[5,0] Liber quintus. Statius Abascanto suo salutem. Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars, et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. uxorem enim uiuam amare uoluptas est, defunctam religio. ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. amauit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. praeterea latus omne diuinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. sed quamuis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum inuenisse materiam. [5,1] I. Epicedion in Priscillam. Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras aut ebur impressis aurumue animare figuris, hinc, Priscilla, tuo solacia grata marito conciperem. namque egregia pietate meretur 5 ut uel Apelleo uultus signata colore, Phidiaca uel nata manu reddare dolenti. sic auferre rogis umbram conatur, et ingens certamen cum Morte gerit, curasque fatigat artificum inque omni te quaerit amare metallo. 10 sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat. nos tibi, laudati iuuenis rarissima coniunx, longa nec obscurum finem latura perenni temptamus dare iusta lyra, modo dexter Apollo quique uenit iuncto mihi semper Apolline Caesar 15 annuat: haut alio melius condere sepulcro. Sera quidem tanto struitur medicina dolori, altera cum uolucris Phoebi rota torqueat annum; sed cum plaga recens et adhuc in uulnere primo nigra domus questu, miseram qua accessus ad aurem 20 coniugis orbati? tunc flere et scindere uestes et famulos lassare greges et uincere planctus Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis caelicolas solamen erat. licet ipse leuandos ad gemitus siluis comitatus et amnibus Orpheus 25 afforet atque omnis pariter matertera uatem, omnis Apollineus tegeret Bacchique sacerdos: nil cantus, nil fila deis pallentis Auerni Eumenidumque audita comis mulcere ualerent: tantus in attonito regnabat pectore luctus. 30 nunc etiam ad planctus refugit iam plana cicatrix dum canimus, grauibusque oculis uxorius instat imber. habentne pios etiamnum haec lumina fletus? mira fides! citius genetrix Sipylea feretur exhausisse genas, citius Tithonida maesti 35 deficient rores aut exsatiata fatiscet mater Achilleis hiemes adfrangere bustis. macte animi! notat ista deus qui flectit habenas orbis et humanos propior Ioue digerit actus, maerentemque uidet; lectique arcana ministri 40 hinc etiam documenta capit, quod diligis umbram et colis exsequias. hic est castissimus ardor, hic amor a domino meritus censore probari. Nec mirum, si uos collato pectore mixtos iunxit inabrupta concordia longa catena. 45 illa quidem nuptumque prior taedasque marito passa alio, sed te ceu uirginitate iugatum uisceribus totis animaque amplexa fouebat; qualiter aequaeuo sociatam palmite uitem ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur 50 autumnum et caris gaudet redimita racemis. laudantur proauis seu pulchrae munere formae, quae morum caruere bonis falsaeque potentes laudis egent uerae: tibi quamquam et origo niteret et felix species multumque optanda maritis, 55 ex te maior honos, unum nouisse cubile, unum secretis agitare sub ossibus ignem. illum nec Phrygius uitiasset raptor amorem Dulichiiue proci nec qui fraternus adulter casta Mycenaeo conubia polluit auro. 60 si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae Indorumque dares Serumque Arabumque potentes diuitias, mallet cum paupertate pudica intemerata mori uitamque rependere famae. nec frons triste rigens nimiusque in moribus horror, 65 sed simplex hilarisque fides et mixta pudori gratia. quod si anceps metus ad maiora uocasset, illa uel armiferas pro coniuge laeta cateruas fulmineosque ignes mediique pericula ponti exciperet. melius, quod non aduersa probarunt 70 quae tibi cura tori, quantus pro coniuge pallor. sed meliore uia dextros tua uota marito promeruere deos, dum nocte dieque fatigas numina, dum cunctis supplex aduolueris aris et mitem genium domini praesentis adoras. 75 Audita es, uenitque gradu Fortuna benigno. uidit quippe pii iuuenis nauamque quietem intactamque fidem succinctaque pectora curis et uigiles sensus et digna euoluere tantas sobria corda uices, uidit, qui cuncta suorum 80 nouit et inspectis ambit latus omne ministris. nec mirum: uidet ille ortus obitusque, quid auster, quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque consilia atque ipsam mentem probat. ille iubatis molem immensam umeris et uix tractabile pensum 85 imposuit (nec enim numerosior altera sacra cura domo), magnum late dimittere in orbem Romulei mandata ducis, uiresque modosque imperii tractare manu; quae laurus ab arcto, quid uagus Euphrates, quid ripa binominis Histri, 90 quid Rheni uexilla ferant: quantum ultimus orbis cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle; (omnia nam laetas pila attollentia frondes, nullaque famosa signatur lancea penna); praeterea, fidos dominus si diuidat enses, 95 pandere quis centum ualeat frenare, maniplos inter missus eques, quis praecepisse cohorti, quem deceat clari praestantior ordo tribuni, quisnam frenigerae signum dare dignior alae; mille etiam praenosse uices, an merserit agros 100 Nilus, an imbrifero Libye sudauerit austro: cunctaque si numerem, non plura interprete uirga nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris, quaeque cadit liquidas Iunonia uirgo per auras et picturato pluuium ligat aëra gyro, 105 quaeque tuas laurus uolucri, Germanice, cursu Fama uehit praegressa diem tardumque sub astris Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo. Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno aspexere die, cum primum ingentibus actis 110 admotus coniunx! uicisti gaudia †cene ipsius, effuso dum pectore prona sacratos ante pedes auide domini tam magna merentis uolueris. Aonio non sic in uertice gaudet, quam pater arcani praefecit hiatibus antri 115 Delius, aut primi cui ius uenerabile thyrsi Bacchus et attonitae tribuit uexilla cateruae. nec tamen hic mutata quies probitasue secundis intumuit: tenor idem animo moresque modesti fortuna crescente manent. fouet anxia curas 120 coniugis hortaturque simul flectitque labores. ipsa dapes modicas et sobria pocula tradit, exemplumque ad erile monet; uelut Apula coniunx agricolae parci uel sole infecta Sabino, quae uidet emeriti iam prospectantibus astris 125 tempus adesse uiri, propere mensasque torosque instruit expectatque sonum redeuntis aratri. parua loquor. tecum gelidas comes illa per arctos Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni frigora, tecum omnes animo durata per aestus 130 et, si castra darent, uellet gestare pharetras, uellet Amazonia latus intercludere pelta; dum te puluerea bellorum nube uideret Caesarei prope fulmen equi diuinaque tela uibrantem et magnae sparsum sudoribus hastae. 135 Hactenus alma chelys. tempus nunc ponere frondes, Phoebe, tuas maestaque comam damnare cupresso. Quisnam impacata consanguinitate ligauit Fortunam Inuidiamque deus? quis iussit iniquas aeternum bellare deas? nullamne notauit 140 illa domum, toruo quam non haec lumine figat protinus et saeua proturbet gaudia dextra? florebant hilares inconcussique penates: nil maestum. quid enim, quamuis infida leuisque, Caesare tam dextro posset Fortuna timeri? 145 inuenere uiam liuentia Fata, piumque intrauit uis saeua larem. sic plena maligno adflantur uineta noto, sic alta senescit imbre seges nimio, rapidae sic obuia puppi inuidet et uelis adnubilat aura secundis. 150 carpitur eximium fato Priscilla decorem; qualiter alta comam siluarum gloria pinus seu Iouis igne malo seu iam radice soluta deficit et nulli spoliata remurmurat aurae. quid probitas aut casta fides, quid numina prosunt 155 culta deum? furuae miseram circum undique leti uallauere plagae, tenduntur dura sororum licia et exacti superest pars ultima fili. nil famuli coetus, nil ars operosa medentum auxiliata malis; comites tamen undique ficto 160 spem simulant uultu, flentem notat illa maritum. ille modo infernae nequiquam flumina Lethes incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris inlacrimat signatque fores et pectore terget limina; nunc magni uocat exorabile numen 165 Caesaris. heu durus fati tenor! estne quod illi non liceat? quantae poterant mortalibus annis accessisse morae si tu, pater, omne teneres arbitrium? caeco gemeret Mors clusa barathro longius, et uacuae posuissent stamina Parcae. 170 Iamque cadunt uultus oculisque nouissimus error optunsaeque aures, nisi cum uox sola mariti noscitur; illum unum media de morte reuersa mens uidet, illum aegris circumdat fortiter ulnis immotas obuersa genas, nec sole supremo 175 lumina sed dulci mauult satiare marito. tum sic unanimum moriens solatur amantem: "pars animae uictura meae, cui linquere possim o utinam, quos dura mihi rapit Atropos annos: parce precor lacrimis, saeuo ne concute planctu 180 pectora, nec crucia fugientem coniugis umbram. linquo equidem thalamos, saluo tamen ordine, maestos quod prior: exegi longa potiora senecta tempora. uidi omni pridem te flore nitentem, uidi altae propius propiusque accedere dextrae. 185 non in te Fatis, non iam caelestibus ullis arbitrium: mecum ista fero. tu limite coepto tende libens sacrumque latus geniumque potentem inrequietus ama. nunc, quod cupis ipse iuberi, da Capitolinis aeternum sedibus aurum, 190 quo niteat sacri centeno pondere uultus Caesaris et propriae signet cultricis amorem. sic ego nec Furias nec deteriora uidebo Tartara et Elysias felix admittar in oras." Haec dicit labens sociosque amplectitur artus 195 haerentemque animam non tristis in ora mariti transtulit et cara pressit sua lumina dextra. At iuuenis magno flammatus pectora luctu nunc implet saeuo uiduos clamore penates, nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit 200 in loca (uix retinent comites), nunc ore ligato incubat amissae mersumque in corde dolorem saeuus agit, qualis conspecta coniuge segnis Odrysius uates positis ad Strymona plectris obstupuit tristemque rogum sine carmine fleuit. 