[51,0] LI. Seres. Item Sericum uellus. Qua ab Scythico Oceano, et mari Caspio in oceanum Eoum cursus inflectitur, ab exordio huiusce plagae profundae niues; mox longa deserta; post Anthropophagi, gens asperrima, dein spatia saeuissimis bestiis efferata, ferme dimidiam itineris partem impenetrabilem reddiderunt. Quarum difficultatum terminum facit iugum mari imminens, quod Tabim barbari dicunt; post quae adhuc longinquae solitudines. Sic in tractu eius orae, quae spectat aestiuum orientem, ultra inhumanos situs primos hominum Seres cognoscimus, qui aquarum aspergine inundatis frondibus, uellera arborum adminiculo depectunt liquoris, et lanuginis teneram subtilitatem humore domant ad obsequium. Hoc illud est Sericum, in usum publicum damno seueritatis admissum, et quo ostendere potius corpora, quam uestire, primo feminis, nunc etiam uiris luxuriae persuasit libido. Seres ipsi quidem mites, et inter se quietissimi, et qui reliquorum mortalium cútus refugiant, adeo ut ceterarum gentium commercia abnuant. Primum eorum fluuium mercatores ipsi transeunt, in cuius ripis nullo inter partes linguae commercio, sed depositarum rerum pretia oculis aestimantibus sua tradunt, nostra non emunt. [52,0] LII. Gens Attacorum. Sequitur Attacenus sinus, et gens hominum Attacorum, quibus temperies praerogatiua miram aeris clementiam subministrat. Arcent sane afflatum noxium colles, qui salubri apricitate undique secus obiecti prohibent auras pestilentes; atque ideo, ut Amometus affirmat, par illis et Hyperboreis genus uita est. Inter hos et Indiam gnarissimi Ciconas locaueruut. [53,0] LIII. India. In ea de ritu hominum et qualitate, de cúli clementia, de natura soli, de serpentibus Indicis, de leucrocotta bestia, de eale bestia, de tauris Indicis, de mantichora bestia, de bubus Indicis, de monocerote bestia, de anguillis Gangeticis, de Gangeticis uermibus, de balaena Indica, de physetere, de aue psittaco, de Indicis lucis, de ficu Indica, de Indicis arundinibus, de arboribus in insula Indiae nascentibus, de piperis arbore, de ebeno, de adamante lapide, de lapide beryllo, de chrysoberyllo lapide, de chrysopraso lapide, de hyacinthizonte lapide. Ab Emodis montibus auspicatur India, a Meridiano mari porrecta ad Eo, fauonii spiritu saluberrima. In anno bis aestatem habet, bis legit frugem, uice hiemis etesias patitur auras. Hanc Posidonius aduersam Galliae statuit. Sane nec quidquam ex ea dubium: nam Alexandri Magni armis comperta, et aliorum postmodum regum diligentia peragrata penitus cognitioni nostrae addicta est. Megasthenes sane apud Indicos reges aliquantisper moratus, res Indicas scripsit, ut fidem, quam oculis subiecerat, memoriae daret. Dionysius quoque, qui et ipse a Philadelpho rege spectator missus est, gratia periclitandae ueritatis, paria prodidit. Tradunt ergo in India fuisse quinque millia oppidorum praecipua capacitate, populorum nouem millia. Diu etiam credita est tertia pars esse terrarum. Nec mirum sit, uel de hominum, uel de urbium copia, quum soli Indi nunquam a natali solo recesserint. Indiam Liber pater primus ingressus est, utpote qui Indis subactis omnium primus triumphauit. Ab hoc ad Alexandrum Magnum numerantur annorum sex millia quadringenti quinquaginta unus, additis et amplius tribus mensibus, habita per reges computatione, qui centum quinquaginta tres tenuisse medium aeuum deprehenduntur. Maximi in ea amnes Ganges, et Indus: quorum Gangen quidam fontibus incertis nasci et Nili modo exsultare contendunt; alii uolunt a Scythicis montibus exoriri. Hypanis etiam ibi nobilissimus fluuius, qui Alexandri Magni iter terminauit, sicuti arae in ripa eius positae probant. Minima Gangis latitudo per octo millia passuum, maxima per uiginti patet; altitudo, ubi uadosissimus est, mensuram centum pedum deuorat. Gangarides extimus est lndiae populus; cuius rex equites mille, elephantos septingentos, peditum sexaginta millia in apparatu belli habet. Indorum quidam agros exercent, militiam plurimi, merces alii; optimi ditissimique rem publicam curant, reddunt iudicia, assident regibus. Quietum ibi