[0,0] DE MIRABILIBUS MUNDI. [1,1] I. De origine urbis Romae et temporibus eius, de diebus intercalaribus, de genitura hominis, et his quae memorabilia in hominibus fuere, de alectorio lapide. Sunt, qui uideri uelint, Romae uocabulum ab Euandro primum datum, quum oppidum ibi offendisset, quod extructum antea Valentiam dixerat iuuentus Latina: seruataque significatione impositi prius nominis, Romam Graece Valentiam nominatam: quam Arcades quoniam in excelsa habitassent parte montis, deriuatum deinceps ut tutissima urbium arces uocarentur. Heraclidi placet, Troia capta quosdam ex Achiuis in ea loca, ubi nunc Roma est, deuenisse per Tiberim, deinde suadente Rome, nobilissima captiuarum, quae his comes erat, incensis nauibus, posuisse sedes, instruxisse mœnia, et oppidum ab ea Romen uocauisse. Agathocles scribit Romen non captiuam fuisse, ut supradictum est; sed ab Ascanio natam, AEneae neptem, appellationis istius causam fuisse. Traditur etiam proprium Romae nomen, et uerum magis, quod nunquam in uulgum uenit, sed uetitum publicari, quandoquidem quo minus enuntiaretur, cerimoniarum arcana sanxerunt, ut hoc pacto noticiam eius aboleret fides placite taciturnitatis. Denique Valerius Soranus, quod contra interdictum id eloqui ausus foret; ob meritum profanae uocis neci datum. Inter antiquissimas sane religiones sacellum colitur Angeronae, cui sacrificatur ante diem duodecimum kalendarum ianuariarum: quae diua praesul silentii istius praenexo obsignatoque ore simulachrum habet. [1,2] De temporibus Urbis conditae ambiguitatum quaestiones excitauit, quod quaedam ibi multo ante Romulum culta sint. Quippe ante aram Hercules, quam uouerat, si amissas boues reperisset, punito Caco, Patri Inuentori dicauit. Qui Cacus habitauit locum, cui Salinae nomen est, ubi Trigemina nunc porta. Hic ut Gellius tradit, quum ab Tarchone Tyrreno, ad quem legatus uenerat missu Marsyae regis, socio Megale Phryge, custodiae foret datus, frustratus uincula, et unde uenerat redux, praesidiis amplioribus occupato circa Vulternum et Campaniam regno, dum attrectat etiam quae concesserant in Arcadum iura, duce Hercule, qui tunc forte aderat, oppressus est. Megalen Sabini receperunt, disciplinam augurandi ab eo docti. [1,3] Suo quoque numini idem Hercules instituit aram, quae Maxima apud pontifices habetur, quum se ex Nicostrata, Euandri matre, quae a uaticinio Carmentis dicta est, immortalem comperisset fore: conseptum etiam intra quod ritus sacrorum, factis bouicidiis, docuit Potitios. Hoc sacellum Herculi in boario foro est, in quo argumenta et conuiuii et maiestatis ipsius remanent: nam diuinitus illo neque canibus neque muscis ingressus est. Et enim cum uiscerationem sacricolis daret, Myagrum deum dicitur imprecatus; clauam uero in aditu reliquisse, cuius olfactum refugerent canes; id usque nunc durat. [1,4] Aedem etiam quae Saturni aerarium fertur, comites eius condiderunt in honorem Saturni, quem cultorem regionis illius cognouerunt extitisse. Iidem et montem Capitolinum Saturnium nominauerunt. Castelli quoque, quod excitauerant, portam Saturniam apellauerunt, quae postmodum Pandana uocitata est. Pars infima et Capitolini montis habitaculum Carmenti fuit, ubi et Carmentis nunc fanum est, a qua Carmentali portae nomen datum est. Palatinum nemo dubitauerit, quin Arcades habeat auctores, a quibus primum Pallanteum oppidum: quod aliquandiu Aborigines habitatum, propter incomodum uicinae paludis, quam praeterfluens Tiberis fecerat, profecti Reate, postmodum reliquerunt. Sunt, qui uelint a balatibus ouium mutata littera, uel a Pale pastorali dea, aut, ut Silenus probat, a Palantho Hyperborei filia, quam Hercules ibi compresisse uisus est, nomen monti adaptatum. Sed quamquam ista sic congruant palam est, prospero illi augurio deberi Romani nominis gloriam, maxime quum annorum ratio faciat cardinem ueritati: nam ut affirmat Varro, auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rhea