[1,0] SILVAE I - STATIVS STELLAE SVO SALVTEM. Diu multumque dubitaui, Stella iuuenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte euoluisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi uoluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo prodiissent congregatos ipse dimitterem. quid enim oportet quoque auctoritate editionis onerari, quo adhuc pro Thebaide mea, quamuis me reliquerit, timeo? sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. quid quod haec serum erat continere, cum illa uos certe quorum honori data sunt haberetis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex uenia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis. nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa. quam timeo ne uerum istuc uersus quoque ipsi de se probent! Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat a Ioue principium. centum hos uersus, quos in ecum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die quam dedicauerat opus, tradere est iussum. potuisti illud - dicet aliquis - et ante uidisse. respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamium tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. audacter mehercles, sed tantum tamen hexametros habet et fortasse tu pro collega mentieris. Manilius certe Vopiscus, uir eruditissmus et qui praecipue uindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari uillam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. sequitur libellus Rutilio Gallico conualescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne uidear defuncti testis occasione mentiri. nam Claudi Etrusci testimonium est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit. in fine sunt kalendae Decembres, quibus utique creditur: noctem enim illam felicissimam et uoluptatibus publicis inexpertam. [1,1] I. EQVVS MAXIMVS DOMITIANI IMP-. Quae superinposito moles geminata colosso stat Latium complexa forum? caelone peractum fluxit opus? Siculis an conformata caminis effigies lassum Steropem Brontemque reliquit? 5 an te Palladiae talem, Germanice, nobis effecere manus, qualem modo frena tenentem Rhenus et attoniti uidit domus ardua Daci? nunc age Fama prior notum per saecula nomen Dardanii miretur equi cui uertice sacro 10 Dindymon et caesis decreuit frondibus Ide: hunc neque discissis cepissent Pergama muris, nec grege permixto pueri innuptaeque puellae ipse nec Aeneas nec magnus duceret Hector. adde quod ille nocens saeuosque amplexus Achiuos, 15 hunc mitis commendat eques: iuuat ora tueri mixta notis belli placidamque gerentia pacem. Nec ueris maiora putes: par forma decorque, par honor. exhaustis Martem non altius armis Bistonius portat sonipes magnoque superbit 20 pondere, nec tardo raptus prope flumina cursu fumat et ingenti propellit Strymona flatu. par operi sedes. hinc obuia limina pandit qui fessus bellis adsertae munere prolis primus iter nostris ostendit in aethera diuis; 25 discit et e uultu quantum tu mitior armis, qui nec in externos facilis saeuire furores das Cattis Dacisque fidem: te signa ferente et minor in leges iret gener et Cato castris. at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur, 30 illinc belligeri sublimis regia Pauli, terga pater blandoque uidet Concordia uultu. ipse autem puro celsum caput aere saeptus templa superfulges et prospectare uideris, an noua contemptis surgant Palatia flammis 35 pulchrius, an tacita uigilet face Troicus ignis atque exploratas iam laudet Vesta ministras. Dextra uetat pugnas, laeuam Tritonia uirgo non grauat et sectae praetendit colla Medusae. ceu stimulis accendit equum, nec dulcior usquam 40 lecta deae sedes, nec si, Pater, ipse teneres. pectora, quae mundi ualeant euoluere curas et quis se totis Temese dedit hausta metallis. it tergo demissa chlamys, latus ense quieto securum, magnus quanto mucrone minatur 45 noctibus hibernis et sidera terret Orion. At sonipes habitus animosque imitatus equestris acrius attollit uultus cursumque minatur; cui rigidis stant colla iubis uiuusque per armos impetus, et tantis calcaribus ilia late 50 suffectura patent. uacuae pro cespite terrae aerea captiui crinem tegit ungula Rheni. hunc et Adrasteus uisum extimuisset Arion, et pauet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua Cyllarus: hic domini numquam mutabit habenas 55 perpetuus frenis atque uni seruiet astro. Vix sola suffieiunt insessaque pondere toto subter anhelat humus, nec ferro aut aere: laborant sub genio, teneat quamuis aeterna crepido, quae superingesti portaret culmina montis 60 caeliferique attrita genu durasset Atlantis. Nec longae traxere morae. iuuat ipsa labores forma dei praesens, operique intenta iuuentus miratur plus