[7,0] VII. Europae sinus tertius. In eo de locorum Graeciae admirabilibus; de fluminibus, de fontibus; de merulis, de perdicibus; de lapide galactite, de lapide asbesto; de Arione. Tertius Europae sinus incipit a Cerauniis montibus, desinit in Hellespontum. In eo apud Molossos, ubi Dodonaei Iouis templum, Tomarus mons est, circa radices nobilis centum fontibus, ut Theopompo placet. In Epiro fons est sacer, frigidus ultra omnes aquas, et spectatae diuersitatis: nam si ardentem in eum mergas facem, exstinguit; si procul ac sine igne admoueas, suopte ingenio inflamat. Dodone Tomaro celsa est. Delphi Cephiso flumine, Castalio fonte, Parnassi iugis celebres. Acarnania Aracyntho eminet. Hanc ab AEtolia Pindus diuidit, qui Acheloum parit, cum primis Graeciae amnibus praeditum ueteri claritate. Nec iniuria, quum inter calculos, quibus ripae eius micant, inueniatur galactites, qui scrupulus ipse ater si teratur, reddit succum album ad lactis saporem. Feminis nutrientibus illigatus fecundat ubera, subnexus paruulis largiusculos haustus facit saliuarum. Intra os receptus liquescit; quum soluitur tamen, memoriae bonum perimit. Quem post Nilum Achelous dat, nec alter alius. Propter oppidum Patras Scioessa locus nouem collium opacitate umbrosus, et radiis solis ferme inuisus, nec aliam ob causam memorabilis. In Laconica spiraculum est Taenaron. Est et Taenaron promontorium aduersum Africae, in quo fanum est Methymnaei Arionis, quem delphine eo aduectum imago testis est, ad effigiem casus et ueri operis expressa aere: praeterea tempus signatum: olympiade enim undetrigesima, qua in certamine Siculo idem Arion uictor scribitur, id ipsum gestum probatur. Est et oppidum Taenaron nobili uetustate: praeterea aliquot urbes, inter quas Leuctrae, non obscurae iam pridem Lacedaemoniorum fœdo exitu. Amiclae silentio suo quondam pessundatae. Sparta insignis cum Pollucis et Castoris templo, tum etiam Othryadis illustris uiri titulis. Therapnae, unde primum cultus Dianae. Pitane, quam Archesilas stoicus inde ortus prudentiae suae merito in lucem extulit. Anthia et Cardamyle, ubi quondam fuere Thyrae, nunc locus dicitur, in quo anno septimo decimo regni Romuli inter Laconas et Argiuos memorabile bellum fuit. Iam Taygeta mons, et flumen Eurotas notiora sunt, quam ut stilo egeant. Inachus Achaiae amnis Argolicum secat tractum, quem rex Inachus a se nominauit, qui exordium Argiuae nobilitati primus dedit. Epidauro decus est AEsculapii sacellum, cui incubantes aegritudinem remedia capessunt de monitis somniorum. Pallanteum Arcadiae, quod Palatio nostro per Euandrum Arcada appellationem dederit, sat est admonere: in qua montes Cyllene et Lycaeus Maenalus etiam diis alumnis inclaruerunt; inter quos nec Erymanthus in obscuro est. Inter flumina, Erymanthus Erymantho monte demissus, et Ladon, ille Herculis pugna, hic Pane clara sunt. Varro perhibet fontem in Arcadia esse, cuius interimat haustus. In eadem parte de auibus hoc solum non indignum relatu, quod cum aliis locis merula furua sit, circa Cyllenem candidissima est. Nec lapidem spreuerimus, quem Arcadia mittit: asbesto nomen est, ferri colore; qui, accensus semel, exstingui nequitur. In Megarensium sinum Isthmos exit, ludis quinquennalibus et delubro Neptuni inclytus: quos ludos eapropter institutos ferunt, quod sinibus quinque Peloponnesi orae alluuntur: a septentrione, Ionio; ab occidente,Siculo; a brumali oriente, AEgaeo; a solstitiali oriente, Myrtoo; a meridie, Cretico. Hoc spectaculum per Cypselum tyrannum intermissum, Corinthii, olympiade quadragesima nona solemnitati pristinae reddiderunt. Ceterum Peloponneson Pelopi regnatam, nomen indicio est. Ea ut platani folium recessibus et prominentibus figurata, diuortium facit inter Ionium et AEgaeum mare, quatuor non amplius millibus dispescens