Siluia: uel, ut nonnulli, Marte et Ilia: dictaque est primum Roma Quadrata, quod ad aequilibrium foret posita. [1,5] Ea incipit a silua, quae est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. Ibi Romulus mansitauit qui auspicato murorum fundamenta iecit duodeuiginti natus annos, undecimo kalendas maias, hora post secundam ante tertiam plenam: sicut Lucius Tarruntius prodidit, mathematicorum nobilissimus, Ioue in piscibus, Saturno, Venere, Marte, Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis. Et obseruatum deinceps, ne qua hostia Parilibus caederetur, ut dies ista a sanguine purus esset, cuius significationem de partu Iliae tractam uolunt. Idem Romulus regnauit annos septem et triginta. De Caeninensibus egit primum triumphum, et Acroni regi eorum detraxit spolia, qua Ioui Feretrio primus suspendit, et opima dixit. Rursum de Antemnatibus triumphauit. De Veientibus tertio. Apud Capreae paludem nonis quintilibus apparere desiit. Ceteri reges quibus locis habitauerunt, dicemus. Tatius in arce, ubi nunc est aedes Iunonis Monetae: qui anno quinto, postquam ingressus Urbem fuerat, a Laurentibus interemptus, septima et uicesima olympiade hominem exiuit. Numa in colle primum Quirinali. Deinde propter aedem Vestae in Regia, quae adhuc ita appellatur: qui regnauit annis tribus et quadraginta, sepultus sub Ianiculo. Tullus Hostilius in Velia, ubi postea deum Penatium aedes facta est: qui regnauit annos duos et triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. Ancus Martius, in summa Sacra uia, ubi aedes Larum est: qui regnauit annos quatuor et uiginti, obiit olympiade prima et quadragesima. Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam supra summam Nouam uiam: qui regnauit annos septem et triginta. Seruius Tullius Esquiliis supra cliuum Urbium: qui regnauit annos duos et quadraginta. Tarquinius Superbus, et ipse Esquiliis supra cliuum Pullium ad Fagutalem lacum: qui regnauit annos quinque et uiginti. [1,6] Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam; Pictori octaua; Nepoti et Lutatio, opinionem Erathostenis et Appollodori comprobantibus, olympiadis septimae anno secundo: Pomponio Attico et M- Tullio olympiadis sextae anno tertio. Collatis igitur nostris et Graecorum temporibus, inuenimus, incipiente olympiade septima Romam conditam, anno post Ilium captum quadringentesimo tricesimo tertio. Quippe certamen Olympicum, quod Hercules in honorem ataui materni Pelopis ediderat, intermissum Iphitus Eleus instaurauit, post excidium Troiae, anno quadringentesimo ocatauo. Ergo ab Iphito numeratur olympias prima. Ita sex mediis olympiadibus interiectis, quibus singulis anni quaterni imputantur cum septima cœptante, Roma condita sit, inter exortum Urbis et Troiam captam, iure esse annos quadringentos et triginta tres constat. Huic argumento illud accedit, qui cum Caius Pompeius Gallus et Quintus Verannius Urbis conditae anno octingentesimo primo fuerint consules, consulatu eorum olympias septima et ducentesima actis publicis annotata est. Quarter ergo multiplicatis sex et ducentis olympiadibus erunt anni octingenti uiginti quatuor, quibus de septimae olympiade annectendus primus annus est, ut in solido colligantur octingenti uiginti quinque. Ex qua summa detractis uiginti annos, et quatuor olympiadum retro sex, manifeste anni octingenti et unus reliqui fient. Quapropter cum octingentesimo primo anno Urbis conditae ducentesima septima olympias computetur, par est Romam septimae olympiadis anno primo credi conditam. In qua regnatum est annis ducentis quadraginta tribus. [1,7] Decemuiri creati anno trecentesimo secundo. Primum Punicum bellum anno quadringentesimo octogesimo nono. Secundum quingentesimo tricesimo quinto. Tertium sexcentesimo quarto. Sociale sexcentesimo sexagesimo secundo. Ad Hircium et Caium Pansam consules anni septingenti et decem: quorum consulatu Caesar Augustus est consul creatus, octauum