205 ille etiam erecte rupisset tempora uitae, ne tu Tartareum chaos incomitata subires, set prohibet mens fida ducis mirandaque sacris imperiis et maior amor. Quis carmine digno exsequias et dona malae feralia pompae 210 perlegat? omne illic stipatum examine longo uer Arabum Cilicumque fluit floresque Sabaei Indorumque arsura seges praereptaque templis tura, Palaestini simul Hebraeique liquores Coryciaeque comae Cinyreaque germina; et altis 215 ipsa toris Serum Tyrioque umbrata recumbit tegmine. sed toto spectatur in agmine coniunx solus; in hunc magnae flectuntur lumina Romae ceu iuuenes natos suprema ad busta ferentem: is dolor in uultu, tantum crinesque genaeque 220 noctis habent. illam tranquillo fine solutam felicemque uocant; lacrimas fudere marito. Est locus ante urbem qua primum nascitur ingens Appia, quaque Italo gemitus Almone Cybebe ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnis. 225 hic te Sidonio uelatam molliter ostro eximius coniunx (nec enim fumantia busta clamoremque rogi potuit perferre) beato composuit, Priscilla, toro. nil longior aetas carpere, nil aeui poterunt uitiare labores: 230 sic cautum membris; tantas uenerabile marmor spirat opes. mox in uarias mutata nouaris effigies: hoc aere Ceres, hoc lucida Gnosis, illo Maia tholo, Venus hoc non improba saxo. accipiunt uultus haud indignata decoros 235 numina: circumstant famuli consuetaque turba obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur assiduae. domus ista, domus! quis triste sepulcrum dixerit? hac merito uisa pietate mariti protinus exclames: "est hic, agnosco, minister 240 illius, aeternae modo qui sacraria genti condidit inque alio posuit sua sidera caelo." sic, ubi magna nouum Phario de litore puppis soluit iter iamque innumeros utrimque rudentes lataque ueliferi porrexit brachia mali 245 inuasitque uias, in eodem angusta phaselos aequore et immensi partem sibi uindicat austri. Quid nunc immodicos, iuuenum lectissime, fletus corde foues longumque uetas exire dolorem? nempe times ne Cerbereos Priscilla tremescat 250 latratus? tacet ille piis; ne tardior adsit nauita proturbetque uadis? uehit ille merentes protinus et manes placidus locat hospite cumba. praeterea, si quando pio laudata marito umbra uenit, iubet ire faces Prosperina laetas 255 egressasque sacris ueteres heroidas antris lumine purpureo tristes laxare tenebras sertaque et Elysios animae praesternere flores. sic manes Priscilla subit; ibi supplice dextra pro te Fata rogat, reges tibi tristis Auerni 260 placat, ut expletis humani finibus aeui pacantem terras dominum iuuenemque relinquas ipse senex. certae iurant in uota sorores. [5,2] II. Laudes Crispini Vetti Bolani filii. Rura meus Tyrrhena petit saltusque Tagetis Crispinus; nec longa mora est aut auia tellus; et mea secreto uelluntur pectora morsu, udaque turgentes impellunt lumina guttas, 5 ceu super Aegaeas hiemes abeuntis amici uela sequar spectemque ratem iam fessus ab altis rupibus atque oculos longo querar aere uinci. Quid? si militiae iam te, puer inclite, primae clara rudimenta et castrorum dulce uocaret 10 auspicium, quanto manarent gaudia fletu quosue darem amplexus! etiamne optanda propinqui tristia, ut octonos bis iam tibi circuit orbes uita? sed angustis animus robustior annis succumbitque oneri, et mentem sua non capit aetas. 15 nec mirum: non te series inhonora parentum obscurum proauis et priscae lucis egentem plebeia de stirpe tulit; non sanguine cretus turmali trabeaque recens et paupere clauo augustam sedem et Latii penetrale senatus 20 aduena pulsasti, sed praecedente tuorum agmine. Romulei qualis per iugera circi cum pulcher uisu titulis generosus auitis exspectatur equus cuius de stemmate longo felix demeritos habet admissura parentes, 25 illum omnes acuunt plausus, illum ipse uolantem puluis et incuruae gaudent agnoscere metae: sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit, primaque patricia clausit uestigia luna. mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem 30 agnouere umeri. sed enim tibi magna parabat ad titulos exempla pater. quippe ille iuuentam protinus ingrediens pharetratum inuasit Araxen belliger indocilemque fero seruire Neroni Armeniam. rigidi summam Mauortis agebat 35 Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum ille quoque egregiis multum miratus in armis Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus credere partirique metus, quod tempus amicum fraudibus, exerto quaenam bona tempora bello, 40 quae suspecta fides aut quae fuga uera ferocis Armenii. Bolanus iter praenosse timendum, Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris, metiri Bolanus agros, aperire malignas torrentum nemorumque moras tantamque uerendi 45 mentem implere ducis iussisque ingentibus unus sufficere. ipsa uirum norat iam barbara tellus, ille secundus apex bellorum et proxima cassis. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea uiderent arma Cleonaeusque acies impelleret arcus, 50 pugnante Alcide tamen et Telamona timebant. disce, puer, (nec enim externo monitore petendus uirtutis tibi pulcher amor: cognata ministret laus animos. aliis Decii reducesque Camilli monstrentur), tu disce patrem, quantusque negantem 55 fluctibus occiduis fesso usque Hyperione Thylen intrarit mandata gerens quantusque potentis mille urbes Asiae sortito rexerit anno, imperium mulcente toga. bibe talia pronis auribus, haec certent tibi conciliare propinqui, 60 haec iterent comites praecepta senesque paterni. Iamque alio moliris iter nec deside passu ire paras. nondum ualidae tibi signa iuuentae inrepsere genis, et adhuc tenor integer aeui. nec genitor iuxta; fatis namque haustus iniquis 65 occidit et geminam prolem sine praeside linquens; nec saltem teneris ostrum puerile lacertis exuit albentique umeros induxit amictu. quem non corrupit pubes effrena nouaeque libertas properata togae? ceu nescia falcis 70 silua comas tollit fructumque exspirat in umbras. at tibi Pieriae tenero sub pectore curae et pudor et docti legem sibi dicere mores; tunc hilaris probitas et frons tranquilla, nitorque luxuriae confine tenens, pietasque per omnes 75 dispensata modos; aequaeuo cedere fratri mirarique patrem miseraeque ignoscere matri admonuit fortuna domus. tibine illa nefanda pocula letalesque manu componere sucos eualuit, qui uoce potes praeuertere morsus 80 serpentum atque omnis uultu placare nouercas? infestare libet manes meritoque precatu pacem auferre rogis; sed te, puer optime, cerno flectentem iustis et talia dicta parantem: "parce precor cineri: fatum illud et ira nocentum 85 Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis pectora sero uidet nec primo in limine sistit conatus scelerum atque animos infanda parantes. excidat illa dies aeuo nec postera credant saecula. nos certe taceamus et obruta multa 90 nocte tegi propriae patiamur crimina gentis. exegit poenas, hominum cui cura suorum, quo Pietas auctore redit terrasque reuisit, quem timet omne nefas. satis haec lacrimandaque nobis ultio. quin saeuas utinam exorare liceret 95 Eumenidas timidaeque auertere Cerberon umbrae immemoremque tuis citius dare manibus amnem." Macte animo, iuuenis! sed crescunt crimina matris. nec tantum pietas, sed protinus ardua uirtus affectata tibi. nuper cum forte sodalis 100 immeritae falso palleret crimine famae erigeretque forum succinctaque iudice multo surgeret et castum uibraret Iulia fulmen, tu, quamquam non ante forum legesque seueras passus sed tacita studiorum occultus in umbra, 105 defensare metus aduersaque tela subisti pellere, inermis adhuc et tiro, pauentis amici. haud umquam tales aspexit Romulus annos Dardaniusque senex medii bellare togata strage fori. stupuere patres temptamina tanta 110 conatusque tuos, nec te reus ipse timebat. par uigor et membris, promptaeque ad fortia uires sufficiunt animo atque ingentia iussa sequuntur. ipse ego te nuper Tiberino in litore uidi qua Tyrrhena uadis Laurentibus aestuat unda, 115 tendentem cursus uexantemque ilia nuda calce ferocis equi, uultu dextraque minacem: si qua fides dictis, stupui armatumque putaui. Gaetulo sic pulcher equo Troianaque quassans tela nouercales ibat uenator in agros 120 Ascanius miseramque patri flagrabat Elissam; Troilus haut aliter gyro leuiore minantes eludebat equos, aut quem de turribus altis Arcadas Ogygio uersantem in puluere metas spectabant Tyriae non toruo lumine matres. 125 ergo age (nam magni ducis indulgentia pulsat certaque dat uotis hilaris uestigia frater), surge animo, et fortes castrorum concipe curas. monstrabunt acies Mauors Actaeaque uirgo, flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus, 130 qui tibi iam tenero permisit plaudere collo nubigenas clipeos intactaque caedibus arma. Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem? Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis flumina, an aestiferis Libyae sudabis in aruis? 135 an iuga Pannoniae mutatoresque domorum Sauromatas quaties? an te septenus habebit Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce? an Solymum cinerem palmetaque capta subibis non sibi felices siluas ponentis Idymes? 