[31,0] XXXI. AEthiopes, et in eorum locis ac gentibus mira, de draconibus, de dracontia lapide, de camelopardalo, de cephis, de rhinocerote, de catoblepa, de formicis AEthiopicis, de Lycaone, de parandro, de lupis AEthiopicis, de hystrice, de aue pegaso. de aue tragopane, de hyacintho lapide, de chrysopasto lapide, de lapide haematite. AEthiopes, et gentes Atlanticae, Nigri flumine diuiduntur, quem patrem putant Nili. Sic papyro uiret, sic calamo praetexitur, animalia eadem edit, isdem temporibus exundat, intra ripas tunc quoque redit, quum contentus est alueo suo Nilus. Garamantici AEthiopes matrimonia priuatim nesciunt, sed uulgo omnibus in uenerem licet. Inde est, quod filios matres tantum recognoscunt; paterni nominis nulla reuerentia est. Quis enim uerum patrem nouerit in hac luxuria incesti lasciuientis? Eapropter Garamantici AEthiopes inter omnes populos degeneres habentur: nec immerito, qui afflicta disciplina castitatis, successionis notitiam ritu improbo perdiderunt. Nomen AEthiopum late patet. In parte Africana, qua Meroen uidet Libya, plurimae eorum sunt et uariae nationes. Harum e numero Nomades cynocephalorum lacte uiuunt. Syrbotae longi sunt ad pedes duodecim. Azachaei captos uenatibus elephantos deuorant. Apud Psambares nulla est aurita quadrupes, ne elephanti quidem. His proximi summam regiae potestatis cani tradunt: de cuius motibus, quidnam imperitet, augurantur. Maritimos AEthiopas quaternos oculos dicunt habere; sed fides alia est, illa denique, quod et uident plurimum, et manifestissime destinant iactus sagittarum. Occidentem uersus Agriophagi tenent, qui solas pantherarum et leonum carnes edunt, rege praediti, cuius in fronte oculus unus est. Sunt et Pamphagi, quibus esca est quidquid mandi potest, et omnia fortuitu gignentia. Sunt et Anthropophagi, quorum mores uocamen sonat. Cynomolgos aiunt habere caninos rictus, et prominula ora. Artabatitae proni, atque quadrupedes, nec secus, ac ferae, sine sedibus euagantur. Confines Mauritaniae certo tempore locustas terrestres legunt, duratasque salsugine in praesidium uitae solas habent: sed ex illis quadragesimum aeui annum nullus supergreditur. Ab Oceano aestu ad Meroen, quam insulam amplexu primo Nilus facit, millia passuum sunt sexcenta uiginti. Ultra Meroen super exortus solis Macrobii AEthiopes uocantur: dimidio enim eorum protentior, quam nostra uita est. Hi Macrobii iustitiam colunt, amant aequitatem, plurimum ualent robore, praecipua decent pulchritudine, ornantur aere, auro uincula faciunt noxiorum. Locus apud eos est ÑHlÛou trãpeza, opiparis epulis semper refertus, quibus indiscretim omnes uescuntur: nam et diuinitus eas augeri ferunt. Est et ibidem lacus, quo perfusa corpora uelut oliuo nitescunt. Ex hoc lacu potus saluberrimus. Sane adeo liquidus est, ut ne caducas quidem uehat frondes, sed illico folia lapsa ad fundum demittat laticis tenuitate. Ultra hos deserta: inhumanaeque solitudines ad usque Arabicos sinus. Deinde in ultimis Orientis monstrosae gentium facies. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habent uultus. Aliis concreta ora sunt, modico tantum foramine calamis auenarum pastus hauriunt. Nonnullae linguis carent, in uicem sermonis utentes nutibus motibusque. Quaedam ex istis nationibus ante Ptolemaeum Lathyrum regem AEgypti, incognitum habuerunt ignis usum. AEthiopia omnis ab oriente hiberno ad occidentem hibernum tenet. Quidquid eius sub meridiano cardine lucis nitet, qui maxime uirent hieme. A meridiana parte mons editus mari imminet, ingenuo igne per aeternum feruidus, et inquiete iugis flagrantibus: inter quae incendia iugis aestus, draconum magna copia est. Porro ueris draconibus ora nulla sunt ad morsum dehiscentia, sed arctae fistulae, per quas et trahunt spiritus, et linguas exserunt: quippe non in dentibus uim, sed in caudis habent, et uerbere potius, quam rictu nocent. Exciditur e cerebris draconum dracontias lapis, sed lapis non est, nisi detrabatur uiuentibus: nam si obeat prius serpens, cum anima simul euanescit, duritie soluta. Usu eius orientis reges praecipue gloriantur, quanquam nullum lenocinium artis admittat soliditate, et quidquid in eo nobile est, non manus faciunt, nec alterius quam naturae candor sit, quo reluceat. Auctor Sotacus gemmam hanc etiam uisam sibi scribit, et, quibus intercipiatur modis, edocet. Praestantissimi audacia uiri explorant anguium foueas, et receptus: inde praestolati ad pastum exeuntes, praeteruectique percitis cursibus, obiiciunt gramina medicata, quantum potest ad incitandum soporem: ita somno obsopitis, e capitibus exsecant lapides, et de manubiis praecipitis ausi, praedam reuehunt temeritatis. Quae locorum AEthiopes tenent, feris plena sunt, e quibus quam nabun uocant, nos camelopardalim dicimus, collo equi similem, pedibus bubulis, capite camelino, nitore rutilo, albis maculis superspersa. Hoc animal Romae Circensibus dictatoris Caesaris primum publicatum. Iisdem ferme temporibus illinc exhibita monstra sunt, cepos appellant, quorum posteriores pedes crure, et uestigio humanos artus mentiuntur; priores hominum manus referunt. Quae tamen a nostris