decimum annum agens: qui principatum ita ingressus est, ut uigilantia illius uon modo securum, uerum etiam tutum imperium esset. Quod tempus ferme solum repertum est, quo plurimum et arma cessauerint, et ingenia floruerint, scilicet ne inerti iustitio languerent uirtutis opera, bellis quiescentibus. [1,8] Tunc ergo primum cursus anni perspecta ratio est, quae a rerum origine profunda caligine tegebatur. Nam ante Augustum Caesarem incerto modo annum computabant, qui apud AEgyptios quatuor mensibus terminabatur, apud Arcadas tribus, apud Acarnanas sex, in Italia apud Lauinios tredecim, quorum annus trecentis septuaginta et quatuor diebus ferebatur. Romani initio annum decem mensibus computauerunt, a Martio auspicantes, adeo ut eius die prima de annis uestalibus ignes accenderent, mutarent ueteribus uirides laureas, senatus et populus comitia agerent, matronae seruis suis cœnas ponerent, sicuti Saturnalibus domini: illae, ut per honores promptius obsequium prouocarent; hi quasi gratiam repensarent perfecti laboris: maximeque hunc mensem principem testatur fuisse, quod qui ab hoc quintus erat, quintilis dictus est, deinde numero decurrente, december solemnem circuitum finiebat intra diem trecentesimum quartum: tunc enim iste munerus explebat annum, ita ut sex menses tricenum dierum essent, quatuor reliqui tricenis et singulis expedirentur. Sed quum ratio illa ante Numam a luna cursu discreparet, lunari computatione annum peraequarunt, quinquaginta et uno die auctis. Ut ergo perficerent duodecim menses, de sex mensibus superioribus detraxerunt dies singulos, eosque quinquaginta istis et uno diebus adnexuerunt, factique quinquaginta septem diuisi sunt in duos menses, quorum alter nouem et uiginti, alter octo et uiginti dies detinebant. Sic annus habere quinque atque quinquaginta et trecentos dies cœpit. Postmodum, quum perspicerent, temere annum clausum intra dies, quos supra diximus, quandoquidem appareret, solis meatum non ante trecentesimum sexagesimum quintum diem, abundante insuper quadrantis particula, zodiacum conficere decursum; quadrantem illum et decem dies addiderunt, ut ad liquidum annus trecentis diebus sexaginta quinque et quadrante constaret, hortante obseruatione imparis numeri, quem Pythagoras monuit praeponi in omnibus oportere. Unde propter dies impares, diis superis et ianuarius dicatur et martius: propter pares februarius, quasi ominosus, diis inferis deputatur. Quum itaque haec definitio toto orbe placuisset, custodiendi quadrantis gratia, a diuersis gentibus uarie intercalabatur, nec unquam tamen ad liquidum fiebat temporum peraequatio. Graeci ergo singulis annis undecim dies et quadrantem detrahebant, eosque octies multiplicatos in anno nonum reseruabant, ut contractus nonagenarius numerus in tres menses per tricenos dies scinderetur: qui anno nono restituti efficiebant dies quadringentos quadraginta quatuor, quos embolimos, uel hyperballontas nominabant. [1,9] Quod quum in initio Romani probassent, contemplatione parilis numeri offensi neglectum breui perdiderunt, translata in sacerdotes intercalandi potestate: qui plerumque gratificantes rationibus publicanorum, pro libidine sua subtrahebant tempora, uel augebant. Quum haec sic forent constituta, modusque intercalandi interdum cumulatior, interdum fieret imminutior, uel omnino dissimulatus praeteriretur, nonnunquam accidebat ut menses qui fuerant transacti hieme, modo aestiuum, modo autumnale tempus inciderent. Itaque Caesar uniuersam hanc inconstantiam, incisa temporum turbatione, composuit, et, ut statum certum praeteritus error acciperet, dies uiginti et unum et quadrantem simul intercalauit: quo pacto regradati menses, de cetero statuta ordinis sui tempora detinerent. Ille ergo annus solus trecentos quatuor et quadraginta dies habuit: alii deinceps trecentenos sexagenos quinos et quadrantem, et tunc quoque uitium admissum est per sacerdotes. Nam quum