DE MIRABILIBUS MUNDI I. De origine urbis Romae et temporibus eius, de diebus intercalaribus, de genitura hominis, et his quae memorabilia in hominibus fuere, de alectorio lapide. Sunt, qui uideri uelint, Romae uocabulum ab Euandro primum datum, quum oppidum ibi offendisset, quod extructum antea Valentiam dixerat iuuentus Latina: seruataque significatione impositi prius nominis, Romam Graece Valentiam nominatam: quam Arcades quoniam in excelsa habitassent parte montis, deriuatum deinceps ut tutissima urbium arces uocarentur. Heraclidi placet, Troia capta quosdam ex Achiuis in ea loca, ubi nunc Roma est, deuenisse per Tiberim, deinde suadente Rome, nobilissima captiuarum, quae his comes erat, incensis nauibus, posuisse sedes, instruxisse mœnia, et oppidum ab ea Romen uocauisse. Agathocles scribit Romen non captiuam fuisse, ut supradictum est; sed ab Ascanio natam, AEneae neptem, appellationis istius causam fuisse. Traditur etiam proprium Romae nomen, et uerum magis, quod nunquam in uulgum uenit, sed uetitum publicari, quandoquidem quo minus enuntiaretur, cerimoniarum arcana sanxerunt, ut hoc pacto noticiam eius aboleret fides placite taciturnitatis. Denique Valerius Soranus, quod contra interdictum id eloqui ausus foret; ob meritum profanae uocis neci datum. Inter antiquissimas sane religiones sacellum colitur Angeronae, cui sacrificatur ante diem duodecimum kalendarum ianuariarum: quae diua praesul silentii istius praenexo obsignatoque ore simulachrum habet. De temporibus Urbis conditae ambiguitatum quaestiones excitauit, quod quaedam ibi multo ante Romulum culta sint. Quippe ante aram Hercules, quam uouerat, si amissas boues reperisset, punito Caco, Patri Inuentori dicauit. Qui Cacus habitauit locum, cui Salinae nomen est, ubi Trigemina nunc porta. Hic ut Gellius tradit, quum ab Tarchone Tyrreno, ad quem legatus uenerat missu Marsyae regis, socio Megale Phryge, custodiae foret datus, frustratus uincula, et unde uenerat redux, praesidiis amplioribus occupato circa Vulternum et Campaniam regno, dum attrectat etiam quae concesserant in Arcadum iura, duce Hercule, qui tunc forte aderat, oppressus est. Megalen Sabini receperunt, disciplinam augurandi ab eo docti. Suo quoque numini idem Hercules instituit aram, quae Maxima apud pontifices habetur, quum se ex Nicostrata, Euandri matre, quae a uaticinio Carmentis dicta est, immortalem comperisset fore: conseptum etiam intra quod ritus sacrorum, factis bouicidiis, docuit Potitios. Hoc sacellum Herculi in boario foro est, in quo argumenta et conuiuii et maiestatis ipsius remanent: nam diuinitus illo neque canibus neque muscis ingressus est. Et enim cum uiscerationem sacricolis daret, Myagrum deum dicitur imprecatus; clauam uero in aditu reliquisse, cuius olfactum refugerent canes; id usque nunc durat. Aedem etiam quae Saturni aerarium fertur, comites eius condiderunt in honorem Saturni, quem cultorem regionis illius cognouerunt extitisse. Iidem et montem Capitolinum Saturnium nominauerunt. Castelli quoque, quod excitauerant, portam Saturniam apellauerunt, quae postmodum Pandana uocitata est. Pars infima et Capitolini montis habitaculum Carmenti fuit, ubi et Carmentis nunc fanum est, a qua Carmentali portae nomen datum est. Palatinum nemo dubitauerit, quin Arcades habeat auctores, a quibus primum Pallanteum oppidum: quod aliquandiu Aborigines habitatum, propter incomodum uicinae paludis, quam praeterfluens Tiberis fecerat, profecti Reate, postmodum reliquerunt. Sunt, qui uelint a balatibus ouium mutata littera, uel a Pale pastorali dea, aut, ut Silenus probat, a Palantho Hyperborei filia, quam Hercules ibi compresisse uisus est, nomen monti adaptatum. Sed quamquam ista sic congruant palam est, prospero illi augurio deberi Romani nominis gloriam, maxime quum annorum ratio faciat cardinem ueritati: nam ut affirmat Varro, auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rhea Siluia: uel, ut nonnulli, Marte et Ilia: dictaque est primum Roma Quadrata, quod ad aequilibrium foret posita. Ea incipit a silua, quae est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. Ibi Romulus mansitauit qui auspicato murorum fundamenta iecit duodeuiginti natus annos, undecimo kalendas maias, hora post secundam ante tertiam plenam: sicut Lucius Tarruntius prodidit, mathematicorum nobilissimus, Ioue in piscibus, Saturno, Venere, Marte, Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis. Et obseruatum deinceps, ne qua hostia Parilibus caederetur, ut dies ista a sanguine purus esset, cuius significationem de partu Iliae tractam uolunt. Idem Romulus regnauit annos septem et triginta. De Caeninensibus egit primum triumphum, et Acroni regi eorum detraxit spolia, qua Ioui Feretrio primus suspendit, et opima dixit. Rursum de Antemnatibus triumphauit. De Veientibus tertio. Apud Capreae paludem nonis quintilibus apparere desiit. Ceteri reges quibus locis habitauerunt, dicemus. Tatius in arce, ubi nunc est aedes Iunonis Monetae: qui anno quinto, postquam ingressus Urbem fuerat, a Laurentibus interemptus, septima et uicesima olympiade hominem exiuit. Numa in colle primum Quirinali. Deinde propter aedem Vestae in Regia, quae adhuc ita appellatur: qui regnauit annis tribus et quadraginta, sepultus sub Ianiculo. Tullus Hostilius in Velia, ubi postea deum Penatium aedes facta est: qui regnauit annos duos et triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. Ancus Martius, in summa Sacra uia, ubi aedes Larum est: qui regnauit annos quatuor et uiginti, obiit olympiade prima et quadragesima. Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam supra summam Nouam uiam: qui regnauit annos septem et triginta. Seruius Tullius Esquiliis supra cliuum Urbium: qui regnauit annos duos et quadraginta. Tarquinius Superbus, et ipse Esquiliis supra cliuum Pullium ad Fagutalem lacum: qui regnauit annos quinque et uiginti. Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam; Pictori octaua; Nepoti et Lutatio, opinionem Erathostenis et Appollodori comprobantibus, olympiadis septimae anno secundo: Pomponio Attico et M. Tullio olympiadis sextae anno tertio. Collatis igitur nostris et Graecorum temporibus, inuenimus, incipiente olympiade septima Romam conditam, anno post Ilium captum quadringentesimo tricesimo tertio. Quippe certamen Olympicum, quod Hercules in honorem ataui materni Pelopis ediderat, intermissum Iphitus Eleus instaurauit, post excidium Troiae, anno quadringentesimo ocatauo. Ergo ab Iphito numeratur olympias prima. Ita sex mediis olympiadibus interiectis, quibus singulis anni quaterni imputantur cum septima cœptante, Roma condita sit, inter exortum Urbis et Troiam captam, iure esse annos quadringentos et triginta tres constat. Huic argumento illud accedit, qui cum Caius Pompeius Gallus et Quintus Verannius Urbis conditae anno octingentesimo primo fuerint consules, consulatu eorum olympias septima et ducentesima actis publicis annotata est. Quarter ergo multiplicatis sex et ducentis olympiadibus erunt anni octingenti uiginti quatuor, quibus de septimae olympiade annectendus primus annus est, ut in solido colligantur octingenti uiginti quinque. Ex qua summa detractis uiginti annos, et quatuor olympiadum retro sex, manifeste anni octingenti et unus reliqui fient. Quapropter cum octingentesimo primo anno Urbis conditae ducentesima septima olympias computetur, par est Romam septimae olympiadis anno primo credi conditam. In qua regnatum est annis ducentis quadraginta tribus. Decemuiri creati anno trecentesimo secundo. Primum Punicum bellum anno quadringentesimo octogesimo nono. Secundum quingentesimo tricesimo quinto. Tertium sexcentesimo quarto. Sociale sexcentesimo