140 quod si te magno tellus frenata parenti accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes, quanta Caledonios attollet gloria campos, cum tibi longaeuus referet trucis incola terrae: "hic suetus dare iura parens, hoc cespite turmas 145 adfari; uicis speculas castellaque – longe aspicis? – ille dedit cinxitque haec moenia fossa; belligeris haec dona deis, haec tela dicauit (cernis adhuc titulos); hunc ipse uocantibus armis induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno," 150 qualiter in Teucros uictricia bella paranti ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem. Felix qui uiridi fidens, Optate, iuuenta durabis quascumque uias uallumque subibis, forsan et ipse latus (sic numina principis adsint) 155 cinctus et unanimi comes indefessus amici, quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit bella Menoetiades. quippe haec concordia uobis, hic amor est; duretque, precor! nos fortior aetas iam fugit; hinc uotis animum precibusque iuuabo, 160 et mihi. sed questus solitos si forte ciebo et mea Romulei uenient ad carmina patres, tu deeris, Crispine, mihi, cuneosque per omnes te meus absentem circumspectabit Achilles. sed uenies melior (uatum non irrita currunt 165 omina); quique aquilas tibi nunc et castra recludit, idem omnes perferre gradus cingique superbis fascibus et patrias dabit insedisse curules. Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae, unde suae iuxta prospectat moenia Romae 170 proximus ille deus, fama uelocior intrat nuntius atque tuos implet, Crispine, penates? dicebam certe: uatum non irrita currunt auguria. en, ingens reserat tibi limen honorum Caesar et Ausonii committit munia ferri. 175 uade, puer, tantisque enixus suffice donis, felix qui magno iam nunc sub praeside iuras cuique sacer primum tradit Germanicus ensem! non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse Bellipotens aquilas toruaque induceret ora 180 casside. uade alacer maioraque disce mereri! [5,3] III. Epicedion in patrem suum. Ipse malas uires et lamentabile carmen Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae da, genitor praedocte, lyrae. neque enim antra moueri Delia nec solitam fas est impellere Cirrham 5 te sine. Corycia quicquid modo Phoebus in umbra, quicquid ab Ismariis monstrarat collibus Euhan, dedidici. fugere meos Parnasia crines uellera, funestamque hederis inrepere taxum extimui trepidamque (nefas!) arescere laurum. 10 certe ego, magnanimum qui facta attollere regum ibam altum spirans Martemque aequare canendo. quis sterili mea corda situ, quis Apolline merso frigida damnatae praeduxit nubila menti? stant circum attonitae uatem et nil dulce sonantem 15 nec digitis nec uoce, deae. dux ipsa silenti fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum astitit, Hebre, tibi cernens iam surda ferarum agmina et immotos sublato carmine lucos. At tu, seu membris emissus in ardua tendens 20 fulgentisque plagas rerumque elementa recenses, quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem, quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem causa queat, notique modos extendis Arati; seu tu Lethaei secreto in gramine campi 25 concilia heroum iuxta manesque beatos, Maeonium Ascraeumque senem non segnior umbra accolis alternumque sonas et carmina misces: da uocem magno, pater, ingeniumque dolori. nam me ter relegens caelo terque ora retexens 30 luna uidet residem nullaque Heliconide tristes solantem curas: tuus ut mihi uultibus ignis inrubuit cineremque oculis umentibus hausi, uilis honos studiis. uix haec in munera soluo primum animum tacitisque situm depellere curis 35 nunc etiam labente manu nec lumine sicco ordior adclinis tumulo quo molle quiescis iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata stellatus Latiis ingessit montibus Albam Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos 40 odit et infaustae regnum dotale nouercae. hic ego te (nam Sicanii non mitius halat aura croci; dites nec si tibi rara Sabaei cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas inferni cum laude laci) sed carmine plango 45 Pierio; sume et gemitus et uulnera nati et lacrimas, rari quas umquam habuere parentes. atque utinam fortuna mihi dare manibus aras, par templis opus, aeriamque educere molem, Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa 50 Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco! illic et Siculi superassem dona sepulcri et Nemees lucum et Pelopis sollemnia trunci. illic Oebalio non finderet aëra disco Graiorum uis nuda uirum, non arua rigaret 55 sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa; sed Phoebi simplex chorus, et frondentia uatum praemia laudato, genitor, tibi rite ligarem. ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos, praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni 60 ore nec Orpheae quirent auertere leges. atque tibi moresque tuos et facta canentem fors et magniloquo non posthabuisset Homero, tenderet et toruo pietas aequare Maroni. Cur magis incessat superos et aena sororum 65 stamina, quae tepido genetrix super aggere nati orba sedet, uel quae primaeui coniugis ignem aspicit obstantesque manus turbamque tenentem uincit in ardentem, liceat, moritura maritum? maior ab his forsan superos et Tartara pulsem 70 inuidia, externis etiam miserabile uisu funus eat; sed nec modo se Natura dolenti nec Pietas iniusta dedit: mihi limine primo fatorum et uiridi, genitor, ceu raptus ab aeuo Tartara dura subis. nec enim Marathonia uirgo 75 parcius extinctum saeuorum crimine agrestum fleuerit Icarium, Phrygia quam turre cadentem Astyanacta parens. laqueo quin illa supremo inclusit gemitus: at te post funera magni Hectoris Haemonio pudor est seruisse marito. 