praeceptum esset, anno quarto ut intercalarent unum diem, et oporteret confecto quarto anno id obseruari ante quam quintus auspicaretur, illi incipiente quarto intercalarunt, non desinente. Sic per annos sex et triginta quum nouem dies tantummodo sufficere debuissent, duodecim sunt intercalati. Quod reprehensum Augustus reformauit, iussitque annos duodecim sine intercalatione decurrere, ut tres illi dies, qui ultra nouem necessarios temere fuerant intercalati, hoc modo possent repensari. Ex qua disciplina omnium postea temporum fundata ratio est. [1,10] Verum quum hoc, et multa alia Augusti temporibus debeantur, qui paene sine exemplo rerum potitus est, tanta et tot in uita eius inueniuntur aduersa, ut non sit facile discernere, calamitosior an beatior fuerit. Primum, quod apud auunculum in petitione magisterii equitum praelatus est ei Lepidus tribunus, cum quadam auspicantium cœptorum nota; mox triumuiratus collegium prae graui potestate Antonii; Philippensis inde proscriptionis inuidia; abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem; deinde desiderio eius insignis pœnitentia; naufragia Sicula; turpis ibi in spelunca occultatio; seditiones militum plurimae; Perusina cura; detectum filiae adulterium, et uoluntas parricidalis; nec minore dedecore neptis infamia; incusatae mortes filiorum: et amissis liberis non solus orbitatis dolor; Urbis pestilentia, fames Italiae, bellum Illyricum, angustiae rei militaris, corpus morbidum, contumeliosa dissensio priuigni Neronis, uxoris etiam et Tiberii cogitationes parum fidae, atque in hunc modum plura. Huius tamen suprema quasi lugeret seculum, penuria insequuta est frugum omnium; ac ne fortuitum, quod acciderat, uideretur, imminentia mala non dubiis signis apparuerunt: nam Fausta quaedam ex plebe, partu uno edidit quatuor geminos, mares duos, totidemque feminas, monstruosa fecunditate portendens futura calamitatis indicium: quamuis Trogus auctor affirmet in AEgypto septenos uno utero simul gigni: quod ibi minus mirum, quum fœtifero potu Nilus, non tantum terrarum, sed etiam hominum, materna fecundet arua. Legimus Cnaeum Pompeium Eutychidem feminam Asia exhibitam, quam constabat tricies enixam, quum uiginti eius liberis in theatro suo publicasse. Unde competens hoc loco duco super hominis generatione tractare. [1,11] Etenim quum de animalibus, quae digna dictu uidebuntur, prout patria cuiusque admonebit, simus notaturi, iure ab eo potissimum ordiemur, quod rerum natura sensus iudicio, et rationis capacitate praeposuit omnibus. Itaque, ut Democritus physicus ostendit, mulier solum animal menstruale est, cuius profluuia non paruis spectata documentis, inter monstrifica merito numerantur. Contactae his fruges non germinabunt, acescent musta, morientur herbae, amittent arbores fœtus, ferrum rubigo corripiet, nigrescent aera. Si quid canes inde ederint, in rabiem efferabuntur nocituri morsibus, quibus lymphaticos faciunt. Parua haec sunt: bitumen in Iudaea Asphaltites gignit lacus, adeo lentum mollitie glutinosa, ut a se nequeat separari: enimuero si abrumpere partem uelis, uniuersitas sequetur: scindique non potest, quoniam in quantum ducatur, extenditur; sed ubi admota fuerint cruore illo polluta fila, sponte dispergitur, et applicita tabe diducitur paulo ante corpus unum, fitque de tenacitate connexa contagione partitio repentina. Habet plane illud in se solum salutare, quod auertit sidus Helenae perniciosissimum nauigantibus. Ceterum ipsae feminae, quibus munus est necessitatis huiusmodi, quamdiu sunt in sua lege, non innocentibus oculis contuentur; aspectu specula uitiant, ita ut hebetetur uisu fulgor offensus, et solitam aemulationem uultus exstinctu splendor amittat, faciesque obtusi nitoris quadam caligine nubiletur. [1,12] Mulierum aliae in aeternum steriles sunt; aliae mutatis coniugiis exuunt sterilitatem. Nonnullae tantum semel pariunt; quaedam aut feminas, aut mares semper. Post