sexagesimo secundo. Ad Hircium et Caium Pansam consules anni septingenti et decem: quorum consulatu Caesar Augustus est consul creatus, octauum decimum annum agens: qui principatum ita ingressus est, ut uigilantia illius uon modo securum, uerum etiam tutum imperium esset. Quod tempus ferme solum repertum est, quo plurimum et arma cessauerint, et ingenia floruerint, scilicet ne inerti iustitio languerent uirtutis opera, bellis quiescentibus. Tunc ergo primum cursus anni perspecta ratio est, quae a rerum origine profunda caligine tegebatur. Nam ante Augustum Caesarem incerto modo annum computabant, qui apud AEgyptios quatuor mensibus terminabatur, apud Arcadas tribus, apud Acarnanas sex, in Italia apud Lauinios tredecim, quorum annus trecentis septuaginta et quatuor diebus ferebatur. Romani initio annum decem mensibus computauerunt, a Martio auspicantes, adeo ut eius die prima de annis uestalibus ignes accenderent, mutarent ueteribus uirides laureas, senatus et populus comitia agerent, matronae seruis suis cœnas ponerent, sicuti Saturnalibus domini: illae, ut per honores promptius obsequium prouocarent; hi quasi gratiam repensarent perfecti laboris: maximeque hunc mensem principem testatur fuisse, quod qui ab hoc quintus erat, quintilis dictus est, deinde numero decurrente, december solemnem circuitum finiebat intra diem trecentesimum quartum: tunc enim iste munerus explebat annum, ita ut sex menses tricenum dierum essent, quatuor reliqui tricenis et singulis expedirentur. Sed quum ratio illa ante Numam a luna cursu discreparet, lunari computatione annum peraequarunt, quinquaginta et uno die auctis. Ut ergo perficerent duodecim menses, de sex mensibus superioribus detraxerunt dies singulos, eosque quinquaginta istis et uno diebus adnexuerunt, factique quinquaginta septem diuisi sunt in duos menses, quorum alter nouem et uiginti, alter octo et uiginti dies detinebant. Sic annus habere quinque atque quinquaginta et trecentos dies cœpit. Postmodum, quum perspicerent, temere annum clausum intra dies, quos supra diximus, quandoquidem appareret, solis meatum non ante trecentesimum sexagesimum quintum diem, abundante insuper quadrantis particula, zodiacum conficere decursum; quadrantem illum et decem dies addiderunt, ut ad liquidum annus trecentis diebus sexaginta quinque et quadrante constaret, hortante obseruatione imparis numeri, quem Pythagoras monuit praeponi in omnibus oportere. Unde propter dies impares, diis superis et ianuarius dicatur et martius: propter pares februarius, quasi ominosus, diis inferis deputatur. Quum itaque haec definitio toto orbe placuisset, custodiendi quadrantis gratia, a diuersis gentibus uarie intercalabatur, nec unquam tamen ad liquidum fiebat temporum peraequatio. Graeci ergo singulis annis undecim dies et quadrantem detrahebant, eosque octies multiplicatos in anno nonum reseruabant, ut contractus nonagenarius numerus in tres menses per tricenos dies scinderetur: qui anno nono restituti efficiebant dies quadringentos quadraginta quatuor, quos embolimos, uel hyperballontas nominabant. Quod quum in initio Romani probassent, contemplatione parilis numeri offensi neglectum breui perdiderunt, translata in sacerdotes intercalandi potestate: qui plerumque gratificantes rationibus publicanorum, pro libidine sua subtrahebant tempora, uel augebant. Quum haec sic forent constituta, modusque intercalandi interdum cumulatior, interdum fieret imminutior, uel omnino dissimulatus praeteriretur, nonnunquam accidebat ut menses qui fuerant transacti hieme, modo aestiuum, modo autumnale tempus inciderent. Itaque Caesar uniuersam hanc inconstantiam, incisa temporum turbatione, composuit, et, ut statum certum praeteritus error acciperet, dies uiginti et unum et quadrantem simul intercalauit: quo pacto regradati menses, de cetero statuta ordinis sui tempora detinerent. Ille ergo annus solus trecentos quatuor et quadraginta dies habuit: alii deinceps trecentenos sexagenos quinos et quadrantem, et tunc quoque uitium admissum est per sacerdotes. Nam quum praeceptum esset, anno quarto ut intercalarent unum diem, et oporteret confecto quarto anno id obseruari ante quam quintus auspicaretur, illi incipiente quarto intercalarunt, non desinente. Sic per annos sex et triginta quum nouem dies tantummodo sufficere debuissent, duodecim sunt intercalati. Quod reprehensum Augustus reformauit, iussitque annos duodecim sine intercalatione decurrere, ut tres illi dies, qui ultra nouem necessarios temere fuerant intercalati, hoc modo possent repensari. Ex qua disciplina omnium postea temporum fundata ratio est. Verum quum hoc, et multa alia Augusti temporibus debeantur, qui paene sine exemplo rerum potitus est, tanta et tot in uita eius inueniuntur aduersa, ut non sit facile discernere, calamitosior an beatior fuerit. Primum, quod apud auunculum in petitione magisterii equitum praelatus est ei Lepidus tribunus, cum quadam auspicantium cœptorum nota; mox triumuiratus collegium prae graui potestate Antonii; Philippensis inde proscriptionis inuidia; abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem; deinde desiderio eius insignis pœnitentia; naufragia Sicula; turpis ibi in spelunca occultatio; seditiones militum plurimae; Perusina cura; detectum filiae adulterium, et uoluntas parricidalis; nec minore dedecore neptis infamia; incusatae mortes filiorum: et amissis liberis non solus orbitatis dolor; Urbis pestilentia, fames Italiae, bellum Illyricum, angustiae rei militaris, corpus morbidum, contumeliosa dissensio priuigni Neronis, uxoris etiam et Tiberii cogitationes parum fidae, atque in hunc modum plura. Huius tamen suprema quasi lugeret seculum, penuria insequuta est frugum omnium; ac ne fortuitum, quod acciderat, uideretur, imminentia mala non dubiis signis apparuerunt: nam Fausta quaedam ex plebe, partu uno edidit quatuor geminos, mares duos, totidemque feminas, monstruosa fecunditate portendens futura calamitatis indicium: quamuis Trogus auctor affirmet in AEgypto septenos uno utero simul gigni: quod ibi minus mirum, quum fœtifero potu Nilus, non tantum terrarum, sed etiam hominum, materna fecundet arua. Legimus Cnaeum Pompeium Eutychidem feminam Asia exhibitam, quam constabat tricies enixam, quum uiginti eius liberis in theatro suo publicasse. Unde competens hoc loco duco super hominis generatione tractare. Etenim quum de animalibus, quae digna dictu uidebuntur, prout patria cuiusque admonebit, simus notaturi, iure ab eo potissimum ordiemur, quod rerum natura sensus iudicio, et rationis capacitate praeposuit omnibus. Itaque, ut Democritus physicus ostendit, mulier solum animal menstruale est, cuius profluuia non paruis spectata documentis, inter monstrifica merito numerantur. Contactae his fruges non germinabunt, acescent musta, morientur herbae, amittent arbores fœtus, ferrum rubigo corripiet, nigrescent aera. Si quid canes inde ederint, in rabiem efferabuntur nocituri morsibus, quibus lymphaticos faciunt. Parua haec sunt: bitumen in Iudaea Asphaltites gignit lacus, adeo lentum mollitie glutinosa, ut a se nequeat separari: enimuero si abrumpere partem uelis, uniuersitas sequetur: scindique non potest, quoniam in quantum ducatur, extenditur; sed ubi admota fuerint cruore illo polluta fila, sponte dispergitur, et applicita tabe diducitur paulo ante corpus unum, fitque de tenacitate connexa contagione partitio repentina. Habet plane illud in se solum salutare, quod auertit sidus Helenae perniciosissimum nauigantibus. Ceterum ipsae feminae, quibus munus est necessitatis huiusmodi, quamdiu sunt in sua lege, non innocentibus oculis contuentur; aspectu specula uitiant, ita ut hebetetur