non amplius, quam semel uisa sunt. Ante ludos Cneii Pompeii rhinocerotem Romana spectacula nesciebant: cui bestiae color huxeus, in naribus cornu unicum et repandum, quod subinde attritum cautibus in mucronem excitat, eoque aduersus elephantos prúliatur, par ipsis longitudine, breuior cruribus, naturaliter aluum petens, quam solam intelligit ictibus suis peruiam. Iuxta Nigrim fluuium catoblepas nascitur modica atque iners bestia, caput praegraue aegre ferens, aspectu pestilenti: nam qui in oculos eius offenderint, protinus uita exeunt. Formicae ibi ad formam canis maximi, arenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent: qua, custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. Eadem AEthiopia mittit lycaonem. Lupus est ceruicem iubatus, et. tot modis uarius, ut nullum illi colorem dicant abesse. Mittit et tarandum, boum magnitudine, bisulco uestigio, ramosis cornibus, capite ceruino, ursino colore et pariter uillo profundo. Hunc tarandum affirmant habitum metu uertere, et quum delitescat, fieri assimilem cuicumque rei proximauerit, siue illa saxo alba sit, seu frutecto uirens, siue quam aliam praeferat qualitatem. Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamaeleontes; sed et polypus, et chamaeleon glabra sunt, ut sit pronius cutis laeuitatem proximanti aemulari: in hoc nouum est ac singulare, hirsutiam pili colorum uices facere. Hinc euenit ut difficulter capi possit. AEthiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu, quam meatu: homines tamen nunquam impetunt. Bruma comati sunt, aestate nudi: thoas uocant. Hystrix quoque inde loci frequentissima, erinaciis similis, spinis tergum hispida, quas plerumque laxatas iaculatione emittit uoluntaria, ut assiduis aculeorum nimbis canes uulneret ingruentes. Illius cúli ales est pegasus: et haec ales equinum nihil praeter aures habet. Tragopan quoque auis maior aquilis, cornibus arietinis proferens armatum caput. Ethiopes legunt cinnamum. Id frutectum situ breui nascitur, remo humili et depresso, nunquam ultra duas ulnas altitudinis: quod gracilius prouenit, eximium magis ducitur: quod in crassitudinem extuberatur, despectui est. Verum legitur per sacerdotes hostiis prius caesis: quae quum litauerunt, obseruatur, ut messis nec ortum solis anticipet, nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum aceruos hasta diuidit, quae sacrata est in hoc ministerium: atque ita portio manipulorum soli dicatur: quae si iuste diuisa est, sponte incenditur. Inter ea, quae diximus, nitore caerulo hyacinthus inuenitur, lapis pretiosus, si quidem inculpabilis inueniatur: est enim uitiis non parce obnoxius: nam plerumque aut uiolaceo diluitur, aut nubilo obducitur, aut albicantius in aquaticum eliquescit. Optimus in illo tenor, si nec densiore fuco sit obtusior, nec propensa perspicuitate detectior, sed ex utroque temperamento lucis et purpurae fucatum suauiter florem trahat. Hic est, qui sentit auras, et cum cúlo facit; nec aequaliter rutilat, quum aut nubilosus est, aut serenus dies. Praeterea in os missus magis friget. Scalpturis certe minime accommodatus, ut qui attritum respuat; nec tamen penitus inuictus est: nam adamante scribitur et notatur. Ubi hyacinthus, ibi et chrysopastus apparet: quem lapidem lux celat, produnt tenebrae. Haec enim est in illo diuersitas, ut nocte igneus sit, die pallidus. Ex ipso solo sumimus haematitem rubore sanguineo: ac propterea haematitem uocatum. [32,0] XXXII. De intimis gentibus Libyae, de lapide hexecontalitho. Quod ab Atlante ad usque Canopitanum ostium panditur, ubi Libyae finis est, et AEgyptium limen, dictum a Canopo Menelai gubernatore ibi sepulto in ea insula, quae ostium Nili facit, gentes tenent dissonae, quae in auiae solitudinis secretum recesserunt. Ex his Atlantes ab humano ritu prorsus exsulant. Nulli proprium uocabulum, nulli speciale nomen. Diris solis ortus excipiunt, diris occasus prosequuntur, ustique undique torrentis plagae sidere, oderunt deum lucis. Affirmant eos somnia non uidere, et abstinere penitus ab animalibus uniuersis. Troglodytae specus excauant, illis teguntur. Nullus ibi habendi amor: a diuitiis paupertate se abdicauerunt uoluntaria. Tantum lapide uno gloriantur, quem hexecontalithon nominamus, tam diuersis notis sparsum, ut sexaginta gemmarum colores in paruo eius orbiculo deprehendantur. Homines isti carnibus uiuunt serpentium; ignarique sermonis, stridunt potius, quam loquuntur. Augylae uero solos colunt inferos. Feminas suas primis noctibus nuptiarum adulteriis cogunt patere: mox ad perpetuam pudicitiam legibus stringunt seuerissimis. Gamphasantes abstinent prúliis, fugiunt commercia, nulli se externo misceri sinunt. Blemmyas credunt truncos nasci parte, qua caput est, os tamen et oculos habere in pectore. Satyri de hominibus nihil aliud praeferunt, quam figuram. AEgipanes hoc sunt, quod pingi uidemus. Himantopodes fluxis nisibus crurum repunt potius, quam incedunt, et pergendi usum lapsu magis destinant, quam ingressu. Pharusii quum Herculi ad Hesperiadas pergenti forent comites, itineris taedio hic resederunt. Hactenus Libya. [33,0] XXXIII. AEgyptus. In ea de