annum quinquagesimum fecunditas omnium conquiescit; nam in annum octogesimum uiri generant, sicuti Masinissa rex Mathumannum filium octogesimum et sextum annum agens genuit. Cato octogesimo exacto, ex filia Salonii clientis sui auum Uticensis Catonis procreauit. Compertum et illud est, quod inter duos conceptus quum intercessit paululum temporis, uterque residet, sicut in Hercule et Iphicle apparuit, fratre eius, qui gestati eodem onere, interuallis tamen, quibus concepti fuerant, nati uidentur. Et de Proconensi ancilla, quae e duplici adulterio geminos edidit, utrumque patri suo similem. Hic Iphicles Iolaum creat, qui Sardiniam ingressus, palantes incolarum animos ad concordiam eblanditus, Olbiam, atque alia Graeca oppida exstruxit. Iolenses ab eo dicti, sepulcro eius templum addiderunt, quod imitatus uirtutem patrui, malis plurimis Sardiniam liberasset. [1,13] Ante omnia sobolem cogitantibus sternutatio post coitus cauenda, ne prius semen excutiat impulsus repentinus, quam penetralibus se matris insinuet humor paternus. Quod si naturalis materia haeserit, decimus a conceptu dies dolore grauidas admonebit. Iam inde incipiet et capitis inquietudo, et caligine uisus hebetabitur. Ciborum quoque fastidiis stomachi claudetur cupido. Conuenit inter omnes, corda primum ex uniuersa formari carne, eaque in diem quintum et sexagesimum crescere, dein minui; ex ossibus spinas. Ea propter capital est, si pars alterutra noceatur. Plane si corpusculum in marem figuretur, melior est color grauidis, et pronior partitudo uteri; denique a quadragesimo dic motus. Alter sexus nonagesimo primum die palpitat. Et concepta femina gestantis uultum pallore inficit: crura quoque praepedit languida tarditate. In utroque sexu quum capilli germinant, incommodum maius est: fitque pleniluniis auctior agritudo, quod tempus etiam editis semper nocet. Quum salsiores escas edit grauida, unguiculis caret partus. At quum prope ad uterum liberandum uenerint momenta maturitatis, enitenti spiritum retinere plurimum congruit, quandoquidem letali mora oscitatio suspendit puerperia. Contra naturam est, in pedes procedere nascentes: quapropter uelut aegre parti appellantur Agrippae. Ita editi minus prospere uiuunt, et de uita aeuo breui cedunt. Denique in uno Marco Agrippa felicitatis exemplum est, nec tamen usque eo inoffensae, ut non plura aduersa pertulerit, quam secunda: nam et misera pedum ualetudine, et aperto coniugis adulterio, et aliquot infelicitatis notis praeposteri ortus omen luit. [1,14] Feminis perinde est infausta natiuitas, si concretum uirginal fuerit, quo pacto genitalia fuere Corneliae, quae editis Gracchis ostentum hoc piauit sinistro exitu liberorum. Rursum, necatis matribus, natus est auspicatior, sicut Scipio Africanus prior, qui defuncta parente, quod excisus utero in diem uenerat, primus Romanorum: Caesar dictus est. E geminis, si remanente altero, alter abortiuo fluxu exciderit, alter, qui legitime natus est, Vopiscus nominatur. Quidam et cum dentibus procreantur, ut Cnaeus Papirius Carbo, et M- Curius, Dentatus ob id cognominatus. Quidam uice dentium continui ossis armantur soliditate, qualem filium Bithynorum rex Prusias habuit. Ipsum dentium numerum discernit qualitas sexus, quum in uiris plures sint, in feminis pauciores. Quos kunñdontaw uocant, quibus gemini procedunt ab dextera parte, fortunae blandimenta promittunt: quibus ab laeua, uersa uice. [1,15] Nascentium uox prima uagitus est: laetitiae enim sensus differtur in quadragesimum diem. Itaque unum nouimus, eadem hora risisse, qua erat natus, scilicet Zoroastrem, mox optimarum artium peritissimum. At Crassus auus eius, quem rapuerunt bella Parthica, quod nunquam riserit, Agelastus cognominabatur. Inter alia Socratis magna, praeclarum illud est, quod in eodem uultus tenore etiam aduersis interpellantibus perstitit. Heraclitus et Diogenes Cynicus nihil unquam de rigore animi remiserunt, calcatisque