eminentissimae sapientiae genus est, uita repletos incensis rogis mortem accersere. Qui uero ferociori sectae se dediderunt, et siluestrem agunt uitam, elephantos uenantur, quibus perdomitis ad mansuetudinem aut arant, aut uehuntur. In Gange insula est populosissima, amplissimam continens gentem, quorum rex peditum quinquaginta millia, equitum quatuor millia in armis habet. Omnes sane, quicumque praediti sunt regia potestate, non sine maximo elephantorum, equitum, peditumque numero militarem agitant disciplinam. Prasia gens ualidissima Palibotram urbem incolunt, unde quidem gentem ipsam Palibotros nominarunt. Quorum rex peditum sexaginta millia, equitum triginta millia, elephantorum octo millia omnibus diebus ad stipendium uocat. Ultra Palibotram mons Maleus, in quo umbrae hieme in septentriones, aestate in austros cadunt, uicissitudine hac durante mensibus senis. Septentriones in eo tractu in anno semel, nec ultra quindecim dies parent, sicut auctor est Beton, qui perhibet hoc in plurimis Indiae locis euenire. Indo flumini proximantes, uersa ad meridiem plaga, ultra alios torrentur calore; denique uim sideris prodit hominum color. Montana Pygmaei tenent. At ii, quibus est uicinus Oceanus, sine regibus degunt. Pandaea gens a feminis regitur, cui reginam primam assignant Herculis filiam. Et Nysa urbs regioni isti datur. Mons etiam Ioui sacer, Meros nomine, in cuius specu nutritum Liberum patrem ueteres Indi affirmant: ex cuius uocabuli argumento lasciuienti famae creditur, Liberum patrem femine natum. Extra Indi ostium sunt insulae duae, Chryse et Argyre, adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas aurea sola prodiderint habere et argentea. Indis omnibus promissa caesaries, non sine fuco caeruli aut crocei coloris. Cultus praecipuus in gemmis. Nullus funerum apparatus. Praterea, ut Iubae et Archelai regum libris editum est in quantum mores populorum dissonant, habitus quoque discrepantissimus est: alii lineis, alii laneis peplis uestiuntur, pars nudi, pars obscena tantum amiculati, plurimi etiam flexibilibus libris circumdati. Quidam populi adeo proceri, ut elephantos, uelut equos, facillima insultatione transiliant. Plurimis placet, neque animal occidere, neque uesci carnibus. Plerique tantum piscibus aluntur, et e mari uiuunt. Sunt qui proximos parentesque priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, uelut hostias caedunt: deinde peremptorum uiscera epulas habent, quod ibi non sceleris sed pietatis loco numerant. Sunt etiam qui, quum incubuere morbi, procul a ceteris in secreta abeunt, nihil anxie mortem exspectantes. Astacanorum gens laureis uiret siluis, lucis buxeis; uitium uero, et arborum uniuersarum, quibus gratia dulcis est, prouentibus copiosissima. Philosophos habent Indi, gymnosophistas uocant, qui ab exortu ad usque solis occasum contentis oculis orbem candentissimi sideris contuentur, in globo igneo, rimantes secreta quaedam, arenisque feruentibus perpetem diem alternis pedibus insistunt. Ad montem, qui Nulo dicitur, habitant quibus aduersae plantae sunt, et octoni digiti in plantis singulis. Megasthenes per diuersos Indiae montes esse scribit nationes capitibus caninis, armatas unguibus, amictas uestitu tergorum, ad sermonem humanum nulla uoce, sed latratibus tantum sonantes, asperis rictibus. Apud Ctesiam legitur quasdam feminas ibi semel parere, natosque canos illico fieri. Esse rursum gentem alteram, quae in iuuenta cana sit, nigrescat in senectute, ultra aeui nostri terminos perennantem. Legimus monocolos quoque ibi nasci singulis cruribus, et singulari pernicitate; qui ubi defendi se uelint a calore, resupinati plantarum suarum magnitudine inumbrentur. Gangis fontem qui accolunt, nullius ad escam opis indigi, odore uiuunt pomorum siluestrium, longiusque pergentes eadem illa in praesidio gerunt, ut olfactu alantur. Quod si tetriorem spiritum forte traxerint, exanimari eos certum est. Perhibent esse et gentem feminarum, quae quinquennes concipiant, sed ultra octauum annum uiuendi spatium non protrahunt. Sunt qui ceruicibus carent, et in humeris habent