[2,0] II. De Italia. In ea de boa angue, de lupis, de lyncibus, de lyncurio alpide, de lapide curalio, de gemma sytite, de geientana gemma, de mutis cicadis, de Diomedis auibus. [2,1] De homine satis dictum habeo. Nunc, ut ad destinatum reuertamur, ad locorum commemorationem stilus dirigendus est, atque adeo principaliter in Italiam,cuius decus iam in Urbe contigimus. Sed Italia tanta cura omnibus dicta, praecipue M- Catoni, ut iam inueniri non possit, quod non ueterum auctorum praesumpserit diligentia, largiter in laudem excellentis terra materia suppetente, dum scriptores praestantissimi reputant locorum salubritatem, cœli temperiem, ubertatem soli, aprica collium, opaca nemorum, innoxios saltus, uitium olearumque prouentus, nobilia pecuaria, tot amnes, lacus tantos, bifera uiolaria, inter haec Vesuuium flagrantis animae spiritu uaporantem, tepentes fontibus Baias, colonias tam frequentes, tam assiduam nouarum urbium gratiam, tam clarum decus ueterum oppidorum, quae primum Aborigines, Aurunci, Pelasgi, Arcades, Siculi, totius postremo Graeciae aduenae, et in summa, uictores Romani condiderunt: ad haec laterum portuosa, orasque patentibus gremiis commercio orbis accommodatas. [2,2] Verum ne prorsus intacta uideatur, in ea, quae minus trita sunt, animum intendere haud absurdum uidetur, et parcius depauita leuibus uestigiis inuiare: nam quis ignorat uel dicta, uel condita, a Iano Ianiculum, a Saturno Latium, atque Saturniam, a Danae Ardeam, a comitibus Herculis Polieon, ab ipso in Campania Pompeios, quia uictor ex Hispania pompam boum duxerat? In Liguria quoque Lapidarios campos, quod ibi eo dimicante. creduntur pluisse saxa: regionem Ionicam ab Ione Naulochi filia, quam procaciter, insidentem uias Hercules, ut ferunt, interemit: Archippen a Marsya rege Lydorum, quod hiatu terrae haustum, dissolutum est in lacum Fucinum; ab Iasone templum Iunonis Argiuae; a Pelopidis Pisas; a Cleolao, Minois filio, Daunios; Iapygas a Iapyge Daedali filio; Tyrrhenos a Tyrrheno Lydiae rege; Coram a Dardanis; Agyllam a Pelasgis, qui primi in Latium litteras intulerunt; ab Haleso Argiuo Phaliscam; a Phalerio Argiuo Phalerios; Fescenninum quoque ab Argiuis; portum Parthenium a Phocensibus; Tibur, sicut Cato facit testimonium, a Catillo Arcade praefecto classis Euandri; sicut Sextius ab Argiua iuuentute. Catillus enim Amphiarai filius, post prodigialem patris apud Thebas interitum Œclei aui iussu, cum omni fœtu uer sacrum missus tres liberos in Italia procreauit, Tiburtum, Coram, Catillum, qui depulsis ex oppido Siciliae ueteribus Sicanis, a nomine Tiburti fratris natu maximi urbem uocauerunt. Mox in Bruttiis ab Ulyxe exstructum templum Mineruae. Insula Ligea appellata ab eiecto ibi corpore sirenis ita nominatae; Parthenope a Parthenopae sirenis sepulcro, quam Augustus postea Neapolin esse maluit. Praeneste, ut Zenodotus, a Praeneste Ulyxis nepote Latini filio; ut Praenestini sonant libri, a Caeculo, quem iuxta ignes fortuitos inuenerunt, ut fama est, Digitorum sorores. Notum est, a Philocteta Petiliam constitutam: Arpos et Beneuentum a Diomede, Patauium ab Antenore, Metapontum a Pyliis, Scyllaceum ab Atheniensibus, Sybarim a Trœzeniis, et a Sagari Aiacis Locri filio, Salentinos a Lyctiis, Anconam a Siculis, Gabios a Galato et Bio, Siculis fratribus; ab Heraclidis Tarentum, insulam Tensam ab Ionibus, Paestum a Dorensibus: a Myscello Achaeo Crotonam, Regium a Chalcidensibus, Cauloniam et Terinam a Crotonirensibus, a Nariciis Locros, Heretum a Graecis in honorem Herae (sic enim Iunonem Graeci uocant); Ariciam ab Archilocho Siculo, unde et nomen, ut Heminae placet, tractum. Hoc in loco Orestes oraculo monitus simulacrum Scythicae Dianae, quod de Taurica extulerat, prius quam Argos peteret, consecrauit. A Zanclensibus Metaurum locatum, a Locrensibus Metapontum, quod