turbinibus fortuitorum, aduersum omnem dolorem uel misericordiam uniformi durauere proposito. Pomponium pœtam consularem uirum nunquam ructasse, habetur inter exempla. Antoniam Drusi non spuisse, percelebre est. Nonnullos nasci accepimus concretis ossibus, eosque neque sudare, neque consuesse sitire, qualis Syracusanus Lygdamis fertur, qui tertia et tricesima olympiade primus ex Olympico certamine pancratii coronam reportauit; cuiusque ossa deprehensa sunt medullam non habere. [1,16] Maximam uirium substantiam neruos facere certissimum est, quantoque fuerint densiores, tanta propensius angescere firmitatem. Varro, in relatione prodigiosae fortitudinis, annotauit Trittannum gladiatorem natura Samnitem fuisse, qui, et rectis et transuersis neruis, non modo crate pectoris, sed et manibus cancellatis, et brachiis, omnes aduersarios leui tactu, paene securis congressionibus uicerit. Eius filium, militem Cnaei Pompeii pari modo natum, ita spreuisse hostem prouocantem, ut inermi eum dextra et superaret, et captum digito uno in castra imperatoris sui reportaret. Milonem quoque Crotoniensem egisse omnia, supra quam homo ualet. Etiam hoc proditur, quod ictu nudae manus taurum fecit uictimam: eumque solidum, qua mactauerat die, absumpsit solus non grauatim. Super hoc nihil dubium: nam factum elogium exstat. [1,17] Victor ille omnium certaminum quae obiuit, alectoria usus traditur, qui lapis specie crystallina, fabae modo, in gallinaceorum uentriculis inuenitur, aptus, ut dicunt, prœliantibus. Milon porro Tarquinii Prisci temporibus emicuit. Iam uero qui deflexum animum referat ad similitudinum causas, quantum artificis naturae ingenium deprehendet! Interdum enim ad genus spectant, et per sobolem in familias transitus faciunt: sicut plerumque paruuli modo naeuos, modo cicatrices, modo qualescumque originis suae notas ferunt: ut in Lepidis, quorum tres, interuulsa tamen serie, ex eadem domo, obducto membrana oculo, similes geniti reperiuntur: uel in Byzantino nobili pugile, qui, quum matrem haberet adulterio ex AEthiope conceptam, quae nihil patri comparandum reddidisset, ipse AEthiopem auum regenerauit. Sed hoc minus mirum, si respiciamus ad ea, quae spectata sunt inter externos. Regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica sic facie aemula mentiebatur, ut postmodum Laodice uxor regia, obiecto populari isto, tamdiu dissimulauerit defunctum maritum, quoad ex arbitratu eius regni successor ordinaretur. Inter Cnaeum Pompeium et Cn- Vibium, humili loco natum, tantus error exstitit de paribus lineamentis, ut Romani Vibium Pompeii nomine, Pompeium Vibii uocabulo cognominarent. Oratorem Lucium Plancum Rubrius histrio sic impleuit, ut et ipse Plancus a populo uocaretur. Armentarius myrmillo, et Cassius Seuerus orator, ita se mutuo reddiderunt, ut, si quando pariter uiderentur, dignosci non possent, nisi discrepantiam habitus indicaret. Marcus Messalla censorius et Menogenes, e face uulgari, hoc fuerunt uterque, quod singuli, nec alium Messallam quam Menogenem, nec Menogenem alium quam Messallam putauerunt. Piscator ex Sicilia, proconsuli Surae praeter alia etiam rictu oris comparabatur: ita in eadem uocis impedimenta, et tardatae sonum lingua naturalibus offendiculis congruebant. Interdum non modo inter externos, sed etiam inter conductos ex diuersissima Parte orbis miraculo indiscreti uultus fuere. Denique quum Antonio iam triumuiro Thoranius quidam eximios forma pueros, uelut geminos, trecentis sestertiis uendidisset, quorum alterum de Transalpina Gallia, alterum ex Asia comparauerat, adeoque una res uiderentur, ut solus sermo fidem panderet, atque ideo inrisum se Antonius grauaretur, non infacete Thoranius, id uel praecipue, quod emptor criminabatur, pretiosius probauit: neque enim mirum, si forent pares gemini: illud nullis posse taxationibus aestimari, quod tantis spatiis diuersitas separata, plus quam geminos atulisset. Quo responso