posse manus. strepit ardua pulsu machina; continuus septem per culmina uentis 65 it fragor et magnae figit uaga murmura Romae. Ipse loci custos, cuius sacrata uorago famosique lacus nomen memorabile seruant, innumeros aeris sonitus et uerbere crudo ut sensit mugire forum, mouet horrida sancto 70 ora situ meritaque caput uenerabile quercu. ac primum ingentes habitus lucemque coruscam expauit maioris equi terque ardua mersit colla lacu trepidans, laetus mox praeside uiso: 'salue, magnorum proles genitorque deorum, 75 auditum longe numen mihi! nunc mea felix, nunc ueneranda palus, cum te prope nosse tuumque immortale iubar uicina sede tueri concessum. semel auctor ego inuentorque salutis Romuleae: tu bella Iouis, tu proelia Rheni, 80 tu ciuile nefas, tu tardum in foedera montem longo Marte domas. quod si te nostra tulissent saecula, temptasses me non audente profundo ire lacu, set Roma tuas tenuisset habenas.' Cedat equus Latiae qui contra templa Diones 85 Caesarei stat sede fori quem traderis ausus Pellaeo, Lysippe, duci; mox Caesaris ora mirata ceruice tulit: uix lumine fesso explores quam longus in hunc despectus ab illo. quis rudis usque adeo qui non, ut uiderit ambos, 90 tantum dicat equos quantum distare regentes? Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iouis ignem tergeminum, Aeolii non agmina carceris horret annorumue moras: stabit, dum terra polusque, dum Romana dies. hoc et sub nocte silenti, 95 cum superis terrena placent, tua turba relicto labetur caelo miscebitque oscula iuxta. ibit in amplexus natus fraterque paterque et soror: una locum ceruix dabit omnibus astris. Vtere perpetuum populi magnique senatus 100 munere. Apelleae cuperent te scribere cerae, optassetque nouo similem te ponere templo Atticus Elei senior Iouis, et tua mitis ora Tarans, tua sidereas imitantia flammas lumina contempto mallet Rhodos aspera Phoebo. 105 certus ames terras et quae tibi templa dicamus. ipse colas; nec te caeli iuuet aula, tuosque laetus huic dono uideas dare tura nepotes. [1,2] II. EPITHALAMION IN STELLAM ET VIOLENTILLAM. Vnde sacro Latii sonuerunt carmine montes? cui, Paean, noua plectra moues umeroque comanti facundum suspendis ebur? procul ecce canoro demigrant Helicone deae quatiuntque nouena 5 lampade sollemnem thalamis coeuntibus ignem et de Pieriis uocalem fontibus undam. quas inter uultu petulans Elegea propinquat celsior adsueto diuasque hortatur et ambit alternum fultura pedem, decimamque uideri 10 se cupit et medias fallit permixta sorores. ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit lumine demissam et dulci probitate rubentem, ipsa toros et sacra parat coetuque Latino dissimulata deam crinem uultusque genasque 15 temperat atque noua gestit minor ire marita. Nosco diem causasque sacri: te concinit iste (pande fores!) te, Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan et de Maenalia uolucer Tegeaticus umbra serta ferunt. nec blandus Amor nec Gratia cessat 20 amplexum niueos optatae coniugis artus floribus innumeris et olenti spargere nimbo. tu modo fronte rosas, uiolis modo lilia mixta excipis et dominae niueis a uultibus obstas. Ergo dies aderat Parcarum conditus albo 25 uellere, quo Stellae Violentillaeque professus clamaretur hymen. cedant curaeque metusque, cessent mendaces obliqui carminis astus, fama tace: subiit leges et frena momordit ille solutus amor, consumpta est fabula uulgi 30 et narrata diu uiderunt oscula ciues. tu tamen attonitus, quamuis data copia tantae noctis, adhuc optas permissaque numine dextro uota paues. pone o dulcis suspiria uates, pone: tua est. licet expositum per limen aperto 35 ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex aut pudor. amplexu tandem satiare petito (contigit!) et duras pariter reminiscere noctes. digna quidem merces, et si tibi Iuno labores Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris 40 fata darent, si Cyaneos raperere per aestus hanc propter: tanti Pisaea lege trementem currere et Oenomai fremitus audire sequentis. nec si Dardania pastor temerarius Ida sedisses, haec dona forent, nec si alma per auras 45 te potius prensum aueheret Tithonia biga. Sed quae causa toros inopinaque gaudia uatis attulit, hic mecum, dum feruent agmine postes atriaque et multa pulsantur limina uirga, hic, Erato iucunda, doce. uacat apta mouere 50 colloquia, et docti norunt audire penates. Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli, alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat amplexu duro Getici resoluta mariti. fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum; 55 signa petunt quas ferre faces, quae pectora figi imperet; an terris saeuire an malit in undis, an miscere deos an adhuc uexare Tonantem. ipsi animus nondum nec cordi fixa uoluntas: fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae 60 Lemnia deprenso repserunt uincula lecto. hic puer e turba uolucrum, cui plurimus ignis ore manuque leui numquam frustrata sagitta, agmine de medio tenera sic dulce profatur uoce (pharetrati pressere silentia fratres): 65 'scis ut, mater,' ait 'nulla mihi dextera segnis militia: quemcumque hominum diuumque dedisti, uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra et uotis precibusque uirum concede moueri, o genetrix: duro nec enim ex adamante creati, 70 sed tua turba sumus. clarus de gente Latina est iuuenis, quem patriciis maioribus ortum nobilitas gauisa tulit praesagaque formae protinus e nostro posuit cognomina caelo. hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra 75 improbus et densa trepidantem cuspide fixi. quamuis Ausoniis multum gener ille petitus matribus, edomui uictum dominaeque potentis ferre iugum et longos iussi sperare per annos. ast illam summa leuiter (sic namque iubebas) 80 lampade parcentes et inerti strinximus arcu. ex illo quantos iuuenis premat anxius ignes, testis ego attonitus, quantum me nocte dieque urgentem ferat: haud ulli uehementior umquam incubui, genetrix, iterataque uulnera fodi. 85 uidi ego et immiti cupidum decurrere campo Hippomenen, nec sic meta pallebat in ipsa. uidi et Abydeni iuuenis certantia remis brachia laudauique manus et saepe natanti praeluxi: minor ille calor quo saeua tepebant 90 aequora: tu ueteres, iuuenis, transgressus amores. ipse ego te tantos stupui durasse per aestus firmauique animos blandisque madentia plumis lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo sic uatem maerere suum! iam, mater, amatos 95 indulge thalamos. noster comes ille piusque signifer armiferos poterat memorare labores claraque facta uirum et torrentes sanguine campos; sic tibi plectra dedit, mitisque incedere uates maluit et nostra laurum subtexere myrto. 100 hic iuuenuapsus suaque aut externa reuoluit uulnera; pro! quanta est Paphii reuerentia, mater, numinis: hic nostrae defleuit fata columbae.' Finis erat: tenera matris ceruice pependit blandus et admotis tepefecit pectora pennis. 105 illa refert uultum non aspernata rogari: 'grande quidem rarumque uiris, quos ipsa probaui, Pierius uotum iuuenis cupit. hanc ego, formae egregium mirata decus cui gloria patrum et generis certabat honos, tellure cadentem 110 excepi fouique sinu; nec colla genasque comere nec pingui crinem deducere amomo cessauit mea, nate, manus. mihi dulcis imago prosiluit. celsae procul aspice frontis honores suggestumque comae. Latias metire quid ultra 115 emineat matres: quantum Latonia Nymphas uirgo premit quantumque egomet Nereidas exsto. haec et caeruleis mecum consurgere digna fluctibus et nostra potuit considere concha, et si flammigeras potuisset scandere sedes 120 hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores. huic quamuis census dederim largita beatos, uincit opes animo. queritor iam Seras auaros angustum spoliare nemus Clymeneaque deesse germina nec uirides satis inlacrimare sorores, 125 uellera Sidonio iam pauca rubescere tabo raraque longaeuis niuibus crystalla gelari. huic Hermum fuluoque Tagum decurrere limo, nec satis ad cultus; huic Inda monilia Glaucum Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi. 130 hanc si Thessalicos uidisses, Phoebe, per agros, erraret secura Daphne. si in litore Naxi Theseum iuxta foret haec conspecta cubile, Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan. quod nisi me longis placasset Iuno querelis, 135 falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae rector, in hanc uero cecidisset Iuppiter auro. sed dabitur iuueni cui tu, mea summa potestas, nate, cupis, thalami quamuis iuga ferre secundi saepe neget maerens. ipsam iam cedere sensi 140 inque uicem tepuisse uiro.' sic fata leuauit sidereos artus thalamique egressa superbum limen Amyclaeos ad frena citauit olores. iungit Amor laetamque uehens per nubila matrem gemmato temone sedet. iam Thybridis arces 145 Iliacae: pandit nitidos domus alta penates claraque, gaudentes plauserunt limina cygni. Digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris. hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum saxa uirent, hic flexus onyx et concolor alto 150 uena mari, rupesque nitent quis purpura saepe Oebalis et Tyrii moderator liuet aeni. pendent innumeris fastigia nixa columnis, robora Dalmatico lucent satiata metallo. excludunt radios siluis demissa uetustis 155 frigora, perspicui uiuunt in marmore fontes. nec seruat natura uices: hic Sirius alget, bruma tepet, uersumque