[8,0] VIII. {De Thessalia et Magnesia. Philippus oculum damnatus} Thessalia eadem est et Haemonia, quam Homerus Argos Pelasgicon nominat; ubi genitus Hellen, a quo rege Hellenes nominati. Huius a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, quae deuicta sub Macedonum uenit iugum. Multa ibi oppida, multa flumina. De oppidis egregia sunt Phthia, Larissa Thessala, et Thebae. De amnibus Peneus, qui praeter Ossam Olympumque decurrens colle dextra laeuaque molliter curuo, nemorosis conuallibus Thessalica facit Tempe, undisque apertior Macedoniam ac Magnesiam interluens, in Thermaeum sinum decidit. Thessaliae sunt Pharsalici campi, in quibus ciuilium bellorum detonuerunt procellae. Ac ne in montes notos eamus, Pindum et Othryn agitent, qui Lapitharum originem prosequuntur; Ossam, quos Centaurorum stabulis immorari iuuat. Pelion autem nuptiale conuiuium Thetidis atque Pelei in tantum notitiae obtulit, ut taceri de eo magis mirum sit. In regione Magnesia Mothona oppidum situm est, quod quum obsideret Philippus Macedonis Magni pater, damnatus est oculum iactu sagittae, quam iecerat Aster oppidanus inscriptam suo nomine, loco uulneris, nomine quem petebat. Populum istum callere arte sagittaria credere possumus uel de Philocteta, quoniam Melibœa in hoc pede computatur. Sed ne transeamus praesidium pœtarum, fons Libethrius et ipse Magnesiae est. IX. Macedonia cum regibus, de natura Olympi montis, et lapide paeanite. Qui Edonii olim populi, quaeque Mygdonia erat terra, aut Pierium solum, uel Emathium, nunc omne uniformi uocabulo Macedonica res est; et partitiones, quae specialiter antea seiugabantur, Macedonum nomini contributae, factae sunt corpus unum. Igitur Macedoniam praecingit Thracius limes; meridiana Thessali et Epirotae tenent; a uesperali plaga Dardani sunt et Illyrii; qua septentrione tunditur, Pœonia ac Pelagonia protegitur; a Triballis, montanis excessibus aquilonio frigori obiecta. Inter ipsam et Thraciam Strymon amnis facit terminum, qui ab Haemi iugis irrigat. Verum ut sileam aut Rhodopen Mygdonium montem, aut Athon classibus Persicis nauigatum, continentique abscissum mille quingentorum passuum longitudine, simul de auri uenis et argenti, quae optimae in agris Macedonum et plurimae eruuntur, Orestidem dicam. Populi sunt, qui ut Orestae dicerentur, inde cœptum. A Mycenis profugus matricida, quum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia paruulum de Hermiona, quam in omnes casus sociam adsciuerat, hic mandauerat occulendum. Adoleuit puer in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens; occupatoque quidquid esset, quod procedit in Macedonicum sinum, et Adriaticum salum, terram, cui imperitauerat, Orestidem dixit. Admonet Phlegra, ubi, antequam oppidum fieret, rumor est, militia mundi dimicatum cum gigantibus,ut penitus persequamur, quantis probationibus ibidem imperii indicia diuinae expeditionis in hoc seculo perseuerauerint. Illic si quando, ut accidit, nimbis torrentes excitantur, et aucta aquarum pondera ruptis obicibus ualentius se in campos ruunt, eluuione ossa etiam nunc ferunt detegi, ad instar quae sunt e corporibus humanis, sed modo grandiora, quae ob enormem magnitudinem monstrosi exercitus iactitant exstitisse, idque adiuuatur argumento saxorum immanium, quibus oppugnandamimpetitum cœlum crediderunt. Pergam ad residua, quae in Thessaliam et Athamaniam contendunt. Sunt enim arrectiora, quam usquam proceritas montana attolli ualet; nec est in terris omnibus, quod merito ad istas eminentias comparetur: quippe quas solas diluuialis irruptio, quum uniuersa obduceret humido situ, inaccessas reliquit. Durant uestigia non languidae fidei, quibus apparet, hos locos superstites undosae tempestati fuisse: nam in latebrosis rupium cauaminibus, quae fluctuum confligiis tunc adesa sunt, reduuiae