oculos. Sunt qui siluestres, hirti corpora, caninis dentibus, stridore terrifico. Apud eos uero, quibus ad uiuendi rationem exactior cura est, multae uxores in eiusdem uiri cúunt matrimonium, et, quum maritus homine decesserit, apud grauissimos iudices suam quaeque de meritis agunt causam, et quae officiosior ceteris sententia iudicum uicerit, hoc palmae refert praemium, ut arbitratu suo accendat rogum coniugis, et supremis eius semetipsam det inferias; ceterae in nota uiuunt. Enormitas in serpentibus tanta est, ut ceruos et animantium alia ad parem molem tota hauriant; quin etiam oceanum Indicum, quantus est, penetrent, et insulas magno spatio a continenti separatas pabulandi petant gratia. Idque ipsum palam est, non qualibet magnitudine euenire, ut per tantam sali latitudinem ad loca permeent destinata. Sunt illic multae ac mirabiles bestiae, quarum partem persequemur. Leucrocotta uelocitate praecedit feras uniuersas; ipsa asini feri magnitudine, cerui clunibus, pectore ac cruribus leoninis, capite melium, bisulca ungula, ore ad usque aures dehiscente, dentium locis osse perpetuo. Haec quod ad formam; uoce autem loquentium hominum sonos aemulatur. Est et eale, ut equus cetera, cauda uero elephanti, nigro colore, maxillis aprugnis, praeferens cornua ultra cubitalem modum longa, ad obsequium cuius uelit motus accommodata: neque enim rigent, sed mouentur, ut usus exigit prúliandi; quorum alterum quo cum pugnat, protendit, alterum replicat, ut si nisu aliquo fuerit alterius acumen obtusum, acies succedat alterius. Hippopotamis comparatur; et ipsa sane aquis fluminum gaudet. Indicis tauris color fuluus est, uolucris pernicitas, pilus in contrarium uersus, hiatus omne quod caput. Hi quoque circumferunt cornua flexibilitate qua uolunt, tergi duritia omne telum respuunt, et tam immiti ferocitate, ut capti animas proiiciant furore. Mantichora quoque nomine inter haec nascitur, triplici dentium uersu cúunte ordinibus alternis, facie hominis, glaucis oculis, sanguineo colore, corpore leonino, cauda ueluti scorpionis aculeo spiculata, uoce tam sibila, ut imitetur modulos fistularum, tubarumque concinentum. Humanas carnes auidissime affectat. Pedibus sic uiget, saltu sic potest, ut morari eam nec extentissima spatia possint, nec obstacula altissima. Sunt praeterea boues unicornes et tricornes, solidis ungulis nec bifissis. Sed atrocissimum est monoceros, monstrum mugitu horrido, equino corpore, elephanti pedibus, cauda suilla, capite ceruino. Cornu e media fronte eius protenditur, splendore mirifico, ad longitudinem pedum quatuor, ita acutum, ut quidquid impetat, facile ictu eius perforetur. Viuus non uenit in hominum potestatem: et interimi quidem potest, capi non potest. Aquae etiam gignunt miracula non minora. Anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges; quem Statius Sebosus inter miracula praecipua ait uermibus abundare, caeruleis nomine et colore. Hi bina habent brachia longitudinis cubitorum non minus senum, adeo robustis uiribus, ut elephantos ad potum uentitantes, mordicus comprehensos ipsorum manu rapiant in profundum. Indica maria balaenas habent ultra spatia quatuor iugerum; sed et quos physeteras nuncupant, qui enormes supra molem ingentium columnarum, ultra antennas se nauium extollunt, haustosque fistulis fluctus ita eructant, ut nimbosa alluuie plerumque deprimant alueos nauigantium. Sola India mittit auem psittacum, colore uiridem, torque puniceo, cuius rostri tanta duritia est, ut quum e sublimi praecipitat in saxum, nisu se oris excipiat, et quodam quasi fundamento utatur extraordinariae firmitatis; caput uero tam ualens, ut si quando ad discendum plagis siet admonendus, nam studet, ut quod homines alloquatur, ferrea clauicula sit uerberandus. Dum in pullo est, atque adeo intra alterum aetatis suae annum, quae monstrata sunt, et citius discit, et retinet tenacius; maior pullo, est et obliuiosus, et indocilis. Inter nobiles et ignobiles discretionem digitorum facit numerus; qui praestant, quinos in pedes habent digitos, ceteri ternos; lingua lata, multoque latior quam