uisu fulgor offensus, et solitam aemulationem uultus exstinctu splendor amittat, faciesque obtusi nitoris quadam caligine nubiletur. Mulierum aliae in aeternum steriles sunt; aliae mutatis coniugiis exuunt sterilitatem. Nonnullae tantum semel pariunt; quaedam aut feminas, aut mares semper. Post annum quinquagesimum fecunditas omnium conquiescit; nam in annum octogesimum uiri generant, sicuti Masinissa rex Mathumannum filium octogesimum et sextum annum agens genuit. Cato octogesimo exacto, ex filia Salonii clientis sui auum Uticensis Catonis procreauit. Compertum et illud est, quod inter duos conceptus quum intercessit paululum temporis, uterque residet, sicut in Hercule et Iphicle apparuit, fratre eius, qui gestati eodem onere, interuallis tamen, quibus concepti fuerant, nati uidentur. Et de Proconensi ancilla, quae e duplici adulterio geminos edidit, utrumque patri suo similem. Hic Iphicles Iolaum creat, qui Sardiniam ingressus, palantes incolarum animos ad concordiam eblanditus, Olbiam, atque alia Graeca oppida exstruxit. Iolenses ab eo dicti, sepulcro eius templum addiderunt, quod imitatus uirtutem patrui, malis plurimis Sardiniam liberasset. Ante omnia sobolem cogitantibus sternutatio post coitus cauenda, ne prius semen excutiat impulsus repentinus, quam penetralibus se matris insinuet humor paternus. Quod si naturalis materia haeserit, decimus a conceptu dies dolore grauidas admonebit. Iam inde incipiet et capitis inquietudo, et caligine uisus hebetabitur. Ciborum quoque fastidiis stomachi claudetur cupido. Conuenit inter omnes, corda primum ex uniuersa formari carne, eaque in diem quintum et sexagesimum crescere, dein minui; ex ossibus spinas. Ea propter capital est, si pars alterutra noceatur. Plane si corpusculum in marem figuretur, melior est color grauidis, et pronior partitudo uteri; denique a quadragesimo dic motus. Alter sexus nonagesimo primum die palpitat. Et concepta femina gestantis uultum pallore inficit: crura quoque praepedit languida tarditate. In utroque sexu quum capilli germinant, incommodum maius est: fitque pleniluniis auctior agritudo, quod tempus etiam editis semper nocet. Quum salsiores escas edit grauida, unguiculis caret partus. At quum prope ad uterum liberandum uenerint momenta maturitatis, enitenti spiritum retinere plurimum congruit, quandoquidem letali mora oscitatio suspendit puerperia. Contra naturam est, in pedes procedere nascentes: quapropter uelut aegre parti appellantur Agrippae. Ita editi minus prospere uiuunt, et de uita aeuo breui cedunt. Denique in uno Marco Agrippa felicitatis exemplum est, nec tamen usque eo inoffensae, ut non plura aduersa pertulerit, quam secunda: nam et misera pedum ualetudine, et aperto coniugis adulterio, et aliquot infelicitatis notis praeposteri ortus omen luit. Feminis perinde est infausta natiuitas, si concretum uirginal fuerit, quo pacto genitalia fuere Corneliae, quae editis Gracchis ostentum hoc piauit sinistro exitu liberorum. Rursum, necatis matribus, natus est auspicatior, sicut Scipio Africanus prior, qui defuncta parente, quod excisus utero in diem uenerat, primus Romanorum: Caesar dictus est. E geminis, si remanente altero, alter abortiuo fluxu exciderit, alter, qui legitime natus est, Vopiscus nominatur. Quidam et cum dentibus procreantur, ut Cnaeus Papirius Carbo, et M. Curius, Dentatus ob id cognominatus. Quidam uice dentium continui ossis armantur soliditate, qualem filium Bithynorum rex Prusias habuit. Ipsum dentium numerum discernit qualitas sexus, quum in uiris plures sint, in feminis pauciores. Quos kunñdontaw uocant, quibus gemini procedunt ab dextera parte, fortunae blandimenta promittunt: quibus ab laeua, uersa uice. Nascentium uox prima uagitus est: laetitiae enim sensus differtur in quadragesimum diem. Itaque unum nouimus, eadem hora risisse, qua erat natus, scilicet Zoroastrem, mox optimarum artium peritissimum. At Crassus auus eius, quem rapuerunt bella Parthica, quod nunquam riserit, Agelastus cognominabatur. Inter alia Socratis magna, praeclarum illud est, quod in eodem uultus tenore etiam aduersis interpellantibus perstitit. Heraclitus et Diogenes Cynicus nihil unquam de rigore animi remiserunt, calcatisque turbinibus fortuitorum, aduersum omnem dolorem uel misericordiam uniformi durauere proposito. Pomponium pœtam consularem uirum nunquam ructasse, habetur inter exempla. Antoniam Drusi non spuisse, percelebre est. Nonnullos nasci accepimus concretis ossibus, eosque neque sudare, neque consuesse sitire, qualis Syracusanus Lygdamis fertur, qui tertia et tricesima olympiade primus ex Olympico certamine pancratii coronam reportauit; cuiusque ossa deprehensa sunt medullam non habere. Maximam uirium substantiam neruos facere certissimum est, quantoque fuerint densiores, tanta propensius angescere firmitatem. Varro, in relatione prodigiosae fortitudinis, annotauit Trittannum gladiatorem natura Samnitem fuisse, qui, et rectis et transuersis neruis, non modo crate pectoris, sed et manibus cancellatis, et brachiis, omnes aduersarios leui tactu, paene securis congressionibus uicerit. Eius filium, militem Cnaei Pompeii pari modo natum, ita spreuisse hostem prouocantem, ut inermi eum dextra et superaret, et captum digito uno in castra imperatoris sui reportaret. Milonem quoque Crotoniensem egisse omnia, supra quam homo ualet. Etiam hoc proditur, quod ictu nudae manus taurum fecit uictimam: eumque solidum, qua mactauerat die, absumpsit solus non grauatim. Super hoc nihil dubium: nam factum elogium exstat. Victor ille omnium certaminum quae obiuit, alectoria usus traditur, qui lapis specie crystallina, fabae modo, in gallinaceorum uentriculis inuenitur, aptus, ut dicunt, prœliantibus. Milon porro Tarquinii Prisci temporibus emicuit. Iam uero qui deflexum animum referat ad similitudinum causas, quantum artificis naturae ingenium deprehendet! Interdum enim ad genus spectant, et per sobolem in familias transitus faciunt: sicut plerumque paruuli modo naeuos, modo cicatrices, modo qualescumque originis suae notas ferunt: ut in Lepidis, quorum tres, interuulsa tamen serie, ex eadem domo, obducto membrana oculo, similes geniti reperiuntur: uel in Byzantino nobili pugile, qui, quum matrem haberet adulterio ex AEthiope conceptam, quae nihil patri comparandum reddidisset, ipse AEthiopem auum regenerauit. Sed hoc minus mirum, si respiciamus ad ea, quae spectata sunt inter externos. Regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica sic facie aemula mentiebatur, ut postmodum Laodice uxor regia, obiecto populari isto, tamdiu dissimulauerit defunctum maritum, quoad ex arbitratu eius regni successor ordinaretur. Inter Cnaeum Pompeium et Cn. Vibium, humili loco natum, tantus error exstitit de paribus lineamentis, ut Romani Vibium Pompeii nomine, Pompeium Vibii uocabulo cognominarent. Oratorem Lucium Plancum Rubrius histrio sic impleuit, ut et ipse Plancus a populo uocaretur. Armentarius myrmillo, et Cassius Seuerus orator, ita se mutuo reddiderunt, ut, si quando pariter uiderentur, dignosci non possent, nisi discrepantiam habitus indicaret. Marcus Messalla censorius et Menogenes, e face uulgari, hoc fuerunt uterque, quod singuli, nec alium Messallam quam Menogenem, nec Menogenem alium quam Messallam putauerunt. Piscator ex Sicilia, proconsuli Surae praeter alia etiam rictu oris comparabatur: ita in eadem uocis impedimenta, et tardatae sonum lingua naturalibus offendiculis congruebant. Interdum non modo inter externos, sed etiam inter conductos ex diuersissima Parte orbis miraculo indiscreti uultus fuere. Denique quum Antonio iam triumuiro Thoranius quidam eximios forma pueros, uelut geminos, trecentis sestertiis uendidisset, quorum alterum de Transalpina Gallia, alterum ex Asia comparauerat, adeoque una res uiderentur, ut solus sermo fidem panderet, atque ideo inrisum se Antonius grauaretur, non infacete Thoranius, id uel praecipue, quod emptor criminabatur, pretiosius probauit: neque enim mirum, si forent pares gemini: illud nullis posse taxationibus aestimari, quod tantis spatiis diuersitas separata, plus quam geminos atulisset. Quo responso adeo Antonius mitigatus est, ut deinceps nihil se habere carius in substantia iactitaret. Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido manifestabitur, nihil de se antiquitatem mendaciter praedicasse, sed corruptam degeneri successione sobolem nostri temporis per nascentium detrimenta decus ueteris proceritudinis perdidisse. Licet ergo plerique definiant, nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est Romanis temporibus sub diuo Augusto, Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiae adhuc in conditorio Sallustianorum uidentur: postmodum, diuo Claudio principe. Gabbaram nomine, ex Arabia aduectum, nouem pedum et totidem unciarum. Sed ante Augustum annis mille ferme non apparuit forma huiusmodi, sicut nec post Claudium uisa est. Quis enim iam aeuo isto non minor parentibus suis nascitur? Priscorum autem testantur molem etiam Orestis suprema, cuius ossa olympiade quinquagesima et octaua Tegea inuenta a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse longitudinem cubitorum septem. Scripta quoque, quae ex antiquitate memorias accersunt in fidem ueri, hoc etiam receperunt, quod bello Cretico, quum elata flumina plus quam ui amnica terras copissent, post discessum fluctuum inter plurima humi discidia humanum corpus repertum sit cubitum trium atque triginta: cuius inspectandi cupidine L. Flaccum legatum, Metellum etiam ipsam impendio captos miraculo, quod auditu refutauerant, oculis potitos. Non omiserim Salamine Euthymenis filium creuisse in triennio tria cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu hebetem, robusta uoce, pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimis, immoderatis aegritudinum suppliciis compensasse praecipitem incrementi celeritatem. Mensurae ratio bifariam conuenit: nam quantus manibus expansis inter digitos longissimus modus est, tantum constat esse inter calces et uerticem, Ideoque physici hominem minorem mundum iudicauerunt. Parti dextera habilior adscribitur modus, laeuae firmitas maior: unde altera gesticulationibus promptior est, altera oneri ferendo accommodatior. Pudoris disciplinam etiam inter defuncta corpora natura discreuit: ac si quando cadauera necatorum fluctibus euehuntur, uirorum supina, prona fluitant feminarum. Verum ut ad pernicitatis titulum transeamus, primam palmam uelocitatis Ladas quidam adeptus est, qui ita supra cauum puluerem cursitauit, ut in arenis pendentibus nulla indicia relinqueret uestigiorum. Polymnestor Milesius puer, quum a matre locatus esset ad caprarios pastus, ludicro leporem consequutus est, et ob id statim productus a gregis domino, olympiade sexta et quadragesima, ut Bocchus auctor est, uictor in stadio meruit coronam. Philippides biduo mille ducenta quadraginta stadia ab Athenis Lacedaemonem decucurrit. Anystis Lacon, et Philonides, Alexandri Magni cursores, Elin ab usque Sicyone mille ducenta stadia uno die transierunt. Fonteio Vipsanioque consulibus, in Italia nouem annos puer natus, quinque et septuaginta millia passuum a meridie transiuit ad uesperum. Visu deinde plurimum potuit Strabo nomine, quem perspexisse per centum quinque et triginta millia passuum, Varro significat, solitumque exeunte e Carthagine classe Punica numerum nauium manifestissime ex Lilybetana specula nolare. Cicero tradit Iliadum Homeri ita subtiliter in membranis scriptam, ut testa nucis clauderetur. Callicrates formicas ex ebore sic scalpsit, ut portio earum a ceteris secerni nequiuerit. Apollonides perhibet, in Scythia feminas nasci, quae bityae uocantur, eas in oculis pupillas geminas habere, et perimere uisu, si forte quem iratae aspexerint. Praeualuisse fortitudine apud Romanos L. Sicinium Dentatum, titulorum numerus ostendit. Tribunus hic plebi fuit non multo post exactos reges, Spurio Tarpeio, A. Haterio, consulibus. Idem ex prouocatione octies uictor, quadraginta et quinque aduersas habuit cicatrices, in tergo nullam notam: et spolia ex hoste tricies et quater cepit. In phaleris, hastis puris, armillis, coronis, trecenta duodecim dona meruit: nouem imperatores, qui opera eius uicerant, triumphantes prosequutus. Post hunc Marcus Sergius duobus stipendiis primis aduerso corpore ter et uicies uulneratus: secundo stipendio in prœlio dextram perdidit. Qua de causa postea sibi manum ferream fecit: et quum neutra paene idonea ad prœliandum ualeret, una die quater pugnauit, et uicit sinistra, duobus equis eo insidente confossis. Ab Hannibale bis captus refugit, quum uiginti mensibus, quibus captiuitatis sortem perferebat, nullo momento sine compedibus fuerit et catenis. Omnibus asperrimis prœliis, quae tempestate illa Romani experti sunt, insignitus donis militaribus, a Thrasymeno, Trebia, Ticinoque coronas ciuicas retulit: Cannensi quoque prœlio, de quo refugisse eximium opus uirtutis fuit, solus accepit coronam. Beatus profecto tot suffragiis gloriarum, nisi heres in posteritatis eius successione Catilina tantas adoreas odio damnati nominis obumbrasset! Quantum inter milites Sicinius, aut Sergius, tantum inter duces, immo, ut uerius dicam, inter omnes homines, Caesar dictator enituit. Huius ductibus undecies centum triginta et duo millia caesa sunt hostium: nam quantum bellis ciuilibus fuderit, noluit annotari. Signi, collatis quinquagies et bis dimicauit: M. Marcellum solus supergressus, qui nouies et tricies pari modo fuerat prœliatus. Ad haec nullus celerius scripsit: nemo uelocius legit. Quaternas etiam epistolas perhibetur simul dictasse. Benignitate adeo praeditus, ut quos armis subegerat, clementia magis uicerit. Cyrus memoriae bono inclaruit, qui in exercitu, cui numerosissimo praefuit, nominatim singulos alloquebatur. Fecit hoc idem in populo Romano L. Scipio. Sed et Cyrum et Scipionem consuetudine credamus profecisse. Cineas Pyrrhi legatus, postero die quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutauit. Rex Ponticus Mithridates duabus et uiginti gentibus, quibus imperitabat, sine interprete iura dixit. Memoriam et arte fieri palam factum est, sicut Metrodorus philosophus, qui temporibus Diogenis Cynici fuit, in tantum se meditatione assidua prouexit, ut a multis simul dicta, non modo sensuum, sed etiam uerborum ordinibus detineret. Nihil tamen in homine aut metu, aut casu, aut morbo facilius intercipi, saepe perspectum est. Qui lapide ictus fuerat, accepimus oblitum litterarum. Messallam certe Coruinum post aegritudinem, quam pertulerat, percussum proprii nominis obliuione, quamlibet alias ei sensus uigeret. Memoriam metus perimit: inuicem uocis interdum est incitamentum, quam non solum acuit, sed etiam, si nunquam fuerit, extorquet. Denique cum olympiade octaua et quinquagesima uictor Cyrus intrasset Sardis Asiae oppidum, ubi tunc Cresus latebat, Atys filius regis, mutus ad id locorum, in uocem erupit ui timoris: exclamasse enim dicitur: " Parce patri meo, Cyre, et hominem te esse uel casibus disce nostris! " Tractare de moribus superest, quorum excellentia maxime in duobus enituit. Cato princeps Porciae gentis, senator optimus, imperator optimus, optimus orator, causam tamen quadragies et quater dixit, diuersis odiorum simultatibus appetitus, semper absolutus. Unde Scipionis AEmiliani laus propensior, qui praeter