nunc Vibo dicitur. [2,3] Bocchus absoluit Gallorum ueterem propaginem Umbros esse; Marcus Antonius refert eosdem, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, Umbrios Graece nominatos. Liciniano placet, a Messapo Graeco Messapiae datam originem, uersam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Œnotri frater Peucetius Peucetiam nominarat. Par sententia est inter auctores, a gubernatore AEneae appellatum Palinurum, a tubicine Misenum, a consobrina Leucosiam insulam a nutrice Caietam, ab uxore Lauinium, quod post Troiae excidium, sicut Cosconius perhibet, quarto anno exstructum est. Nec omissum sit, AEneam aestate ab Ilio capto secunda, Italicis littoribus appulsum, ut Hemina tradit, sociis non amplius sexcentis, in agro Laurenti posuisse castra: ubi dum simulacrum, quod secum ex Sicilia aduexerat, dedicat Veneri matri, quae Frutis dicitur, a Diomede Palladium suscipit, tribusque mox annis cum Latino regnat socia potestate, quingentis iugeribus ab eo acceptis. Quo defuncto, summam biennio adeptus, apud Numicum parere desiuit anno septimo, Patrisque Indigetis ei nomen datum. Deinde constituta ab Ascanio Longa Alba, Fidenae, Antium, Nola a Tyriis, ab Eubœensibus Cumae: ibidem Sibyllae sacellum est, sed eius, quae rebus Romanis quinquagesima olympiade interfuit, cuiusque librum ad Cornelium usque Sullam pontifices nostri consulebant. Tunc enim una cum Capitolio igni absumptus est: nam priores duo, Tarquinio Superbo parcius pretium offerente quam postulabatur, ipsa exusserat. Huius sepulcrum in Sicilia adhuc manet. Delphicam autem Sibyllam ante Troiana bella uaticinatam Bocchus autumat, cuius plurimos uersus operi suo Homerum inseruisse manifestat. Hanc Herophile Erythrea annis aliquot intercedentibus consequuta est, Sibyllaque appellata est de scientiae parilitate, quae inter alia magnifica Lesbios amissuros imperium maris multo ante praemonuit, quam id accideret. Ita Cumanam tertio fuisse post has loco, ipsa aeui series probat. Ergo Italia, in qua Latium antiquum antea a Tiberis ostiis ad usque Lirim amnem pertinebat, uniuersa consurgit a iugis Alpium, porrecta ad Reginum uerticem, et litora Bruttiorum, quo in maria meridiem uersus protenditur. Inde procedens paulatim, se Apennini montis dorso attollit, extenta inter Tuscum et Adriaticum, id est inter Superum mare et Inferum, similis querneo folio, proceritate amplior, quam latitudine. Ubi longius abiit, in cornua duo scinditur, quorum alterum Ionium respectat aequor, alterum Siculum. Inter quas prominentias non uno margine accessum insinuati freti recipit, sed linguis proiectis saepius, ac procurrentibus, distinctum promontoriis pelagus accipit. Ibi, ut sparsim notemus, arces Tarentinae, Scyllacea regio cum Scylleo oppido, et Crataeide flumine Scylae matre, ut uetustas fabulata est, Regini saltus, Paestanae ualles, Sirenum saxa, amœnissimus Campaniae tractus, Phlegraei campi, Circae domus, Tarracina insula ante circumflua immenso mari, nunc aeuo nectente addita continenti, diuersamque fortunam a Reginis experta, quos fretum medium a Siculis ui abscidit: Formiae etiam Laestrigonibus habitatae, multa praeterea pollentissimis ingeniis edissertata, quae praeterire, quam inferius exsequi, tutius duximus. Verum Italiae longitudo, quae ab Augusta Praetoria per Urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et uiginti millia passuum colligit: latitudo ubi plurimum quadringenta decem; ubi minimum, centum sex et triginta: arctissima est ad portum, quem Hannibalis Castra dicunt: neque enim excedit quadraginta millia. Umbilicum, ut Varro tradit, in agro Reatino habet. At in solidum spatium circuitus uniuersi uicies quadragies nouiesque centena sunt. In quo ambitu aduersa Locrensium fronte ortus a Gadibus finitur Europae sinus primus: nam secundus a Lacinio