adeo Antonius mitigatus est, ut deinceps nihil se habere carius in substantia iactitaret. [1,18] Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido manifestabitur, nihil de se antiquitatem mendaciter praedicasse, sed corruptam degeneri successione sobolem nostri temporis per nascentium detrimenta decus ueteris proceritudinis perdidisse. Licet ergo plerique definiant, nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est Romanis temporibus sub diuo Augusto, Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiae adhuc in conditorio Sallustianorum uidentur: postmodum, diuo Claudio principe. Gabbaram nomine, ex Arabia aduectum, nouem pedum et totidem unciarum. Sed ante Augustum annis mille ferme non apparuit forma huiusmodi, sicut nec post Claudium uisa est. Quis enim iam aeuo isto non minor parentibus suis nascitur? Priscorum autem testantur molem etiam Orestis suprema, cuius ossa olympiade quinquagesima et octaua Tegea inuenta a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse longitudinem cubitorum septem. Scripta quoque, quae ex antiquitate memorias accersunt in fidem ueri, hoc etiam receperunt, quod bello Cretico, quum elata flumina plus quam ui amnica terras copissent, post discessum fluctuum inter plurima humi discidia humanum corpus repertum sit cubitum trium atque triginta: cuius inspectandi cupidine L- Flaccum legatum, Metellum etiam ipsam impendio captos miraculo, quod auditu refutauerant, oculis potitos. Non omiserim Salamine Euthymenis filium creuisse in triennio tria cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu hebetem, robusta uoce, pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimis, immoderatis aegritudinum suppliciis compensasse praecipitem incrementi celeritatem. Mensurae ratio bifariam conuenit: nam quantus manibus expansis inter digitos longissimus modus est, tantum constat esse inter calces et uerticem. Ideoque physici hominem minorem mundum iudicauerunt. Parti dextera habilior adscribitur modus, laeuae firmitas maior: unde altera gesticulationibus promptior est, altera oneri ferendo accommodatior. Pudoris disciplinam etiam inter defuncta corpora natura discreuit: ac si quando cadauera necatorum fluctibus euehuntur, uirorum supina, prona fluitant feminarum. [1,19] Verum ut ad pernicitatis titulum transeamus, primam palmam uelocitatis Ladas quidam adeptus est, qui ita supra cauum puluerem cursitauit, ut in arenis pendentibus nulla indicia relinqueret uestigiorum. Polymnestor Milesius puer, quum a matre locatus esset ad caprarios pastus, ludicro leporem consequutus est, et ob id statim productus a gregis domino, olympiade sexta et quadragesima, ut Bocchus auctor est, uictor in stadio meruit coronam. Philippides biduo mille ducenta quadraginta stadia ab Athenis Lacedaemonem decucurrit. Anystis Lacon, et Philonides, Alexandri Magni cursores, Elin ab usque Sicyone mille ducenta stadia uno die transierunt. Fonteio Vipsanioque consulibus, in Italia nouem annos puer natus, quinque et septuaginta millia passuum a meridie transiuit ad uesperum. Visu deinde plurimum potuit Strabo nomine, quem perspexisse per centum quinque et triginta millia passuum, Varro significat, solitumque exeunte e Carthagine classe Punica numerum nauium manifestissime ex Lilybetana specula nolare. Cicero tradit Iliadum Homeri ita subtiliter in membranis scriptam, ut testa nucis clauderetur. Callicrates formicas ex ebore sic scalpsit, ut portio earum a ceteris secerni nequiuerit. Apollonides perhibet, in Scythia feminas nasci, quae bityae uocantur, eas in oculis pupillas geminas habere, et perimere uisu, si forte quem iratae aspexerint. [1,20] Praeualuisse fortitudine apud Romanos L- Sicinium Dentatum, titulorum numerus ostendit. Tribunus hic plebi fuit non multo post exactos reges, Spurio Tarpeio, A- Haterio, consulibus. Idem ex prouocatione octies uictor, quadraginta et quinque aduersas habuit cicatrices, in tergo nullam