bona, quibus Cato clarus fuit, etiam publico amore praecessit. Vir optimus Nasica Scipio iudicatus est, non priuato tantum testimonio, sed totius senatus sacramento: quippe quod inuentus dignior non fuit, cui praecipuae religionis crederetur ministerium, quum oraculum moneret arcessi sacra deum Matris Pessinunte. Plurimi inter Romanos eloquentia floruerunt; sed hoc bonum hereditarium nunquam fuit, nisi in familia Curionum; in qua tres serie continua oratores fuere. Magnum hoc habitum est sane eo seculo, quo facundiam praecipue et humana et diuina mirata sunt: quippe tunc percussores Archilochi pœtae Apollo prodidit, et latronum facinus deo coarguente detectum. Quumque Lysandcr Lacedaemonius Athenas obsideret, ubi Sophoclis tragici inhumatum corpus iacebat, identidem Liber pater ducem monuit per quietem, sepeliri delicias suas sineret: nec prius destitit, quam Lysander cognito qui obisset diem, et quid a numine posceretur, inducias bello daret, usque dum congruae supremis talibus exsequiae ducerentur. Pindarum lyricum e conuiuii loco, cui imminebat ruina, ne cum ceteris interiret, forinsecus Castor et Pollux uocarunt, inspectantibus uniuersis: quo effectum, ut solus impendens periculum euaderet. Numerandus post deos Cn. Pompeius Magnus, intraturus Posidonii domum, clarissimi tunc sapientiae professoris, percuti ex more a lictore fores uetuit, submissisque fascibus, quamlibet confecto Mithridatico bello, et orientis uictor, sententia propria cessit ianuae litterarum. Africanus prior Quinti Ennii statuam imponi sepulcro suo iussit. Uticensis Cato unum cx tribunatu militum philosophum, alium ex Cypria legatione Romam aduexit, professus, plurimum se eo facto senatui et populo contulisse, quamlibet proauus eius saepissime censuisset Graecos Urbe pellendos. Dionysius tyrannus uittatam nauem Platoni obuiam misit; ipse, cum albis quadrigis egredientem in littore occurrens honoratus est. Perfectam prudentiam soli Socrati oraculum Delphicum adiudicauit. Pietatis documentum nobilius quidem in Metellorum domo refulsit, sed eminentissimum in plebeia puerpera reperitur. Humilis haec, atque ideo famae obscurioris, quum ad patrem, qui supplicii causa claustris pœnalibus continebatur, aegre obtinuissct ingressus, exquisita saepius a ianitoribus, ne forte parenti cibum subministraret, alere eum uberibus suis deprehensa est: quae res et locum et factum consecrauit: nam qui morti destinabatur, donatus filiae, in memoriam tanti praeconii, reseruatus est: locus dicatus suo numini, Pietatis sacellum est. Nauis a Phrygia gerula sacrorum, dum sequitur uittas castitatis, contulit Claudiae principatum pudicitiae. At Sulpitia Paterculi filia, M. Fuluii Flacci uxor, censura omnium matronarum e centum probatissimis haud temere dilecta est, quae simulacrum Veneris, ut Sibyllini libri monebant, dedicaret. Quod attinet ad titulum felicitatis, necdum repertus est, qui felix censeri iure debuerit: namque Cornelius Sulla dictus potius est, quam fuit Felix. Solum certe beatum cortina Aglaum iudicauit, qui in angustissimo Arcadiae angulo pauperis soli dominus, nunquam egressus paterni cespitis terminos inuenitur. II. De Italia. In ea de boa angue, de lupis, de lyncibus, de lyncurio alpide, de lapide curalio, de gemma sytite, de geientana gemma, de mutis cicadis, de Diomedis auibus. De homine satis dictum habeo. Nunc, ut ad destinatum reuertamur, ad locorum commemorationem stilus dirigendus est, atque adeo principaliter in Italiam,cuius decus iam in Urbe contigimus. Sed Italia tanta cura omnibus dicta, praecipue M. Catoni, ut iam inueniri non possit, quod non ueterum auctorum praesumpserit diligentia, largiter in laudem excellentis terra materia suppetente, dum scriptores praestantissimi reputant locorum salubritatem, cœli temperiem, ubertatem soli, aprica collium, opaca nemorum, innoxios saltus, uitium olearumque prouentus, nobilia pecuaria, tot amnes, lacus tantos, bifera uiolaria, inter haec Vesuuium flagrantis animae spiritu uaporantem, tepentes fontibus Baias, colonias tam frequentes, tam assiduam nouarum urbium gratiam, tam clarum decus ueterum oppidorum, quae primum Aborigines, Aurunci, Pelasgi, Arcades, Siculi, totius postremo Graeciae aduenae, et in summa, uictores Romani condiderunt: ad haec laterum portuosa, orasque patentibus gremiis commercio orbis accommodatas. Verum ne prorsus intacta uideatur, in ea, quae minus trita sunt, animum intendere haud absurdum uidetur, et parcius depauita leuibus uestigiis inuiare: nam quis ignorat uel dicta, uel condita, a Iano Ianiculum, a Saturno Latium, atque Saturniam, a Danae Ardeam, a comitibus Herculis Polieon, ab ipso in Campania Pompeios, quia uictor ex Hispania pompam boum duxerat? In Liguria quoque Lapidarios campos, quod ibi eo dimicante. creduntur pluisse saxa: regionem Ionicam ab Ione Naulochi filia, quam procaciter, insidentem uias Hercules, ut ferunt, interemit: Archippen a Marsya rege Lydorum, quod hiatu terrae haustum, dissolutum est in lacum Fucinum; ab Iasone templum Iunonis Argiuae; a Pelopidis Pisas; a Cleolao, Minois filio, Daunios; Iapygas a Iapyge Daedali filio; Tyrrhenos a Tyrrheno Lydiae rege; Coram a Dardanis; Agyllam a Pelasgis, qui primi in Latium litteras intulerunt; ab Haleso Argiuo Phaliscam; a Phalerio Argiuo Phalerios; Fescenninum quoque ab Argiuis; portum Parthenium a Phocensibus; Tibur, sicut Cato facit testimonium, a Catillo Arcade praefecto classis Euandri; sicut Sextius ab Argiua iuuentute. Catillus enim Amphiarai filius, post prodigialem patris apud Thebas interitum Œclei aui iussu, cum omni fœtu uer sacrum missus tres liberos in Italia procreauit, Tiburtum, Coram, Catillum, qui depulsis ex oppido Siciliae ueteribus Sicanis, a nomine Tiburti fratris natu maximi urbem uocauerunt. Mox in Bruttiis ab Ulyxe exstructum templum Mineruae. Insula Ligea appellata ab eiecto ibi corpore sirenis ita nominatae; Parthenope a Parthenopae sirenis sepulcro, quam Augustus postea Neapolin esse maluit. Praeneste, ut Zenodotus, a Praeneste Ulyxis nepote Latini filio; ut Praenestini sonant libri, a Caeculo, quem iuxta ignes fortuitos inuenerunt, ut fama est, Digitorum sorores. Notum est, a Philocteta Petiliam constitutam: Arpos et Beneuentum a Diomede, Patauium ab Antenore, Metapontum a Pyliis, Scyllaceum ab Atheniensibus, Sybarim a Trœzeniis, et a Sagari Aiacis Locri filio, Salentinos a Lyctiis, Anconam a Siculis, Gabios a Galato et Bio, Siculis fratribus; ab Heraclidis Tarentum, insulam Tensam ab Ionibus, Paestum a Dorensibus: a Myscello Achaeo Crotonam, Regium a Chalcidensibus, Cauloniam et Terinam a Crotonirensibus, a Nariciis Locros, Heretum a Graecis in honorem Herae (sic enim Iunonem Graeci uocant); Ariciam ab Archilocho Siculo, unde et nomen, ut Heminae placet, tractum. Hoc in loco Orestes oraculo monitus simulacrum Scythicae Dianae, quod de Taurica extulerat, prius quam Argos peteret, consecrauit. A Zanclensibus Metaurum locatum, a Locrensibus Metapontum, quod nunc Vibo dicitur. Bocchus absoluit Gallorum ueterem propaginem Umbros esse; Marcus Antonius refert eosdem, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, Umbrios Graece nominatos. Liciniano placet, a Messapo Graeco Messapiae datam originem, uersam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Œnotri frater Peucetius Peucetiam nominarat. Par sententia est inter auctores, a gubernatore AEneae appellatum Palinurum, a tubicine Misenum, a consobrina Leucosiam insulam a nutrice Caietam, ab uxore Lauinium, quod post Troiae excidium, sicut Cosconius perhibet, quarto anno exstructum est. Nec omissum sit, AEneam aestate ab Ilio capto secunda, Italicis littoribus appulsum, ut Hemina