origine et natura Nili, de tauro Apide de crocodilo, de scinco, de hippopotamo, de aue ibide, et serpentibus Arabicis, de ficu Agyptia, de palma AEgyptia, de disciplina AEgyptiorum, et urbibus inclytis. AEgyptus ad meridiem introrsus recedit, quoad praetendant AEthiopes a tergo. Inferiorem eius partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulae faciem spatia amplectitur interamna, et incerto paene fonte decurrens proditur, ut loquemur. Originem habet a monte inferioris Mauritaniae, qui Oceano propinquat. Hoc affirmant Punici libri; hoc Iubam regem accepimus tradidisse. Igitur protinus lacum efficit, quem Nilidem dicunt. Nilum autem iam inde coniiciunt, quod hoc stagnum in herbis, piscibus, belluis nihil minus procreet, quam in Nilo uidemus; ac si quando Mauritania, unde origo eius est, aut niuibus densioribus, aut imbribus largioribus irrigatur, incrementa exundationis in AEgypto augentur. Sed effusus hoc lacu arenis sorbetur, et cuniculis caecis absconditur; deinde in Caesariensis pede prorumpens amplior, eadem indicia praefert, quae in exortu notauimus: rursusque subsidit, nec se prius reddit, quam post interualla itineris extenti contingat AEthiopas. Ubi exit, Nigrim facit fluuium, quem supra diximus terminum esse limitis Africani. Astapum eum indigenae uocant, scilicet aquam e tenebris profluentem. Multas magnasque ambit insulas: quarum pleraeque sunt tam diffusae et uastae magnitudinis, ut uix eas dierum quinque cursu praetermeet, quamuis concitus ibi feratur. Nobilissima eorum est Meroe, circum quam diuisus dextero alueo Astosapes, laeuo Astabores nominatur. Tunc quoque emensus magna longinqua, quum primum occurrentibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter obiecta rupium, ut ruere potius, quam manare credatur: demumque a cataracte ultimo tutus est: ita enim quaedam claustra eius AEgyptii nuncupant. Relicto tamen hoc pone se nomine, quo Nigris uocatur, mox inoffensus meat. Septem ostiis conditur, in meridiem uersus excipitur AEgyptio mari. Ignari siderum, uel locorum, uarias de excessibus eius causas dederunt. Alii affirmant etesias nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem humore supero saginatum, tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli ad liquorem nubila subministrauerint. Ferunt alii, quod uentorum flatibus repercussus, quum fluorem solitae uelocitatis non queat promouere, aquis in arcto luctantibus intumescat: et quanto iam impensius contrauersi spiritus repugnauerint, tanto excelsius sublimari in altitudinis uertices repercussam celeritatem; quando nec solitus extenuet cursus alueum, et stipato iam flumine, uenis originalibus torrentium pondera superueniant: ita concurrente uiolentia hinc urgentis elementi, hinc resistentis, undis exsultantibus molem colligi, quae excessus facit. Nonnulli affirmant fontem eius, qui Phialus uocatur, siderum motibus excitari, extractumque radiis candentibus cúlesti igne suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis cúptantibus. Verum omnem abscessus originem de sole concipi, primosque fieri excessus tumoris, quum, per Cancrum sol uehatur: postmodum triginta eius partibus euolutis, ubi ingressus Leonem, ortus Sirios excitauit, propulso omni fluore tantam uim amnis erumpere. Quod tempus sacerdotes natalem mundi iudicarunt, id est inter tertium decimum kalendas augustas, et undecimum. Deinde reuocari exitus uniuersos, quum in Virginem transeat, penitusque intra ripas suas capere, quum Libram sit ingressus. Hoc etiam addunt, pariter eum nocere, siue abundantius exaestuet, siue parcius: quandoquidem exiguitas minimum apportet fecunditatis, propensior copia diuturno humore culturam moretur. Maximos deinde eius exitus cubitis duodeuiginti consurgere, iustissimos sedecim temperari: nec in quindecim abesse prouentus, sed quidquid intra sit, famem facere. Dant illi etiam hoc maiestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non fuerit egressus quinque ulnas. Iam illud palam est, solum illum ex amnibus uniuersis nullas exspirare auras. Ditionis AEgyptiae esse incipit a Syene, in qua fines AEthiopum; et inde usque dum mari intimatur, Nili nomen tenet. Inter omnia, quae AEgyptus habet digna memoratu, praecipue bouem mirantur: Apim uocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem notae albae macula, quae dextero eius lateri ingenita, corniculantis lunae refert faciem. Statu aeui spatium est, quod ut affuit, profundo sacri fontis immersus necatur, ne diem longius trahat., quam licebit. Mox alter, nec sine publico luctu, requiritur, quem repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat, sacris ibi initiatus, sacer fieri. Delubra, quibus succedit aut incubat, mystice thalamos nominant. Dat omnia manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentium manu cibum capiat. Denique auersatus Germanici Caesaris dexteram, prodidit ingruentia, nec multo post Caesar exstinctus est. Pueri Apim gregatim sequuntur, et repente uelut lymphatici uentura praecinunt. Bos illi ostenditur femina in anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quae atque inuenta et oblata est, eadem