domus sibi temperat annum. Exsultat uisu tectisque potentis alumnae non secus alma Venus quam si Paphon aequore ab alto 160 Idaliasque domos Erycinaque templa subiret. tunc ipsam solo reclinem adfata cubili: 'quonam hic usque sopor uacuique modestia lecti, o mihi Laurentes inter dilecta puellas? quis morum fideique modus? numquamne uirili 165 summittere iugo? ueniet iam tristior aetas. exerce formam et fugientibus utere donis: non ideo tibi tale decus uultusque superbos meque dedi uiduos ut transmittare per annos, ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores 170 despexisse procos. at enim hic tibi sanguine toto deditus unam omnes inter miratur amatque, nec formae nec stirpis egens: nam docta per urbem carmina qui iuuenes, quae non didicere puellae? hunc et bissenos (sic indulgentia pergat 175 praesidis Ausonii!) cernes attollere fasces ante diem; certe iam nunc Cybeleia mouit limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae. iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem fas mihi, purpureos habitus iuuenique curule 180 indulgebit ebur, Dacasque (et gloria maior) exuuias laurosque dabit celebrare recentes. ergo age, iunge toros atque otia deme iuuentae. quas ego non gentes, quae non face corda iugali? alituum pecudumque mihi durique ferarum 185 non renuere greges; ipsum in conubia terrae aethera, cum pluuiis rarescunt nubila, soluo. sic rerum series mundique reuertitur aetas. unde nouum Troiae decus ardentumque deorum raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito? 190 Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos? quis septemgeminae posuisset moenia Romae imperii Latiale caput, ni Dardana furto cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?' His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem 195 conubii. redeunt animo iam dona precesque et lacrimae uigilesque uiri prope limina questus, Asteris et uatis totam cantata per urbem, Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu, quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit 200 flectere corda libens et iam sibi dura uideri. Macte toris, Latios inter placidissime uates, quod durum permensus iter coeptique laboris prendisti portus. nitidae sic transfuga Pisae amnis in externos longe flammatus amores 205 flumina demerso trahit intemerata canali, donec Sicanios tandem prolatus anhelo ore bibat fontes: miratur dulcia Nais oscula nec credit pelago uenisse maritum. Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro, 210 Stella, dies? quanto salierunt pectora uoto, dulcia cum dominae dexter conubia uultus adnuit! ire polo nitidosque errare per axes uisus. Amyclaeis minus exsultauit harenis pastor ad Idaeas Helena ueniente carinas; 215 Thessala nec talem uiderunt Pelea Tempe, cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris erecto prospexit equo. quam longa morantur sidera! quam segnis uotis Aurora mariti! At procul ut Stellae thalamos sensere parari 220 Letous uatum pater et Semeleius Euhan, hic mouet Ortygia, mouet hic rapida agmina Nysa. huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae et Parnasus honos: illi Pangaea resultant Ismaraque et quondam genialis litora Naxi. 225 tunc caras iniere fores comitique canoro hic chelyn, hic flauam maculoso nebrida tergo, hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro tempora, Minoa crinem premit ille corona. Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto 230 omina, iam festa feruet domus utraque pompa. fronde uirent postes, ecfulgent compita flammis, et pars immensae gaudet celeberrima Romae. omnis honos, cuncti ueniunt ad limina fasces, omnis plebeio teritur praetexta tumultu; 235 hinc eques, hinc iuuenum questus, stola mixta laborat. felices utrosque uocant, sed in agmine plures inuidere uiro. iamdudum poste reclinis quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen quo uatem mulcere queat. dat Iuno uerenda 240 uincula, et insigni geminat Concordia taeda. hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus, quantum nosse licet. sic uicta sopore doloso Martia fluminea posuit latus Ilia ripa; non talis niueos strinxit Lauinia uultus 245 cum Turno spectante rubet; non Claudia talis respexit populos mota iam uirgo carina. Nunc opus, Aonidum comites tripodumque ministri, diuersis certare modis: eat enthea uittis atque hederis redimita cohors, ut pollet ouanti 250 quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu extremo fraudatis opus, date carmina festis digna toris. hunc ipse Coo plaudente Philitas Callimachusque senex Vmbroque Propertius antro ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis 255 Naso Tomis diuesque foco lucente Tibullus. Me certe non unus amor simplexque canendi causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae, Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras et sociam doctis haurimus ab amnibus undam. 