tradit, sociis non amplius sexcentis, in agro Laurenti posuisse castra: ubi dum simulacrum, quod secum ex Sicilia aduexerat, dedicat Veneri matri, quae Frutis dicitur, a Diomede Palladium suscipit, tribusque mox annis cum Latino regnat socia potestate, quingentis iugeribus ab eo acceptis. Quo defuncto, summam biennio adeptus, apud Numicum parere desiuit anno septimo, Patrisque Indigetis ei nomen datum. Deinde constituta ab Ascanio Longa Alba, Fidenae, Antium, Nola a Tyriis, ab Eubœensibus Cumae: ibidem Sibyllae sacellum est, sed eius, quae rebus Romanis quinquagesima olympiade interfuit, cuiusque librum ad Cornelium usque Sullam pontifices nostri consulebant. Tunc enim una cum Capitolio igni absumptus est: nam priores duo, Tarquinio Superbo parcius pretium offerente quam postulabatur, ipsa exusserat. Huius sepulcrum in Sicilia adhuc manet. Delphicam autem Sibyllam ante Troiana bella uaticinatam Bocchus autumat, cuius plurimos uersus operi suo Homerum inseruisse manifestat. Hanc Herophile Erythrea annis aliquot intercedentibus consequuta est, Sibyllaque appellata est de scientiae parilitate, quae inter alia magnifica Lesbios amissuros imperium maris multo ante praemonuit, quam id accideret. Ita Cumanam tertio fuisse post has loco, ipsa aeui series probat. Ergo Italia, in qua Latium antiquum antea a Tiberis ostiis ad usque Lirim amnem pertinebat, uniuersa consurgit a iugis Alpium, porrecta ad Reginum uerticem, et litora Bruttiorum, quo in maria meridiem uersus protenditur. Inde procedens paulatim, se Apennini montis dorso attollit, extenta inter Tuscum et Adriaticum, id est inter Superum mare et Inferum, similis querneo folio, proceritate amplior, quam latitudine. Ubi longius abiit, in cornua duo scinditur, quorum alterum Ionium respectat aequor, alterum Siculum. Inter quas prominentias non uno margine accessum insinuati freti recipit, sed linguis proiectis saepius, ac procurrentibus, distinctum promontoriis pelagus accipit. Ibi, ut sparsim notemus, arces Tarentinae, Scyllacea regio cum Scylleo oppido, et Crataeide flumine Scylae matre, ut uetustas fabulata est, Regini saltus, Paestanae ualles, Sirenum saxa, amœnissimus Campaniae tractus, Phlegraei campi, Circae domus, Tarracina insula ante circumflua immenso mari, nunc aeuo nectente addita continenti, diuersamque fortunam a Reginis experta, quos fretum medium a Siculis ui abscidit: Formiae etiam Laestrigonibus habitatae, multa praeterea pollentissimis ingeniis edissertata, quae praeterire, quam inferius exsequi, tutius duximus. Verum Italiae longitudo, quae ab Augusta Praetoria per Urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et uiginti millia passuum colligit: latitudo ubi plurimum quadringenta decem; ubi minimum, centum sex et triginta: arctissima est ad portum, quem Hannibalis Castra dicunt: neque enim excedit quadraginta millia. Umbilicum, ut Varro tradit, in agro Reatino habet. At in solidum spatium circuitus uniuersi uicies quadragies nouiesque centena sunt. In quo ambitu aduersa Locrensium fronte ortus a Gadibus finitur Europae sinus primus: nam secundus a Lacinio auspicatus, in Acroceraunio metas habet. Ad haec Italia Pado clara est, quem mons Vesulus superantissimus inter iuga Alpium gremio suo fundit, uisendo fonte in Ligurum finibus, unde se primum Padus proruit, subuersusque cuniculo rursus in agro Vibonensi extollitur, nulli amnium inferior claritate, a Graecis dictus Eridanus. Intumescit exortu Canis tabefactis niuibus, et liquentibus brumae pruinis, auctusque aquarum accessione, triginta flumina in Adriaticum defert mare. E memorabilibus inclytum et insigniter per omnium uulgatum ora, quod perpaucae familiae sunt in agro Faliscorum, quos Hirpos uocant. Hi sacrificium annuum ad montem Soractis Apollini faciunt: id operantes gesticulationibus religiosis, impune insultant ardentibus lignorum struibus, in honorem diuinae rei flammis parcentibus. Cuius deuotionis mysterium munificentia senatus honorata, Hirpis perpetuo consulto omnium munerum uacationem dedit. Gentem Marsorum serpentibus illaesam esse, nihil mirum: a Circae filio hi genus ducunt, et de auita potentia deberi sibi sciunt seruitium uenenorum: ideo uenena contemnunt. Cœlius AEetae tres filias dicit, Angitiam, Medeam, et Circen: Circen Circeios insedisse montes, carminum maleficiis uarias imaginum facies mentientem: Angitiam uicina Fucino occupauisse, ibique salubri scientia aduersus morbos resistentem, quum dedisset hominem uiuere, deam habitam: Medeam ab Iasone Buthroti sepultam, filiumque eius Marsis imperasse. Sed quamuis Italia habeat hoc praesidium familiare, a serpentibus non penitus libera est. Denique Amunclas, quas Amyclas ante Graeci condiderant, serpentes fugauere. Illic frequens uipera insanabili morsu: breuior haec ceteris, quam in aliis aduertimus orbis partibus, ac propterea, dum despectui est, facilius nocet. Calabria chelydris frequentissima, et boam gignit, quem anguem ad immensam molem ferunt conualescere. Captat primo greges bubulos, et quae plurimo lacte rigua bos est, eius se uberibus innectit, suctuque continuo saginata longo in seculo, ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini eius nulla uis queat; et postremo depopulatis animantibus regiones, quas ohsederit, cogit ad uastitatem. Denique diuo Claudio principe, ubi Vaticanus ager est, in aluo occisae boae spectatus est solidus infans. Italia lupos habet, et quod cum ceteris simile non sit, homo, quem prius uiderint, conticescit, et anticipatus obtutu nocentis aspectus, licet clamandi uoluntatem habeat, non habet uocis ministerium. Sciens de lupis multa praetereo. Spectatissimum illud est: caudae animalis huius uillus amatorius inest perexiguus, quem spontiuo damno amittit, quum capi metuit: nec habet potentiam, nisi uiuenti detrahatur. Cœunt lupi toto anno non amplius dies duodecim. Vescuntur in fame terram. At hi, quos ceruarios dicimus, quamuis post longa ieiunia repertas aegre carnes mandere cœperint, ubi quid casu respiciunt obliuiscuntur, et immemores praesentis copiae eunt quaesitum quam reliquerant satietatem. In hoc animalium genere nominantur et lynces, quarum urinas coire in duritiem pretiosi calculi fatentur, qui naturas lapidum exquisitius sunt persequuti. Istud etiam ipsas lynces persentiscere hoc documento probatur, quod egestum liquorem illico arenarum tumulis, quantum ualent, contegunt, inuidae scilicet ne talis egeries transeat in nostrum usum, ut Theophrastus perhibet. Lapidi isti ad succinum color est, pariter spiritu attrahit propinquantia, dolores renum placat, medetur regio morbo; Graece lyngurium dicitur. Cicadae apud Reginos mutae, nec usquam alibi: quod silentium miraculo est, nec immerito, quum uicinae quae sunt Locrensium, ultra ceteras sonent. Causas Granius tradit, quum obmurmurarent illic Herculi quiescenti, deum iussisse ne streperent: itaque ex eo cœptum silentium permanere. Ligusticum mare frutices procreat, qui quantisper fuerint in aquarum profundis fluxi sunt, tactu prope carnulento; deinde, ubi in supera attolluntur, natalibus saxis derogati, lapides fiunt. Nec qualitas illis tantum sed et color uertitur: nam puniceo protinus rubescunt. Ramuli sunt, quales arboris uisimus, ad semipedem frequentius longi. Rarum est pedaneos deprehendi. Excuduntur ex illis multa gestamina; habet enim, ut Zoroastres ait, materia haec quamdam potestatem, ac propterea, quidquid inde fit, ducitur inter salutaria; curalium alias dicunt; nam Metrodorus gorgian nominat. Idem quod resistat typhonibus et fulminibus affirmat. Eruitur gemma in parte Lucanie, facie adeo iucunda, ut languentes intrinsecus stellas, et subnubilo renidentes, croceo colore