die neci datur. Apis natalem Memphi celebrant iactu aureae paterae, quam proiiciunt in Nili statum gurgitem. Haec solemnitas per septem dies agitur: quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili inducias habent, nec attrectant lauantes. Verum octauo die caeremoniis iam peractis, uelut reddita saeuiendi licentia, solitam resumunt atrocitatem. Crocodilus malum quadrupes et in terra, et in flumine pariter ualet, linguam non habet, maxillam mouet superiorem; morsus eius horribili tenacitate conueniunt, stipante se pectinatim serie dentium. Plerumque ad uiginti ulnas magnitudinis eualescit. Qualia anseres edit oua. Metatur locum nido naturali prouidentia, nec alibi fútus premit, quam quo procrescentis Nili aquae non possint peruenire. In partu fouendo mas et femina uices seruant. Praeter hiatum oris, armatus est etiam unguium immanitate. Noctibus in aqua degit, per diem humi acquiescit. Circumdatur maxima cutis firmitate, in tantum, ut ictus quouis tormento adacto tergo repercutiat. Trochilos auis paruula: ea reduuias escarum dum affectat, os belluae huiusce, paulatim scalpit, et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. quod ichneumon conspicatus, penetrat belluam, populatisque uitalibus, erosa exit aluo. Sunt delphines in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum, demersique astu fraudulento tenera uentrium subternatantes secant, et interimunt. Praeterea habitant in insula Nili homines forma perexigui, sed audacia usque eo perditi, ut crocodilis se offerant obuios: nam haec monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes. Ergo capiuntur, subactique etiam intra aquas suas seruiunt, et perdomiti metu ita obsequuntur, ut immemores atrocitatis, uictores suos inequitantes dorso uehant. Hanc ergo insulam, et hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. In aqua obtusius uident, in terra acutissime. Hieme nullum cibum capiunt, quin etiam quatuor menses a cúptu brumae inedia exigunt. Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes; sed forma modica, et angusta, uerum ad opem salutarem non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus et stupor neruorum excitetur, et ueneni uis exigatur. Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino dorso et iuba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprugineis dentibus, cauda tortuosa. Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit auersus astu doloso, ut fallente uestigio reuertenti nullae insidiae praeparentur. Idem quum distenditur nimia satietate, arundines recens caesas petit, per quas tamdiu obuersatur, quoad stirpium acuta pedes uulnerent, ut profluuio sanguinis leuetur sagina: plagam deinde cúno oblinit, usque dum uulnus conducatur in cicatricem. Hippopotamos et crocodilos primus Romam Marcus Scaurus inuexit. Circa easdem ripas ales est ibis. Ea serpentium populatur oua, gratissimamque ex his escam nidis suis defert. Sic rarescunt prouentus fútuum noxiorum. Nec tamen aues istae tantum intra fines AEgyptios prosunt: nam quacumque Arabicae paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum uirus, ut morsum ante mors quam dolor insequatur; sagacitate qua ad hoc ualent, aues excitatae, in procinctum eunt uniuersae, et prius quem terminos proprios externum malum uastet, in aere occursant cateruis pestilentibus: ibi agmen deuorant uniuersum: quo meritu sacrae sunt, et illaesae. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas. De arboribus, quas sola fert Aegyptus, praecipua est ficus Aegyptia, foliis moro comparanda, poma non ramis tantum gestitans, sed et caudice, usque adeo fecunditati suae angusta est. Uno anno septies fructum sufficit: unde pomum si decerpseris, alterum sine mora protuberat. Materies eius in aquam missa subsidit; deinde quum diu desederit in liquore, leuior facta sustollitur; et uersa uice, quod natura in alio ligni genere non recipit, fit humore sicca. Palma quoque AEgyptia dicenda res est, proprie adipsos uocatur, ut dici oportuit eam, quae gustata arcet sitim. Odor ei idem, qui et malis cydoniis; sed demum sitim sedat, si prius quam maturuerit, decerpatur: nam si matura sumatur, sensum intercipit, gressum praepedit, linguam retardat, obsessisque officiis mentis et corporis, uitium facit ebrietatis. AEgyptium limitem, qua ad Diacecaumenem tendit, incolunt populi, qui momentum, quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt. Eligitur sacer lucus, in quo conseptant animalia diuersissimi generis. Ea, ubi ad statum modum cúlestis peruenit disciplina, sensus suos significationibus produnt, quibus possunt: alia ululant, alia mugiunt, quaedam stridunt, quaedam rudunt, nonnulla simul confugiunt ad uolutabra. Hoc argumentum illis est magistrum ad indicium temporis deprehendendi. Idem populi ferunt a primis sibi gentis suae auis traditum, ubi nunc occasus est, quondam ibi ortus solis fuisse. Inter Aegyptias urbes numero portarum Thebae nobiles, ad quas commercia Arabes Indique subuehunt: hinc regio Thebaica. Abydos et ipsa nobilis, olim Memnonis regia, nunc Osiridis fano exculta. Alexandriam et operis ipsius magnitudo, et auctor Macedo nobilitant: quam metatus Dinocrates architecton alterum a conditore in memoria locum detinet. Condita autem Alexandria est duodecima centesimaque olympiade, L- Papyrio Spurio Spurii filio, C. Pútilio Caii filio, consulibus Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii Canopicon appellant. Est et Pharos, colonia a Caesare dictatore deducta, de qua facibus accensis nocturna dirigitur nauigatio: nam Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus uadis, caeco mari, tribusque tantum canalibus admittit nauigantes, Tegano, Posideo, Tauro. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Pyramides turres sunt in AEgypto fastigatae ultra excelsitatem omnem, quae fieri manu possit: itaque mensuram umbrarum egressae nullas habent umbras. Nunc ab AEgypto prouehamus stilum. [34,0] XXXIV. Arabia. In ea mira, de fontibus, de moribus et habitu populorum, de Eulaeo flumine, de thure, myrrha, de cinnamo, de phúnice aue, de cinnamolgis auibus, de gemma sardonyche, de lapide molochite, de iride, de andradamante lapide, de paederote lapide, de gemma Arabica. Ultra Pelusiacum ostium Arabia est, ad Rubrum pertinens mare, quod Erythraeum ab Erythra rege Persei et Andromedae filio, non solum a colore appellatum. Varro dicit, qui affirmat, in litore maris istius fontem esse, quem si oues biberint, mutent uellerum qualitatem, et antea candidae amittant quod fuerint usque ad haustum, ac furuo postmodum nigrescant colore. Rubri autem maris Arsinoe oppidum. Verum haec Arabia procedit ad usque illam odoriferam et diuitem terram, quam Catabani et Scenitae tenent Arabes, nobiles monte Casio: qui Scenitae causam nominis inde ducunt, quod tentoriis succedunt, nec alias domos habent; ipsa autem tentoria cilicina sunt: ita nuncupant uelamenta caprarum pilis texta. Praeterea suillis carnibus prorsus abstinent. Sane hoc animalis genus, si inuectum illo fuerit, moritur illico. Hanc Arabiam Graeci Eudaemonem, nostri Beatam nominauerunt. Habitatur colle manu facto inter flumen Tigrim, et flumen Eulaeum, quod ortum a Medis tam poro fluore inclytum est, ut omnes inde reges non alias quam eius aquas bibant. Eudaemonem non frustra cognominatam hinc capessas, quod praeter odores, quos creat plurimos, sola thus mittit, nec tamen uniuersa: nam in medio eius sunt Atramitae, pagus Sabaeorum, a quo octo mansionibus regio thurifera disterminatur: Arabia appellatur, id est sacra: hoc enim significari interpretantur. Virgulta haec non sunt publica, sed quod inter barbaros nouum, in ius posterorum per successiones transeunt familiarum. Ergo quicumque dominatum istius tenent nemoris, Arabice sacri uocantur. Idem illi quum lucos istos uel metunt uel incidunt, non funeribus intersunt, non congressionibus feminarum polluuntur. Hanc arborem, prius quam penitus fides proderet, alii lentisco, alii terebintho comparabant, usque dum libris, quos Iuba rex scripsit ad Caesarem Augusti filium palam fieret, intorto eam esse uimine, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo succum fundere, incidi ortu canis flagrantissimis solibus. In isdem saltibus myrrha prouenit, cuius radices ut uitium rastris proficiunt, ablaqueationibus gaudent. Nudatae pinguiore fluunt lacryma. Sponte manans pretiosior ex ea sudor est: elicitus corticis uulnere, uilior iudicatur. Codex in uertiginem flexus, et spinis hispidus; folium crispius licet, oliuae tamen simile; maxima altitudine extollitur ad quinque cubita proceritatis. Arabes sarmentis eius ignes fouent; quorum fumo satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. Apud eosdem nascitur phúnix auis, aquilae magnitudine, capite honorato in conum plumis exstantibus, cristatis faucibus, circa colla fulgore aureo, postera parte purpureus absque cauda, in qua roseis pennis caeruleus interscribitur nitor. Probatum est, quadraginta et quingentis eum durare annis. Rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaiam concinnat, in Solis urbem strue altaribus superposita. Quum huius uita magni anni fieri conuersionem rata fides est inter auctores; licet plurimi eorum magnum annum non quingentis et quadraginta, sed duodecim millibus, nongentis quinquaginta quatuor annis constare dicant. Plautio itaque Sextio et P- Apronio consulibus, Aegyptum phúnix inuolauit; captusque anno octingentesimo Urbis conditae, iussu Claudii principis in comitio publicatus est. Quod gestum, praeter censuram, quae manet, actis etiam Urbis continetur. Cinnamolgos perinde Arabiae auis in excellentissimis lucis texit nidos e fruticibus cinnatmorum; ad quos quoniam non est peruenire propter ramorum altitudinem et fragilitatem, accolae illas congeries plumbatis petunt iaculis, deiectasque pretiis uendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis, quam alia, mercatores probent. Arabes longe lateque diffusi, diuersis moribus uiuunt et cultibus. Plurimis crinis intonsus, mitrata capita, pars rasa in cutem barba. Commerciis student, aliena non emunt, uendunt sua: quippe et siluis, et mari diuites. Umbrae, quae nobis dexterae sunt, illis sinistrae. Pars eorum, quibus asper uictus est, angues edunt, nulla uel animi cura uel