260 at te nascentem gremio mea prima recepit Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna; nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris 265 nec Pompeiani placeant magis otia Sarni. Heia age, praeclaros Latio properate nepotes, qui leges, qui castra legant, qui carmina ludant. acceleret partu decimum bona Cynthia mensem, sed parcat Lucina precor; tuque ipse parenti 270 parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas pectora; cumque tuos tacito natura recessu formarit uultus, multum de patre decoris, plus de matre feras. at tu, pulcherrima forma Italidum, tandem merito possessa marito, 275 uincla diu quaesita foue: sic damna decoris nulla tibi; longe uirides sic flore iuuentae perdurent uultus, tardeque haec forma senescat. [1,3] III. VILLA TIBVRTINA MANILII VOPISCI. Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci si quis et inserto geminos Aniene penates, aut potuit sociae commercia noscere ripae certantisque sibi dominum defendere uillas, 5 illum nec calido latrauit Sirius astro nec grauis aspexit Nemeae frondentis alumnus: talis hiems tectis, frangunt sic improba solem frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum. Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas 10 tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis permulsitque comis blandumque reliquit honorem sedibus et uolucres uetuit discedere natos. O longum memoranda dies! quae mente reporto gaudia, quam lassos per tot miracula uisus! 15 ingenium quam mite solo, quae forma beatis ante manus artemque locis! non largius usquam indulsit natura sibi. nemora alta citatis incubuere uadis; fallax responsat imago frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas. 20 ipse Anien (miranda fides) infraque superque saxeus hic tumidam rabiem spumosaque ponit murmura, ceu placidi ueritus turbare Vopisci Pieriosque dies et habentes carmina somnos. litus utrumque domi, nec te mitissimus amnis 25 diuidit: alternas seruant praetoria ripas, non externa sibi fluuiorum obstare queruntur. Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum iactet et audaci uictos delphinas ephebo: hic aeterna quies, nullis hic iura procellis, 30 numquam feruor aquis. datur hic transmittere uisus et uoces et paene manus. sic Chalcida fluctus expellunt fluuii, sic dissociata profundo Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum. Quid primum mediumue canam, quo fine quiescam? 35 auratasne trabes an Mauros undique postes an picturata lucentia marmora uena mirer, an emissas per cuncta cubilia nymphas? huc oculis, huc mente trahor. uenerabile dicam lucorum senium? te, quae uada fluminis infra 40 cernis, an ad siluas quae respicis, aula, tacentis, qua tibi tota quies offensaque turbine nullo nox silet et nigros imitantia murmura somnos? an quae graminea suscepta crepidine fumant balnea et impositum ripis algentibus ignem, 45 quaque uaporiferis iunctus fornacibus amnis ridet anhelantes uicino flumine nymphas? Vidi artes ueterumque manus uariisque metalla uiua modis. labor est auri memorare figuras aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas; 50 quicquid et argento primum uel in aere minori lusit, et enormes manus est experta colossos. dum uagor aspectu uisusque per omnia duco, calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto defluus et nitidum referentes aera testae 55 monstrauere solum, uarias ubi picta per artes gaudet humus superatque nouis asarota figuris. expauere gradus. Quid nunc iungentia mirer aut quid partitis distantia tecta trichoris? quid te, quae mediis seruata penatibus arbor 60 tecta per et postes liquidas emergis in auras, quo non sub domino saeuas passura bipennes? et nunc ignaro forsan uel lubrica Nais uel non abruptos tibi demet Hamadryas annos. quid referam alternas gemino super aggere mensas 65 albentesque lacus altosque in gurgite fontes? teque, per obliquum penitus quae laberis amnem, Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo? an solum Ioniis sub fluctibus Elidis amnem dulcis ad Aetnaeos deducat semita portus? 