80 Non ego, quas fati certus sibi morte canora inferias praemittit olor nec rupe quod atra Tyrrhenae uolucres nautis praedulce minantur, in patrios adhibebo rogos; non murmure trunco quod gemit et durae queritur Philomela sorori: 85 nota nimis uati. quis non in funere cunctos Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit et Phrygium silicem, atque ausum contraria Phoebo carmina nec fida gauisam Pallada buxo? te Pietas oblita uirum reuocataque caelo 90 Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere campos et quibus Arcadia carmen testudine mensis cydalibem nomenque fuit, quosque orbe sub omni 95 ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos auersaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciua uires tenuare Thalia dulce uel heroos gressu truncare tenores. 100 omnia namque animo complexus et omnibus auctor, qua fandi uis lata patet, siue orsa libebat Aoniis uincire modis seu uoce soluta spargere et effreno nimbos aequare profatu. Exsere semirutos subito de puluere uultus, 105 Parthenope, crinemque adflato monte sepultum pone super tumulos et magni funus alumni, quo non Monychiae quicquam praestantius arces doctaque Cyrene Sparteue animosa creauit. si tu stirpe uacans famaeque obscura iaceres 110 nil gentile tenens, illo te ciue probabas Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci. illa tuis totiens praestant se tempora sertis cum stata laudato caneret quinquennia uersu ora supergressus regis Pylii oraque regis 115 Dulichii speciemque, comam subnexus utroque. non tibi deformes obscuri sanguinis ortus nec sine luce genus, quamquam fortuna parentum artior expensis. etenim te diuite ritu ponere purpureos Infantia legit amictus 120 stirpis honore datos et nobile pectoris aurum. protinus exorto dextrum risere sorores Aonides, puerique chelyn summisit et ora imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo. nec simplex patriae decus, et natalis origo 125 pendet ab ambiguo geminae certamine terrae. te de gente suum Latiis ascita colonis Graia refert Hyele, graius qua puppe magister excidit et mediis miser euigilauit in undis; maior at inde suum longo probat ordine uitae {Parthenope} - - - 130 Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille uerus, alit uictos immanis gloria falsi. atque ibi dum profers annos uitamque salutas, protinus ad patrii raperis certamina lustri 135 uix implenda uiris, laudum festinus et audax ingenii. stupuit primaeua ad carmina plebes Euboea et natis te monstrauere parentes. inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro uox tua: non totiens uictorem Castora gyro 140 nec fratrem caestu uirides clausere Therapnae. sin pronum uicisse domi, quid Achaea mereri praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae nunc Athamantea protectum tempora pinu, cum totiens lassata tamen nusquam auia frondes 145 abstulit aut alium tetigit Victoria crinem? Hinc tibi uota patrum credi generosaque pubes te monitore regi, mores et facta priorum discere, quis casus Troiae, quam tardus Vlixes, quantus equum pugnasque uirum decurrere uersu 150 Maeonides quantumque pios ditarit agrestes Ascraeus Siculusque senex, qua lege recurrat Pindaricae uox flexa lyrae uolucrumque precator Ibycus et tetricis Alcman cantatus Amyclis Stesichorusque ferox saltusque ingressa uiriles 155 non formidata temeraria Chalcide Sappho, quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus carmina Battiadae latebrasque Lycophronis atri Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae. sed quid parua loquor? tu par assuetus Homero 160 ferre iugum senosque pedes aequare solutis uersibus et numquam passu breuiore relinqui. quid mirum, patria si te petiere relicta quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni, quos Veneri plorata domus neglectaque tellus 165 Alcidae, uel quos e uertice Surrentino mittit Tyrrheni speculatrix uirgo profundi, quos propiore sinu lituo remoque notatus collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme, quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt 170 litora, qua mediis alte permissus anhelat ignis aquis et operta domos incendia seruant? sic ad Auernales scopulos et opaca Sibyllae antra rogaturae ueniebant undique gentes; illa minas diuum Parcarumque acta canebat 175 quamuis decepto uates non irrita Phoebo. mox et Romuleam stirpem proceresque futuros instruis inque patrum uestigia ducere perstas. sub te Dardanius facis explorator opertae, qui Diomedei celat penetralia furti, 180 creuit et inde sacrum didicit puer; arma probatis monstrasti Saliis praesagumque aethera certis auguribus; cui Chalcidicum fas uoluere carmen, cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum uerbera succincti formidauere Luperci. 