ceteris auibus: unde perficitur ut articulata uerba penitus eloquatur. Quod ingenium ita Romae deliciae miratae sunt, ut barbaris psittacos mercem fecerint. Indorum nemora in tam proceram sublimantur excelsitatem, ut transiaci ne sagittis quidem possint. Pomaria ficus habent, quarum codices in orbem spatio sexaginta passuum extuberantur; ramorum umbrae ambitu bina stadia consumunt; foliorum latitudo forma; Amazonicae peltae comparatur; pomum eximiae suauitatis. Quae palustria sunt, arundinem creant ita crassam, ut fissis internodiis, lembi uice uectitet nauigantes. E radicibus eius exprimitur humor dulcis ad melleam suauitatem. Tylos Indiae insula est; ea fert palmas, oleam creat, uinis abundat. Terras omnes hoc miraculo sola uincit, quod quaecumque in ea arbos nascitur, nunquam caret folio. Mons Caucasus inde incipit, qui maximam orbis partem perpetuis iugis penetrat. Idem fronte, qua soli obuersus est, arbores piperis ostentat, quas ad iuniperi similitudinem diuersos fructus edere asseuerant. Eorum, qui primus erumpit, uelut corylorum fimbria, dicitur piper longum; qui deinde caducus torretur feruido sole, uocamen trahit de colore; at qui ex ipsa arbore stringitur, ut est, album piper dicitur. Sed, ut piper sola India, ita et ebenum sola mittit, nec tamen uniuersa, uerum exigua sui parte siluas hoc genus edit. Arbor est plerumque tenuis, et frequentior uimine, raro in crassitudinem caudicis extuberatur, hiulco cortice et admodum reticulato, dehiscentibus uenis, adeo ut per ipsos sinus pars intima uix tenui libro contegatur; lignum omne atque mediale eadem ferme et facie et nitore, qui est in lapide gagate. Indi reges ex eo sceptra summunt, et quascumque deorum imagines nonnisi ex ebeno habent. Idem ferunt, materia ista liquorem noxium non contineri, et quidquid maleficum fuerit, tactu eius auerti: hac gratia pocula ex ebeno habent. Ita nihil mirum, si peregre sit in pretio, quod etiam ipsi, quibus prouenit, honorantur. Ebenum Romae Mithridatico triumpho primum Magnus Pompeius exhibuit. Mittit India et calamos odoratos, potentes aduersum intestinae aegritudinis incommoda; dat et multa alia fragrantia mirifici spiritus suauitate. Indicorum lapidum in adamantibus dignitas prima, utpote qui lymphationes abigunt, uenenis resistunt, et pauitantium uanos metus pellunt. Haec primum de iis praedicari oportuit, quae respicere ad utilitatem uidebamus; nunc reddemus quae adamantum sint species, et quis colos cuique eximius. In quodam crystalli genere inuenitur, materiae in qua nascitur adaeque similis splendore liquidissimo, in mucronem sexangulum utrinque secus leniter turbinatus, nec unquam ultra magnitudinem nuclei auellanae repertus. Huic proximus in excellentissimo auro deprehenditur, pallidior, ac magis ad argenti colorem renitens. Tertius in uenis cupri apparet, propior ad aeream faciem. Quartus in metallis ferrariis legitur, pondere ceteros antecedens, non tamen et potestate: nam et hi, et qui in cupro deprehenduntur, frangi queunt, plerique etiam adamante altero perforantur; at illi, quos primos significauimus, nec ferro uincuntur nec igne domantur. Verum tamen, si diu in sanguine hircino macerentur, non aliter, quam si calido uel recenti, malleis aliquot ante fractis, et incudibus dissipatis, aliquando cedunt, atque in particulas dissiliunt; quae fragmenta scalptoribus in usum insigniendae cuiuscumque modi gemmae expetuntur. Inter adamantem et magnetem est quaedam naturae occulta dissensio, adeo ut iuxta positus non sinat magnetem capere ferrum; uel, si admotus magnes ferrum traxerit, quasi praedam quamdam adamas magneti rapiat, atque auferat. Lychnitem perinde fert India, cuius lucis uigorem ardor excitat lucernarum: qua ex causa lychniten Graeci uocauerunt. Duplex ei facies: aut enim purpurea emicat claritate, aut meracius suffunditur cocci rubore, per omne intimum sui, siquidem pura sit, inoffensam admittens perspicuitatem; at si excanduit rediis solis incita, uel ad calorem digitorum attritu excitata est, aut palearum cassa, aut chartarum fila ad se rapit, contumaciter scalpturis