utrumque litus, excursu tenui, quem Isthmon dicunt, ob angustias. Hinc Hellas incipit, quam proprie ueram habent Graeciam. Quae nunc Attice, Acte prius dicta. Ibi Athenae, cui urbi saxa Scironia propinqua sunt, porrecta sex millibus passuum, ob honorem ultoris Thesei, et memoriam nobilis pœnae, sic nominata. Ex istis rupibus Ino se cum Palaemone filio in profunda praecipitem iaculata auxit maris numina. Nec Atticos montes in partem tacebimus. Est Icarius, est Brilessus, est Lycabethus et AEgialus; sed Hymetto meritissime ac iure attribuitur principatus, quod apprime florulentus, eximio mellis sapore et externos omnes et suos uincit. Callirhoen stupent fontem, nec ideo Cruneson fontem alterum nullae rei numerant. Atheniensibus iudicii locus Arios pagos. Marathon campus factus memorabilis opinione prœlii cruentissimi. Multae quidem insulae obiacent Atticae continenti, sed suburbanae ferme sunt, Salamis, Sunium, Ceos, Coos, quae, ut Varro testis est, subtilioris uestis amicula arte lanificae scientiae prima in ornatum feminarum dedit. Bœotia Thebis enitet. Thebas condidit Amphion, non quod lyra saxa duxerit, neque enim par est ita gestum uideri, sed quod affatus suauitate homines rupium incolas, et incultis moribus rudes, ad obsequii ciuilis pellexerit disciplinam. Urbs ista numinibus apud se ortis gloriatur, ut perhibent qui sacris carminibus Herculem et Liberum celebrant. Apud Thebas Helicon lucus est, Cithaeron saltus, amnis Ismenus; fontes Arethusa, Œdipodia, Psamate, Dirce; sed ante alios Aganippe et Hipocrene, quos Cadmus, litterarum primus repertor, quoniam equestri exploratione deprehendisset, dum rimatur, quaenam insideret loca; incensa est licentia pœtarum, ut utrumque pariter disseminaretur, et quod aperta foret alitis equi ungula, et quod poti inspirationem facerent litterariam. Eubœa insula laterum obiectu efficit Aulidis portum, seculis traditum Graiae coniurationis memoria. Bœoti idem sunt, qui Leleges fuerunt, per quos defluens Cephisos amnis in maria conditur. In hac continentia Opuntius sinus, Larissa oppidum, Delphi, Rhamne quoque, in qua Amphiarai fanum, et Phidiacae signum Dianae. Varro opinatur duo in Bœotia esse flumina, natura licet separi, miraculo tamen non discrepante: quorum alterum, si ouillum pecus debibat, pullum fieri coloris quod induerit; alterius haustu, quaecumque uellerum fusca sunt, in candidum uerti. Addit uideri ibi puteum pestilentem, cuius liquor mors est haurientibus. Perdices sane, quum ubique liberae sint, ut aues uniuersae, in Bœotia non sunt, nec quum uolant sui iuris, sed in ipso aere, quas transire non audeant, metas habent; inde ultra notatos iam terminos nunquam exeunt, nec in Atticum solum transmeant. Hoc Bœotiis proprium: nam quae communia sunt omnibus, generatim persequemur. Concionantur a perdicibus nidi munitione solerti: spineis enim fruticibus ac surculis receptus suos uestiunt, ut animalia, quae infestant, arceantur asperis surculorum. Ouis stragulum puluis est, ad quae clanculo reuertuntur, ne indicium loci conuersatio frequens faciat. Plerumque feminae transuehunt partus, ut mares fallant, qui eos affligunt impatientius saepissime adulantes. Dimicatur circa connubium, uictosque credunt feminarum uice uenerem sustinere: ipsas libido sic agitat, ut si uentus a masculis flauerit, fiant praegnantes odore. Tunc si quis hominum, ubi incubant, propinquabit, egressae matres uenientibus sese sponte offerunt, et simulata debilitate uel pedum, uel alarum, quasi statim capi possint, gressus fingunt tardiores. Hoc mendacio sollicitant obuios, et eludunt, quoad profecti longius a nidis auocentur. Nec in pullis studium segnius ad cauendum: quum enim uisos se persentiscunt, resupinati glebulas pedibus attollunt, quarum obtentu tam callide proteguntur, ut lateant etiam deprehensi.