conchyliorum residerunt, et alia multa, quae affatim mari incito exspuuntur: ita ut, sint licet facie mediterranea, appareant tamen specie litorali. Nam Olympum ab Homero non per audaciam celebratum docent quae in eo uisitantur. Primum excellenti uertice tantus attollitur, ut summa eius cœlum accolae uocent. Ara est in cacumine, Ioui dicata, cuius altaribus si qua de extis inferuntur, nec difflantur uentosis spiritibus, nec humentibus pluuiis diluuntur: sed uoluente anno cuiusmodi relicta fuerint, eiusmodi reperiuntur; et omnibus tempestatibus a corruptelis aurarum uindicatur, quidquid ibi semel est deo consecratum. Litterae in cinere scriptae ad usque alteram anni caerimoniam permanent. Nunc de incolis reddam. Emathius, qui primus in Emathia accepit principatum, seu quia indago originis eius aeuo disperiit, seu quia ita res est, genuinus terrae habetur. Post hunc in Macedonis exortum Emathiae nomen perstitit: sed Macedo Deucalionis maternus nepos, qui solus quum domus suae familia morti publicae superfuerat, uertit uocamen, Macedoniamque a se dixit. Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiae multitudinis, qui iuxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus resedisse aduerterat, urbem condidit, quam dixit AEgeas, in qua sepeliri reges mos erat: nec alter excellentium uirorum bustis apud Macedones priscos dabatur locus. Succedit Carano Perdicca, uigesima secunda olympiade, primus in Macedonia rex nominatus, cui Alexander Amyntae filius Diues habitus, nec immerito: ita enim affluenter successus eius ampliandis opibus proficiebant, ut ante omnes Apollini Delphos, Ioui Eliden statuas aureas dono miserit. Voluptati aurium indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum uiuit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et Pindarum lyricum. Ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei bellicae, naualium etiam commentor prœliorum. IIic Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit, ut Euripidi tragico consiliorum summam concrederet: cuius suprema non contentus prosequi sumptu funeris, crines tonsus est, et mœrorem, quem animo conceperat, uultu publicauit. Idem Archelaus Pythias et Olympicas palmas quadrigis adeptus, Graeco potius animo, quam regali, gloriam illam prae se tulit. Post Archelaum Macedonica res dissensione iactata in Amyntae regno stetit, cui tres filii; sed Alexander patri succedit. Quo exempto, Perdiccae primum data copia amplissimae potestatis indipiscundae: qui obiens hereditarium regnum fratri Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra diximus; cuiusque debilitatis omen praecesserat: nam quum nuptias ageret, acciti tibicines carmen Cyclopium quasi de colludio concinuisse traduntur. Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias, Alexandri mater, nobiliorem ei patrem acquirere affectauerit, quum se coitu draconis consatam affirmaret. Ita tamen ipse egit, ut deo genitus crederetur. Peragrauit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus; subegit Asiam, Armeniam, Iberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, AEgyptum; Taurum Caucasumque transgressus est; Bactros domuit; Medis et Persis imperauit; cepit Indiam, emensus omnia. Liber et Hercules accesserant. Forma supra hominem augustiore, ceruice celsa, laetis oculis et illustribus, malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis non sine maiestate quadam decoris. Victor omnium, uino et ira uictus: sicut morbo uinolentiae apud Babylonem humiliore, quam uixerat, fortuna exemptus est. Post quem qui fuerunt, magis segetem Romanae gloriae, quam ad hereditatem tanti hominis, ortos inuenimus. [9,0] IX. Macedonia cum regibus, de natura Olympi montis, et lapide paeanite. Qui Edonii olim populi, quaeque Mygdonia erat terra, aut Pierium solum, uel