perfundat. Ea quoniam in littore Syrtium inuenta primum est, syrtites uocatur. Est et ueietana a loco dicta, cui nigricolor facies propria, quam ad gratiam uarietatis albi limites intersecant notis candicantibus. Insula, quae Apuliae oram uidet, tumulo ac delubro Diomedis insignis est, et Diomedeas aues sola nutrit: nam hoc genus alitis praeterquam ibi nusquam gentium est, idque solum poterat memorabile iudicari, nisi accederent non omittenda. Forma illis paene quae fulicis, color candidus, ignei oculi, ora dentata; congreges uolitant, nec sine ratione pergendi; duces duo sunt, qui regant cursum: alter agmen anteit, alter insequitur; ille ut ductu certum iter dirigat, hic ut instantia urgeat tarditatem, Haec in meantibus disciplina est. Quum fœtificum adest tempus, rostro scrobes excauant; deinde surculis inuersum superpositis, imitantur texta cratium: sic contegunt subtercauata, et ne operimenta desint, si forte lignorum cassa uenti auferunt, hanc struicem comprimunt terra, quam egesserant, quum puteos excitassent. Sic nidos moliuntur bifori accessu, nec fortuitu: adeo ut ad plagas cœli metentur exitus, uel ingressus. Aditus, qui mittiit ad pastus, in ortum destinatur; qui excipit reuertentes, uersus occasui est: ut lux et morantes excitet, et receptui non denegetur. Leuaturae aluum aduersis flatibus subuolant, quibus proluuies longius auferatur. Iudicant inter aduenas: qui Graecus est, propius accedunt, et quantum intelligi datur, ut ciuem blandius adulantur; si quis erit gentis alterius, inuolant et impugnant. AEdem sacram omni die celebrant studio eiusmodi: aquis imbuunt plumas, alisque impendio madefactis confluunt rorulentae: ita aedem excusso humore purificant: tunc pinnulis superplaudunt: inde disceditur quasi peracta religione. Ob hoc credunt Diomedis socios aues factos. Sane ante aduentum AEtoli ducis nomen Diomediae non habebant, inde sic dictae. Italicus excursus per Liburnos, quae gens Asiatica est, procedit in Dalmatiae pedem, Dalmatia in limitem lllyricum, in quo sinu Dardani sedes habent, homines ex Troiana prosapia in mores barbaros efferati. At ex altera parte per Ligurum oram in Narbonensem prouinciam pergit, in qua Phocenses quondam fugati Persarum aduentu, Massiliam urbem olympiade quadragesima quinta condiderunt. Et C. Marius bello Cimbrico, factis manu fossis, inuitauit mare, perniciosamque feruentis Rhodani nauigationem temperauit: qui amnis praecipitatus Alpibus primo per Heluetios ruit, occursantium aquarum agmina secum trahens, auctuque magno, ipso quod inuadit freto turbulentior; nisi quod fretum uentis excitatur, Rhodanus saeuit et quum serenum est: atque ideo inter tres Europae maximos fluuios et hunc computant. Aquae quoque Sextiliae eo loco claruerunt, quondam hiberna consulis, postea excultae mœnibus: quarum calor olim acrior, exhalatus per tempora euaporauit, nec iam par est famae priori. Si Graecias cogitemus, praestat respicere litus Tarentinum: unde a promontorio, quod Acran Iapygian uocant, Achaiam destinantibus, citissima nauigatio est. III. Corsica. In ea de catochite lapide. Flectendus hinc stilus est: terrarum uocant aliae, et longum est, ut memoratim insularum omnium oras legamus, quascumque promontoria Italica prospectant: quamuis sparsae recessibus amœnissimis, et quodam naturae quasi spectaculo expositae, non erant omittendae; sed quantum residendum est, si dilatis, quae praecipua sunt, per quamdam desidiam, aut Pandatariam, aut Prochytam dicamus, aut Iluam ferri feracem, aut Caprariaus, quam Graeci Aàgilon dicunt, aut Planasiam de facie supinitatis sic uocatam, uel Columbariam auium hoc nominis matrem, uel Ithacesiam Ulyxis, ut proditur, speculam, uel Enariam, Inarimen ab Homero nominatam, aliasque laetas non secus, inter quas Corsicam plurimi in dicendo latius circumuecti, plenissima narrandi absoluerant diligentia, nihilque omissum, quod retractanti non sit superuacuum: ut exordium incolis Ligures dederint, ut oppida structa sint, ut colonias ibi deduxerint Marius et Sulla, ut ipsam Ligustici sinus aequor alluat. Sed haec facessant. Verum ager Corsicanus, quod in eo agro unicum est, solus edit, quem katoxÛthn uocant, lapidem fatu dignissimum. Maior est ceteris, qui ad ornatum destinantur, nec tam gemma, quam cautes. Idem impositas manus detinet ita se iunctis corporibus annectens, ut cum ipso haereant, quibus tangitur: sic ei inest uelut de glutino lentiore nescio quid, parque gummi. Accipimus Democritum Abderiten ostentatione scrupuli huius frequenter usum, ad probandam occultam naturae potentiam in certaminibus, quae contra magos habuit. IV. Sardinia. In ea de solifuga, et herba Sardonia. Sardinia quoque, quam apud Timaeum SandaliÇtin legimus, 'Ixnoèsan apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. Nihil ergo attinet dicere, ut Sardus Hercule, Norax Mercurio, procreati, quum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniae, in hosce fines permeauissent, a Sardo terra, a Norace Norae oppido nomen datum. Mox Aristaeum regnando his proximum in urbe Caralis, quam condiderat ipse, coniuncto populo utriusque sanguinis, seiuges usque ad se gentes ad unum morem coniugasse, imperium ex insolentia nihil aspernatas. Sed ut haec et Iolaum, qui ad id locorum agros ibi insedit, praeterea et Ilienses, et Locrenses transeamus, Sardinia est quidem absque serpentibus, sed quod aliis locis serpens, hoc solifuga Sardis agris. Animal perexiguum, qua aranei forma, solifuga dicta, quod solem fugiat. In metallis argentariis plurima est: nam solum illud argenti diues est. Occultim reptat, et per imprudentiam supersedentibus pestem facit. Huic incommodo accedit et herba Sardonia, quae in defluuiis fontaneis prouenit iusto largius. Ea si edulio fuerit nescientibus, neruos contrahit, rictu diducit ora, ut, qui mortem oppetunt, facie ridentium intereant. Contra quidquid aquarum est, uarie commodis seruit. Stagna pisculentissima, hibernae pluuiae in aestiuam penuriam reseruantur: nam homo Sardus opem plurimam de imbrido cœlo habet. Hoc collectaneum depascitur, ut sufficiat usui, ubi defecerint scaturigines. Fontes calidi et salubres aliquot locis efferuescunt, qui medelas afferunt, aut solidant ossa fracta, aut abolent a solifugis insertum uenenum, aut etiam ocularias dissipant aegritudines; sed qui oculis medentur, et coarguendis ualent furibus: nam quisquis sacramento raptum negat, lumina aquis attrectat: ubi periurium non est, cernit clarius; si perfidia abnuit, detegitur facinus caecitate, et captus oculis admissum tenebris fatetur. V. Sicilia. In ea memorabilia soli et aquarum. Item de achate lapide. Si respiciamus ad ordinem temporum, uel locorum, post Sardiniam res uocant Siculae. Primo, quod utraque insula in Romanum arbitratum redacta, iisdem temporibus facta est prouincia: cum eodem anno Sardiniam M. Valerius, alteram C. Flaminius praetor sortiti sunt. Adde, quod freto Siculo excipitur nomen Sardi maris. Ergo Sicilia, quod cum primis assignandum est, diffusis prominentibus triquetra specie figuratur. Pachynus adspectus in Peloponnesum, et meridianam plagam dirigit; Pelorias aduersa uespero Italiam uidet; Lilybaeum in Africam extenditur. Inter quae Pelorias praestat, laudata unico soli temperamento, quod neque humido in lutum madefiat, neque fatiscat in puluerem siccitate. Ea ubi introrsum recedit, et in latitudinem panditur, tres lacus obtinet: quorum unus quod piscium copiosus est, non equidem ad miraculum duxerim, sed quod ei proximans condensus arbustis inter uirgultorum opaca feras nutriat, et admissis uenantibus per terrenos tramites, quibus pedestris accessus excipit, duplicem piscandi uenandique praebeat uoluptatem, numeratur