70 illic ipse antris Anien et fonte relicto, nocte sub arcana glaucos exutus amictus huc illuc fragili prosternit pectora musco, aut ingens in stagna cadit uitreasque natatu plaudit aquas. illa recubat Tiburnus in umbra, 75 illic sulpureos cupit Albula mergere crines; haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben et Dryadum uiduare choris algentia possit Taygeta et siluis accersere Pana Lycaeis. quod ni templa darent alias Tirynthia sortes, 80 et Praenestinae poterant migrare sorores. Quid bifera Alcinoi laudem pomaria uosque, qui numquam uacui prodistis in aethera, rami? cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti 85 Antiphatae; cedant uitreae iuga perfida Circes Dulichiis ululata lupis, arcesque superbae Anxyris et sedes Phrygio quas mitis alumno debet anus; cedant, quae te iam solibus artis auia nimbosa reuocabunt litora bruma. 90 Scilicet hic illi meditantur pondera mores; hic premitur fecunda quies, uirtusque serena fronte grauis sanusque nitor luxuque carentes deliciae, quas ipse suis digressus Athenis mallet deserto senior Gargettius horto; 95 haec per et Aegaeas hiemes Pliadumque niuosum sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris, si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus sit uia: cur oculis sordet uicina uoluptas? hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuuat ipsum 100 Alciden dictumque lyra maiore Catillum; seu tibi Pindaricis animus contendere plectris, siue chelyn tollas heroa ad robora, siue liuentem satiram nigra rubigine turbes, seu tua non alia splendescat epistola cura. 105 Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza, macte bonis animi, cuius stagnantia rura debuit et flauis Hermus transcurrere ripis et limo splendente Tagus. sic docta frequentes otia, sic omni detectus pectora nube finem Nestoreae precor egrediare senectae. [1,4] IV. SOTERIA RVTILII GALLICI. Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho uoluit opus, uidet alma pios Astraea Iouique conciliata redit, dubitataque sidera cernit Gallicus. es caelo diue, es, Germanice, cordi 5 (quis neget?) : erubuit tanto spoliare ministro imperium Fortuna tuum. stat proxima ceruix ponderis immensi damnosaque fila senectae exuit atque alios melior reuirescit in annos. ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes, 10 inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum confugiunt leges, urbesque ubicumque togatae quae tua longinquis implorant iura querelis, certent laetitia, nosterque ex ordine collis confremat, et sileant peioris murmura famae. 15 quippe manet longumque aeuo redeunte manebit quem penes intrepidae mitis custodia Romae, nec tantum induerint fatis noua saecula crimen aut instaurati peccauerit ara Tarenti. Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo 20 plectra, nec Aonias decima cum Pallade diuas aut mitem Tegeae Dircesue hortabor alumnum; ipse ueni uiresque nouas animumque ministra, qui caneris; docto nec enim sine numine tantus Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti 25 iudicium mentemque uiris. licet enthea uatis excludat Piplea sitim nec conscia detur Pirene: largos potius mihi gurges in haustus qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem 30 frangitur et nostras curat facundia leges. quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo reddimus, et diues praedae tamen accipit omni exuuias Diana tholo captiuaque tela Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice, maius 35 eloquium fandique opibus sublimis abundas) sperne coli tenuiore lyra. uaga cingitur astris luna, et in Oceanum riui cecidere minores. Quae tibi sollicitus persoluit praemia morum urbis amor! quae tum patrumque equitumque notaui 40 lumina et ignarae plebis lugere potentes! non labente Numa timuit sic curia felix, Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto. hoc illud: tristis inuitum audire catenas; parcere uerberibus nec qua iubet alta potestas 45 ire, set armatas multum sibi demere uires dignarique manus humilis et uerba precantum; reddere iura foro nec proturbare curules, et ferrum mulcere toga. sic itur in alta pectora, sic mixto reuerentia fidit amori. 50 Ipsa etiam cunctos grauis inclementia fati terruit et subiti praeceps iuuenile pericli, nil cunctante malo. non illud culpa senectae (quippe ea bis senis uixdum orsa excedere lustris), sed labor intendens animique in membra uigentis 55 imperium uigilesque suo pro Caesare curae, dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus insidiosa quies et pigra obliuio uitae. Tunc deus, Alpini qui iuxta culmina dorsi signat Apollineos sancto cognomine lucos, 60 respicit heu tanti pridem securus alumni. praegressusque moras: 'hinc mecum, Epidauria proles, hinc' ait 'i gaudens: datur (aggredienda facultas!) ingentem recreare uirum. teneamus adorti (tendatis iam fila!) colos. ne fulminis atri 65 sit metus: has ultro laudarit Iuppiter artes. nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam seruo animam. atque adeo breuiter, dum tecta subimus, expediam. genus ipse suis permissaque retro nobilitas; nec origo