pro aliquibus tractatibus, siue pro fratribus recipiendis, siue pro aliis negotiis in communi tractandis, claudunt ianuas illius loci in quo capitulum tenent. Et hoc idem uidit seruari ipse qui loquitur a XII annis citra quibus ipse frater capellanus est ordinis supradicti. Ad XXXVIII et XXXIX articulos inclusiue respondens, dixit quod, antequam ipse esset frater dicti ordinis, audiuit aliquos loquentes de dicta secreta recepcione; sed credit quod aliquis suspicionem malam non habuerit, qui haberet radicem cum Deo et bonum intellectum. Cetera contenta in dictis articulis negauit. Ad XL-XLV articulos inclusiue respondens interrogatus districte et sigillatim, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Ad XLVI-LVII articulos inclusiue respondens interrogatus districte et sigillatim, negauit ipsos et omnia et singula contenta in eis. Ad LVIII-LXX articulos inclusiue respondens interrogatus districte et sigillatim, negauit ipsos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod cuilibet recepto in fratrem dicti ordinis iniungitur, tempore sue recepcionis, quod perpetuo incessanter portent cingula uel cordulas lineas uel laneas super camisiam, in signum castitatis. Dixit tamen quod predictis cingulis seu cordulis non tanguntur nec cinguntur capita uel ydola, de quibus mentio fit in articulis supradictis. Ad LXXI, LXXII et LXXIII articulos inclusiue interrogatus, [p. 445] dixit et confessus est quod, iuxta statutum ipsius ordinis, nullus frater audet reuelare alicui ea que fiunt in capitulo ipsorum fratrum, nec de gestis uel dictis eciam in ipso capitulo audent loqui aliis fratribus eiusdem ordinis qui presentes in ipso capitulo non fuerunt. Dixit eciam quod frater qui contrarium fecisse detectus esset, mantello perdito, de ipso ordine expelleretur. Et hoc dixit se scire ideo quia, ut dixit, uidit predicta esse scripta in libro statutorum et regule ordinis supradicti. Ad LXXIIII articulum respondens, negauit eum et contenta in eo. Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusiue respondens singulariter singulis, negauit eos et omnia et singula contenta in eis, adiciens se credere quod ideo non potuit corrigi nec desinere quod non fuit. Ad LXXVIII, LXXIX et LXXX articulos inclusiue interrogatus, dixit contenta in eis omnia et singula non esse uera; adiciens quod in statutis dicti ordinis cauetur quod quicumque frater aliquid scienter et iniuste acquireret ipsi Templo, quod perderet habitum, et de ipso ordine expelleretur. Ad LXXXI articulum respondens interrogatus, dixit se nescire nec credere famam esse de predictis a se superius confessatis. Ad LXXXII articulum respondens interrogatus, dixit se non credere quod aliquis frater dicti ordinis confessus fuerit in iudicio uel extra ea de quibus in articulo agitur. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue respondens, credit quod fratres de quibus in papali littera fit mentio confessi fuerint, prout in ipsa littera continetur. Dixit tamen se credere quod predictam confessionem fecerunt falso modo et contra omnem ueritatem, et se credere. Dixit ideo quod certus est de se ipso, et de aliis credit cum quibus conuersatus est in dicta domo Mansi Dei ordinis supradicti, non comisisse predicta nec aliquid de predictis. Ad LXXXVI articulum respondens diligenter interrogatus, dixit quod ipse qui loquitur fuit receptus in fratrem dicti ordinis die Dominica ante festum sancti Iohannis mensis iunii proxime preteritum XII anni sunt elapsi, per fratrem G. de Abelars tunc preceptorem dicte domus [p. 446] Mansi Dei, in capella ipsius domus, presentibus et ibidem astantibus Ar. de Rocha cambrerio, Bartholomeo de Turre capellano, Raymundo Sapte capellano, Raymundo de Sancto Iusto milite, et pluribus aliis fratribus ordinis supradicti. De modo autem sue recepcionis et tangentibus ipsam, et aliis omnibus dependentibus ex eadem, dixit in omnibus et per omnia ut primus testis deponens super eodem articulo, et ut continetur in dicto libro per ipsum primum testem exhibito, continente statuta et regulam ordinis supradicti. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos respondens interrogatus, dixit se nec scire nec credere aliquid uel aliqua de contentis in ipsis. Super aliis uero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout uisum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et religiosis uiris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se amplius nichil scire. Anno quo supra, XVI kalendas februarii. V. Frater Berengarius de Collo miles, ordinis milicie Templi et dicte domus Mansi Dei, iuratus ad sancta Dei Euangelia, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, super articulis supradictis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, et diligenter interrogatus, Super primo, II-XV articulis inclusiue respondens, negauit omnia et singula contenta in eis; adiciens quod in honore crucis et crucifixi Ihesu fratres ipsius ordinis adorant crucem ter in anno sollempniter et reuerenter, in festis Sancte Crucis mensis septembris et mensis maii, et die Veneris sancta; et quociens adorant ipsam crucem ipsi fratres in die Veneris sancta, deponunt sotulares quos portant et gladios et cofas lineas et quicquid portant aliud extra caput; dicens eciam quod, ob reuerenciam crucifixi Domini Ihesu, omnes fratres dicti ordinis portant in clamyde crucem. Et sicut Christus Ihesus effudit sanguinem proprium in cruce pro nobis, in illa significatione fratres dicti ordinis portant crucem panni rubei in clamide, ut effundant suum sanguinem proprium contra hostes Christi Sarracenos in terra transmarina, et alibi contra hostes fidei Christiane. Ad XVI--et XIX articulos inclusiue diligenter interrogatus [p. 447] respondens sigillatim super singulis, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens quod si magnus Magister dicti ordinis predicta uel aliqua de predictis confessus est de se ipso dixitque, mentitus est falso modo, ut credit. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue diligenter interrogatus respondens sigillatim super singulis, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod in recepcione fratrum dicti ordinis, recipiens et receptus deosculantur se in ore tantum, et in nulla alia parte corporis. Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusiue respondens interrogatus super singulis sigillatim, dixit et confessus est quod, iuxta statuta dicti ordinis, iniungitur ipsis fratribus receptis nouiter, in sua recepcione, per a se prestitum sacramentum, quod ipsum ordinem non exeant nec relinquant pro maiori, uel fortiori, uel minori, uel debiliori ordine, sine licencia eius qui dare potest eis licenciam exeundi. Item confessus est quod fratres incontinenti post recepcionem suam habentur pro professis. Item confessus est quod in recepcione suorum fratrum nulli sunt nisi fratres dicti ordinis, et quod eorum recepcio non fit nisi in capitulo et in presencia fratrum loci in quo recipiuntur, et clausis ianuis eiusdem loci. Cetera contenta uniuersa et singula in ipsis articulis negauit esse uera. Ad XL-XLV articulos inclusiue interrogatus singulariter et sigillatim super ipsis articulis, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis uera esse. Ad XLVI--et LXXIII articulos inclusiue diligenter interrogatus singulariter sigillatim super singulis, negauit ipsos et omnia et singula contenta in eis uera esse, saluo et excepto quod confessus est quod iniungitur ipsis fratribus in sua recepcione quod perpetuo portent incessanter cingula siue cordulas lineas siue laneas super camisiam ad designandum castitatem. Negauit tamen quod de dictis cordulis seu cingulis non cinguntur seu tanguntur capita ydolorum nec pars aliqua eorumdem. Item confessus est quod iniungitur ipsis fratribus in [p. 448] sua recepcione quod ea que fiunt uel in suis capitulis nulli debeant reuelare, nec eciam fratribus eiusdem ordinis, nisi illis qui interfuerunt in ipsis capitulis. Illi autem qui interfuerunt dictis capitulis possunt inter se conferre de dictis actis uel agitatis in capitulis prelibatis. Et hoc fit, ut dixit, ad uitandas discordias inter eos. De pena autem que infligitur ipsis reuelantibus secreta capituli, dixit se nichil scire. Dixit tamen quod ipsa pena continetur, ut credit, in statutis siue regula dicti Templi. Ad LXXIIII articulum interrogatus, dixit et confessus est quod ipse qui loquitur idem seruari uidit per plures fratres eiusdem ordinis, qui quandiu possunt habere fratrem capellanum sui ordinis, confitentur sibi peccata sua. Ubi uero ipsum habere non possunt, possunt alii cuilibet presbitero religioso approbate religionis uel seculari sua confiteri peccata, et ab ipso recipere penitenciam salutarem, et sic uidit obseruari inter dictos fratres postquam fuit in dicto ordine nec aliter prohiberi. Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusiue diligenter interrogatus singulariter et sigillatim, negauit ipsos et omnia et singula contenta in eis, adiciens se nec scire nec credere quod errores predicti sint uel fuerint in ordine supradicto, et ideo correctione non indigent si nequeant inueniri, nec debuit fieri de illis, cum non essent, denunciatio aliqua Ecclesie sancte Dei. Ad LXXVIII-LXXXI articulos inclusiue diligenter interrogatus singulariter et sigillatim, negauit ipsos et omnia et singula contenta in eis. Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondit et dixit quod si aliqui fratres dicti ordinis confessi fuerunt contentos errores in preambulis articulis insertis in litteris papalibus, dixit se credere ipsos confitentes malo et falso modo confessos fore, et quod per gulas suas mentiti sunt confitendo. Ad LXXXIII-LXXXV articulos inclusiue respondens interrogatus, credit quod fratres de quibus in papali littera fit mencio confessi fuerunt prout in ipsa littera continetur. Dixit tamen se credere quod [p. 449] predictam confessionem fecerunt falso modo et contra omnem ueritatem, et hoc dixit se credere ideo quia certus est de se ipso, et de aliis credit sicut de se, cum quibus conuersatus est in dicta domo Mansi Dei ordinis supradicti et alibi fratres dicti ordinis non comisisse predicta. Ad LXXXVI articulum respondens diligenter interrogatus, dixit quod frater B. de Cardona magister quondam Aragonie ordinis dicti Templi apud Mirauetum, qui locus est dicti Templi et est in Catalonia, recepit ipsum fratrem Berengarium et Bernardum Gaucerandi, Geraldum de Rochamora et multos alios milites et non milites, usque numerum IX uel X, in fratres ordinis supradicti, in festo sancti Laurentii proxime preterito, ut credit, fuerunt nouem anni elapsi uel circa, in domo dicti Templi ubi capitulum teneri consueuit in dicto castro de Mirauet, presentibus et ibidem astantibus B. de Sancto Iusto, Petro de Vilalba et multis aliis fratribus et preceptoribus dicti Templi. De modo autem sue recepcionis et aliorum IX uel X qui similiter fuerunt recepti cum ipso qui loquitur, in omnibus et per omnia in effectu dixit et deposuit ut primus testis deposuit super eodem articulo, et ut continetur in dicto libro per ipsum primum testem exhibito, continente statuta et regulam ordinis supradicti. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos respondens interrogatus, dixit se nescire nec capita nec ydola nec aliqua alia in dictis articulis contenta, nec credit, cum non sint dicta capita nec ydola de quibus ibi agitur nec retro fuerint posse in loco aliquo dicti ordinis inueniri. Super aliis uero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout uisum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et religiosis uiris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se amplius nichil scire. Post hec, anno quo supra, XVI kalendas februarii, predictus dominus episcopus una cum predictis uiris sibi associatis et notariis supradictis accessit personaliter ad domum predictam Mansi Dei, et uocauit coram sua presencia in capella ipsius domus fratrem [p. 450] Raymundum de Gardia preceptorem dicte domus, et fratres infrascriptos, qui in dicta domo presentes erant, et exposuit eis solempniter potestatem, auctoritatem et iurisdictionem sibi comissam et datam a domino nostro summo pontifice super articulis contentis in littera eius apostolica, super quibus idem dominus summus pontifex inquiri mandauit fratres Templarios in Elnensi diocesi constitutos, et recepit ab eisdem et singulis eorumdem iuramenta ad sancta Dei Euangelia corporaliter a se tacta, quod super omnibus predictis articulis et singulis eorumdem dicant puram et simplicem ueritatem tam de se ipsis quilibet ut principalis, quam de aliis sicut testis. Nomina autem dictorum fratrum sunt hec: Guillelmus de Tamarit.--Raymundus Sapte.--Iacobus Boys.--Guillelmus de Sancto Ipolito.--Iohannes Sacoma.--Arnaldus Septembris.--Raymundus Vilert.--Raymundus Remilli.--Guillelmus Marcurelli.--Petrus de Sant Arnac.--Raymundus Descarme.--Petrus Seruientis.--Arnaldus Calis.--Ferrarius Boti.--Guillelmus de Terratis.--Bernardus Septembris.--Symon de Turri.--Egidius de Vilart.--Iacobus Mascaroni. Consequenter in eodem instanti idem dominus episcopus publice fecit uocari et ad sui presenciam uenire omnes clericos seculares et laicos nec non uiros alios cuiuslibet religionis qui ibi aderant, precipiens eis et monens eos monicione canonica quod si forte quisquam eorum sciret aliqua super inquisitionem predictam iam a se incepta contra ordinem et singulares personas eiusdem ordinis Templi, quod illa diceret et publicaret et aliquatenus non celaret eidem domino episcopo inquirenti a die presentis monicionis usque ad dies octo sequentes, alioquin ipsos scientes et celantes et non reuelantes eidem domino episcopo infra terminum predictum ex tunc in hiis scriptis excommunicacionis uinculo innodauit. In presencia et testimonio Bernardi de Priciano et Guillelmi Bonihominis, Raymundi Troyn et plurium aliorum clericorum, presbiterorum et laycorum. VI. Frater Guillelmus de Tamarit miles, ordinis dicti Templi [p. 451] domus Mansi Dei, testis iuratus super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se, et de aliis sicut testis, diligenter et sigillatim interrogatus respondens, dixit super primo, II-XXIX articulis inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, adiciens se credere omnia sacramenta Ecclesie sicut sancta Romana Ecclesia tenet et docet; dicens eciam se credere quod nullus potest absoluere a peccatis, nisi sit rite in presbiterum ordinatus. Item dixit quod ipse et alii fratres dicti ordinis cum quibus conuersatus est habent licenciam confitendi sua peccata presbiteris capellanis dicti ordinis, uel eis deficientibus religiosis uiris et catholicis uel presbitero seculari habenti licenciam audiendi confessiones a suo superiore. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue respondens sigillatim super singulis, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod is qui recipitur in fratrem dicti ordinis osculum pacis recipit a recipiente eum in ore tantum, et idem faciunt multi fratres de aliis ibidem astantibus. Ad XXXIIII et XXXV articulos inclusiue respondens interrogatus, dixit et confessus est contenta in ipsis articulis esse uera, adiciens quod receptus inter alia que iurat tempore sue recepcionis, iurat non relinquere dictam religionem pro maiori uel minori ordine aut forciori uel debiliori absque licencia superioris, qui eam possit dare ipsi recepto; addens insuper quod ideo habentur pro professis in ipso ordine incontinenti post recepcionem, ut possint intendere et uacare exercicio armorum contra Sarracenos. Ad XXXVI-XXXIX articulos inclusiue diligenter interrogatus, respondens confessus est quod recepciones fratrum dicti ordinis fiunt in capitulis uel in ecclesiis clausis ianuis et nullis presentibus nisi solis fratribus ipsius ordinis; dixit eciam se credere quod propter dictam recepcionem talem orta est suspicio contra eos, sed non iuste, cum in ipsa recepcione nichil inhonestum dicatur nec fiat. Cetera contenta in ipsis articulis negauit, ut dixit se non credere esse uera. Ad XL-XLV articulos inclusiue diligenter et sigillatim [p. 452] interrogatus super singulis articulis, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Ad XLVI--et LXXIII articulos inclusiue diligenter interrogatus singulariter et sigillatim super singulis articulis, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, saluo et excepto quod fratres dicti ordinis portant continue et incessanter cordulas lineas uel laneas super camisiam in signum castitatis et religionis perpetuo conseruande. Dixit tamen quod cum dictis cordulis ydola aliqua non tanguntur nec cinguntur ab illis. Item confessus est quod in recepcione cuiuslibet fratrum iniungitur eis per a se prestitum iuramentum quod suam recepcionem nulli debeant reuelare, nec eciam auderent loqui cum aliis fratribus eiusdem ordinis qui non interfuerunt ipsi capitulo de aliquibus dictis uel gestis in ipso capitulo, et hoc dixit esse scriptum et ordinatum, sicut credit, in libro statutorum et regule ordinis supradicti. Ad LXXIIII articulum interrogatus, dixit et respondit prout super eodem articulo loquente de confessione peccatorum facienda nisi solis fratribus presbiteris dicti ordinis. Que quidem responsio facta fuit a se super XXIIII articulo supra. Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusiue diligenter interrogatus singulariter et sigillatim, ipsos articulos et omnia et singula contenta negauit in eis; adiciens se nec scire nec credere quod errores predicti sint uel unquam fuerint in ordine supradicto, et ideo correccione non carent nec caruerunt, nec denunciacione dictorum errorum sancte Dei Ecclesie facienda. Ad LXXVIII, LXXIX, LXXX et LXXXI articulos inclusiue diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, eo saluo quod iurant non offendere quemquam Christianum iniuste nec temere rapere bona eius, et hec dixit esse scripta in libro statutorum et regule ordinis supradicti. Ad LXXXII articulum respondens interrogatus, dixit quod si dicti fratres de quibus in articulo agitur predicta confessi sint, dixit ipsos falsa et contra ueritatem confessos fuisse, et per gulas suas [p. 453] esse mentitos. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue diligenter et sigillatim interrogatus et super contenta in illis, credit quod si fratres illi, de quibus agitur in articulis, sint et fuerint predictos errores confessi coram sanctissimo domino nostro papa et coram dominis cardinalibus et aliis quibuscumque, dixit quod falsa et contra ueritatem confessi sunt, et mentiti per gulas suas falso modo. Ad LXXXVI articulum respondens diligenter interrogatus, dixit quod ipse qui loquitur, G. de Baco, G. de Castro Episcopali, B. de Montepauono, Gaucerando de Biure, Raymundus de Molina, die Dominica secunda mensis maii futuri erunt XV anni elapsi, ut sibi uidetur, fuerunt apud Gardeyn recepti in fratres ordinis dicti Templi per fratrem B. de Cardona tunc magistrum Aragonie et Catalonie ordinis supradicti, presentibus et ibidem astantibus in capella dicti loci de Gardeyn, ubi fuerunt recepti ad dictum ordinem tam ipse qui loquitur quam reliqui fratres superius nominati, fratribus Examen de Lenda nunc magistro in Aragonia et Catalonia, P. de Villa alba, fratre Raymundo de Gardia preceptore dicte domus Mansi Dei, et pluribus aliis fratribus ordinis supradicti. De modo autem sue recepcionis et aliorum qui eodem die recepti fuerunt, et de omnibus tangentibus ipsorum recepcionem, dixit in omnibus et per omnia in effectu ut primus testis, et ut continetur in libro exhibito per ipsum testem continente seriem statutorum et regule ordinis dicti Templi. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos singulariter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nescire nec uidisse nec capita, nec ydola, nec aliqua alia in dictis articulis contenta, nec credit, cum non sint dicta capita, nec ydola de quibus ibi agitur, nec retro fuerint posse in loco aliquo inueniri; nec scit quid sit ydolum, sed credit quod nichil sit ydolum in Ecclesia Dei. Addidit quoque quod de dictis capitibus et ydolis non audiuit fieri mencionem alicubi, donec iussi fuerunt capi, et capti detenti in domo Mansi Dei. Super aliis uero de quibus precipitur fieri inquisitio [p. 454] generalis, prout uisum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et religiosis uiris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire. Anno et die quibus supra. VII. Frater Raymundus Sapte capellanus presbiter dicte domus Mansi Dei milicie Templi, testis iuratus super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit super I-XXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens se credere omnia et singula sacramenta sancte Dei Ecclesie, designando et specificando sigillatim sacramenta predicta. Dixit eciam quod ipse et alii fratres sua confitentur peccata fratribus capellanis eiusdem ordinis, cum alterius eorum copiam possunt habere; alioquin, in eorum deffectu, licenter possunt adire religiosum aliquem, aut finaliter presbiterum aliquem secularem habentem licenciam a suo prelato audiendi aliena peccata et salutarem penitenciam iniungendi confessis, et hec dixit esse statuta ordinis dicti Templi. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue diligenter et sigillatim interrogatus, respondit et dixit quod tam recipiens quam receptus ad dictum ordinem Templi sese inuicem osculantur in ore tantum. Reliqua in dictis articulis contenta et singula negauit, et dixit se non credere esse uera. Ad XXXIIII et XXXVIIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit se nescire aliquid de contentis in eis, eo saluo quod ianuis clausis loci in quo receptus fuit ipse qui loquitur, presentibus eiusdem loci fratribus qui tunc erant, exclusis extraneis, fuit ipse receptus, et post eius recepcionem non stetit nisi per octo dies in eodem loco. Sed postea fuit transmissus ad mansum de Garriga ordinis eiusdem Templi, ubi continue stetit, donec captus fuit adductus ad domum Mansi Dei, racione criminum ordini supradicto impositorum, et in dicta domo Mansi Dei cum aliis fratribus usque nunc stetit captus. Ad XL-XLV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim [p. 455] interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Ad XLVI-LXXIII articulos inclusiue, diligenter interrogatus sigillatim et singulariter super singulis articulis, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confitetur dictos fratres ex quo sunt recepti in dicto ordine, et de se ipso dicit idem, portarunt et portant cingulum siue cordulam fili linei super camisias cinctas circa lumbos, quas semper portant die noctuque et cum eis iacent in signum castitatis seruande. Addidit eciam se nescire an fratres dicti ordinis astringantur iuramento ne reuelent que in eorum capitulis aguntur, dicuntur et fiunt, quod ipse nunquam fuit in capitulis, nisi eo tempore quo in fratrem fuit receptus. Credit tamen quod dicti fratres qui intersunt capitulis teneantur et debeant secreta eorum tenere, et nullis aliis qui non interfuerint reuelare. Ad LXXIIII articulum interrogatus, dixit et respondit ut supra responsum est in XXIIII articula. Ad LXXV-LXXXI articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit et dixit omnia et singula contenta in eis se non credere uera esse nec ueritatem aliquam continere; addens quod opus non fuit contenta corrigi, nec eciam sancte Dei Ecclesie nunciari, nec fuit negligencia in corrigendis uel nunciandis predictis, quia nusquam illa fuisse putat. Nec credit in ordine dicti Templi nec in aliqua eius parte, et per consequens nec nunciari nec corrigi debuerunt, et sic dixit se firmiter credere uera esse ut respondit. Ad LXXXII articulum interrogatus, respondit et dixit se non credere multitudinem aliquam fratrum ipsius Templi fore confessam, sicut inuenitur in articulo supradicto, et si forte aliqui sint confessi, dixit se credere illos non esse homines nec fuisse, sed penitus demones infernales qui naturaliter falsa dicere consueuerunt. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus et super contenta in illis, credit quod fratres dicti ordinis Templi qui confessi sunt errores predictos in dictis articulis contentos falso modo confessi sunt et contra ueritatem, ut ipse credit, et quod mentiti sunt per gulas suas, salua [p. 456] excellentia Sedis apostolice et honore. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod ipse fuit receptus in fratrem dicti ordinis in ecclesia seu capella domus Mansi Dei, clausis ianuis ipsius capelle, octaua die ante festum sancti, Iohannis mensis iunii proxime preteriti XII anni elapsi, per fratrem G. de Abelars tunc preceptorem dicte domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Ar. de Ruppe cambrerio, Symone de Turri, Bartholomeo de Turri presbitero capellano fratribus, et pluribus aliis fratribus ordinis supradicti. De modo autem sue recepcionis et de omnibus contingentibus ipsam recepcionem, dixit in omnibus et per omnia in effectu ut primus testis supra, et sicut continetur in libro exbibito, ut credit, per ipsum primum testem, continente regulam et statuta ordinis prelibati. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens se nescire nec capita nec ydola nec aliqua alia in dictis articulis contenta, nec credit, cum non sint nec fuerint dicta capita nec ydola de quibus ibi agitur, nec retro fuerint posse in loco aliquo dicti ordinis inueniri. Super aliis uero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout uisum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et religiosis uiris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire, eo saluo quod audiuit dici quod quedam littera siue cedula continens aliquos articulos errorum et criminum de quibus superius est inquisitus, et de quibus inquiritur contra fratres ordinis supradicti, fuerat aportata ad domum Mansi Dei; ipsam tamen cedulam siue litteram ipse nec tenuit neque uidit, sed existens captus in dicta domo sic audiuit dici; non recordatur tamen a quo. Interrogatus si per aliquem exstitit informatus quod sic super predictis diceret et deponeret et sicut deposuit, respondit se a nemine informatum uel subornatum fuisse. Frater tamen Raymundus de Gardia preceptor Mansi Dei dicti Templi omnes et singulos fratres dicti Mansi Dei in sui [p. 457] presencia constitutos rogauit et monuit, quatinus super predictis articulis plenam et puram dicerent ueritatem. Aliud inde nescit. Anno quo supra, XIII kalendas februarii. VIII. Frater Raymundus de Gardia miles, preceptor domus Mansi Dei ordinis milicie Templi, Elnensis diocesis, testis iuratus, super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit super primo quod crimina contenta in ipso primo articulo sunt et uidentur sibi horribilia, ualde nefanda et diabolica, et quod ipsa contenta in ipso primo articulo crimina ipse nec scit nec credit comissa fuisse a se ipso nec ab aliquo fratre ordinis dicti Templi. Imo scit de se ipso nec dubitat dicta crimina uel aliquod de eisdem non fuisse comissa a se; et idem dicit de aliis fratribus eiusdem ordinis quos ipse recepit et recipi uidit ad ordinem supradictum. Dixit eciam se non credere aliquem fratrem unquam fuisse receptum a quocumque ad ordinem supradictum, qui dicta crimina in dicto articulo contenta comiserit uel aliquod de eisdem Nec recipiens comisit supradicta. Ad II-VIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, dixit ut supra deposuit super primo; adiciens se non credere per alium posse saluari nisi per Dominum nostrum Ihesum Christum, qui est uera salus omnium fidelium, et qui passus fuit pro nostris peccatis, non pro suis; et pro redemptione humani generis, cum peccatum non fecerit, nec fuit dolus in ore eius. Ad IX-XIII articulos inclusiue facientes mencionem de dehonestanda cruce Christi et eius uituperio et crucifixi in ea diligenter et sigillatim interrogatus, super eis respondens dixit, negauit simpliciter et pure ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens quod ad honorem et gloriam santissime crucis Christi et passionis eius quam ipse Christus passus fuit in suo gloriosissimo corpore pro se et pro aliis fidelibus Christianis, tam ipse quam alii fratres milites [p. 458] eiusdem ordinis portant mantellos albos in quibus consutum et fixum est uenerabile signum rubee crucis, in signum sacratissimi sanguinis Ihesu Christi quem ipse in ligno crucis uiuifice fudit pro eius fidelibus et pro ipsis. Dixit eciam quod eorumdem Templariorum habitus constat et est in cruce predicta, que est rubea et communis tam militibus quam non militibus fratribus ordinis supradicti. Addidit quoque quod ipsi Templarii, singulis annis, in die Veneris sancta, discalciati et sine gladio aliquo et omnibus cofis depositis, et nudo capite, ueniunt ad adorandam crucem, flexis genibus ante eam. Et idem faciunt annuatim fratres omnis dicti ordinis in duobus festis Sancte Crucis, uidelicet mensium maii et septembris, dicentes: «Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quod per sanctam crucem tuam redemisti mundum.» Excepto quod in dictis duobus festis Sancte Crucis ueniunt ad ipsam crucem adorandam pedibus calciatis. Ad XIII-XXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit et negauit omnes et singulos articulos et omnia et singula contenta in eis, adiciens quod ipse et fratres dicti ordinis ter in anno recipiunt corpus Christi, uidelicet in festis Resurrectionis Dominice, Penthecostes, et Natiuitatis eius, spem suam firmam habentes in dicto sacro corpore Ihesu Christi quod in dictis festiuitatibus recipiunt, ut per ipsum eorum anime salue fiant; et sicut credunt de dicto sacro corpore Ihesu Christi quod sit salus eorum, sic et eodem modo credunt ad salutem suam sancte Ecclesie reliqua sacramenta que sunt baptismus, confirmacio crismatis, consecratio sacri corporis et preciosi sanguinis Ihesu Christi quod fit per presbiteros in altari, matrimonium, sacer ordo clericorum, confessio peccatorum et iniunctio penitencie salutaris, et ultimum extrema unctio cum sancto oleo infirmorum. Ad XXIIII-XXVIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, saluo quod confessus est quod Magister et alii preceptores dicti ordinis infligunt et possunt infligere pro comissis criminibus penas corporales fratribus delinquentibus, iuxta statuta et ordinata [p. 459] in ordine supradicto. Penitencias uero spirituales nullus fratrum dicti ordinis potest iniungere nec aliquem absoluere a peccatis, nisi soli presbiteri capellani ordinis dicti Templi uel religiosi alii presbiteri seculares, quibus dicti fratres peccata sua uerissime sunt confessi. Ad XXIX articulum respondens, dixit se non credere contenta in ipso articulo, et si dictus Magister confessus est de se ipso prout in dicto articulo continetur, dixit ipse qui loquitur se credere ipsum Magistrum fuisse mentitum in caput suum, et non est confessus in aliquo ueritatem. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, saluo quod confessus est quod ille qui fratrem recipit in dicto ordine post receptionem suam incontinenti osculatur eum in ore tantum. Et ipse receptus osculatur in ore tantum aliquos de dictis fratribus circumstantibus eidem in signum fraterne caritatis. Ad XXXIIII et XXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, dixit et confessus est quod inter alia que iurant fratres in sua recepcione, iurant et promittunt per a se prestitum iuramentum non relinquere nec exire ordinem dicti Templi pro fortiori uel debiliori ordine, nisi de licencia superioris qui de dicto exitu licenciam possit dare, ratione cuius promissionis iurate, statim dicti recepti fratres pro professis habentur in ordine supradicto. Ad XXXVI-XXXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod cum fratres contingit recipi de nouo ad ordinem supradictum, recipiuntur in capitulo dicti ordinis, et quod moris est ut in dicto capitulo aliqua dicantur per illum qui dictos fratres recipit et specialiter exprimantur eisdem receptis, ad quorum obseruanciam per iuramentum habent et debent astringi cum sint grata Domino et accepta. Ideo dictorum fratrum recepcio fit in secreto capitulo, ad quod nulli alii admittuntur nisi fratres duntaxat, quia non expedit ut per laycos uel seculares clericos sciantur uniuersa et singula que eis qui recipiuntur solis habent dici, publicentur, [p. 460] et nota fiant ceteris, licet illa uoluntati diuine nullatenus sint contraria nec diuersa. Ad id autem quod in dictis articulis de suspicione habita, ut dicitur, contra fratres et ordinem supradictum, respondet et dicit quod dicta suspicio, si qua sit uel fuit, frustra et sine iusta causa est et fuit, cum sola ratio predictorum que aguntur et fiunt in capitulis receptionis tempore fratrum ad eundem ordinem, illa sit ne pandantur extraneis que secundum Deum et ueram iusticiam fiunt et aguntur in capitulis supradictis; item quia reliqui omnes religiosi uiri ad Dei seruitium deputati semper obseruant ut sua teneant capitula super hiis que agi fieriue oportet in illis; in secreto fiunt, exclusis inde aliis quibuslibet qui non sunt de capitulo eorumdem. Ad XL-XLV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, adiciens quod iuxta statuta dicti ordinis quicumque ex fratribus dicti ordinis peccatum contra naturam comiserit, quod perdere debet habitum sue religionis, et in magnis compedibus et in collo catenis appositis et in manibus manicis ferreis habet perpetuo carceri mancipari, ubi in pane tristicie et aqua tribulacionis habet complere et finire reliquum uite tempus. Ad XLVI-LXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, adiciens quod dicti fratres omnes et singuli eiusdem ordinis adorant solum Deum unicum Dominum nostrum Ihesum Christum, et propter eum reuerentur omnes sanctos et sanctas eius, et nulli creature debetur ab aliquo Christicola nisi soli Deo, licet propter eum sanctis eius reuerenciam debeant; addens itaque quod ipsi fratres dicti ordinis portent cordulas lineas seu laneas super camisiam qua cinguntur lumbi eorum ad recolendam et memoriter tenendam castitatem quam in introitu eiusdem ordinis promiserunt; negans pure et simpliciter quod prefatis cordulis quibus ipsi cinguntur nulla capita uel ydola de quibus in articulo agitur tanguntur aliquo tempore nec cinguntur. Ad LXXIIII articulum diligenter interrogatus, respondens dixit [p. 461] sicut in XXIIII articulo supra dixit, adiciens quod quandiu fratres dicti ordinis habere possunt facultatem adeundi fratrem capellanum eiusdem ordinis sibique confitendi sua peccata, iuxta statuta dicti ordinis ad neminem alium extra dictum ordinem ire debent, nisi in deffectu dicti fratris capellani confiteri uelint auctoritate propria religioso presbitero aut alii presbitero seculari. Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, adiciens quod dicti errores de quibus in dictis articulis fit mentio non fuerunt in ipso qui loquitur nec in aliquo fratrum ordinis supradicti quem ipse notum habuerit; et idem credit quod de se ipso dixit, de singulis fratribus ordinis supradicti, propter quod non fuit negligentia nec fuit necesse ipsos errores corrigi nec nunciari Ecclesie, cum non essent. Ad LXXVIII et LXXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, addens quod inter alia statuta sui ordinis que iurant ipsi fratres seruare et tenere, est quod non debeant aliquid iniuste adquirere uel alii subtrahere quoquo modo; et qui contra faceret quisquam de ipsis fratribus, iuxta statuti predicti seriem grauiter puniretur. Ad LXXX et LXXXI articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis esse uera. Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod si aliqui fratres dicti ordinis in magna multitudine uel in parua confessi sunt errores de quibus in articulis agitur, confessi sunt, prout credit, contra puram ueritatem, et mentiti sunt in caput suum et per gulas eorum falsas. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod fratres qui confessi sunt errores coram domino nostro papa et dominis cardinalibus in consistorio publico iurati, de quibus quidem erroribus in articulis mentio habetur, quod confessi sunt, salua excellentia Sedis apostolice, [p. 462] falsitatem et illegalitatem, et mentiti sunt in capita eorundem. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod frater Petrus de Moncada tunc magister siue preceptor in Aragonia et Catalonia recepit ipsum fratrem Raymundum qui loquitur in fratrem ordinis dicti Templi, in ciuitate Cesaraugustana, que est in Aragonia, in capella domus Templi, quam habent in ipsa ciuitate, die Dominica post festum sancti Martini proxime preteritum fuerunt XXXV anni elapsi uel circa, presentibus et ibidem astantibus Guillelmo de Miraueto, G. de Montequino, Arnaldo de Timore, Raymundo de Montepauone fratribus dicti Templi, et multis aliis fratribus eiusdem ordinis iam deffunctis. Modum autem sue recepcionis et aliorum fratrum quos ipse ut preceptor dicte domus Mansi Dei recepit in fratres dicti ordinis in capella eiusdem domus Mansi Dei, quorum nomina sunt: Bn. de Miliariis miles, Iohannes de Comba presbiter capellanus, Iacobus de Garriganis, Raymundus Rubei, G. de Sagas, Ar. Septembris, Ferrarius Hoti, P. Garriga fratres dicti ordinis, expressit seriose idem in omnibus in effectu ut frater Bartholomeus primus testis supra, et ut continetur in libro per ipsum primum testem exhibito, prout credit, in quo regula et statuta ipsius ordinis latius continentur. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondit et dixit se nec scire nec credere dictos errores nunquam originem a bono spiritu, sed a maligno et a diabolo habuisse, nec credit quod in ordine Templi unquam fuerit facta uel habita de eis uel aliquo eorundem, nec totis temporibus uite sue ante suscepcionem habitus dicti ordinis, nec postea usque nunc audiuit nec sciuit mentionem esse factam uel habitam de illis erroribus maledictis, nec scit quod sit ydolum, nec scit quod in aliqua parte uel loco ipsius ordinis ydolum unquam fuerit cum reuerentia nec quomodolibet custoditum, sed credit quod ydolum nil sit aliud nisi diabolus infernalis, cuius nomen est et semper fuit a dicto ordine alienum, nefandum et odibile toti ordini, ut credit cuilibet Christiano. Super aliis uero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout uisum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis [p. 463] dominis canonicis et religiosis uiris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire. Anno quo supra, XII kalendas februarii. IX. Frater Iohannes de Coma presbiter capellanus ordinis dicti Templi domus Mansi-Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia, super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens se credere dictum Ihesum Christum passum fuisse pro redemptione humani generis, non pro peccatis suis, cum nunquam peccauerit, dicens eciam quod fratres ordinis dicti Templi adorant inter alias gentes de mundo crucem Domini ter in anno, uidelicet in die Veneris sancta et in duobus festis Sancte Crucis mensium maii et septembris, pro cuius honore in comemoracione passionis Ihesu Christi fratres dicti ordinis in suis clamidibus portant crucem rubeam; et inter ceteros honores quos faciunt ipsi cruci, deponunt mantellum ubi est crux quando uadunt ad nature superflua onera deponenda. Dixit eciam se et alios presbiteros ordinis dicti Templi dicere uerba illa in canone misse per que conficitur corpus Christi et eius sanguis preciosus, prout tenet Ecclesia sancta Dei, et prout scriptum est in missali. Dixit quoque quod fratres dicti ordinis credunt et suscipiunt omnia sacramenta ecclesiastica, et ipse idem qui loquitur, cum sit presbiter, illa multis fratribus iam defunctis et uiuentibus ministrauit. Addidit insuper quod aliquis magister uel preceptor uel quiuis alius et religiosus dicti ordinis qui non sit presbiter non audit confessiones nec absoluit aliquem a peccatis, nisi soli presbiteri capellani ordinis supradicti uel alii religiosi presbiteri, et aliqui presbiteri seculares, et si magnus Magister confessus est de se ipso prout in articulo continetur, mentitus est falso modo, ut credit. Ad XXX, XXXI, XXXII et XXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et [p. 464] omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod receptus recipientem osculatur in ore tantum et aliquos de fratribus ibidem astantibus. Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod recepti fratres ad ordinem supradictum inter alia que promittunt per a se prestitum iuramentum, promittunt non exire nec relinquere dictum ordinem pro alio maiori uel fortiori, minori uel debiliori ordine, absque licencia eius qui de exeundo ipsum ordinem licenciam possit dare. Confessus est eciam quod post recepcionem fratrum dicti ordinis ipsi fratres recepti pro professis incontinenti habentur, ut continetur in regula et statutis ordinis supradicti, addens eciam quod recepciones ipsorum fratrum fiunt in capitulo clausis ianuis et nullis presentibus nisi fratribus ordinis supradicti, dicens hoc fuisse scriptum, ut ipse credit, in statutis ordinis prelibati. Ad XL-XLV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Ad XLVI-LXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod fratres ipsius ordinis portant cordulas lineas uel de canabo supra camisiam ad designandum castitatem quam ipsi fratres seruare promittunt tempore sui ingressus religionis. Negauit tamen quod dictis cordulis non cinguntur nec tanguntur capita ydolorum; quia nec scit quod sit ydolum, sed putat quod sit diabolus, aut nichil in Ecclesia sancta Dei, nec unquam audiuit in dicto ordine de ydolo fieri mentionem, nisi sicut in Scriptura sacra dicitur. Confessus est eciam quod iniungitur ipsis fratribus in sua recepcione per iuramentum ne ea que fiunt et aguntur in eorum capitulis aliis quam ipsis fratribus qui interfuerunt capitulis reuelentur; et si quis contra faceret, tanquam periurus excluderetur a domo Templi. Ad LXXIIII articulum diligenter interrogatus, dixit et [p. 465] respondit ut supra in XXIIII articulo est responsum per eum. Ad LXXV-LXXXI articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, quia errores de quibus agitur in eisdem in dicto ordine nunquam fuerunt nec sunt nec aliqui eorumdem. Et ideo negligentia ascribi uel imputari non potuit presidentibus ipsi ordini nec eorum fratribus, si dictos errores qui inueniri non poterant minime correxerunt nec sancte Dei Ecclesie nunciarunt, quia quod non est, corrigi nec nunciari aut corripi non potest, ut dixit. Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod si qui fratres de quibus in articulo agitur confessi sint illa de quibus agitur in eodem, dixit ipsos falsum confessos fore, cum in dicto ordine Templi nusquam error uel aliqua fidei orthodoxe contraria ab aliquibus fratribus eiusdem ordinis sint commissa. Ymo credit eos qui confessi sunt prout in articulo dicitur falsos fratres fuisse, et falso et adulterino modo habitum dicti ordinis suscepisse. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit quod si predicti qui fratres dicti ordinis appellantur in articulis supradictis confessi fuerunt contenta in dictis articulis, in presencia domini nostri summi pontificis et dominorum cardinalium fratrum eius cum iuramento proprio et in pleno consistorio eiusdem domini summi pontificis, salua sui excellentia et honore et dominorum cardinalium reuerentia, predicti fratres qui nomen fratrum dicti ordinis Templi sibi temere usurparunt, falsa confessi sunt, quia nec usquam dictum nec usquam relatum nec auditum fuit in dicto ordine illud quod predicti confessi sunt falso modo. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod ipse fuit receptus in fratrem dicti ordinis in ecclesia seu capella domus Mansi Dei, clausis ianuis ipsius capelle, simul cum Ferrario Hoti et Raymundo Remilli fratribus eiusdem ordinis, per fratrem Raymundum de Gardia preceptorem eiusdem domus Mansi Dei, die Dominica ante Aduentum Domini proxime preteritum fuerunt IIII^or anni elapsi, presentibus et [p. 466] inibi astantibus tunc Arnaldo Rocha cambrerio, Bartholomeo de Turre presbitero capellano, G. Raymundo milite, Bn. Guerrerio presbitero capellano, fratribus dicti ordinis, et pluribus aliis fratribus. De modo autem sue recepcionis et aliorum fratrum qui eodem die recepti fuerunt pariter cum eodem et omnibus aliis tangentibus formam et modum sue recepcionis et aliorum fratrum secum receptorum ad eundem ordinem, dixit et declarauit in effectu, sicut frater Bartholomeus de Turri, primus testis supra, et sicut continetur in libro exhibito, prout credit, per ipsum primum testem, continente regulam et statuta ordinis prelibati. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, addens in ordine dicti Templi nusquam habuisse originem errores predictos nec aliquos uel aliquem de eisdem, nec scit nec credit aliquam fuisse causam que occasionem dederit uel tribuerit inducendi dictos errores uel aliquem de eisdem, ut in dicto ordine de dictis erroribus mentio haberetur. Imo scit et credit falsa esse penitus contenta in illis. Adiciens se nescire prorsus nec unquam sciuisse ubi capita uel ydola de quibus in ultimo articulo agitur sint uel unquam fuerint cum reuerentia uel aliter custodita. Super circumstantiis uero et aliis de quibus iubetur fieri interrogatio ipsis fratribus inquisitis, diligenter fuit hic testis requisitus et interrogatus, seque plura alia nescire dixit nisi quod supra deposuit de se principaliter, et de aliis uelut testis. Anno et die quibus supra. X. Frater Iacobus Boys ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens se credere firmiter filium Dei Dominum Ihesum Christum fuisse crucifixum, et passum pro redemptione [p. 467] humani generis, non pro peccatis nec pro sceleribus suis, cum nunquam peccauerit nec dolus fuerit in eodem, per quem solum ipse firmiter, et idem credit de aliis fratribus eiusdem ordinis, spem habet et semper habuit saluacionis habende; adiciens quod ipse et ceteri fratres eiusdem ordinis adorant ob reuerenciam crucifixi et reuerenciam exhibent ipsi cruci ter in anno quolibet, uidelicet in die Veneris sancta et in duobus festis Sancte Crucis mensium maii et septembris, ob cuius honorem eciam ipsi fratres portant in suis clamidibus crucem rubeam ad designandum effusionem sanguinis proprii quem Christus Dominus effudit in cruce pro nostra salute; addidit quoque se credere (et idem credit de ceteris fratribus dicti ordinis) omnia ecclesiastica sacramenta, prout sancta Dei Ecclesia tenet et docet. Ad XXX-XXXIII articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, saluo quod confessus est: tam recipiens quam receptus mutuo se osculantur in ore tantum, exclusis et prorsus omissis aliis nefandis deosculationibus de quibus agitur in articulis supradictis; et hoc idem dicit, sicut uidit et credit de aliquibus fratribus qui tunc astant, quos osculatur frater qui receptus est ad ordinem supradictum in ore tantum. Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, saluo quod confessus est quod inter alia que promittit per iuramentum, frater qui recipitur promittit se non exire nec relinquere dictum ordinem pro minori alio ordine uel maiore absque licencia illius qui dare possit licenciam exeundi. Confessus est eciam quod ipsi fratres incontinenti post recepcionem suam habentur pro professis iuxta morem et statuta ordinis supradicti. Addidit quoque quod ipse recepciones dictorum fratrum fiunt in capitulis, clausis ianuis, et exclusis extraneis, preter fratres. Ad XL-XLV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis simpliciter, et illa dixit se credere nunquam fuisse comissa per quemquam de fratribus ordinis prelibati. Ad XLVI-LXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim [p. 468] interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Confitetur tamen quod quando fratres recipiuntur ad ordinem predictum, iniungitur eis quod portent cingulum siue cordulam lineam uel de lana in signum castitatis a se promisse semper habende, et nullatenus deserende. Dixit tamen quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola cinguntur nec tanguntur, nec eis precipitur ita tangi uel cingi ut in articulo continetur. Item dixit de more esse et statuto ipsius ordinis, ut fratres nouiter recepti debeant iurare et iurant statuta et bonos mores ipsius ordinis custodire; inter que sunt, ut ea que aguntur et fiunt in capitulis ipsius ordinis nullis aliis reuelentur eciam ipsius ordinis fratribus, nisi illis duntaxat qui in ipsis capitulis affuerunt, et si a quoque contrarium ageretur, conuictus uel confessus excluderetur totaliter ab ordine supradicto, et careret omni eius comodo et honore. Ad LXXIII articulum diligenter interrogatus, dixit et respondit et confessus est quod fratres dicti ordinis licenter possunt sibi de qualibet religione approbata eligere confessores suos quos uolunt, quibus possunt sua confiteri peccata si sunt presbiteri, et ab eis recipere penitencias salutares; et hoc idem eis licet facere de sacerdote seculari, dum tamen a suo prelato sibi sit data licencia confessiones audire. Addidit tamen quod tunc demum sua confitentur peccata aliis extra domum Templi, quando non habent facultatem ipsius ordinis fratrem capellanum et presbiterum adeundi pro suis criminibus confitendis eidem. Ad LXXV-LXXXI articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod fratres predicti ordinis non fuerunt in negligencia corrigendi nec sancte Dei Ecclesie nunciandi, nec ab obseruancia dictorum errorum non destiterunt, ideo quia in ipso ordine non fuerunt, nec de eis uel eorum aliquo unquam in dicto ordine mentio aliqua fuit facta, usque ad tempus captionis et detentionis eorum. Reliqua omnia et singula contenta in dictis articulis negauit nec credidit esse uera. Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens dixit [p. 469] quod si fratres dicti ordinis in magna multitudine siue parua in iudicio siue extra in publico seu oculto fuerunt confessi predicta de quibus agitur in eodem articulo, quod non credit, dicit ipsos ueritatem tacuisse et falsitatem expressisse, cum nusquam errores de quibus agitur excogitati fuerint in ordine sepedicto, prout credit. Ad LXXXIII, LXXXIIII, et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit quod si predicti qui fratres dicti ordinis appellantur, in articulis supradictis confessi fuerunt contenta in eis in presencia domini nostri summi pontificis et dominorum cardinalium cum iuramento proprio, et in pleno consistorio sancte Sedis, confessi sunt in omnibus predictis et singulis erroribus falsitatem, salua excellentia et sanctitate eiusdem domini nostri summi pontificis et reuerencia dominorum cardinalium fratrum eius. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod ipse fuit receptus in fratrem dicti ordinis simul cum fratre Iohanne de Alcanada et fratre Bonanat Regis, per fratrem Raymundum de Falte castellanum tunc Montissoni, apud Montemsonum, in capitulo ipsius loci, in uigilia sancti Martini fuerunt XII anni elapsi, in eodem capitulo astantibus et presentibus in recepcionibus suis Arnaldo de Banhullis, Guillelmo de Castelui, Iacobo de Vilalba militibus, P. de Lupario cambrerio et pluribus aliis fratribus dicti Templi. De modis autem sue recepcionis et aliorum fratrum qui secum dicta die fuerunt recepti in fratres dicti ordinis, et aliis tangentibus et circumstantiis ipsam recepcionem, dixit idem in omnibus et per omnia in effectu ut frater Bartholomeus de Turri, testis primus, supra deposuit in hoc eodem articulo, et ut continetur in dicto libro exhibito, ut credit, per eundem domino episcopo inquisitori predicto. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit de contentis omnibus et singulis in articulis supradictis se penitus nichil credere neque scire. Super circumstantiis uero et aliis de quibus iubentur dicti fratres inquiri secundum quod inquirenti uisum fuerit expedire interrogatus, respondit et dixit plura nescire nec credere quam deposuit in [p. 470] singulis articulis supradictis. Anno quo supra XI kalendas februarii. XI. Frater Raymundus de Vilert ordinis Templi domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, dicens se credere firmiter filium Dei Dominum. Ihesum Christum fuisse crucifixum et passum pro redempcione humani generis, non pro peccatis nec pro sceleribus suis, cum nunquam peccauerit nec dolus fuerit in eodem, per quem solum ipse firmiter, et idem credit de aliis fratribus eiusdem ordinis, spem habet et semper habuit saluationis habende. Adiciens quod ipse et ceteri fratres eiusdem ordinis adorant ob reuerenciam crucifixi et reuerenciam exhibent ipsi cruci ter in anno quolibet, uidelicet in die Veneris sancta et in duobus festis Sancte Crucis mensium maii et septembris, ob cuius honorem eciam ipsi fratres portant in suis clamidibus crucem rubeam ad designandum efusionem sanguinis proprii quem Christus Dominus efudit in cruce pro nostra salute. Addidit quoque se credere, et idem credit de ceteris fratribus dicti ordinis, omnia ecclesiastica sacramenta, prout sancta Dei Ecclesia tenet et docet. Ad XXX, XXXI, XXXII et XXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, saluo quod confessus, et concedit quod recipiens fratres ad dictum ordinem post eorum recepcionem recipit eos ad osculum pacis et oris tantum in signum fraterne caritatis et dilectionis, et recepti osculantur in ore tantum aliquos fratres ibi astantes III uel IIII^or, et interdum plures, sicut Deus eis ministrat. Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et [p. 471] singula contenta in eis, saluo quod fratres qui recipiuntur ad dictum ordinem Templi, semper recipiuntur in capitulis et non aliter, et ea que fiunt uel dicuntur in capitulis habent fieri in secreto, nec sciri debent ab aliis, preterquam ab illis qui sunt in ipsis capitulis et de capitulo congregati. Ideo fratres qui recipiuntur in conclaui et in secreto recipiuntur, sicut et generaliter religiosi quilibet hoc idem faciunt et obseruant, uidelicet ut secrete teneant que in ipsis capitulis aguntur et fiunt. Dixit eciam quod facta recepcione de eis ad dictum ordinem, pro professis habentur iuxta statuta ordinis supradicti, et quod iurant non relinquere dictum assumptum ordinem pro maiori alio uel eciam leuiori, nisi hoc fieret de uoluntate eius qui licenciam possit dare. Addidit quoque quod, pro eo quod in secreto capitulo dicti fratres recipiuntur ad ordinem, suspicio uehemens sit habita inter paucos et malos homines qui non attendunt ad ueritatem quam dicti fratres in ordine et sua recepcione obseruant, in qua nichil agitur nisi secundum Dei beneplacita, prout credit. Ad XL-XLV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, nec scit uel credit per aliquem uel aliquos in dicto ordine unquam fuisse comissa, cum sint horribilia et nefanda et contra naturam humanam. Ad XLVI-LXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, eo saluo quod, tempore sue recepcionis, fuit sibi iniunctum a recipiente eum ut cordulam quandam lineam uel laneam, in signum castitatis a se promisse, portaret continue die nocteque supra camisiam. Quaquidem cordula non fuit tactum ydolum neque capud de quibus agitur in articulis prelibatis; nec scit quid sit ydolum, quia nusquam illud uidit, nec de eo in ipso ordine unquam audiuit fieri mentionem; sed putat quod sit res maligna et mali operis, non salutis. Ad LXXIIII articulum diligenter interrogatus, dixit quod in deffectum sacerdotis fratris uidelicet capellani eiusdem ordinis, licitum est eis confiteri sua peccata religiosis fratribus presbiteris alterius [p. 472] religionis approbate, et in eorum deffectum possunt licenter sibi eligere presbiterum secularem, cui sua secundum ueritatem confiteantur peccata, et ab eo recipiant penitenciam salutarem. Et sic de more et consuetudine dixit esse ordinis supradicti. Ad LXXV-LXXXI articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit uniuersa et singula in dictis articulis contenta; adiciens quod dictos errores de quibus agitur corrigi in dicto ordine et in dictis fratribus necesse non fuit, nec nunciari debuit Ecclesie sacre Dei, eo quod nusquam in dicto ordine fuerunt, sicut ipse scit et credit, nec discedi oportuit ab illis que nec fuerunt nec auditi sunt, prout credit, et de se hoc scit, et credit idem de aliis confratribus eiusdem ordinis. Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens dixit se non credere predictam multitudinem fratrum de qua agitur in eodem fuisse confessam de eo quo mentionem facit articulus, et si forte contrarium sit confessa multitudo fratrum predicta, credit firmiter falsitatem puram eam esse confessam. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit et dixit quod, quia sanctissimus pater et dominus noster dominus papa asserit in sua littera et fatetur predictos fratres ordinis Templi coram se et reuerendis dominis cardinalibus confessos esse errores de quibus agitur in articulis predictis, credit dictam confessionem esse factam ab illis quantecumque multitudinis uel numeri fuerint dicti fratres, dixit tamen et addidit hic qui loquitur predictos fratres omnes et singulos confessos, ut asserit, falsitatem puram et contra ueritatem que Deus est dixisse, et mentitos esse in capud suum et per gulas suas falsas, salua semper excellentia et sanctitate domini nostri pape et sue Sedis apostolice, necnon dominorum cardinalium et sacri consistorii sedis eius reuerencia et honore. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod ipse fuit receptus in fratrem dicti ordinis in ecclesia seu capella domus Templi de Aqua Viua Gerondensis diocesis, per fratrem Guillelmum de [p. 473] Abelars tunc preceptorem domus Mansi Dei, et nullus alius fuit tunc secum in fratrem receptus ordinis predicti, in festo Penthecostes proxime futuro erunt XVI anni elapsi, astantibus sibi Bñ. de Rocamora, Raymundo de Sancto Aniol militibus, P. de Canoys, Raymundo Comitis fratribus eiusdem ordinis, et aliis pluribus adhuc uiuentibus et defunctis. Modus autem sue recepcionis fuit sicut de eo fit mentio in testificatione prima huius inquisitionis facta per fratrem Bartholomeum de Turre fratrem capellanum dicti ordinis, et sicut series dicte recepcionis quam seruant recipientes et recepti continetur in libro statutorum et regule dicti ordinis, quem dictus frater Bartholomeus, ut credit, exhibuit et tradidit dicto domino Elnensi episcopo cuius recepcionis et statutorum series in ipso libro latius exprimuntur. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere errores de quibus agitur nec quemquam eorum in ordine Templi sumpsisse inicium nec unquam originem habuisse, nec uidit nec sciuit quemquam nec audiuit qui dictos errores sciret uel uidisset nec audisset in ipso ordine nominare; et quia nunquam originem habuerunt, ideo nec de causa eorum quare fuerint hec de aliis circumstanciis testificatio potest, ut asseruit, fieri ab eodem. Ubi autem capita predicta uel ydola uel eorum aliquod sit uel fuerit unquam in dicto ordine uel in aliqua domo uel loco eius, et qualiter deportentur et custodiantur, et per quos, dixit se penitus ignorare et contenta in eis uniuersa et singula totaliter nulla esse, sicut in ipsis, duobus ultimis articulis sunt descripta. Super aliis uero tam circumstanciis predictorum quam aliis de quibus uisum fuit inquisitoribus interrogari debere hunc fratrem qui locutus est, requisitus et interrogatus fuit diligenter, et plura alia non addidit, cum nulla alia sciat, ut dixit. Anno et die quibus supra. [p. 474] XII. Frater Arnaldus Septembris de ordine dicti Templi domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, eo saluo quod ipsi fratres eiusdem ordinis et ipse cum eis ter in anno et singulis annis cum debita reuerencia et honore, depositis gladiis et calciamentis pedum suorum necnon cofis capitum suorum, in die Veneris sancta ultima Cadragesime adorant crucem sanctam in qua Dominus noster Ihesus Christus Dei filius pro salute humani generis, non pro suis peccatis, quia nusquam peccauit nec dolus fuit in ore eius, sed pro nostris criminibus mortis suplicium passus fuit, dicendo: «Adoro te, Christe, et benedico tibi, quia per crucem tuam redemisti mundum.» Item annuatim crucis adoracionem faciunt in duobus aliis festiuis diebus, uidelicet in mense madii die Sancte Crucis, necnon et in mense septembris in die Exaltacionis Sancte Crucis, non tantum discalciatis pedibus, sed cultellis et cofis capitum depositis; adiciens quod sacramenta Ecclesie tam ipse quam ceteri fratres dicti ordinis plene credunt, prout ipse scit de se ipso, et de aliis confratribus credit, sicut sancta Ecclesia a Christicolis iubet credi. Sacramenta autem predicta, cum sit laycus et ignorans, exprimere et declarare nesciuit, licet ipsa in mente sua teneat et habeat, et per ea anime sue sperat habere salutem. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod die sue recepcionis ad ordinem Templi facte de se et de fratre Guillelmo de Caramanno nunc mortuo, per fratrem Raymundum de Gardia preceptorem domus Templi Mansi Dei qui adhuc uiuit, preceptor in capella eiusdem domus, post recepcionem de se factam et de alio eius confratre, idem frater Raymundus preceptor recepit ipsum et alium confratrem ad osculum pacis in signum fraterne dileccionis et caritatis, et in ore tantum osculatus fuit eos, et ipsi pari [p. 475] modo aliquos de astantibus confratribus eiusdem ordinis fuerunt osculati in ore tantum, exclusis et abiectis aliis deosculationibus nefandis de quibus agitur in articulis supradictis. Reliqua in dictis articulis contenta et eorum singula non credidit, sed negauit penitus esse uera. Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, dixit et credidit quod per sacramentum iniungitur eis, post recepcionem factam de se ipsis, ut non relinquant susceptum ordinem pro maiori uel debiliori ordine, nisi illud facerent superioris eorum petita licencia et obtenta, et quod statim ex quo recepti sunt fratres ad dictum ordinem, sunt professi et pro professis habentur. Ad id autem quod de clandestina recepcione fratrum agitur in articulis prelibatis, dixit quod fratres qui recipiuntur de nouo in capitulis dicti ordinis, que fiunt ex more sicut sancti patres qui dictum ordinem inuenerunt, et ipsa capitula in capellis ipsius ordinis et in ecclesiis fieri statuerunt, exclusis quibuslibet aliis preter confratres ordinis supradicti. Reliqua in dictis articulis secundum Deum et eius beneplacitum putat fieri, et sic credit. Ad XL-XLV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in illis uera esse, nec ueritatem in puncto continent, sicut credit. Ad XLVI-LXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit se scire quod, postquam ipse fuit receptus ad dictum ordinem, de mandato ipsius preceptoris qui eum receperat ad ordinem Templi, emit quandam cordulam lineam apud Perpinianum, non certe longitudinis uel grossitudinis, sed sicut sibi placuit; quam, ex precepto dicti recipientis eum in fratrem, semper die nocteque cingere debuit et portare circa lombos et supra camisiam, in signum promisse castitatis perpetuo conseruande; quaquidem cordula ex uetustate uel aliter rupta, potuit aliam eiusdem uel alterius longitudinis emere uel aliter ex dono recipere et portare. Non tamen cum dicta cordula debuit ydolum uel capud aliquod cingere uel tangere, nec aliqua nefanda facere de quibus agitur in articulis supradictis, sicut ipse qui [p. 476] loquitur predicta nefanda non fecit, nec audiuit ab aliquo fratre dicti ordinis illa fieri, nec credit aliquo modo a quoque Christicola facta esse. Dixit etiam ita fuisse ordinatum, quod ea que fiunt in capitulis dicti ordinis secreta teneri debeant et haberi, et nulli alii pandi, nisi solis illis qui in capitulis dicti ordinis affuerunt. Cetera omnia et singula contenta in dictis articulis uera esse non credit. Ad LXXIIII articulum diligenter interrogatus, dixit et respondit de more et consuetudine dicti ordinis hoc esse, ut fratres predicti ordinis, quando et quociens eis placet sua uelle peccata confiteri, illa confiteantur fratri capellano presbitero eiusdem ordinis, dum tamen ipsum habere possint libere et absque ullo impedimento. Verum si forte ipsum fratrem capellanum habere non possint, ut quia non adest uel forte impeditus sit aliqua iusta causa quominus confessiones fratrum audire ualeat, tunc demum dicti fratres, absque superioris licentia speciali, possunt pro suis confitendis peccatis adire uiros religiosos approbate religionis presbiteros, aut seculares alios sacerdotes, sicut maluerint, et eisdem sua poterunt licenter confiteri peccata, et ab eis uel eorum altero penitencias recipere salutares. Ad LXXV-LXXXI articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere errores predictos, nec aliquem de eisdem esse nec fuisse in ordine supradicto, nec correccione aliqua dictum ordinem nec eius fratres indiguisse nec indigere, nec oportuisse nec necesse fuisse illos errores nunciari per superiores dicti ordinis, nec per aliquem fratrem eius Ecclesie Dei, pro eo quod nunquam dicti errores fuisse uel esse in dicto ordine scit nec credit; uerum nec corrigi nec nunciari Ecclesie opus esse, ab eo quod non est neque fuit, nec ab eorum obseruancia fuit necesse recedere, quod nullum inicium habuerunt. Ad id autem quod dicitur in uno de articulis supradictis, ut predicti fratres in sua recepcione iurent utilitatem et augmentum dicti ordinis quoque modo illud ualeant procurare, respondet quod fratres iurant quod neminem Christianum offendent scienter nec in bonis nec eciam in persona, et aliter reputarent et crederent [p. 477] fratres predicti Deum offendere et peccare et contra statuta dicti ordinis facere, et quod de temere actis a se penas luerent, et a suis superioribus grauissime punirentur. Reliqua autem in dictis articulis contenta et singula negauit, et non credidit esse uera. Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens negauit ipsum articulum et contenta in eo, adiciens se non credere quod illi qui predicta in articulo contenta asserunt fuisse confessi non sunt nec fuerunt fratres dicti ordinis, sed falsarii et ficte et simulate adinuentionis errorum predictorum, et mentiti sunt per os proprium falso modo. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod, si fratres de quibus agitur in articulis confessi fuerint contenta in eis, falsa confessi sunt et discrepantia penitus a ueritate, et per gulas suas mentiti sunt falso modo, excellentia tamen semper salua domini nostri summi pontificis, et uenerabilium dominorum cardinalium reuerentia et honore et sacri consistorii dicte Sedis, in quorum presencia dictas confessiones in ipsis articulis asserit factas fore. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod frater Raymundus de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis dicti Templi recepit ipsum in fratrem dicti ordinis in capella dicte domus Mansi Dei, in festo Natiuitatis gloriose Virginis matris Dei mensis septembris futuro proxime erunt IIII^or anni elapsi, presentibus G. de Tamarite milite, Bartholomeo de Turri, B. Guerrerio, Iohanne Coma presbiteris capellanis, G. de Sancto Ypolito et aliis pluribus fratribus ordinis supradicti. Quem autem modum seruarunt tam recipiens quam recepti in dicta recepcione ad ordinem Templi interrogatus, dixit et respondit quod, ante ingressum dicti ordinis, quesitum a se fuit utrum fuisset excommunicatus, et utrum esset creditoribus obligatus, et an uotum fecisset de introytu seu ingressu alterius religionis, et utrum cum muliere aliqua matrimonium contraxisset, et an aliqua promisisset dare uel dedisset alicui pro patranda eius recepcione ad ordinem dicti Templi, et multa alia que moris sunt inquiri et fieri ab eo qui [p. 478] recipitur ad ordinem dicti Templi fuerunt a se quesita et responsa eis data a se, sicut frater Bartholomeus de Turre capellanus dicti ordinis, primus testis, dixit et in sua testificacione superius, prout credit, deposuit, et in libro statutorum dicti ordinis et regule illa que fratres tenentur iurare, dicere, facere et exprimere in recepcione sua, nouiter faciunt, exprimunt et declarant, plenius continetur. Cum enim ipse sit laycus qui loquitur, non potuit in memoria continere uniuersa et singula que fratres dicti ordinis iurant et promittunt, nec illa que a recipientibus queruntur nouiter a receptis. Sed dixit et expressit aliqua et alia de quibus non recordatur, dixit esse contenta et scripta in libro quodam statutorum et regule ordinis supradicti. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, dixit se nec scire nec credere errores de quibus agitur in articulis, nec aliquem de eisdem originem habuisse in dicto ordine, nec de eis in ipso ordine per aliquem uel aliquos mentionem aliquam factam esse, nec de dictis erroribus quemquam dicti ordinis fratrem locutum fuisse, nec credit quod a dicto ordine uel ab aliquo quare dicti errores introducerentur uel fierent causam esse inuentam, donec de eis mentio fuit facta generaliter inter eos, captionis et detentionis tempore eorundem. Nec credit uenerationem dictorum errorum, ydolorum uel capitum, nec custodiam eorundem, factam fuisse in dicto ordine uel in aliquo loco eius, sed credit falsa esse penitus contenta in articulis supradictis. Super aliis uero de quibus inquiri precipitur circumstanciis, sicut pericie uisum fuerat inquirentis, inquisitus et interrogatus diligenter, dixit se plura alia nescire. Anno quo supra, X kalendas februarii. XIII. Frater Raymundus Rulli ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis iuratus ad sacra Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, saluo quod dicit se credere [p. 479] firmiter filium Dei et beate Virginis Marie passum fuisse pro redemptione humani generis, non pro suis peccatis, cum nunquam peccauerit. Dixit etiam se habere spem saluationis habende per eum, et idem credit de aliis fratribus eiusdem ordinis. Addidit insuper sacramentum altaris se credere et alia ecclesiastica sacramenta, prout Ecclesia Dei tenet et docet; et idem credit de aliis fratribus ordinis antedicti. Addidit quoque se credere, et idem credit de aliis fratribus, quod nec Magister ordinis sui, nec aliquis laycus possit aliquem absoluere a peccatis, nisi soli illi qui sunt rite promoti ad ordinem sacerdotalem. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit omnia et singula contenta in dictis articulis simpliciter, excepto osculo oris tantum, quod faciunt recipientes et recepti ad dictum ordinem Templi in recepcione sua, in signum amoris et caritatis fraterne mutue inter ipsos. Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, saluo quod confessus est quod ipse qui loquitur fuit receptus in capella domus Mansi Dei, clausis ianuis, et exclusis omnibus aliis, exceptis fratribus eiusdem ordinis qui aderant, dicens se nescire quid uult sonare nec dicere _habentur pro professis_, cum sit homo simplex, rudus et laycus. Ad XL-XLV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit simpliciter ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Ad XLVI-LXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Dixit tamen se portare cingulum siue cordulam super camisiam in signum castitatis seruande, ut credit, non tamen quod fuerit tacta alicui capiti seu ydolo. Addidit eciam se credere quod ea que aguntur et dicuntur in capitulis non debeant reuelari, nescit tamen causam quare. Ad LXXIIII-LXXXI articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit omnia et singula contenta in [p. 480] dictis articulis; addens quod peccata sua possunt confiteri presbitero capellano eiusdem ordinis; eis autem deficientibus, poterant et possunt, de consuetudine et more dicti ordinis, adire licenter quoslibet religiosos approbate religionis uel alium quemlibet presbiterum secularem, quibus peccata sua confitentur, et penitenciam salutarem recipiunt ab eisdem. Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, dixit se non credere contenta in eo. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere quod dicti fratres de quibus agitur in articulis sint confessi errores predictos uel maiorem partem eorum sanctissimo domino nostro pape et coram dominis cardinalibus et coram aliis bonis uiris. Dicit tamen se credere quod predicti fratres confitentes falso modo confessi sunt supradicta. Et hoc dicit salua semper excellentia domini nostri pape et eius consistorii, et honore dominorum cardinalium. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Raymundus de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis dicti Templi, qui tunc erat et adhuc est, recepit ipsum et Iohannem de Comba presbiterum et Ferrarium Hoti in fratres dicti ordinis, in domo Mansi Dei, in capella eiusdem domus Mansi Dei, IIII^or anni fuerunt elapsi die Dominica circa festum sancti Martini proxime preteritum, astantibus et presentibus Bartholomeo de Turre, Bn. Guerrerio presbiteris et capellanis et fratribus dicti ordinis, et quibusdam aliis confratribus dicte domus. Modus autem sue recepcionis et dictorum duorum fratrum cum eo fuit talis qualem dictus frater Bartholomeus dixit in sua testificatione, et ut de dicto modo recipiendi fratres ad dictum ordinem fit mentio in libro statutorum et regule dicti ordinis, exhibito et tradito nobis inquisitoribus per dictum fratrem Bartholomeum de Turre, primum testem. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter interrogatus et sigillatim, respondit et negauit omnia et singula contenta in eis. Super omnibus aliis uero interrogatus diligenter, dixit se [p. 481] nichil amplius scire nec credere, nisi ut supra testificatus est in premissis. Anno et die quibus supra. XIIII. Frater Guillelmus Marturelli ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet, sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, dicens se credere firmiter Ihesum Christum Dei filium et beate Marie semper Virginis passum fuisse pro redempcione humani generis, non pro peccatis suis, cum nunquam peccauerit; et se habere spem saluationis habende per eum solum; et credit omnia sacramenta ecclesiastica, prout sancta mater Ecclesia tenet et docet; et idem credit de aliis fratribus dicti ordinis. Adiciens eciam quod ter in anno quolibet ipse et alii fratres dicti ordinis cum quibus conuersatus est adorauit et adorauerunt crucem Christi humiliter et deuote. Dixit eciam se credere quod nullus possit confiteri alicui sua peccata nec ab eo recipere penitenciam salutarem, nisi a sacerdotibus dicti ordinis, uel ab aliis sacerdotibus religiosis uel secularibus quibus execucio ordinis sit concessa. Ad XXX-XXXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto osculo oris tantum, quod confessus est facere et dare receptum in ordine supradicto recipienti et aliquibus fratribus circumstantibus ordinis supradicti. Item confessus est quod fratres recepti in ipso ordine incontinenti habentur pro professis post sui recepcionem; sed causam quare, dixit se nescire, nisi quod audiuit dici quod sic fuit olim per sanctos patres qui dictum ordinem statuerunt statutum et ordinatum. Item confessus est quod recepcio ipsorum fratrum quos recipi uidit in domo Mansi Dei, quia alibi recipi nullos uidit, fuit facta in capella dicte domus Mansi Dei, ianuis clausis, et solis fratribus [p. 482] presentibus qui in ipsa domo tunc erant; sed causam quare clausis ianuis facta fuit, dixit se nescire. Ad XL-LXXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis, prout credit, portant continue cingula siue cordulas super camisiam in signum castitatis seruande; non tamen cum illis tanguntur uel cinguntur capita ydolorum nec aliqua ydola. Item confessus est quod iniungitur ipsis fratribus tempore sue recepcionis quod ea que fiunt in eorum capitulis non reuelent, nec loquantur eciam cum aliis fratribus eiusdem ordinis qui non interfuerunt in ipsis capitulis tempore quo capitula ibi fiunt, et si qui inuenti essent qui secreta capituli reuelassent, punirentur penis statutis in constitucionibus eorumdem. Ad LXXIIII-LXXXI articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Dixit tamen quod ipse qui loquitur in aliquo alio conuentu dicti ordinis Templi nunquam fuit nisi in conuentu domus Mansi Dei, et ibidem stando confessus fuit sua peccata fratri capellano eiusdem domus. A tempore tamen citra quo captus exstitit ipse et ceteri fratres eiusdem ordinis, confessus est aliquando fratribus Minoribus uenientibus ad dictam domum, credens quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis possint confiteri aliis presbiteris regularibus et secularibus preterquam propriis capellanis et ipsis eciam fratribus capellanis. Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, dixit quod illi fratres de quibus in articulo fit mentio, si confessi sunt prout in articulo continetur, confessi sunt contra uerum, ut dixit et credit, et magnam falsitatem dixerunt. Ad LXXXIII, LXXXIIII, et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod illi fratres qui predicta confessi sunt in presencia sanctissimi domini nostri pape et dominorum cardinalium et in pleno consistorio et per iuramentum, confessi [p. 483] sunt, prout credit, puram et simplicem falsitatem. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater G. de Abelars preceptor domus Mansi Dei milicie Templi quondam, recepit ipsum in fratrem dicti ordinis in capella domus Mansi Dei, in uigilia Epifanie Domini proxime preterita, que fuit in die Dominica fuerunt XIII anni elapsi, presentibus et ibidem astantibus Arnaldo Rocha cambrerio, Iacobo de Oleriis, Michale Remilli et pluribus aliis confratribus dicti ordinis. Modum autem sue recepcionis et aliorum fratrum quos uidit recipi in dicta domo Mansi Dei expressit in effectu, sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis supra, et ut continetur in libro per ipsum primum testem exhibito nobis inquisitoribus statutorum et regule dicti Templi. Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Super aliis uero diligenter interrogatus, dixit se nichil amplius scire nec credere nisi ut supra testificatus est in predictis. Anno et die quibus supra. XV. Frater Petrus de Sancto Arnaco ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens se credere, et idem quod de se scit credit de aliis fratribus dicti ordinis, Christum Dominum Ihesum passum fuisse non pro suis peccatis, et se habere spem saluacionis habende per ipsum solum. Dicens eciam quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis cum quibus conuersatus est, et idem credit de aliis, reuerenter ob honorem Domini nostri crucifixi Ihesu crucem ter singulis annis adorant, uidelicet in die Veneris sancta et in duobus festis Sancte Crucis, et se [p. 484] credere sacramentum altaris et alia sacramenta sancte Dei Ecclesie esse inducta pro animarum fidelium salute, et esse in Ecclesia sancta Dei statuta prout ipsa uniuersalis Ecclesia hoc predicat atque tenet. Credit eciam quod nullus nec de suo ordine nec quiuis alius possit absoluere a peccatis, nisi fuerit rite in sacerdotio ordinatus. Confitetur eciam quod magnus Magister dicti ordinis et ceteri preceptores layci presidentes possunt penas corporales ipsis fratribus pro culpis a se comissis imponere, iuxta statuta ordinis supradicti; penitencias autem spirituales nequeunt confitentibus peccata iniungere, nisi fuerint sacerdotes. Confitetur quoque quod, in recepcione fratrum dicti ordinis, recipiens et receptus se mutuo osculantur in ore tantum; receptus uero aliquos fratres de astantibus osculatur similiter et in ore tantum, in signum amoris et fidei ac caritatis fraterne. Item confessus est quod, inter alia que ipsi fratres recepti promittunt in sua recepcione, promittunt non exire ipsum ordinem pro maiori alio ordine uel minori, nisi hoc faciant de licencia sui superioris qui ad hoc habeat potestatem. Confessus est eciam se non uidisse aliquos fratres alibi recipi nisi in dicta domo Mansi Dei, ubi uidit septem uel octo fratres recipi ad ordinem supradictum; ubi ipse et illos quos recipi uidit fuerunt recepti in capella eiusdem domus, clausis ianuis et omnibus aliis eiectis, exceptis fratribus dicte domus qui tunc aderant in capella predicta. Ad XL-LXXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod fratres ipsius ordinis portant quilibet cingulum siue cordulam super camisiam continue; sed causam quare dixit se nescire; tamen credit quod ea racione quia receptus ad dictum ordinem habetur ut homo mortuus quoad mundum. Dixit eciam quod cum dicta cordula non tangitur capud nec ydolum; sed quoque, cum rumpitur uetustate uel aliter, recipiunt aliud cingulum uel cordulam, sicut placet, de filo lineo uel de lana. Item dixit quod, tempore sue recepcionis, precipitur eis ut nulli alii que acta sunt in capitulo sue recepcionis uel dicta nec eciam [p. 485] in ceteris capitulis pandant uel dicant, nec collationem habeant cum aliis eciam fratribus, nisi cum eis duntaxat qui in ipsis capitulis affuerunt, et si secus a quoque fieret, non audiuit quod pena aliqua plecteretur. Ad id autem quod dicitur quod presidentes ordini fratres errores predictos uel eorum aliquos corripere seu corrigere aut nunciare Dei Ecclesie neglexerunt, respondit et dixit se nescire nec credere errores de quibus agitur unquam fuisse nec esse in ordine predicto, et quod non fuerunt nec reperiri potuerunt in ipso ordine, prout credit, non fuit necesse eos corrigi nec Ecclesie nunciari; quod quod non est neque fuit non potuit corripi nec Ecclesie nunciari, nec ab ordine in quo non fuerant separari. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit et dixit se credere quod fratres de quibus agitur in articulis confessionem fecerint de predictis erroribus et de aliis contentis in dictis articulis, coram sanctissimo patre et domino nostro papa et eius consistorio et coram dominis cardinalibus et nonnullis aliis de quibus fit mentio in articulis prelibatis; et hoc ideo credit quod fuerint confessi predicti qui fratres appellantur, quod dictus dominus noster papa hoc in sua littera asserit et fatetur. Dixit tamen iste frater qui loquitur quod, eiusdem domini pape salua semper sue sanctitatis excellentia, suique consistorii et sacre Sedis ac fratrum eius dominorum cardinalium reuerencia et honore, predicti qui fratres dicti ordinis asseruntur falsitatem puram et meram confessi sunt, et in capud proprium sunt mentiti, quod nec scit nec credit quod predicti errores nec pars aliqua eorundem unquam confessi fuerint nec auditi in ordine dicti Templi. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater G. de Abelars tunc preceptor dicte domus Mansi Dei, in mense madii proxime uenienti erunt XV anni uel circa elapsi, ut credit, sed de die dixit se non recordari, recepit ipsum fratrem qui loquitur et fratrem Bñ de Riuo in fratres ordinis dicti Templi, in capella dicte domus Mansi Dei, ianuis clausis, presentibus et ibidem [p. 486] astantibus Bartholomeo de Turri capellano, Arnaldo Rocha cambrerio, Iacobo de Oleriis fratribus dicti ordinis, et pluribus aliis fratribus dicti ordinis. De modo autem sue et fratris alterius cum eo recepti recepcione, dixit in effectu sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, supra deposuit coram nobis inquisitoribus prelibatis. Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit, et dixit se nec scire nec credere nec audiuisse aliqua toto tempore uite sue in dicto ordine de contentis in eis. Super aliis uero circumstanciis et coherentibus articulis preambulis requisitus et diligenter interrogatus, et an aliqua que negauerit confiteri uelit et aliud dicere quod superius sit testificatus, dixit se uelle persistere in interrogatis et a se responsis, neque uelle addere uel detrahere supradictis. Dixit eciam se habere officium in dicta domo Mansi Dei custodiendi pecudes et pecora et iumenta pertinencia ad domum predictam. Anno et die quibus supra. XVI. Frater Raymundus Descarme ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXXIX articulos inclusiue, negauit eos et omnia et singula contenta in eis; saluo quod ipse qui loquitur et ceteri fratres dicti ordinis quos familiares habuit, et idem credit de omnibus aliis fratribus eiusdem ordinis, unum Deum et Dominum Ihesum Christum credunt fuisse passum pro redempcione humani generis, non pro suis sceleribus, que nunquam habuit nec comisit; pro cuius honore ipsi fratres crucem adorant singulis annis ter. Credit eciam sacramenta altaris uerum esse, et idem credit de aliis Ecclesie sacramentis, et in eis salutem humani generis contineri. Dixit eciam se credere quod nec magnus Magister nec quiuis alius, nisi sit sacerdos, potest aliquem absoluere a peccatis, et si [p. 487] magnus Magister dicti ordinis confessus fuit se posse alios fratres absoluere a peccatis, sicut in articulo dicitur, confessus est contra uerum. Item dixit quod recipiens et receptus deosculantur se in ore tantum, et ipse receptus nouiter osculatur in ore tantum fratres alios eiusdem ordinis aliquos circumstantes, uel omnes uel aliquos de predictis. Dixit eciam quod recepti in ordine supradicto promittunt in sua recepcione inter alia quod non exibunt nec relinquent ipsum ordinem pro minori uel maiori, sine licencia superioris qui dictam licenciam possit dare; et incontinenti post eorum recepcionem habentur pro professis, iuxta statuta ordinis dicti Templi. Que quidem recepciones fiunt nullis presentibus nisi fratribus ordinis supradicti. Ad XL-LXXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod ipsi fratres cinguntur super camisiam cordulis de lino uel de lana uel de canape; negauit tamen quod ipse cordule non cinguntur nec tanguntur in capitibus ydolorum. Item confessus est quod ipsi fratres promittunt inter alia tempore sue receptionis, quod modum receptionis sue non debeant reuelare, que fiunt et dicuntur in ipsis capitulis, nec loqui eciam cum fratribus eiusdem ordinis de hiis que aguntur in ipsis capitulis, nisi hiis qui interfuerunt in eisdem. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod illi fratres qui confessi sunt predicta uel aliquos errores, prout in ipsis articulis continetur, non dixerunt uerum, ymo falsum, et mentiti sunt super capud suum, salua excellentia Sedis apostolice. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Guillelmus de Abelars preceptor olim dicte domus Mansi Dei, in capella eiusdem domus, in prima Dominica Carnipriuii Cadragesime Domini erunt XI anni elapsi, ut credit, recepit ipsum qui loquitur in fratrem ordinis supradicti, presentibus et ibidem astantibus Arnaldo [p. 488] Rocha, Guillelmo Marturelli, Petro Rubeo, Iacobo de Rosergue et pluribus aliis fratribus dicti ordinis. De modo autem sue recepcionis et de hiis que seruari debent ab hiis qui recipiuntur ad ipsum ordinem, dixit sicut plenius deposuit frater Bartholomeus de Turre, primus testis. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondit se nescire nec credere aliqua de contentis in eis. Nec scit nec unquam audiuit, ut dixit, usque nunc fieri mentionem in ordine Templi uel alibi de dictis erroribus, nec unde originem habuerunt, nec a quo uel a quibus; nec scit ubi ydola uel capita de quibus agitur in articulis sint, nec a quo custodita; nec scit quid sit ydolum, nec unquam audiuit de ydolo uel ydolis aliquem fratrem uel alium loquentem; nec credit quod ydolum sit aliquid, sed nichil. Super aliis uero omnibus et singulis contentis in dictis articulis, dixit se nichil amplius scire. Anno quo supra, nono kalendas februarii. XVII. Frater Petrus Seruientis ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod credit et fatetur quod eo tempore quo ipse et alii fratres recipiuntur ad dictum ordinem, recipiens preceptor uel magister, post recepcionem eorum et post impositam clamidem in collis eorum, osculatur ipsos fratres sic receptos in ore tantum, in signum fraterne dilectionis et caritatis. Item fatetur moris esse et consuetudinis dicti ordinis quod quia illi qui in fratres eius recipiuntur habent recipi et admitti ad dictum ordinem, in capitulis, recipiuntur clausis ianuis ecclesie uel capelle domus in qua recipiuntur, ne ea que aguntur in capitulo nota fiant aliis quam fratribus qui affuerunt in illis. Item dixit se credere pure et simpliciter omnia et singula Dei [p. 489] Ecclesie sacramenta, et in illis credit firmiter, nec dubitat Christicolarum et Deum timentium ueram esse salutem. Dixit eciam se nescire nec credere quod cuiquam fratri capellano et presbitero dicti ordinis, quando missarum sollempnia agit et celebrat, interdicatur ab aliquo presidente ipsi ordini ne perfecte et complete conficiat, neue uerba tradita a sanctis patribus et a Domino Ihesu Christo in confectione sacri corporis et preciosi sanguinis Ihesu Christi dicantur. Addidit eciam uerum esse quod, post recepcionem fratrum ad dictum ordinem, iurant se non relinquere susceptum habitum dicti ordinis nec ipsum ordinem pro fortiori uel debiliori religione qualibet, nisi auctoritate sui superioris hoc facerent, cui esset dandi auctoritas in religionem aliam transeundi. Confessus est eciam quod statim habetur pro professo qui ad eundem ordinem est receptus. Ad XL-LXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, eo saluo quod scit et credit quod, postquam sunt fratres recepti ad dictum ordinem, iniungitur eisdem a recipiente, et sic est de more et consuetudine dicti ordinis, ut recepti assumant et recipiant, prout placet, cordulas quasdam de lino uel de canape aut de lana, certe uel incerte mensure, quibus die noctuque precincti sint, eciam dum dormiunt uel comedunt, in signum promisse a se castitatis manutenende et seruande totis temporibus uite sue. Adiecit tamen et dixit quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola de quibus in articulis agitur tanguntur nec cinguntur, sed simpliciter et cum puro intellectu dictas cordulas recipiunt sicut placet, et eas portant quandiu integre perseuerant. Eis autem uetustate uel aliter corruptis, licenter alias cordulas recipiunt cuiusque materie, eciam de ionquo, si magis placeat; nec in hoc uoluntas specialis requiritur preceptoris uel alterius presidentis. Addidit eciam quod, post suam recepcionem, iniungitur nouiter receptis ad ordinem, absque sacramento aliquo, ne illa que acta, dicta [p. 490] uel prolata in capitulis pandant recepti, neue detegant cuique alii, eciam si frater sit dicti ordinis, nisi illis duntaxat qui capitulo sue recepcionis tempore affuerunt. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere contentas deposiciones in littera excellentissimi domini nostri summi pontificis uulgatas et publicatas in eius sacro consistorio, factas esse per predictos qui fratres fuisse dicuntur ordinis dicti Templi; dixit tamen quod semper, salua excellencia et honore eiusdem domini nostri summi pontificis et eius consistorii atque fratrum, predictos fratres Templi in dictis articulis contentos falso modo et contra ueritatem illa que confessi sunt dixisse et confessos esse, cum hic qui loquitur nec sciat nec credat dictos errores uel de illis aliquem in dicto ordine Templi unquam fuisse patratos nec eciam nominatos. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Arnaldus de Torroselha preceptor domus Templi de Gardenchis in terra Catalonie recepit ipsum in fratrem dicti ordinis, in capella dicte domus, circa festum sancti Michaelis proxime preteriti fuerunt XII^cim anni uel circa elapsi, presentibus et ibidem astantibus Petro de Montecuruo milite, Bartholomeo Nauarro presbitero capellano, Guillelmo de Passauant, P. de Montesquino et aliis multis fratribus eiusdem ordinis. De modo autem sue recepcionis, dixit prout frater Bartholomeus de Turre testis primus, et frater capellanus eiusdem ordinis, supra dixit et deposuit in sua testificatione. Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit simpliciter uniuersa et singula in ipsis articulis contenta et specificata; addens quod nec scit nec credit errores predictos traxisse uel habuisse originem nec nomen aliquod habuisse in ordine Templi, et plus eciam quia nec in aliqua parte mundi apud fideles aliquos Christianos, cum diabolica sint ea que asseruntur et dicuntur in articulis errores exprimentibus sepedictos; nec scit nec unquam uidit nec credidit capita uel ydola unquam fuisse in ordine Templi nec apud fratres aliquos eius, nec scit nec credit quod [p. 491] cum reuerencia aliqua portentur, nec a quoque dicti ordinis custodiantur uel habeantur; sed putat falsum quod de ydolis et capitibus dicitur antedictis. Interrogatus si in aliquo uult confiteri secundum ueritatem et dicere uerum esse quod forte negauit, respondet dicens se ueritatem puram dixisse et in responsis a se uelle persistere, cum omnia et singula falsa esse credat que in dictis erroribus et articulis sint expressa. Super aliis uero contentis in dictis articulis, dixit se nichil amplius scire, nisi tamen ea que supra testificatus est. Anno et die quibus supra. XVIII. Frater Arnaldus Calis ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens quod de more et statutis est ipsius ordinis perpetuo obseruatis, ut dixit, ut annis singulis, die Veneris sancta, ob reuerenciam Passionis Domini nostri Ihesu Christi die predicta crucifixi, crucem positam ante altare in pane mundo cerico, pedibus discalciatis et depositis sotularibus et nudis pedibus, et cultellis necnon cofis capitum, flexis genibus, cum deuotione et humilitate qua possunt maiori, singuli fratres eiusdem ordinis adorent crucem predictam, dicendo: «Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per crucem tuam redemisti mundum.» Item duabus autem festiuitatibus Sancte Crucis mensis maii et septembris, non depositis sotularibus, nisi uelint, sed cultellis et cofis capitum duntaxat extractis et positis, reuerenter crucem predictam adorant. Et sacramenta omnia sancte Dei Ecclesie, sicut ipsa precipit et obseruat, sic et ipsi fratres et totus ordo credit pure et simpliciter et obseruat, et per ea credit ipse et alii fratres dicti [p. 492] ordinis, prout credit, ad salutem animarum et corporum peruenire debere. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos et contenta in eis et singulis eorumdem, excepto osculo oris tantum quo utuntur recipiens et receptus. Ad XXXIIII-XXXVII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus respondit, et contenta in illis uera esse fatetur. Ad XXXVIII-LVII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit illos articulos et contenta in illis simpliciter, prout sonant, tanquam inaudita, incognita et ignota in ordine Templi uel in aliqua parte eius, prout credit de omnibus fratribus, et scit et asserit de se ipso. Ad LVIII-LXVIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, saluo et excepto quod, in recepcione sua et fratrum dicti ordinis quorum recepcioni sepius affuit, iniungi uidit et audiuit a receptore ut quasdam cordulas recipiant et portent continue, die noctuque, in signum castitatis et honestatis a receptis promisse. Dixit tamen quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola tanguntur de quibus agitur in articulis prelibatis, nec audiuit de dicto tactu unquam in ipso ordine fieri mentionem. Ad LXIX-LXXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, saluo et excepto quod, tempore sue recepcionis, iurauit statuta et consuetudines et mores bonos dicti ordinis Templi seruare; inter que dicit esse tenere secreta capituli quantum ad extraneos, necnon quoad alios fratres dicti ordinis qui a capitulis abfuerunt. Item addidit quod illi qui errores contentos in dictis articulis sunt confessi, qui eciam fratres dicti ordinis appellantur, dixit se non credere fratres fuisse, nec in confessionibus suis uera dixisse; ymo credit ipsos et eorum singulos contra ueritatem falsa dixisse et in caput suum mentitos esse. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere predictos [p. 493] milites et presbiteros dicti ordinis coram domino nostro summo pontifice et coram dominis cardinalibus et in eius consistorio per iuramentum fuisse confessos errores de quibus in articulis predictis agitur; falso modo tamen et contra Deum et ueram iusticiam, cum in ordine Templi nunquam auditi fuerint, nec unquam cogniti, nec unquam de ipso ordine manifesti. Et hoc dixit sic se credere, prout dixit, salua tamen sanctitate dicti domini nostri pape et dominorum cardinalium reuerencia et honore. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondit quod frater Raymundus de Baco preceptor domus Mansi Dei ordinis supradicti recepit ipsum in ecclesia dicte domus, iam fere fuerunt XXXVII anni uel circa elapsi, intra festum sancti Martini et Natale Domini proxime preteritum, presentibus Petro de Camporotundo, Iohanne Troyn, Arnaldo Rocha cambrerio, deffunctis nunc, et Iordano de Pulcrouisu fratribus dicte domus, et aliis multis fratribus dicti ordinis. Que autem obseruancia et quis modus sue recepcionis fuit, dixit se non recordari plene; cum sit senex et semper deditus ruri et custodie animalium dicte domus. Iterum sue ignorantie est lapsus longissimi temporis antedicti. Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulum diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Interrogatus si qua uellet addere uel mutare confiteri que negata sunt a se secundum ueritatem, tamen dixit se uelle persistere in confessatis a se superius et negatis. Super aliis uero coherentibus et circumstanciis de quibus uisum fuit inquisitoribus requiri et interrogare debere requisitus et interrogatus diligenter, plura non addidit, quia se nescire plura dixit. Anno et die quibus supra. XIX. Frater Egidius de Vilert ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se [p. 494] ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens quod tam ipse quam ceteri fratres eiusdem ordinis, prout ipse scit de se et de aliis fratribus idem credit, habent firmam fiduciam et spem salutis sue in sacramentis Ecclesie, sicut sancta et uniuersalis mater Ecclesia ipsa nobis fidelibus ueneranda tradidit et seruanda. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; excepto osculo oris tantum quo utuntur in fratrum recepcione tam recipiens quam recepti. Ad XXXIIII-XXXVII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit contenta in illis simpliciter uera esse. Ad XXXVIII-LVII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit illos articulos et contenta in illis simpliciter, prout sonant, tanquam inaudita, incognita et ignota in ordine Templi uel in aliqua parte eius, prout credit de omnibus fratribus, et scit et asserit de se ipso. Ad LVIII-LXXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis uera esse, excepto quod scit et credit quod fratres dicti ordinis portant cordulas quasdam, quibus omni tempore supra camisias sunt precincti in signum honestatis et castitatis promisse a se, tempore sue recepcionis facte ab illis preceptoribus qui eos recipiunt ad ordinem supradictum. Dixit quoque quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola tanguntur nec tacta fuerunt a se nec ab aliquo fratre dicti ordinis, prout credit, nec scit quid sit ydolum, nec in dicto ordine a quoquam audiuit unquam fieri mentionem. Adiciens quod pro libito uoluntatis dictas cordulas portandas semper recipiunt de filo lineo, de canape uel de lana, non ad certam mensuram in longitudinem nec alio quouis modo, sed sicut cuique eorum magis placet; et cum eas rumpi contingit, alias cordulas [p. 495] recipiunt eiusdem longitudinis uel alterius sicut placet; nec eis preceptum fit ab aliquo in dicto ordine presidente ut ad certam longitudinem uel mensuram portent cordulas antedictas. Addidit quoque et dixit quod illa que aguntur et fiunt in eorum capitulis debent et tenentur in secreto habere, tenere et nemini publicare; penam autem qui contra faceret, sustineret, quia amitterent comoda domus Templi. Item dixit quod de hiis que acta sunt siue dicta in capitulis eiusdem ordinis non licet cuiquam eorum loqui personis aliis prorsus extraneis, nec nisi confratribus qui dictis capitulis affuerunt. Plus eciam idem frater dixit quod fratres dicti ordinis sua possunt confiteri peccata fratribus eiusdem ordinis presbiteris capellanis, eisque deficientibus, possunt licenter adire religiosos quoslibet sacerdotes approbate religionis, uel si malint, seculares alios sacerdotes ordinis presbiteralem execucionem habentes, quibus sua confiteantur peccata, et ab eis de uere confessis recipiant penitencias salutares. Ad ea uero que in articulis continentur quod maiores et presidentes ordinis dicti Templi scientes dictos errores uel aliquos de eisdem esse in dicto ordine uel fuisse, ipsosque fratres errare grauiter in eisdem eosque corrigere temere negligentes nec Dei Ecclesie nunciare curarunt, respondit et dixit predictos errores nusquam in dicto ordine exordium habuisse, nec usquam de eis mentionem aliquam credidit factam esse; et idcirco nec locus correccioni fuit dictorum errorum, nec denunciacioni sancte Dei Ecclesie faciende de illis. Plus addidit et adiecit se non credere fratres qui in iudicio et extra errores predictos confessi sunt ueritatem dixisse, nec credit fratres alios dicti ordinis in predictis erroribus deliquisse. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere predictos milites et alios fratres dicti ordinis coram domino nostro summo pontifice et coram dominis cardinalibus et in eius consistorio per iuramentum fuisse confessos errores de quibus in articulis predictis agitur, falso modo tamen et contra Deum et ueram iusticiam, cum in dicto ordine [p. 496] Templi nusquam auditi fuerint nec unquam cogniti nec cuiquam de ipso ordine manifesti, prout credit et hoc dixit se credere, prout dixit, salua tamen sanctitate et excellencia dicti domini nostri pape et dominorum cardinalium reuerencia et honore. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondit quod frater G. de Abelars preceptor tunc domus Mansi Dei recepit ipsum qui loquitur in fratrem dicti ordinis, in capella domus Mansi Dei, in festo Annunciationis Beate Marie erunt XII anni elapsi uel circa, presentibus et ibidem astantibus Reuerendo de Sancto Iusto, Pontio de Camporrello militibus, Remundo de Vilert, Remundo Comitis et pluribus aliis fratribus dicti ordinis. Modus autem sue recepcionis fuit hic qui sequitur. Primo enim dictus preceptor, exacto a se qui loquitur sacramento de ueritate dicenda, fuit interrogatus per dictum preceptorem utrum idem frater esset tunc excommunicatus, uel an cum muliere aliqua matrimonium contraxisset, uel an esset creditoribus aliquibus obligatus quibus de propriis bonis eius qui recipitur satisfieri non possit, et an uotum emisisset de religione alia intranda, et an morbum ocultum aliquem haberet in proprio corpore quo inualidus uel ineptus ad impendendum Templo seruicium redderetur. Ad que omnia respondens dixit in se nulla esse nec aliquid de predictis. Sunt et alia plura que quesita fuerunt ab eo, de quibus agitur et seriosius inuenitur superius in deposicione fratris Bartholomey de Turre presbiteri et capellani dicte domus Mansi Dei, primi testis, et de quibus a receptis fratribus inquiritur recepcionis sue tempore, prout in libro statutorum et regule dicti ordinis, quem idem frater Bartholomeus exhibuit dicto domino episcopo inquirenti et tradidit, continetur. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, dixit se nichil scire nec credere aliquid uel aliqua de contentis in eis. Super aliis uero circumstanciis et coherentibus articulis prescriptis diligenter requisitus, dixit se nichil nec aliqua plura scire quam dixit. Requisitus si uult persistere in dictis a se responsis [p. 497] et confessatis uel negatis, et an uelit aliqua confiteri secundum ueritatem que a se superius sunt negata, respondit et dixit se scire et credere quod pure, in omnibus et per omnia, dixerit ueritatem, a qua recedere non intendit. Anno et die quibus supra. XX. Frater Guillelmus de Terratis ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens quod si magnus Magister ordinis predicti confessus est predicta, mentitus est in capud suum et falso modo per gulam suam. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto oris osculo, quod tam a recipiente ad ordinem quam a recepto fit duntaxat in ore. Ad XXXIIII-XXXVII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit uera esse contenta in ipsis articulis; adiciens de more esse ipsius ordinis quod fratres qui recepti sunt ad ipsum ordinem promittunt per iuramentum se non exire nec relinquere susceptum ordinem pro maiori uel minori alio, nisi obtenta licentia a superiore potestatem habente dandi licenciam ad alium ordinem transeundi. Ad XXXVIII-LVII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit simpliciter uniuersa et singula in eis contenta, dicens se nec scire nec credere illa nec aliqua de illis. Ad LVIII-LXX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit omnia et singula contenta in illis, saluo quod fatetur quod, recepcionis tempore fratrum dicti ordinis, iniungitur eis ut portent quasdam cordulas de filo lineo uel de canape, uel de [p. 498] lana, quibus continue cingantur supra camisias nocte et die, in signum honestatis et castitatis seruande perpetuo, sicut post factam de se recepcionem ad dictum ordinem promiserunt. Cum dictis autem cordulis nec capita tanguntur nec ydola cinguntur, cum is qui loquitur nec sciuit nec unquam audiuit in ordine predicto uel alibi dici quod sit ydolum, sed credit quod sit diabolus siue nichil; et idem credit de ceteris fratribus dicti ordinis ut deposuit de se ipso. Ad LXXI-LXXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; eo saluo quod ea que aguntur in capitulis dicti ordinis debent teneri secreta a fratribus qui in dictis capitulis affuerunt, nec extraneis quibuslibet nec eciam aliis fratribus reuelanda sunt qui in dictis capitulis non fuerunt. Dicit tamen se nunquam fuisse in aliis congregationibus uel capitulis dicti ordinis nisi duntaxat in capitulis retro factis in capella domus Mansi Dei predicti. Adiecit eciam quod fratres eiusdem ordinis absque licentia ab eis petita possunt licenter sua confiteri peccata religiosis uiris presbiteris religionis cuiuslibet approbate, uel sacerdotibus secularibus executionem habentibus suorum ordinum, quando non habent presentem fratrem capellanum dicti ordinis cui predicta peccata confiteri ualeant et ab eo penitenciam recipere de confessis. Adiecit eciam quod fratres qui predicta in dictis articulis contenta confessi sunt coram personis quibuslibet, in iudicio siue extra, publice et in locis publicis, ut in articulo enarratur, falsa confessi sunt et in capud suum mentiti sunt et per gulas. Quia uero in articulis dicitur quod fratres dicti ordinis predictos errores, quos adesse sciebant ipsi ordini, corrigere neglexerunt uel sancte Dei Ecclesie nunciare, uel ut cessaretur uel desisteretur ab illis, dicit et respondit hic qui loquitur quod in corrigendo, cessando, uel desistendo, aut nunciando Ecclesie Dei, apud dictos fratres nec dolus nec culpa, desidia seu negligentia nulla fuit, nec fratres alii eiusdem ordinis indiguerunt correctione aliqua uel cessatione, eo quod nusquam error uel errores de quibus agitur in articulis in toto ordine uel eius parte aliqua originem uel principium habuerunt, nec in ipso ordine [p. 499] auditi sunt nec commissi, prout predicta credit et non dubitat quin uera sit sua responsio ut facta est in premissis. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere predictos milites et alios fratres dicti ordinis coram domino nostro summo pontifice et coram dominis cardinalibus et in eius consistorio per iuramentum fuisse confessos errores de quibus in articulis predictis agitur, falso modo tamen et contra Deum et ueram iusticiam, cum in dicto ordine Templi nusquam auditi fuerint nec unquam cogniti, nec cuiquam de ipso ordine manifesti. Et hoc dixit se credere, prout dixit, salua tamen sanctitate et excellentia dicti domini nostri pape et dominorum cardinalium reuerentia et honore. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Guillelmus de Benaies preceptor tunc domus Mansi Dei predicte, recepit ipsum qui loquitur in fratrem dicti ordinis similiter cum Bernardo Morerii et Iohanne Olibe fratribus dicti ordinis tunc uiuentibus, nunc defunctis, in capella dicte domus Mansi Dei, XXII anni fuerunt elapsi uel circa in uigilia Natalis Domini proxime preterita, astantibus et presentibus P. de Redorta, Bertrando de Rippis Altis militibus, Iacobo de Oleriis et Petro de Camporotundo, et pluribus aliis fratribus dicti ordinis uiuentibus aliquibus et aliis nunc defunctis. Modus autem sue recepcionis et aliorum qui secum fuerunt recepti fuit talis qualem ipsum expressit in effectu in sua testificatione frater Bartholomeus de Turre primus testis, et sicut continetur in libro statutorum et morum bonorum dicti ordinis, de quibus et eorum singulis frater predictus in dicta sua recepcione promisit obseruanciam et illa custodire et semper seruare que in dicto libro latius sunt contenta. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, dixit se nec scire nec credere aliquid uel aliqua de contentis in eis. Super aliis uero coherentibus et circumstanciis de quibus uisum fuit inquisitoribus requiri et interrogari debere, requisitus et interrogatus diligenter, plura non addidit, quia se nescire nec credere [p. 500] plura dixit. VIIIº kalendas februarii anno quo supra. XXI. Frater Ferrarius Hoti ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; dicens se nec scire nec credere predicta facta fuisse nec commissa in ordine supradicto ab aliquo uel aliquibus ordinis prelibati; ymo scit et credit quod sancte crucis Christi adoracionem de more ipsius ordinis fratres eius annuatim ter faciunt et adorant, dicendo: «Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.» Predictam autem adoracionem faciunt in die Veneris sancta, qua Dominus Ihesus Dei filius passus fuit mortem in dicta cruce pro nobis et nostris peccatis, non pro suis, quia ipse nusquam peccauit; et dictam faciunt adoracionem nudis pedibus, cultellis et cofis capitis dimissis, genibus flexis, cum summa deuotione meliori qua possunt. Sacramenta uero Ecclesie Dei et credunt et in illis salutem suam et spem salutationis sue esse fatentur et dicunt, et sacramentum siue sacrificium misse credunt eo more fieri in altari per sacerdotes ipsius ordinis sicut sancta Ecclesia docet et tenet. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, dixit quod cum fratrum fit recepcio in ordine supradicto, tam recipiens quam recepti sese mutuo osculantur in ore tantum, in signum fraterne dilectionis et caritatis. Reliqua autem in dictis articulis contenta nec aliquid de eisdem credidit esse uera. Ad XXXIIII-XXXVII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit uera esse contenta in illis; adiciens quod statuta ipsius ordinis hoc habent in se ut recepti fratres ad ipsum ordinem promittant recipienti ne pro maiori uel minori alio ordine susceptum Templi ordinem derelinquant, nisi obtenta licencia [p. 501] eius qui concedere illud possit; addens quod recepti ad dictum ordinem confestim pro professis habentur. Ipse autem nusquam alibi fuit ubi fratrum recepcio fieret ad dictum ordinem, nisi in domo Mansi Dei duntaxat quod est in diocesi Elnensi, in cuius capella fratres de more recipiuntur ianuis clausis eius et exclusis omnibus preter fratres. Ad XXXVIII-LVII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens se nec scire nec credere aliqua contenta in illis uera esse, nec in ordine Templi aliquo tempore fuisse commissa. Ad LVIII-LXX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, eo saluo quod fatetur quod fratres eiusdem ordinis, ex statuto ipsius, iubentur sue recepcionis tempore semper sine intermissione portare supra camisias cordulas quasdam de lino, uel de canape, uel de lana, tenues et graciles; sed cum uetustate rumpuntur, recipiunt et assumunt alias, non ad certam longitudinem, sed sicut eis placet, et ut eis possint cingi. Non tamen audiuit nec sciuit nec credit quod cum dictis cordulis capud ydoli cingatur per aliquem de dictis fratribus, nec a se aliqualiter capud uel ydolum sua cordula tactum fuerit. Dictas autem cordulas, ut dixit, portant in signum honestatis et castitatis a se promisse tempore quo ad dictum ordinem assumuntur. Ad LXXI-LXXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et singula contenta in eis, excepto eo quod confessus est quod ea que fiunt in capitulis dicti ordinis Templi debent secreta tenere illi qui ibi interfuerunt et nulli alii reuelare, eciam si fratres sint eiusdem ordinis, nisi interfuerint in eisdem. Item dixit quod fratres eiusdem ordinis, prout credit, non fuerunt negligentes corrigere errores de quibus agitur in articulis, nec fuerunt desides eos Ecclesie nunciare. Et hoc ideo dixit quod in dicto ordine, nec in aliqua eius parte, nec apud fratres aliquos, predicti errores inicium aliquo tempore habuerunt, et ideo nec corrigi nec [p. 502] nunciari Ecclesie potuerunt, eo quod non fuerunt, quia non potuit corrigi nec nunciari Ecclesie quod non fuit, nec desinere quod non cepit. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos diligenter et sigillatim interrogatus, dixit quod fratres dicti ordinis qui confessi sunt ea que continentur in articulis mentiti sunt in capud suum, ueritate prorsus obmissa, salua excellencia et sanctitate Sedis apostolice et eiusdem domini nostri pape, et honore ac reuerencia fratrum eius. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Raymundus de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis predicti, die Dominica precedente Aduentum Domini fuerunt IIII^or anni elapsi, recepit ipsum et Iohannem Coma et Raymundum Remilli in fratres dicti ordinis, in capella ipsius domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Guillelmo de Tamarit, Guillelmo Raymundi militibus, Bartholomeo de Turre et Bertrando Guerrerii capellanis presbiteris, et pluribus aliis fratribus dicte domus. Modum autem sue recepcionis et aliorum secum pariter receptorum dixit in effectu, sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, deposuit in sua deposicione in eodem articulo supra, et sicut in libro statutorum et regule eiusdem ordinis continetur. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, et dixit se nec scire nec credere errores aliquos de quibus agitur in articulis supradictis fuisse unquam nec esse in ordine Templi, nec unquam de eis audiuit usque nunc in predicto ordine fieri mentionem, nec sciuit unquam nec audiuit in dicto ordine quid sit ydolum, nec scit in ordine uel aliqua parte eius ydolum aliquod custodiri nec in ueneratione haberi; quia nec uenerari potuit ydolum quod non fuit. Super aliis uero tam circumstanciis quam coherentibus ipsis articulis diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quam superius est confessus. Anno et die quibus supra. [p. 503] XXII. Frater Bn. Septembris ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens quod ipse credit Dominum Ihesum Filium Dei et beate Virginis Marie passum et mortuum in cruce fuisse pro redemptione humani generis, non pro peccatis suis, quia nunquam peccauit; pro cuius honore ipse et ceteri fratres, ut credit, dicti ordinis reuerenciam exhibent cruci per quam et per ipsius Christi passionem ipse et ceteri fratres dicti ordinis, ut credit, habent spem saluationis habende. Quamquidem crucem ipse et ceteri fratres eiusdem ordinis cum quibus conuersatus est, et idem credit de aliis, adorauerunt et adorant ter in anno, uidelicet in duobus festis Sancte Crucis maii et septembris, et solempnius in die Veneris sancta, discalciatis pedibus et cultellis dimissis et capitibus discohopertis et flexis genibus, dicendo, cum sit laycus ipse qui loquitur: _Ador te Crist, et benesesc te Crist, qui per la sancta tua crou nos resemist!_ Confessus est eciam se credere sacramentum altaris et alia omnia ecclesiastica sacramenta, et idem credit de aliis fratribus ordinis supradicti, et in eis credit esse ueram salutem omnium fidelium et spem suam habentium in illis. Confessus eciam fuit quod nullus, nisi sacerdos fidelis fuerit, religiosus uel secularis, possit absoluere a peccatis; dicens quod si Magister magnus dicti ordinis confessus est de se quod quemquam fratrum dicti ordinis absoluerit a peccatis, male confessus est, et male fecit et perperam si quemquam a peccatis de facto absoluit, cum solis sacerdotibus claues Ecclesie habentibus hoc tantum liceat, prout credit. Ad XXX-XXXIII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto osculo oris tantum. Ad XXXIIII-XLV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim [p. 504] interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis, prout credit, promittunt, sue recepcionis tempore, quod ipsum ordinem non relinquant pro minori uel maiori alio ordine, nisi obtenta licencia a suo superiore qui eam dare possit. Item confessus est quod ipsi fratres in dicto ordine habentur ilico pro professis, et quod ipsa recepcio ipsorum fratrum sit in domo Mansi Dei; quia alibi fieri hoc non uidit nisi in capella dicte domus, cuius ostia clauduntur solis fratribus dicte domus remanentibus, aliis tamen exclusis. Dicta autem clausura dicte capelle ideo fit, prout dixit, quia tempus dicte recepcionis fratrum habet fieri capitulum de more predicti ordinis, in quo multa fiunt et dicuntur que nolunt nota fieri aliis, licet secundum Deum illa fiant et secundum statuta ordinis supradicti. Ad XLVI-LXX articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Confessus est tamen quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis cinguntur cordulis de lino uel de canape seu de lana, aut de iunco interdum quando eis rumpitur tempore quo arant cum bobus. Quas quidem cordulas debent portare omni tempore supra camisias, ad designandam castitatem quam se seruaturos in ingressu sui ordinis promiserunt. Negauit tamen et dixit de se scire, et de aliis fratribus idem credit, quod cum dictis cordulis nulla ydola tanguntur nec cinguntur eisdem. Addidit eciam quod dictas cordulas portant ad illam mensuram que eis placet, quia nunquam eis precipitur quod ad certam longitudinem ipsas portent. Ad LXXI-LXXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod modum recepcionis sue in fratrem dicti ordinis non debent alicui reuelare, nec de ea loqui eciam cum aliis fratribus qui non interfuerunt ipsi recepcioni, nec de hiis que aguntur in eorum capitulis. Et qui contrarium faceret, debebat ordinem perdere, licet omnia et singula que retrofacta fuerunt et dicta in eorum capitulis fuerunt semper secundum Dei beneplacitum, et [p. 505] non in derogacione uel diminucione seu immutacione fidei orthodoxe. Dixit eciam fratres dicti ordinis se credere non fuisse nec esse in negligencia corrigendi uel corripiendi errores de quibus agitur in preambulis articulis, nec necesse fuisse dictos errores nunciari Ecclesie Dei, eo quod non putat nec credit aliquos fratres dictos errores nec ydola nec capita unquam sciuisse uel uidisse, nec esse in dicto ordine nec in aliqua parte eius ydolum uel ydola custodiri, nec in ueneracione ulla haberi, pro eo quia nusquam de dictis erroribus uel ydolis in ipso ordine mentio facta fuit, prout ipse credit, et ideo nec corrigi nec nunciari Ecclesie potuerunt que nunquam originem uel inicium in ipso ordine habuerunt, ut credit. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod fratres qui confessi sunt illa que in articulis continentur, confessi sunt falsa et mentiti sunt, ut credit, per gulas suas, salua excellentia et sanctitate domini nostri pape et eius beatissime Sedis ac reuerentia fratrum eius. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater G. de Abelars tunc preceptor dicte domus Mansi Dei recepit ipsum fratrem qui loquitur in fratrem dicti ordinis, in medio instantis mensis marcii erunt XI anni elapsi, in capella domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Arnoldo Cambrerio, P. de Castilione, Raymundo Saqueti et Guillelmo Marturelli, et pluribus aliis fratribus dicti ordinis. De modo autem sue recepcionis, dixit idem in effectu sicut frater Bartholomeus de Turri, testis primus, dixit in hoc eodem articulo, et prout in statutis eiusdem ordinis continetur. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere predictos errores de quibus in articulis agitur unquam habuisse ortum uel inicium in ipso ordine uel inter fratres aliquos ordinis memorati. Nec scit nec credit ydolum uel ydola esse uel fuisse aliquo tempore in ipso ordine uel loco aut parte aliqua ordinis supradicti; nec uenerari putat ydolum nec custodiri ab aliquo fratre uel alio in ipso ordine, nec unquam usque nunc mentionem aliquam audiuit dici uel fieri [p. 506] de predictis; nec scit quod sit ydolum nec capud ydoli, nec putat quod in capitulis dicti ordinis temporibus antedictis fuerint tractata uel dicta que Domino nostro Ihesu Christo debeant displicere. Super aliis uero tam circumstantiis quam coherentibus ipsis articulis diligenter interrogatus, dixit se nescire plura, nec credere aliter quam superius est confessus. VII kalendas februarii, anno quo supra. XXIII. Frater Guillelmus de Sancto Ypolito dicte domus Mansi Dei ordinis dicti Templi, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia, super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est Christum Ihesum crucifixum uerum Deum esse, passum et mortuum fuisse in ligno sancte crucis pro redemptione humani generis, non pro culpis nec pro peccatis suis, sed pro nostris duntaxat, cum ipse peccatum non fecerit, nec dolus unquam fuerit in ore eius semper ueridico; se habere spem firmam habende saluationis per eum et per neminem alium; pro cuius honore ipse et reliqui fratres Templi portant signum uenerabilis crucis rubee in mantellis albis uel nigris, in figuram uel signum sacri sanguinis Ihesu Christi, cuius effusione ipse crucem suam sanctissimam insignauit; quam fratres dicti Templi ter in anno adorant reuerenter. Item confessus est quod, tempore sue recepcionis, tam preceptor Mansi Dei, qui ipsum in fratrem recepit ad ordinem dicti Templi, quam ipse receptus per eum, sese mutuo osculati fuerunt in ore tantum. Idem addidit se credere, et idem credit eciam de aliis suis confratribus, omnia sacramenta Ecclesie Dei uera esse et salutem humani generis contineri in illis, et esse fidem suam quod in ipsis sacramentis sit salus et liberacio peccatorum omnium fidelium sperantium in Domino Ihesu Christo. Adiciens quod nec Magister nec preceptores nec uisitatores [p. 507] ordinis Templi nec quisquam alius claues Ecclesie non habens, nisi sint fideles presbiteri et rite delibuti execucionem ordinis habentes a suo prelato, non possunt confitentes absoluere a peccatis. Que quidem absolucio cum spiritualis sit et animas liberat a peccatis, putat et credit quod a nemine possit fieri layco nisi a solo presbitero, ut predixit. Dixit tamen quod predicti magistri et preceptores et uisitatores interdum puniunt fratres criminosos et delinquentes penis corporalibus, uerberantes eosdem in corpore, et penas alias infligunt sicut in statutis ipsius ordinis designantur, et interdum gratiam faciunt sicut eis uidetur, et penas predictas uel prorsus relaxant uel mitigant sicut placet. Item confessus est quod, tempore sue recepcionis, fratres eiusdem ordinis promittunt recipienti eos se non deserturos ordinem Templi assumptum pro quouis alio ordine maiore uel leuiore, nisi facultas agendi hec a sibi superiore et licencia tribuatur. Dixit eciam quod statim recepti ad dictum ordinem pro professis habentur, et quod eorum recepcio ianuis clausis fit in capella et capitulo Mansi Dei, exclusis extraneis, et solis fratribus presentibus ordinis qui tunc adsunt; et hoc ideo fieri dixit de more et statutis dicti ordinis, quia in capitulis in quibus fratres recipiuntur multa fiunt et tractantur secreta que non licet aliis quam fratribus publicari. Ad XL-LXXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod ipse, et idem credit de aliis fratribus, portat cingulum de lino uel de canape super camisiam, ad designandum castitatem quam ipsi fratres in sua recepcione receptori promittunt seruare. Dixit tamen quod ipsis cordulis non cinguntur nec tanguntur ydola nec capita aliqua ydolorum, nec scit nec unquam audiuit fratrem aliquem qui talibus cordulis cinctus fuerit sic pollutis in ydolis et infectis. Item dixit quod ipse in nullis capitulis dicti ordinis unquam fuit nisi in solis capitulis domus Mansi Dei; que cum fiunt presentibus fratribus dicte domus, in capella eiusdem domus, clausis hostiis fiunt, [p. 508] exclusis reliquis qui non sunt fratres ordinis predicti. Nec unquam sciuit nec audiuit quod aliqua inibi fierent uel dicerentur, nisi illa que necessaria sunt ordini, secundum Dei beneplacitum et honorem, et que putat esse utilia et expedire animabus fratrum ordinis supradicti; et illa promittunt dicti fratres clausa et secreta tenere, nec super illis collationem habere, nisi inter eos fratres solos qui in ipsis capitulis affuerunt; et si quisquam secus faceret, pena certa statuta est contra eum ut se priuatum sentiat commodis dicte domus. Adiecit eciam se nescire nec unquam sciuisse quod in ordine Templi, nec in aliqua parte uel aliquo loco eius, fuerint errores de quibus tractatur in articulis prelibatis; et ideo presidentes ipsi ordini de negligentia corripiendi uel denunciandi Ecclesie Dei, uel de fratrum desistencia a dictis erroribus qui nunquam fuerunt in dicto ordine, prout credit, nequeunt aliqualiter reprehendi, nec dolus nec culpa aliqua dari eis iuste potuit, quia puniri uel reprehendi aut corrigi uel castigari non potuit quod non fuit. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod fratres qui in presencia sanctissimi domini nostri summi pontificis et dominorum cardinalium fratrum eius, predicta in articulis contenta asseruntur fuisse confessi, respondet et dicit se credere ipsos fratres in omnibus et per omnia falsa esse confessos et contra omnimodam ueritatem, salua semper excellencia societatis eiusdem domini nostri pape et dominorum cardinalium reuerencia et sacri consistorii sancte Sedis. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Arnaldus de Torrosella tunc preceptor dicte domus Mansi Dei, in festo Penthecostes proxime futuro erunt XV anni elapsi uel circa, recepit ipsum qui loquitur in fratrem dicti ordinis, in capella dicte domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Arº Rocha, Raymundo Sageti, Laurentio Regalis, Iacobo de Oleriis et pluribus aliis fratribus dicti ordinis. De modo autem sue recepcionis et coherentibus ei, dixit idem in effectu sicut frater Bartholomeus de Turre testis primus deposuit, et sicut in libro statutorum et regule ordinis Templi latius continetur. [p. 509] Qui quidem liber exhibitus est et traditus domino Elnensi episcopo, inquisitori huius inquisitionis, per dictum fratrem Bartholomeum, ut audiuit dici. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere predictos errores de quibus in articulis agitur unquam habuisse ortum uel inicium a quoque de fratribus ordinis memorati nec a quouis alio, nec scit nec credit ydolum uel ydola esse uel fuisse aliquo tempore in ipso ordine uel loco aut parte aliqua ordinis sepedicti; nec uenerari putat ydolum custodiri ab aliquo fratre uel alio in ipso ordine, nec usquam usque nec nunc mentionem aliquam audiuit dici uel fieri de predictis, nec scit quid sit ydolum nec capud ydoli, nec putat quod in capitulis dicti ordinis, temporibus anteactis, aliqua fuerint tractata uel dicta que Domino nostro Ihesu Christo debeant displicere. Super aliis uero tam circumstanciis quam coherentibus ipsis articulis diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quam superius est confessus. Anno et die quibus supra. XXIIII. Frater Symon de Elna ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XXXIX articulos inclusiue, negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Confessus tamen est quod in recepcione fratrum ad dictum ordinem nulla fiunt nec fieri precipiuntur nec docentur ab aliquo inhonesta facta uel dicta, sed solum Deo beneplacita et honesta. Dixit eciam quod sacramentum altaris et omnia alia ecclesiastica sacramenta credunt dicti fratres et ipse qui loquitur, sicut fideles et catholici Christiani, prout ipse scit de se, et de aliis confratribus ipsius ordinis idem credit. Credunt eciam Christum Dominum Ihesum Deum esse unicum redemptorem et saluatorem omnium sperantium in se, [p. 510] et eius crucem adhorant singulis annis ter ueneratione et deuotione humili et deuota, nudis pedibus, in die Veneris sancta, cultellis et cofis capitum depositis, exclusa omni irreuerencia et immundicia de quibus in articulis mentio fit expressa. Adiecit eciam quod, tempore receptionum fratrum ad dictum ordinem, tam recipiens quam recepti uicissim sese deosculantur in ore tantum, abiectis ceteris deosculationibus turpibus et nefandis. Ad osculum autem oris admittuntur dicti fratres nouiter recepti per fratres alios circumstantes et per recipientes eciam, ut inter se mutuam habeant caritatem, et ut semper fraterna dilectione utantur. Item dixit se non recordari an promittant simpliciter uel iurent se non relicturos susceptum ordinem Templi; sed bene scit quod statim cum recepti sunt ad illum pro professis habentur. Dicte autem recepciones fratrum fiunt in capella domus Mansi Dei, clausis ianuis capelle ipsius, et exclusis omnibus aliis preter fratres. Nec unquam interfuit in aliorum locorum capitulis, nisi in solis capitulis dicte domus Mansi Dei. Ad XL-LXXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; excepto quod confessus est quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis portant cordulas de lino uel de canape super camisias de die et de nocte continue, ad restringendam lasciuiam carnis et in signum castitatis seruande quam in assumptione sui ordinis promiserunt, non tactas tamen in ydolis uel capitibus ydolorum; quod nescit nec unquam audiuit mentionem fieri usquam nunc de eisdem; nec scitur, prout ipse credit, per aliquem fratrem dicti ordinis quid sit ydolum in ordine uel in aliqua parte ipsius. Nec unquam ad certam longitudinem uel mensuram recipiunt cordulas quibus renes eorum cingunt, sed eas portant et assumunt sicut placet eisdem. Item confessus est quod modum sue recepcionis ipsi fratres nec alia que fiunt in eorum capitulis audent alicui reuelare, nec loqui eciam de hiis qui ibi fiunt cum fratribus aliis dicti ordinis, nisi duntaxat cum illis qui in ipsis capitulis affuerunt. De erroribus autem et de eorum correctionibus, necnon de eis [p. 511] non notificatis uel insinuatis Ecclesie, de quibus agitur in articulis prelibatis, respondit et dixit se nec scisse nec unquam mentionem fieri audisse in domo Mansi Dei, in qua a tempore recepcionis sue citra ad dictum ordinem moram traxit; nec putat nec credit opus fuisse uel locum dictis correctioni, insinuationi et emendationi de quibus agitur, cum, sicut credit, nunquam fuerint dicta nefanda crimina nec errores in ordine, nec in domo Mansi Dei ipsius Templi, nec apud fratres aliquos, sicut spes sua est et sic credit. Ad id autem quod dicitur multos ex fratribus dicti ordinis, tam in iudicio quam extra, quam coram solempnibus personis confessos esse errores de quibus agitur in articulis, respondit et dixit se non credere ipsos fratres nec eorum aliquos confessionem de predictis erroribus ueram confessionem fecisse, sed falsam penitus, sicut credit; cum in nulla parte ordine Templi commissa uel audita fuerint, prout credit, dicta nefanda crimina contenta in eis. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit et dixit quod fratres dicti Templi qui dictos errores et crimina in presentia sanctissimi patris et domini nostri pape, et coram dominis reuerendis cardinalibus et in eorum consistorio, sunt confessi, cuiuscumque condicionis uel status predicti confitentes existant, se credere dictos confitentes contra ueritatem falsitatem dixisse et ueritatem penitus tacuisse; cum, sicut credit, in dicto ordine Templi uel in aliqua parte eius nec dicta unquam fuerint uel commissa nec audita sic nefanda crimina ut illa sunt, sicut credit; et ideo mentitos dictos fratres esse credit in capud suum, salua semper sanctitate et excellentia Sedis apostolice et honore. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Raymundus de Baco tunc preceptor dicte domus Mansi Dei recepit ipsum in fratrem dicti ordinis, circa festum Omnium Sanctorum proxime uenturum erunt XXXVII anni elapsi uel circa, in capella dicte domus, presentibus et ibidem astantibus Arº Rocha, Raymundo de Cirritania, G. Vinea, Petro de Villanoua et pluribus aliis fratribus dicti ordinis iam defunctis. De modo autem sue recepcionis et contingentibus eam, dixit idem [p. 512] in effectu ut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, dixit et deposuit supra in eodem articulo, et sicut de dicto modo recipiendorum fratrum ad dictum ordinem agitur et tractatur in libro statutorum et regule ordinis dicti Templi. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, dixit se nichil scire de contentis in eisdem. Super aliis uero tam circumstantiis quam coherentibus ipsis articulis diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quam superius est confessus. Anno et die quibus supra. XXV. Frater Iacobus Mascaroni ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei, testis iuratus ad sancta Dei Euangelia super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in uulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum, II-XLV articulos inclusiue, dixit se nec scire nec credere contenta in illis nec aliqua de eisdem; saluo quod in recepcionibus fratrum ad ordinem Templi fiunt deosculationes fratrum recipientium et receptorum ad dictum ordinem in ore tantum, secundum morem et statuta dicti ordinis, in signum fraterne dilectionis in Domino et mutue caritatis. Addidit quoque quod fratres, statim cum recepti sunt ad dictum ordinem, sunt professi; promittentes simpliciter, non iurantes quod susceptum ordinem Templi pro quouis alio fortiori uel leuiori non relinquent; possent tamen si uellent, obtenta licencia superioris, cui esset facultas libera concedendi. Addidit eciam quod ad dictum ordinem Templi fit recepcio fratrum in ecclesiis seu capellis domorum dicti ordinis, clausis ianuis capellarum, et exclusis omnibus preter fratres ordinis antedicti. Interrogatus quare clauduntur ianue capelle in qua fratres ad ordinem predictum recipiendi sunt, dixit quod sic se habent consuetudines et statuta ordinis dicti Templi. Ad XLVI-LXXXII articulos inclusiue, diligenter et sigillatim [p. 513] interrogatus, respondens negauit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens se nec scire nec credere que dicuntur in illis, eo saluo quod scit quod fratres dicti ordinis, ex quo sunt recepti ad illum, tenentur et debent portare singuli singulas cordulas de lino uel de canape seu de lana supra camisias suas, ad restringenda carnis uicia, et in signum honestatis et castitatis promisse a se. Addidit tamen quod nusquam cum predictis cordulis capita uel ydola cinguntur uel tanguntur, nec eis iniungitur, prout credit, quod certe longitudinis debeant esse dicte cordule, quibus omni tempore debent esse precincti et cum eis dormire, sed fratrum quisque sibi eas assumit breues uel longas, sicut placet, et cum eas contingit rumpi uetustate uel alio quouis modo, recipiunt alias sicut uolunt. Adiecit eciam quod fratres dicti ordinis, omni cessante prohibicione, sua confitentur peccata non fratribus nec magistris nec preceptoribus laycis, sed fratribus capellanis et presbiteris eiusdem ordinis, si eis uolentibus confiteri adsit facultas libera adeundi eosdem presbiteros, uel si malint, licenter fratribus Predicatoribus uel Minoribus aut aliis religionis approbate, aut secularibus presbiteris execucionem ordinis habentibus, possunt sua confiteri peccata et penitencias salutares ab eis recipere pro peccatis. Ad illud autem quod in articulis dicitur de correctione et nunciatione non facta Ecclesie per superiores ipsius ordinis, et de uiciis et criminibus ac erroribus non correctis et a fratribus dicti ordinis dimissis, respondens dixit se nusquam in dicto ordine audisse mentionem fieri predictorum, nec scit nec credit quod in ipso ordine nec in aliqua parte eius uicia, errores et crimina de quibus agitur in articulis, habuerint ortum nec initium, nec unquam in ordine predicto audita fuerint nec eciam acceptata. Quamobrem nec correctione nec emendatione nec significatione facienda Ecclesie eguerunt, quia non potuit nunciari Ecclesie uel corrigi quod non fuit, ut credit. Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusiue, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit quod predicti qui in [p. 514] articulis fratres asseruntur fuisse dicti ordinis Templi, cuiuscumque conditionis illi fuerint qui confessi sunt errores, crimina et uicia in articulis nominata, dicit illos non fuisse fratres Templi, sed diabolos in pelle hominum incarnatos; eo quod falsitatem in omnibus et per omnia dixerunt et confessi sunt, ueritate prorsus exclusa, sicut ipse qui loquitur firmiter sperat et credit, salua semper sanctitate et excellentia sanctissimi domini nostri pape et eius sacri consistorii, quorum honori nullatenus intendit detrahere, licet dixit dictos fratres confitentes falsitatem dixisse in suis confessionibus et ueritatem per omnia tacuisse, ut credit. Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod frater Raymundus de Baco tunc preceptor dicte domus Mansi Dei recepit ipsum fratrem qui loquitur in fratrem dicti ordinis, die Dominica prima post festum sancti Andree proxime preteriti fuerunt XXX anni elapsi uel circa, in capella dicte domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Iacobo de Oleriis, Petro de Camporotundo, et Iordano de Pulcrouisu, et pluribus aliis fratribus dicti ordinis. De modo autem sue recepcionis, et contingentibus eandem, dixit idem in effectu sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, dixit et deposuit in hoc eodem articulo. Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nichil scire de contentis in eis. Super aliis uero tam circumstanciis quam coherentibus ipsis articulis diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quod superius est confessus. Explicit inquisitio per nos Elnensem episcopum cepta contra predictos fratres milicie Templi, ex commissione nobis facta per Sedem apostolicam, super articulis a dicta Sede nobis transmissis et a reuerendo in Christo patre et domino Egidio sancte Narbonnensis ecclesie archiepiscopo, qui auctoritate sacrosancte Sedis predicte litteratorie inquisitionem hanc per nos precepit fieri, prout de hiis ex preambulis et litteris ac documentis aliis extra precedentem inquestam [p. 515] uacantibus plene patet. Unde ad eternam memoriam premissorum, prelibatam inquestam manu publica triplici tabellionum publicorum scriptam, et diligenter per dictos tabelliones examinatam et compertam, ut ab eis didicimus per omnia ueraciter conuenire, subscriptam eciam ab eorum singulis, ut moris apud eos est, et signis solitis subsignatam, necnon a collegis seu nostris coinquisitoribus Elnensis ecclesie uiris uenerabilibus archidiacono et sacrista, ceterisque uiris religiosis de quibus in precedentibus agitur accersitis, eorumdem collegarum sigillis et nostro cereis et pendentibus, licet diebus et loco diuersis, nos tamen apud Elnam, in domo nostra episcopali, anno Domini millesimo trecentesimo decimo, II kalendas septembris, fecimus communiri. Ego uero Petrus Gayraudi clericus et notarius publicus reuerendi in Christo patris domini episcopi supradicti, predictis omnibus et singulis interfui, et ea omnia manu propria scripsi, et in formam publicam redegi, et signo meo consueto signaui. (L. S.) Ego Petrus Raynaudi clericus, notarius ad predicta per reuerendum dominum Elnensem episcopum predictum constitutus, huic presenti inquisicioni presens fui, et dicto mandato ipsius domini episcopi subscripsi, et hoc signum feci. (L. S.) Ego Iohannes de Villaclara notarius ad predicta per reuerendum dominum Elnensem episcopum predictum constitutus, huic presenti inquisicioni presens interfui, et de mandato ipsius domini episcopi subscripsi, et meo publico et solito subsignaui signo. (L. S.) FIN DU TOME SECOND.