corporis, ac propterea ophiophagi nominantur. Ex istius litoris sinu Polycrati regi aduecta sardonyx gemma, prima in orbe nostro luxuriae excitauit facem. Nec multum de ea disserendum puto, adeo sardonyx in omnium uenit conscientiam. Superficies eius probatur, si meracius rubeat; arguitur, si fuerit faeculentior; medietas circumitur limite candidante; optima est, si nec colorem suum spargat in proximum, nec ipse ex altero mutuetur; reliqua nigro finiuntur. Quod si transluceat, uitio uertitur; si perspicuitatem arceat, proficit ad decorem. Et molochitem Arabs inuenit, uirentem crassius quam smaragdus, contra infantum pericula ingenita ui resistentem. Inuenit et iridem in mari Rubro, sicut crystallum sexangulatam. Quae radiis icta solis, rutilo aeris repercussu cúlestis arcus ex sese iacit speciem. Androdamantem iidem legunt Arabes nitoris argentei, lateribus aequaliter quadris, quem de adamante nonnihil mutuatum putes. Datum illi nomen ex eo censent, quod animorum calentium mollit impetus, et tumentes refrenat iras. Paederotem et Arabicam inde sumimus. Arabica aspectu eburnea est, radi abnuit; contra neruorum molestias prodest habentibus. In paederote congruit quidquid eximium est, quadam decoris praerogatiua; crystallinum lucet, rubet purpuram, in orarum extimis corona crocea uelut e liquido renitente; hac suauitate oculos afficit, uisum illicit, detinet intuentes; hac etiam gratia Indis placet. Hoc Arabia sat est; hinc ad Pelusium repatriemus. [35,0] XXXV. Regio Ostracina. Ioppe oppidum. Andromedae uiucula. A Pelusio Casius mons est, et delubrum Iouis Casii, atque ita Ostracinae locus Pompeii Magni sepulcro inclytus. Idumaea inde incipit palmis opima. Deinde Ioppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante inundationem terrarum conditum, Id oppidum saxum ostentat, quod uinculorum Andromedae uestigia adhuc retinet; quam expositam belluae non irritus rumor circumtulit: quippe ossa monstri illius M- Scaurus inter alia miracula in aedilitate sua Romae publicauit. Annalibus nota res est: mensurae quoque ueracibus libris continentur, scilicet quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, sublimitas autem elephantis Indicis eminentior fuerit: porro uerticuli spinae ipsius latitudine semipedem sint supergressi. [36,0] XXXVI. Iudaea. In ea de Asphaltite lacu, de balsamo, de gente Hessenorum. Iudaea illustris est aquis, sed natura non eadem aquarum omnium. Iordanes amnis eximiae suauitatis. Pancade fonte demissus, regiones praeterfluit amúnissimas, mox in Asphaltiten lacum mersus stagno corrumpitur. Qui Asphaltites gignit bitumen, animal non habet, nihil in eum mergi potest: tauri etiam camelique impune ibi fluuitant. Est et lacus Genesara extentus passuum sedecim millibus, circumsessus urbibus plurimis, et celebribus, ipse par optimis. Sed lacus Tiberiadis omnibus anteponitur, salubris ingenuo aestu, et ad sanitatem usu efficaci. Iudaeae caput fuit Hierosolyma, sed excisa est. Successit Hiericus, et haec desiuit, Artaxerxis bello subacta. Callirrhoe Hierosolymis proxima, fons calore medico probatissimus, et ex ipso aquarum praeconio sic uocatus est. In hac terra balsamum nascitur, quae silua intra terminos uiginti iugerum usque ad uictoriam nostram fuit: ac quum Iudaea potiti sumus, ita luci illi propagati sunt, ut iam nobis latissimi colles sudent balsama. Similes uitibus stirpes habet, malleolis digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari, tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. Lignum caudicis attrectatum ferro sine mora emoritur: ea propter aut uitro, aut cultellis osseis, sed in solo cortice artifici plaga uulneratur, ex qua eximiae suauitatis gutta manat. Post lacrymam secundum in pretiis locum poma obtinent, cortex tertium, ultimus honos ligno. Longo ab Hierosolymis recessu tristis sinus panditur, quem de cúlo tactum testatur humus nigra, et in cinerem soluta. Duo ibi oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrhum, apud quae pomum quod gignitur, habeat licet specimen maturitatis, mandi tamen non potest: nam fuliginem intrinsecus fauillaciam ambitio tantum extimae cutis cohibet, quae uel leui pressa actu fumum exhalat, et fatiscit in uagum puluerent. Interiora Iudaeae, quae occidentem contuentur, Esseni tenent, qui praediti memorabili disciplina recesserunt a more gentium uniuersarum, maiestatis, ut reor, prouidentia ad hunc morem destinati. Nulla ibi femina. Venere se penitus abdicarunt. Pecuniam nesciunt. Palmis uictitant. Nemo ibi nascitur, nec tamen deficit hominum multitudo. Locus ipse addictus pudicitiae est: ad quem plurimi licet undique gentium properent, nullus admittitur, nisi quem castitatis fides, et innocentiae meritum prosequatur: nam qui reus est uel leuis culpae, quamuis summa ope adipisci ingressum uelit, diuinitus summouetur. Ita per immensum spatium seculorum, incredibile dictu, aeterna gens est, cessantibus puerperiis. Engadda oppidum infra Essenos fuit, sed excisum est. Verum inclytis nemoribus adhuc durat decus, lucisque palmarum eminentissimis nihil uel aeuo uel bello derogatum. Iudaeae terminus Massada castellum. [37,0] XXXVII. De