auspicatus, in Acroceraunio metas habet. Ad haec Italia Pado clara est, quem mons Vesulus superantissimus inter iuga Alpium gremio suo fundit, uisendo fonte in Ligurum finibus, unde se primum Padus proruit, subuersusque cuniculo rursus in agro Vibonensi extollitur, nulli amnium inferior claritate, a Graecis dictus Eridanus. Intumescit exortu Canis tabefactis niuibus, et liquentibus brumae pruinis, auctusque aquarum accessione, triginta flumina in Adriaticum defert mare. [2,4] E memorabilibus inclytum et insigniter per omnium uulgatum ora, quod perpaucae familiae sunt in agro Faliscorum, quos Hirpos uocant. Hi sacrificium annuum ad montem Soractis Apollini faciunt: id operantes gesticulationibus religiosis, impune insultant ardentibus lignorum struibus, in honorem diuinae rei flammis parcentibus. Cuius deuotionis mysterium munificentia senatus honorata, Hirpis perpetuo consulto omnium munerum uacationem dedit. Gentem Marsorum serpentibus illaesam esse, nihil mirum: a Circae filio hi genus ducunt, et de auita potentia deberi sibi sciunt seruitium uenenorum: ideo uenena contemnunt. Cœlius AEetae tres filias dicit, Angitiam, Medeam, et Circen: Circen Circeios insedisse montes, carminum maleficiis uarias imaginum facies mentientem: Angitiam uicina Fucino occupauisse, ibique salubri scientia aduersus morbos resistentem, quum dedisset hominem uiuere, deam habitam: Medeam ab Iasone Buthroti sepultam, filiumque eius Marsis imperasse. Sed quamuis Italia habeat hoc praesidium familiare, a serpentibus non penitus libera est. Denique Amunclas, quas Amyclas ante Graeci condiderant, serpentes fugauere. Illic frequens uipera insanabili morsu: breuior haec ceteris, quam in aliis aduertimus orbis partibus, ac propterea, dum despectui est, facilius nocet. [2,5] Calabria chelydris frequentissima, et boam gignit, quem anguem ad immensam molem ferunt conualescere. Captat primo greges bubulos, et quae plurimo lacte rigua bos est, eius se uberibus innectit, suctuque continuo saginata longo in seculo, ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini eius nulla uis queat; et postremo depopulatis animantibus regiones, quas ohsederit, cogit ad uastitatem. Denique diuo Claudio principe, ubi Vaticanus ager est, in aluo occisae boae spectatus est solidus infans. [2,6] Italia lupos habet, et quod cum ceteris simile non sit, homo, quem prius uiderint, conticescit, et anticipatus obtutu nocentis aspectus, licet clamandi uoluntatem habeat, non habet uocis ministerium. Sciens de lupis multa praetereo. Spectatissimum illud est: caudae animalis huius uillus amatorius inest perexiguus, quem spontiuo damno amittit, quum capi metuit: nec habet potentiam, nisi uiuenti detrahatur. Cœunt lupi toto anno non amplius dies duodecim. Vescuntur in fame terram. At hi, quos ceruarios dicimus, quamuis post longa ieiunia repertas aegre carnes mandere cœperint, ubi quid casu respiciunt obliuiscuntur, et immemores praesentis copiae eunt quaesitum quam reliquerant satietatem. In hoc animalium genere nominantur et lynces, quarum urinas coire in duritiem pretiosi calculi fatentur, qui naturas lapidum exquisitius sunt persequuti. Istud etiam ipsas lynces persentiscere hoc documento probatur, quod egestum liquorem illico arenarum tumulis, quantum ualent, contegunt, inuidae scilicet ne talis egeries transeat in nostrum usum, ut Theophrastus perhibet. Lapidi isti ad succinum color est, pariter spiritu attrahit propinquantia, dolores renum placat, medetur regio morbo; Graece lyngurium dicitur. Cicadae apud Reginos mutae, nec usquam alibi: quod silentium miraculo est, nec immerito, quum uicinae quae sunt Locrensium, ultra ceteras sonent. Causas Granius tradit, quum obmurmurarent illic Herculi quiescenti, deum iussisse ne streperent: itaque ex eo cœptum silentium permanere. [2,7] Ligusticum