185 Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter iura dat Eois, alter compescit Hiberas, alter Achaemenium secludit Zeumate Persen, hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant, hi fora pacificis emendant fascibus, illi 190 castra pia statione tenent: tu laudis origo. non tibi certassent iuuenilia fingere corda Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni, quique tubas acres lituosque audire uolentem Aeaciden alio frangebat carmine Chiron. 195 Talia dum celebras, subitam ciuilis Erinys Tarpeio de monte facem Phlegraeaque mouit proelia. sacrilegis lucent Capitolia taedis, et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes. uix requies flammae necdum rogus ille deorum 200 siderat, excisis cum tu solacia templis impiger et multum facibus uelocior ipsis concinis ore pio captiuaque fulmina defles. mirantur Latii proceres ultorque deorum Caesar, et e medio diuum pater annuit igni. 205 iamque et flere pio Vesuuina incendia cantu mens erat et gemitum patriis impendere damnis, cum pater exemptum terris ad sidera montem sustulit et late miseras deiecit in urbes. Me quoque uocales lucos Boeotaque tempe 210 pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi, admisere deae; nec enim mihi sidera tantum aequoraque et terras, quae mos debere parenti, sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti non uulgare loqui et famam sperare sepulcro. 215 qualis eras, Latios quotiens ego carmine patres mulcerem felixque tui spectator adesses muneris! heu quali confusus gaudia fletu uota piosque metus inter laetumque pudorem! quam tuus ille dies, quam non mihi gloria maior! 220 talis Olympiaca iuuenem cum spectat harena qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis ille magis, crebro dum lumina pulueris haustu obruit et prensa uouet exspirare corona. 225 ei mihi quod tantum patrias ego uertice frondes solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae uix cepisset ager, si per me serta tulisses Caesarea donata manu! quod subdere robur 230 illa dies, quantum potuit dempsisse senectae! nam quod me mixta quercus non pressit oliua et fugit speratus honos, quam dulce parentis inuida Tarpei caperes! te nostra magistro Thebais urguebat priscorum exordia uatum; 235 tu cantus stimulare meos, tu pandere facta heroum bellique modos positusque locorum monstrabas. labat incerto mihi limite cursus te sine, et orbatae caligant uela carinae. nec solum larga memet pietate fouebas: 240 talis et in thalamos. una tibi cognita taeda conubia, unus amor. certe seiungere matrem iam gelidis nequeo bustis; te sentit habetque, te uidet et tumulos ortuque obituque salutat, ut Pharios aliae ficta pietate dolores 245 Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant. Quid referam expositos seruato pondere mores? quae pietas, quam uile lucrum, quae cura pudoris, quantus amor recti! rursusque, ubi dulce remitti, gratia quae dictis! animo quam nulla senectus! 250 his tibi pro meritis famam laudesque benignas iudex cura deum, nulloque e uulnere tristem concessit. raperis, genitor, non indigus aeui, non nimius, trinisque decem quinquennia lustris iuncta ferens. sed me pietas numerare dolorque 255 non sinit, o Pylias aeui transcendere metas et Teucros aequare senes, o digne uidere me similem! sed nec leti tibi ianua tristis: quippe leues causae, nec segnis labe senili exitus instanti praemisit membra sepulcro, 260 sed te torpor iners et mors imitata quietem explicuit falsoque tulit sub Tartara somno. Quos ego tunc gemitus (comitum manus anxia uidit, uidit et exemplum genetrix gauisaque nouit), quae lamenta tuli! ueniam concedite, manes, 265 fas dixisse, pater: non tu mihi plura dedisses. felix ille patrem uacuis circumdedit ulnis; uellet et Elysia quamuis in sede locatum abripere et Danaas iterum portare per umbras; temptantem et uiuos molitum in Tartara gressus 270 detulit infernae uates longaeua Dianae; sic chelyn Odrysiam pigro transmisit Auerno causa minor, sic Thessalicis Admetus in oris. si lux una retro Phylaceida rettulit umbram, cur nihil exoret, genitor, chelys aut tua manes 275 aut mea? fas mihi sic patrios contingere uultus, fas iunxisse manus, et lex quaecumque sequatur. At uos, umbrarum reges Aetnaeaque Iuno, si laudanda precor, taedas auferte comasque Eumenidum; nullo sonet asper ianitor ore, 280 centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra auersae celent ualles, umbramque senilem inuitet ripis, discussa plebe, supremus uector et in media componat molliter alga. ite, pii manes Graiumque examina uatum, 285 inlustremque animam Lethaeis spargite sertis et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys. in quo falsa dies caeloque simillimus aer. Inde tamen uenias melior qua porta malignum cornea uincit ebur, somnique in imagine monstra, 290 quae solitus. sic sacra Numae ritusque colendos mitis Aricino dictabat Nympha sub antro, Scipio sic plenos Latio Ioue ducere somnos creditur Ausoniis, sic non sine Apolline