Scythopoli oppido, de monte Casio. Transeo Damascum, Philadelphiam, Raphianam, Scythopoli primos incolas, et auctorem dabo. Liber pater quum humo nutricem tradidisset, condidit hoc oppidum, ut sepulturae titulum etiam urbis múnibus ampliaret. Incolae deerant; e comitibus suis Scythas delegit, quos ut animi firmaret ad promptam resistendi uolentiam, praemium loci nomen dedit. In Seleucia alter Casius mons est, Antiochiae propinquus, cuius e uertice uigilia adhuc quarta conspicitur globus solis, et breui corporis circumactu radiis caliginem dissipantibus, illinc nox, hinc dies cernitur. Talis e Casio specula est, ut lucem prius uideas, quam auspicetur dies. [38,0] XXXVIII. De fluminibus Tigri et Euphrate. Item de lapidibus zmilanthi, sagda, myrrhite, mithridace, tecolitho, hammochryso, aetite, pyrite, chalazia, echite, dionysia, de glossopetra, gemma solis, crine Veneris, selenite, meconite, myrmecite, chalcophthongo, siderite, phlogite, anthracia, enhydro. Euphratem fundit Armenia maior, ortum supra Zizamam sub radicibus montis, quem Capoten accolae nominant, Scythis proximum. Hic receptis in se aliquot amnibus conualescit, et stipatus conuenis aquis, luctatur cum Tauri montis obiectu, quem apud Elegeam scindit, resistat licet duodecim millibus passuum latitudine; longisque excursibus dextera Comagenen, Arabiam laeua relinquit; deinde praelabens plurimas gentes, Babyloniam, quondam Chaldaeorum caput, diuidit. Mesopotamiam opimat inundationis annuae excessibus, ad instar AEgyptii amnis terras contegens, inuecta soli fecunditate, isdem ferme temporibus, quibus Nilus exit, sole scilicet in parte Cancri uicesima constituto; tenuatur quum, iam Leone decurso, ad extima Virginis curricula facit transitum. Quod gnomonici similibus parallelis accidere contendunt, quos pares in terrarum positione aequalitas normalis efficit lineae. Unde apparet, ista duo flumina ad modulum eiusdem perpendiculi constituta, licet diuersis manent plagis, easdem incrementi causas habere. De Tigri quoque dicere hoc loco par est. In Armeniae regione caput tollit mire quam lucidum, conspicuo fonte, in loco edito, qui Elegos nominatur. Nec ab exordio statim totus est. Primo pigre fluit, nec cum suo nomine; at quum fines Medorum inuectus est, Tigris statim dicitur: ita enim nominant Medi sagittam. Influit in Arethisam lacum omnia pondera sustinentem: cuius pisces nunquam se alueo Tigridis miscent, sicut nec amnici pisces in stagnum transeunt Arethisae, per quem dissimilis colore, uolucri meat cursu. Mox, Tauro resistente, in profundum specum mergitur, quem subter labens in altero eius latere apud Zomadam emicat, uluas et purgamenta plurima secum trahens; deinde identidem absconditur, rursusque redditur. Adiabenos Arabesque praeterfluit; Mesopotamiam amplectitur; amnem nobilissimum Choaspem accipit; Euphratem defert in sinum Persicum. Quaecumque Euphratem bibunt gentes, diuerso nitent lapide. Zmilantis in ipso Euphratis alueo legitur, gemma ad imaginem marmoris Proconensis, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glaucum, ut oculi pupula, internitet. Sagda a Chaldaeis usque ad nos fluxit, haud facilis repertu, nisi, ut perhibent, ipsa se capessendam daret: namque ingenita spiritus efficacia supermeantes naues e profundo petit, et carinis ita tenaciter adcorporatur, ut, nisi abrasa parte ligni aegre separetur. Ea sagda apud Chaldaeos propter effectus, quos ex ea sciunt, habetur in loco principe, ceteris propter gratiam magis complacet iucundissime uirens. Myrrhites Parthis familiaris est. Hunc si uisu aestimes, myrrhae color est, et non habet, quo afficiat aspectum; si penitus explores, et attritu incites ad calorem, spirat nardi suauitatem. In Perside lapidum tanta copia est, tantaque diuersitas, ut longum paene sit ipsis uocabulis immorari. Mithridax sole percussa coloribus micat uariis. Tecolithos nucleo oliuae similis, spernitur, quum uidetur, sed remediis bonus, uincit aliorum pulchritudinem: solutus quippe et haustus, pulsis calculis, renium dolores ac uesicae leuat. Hammochrysos, arenis auro intermixtis, nunc bractearum, nunc pulueris habet quadrulas. Aetites et fuluus est, et tereti positione alterum lapidem intrinsecus cohibens: cuius crepitu sonorus est, quum mouetur, quamlibet tinnitum illum non internum scrupulum facere; sed spiritum scientissimi dicant. Hunc aetitem Zoroastres praefert omnibus, maximamque illi tribuit potestatem. Inuenitur autem in nidis aquilae, aut in litoribus Oceani: in Perside tamen plurimus. Subnexus spem uteri defendit a fluxibus abortiuis. Pyrites fuluus est, tenerique se uehementius non permittit: ac si quando arctiori manu premitur, digitos adurit. Chalazias grandinis et candorem praefert et figuram, duritia robustissima et inuicta. Echites uipereas habet maculas. Dionysias fuscus est, rubentibus notis sparsus. Idem si aquae mixtus conteratur, uinum fragrat, et, quod in illo odore mirificum est, ebrietati resistit. Glossopetra deficientibus lunis cúlo cadit, linguae similis humanae, non modicae, ut magi ferunt, potestatis, qui ex ea lunares motus excitari putant. Solis gemma