resistens; ac si quando insignita est, dum signa exprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retentat. Beryllos in sexangulas formas Indi atterunt, ut hebetem coloris lenitatem angulorum repercussu excitent ad uigorem. Beryllorum genus diuiditur in speciem multifariam; eximii interuirente glauci et caeruli temperamento, quamdam praeferunt puri maris gratiam. Infra hos sunt chrysoberylli, qui languidius micantes nube aurea circumfunduntur. Chrysoprasos quoque ex auro et porraceo mixtam lucem trahentes, aeque beryllorum generi adiudicauerunt. Hyacinthizontas, scilicet qui hyacinthos prope referant, et ipsos probent; eos uero, qui crystallo similes, capillamentis intercurrentibus obscurantur (hoc enim uitio illorum nomen est) scientissimi lapidum plebi dederunt. Indici reges hoc genus gemmas in longissimos cylindros amant fingere, eosque perforatos elephantorum setis suspendunt, ac monilia habent, aut ex utroque capite inserunt aureos umbilicos, ut marcentem faciem ad nitelam incendant pinguiorem, quo per industriam metallo hinc inde addito fulgentiorem trahant lucem. [54,0] LIV. Taprobane. In ea de qualitate hominum, de sideribus, de natura maris, et nationis disciplina, de testudinum magnitudine, de margarito. Taprobanem insulam, antequam temeritas humana exquisito penitus mari fidem panderet, diu orbem alterum putauerunt, et quidem eum, quem habitare antichthones crederentur. Verum Alexandri Magni uirtus ignorantiam publici erroris exstinxit, dum in haec usque secreta propagauit nominis sui gloriam. Missus igitur Onesicritos, praefectus classi Macedonicae, terram istam, quanta esset, quid gigneret, quomodo haberetur, exquisitam notitiae nostrae dedit. Patet in longitudinem stadium septem millia, in latitudinem quinque millia. Scinditur amni interfluo. Nam pars eius bestiis et elephantis repleta est, maioribus multo, quam fert India; partem homines tenent. Margaritis scatet, et gemmis. Sita est inter ortum et occasum. Ab Eoo mari incipit, praetenta Indiae. A Prasia Indorum gente, dierum uiginti primo in eam fuit cursus, sed hoc cum papyraceis et Nili nauibus illo pergeretur: mox nauibus nostris septem dierum iter factum est. Mare uadosum interiacet altitudinis non amplius senum passuum, certis autem canalibus depressum adeo, ut nullae unquam ancorae ad profundi illius ima potuerint peruenire. Nulla in nauigando siderum obseruatio: nam neque Septentriones illic conspiciuntur, nec Vergiliae apparent. Lanam ab octaua in sextam decimam tantum supra terram uident. Lucet ibi Canopos, sidus clarum et amplissimum. Solem orientem dextera habent, occidentem sinistra. Obseruatione itaque nauigandi nulla suppetente, ut ad destinatum pergentes locum capiant, uehunt alites, quarum meatus terram petentium, magistros habent regendi cursus. Quaternis non amplius mensibus in anno nauigatur. Ad usque Claudii principatum de Taprobane haec tantum noueramus: tunc enim fortuna patefecit scientiae uiam latiorem. Nam libertus Annii Plocami, qui tunc Rubri maris uectigal administrabat, Arabiam petens, aquilonibus praeter Carmaniam raptus, quinto decimo demum die appulsus est ad hoc litus, portumque inuectus, qui Hippuros nominatur. Sex deinde mensibus sermonem perdoctus, ductusque ad colloquia regis, quae compererat, reportauit. Stupuisse scilicet regem, pecuniam, quae capta cum ipso erat, quod tametsi signata disparibus foret uultibus, parem tamen haberet modum ponderis; cuius aequalitatis contemplatione, quum Romanam amicitiam flagrantius concupiuisset, Rachia principe legatos nos adusque transmisit, a quibus cognita sunt uniuersa. Ergo inde homines corporum magnitudine alios omnes antecedunt; crines fuco imbuunt, caeruleis oculis ac truci uisu, terrifico sono uocis. Quibus immatura mors est, in annos centum aeuum trahunt; aliis omnibus annosa aetas, et extenta paene ultra humanam fragilitatem. Nullus aut ante diem, aut per diem somnus; noctis partem quieti destinant; lucis ortum uigilia anteuertunt. AEdificia modica ab humo tollunt. Annona pari semper tenore. Vites nesciunt; pomis abundant. Colunt Herculem. In