Emathium, nunc omne uniformi uocabulo Macedonica res est; et partitiones, quae specialiter antea seiugabantur, Macedonum nomini contributae, factae sunt corpus unum. Igitur Macedoniam praecingit Thracius limes; meridiana Thessali et Epirotae tenent; a uesperali plaga Dardani sunt et Illyrii; qua septentrione tunditur, Pœonia ac Pelagonia protegitur; a Triballis, montanis excessibus aquilonio frigori obiecta. Inter ipsam et Thraciam Strymon amnis facit terminum, qui ab Haemi iugis irrigat. Verum ut sileam aut Rhodopen Mygdonium montem, aut Athon classibus Persicis nauigatum, continentique abscissum mille quingentorum passuum longitudine, simul de auri uenis et argenti, quae optimae in agris Macedonum et plurimae eruuntur, Orestidem dicam. Populi sunt, qui ut Orestae dicerentur, inde cœptum. A Mycenis profugus matricida, quum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia paruulum de Hermiona, quam in omnes casus sociam adsciuerat, hic mandauerat occulendum. Adoleuit puer in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens; occupatoque quidquid esset, quod procedit in Macedonicum sinum, et Adriaticum salum, terram, cui imperitauerat, Orestidem dixit. Admonet Phlegra, ubi, antequam oppidum fieret, rumor est, militia mundi dimicatum cum gigantibus,ut penitus persequamur, quantis probationibus ibidem imperii indicia diuinae expeditionis in hoc seculo perseuerauerint. Illic si quando, ut accidit, nimbis torrentes excitantur, et aucta aquarum pondera ruptis obicibus ualentius se in campos ruunt, eluuione ossa etiam nunc ferunt detegi, ad instar quae sunt e corporibus humanis, sed modo grandiora, quae ob enormem magnitudinem monstrosi exercitus iactitant exstitisse, idque adiuuatur argumento saxorum immanium, quibus oppugnandamimpetitum cœlum crediderunt. Pergam ad residua, quae in Thessaliam et Athamaniam contendunt. Sunt enim arrectiora, quam usquam proceritas montana attolli ualet; nec est in terris omnibus, quod merito ad istas eminentias comparetur: quippe quas solas diluuialis irruptio, quum uniuersa obduceret humido situ, inaccessas reliquit. Durant uestigia non languidae fidei, quibus apparet, hos locos superstites undosae tempestati fuisse: nam in latebrosis rupium cauaminibus, quae fluctuum confligiis tunc adesa sunt, reduuiae conchyliorum residerunt, et alia multa, quae affatim mari incito exspuuntur: ita ut, sint licet facie mediterranea, appareant tamen specie litorali. Nam Olympum ab Homero non per audaciam celebratum docent quae in eo uisitantur. Primum excellenti uertice tantus attollitur, ut summa eius cœlum accolae uocent. Ara est in cacumine, Ioui dicata, cuius altaribus si qua de extis inferuntur, nec difflantur uentosis spiritibus, nec humentibus pluuiis diluuntur: sed uoluente anno cuiusmodi relicta fuerint, eiusmodi reperiuntur; et omnibus tempestatibus a corruptelis aurarum uindicatur, quidquid ibi semel est deo consecratum. Litterae in cinere scriptae ad usque alteram anni caerimoniam permanent. Nunc de incolis reddam. Emathius, qui primus in Emathia accepit principatum, seu quia indago originis eius aeuo disperiit, seu quia ita res est, genuinus terrae habetur. Post hunc in Macedonis exortum Emathiae nomen perstitit: sed Macedo Deucalionis maternus nepos, qui solus quum domus suae familia morti publicae superfuerat, uertit uocamen, Macedoniamque a se dixit. Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiae multitudinis, qui iuxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus resedisse aduerterat, urbem condidit, quam dixit AEgeas, in qua sepeliri reges mos erat: nec alter excellentium uirorum bustis apud Macedones priscos dabatur locus. Succedit Carano Perdicca, uigesima secunda olympiade, primus in Macedonia rex nominatus, cui Alexander Amyntae filius Diues habitus, nec immerito: ita enim affluenter successus eius ampliandis opibus proficiebant, ut ante omnes Apollini Delphos, Ioui Eliden statuas aureas dono miserit. Voluptati aurium indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum uiuit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et Pindarum lyricum. Ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei bellicae, naualium etiam commentor prœliorum. IIic Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit, ut Euripidi tragico consiliorum summam concrederet: cuius suprema non contentus prosequi sumptu funeris, crines tonsus est, et mœrorem, quem animo conceperat, uultu publicauit. Idem Archelaus Pythias et Olympicas palmas quadrigis adeptus, Graeco potius animo, quam regali, gloriam illam prae se tulit. Post Archelaum Macedonica res dissensione iactata in Amyntae regno stetit, cui tres filii; sed Alexander patri succedit. Quo exempto, Perdiccae primum data copia amplissimae potestatis indipiscundae: qui obiens hereditarium regnum fratri Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra diximus; cuiusque debilitatis omen praecesserat: nam quum nuptias ageret, acciti tibicines carmen Cyclopium quasi de colludio concinuisse traduntur. Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias, Alexandri mater, nobiliorem ei patrem acquirere affectauerit, quum se coitu draconis consatam affirmaret. Ita tamen ipse egit, ut deo genitus crederetur. Peragrauit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus; subegit Asiam, Armeniam, Iberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, AEgyptum; Taurum Caucasumque transgressus est; Bactros domuit; Medis et Persis imperauit; cepit Indiam, emensus omnia. Liber et Hercules accesserant. Forma supra hominem augustiore, ceruice celsa, laetis oculis et illustribus, malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis non sine maiestate quadam decoris. Victor omnium, uino et ira uictus: sicut morbo uinolentiae apud Babylonem humiliore, quam uixerat, fortuna exemptus est. Post quem qui fuerunt, magis segetem Romanae gloriae, quam ad hereditatem tanti hominis, ortos inuenimus. Macedonia lapidem gignit, quem paeanitem uocant. Hunc eumdem et concipere et parere et parturientibus opitulari, fama prodiga est. Circa Tiresiae sepulcrum plurimus inuenitur. [10,0] X. Thracia cum moribus gentium. In ea de gruibus, de hirundinibus, de isthmo. Nunc in Thraciam locus pergere, et ad ualidissimas Europae gentes uela uertere: quas qui sedulo experiri uelint, non difficulter deprehendent, Thracibus barbaris inesse contemptum uitae ex quadam naturalis sapientiae disciplina. Concordant omnes ad interitum uoluntarium, dum nonnulli eorum putant, obeuntium animas reuerti; alii non exstingui, sed beatas magis fieri. Apud plurimos luctuosa sunt puerperia; denique recens natum fletu parens excipit; contrauersum laeta sunt funera, adeo ut exemptos gaudi prosequantur. Uxorum numero se uiri iactitant, et honoris loco iudicatur multiplex matrimonium. Quae feminae tenaces sunt pudicitiae, insiliunt defunctorum rogos coniugum, et, quod maximum insigne ducunt castitatis, praecipites in flammas eunt. Nupturae non parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quae prae aliis specie ualent, subhastari uolunt, et licentia taxationis admissa, non moribus nubunt, sed praemiis; quas formae premit dedecus, dotibus emunt quibus coniungantur. Uterque sexus epulantes focos ambiunt, herbarum, quas habent, semine ignibus superiacto; cuius nidore perculsi, pro laetitia habent imitari ebrietatem sensibus sauciatis. De ritu ista sunt; de locis et populis, quae sequuntur. Strymonem accolunt dextro latere Denselatae; Bessorum quoque multa nomina ad usque Nestum amnem, qui radices Pangaei circumfluit. Hebrum Odrysarum solum fundit, qui fluuius excurrit inter