latet, sed luce sequente 70 uincitur et magno gaudet cessisse nepoti. prima togae uirtus illi quoque: clarus et ingens eloquio; mox innumeris exercita castris occiduas primasque domos et sole sub omni permeruit iurata manus, nec in otia pacis 75 permissum laxare animos ferrumque recingi. hunc Galatea uigens ausa est incessere bello (me quoque!) perque nouem timuit Pamphylia messes Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes. 80 quid geminos fasces magnaeque iterata reuoluam iura Asiae? uelit illa quidem ter habere quaterque hunc sibi, sed reuocant fasti maiorque curulis nec permissa semel. Libyci quid mira tributi obsequia et missum media de pace triumphum 85 laudem et opes tantas? nec qui mandauerat ausus expectare fuit: gaudet Trasimennus et Alpes Cannensesque animae; primusque insigne tributum ipse palam laeta poscebat Regulus umbra. non uacat Arctoas acies Rhenumque rebellem 90 captiuaeque preces Veledae et, quae maxima nuper gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem pandere, cum tanti lectus rectoris habenas, Gallice, Fortuna non admirante subisti. hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo, 95 nate, Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis, et meruit; neque enim frustra mihi nuper honora carmina patricio pueri sonuistis in ostro. si qua salutifero gemini Chironis in antro herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit 100 Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis educat, Idaea profert quam Creta sub umbra dictamni florentis opem, quoque anguis abundat spumatu: iungam ipse manus atque omne benigne uirus, odoriferis Arabum quod doctus in aruis 105 aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsit.' Dixerat. inueniunt positos iam segniter artus pugnantemque animam; ritu se cingit uterque Paeonio monstrantque simul parentque uolentes, donec letiferas uario medicamine pestes 110 et suspecta mali ruperunt nubila somni. adiuuat ipse deos morboque ualentior omni occupat auxilium. citius non arte refectus Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae saeua Machaonio coierunt uulnera suco. 115 Quis mihi tot coetus inter populique patrumque sit curae uotique locus? tamen ardua testor sidera teque, pater uatum Thymbraee, quis omni luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens assiduus nunc aure uigil nunc lumine cuncta 120 auguror; immensae ueluti conexa carinae cumba minor, cum saeuit hiems, pro parte furentis parua receptat aquas et eodem uoluitur austro. Nectite nunc laetae candentia fila, sorores, nectite! nemo modum transmissi computet aeui: 125 hic uitae natalis erit. tu Troica dignus saecula et Euboici transcendere pulueris annos Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra digna litem? nec si uacuet Meuania ualles, aut praestent niueos Clitumna noualia tauros, 130 sufficiam. sed saepe deis hos inter honores caespes et exiguo placuerunt farra salino. [1,5] V. BALNEVM CLAVDII ETRVSCI. Non Helicona graui pulsat chelys enthea plectro, nec lassata uoco totiens mihi numina, Musas; et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan; tu quoque muta ferae, uolucer Tegeaee, sonorae 5 terga premas: alios poscunt mea carmina coetus. Naidas, undarum dominas, regemque corusci ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae, ponite: dilecto uolo lasciuire sodali. 10 iunge, puer, cyathos et ne numerare labora cunctantemque incende chelyn; discede Laborque Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis balnea dumque procax uittis hederisque, soluta fronde uerecunda, Clio mea ludit Etrusco. 15 ite, deae uirides, liquidosque aduertite uultus et uitreum teneris crinem redimite corymbis, ueste nihil tectae, quales emergitis altis fontibus et uisu Satyros torquetis amantes. non uos quae culpa decus infamastis aquarum, 20 sollicitare iuuat; procul hinc et fonte doloso Salmacis et uiduae Cebrenidos arida luctu flumina et Herculei praedatrix cedat alumni. uos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae, incolitis Thybrimque nouis attollitis undis, 25 quas praeceps Anien atque exceptura natatus Virgo iuuat Marsasque niues et frigora ducens Marcia, praecelsis quarum uaga molibus unda crescit et innumero pendens transmittitur arcu: uestrum opus aggredimur, uestra est quam carmine molli 30 pando domus. non umquam aliis habitastis in antris ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti monstrauitque artes; neu uilis flamma caminos ureret, ipsa faces uolucrum succendit amorum. non huc admissae Thasos aut undosa Carystos; 35 maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites: sola nitet flauis Nomadum decisa metallis purpura, sola cauo Phrygiae quam Synnados antro ipse cruentauit maculis lucentibus Attis quaeque Tyri niueas secat et Sidonia rupes. 