regis electione non nobilitas praeualet, sed suffragium uniuersorum. Populus eligit spectatum moribus, et inueteratae clementiae, annis etiam grauem. Sed hoc in eo quaeritur, cui liberi nulli sint: nam qui pater sit, etiamsi uita spectetur, non admittitur ad regendum; et si forte, dum regnat, sobolem uelit edere, exuit potestatem. Idque eo maxime custoditur, ne fiat hereditarium regnum. Deinde etiamsi rex maximam praeferat aequitatem, nolunt ei totum licere; quadraginta ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus iudicet; et sic quoque, si displicuerit iudicatum, ad populum prouocatur: a quo datis iudicibus septuaginta fertur sententia, cui necessario acquiescitur. Cultu rex dissimilis a ceteris uestitur syrmate, ut est habitus, quo Liberum patrem amiciri uidemus. Quod si etiam ipse in peccato aliquo arguitur, morte multatur; non tamen ut cuiusquam attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium interdicitur ei facultas; etiam colloquii potestas punito negatur. Culturae student uniuersi. Interdum uenatibus indulgent, nec plebeias agunt praedas, quippe quum tigres aut elephanti tantum requirantur. Maria quoque sagacissime expiscantur: marinas testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat, et numerosam familiam non arte receptet. Maior pars huius insulae calore ambusta est, et in uastas desinit solitudines. Latus eius mare alluit peruiridi colore fruticosum, ita ut iubae arborum plerumque gubernaculis atterantur. Cernunt latus Sericum de montium suorum iugis. Mirantur aurum, et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. Secant marmora testudinea uarietate. Margaritas legunt plurimas, maximasque; conchae sunt, in quibus reperiuntur, quae certo anni tempore, luxuriante conceptu, sitiunt rorem uelut maritum, cuius desiderio hiant; et quum maxime lunares liquuntur aspergines, oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum; sic concipiunt, grauidaeque fiunt, et de saginae qualitate reddunt habitus unionum: nam si purum fuit, quod acceperant, candicant orbiculi lapillorum; si turbidum, aut pallore languescunt, aut rufo innubilantur. Ita magis de cúlo, quam de mari partus habent. Denique quoties excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita; quoties uespere, fit obscurior; quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micauerit coruscatio, intempestiuo metu comprimuntur, Clausaeque subita formidine uitia contrahunt abortiua; aut enim perparuuli fiunt scrupuli, aut inanes. Conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent; quumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapidis solis calore, subsidunt in profundum, et se gurgitibus ab aestu uindicant. Huic tamen prouidentia: aetas opitulatur: nam candor senecta disperit, et grandescentibus conchis flauescunt margaritae. Lapis iste in aqua mollis est, duratur euisceratus. Nunquam duo simul reperiuntur: unde unionibus nomen datum. Ultra semunciales inuentos negant. Piscantium insidias timent conchae: inde est, ut aut inter scopulos, aut inter marinos canes plurimum delitescant. Gregatim natant; certa examini dux est; illa si capta sit, etiam qua euaserint, in plagas reuertuntur. Dat et India margaritas, dat et litus Britannicum; sicut diuus Iulius thoracem, quem Veneri Genitrici in templum eius dicauit, ex Britannicis margaritis factum, subiecta inscriptione testatus est. Lolliam Paullinam Caii principis coniugem uulgatum est habuisse tunicam ex margaritis, sestertio tunc quadringenties aestimatam: cuius parandae auaritiae pater ipsius M- Lollius, spoliatis orientis regionibus, offendi sperauit Caium Caesarem Augusti filium, interdictaque amicitia principis, ueneno interiit. Illud quoque expressit uetus diligentia, quod Sullanis primam temporibus Romam illati sunt uniones. [55,0] LV. Itinerarium Indicum. Sinus Persicus et Arabicus. Azanium mare. Ab insulensi, ut consequens est, ad continentem. Igitur a Taprobane in Indiam reuertamur: conuenit enim res Indicas uidere. Sed si in his aut urbibus aut nationibus resistamus, egrediemur repromissae