Priantas, Doloncos, Thynos, Corpilos, aliosque barbaros tangit, et Ciconas. Deinde Haemus sex millibus passuum arduus, cuius auersa Mœsi, Getae, Sarmatae, Scythae, et plurimae insidunt nationes. Ponticum litus Sithonia gens obtinet, quae nato ibi Orpheo uate inter principes iudicatur: quem siue sacrorum, siue cantuum, secreta in Sperchiuo promontorio agitasse tradunt. Deinde stagnum Bistonium. Nec longe regio Maronea, in qua Tirida oppidum fuit, equorum Diomedis stabulum; sed cessit aeuo, solumque turris uestigium adhuc durat. Inde non procul urbs Abdera, quam Diomedis soror et condidit, et a se sic uocauit. Mox Democriti domus physici; ac, si uerum rimere, ideo nobilior. Hanc Abderam, olympiade prima et tricesima senio collapsam, Clazomenii ex Asia ad maiorem faciem restitutam, oblitteratis quae praecesserant, nomini suo uindicauerunt. Locum Doriscon illustrem reddidit Xerxis aduentus, quod ibi recoluit militis sui numerum. Polydori tumulum ostendit Aenus in parte, quam aratores Scythae celebrant. Quondam urbem Geraniam, Cathizon barbari uocant: unde a gruibus Pygmaeos ferunt pulsos. Manifestum sane est, in septentrionalem plagam hieme grues frequentissimas conuolare. Nec piguerit meminisse, quatenus expeditiones suas dirigant. Sub quodam militiae eunt signo, et ne pergentibus ad destinata uis flatuum renitatur, arenas deuorant, sublatisque lapillulis ad moderatam grauitatem saburrantur. Tunc contendunt in altissima, ut de excelsiori specula metentur quas petant terras. Fidens meatu praeit cateruas; uolatus desidiam castigat uoce, quae cogit agmen; ea ubi obraucata est, succedit alia. Pontum transiturae angustias captant; et quidem eas, nam promptum est oculis deprehendere, quae inter Tauricam sunt et Paphlagoniam, id est inter Carambim, et Krioè m¡tupon. Quum contra medium alueum aduentasse se sciunt, scrupulorum sarcina pedes liberant: ita nautae prodiderunt, compluti saepe ex illo casu imbre saxatili. Arenas non prius reuomunt, quam securae sedis suae fuerint. Concors cura omnium pro fatigatis adeo, ut si quae defecerint, congruant uniuersae, lassatasque sustollant, usque dum uires otio reciperentur. Nec in terra cura segnior. Excubias nocte diuidunt, ut exsomnis sit decima quaeque. Vigiles ponduscula digitis amplectuntur, quae, si forte exciderint, somnum coarguant. Quod cauendum erit, clangore indicant. AEtatem in illis prodit color: nigrescunt senectute. Veniamus ad promontorium Ceras Chryseon Byzantio oppido nobile, antea Lygos dictum: quod a Dyrrachio abest septingentis undecim millibus passuum: tantum enim patet inter Adriaticum mare et Propontidem. In Ceniensi regione non longe a Flauiopoli colonia Bizye oppidum, quondam arx Terei regis, inuisum hirundinibus, et deinceps alitibus illis inaccessum: quanquam et Thebas, quod illa mœnia saepius capta sint, negentur subire. Nam inter cetera habere illas quiddam praescium, inde noscitur quod lapsura non petunt culmina, et aspernantur peritura quoquo modo tecta. Minime certe a diris auibus impetuntur, nec unquam praeda sunt, ut sacrae. Cibos non sumunt resistentes, sed in aere capiunt escas, et hauriunt. Alter Isthmos in Thracia est similibus angustiis, et pari latitudine arcti maris, cuius litora urbes utrinque secus ostentant. Propontidis oram insignit Pactye, Melanem sinum Cardia: quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est. Omnis Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam uindicat. Hic quoque urbes duae, Abydos Asiae est, Sestos Europae. Deinde contraria inter se promontoria: Mastusia Cherronesi, ubi finitur Europee sinus tertius, Sigeum Asiae, in quo tumulus est Cynossema dictus, Hecubae sepulcrum, et turris Protesilai delubro data. Finibus Thraciae a septentrione Ister obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie AEgaeum mare.