inter eximia. Tertium ara sacrum approbat, qua in media sita, breuia diuidit a profundis. Qua ad eam pergitur, aqua crurum tenus peruenit: quod ultra est, nec explorari licet, nec attingi; et si fiat, qui id ausus sit, malo plectitur, quantamque sui partem gurgiti intimauerit, tantam it perditum. Ferunt quemdam in haec alta quam longissime iecisse lineam, eam ut recuperaret dum demerso brachio nisum adiuuat, cadauer manum factam. Peloritana ora habitatur colonia Taurominia, quam prisci Naxum uocabant; oppido Messana; Regio Italiae opposito, quod Regium a dehiscendi argumento „R®gion Graeci dictitabant. Pachyno multa thynnorum inest copia, echinis et omnibus mari nantibus pisculentissimum, ac propterea semper captura larga. Lilybitano Lilybaeum oppidum decus est, et Sibyllae sepulcrum. Sicaniae diu ante Troiana bella Sicanus rex nomen dedit, aduectus cum amplissima Iberorum manu; post Siculus Neptuni filius. In hanc plurimi Corinthiorum, Argiuorum, Iliensium, Dorensium, Cretensium confluxerunt. Inter quos et Daedalus fabrae artis magister. Principem urbium Syracusas habet; in qua etiam cum hiberno conduntur serena, nullo non die sol est. Adde quod Arethusa fons in hac urbe est. Eminet montibus AEtna et Eryce. Vulcano AEtna sacer est, Eryx Veneri. In AEtnae uertice hiatus duo sunt, crateres nominati, per quos eructatus erumpit uapor, praemisso prius fremitu, qui per aestuantes cauernarum latebras longo mugitu intra terrae uiscera diu uoluitur, nec ante se flammarum globi attollunt, quam interni strepitus antecedant. Mirum hoc est; nec illud minus, quod in illa feruentis naturae peruicacia mixtas ignibus niues praefert, et licet uastis exundet incendiis, apicis canitie perpetua brumalem detinet faciem. Itaque, inuicta in utroque uiolentia, nec calor frigore mitigatur, nec frigus calore dissoluitur. Laudant alios montes duos, Nebroden et Neptunium: e Neptunio specula est in pelagus Tuscum, et Adriaticum; Nebroden damae et hinnuli gregatim peruagantur: inde Nebrodes. Quidqquid Sicilia gignit siue soli siue hominis ingenio, proximum est his, quae optima iudicantur, nisi quod fœtus terrae Centuripino croco uincitur. Hic primum inuenta comœdia. Hinc et cauillatio mimica in scena stetit. Hinc domo Archimedes, qui iuxta siderum disciplinam machinarius commentator fuit. Hinc Lais illa, quae eligere patriam maluit, quam fateri. Gentem Cyclopum testantur uasti specus. Laestrigonum sedes adhuc sic uocantur. Ceres inde magistra sationis frumentariae. Hic ibidem campus Ennensis in floribus semper, et in omni uernus die. Quem propter est demersum foramen, quo Ditem patrem ad raptus Liberae exeuntem fama est lucem hausum. Inter Catinam et Syracusas certamen est de illustrium fratrum memoria, quorum nomina sibi diuersae partes adoptant. Si Catinenses audiamus, Anapis fuit, et Amphinomus; si quod malunt Syracusae, Emantiam putabimus, et Critonem. Catinensis tamen regio causam dedit facto, in quam se quum AEtnae incendia protulissent, iuuenes duo sublatos parentes euexerunt in flammas illaesi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus nominaretur Campus piorum. De Arethusa, et Alpheo uerum est hactenus, quod conueniunt fons et amnis. Fluminum miracula abunde uaria sunt. Dianam, qui ad Camerinam fluit, si habitus impudice hauserit, non coibunt in corpus unum latex uineus et latex aquae. Apud Segestanos Helbesius in medio flumine subita exaestuatione feruet. Acidem, quamuis demissum AEtna, nullus frigore anteuertit. Himeraeum cœlestes mutant plagae: amarus denique est, dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem flectitur. Quanta in aquis, tanta nouitas in salinis. Salem Agrigentinum si igni iunxeris, dissoluitur ustione; cui si liquor aquae proximauerit, crepitat, ueluti torreatur. Purpureum Enna mittit: in Pachyno translucidus inuenitur. Cetera salinarum metalla, quae sunt aut Agrigento, aut Centuripiis proximantia, funguntur cautium ministerio: nam illinc excuduntur signa ad facies hominum, uel deorum. Thermitanis locis insula est arundinum ferax, quae accommodatissimae sunt in omnem sonum tibiarum; seu praecentorias facias, quarum locus est ad puluinaria praecinendi; seu uascas, quae foraminum numeris praecentorias antecedunt; seu puellatorias, quibus a sono clariore uocamen datur; siue gingrinas, quae breuiores licet, subtilioribus tamen modis insonant; aut miluinas, qua in accentus exeunt acutissimos; aut Lydias, quas et turarias dicunt; uel Corinthias, uel AEgyptias, aliasue a musicis per diuersas officiorum et nominum species separatas. In Halesina regione fons alias quietus et tranquillus quum siletur, si insonent tibiae exsultabundus ad cantus eleuatur, et quasi miretur uocis dulcedinem, ultra margines intumescit. Gelonium stagnum tetro odore abigit proximantes. Ibi et fontes duo: alter, de quo si sterilis sumpserit, fecunda fiet; alter, quem si fecunda hauserit, uertitur in sterilitatem. Stagnum Petrensium serpentibus noxium est, homini salutare. In lacu Agrigentino oleum supernatat: hoc pingue haeret arundinum comis de assiduo uolutabro, e quarum capillamentis legitur unguentum medicum contra armentarios morbos. Nec longe inde collis Vulcanius, in quo, qui diuinae rei operantur, ligna uitea super aras struunt, nec ignis apponitur in hanc congeriem: quum prosicias intulerunt, si adest deus, si sacrum probatur, sarmenta licet uiridia sponte concipiunt, et nullo inflagrante habitu, ab ipso numine fit accendium. Ibi epulantes alludit flamma, quae flexuosis excessibus uagabunda, quem contigerit, non adurit: nec aliud est quam imago nuntia perfecti rite uoti. Idem ager Agrigentinus eructat limosas scaturigines, et ut uenae fontium sufficiunt ripis subministrandis, ita in hac Siciliae parte, solo nunquam deficiente, aeterna reiectatione terram terra euomit. Achatem lapidem Sicilia primum dedit in Achatae fluminis ripis repertum, non uilem, quum ibi tantum inueniretur: quippe interscribentes eum uenae naturalibus sic notant formis, ut, quum optimus est, uarias praeferat rerum imagines. Unde annulus Pyrrhi regis, qui aduersus Romanos bella gessit, non ignobilis famae fuit, cuius gemma achates erat, in quo nouem Musae cum insignibus suis singulae, et Apollo tenens citharam uidebatur, non impressis figuris, sed ingenitis. Nunc diuersis locis apparet. Dat Creta, quem curaliachatem uocant, curalio similem, sed illitum guttis auro micantibus, et scorpionum ictibus resistentem. Dat India reddentem nunc nemorum, nunc animalium facies, quem uidisse oculis fauet, quique intra os receptus sedat sitim. Sunt et qui usti redolent myrrhae odorem, haemachates sanguineis maculis irrubescit; sed qui maxime probantur, uitream habent perspicuitatem, ut Cyprius: nam, qui sunt facie cerea, abundantes triuialiter, negliguntur. Omnis ambitus huius insulae clauditur stadiorum tribus millibus. VI. Volcaniae insulae. In freto Siculo Hephestiae insulae quinque et uiginti millibus passuum ab Italia absunt. Itali Vulcanias uocant: nam et ipsae natura soli ignea per occulta commercia, aut mutuantur AEtnae incendia, aut subministrant. Hic dicta sedes deo ignium. Numero sunt septem. Liparae nomen rex dedit Liparus, qui eam ante AEolum rexit. Alteram Hieram uocauerunt: ea praecipue Vulcano sacrata est, et plurimum colle eminentissimo nocte ardet. Strongyle tertia, AEoli domus, uergitur ad exortus solis, minime angulosa, quae flammis liquidioribus differt a ceteris. Haec causa efficit, quod ex eius fumo potissimum incolae praesentiscunt, quinam flatus in triduo pertendant. Quo factum, ut AEolus rex uentorum crederetur. Ceteras Didymen, Ericusam, Phœnicusam, Euonymon, quoniam similes sunt, dictas habe.