Sylla. [5,4] IV. Somnus. Crimine quo merui, iuuenis placidissime diuum, quoue errore miser, donis ut solus egerem, Somne, tuis? tacet omne pecus uolucresque feraeque et simulant fessos curuata cacumina somnos, 5 nec trucibus fluuiis idem sonus; occidit horror aequoris, et terris maria adclinata quiescunt. septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque reuisunt lampades et totiens nostros Tithonia questus 10 praeterit et gelido spargit miserata flagello. unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille, quae sacer alterna tantum statione tenebat Argus et haud umquam uigilabat corpore toto. at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae 15 brachia nexa tenens ultro te, Somne, repellit, inde ueni; nec te totas infundere pennas luminibus compello meis – hoc turba precatur laetior: extremo me tange cacumine uirgae, sufficit, aut leuiter suspenso poplite transi. [5,5] V. Epicedion in puerum suum. Me miserum! neque enim uerbis sollemnibus ulla incipiam nec Castaliae uocalibus undis, inuisus Phoeboque grauis. quae uestra, sorores, orgia, Pieriae, quas incestauimus aras? 5 dicite, post poenam liceat commissa fateri. numquid inaccesso posui uestigia luco? num uetito de fonte bibi? quae culpa, quis error quem luimus tantis? morientibus ecce lacertis uiscera nostra tenens animaque auellitur infans, 10 non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus liuentesque genas et credite planctibus orbi. orbus ego. huc patres et aperto pectore matres conueniant; cineremque oculis et crimina ferte, 15 si qua sub uberibus plenis ad funera natos ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit pectus et ardentes restinxit lacte papillas, quisquis adhuc tenerae signatum flore iuuentae immersit cineri iuuenem primaque iacentis 20 serpere crudelis uidit lanugine flammas, adsit et alterno mecum clamore fatiscat: uincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit. tanta mihi feritas, tanta est insania luctus. hoc quoque cum nitor, ter dena luce peracta, 25 adclinis tumulo en planctus in carmina uerto, discordesque modos et singultantia uerba molior orsa lyra: uis est, atque ira tacendi impatiens. sed nec solitae mihi uertice laurus nec fronti uittatus honos. en taxea marcet 30 silua comis, hilaresque hederas plorata cupressus excludit ramis; nec eburno pollice chordas pulso, sed incertam digitis errantibus amens scindo chelyn. iuuat heu, iuuat inlaudabile carmen fundere et incompte miserum laudare dolorem. 35 sic merui, sic me cantuque habituque nefastum aspiciant superi. pudeat Thebasque nouumque Aeaciden: nil iam placidum manabit ab ore. ille ego qui (quotiens!) blande matrumque patrumque uulnera, qui uiuos potui mulcere dolores, 40 ille ego lugentum mitis solator, acerbis auditus tumulis et descendentibus umbris, deficio medicasque manus fomentaque quaero uulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici, quorum ego manantes oculos et saucia tersi 45 pectora: reddite opem, saeuas exsoluite gratis. nimirum cum uestra domus ego funera maestus - - - increpitans: "qui damna doles aliena, repone infelix lacrimas et tristia carmina serua." uerum erat: absumptae uires et copia fandi 50 nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto repperit: inferior uox omnis et omnia sordent uerba. ignosce, puer: tu me caligine maestum obruis. a! durus, uiso si uulnere carae coniugis inuenit caneret quod Thracius Orpheus 55 dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo non tacuit. nimius fortasse auidusque doloris dicar et in lacrimis iustum excessisse pudorem? quisnam autem gemitus lamentaque nostra rependis? o nimium felix, nimium crudelis et expers 60 imperii, Fortuna, tui qui dicere legem fletibus aut fines audet censere dolendi! incitat heu! planctus; potius fugientia ripas flumina detineas rapidis aut ignibus obstes, quam miseros lugere uetes. tamen ille seuerus, 65 quisquis is est, nostrae cognoscat uulnera causae. Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces delicias doctumque sui conuicia Nili infantem lingua nimium salibusque proteruum dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem 70 aspexi atque unctum genitali carmine foui, poscentemque nouas tremulis ululatibus auras inserui uitae. quid plus tribuere parentes? quin alios ortus libertatemque sub ipsis uberibus tibi, parue, dedi; heu! munera nostra 75 rideres ingratus adhuc. properauerit ille, sed merito properabat, amor, ne perderet libertas tam parua diem. nonne horridus inuidia superos iniustaque Tartara pulsem? nonne gemam te, care puer? quo sospite natos 80 non cupii, primo gemitum qui protinus ortu implicuit fixitque mihi, cui uerba sonosque monstraui questusque et uulnera caeca resoluens, reptantemque solo demissus ad oscula dextra erexi, blandoque sinu iam iamque 85 †excepere† genas dulcesque accersere somnos. cui nomen uox prima meum ludusque tenello risus, et a nostro ueniebant gaudia uultu. - - -.