40 uix locus Eurotae, uiridis cum regula longo Synnada distinctu uariat. non limina cessant, effulgent camerae, uario fastigia uitro in species animoque nitent. stupet ipse beatas circumplexus opes et parcius imperat ignis. 45 multus ubique dies, radiis ubi culmina totis perforat atque alio sol improbus uritur aestu. nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabis aera, sed argento felix propellitur unda argentoque cadit, labrisque nitentibus instat 50 delicias mirata suas et abire recusat. Extra autem niueo qui margine caerulus amnis uiuit et in summum fundo patet omnis ab imo cui non ire lacu pigrosque exsoluere amictus suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo, 55 hic te perspicuum melius, Narcisse, uideres, hic uelox Hecate uelit et deprensa lauari. Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat aedibus et tenuem uoluunt hypocausta uaporem? 60 nec si Baianis ueniat nouus hospes ab oris, talia despiciet (fas sit componere magnis parua), Neronea nec qui modo lotus in unda, hic iterum sudare neget. macte, oro, nitenti ingenio curaque puer! tecum ista senescant, et tua iam melius discat fortuna renasci! [1,6] VI. KALENDAE DECEMBRES. Et Phoebus pater et seuera Pallas et Musae procul ite feriatae: Iani uos reuocabimus kalendis. Saturnus mihi compede exsoluta 5 et multo grauidus mero December et ridens Iocus et Sales proterui adsint, dum refero diem beatum laeti Caesaris ebriamque noctem. Vix aurora nouos mouebat ortus, 10 iam bellaria linea pluebant: hunc rorem ueniens profudit eurus. quicquid nobile Ponticis nucetis, fecundis cadit aut iugis Idymes; quod ramis pia germinat Damascus, 15 et quod percoquit Ebosia cannis, largis gratuitum cadit rapinis; molles gaioli lucuntulique et massis Amerina non perustis et mustaceus et latente palma 20 praegnantes caryotides cadebant. non tantis Hyas inserena nimbis terras obruit aut soluta Plias, qualis per cuneos hiems Latinos plebem grandine contudit serena. 25 ducat nubila Iuppiter per orbem et latis pluuias minetur agris, dum nostri Iouis hi ferantur imbres. Ecce autem caueas subit per omnis insignis specie decora cultu 30 plebes altera, non minor sedente. hi panaria candidasque mappas subuectant epulasque lautiores; illi marcida uina largiuntur: Idaeos totidem putes ministros. 35 Orbem, qua melior seueriorque est, et gentes alis insemel togatas; et cum tot populos, beate, pascas, hunc Annona diem superba nescit. i nunc saecula compara, Vetustas, 40 antiqui Iouis aureumque tempus: non sic libera uina tunc fluebant nec tardum seges occupabat annum. una uescitur omnis ordo mensa, parui, femina, plebs, eques, senatus: 45 libertas reuerentiam remisit. et tu quin etiam (quis hoc uocari, quis promittere possit hoc deorum?) nobiscum socias dapes inisti. iam se, quisquis is est, inops beatus 50 conuiuam ducis esse gloriatur. Hos inter fremitus nouosque luxus spectandi leuis effugit uoluptas: stat sexus rudis, insciusque ferri ut pugnas capit improbus uiriles! 55 credas ad Tanain ferumque Phasim Thermodontiacas calere turmas. hic audax subit ordo pumilorum, quos natura breuis statim peracta nodosum semel in globum ligauit. 60 edunt uulnera conseruntque dextras et mortem sibi (qua manu!) minantur. ridet Mars pater et cruenta Virtus, casuraeque uagis grues rapinis mirantur pugiles ferociores. 65 Iam noctis propioribus sub umbris diues sparsio quos agit tumultus! hic intrant faciles emi puellae, hic agnoscitur omne quod theatris aut forma placet aut probatur arte. 70 hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant uitreis gregale sulpur. 75 Inter quae subito cadunt uolatu immensae uolucrum per astra nubes, quas Nilus sacer horridusque Phasis, quas udo Numidae legunt sub austro. desunt qui rapiant, sinusque pleni 80 gaudent dum noua lucra comparantur. tollunt innumeras ad astra uoces Saturnalia principis sonantes, et dulci dominum fauore clamant: hoc solum uetuit licere Caesar. 85 Vixdum caerula nox subibat orbem, descendit media nitens harena densas flammeus orbis inter umbras uincens Gnosiacae facem coronae. conlucet polus ignibus nihilque 90 obscurae patitur licere nocti. fugit pigra Quies, inersque Somnus haec cernens alias abit in urbes. Quis spectacula, quis iocos licentes, quis conuiuia, quis dapes inemptas, 95 largi flumina quis canat Lyaei? iam iam deficio tuoque Baccho in serum trahor ebrius soporem. Quos ibit procul hic dies per annos! quam nullo sacer exolescet aeuo! 100 dum montes Latii paterque Thybris, dum stabit tua Roma dumque terris quod reddis Capitolium manebit.