mare frutices procreat, qui quantisper fuerint in aquarum profundis fluxi sunt, tactu prope carnulento; deinde, ubi in supera attolluntur, natalibus saxis derogati, lapides fiunt. Nec qualitas illis tantum sed et color uertitur: nam puniceo protinus rubescunt. Ramuli sunt, quales arboris uisimus, ad semipedem frequentius longi. Rarum est pedaneos deprehendi. Excuduntur ex illis multa gestamina; habet enim, ut Zoroastres ait, materia haec quamdam potestatem, ac propterea, quidquid inde fit, ducitur inter salutaria; curalium alias dicunt; nam Metrodorus gorgian nominat. Idem quod resistat typhonibus et fulminibus affirmat. [2,8] Eruitur gemma in parte Lucanie, facie adeo iucunda, ut languentes intrinsecus stellas, et subnubilo renidentes, croceo colore perfundat. Ea quoniam in littore Syrtium inuenta primum est, syrtites uocatur. Est et ueietana a loco dicta, cui nigricolor facies propria, quam ad gratiam uarietatis albi limites intersecant notis candicantibus. [2,9] Insula, quae Apuliae oram uidet, tumulo ac delubro Diomedis insignis est, et Diomedeas aues sola nutrit: nam hoc genus alitis praeterquam ibi nusquam gentium est, idque solum poterat memorabile iudicari, nisi accederent non omittenda. Forma illis paene quae fulicis, color candidus, ignei oculi, ora dentata; congreges uolitant, nec sine ratione pergendi; duces duo sunt, qui regant cursum: alter agmen anteit, alter insequitur; ille ut ductu certum iter dirigat, hic ut instantia urgeat tarditatem, Haec in meantibus disciplina est. Quum fœtificum adest tempus, rostro scrobes excauant; deinde surculis inuersum superpositis, imitantur texta cratium: sic contegunt subtercauata, et ne operimenta desint, si forte lignorum cassa uenti auferunt, hanc struicem comprimunt terra, quam egesserant, quum puteos excitassent. Sic nidos moliuntur bifori accessu, nec fortuitu: adeo ut ad plagas cœli metentur exitus, uel ingressus. Aditus, qui mittiit ad pastus, in ortum destinatur; qui excipit reuertentes, uersus occasui est: ut lux et morantes excitet, et receptui non denegetur. Leuaturae aluum aduersis flatibus subuolant, quibus proluuies longius auferatur. Iudicant inter aduenas: qui Graecus est, propius accedunt, et quantum intelligi datur, ut ciuem blandius adulantur; si quis erit gentis alterius, inuolant et impugnant. AEdem sacram omni die celebrant studio eiusmodi: aquis imbuunt plumas, alisque impendio madefactis confluunt rorulentae: ita aedem excusso humore purificant: tunc pinnulis superplaudunt: inde disceditur quasi peracta religione. Ob hoc credunt Diomedis socios aues factos. Sane ante aduentum AEtoli ducis nomen Diomediae non habebant, inde sic dictae. [2,10] Italicus excursus per Liburnos, quae gens Asiatica est, procedit in Dalmatiae pedem, Dalmatia in limitem lllyricum, in quo sinu Dardani sedes habent, homines ex Troiana prosapia in mores barbaros efferati. At ex altera parte per Ligurum oram in Narbonensem prouinciam pergit, in qua Phocenses quondam fugati Persarum aduentu, Massiliam urbem olympiade quadragesima quinta condiderunt. Et C. Marius bello Cimbrico, factis manu fossis, inuitauit mare, perniciosamque feruentis Rhodani nauigationem temperauit: qui amnis praecipitatus Alpibus primo per Heluetios ruit, occursantium aquarum agmina secum trahens, auctuque magno, ipso quod inuadit freto turbulentior; nisi quod fretum uentis excitatur, Rhodanus saeuit et quum serenum est: atque ideo inter tres Europae maximos fluuios et hunc computant. Aquae quoque Sextiliae eo loco claruerunt, quondam hiberna consulis, postea excultae mœnibus: quarum calor olim acrior, exhalatus per tempora euaporauit, nec iam par est famae priori. Si Graecias cogitemus, praestat respicere litus Tarentinum: unde a promontorio, quod Acran Iapygian uocant, Achaiam destinantibus, citissima nauigatio est.