percandida est ad speciem fulgidi sideris, rutilosque ex se iacit radios. Veneris crinis nitet nigro, internis ductibus ostentans ruforum crinium similitudinem. Selenites translucet fulgore candido melleoque, continens lunae imaginem, quam iuxta cursum astri ipsius perhibent diebus singulis uel minui uel augeri. Meconites papauera exprimit. Myrmecites reptantis formicae effigie notatur. Chalcophthongos resonat, ut pulsata aera; pudice habitus seruat uocis claritatem. Siderite, a contemplatione ferri nihil dissonat, uerum maleficus quoquo inferatur, discordiam excitat. Phlogites ostentat intra se quasi flamulas aestuantes. Anthracias coruscat, uelut scintillantibus stellis. Enhydros exsudat, ut clausam in eo putes fontaneam scaturiginem. [39,0] XXXIX. Cilicia. In ea Cydnus amnis, antrum Corycium, mons Taurus. Ciliciam, qua de agitur, si, ut nunc est, loquamur, derogasse uidebimur fidei uetustatis; si terminos sequimur, quos habuit olim, absonum est a contemplatione rerum praesentium. Ergo inter utramque culpam factu optimum est, amborum temporum statum persequi. Cilicia antea usque Pelusium AEgypti pertinebat, Lydis, Medis, Armeniis, Pamphilia, Cappadocia, sub imperio Cilicum constitutis; mox ab Assyriis subacta, in breuiorem modum scripta est. Plurima iacet campo, sinu lato recipiens mare Issicum, a tergo montium Tauri et Amani iugis clausa. A Cilice nomen trahit, quem aetas pristina paene ultra aeuum memoriae abscondit. Hunc Phúnice ortum, qui antiquior Ioue, de primis terrae alumnis habetur. Matrem urbium habet Tarson, quam Danaae prole, nobilissima Perseus locauit. Hanc urbem intersecat Cydnus amnis. Hunc Cydnum alii praecipitari Tauro, alii deriuari ex alueo Choaspis, tradiderunt. Qui Choaspes ita dulcis est, ut Persici reges, quamdiu intra ripas Persidis fluat, solis sibi ex eo pocula uindicauerint, et quum eundum peregre esset, aquas eius secum uectitarent. Ex illo igitur parente Cydnus miram trahit suauitatem. Quidquid candidum est, illinc homines cydnum dicunt: unde amni huic nomen datum. Tumet uere, quum liquuntur niues, reliqua parte anni tenuis et quietus. Circa Corycum Ciliciae crocum plurimum, optimumque; det licet Sicilia, det Cyrenaea, det et Lycia, hoc primum est: spirat fragrantius, colore plus aureo est, succi ope citius proficit ad medelam. Ibi Corycos oppidum est, et specus, qui montem impositum mari a summo cauat uertice, patulus hiatu amplissimo: nam, deiectis lateribus in terrae profundum, nemoroso orbe amplectitur mediam inanitatem, uirens introrsus lucis pendentibus. Descensus in eum per duo millia et quingentos passus, non sine largo die, hinc inde fontium assidua scaturigine. Ubi peruentum ad ima primi sinus, alter rursus specus panditur: quod antrum latis primum patet faucibus, postmodum in processu per angustias obscuratur. In eo sacrum est Ioui, fanum, in cuius recessu intimo Typhonis gigantis cubile positum, qui uolunt, credunt. Heliopolis antiquum oppidum Ciliciae fuit, patria Chrysippi stoicae spientiae potentissimi; quod a Tigrane Armenio subactum, et diu solum, Pompeiopolim, deuictis Cilicibus, Cn- Magnus cognominauit. Mons Taurus ab Indico primo mari surgit; deinde a scopulis Chelidoniis inter AEgyptium et Pamphylium pelagus obiectus septentrioni dextero latere, laeuo meridianae plagae, occidenti obuersus fronte profusa. Prorsus palam est, terras eum continuare uoluisse penetrato mari, nisi profundis resistentibus extendere radices suas uetaretur. Denique qui periclitantur naturas locorum, tentasse eum omnes exitus promontoriis probant: nam quoquorsum mari alluitur, procedit in prominentias; sed modo intercluditur Phúnicio, modo Pontico sinu, interdum Caspio uel Hyrcano: quibus renitentibus subinde fractus, contra Maeoticum lacum flectitur, multisque difficultatibus fatigatus, Riphaeis se iugis annectit. Pro gentium ac linguarum uarietate plurifariam nominatus, apud Indos Imaus, mox Paropamisus, Choatras apud Parthos, post Niphates, inde Taurus; atque ubi excelsissima consurgit sublimitate, Caucasus. Interea etiam a populis appellationem trahit: a dextro latere Caspius dicitur uel Hyrcanus, a laeuo Amazonicus, Moschicus, Scythicus; ad haec, uocabula habet alia multa. Ubi dehiscit hiulcis iugis, facit portas, quarum primae sunt Armeniae, tum Caspiae, post Ciliciae. In Graeciam, uerticem exserit, ubi Ceraunius praedicatur. A Ciliciae finibus Africum limitem dispescit, quantus meridiem uidet, sole aestuat; quidquid septentrioni oppositum est. uento tunditur et pruina; quod siluestris est, efferatur plurimis bestiis et leonibus immanissimis. [40,0] XL. Lycia. In ea mons Chimaera. Quod in Campania Vesuuius, in Sicilia AEtna, hoc in Lycia mons Chimaera est. Hic mons nocturnis aestibus fumidum exhalat. Unde fabula triformis monstri in uulgum data est, quod Chimaeram animal putauerunt. Et quoniam natura ibidem subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicarunt, quam de uocabulo sui nominis Hephaestiam uocant. Olympos quoque inter alia ibi oppidum fuit nobile, sed intercidit: nunc castellum est, infra quod aquae regiae ob insigne fluoris spectaculo sunt uisentibus.