concinnitatis modum. Proximam Indo flumini urbem habuere Caphusam, quam Cyrus diruit. Arachosiam Erumando amni impositam Semiramis condidit. Cadrusia oppidum ab Alexandro Magno ad Caucasum constitutum est, ubi et Alexandria, quae patet amplitudinis stadia triginta. Multa et alia sunt, sed haec cum eminentissimis. Post Indos, montanas regiones Ichthyophagi tenent, quos subactos Alexander Magnus in reliquum abstinere iussit a piscibus: nam antea sic alebantur. Ultra hos deserta Carmaniae, Persis deinde, atque inde nauigatio: in qua Solis insula rubens semper, et omni animantium generi inaccessa, quippe quae nullum non animal illatum necet. Ex India reuertentes ab Azario Carmaniae flumine Septentriones primum uident. Achaemenides in hoc tractu sedes fecerunt. Inter Carmaniae promontorium et Arabiam quinquaginta millia passuum interiacent; deinde tres insulae, circa quas hydri marini egrediuntur uicenum cubitum longitudinem. Dicendum hoc loco, quatenus ab Alexandria AEgypti pergatur in usque Indiam. Nilo uehente Copton usque etesiis flatibus cursus est; deinde terrestre iter Hydreum tenus; post, transactis aliquot mansionibus, Berenicen peruenitur, ubi Rubri maris portus est. Inde Occlis Arabiae portus tangitur. Proximum Indiae emporium excipit Zmirim infame piraticis latronibus. Deinde per diuersos portus Cottonare peruenitur, ad quam monoxylis lintribus piper conuehunt. Petentes Indiam, ante exortum canis, aut protinus post exortum, nauigia media aestate soluunt. Reuertentes nauigant decembri mense. Secundus ex India uentus est uulturnus; at quum uentum est in Rubrum mare, aut africus, aut auster uehunt. Spatium Indiae decies septies quinquaginta millia passuum proditur; ac Carmaniae centum millia, cuius pars non caret uitibus. Praeterea habet genus hominum, qui non alia, quam testudinis carne uiuunt, hirsuti omnia facie tenus, quae sola laeuis est. Idem coriis, piscium uestiuntur, Chelonophagi cognominati. Irrumpit haec litora Rubrum mare, idque in duos sinus scinditur: quorum qui ab oriente est, Persicus appellatur, quandoquidem oram illam habitauere Persidis populi, uicies et sexagies centena millia passuum circuitu patens; ex aduerso, unde Arabia est, alter Arabicus uocatur; Oceanum uero, qui ibi influit, Azanium nominarunt. Carmaniae Persis annectitur, quae incipit ab insula Aphrodisiae uariarum opum diues, translata quondam in Parthicum nomen, litore, quo occasui obiacet, porrecta millia passuum quingenta quinquaginta. Oppidum eius nobilissimum Susa, in quo templum Susia Dianae. A Susis Babytace oppidum centum et triginta quinque millibus passuum distat, in quo mortales uniuersi odio auri cúmunt hoc genus metallum, et abiiciunt in terrarum profunda, ne polluti usu eius auaritia corrumpant aequitatem. Hic inconstantissimus est mensurarum modus; nec immerito, quum aliae circa Persidem nationes schúnis, aliae parasangis, aliae incomperta disciplina terras metiantur, et incertam fidem faciat mensurae ratio discors. [56,0] LVI. Parthia et circa Parthiam regiones. Item Cyri sepulcrum. Parthia quanta omnis est, a meridie Rubrum mare, a septentrione Hyrcanum salum claudit. In ea regna duodeuiginti diuiduntur in duas partes. Undecim, quae uocantur superiora, incipiunt ab Armenico limite, et Caspio litore, porrecta ad terras Scytharum, quibuscum concorditer degunt; reliqua septem inferiora, sic enim uocitant, habent ab ortu Arios Arianosque, Carmaniam a medio die, Medos ab occidui solis plaga, a septentrione Hyrcanos. Ipsa autem Media ab occasu transuersa, utraque Parthiae regna amplectitur; a septentrione Armenia circumdatur; ab ortu Caspios uidet; a meridie Persidem. Deinde tractus hic procedit usque ad castellum, quod Magi obtinent, Passargada nomine. Hic Cyri sepulcrum. [57,0] LVII. Babylon. Deinde recursus ad oceanum Atlanticum: in eo insulae Gorgades, Hesperides, Fortanatae. Chaldaeae genti caput Babylon, Semiramidi condita, tam nobilis, ut propter eam et Assyrii et Mesopotamia in Babyloniae nomen transierint. Urbs est sexaginta millia passuum circuitu patens, muris circumdata, quorum altitudo ducentos pedes detinet, latitudo quinquaginta, in singulos pedes ternis digitis ultra quam mensura nostra est altioribus. Amni interluitur Euphrate. Beli ibi Iouis templum, quem inuentorem cúlestis disciplinae tradidit etiam ipsa religio, quae deum credit. In aemulationem urbis huius Ctesiphontem Parthi condiderunt. Tempus est ad Oceani oras reuerti, represso in AEthiopiam stilo: namque ut Atlanticos aestus occipere ab occidente et Hispania dudum dixeramus; ab his quoque partibus mundi, unde primum Atlantici nomen induat, exprimi par est. Pelagus Azanium usque ad AEthiopum litora promouetur. AEthiopicum ad Mossylicum promontorium; inde rursus oceanus Atlanticus. Iuba igitur uniuersae partis, quam plurimi propter solis ardorem peruiam negauerunt, facta etiam, uel gentium, uel insularum commemoratione ad firmandae fidei argumentum, omne illud mare ab India ad usque Gades uoluit intelligi nauigabile, cori tamen flatibus; cuius spiritus praeter Arabiam, AEgyptum, Mauritaniam, euehere quamuis queant classem, dummodo ab eo promontorio Indiae cursus dirigatur, quod alii Lepten Acran, alii Drepanum nominauerunt. Addidit et loca stationum, et spatiorum modum: nam ab Indica prominentia ad Malichu insulam affirmat esse quindecies centena millia passuum: a Malichu ad Sceneon ducenta et uiginti quinque millia; inde ad insulam Adanu centum quinquaginta millia: sic confici ad apertum mare decies octies centena et septuaginta quinque millia. Idem opinioni plurimorum, qui ob solis flagrantiam, maximam partis istius regionem ferunt humano generi inaccesam, sic reluctatur, ut mercantium ibi transitus infestari ex Arabicis insulis dicat: quas Ascitae habent Arabes, quibus e re nata datum nomen: nam bubulis utribus contabulatas crates superponunt, uectatique hoc ratis genere praetereuntes infestant sagittis uenenatis. Habitari etiam addit AEthiopiae adusta Troglodytarum et Ichthyophagorum nationibus; quorum Troglodytae tanta pernicitate pollent, ut feras, quas agitant, cursu pedum assequantur; Ichthyophagi non secus, quam marina belluae, nando in mari ualent. Ita exquisito Atlantico mari usque in occasum, etiam Gorgadum meminit insularum. Gorgades insulae, ut accepimus, obuersae sunt promontorio, quod uocamus Hesperuceras. Has incoluerunt Gorgones monstra, et sane usque adhuc monstrosa gens habitat. Distant a continenti bidui nauigatione. Prodidit denique Xenophon Lampsacenus, Hannonem Púnorum regem in eas permeauisse, repertasque ibi feminas aliti pernicitate, atque ex omnibus, quae apparuerant, duas captas tam hirto atque aspero corpore, ut ad argumentum spectandae rei duarum cutes miraculi gratia inter donaria Iunonis suspenderit; quae durauere usque in tempora excidii Carthaginiensis. Ultra Gorgadas Hesperidum insulae, sicut Sebosus affirmat, dierum quadraginta nauigatione in intimos maris sinus recesserunt. Fortunatas insulas certe contra laeuam Mauritaniae tradunt iacere, quas Iuba sub meridie quidem sitas, sed proximas occasui dicit. De harum nominibus exspectari magna non miror, sed infra famam uocabuli res est. In prima earum, cui nomen Norion, aedificia nec sunt, nec fuerunt. Iuga montium stagnis madescunt. Ferulae ibi surgunt ad arboris magnitudinem: earum, quae nigrae sunt, expressae liquorem reddunt amarissimum; quae candidae, aquas reuomunt etiam potui accommodatas. Alteram insulam Iunoniam appellari ferunt, in qua pauxilla aedes ignobiliter ad culmen fastigata. Tertia huic proximat eodem nomine, nuda omnia. Quarta Capraria appellatur, enormibus lacertis plus quam referta. Sequitur Niuaria nebuloso aere, et coacto, ac propterea semper niualis. Deinde Canaria repleta canibus forma eminentissimis: inde etiam duo exhibiti Iubae regi. In ea aedificiorum durant uestigia. Auium magna copia, nemora pomifera, palmeta caryotas feritantia, multa nux pinea, larga mellatio, amnes siluris piscibus abundantes. Perhibent etiam exspui in eam undoso mari belluas; deinde quum monstra illa putredine tabefacta sunt, omnia illic infici tetro odore; ideoque non penitus ad nuncupationem sui congruere insularum qualitatem.