notam: et spolia ex hoste tricies et quater cepit. In phaleris, hastis puris, armillis, coronis, trecenta duodecim dona meruit: nouem imperatores, qui opera eius uicerant, triumphantes prosequutus. Post hunc Marcus Sergius duobus stipendiis primis aduerso corpore ter et uicies uulneratus: secundo stipendio in prœlio dextram perdidit. Qua de causa postea sibi manum ferream fecit: et quum neutra paene idonea ad prœliandum ualeret, una die quater pugnauit, et uicit sinistra, duobus equis eo insidente confossis. Ab Hannibale bis captus refugit, quum uiginti mensibus, quibus captiuitatis sortem perferebat, nullo momento sine compedibus fuerit et catenis. Omnibus asperrimis prœliis, quae tempestate illa Romani experti sunt, insignitus donis militaribus, a Thrasymeno, Trebia, Ticinoque coronas ciuicas retulit: Cannensi quoque prœlio, de quo refugisse eximium opus uirtutis fuit, solus accepit coronam. Beatus profecto tot suffragiis gloriarum, nisi heres in posteritatis eius successione Catilina tantas adoreas odio damnati nominis obumbrasset! Quantum inter milites Sicinius, aut Sergius, tantum inter duces, immo, ut uerius dicam, inter omnes homines, Caesar dictator enituit. Huius ductibus undecies centum triginta et duo millia caesa sunt hostium: nam quantum bellis ciuilibus fuderit, noluit annotari. Signi, collatis quinquagies et bis dimicauit: M- Marcellum solus supergressus, qui nouies et tricies pari modo fuerat prœliatus. Ad haec nullus celerius scripsit: nemo uelocius legit. Quaternas etiam epistolas perhibetur simul dictasse. Benignitate adeo praeditus, ut quos armis subegerat, clementia magis uicerit. [1,21] Cyrus memoriae bono inclaruit, qui in exercitu, cui numerosissimo praefuit, nominatim singulos alloquebatur. Fecit hoc idem in populo Romano L- Scipio. Sed et Cyrum et Scipionem consuetudine credamus profecisse. Cineas Pyrrhi legatus, postero die quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutauit. Rex Ponticus Mithridates duabus et uiginti gentibus, quibus imperitabat, sine interprete iura dixit. Memoriam et arte fieri palam factum est, sicut Metrodorus philosophus, qui temporibus Diogenis Cynici fuit, in tantum se meditatione assidua prouexit, ut a multis simul dicta, non modo sensuum, sed etiam uerborum ordinibus detineret. Nihil tamen in homine aut metu, aut casu, aut morbo facilius intercipi, saepe perspectum est. Qui lapide ictus fuerat, accepimus oblitum litterarum. Messallam certe Coruinum post aegritudinem, quam pertulerat, percussum proprii nominis obliuione, quamlibet alias ei sensus uigeret. Memoriam metus perimit: inuicem uocis interdum est incitamentum, quam non solum acuit, sed etiam, si nunquam fuerit, extorquet. Denique cum olympiade octaua et quinquagesima uictor Cyrus intrasset Sardis Asiae oppidum, ubi tunc Cresus latebat, Atys filius regis, mutus ad id locorum, in uocem erupit ui timoris: exclamasse enim dicitur: " Parce patri meo, Cyre, et hominem te esse uel casibus disce nostris! " [1,22] Tractare de moribus superest, quorum excellentia maxime in duobus enituit. Cato princeps Porciae gentis, senator optimus, imperator optimus, optimus orator, causam tamen quadragies et quater dixit, diuersis odiorum simultatibus appetitus, semper absolutus. Unde Scipionis AEmiliani laus propensior, qui praeter bona, quibus Cato clarus fuit, etiam publico amore praecessit. Vir optimus Nasica Scipio iudicatus est, non priuato tantum testimonio, sed totius senatus sacramento: quippe quod inuentus dignior non fuit, cui praecipuae religionis crederetur ministerium, quum oraculum moneret arcessi sacra deum Matris Pessinunte. [1,23] Plurimi inter Romanos eloquentia floruerunt; sed hoc bonum hereditarium nunquam fuit, nisi in familia Curionum; in qua tres serie continua oratores fuere. Magnum hoc habitum est sane eo seculo, quo facundiam praecipue et humana et diuina mirata sunt: quippe tunc percussores Archilochi pœtae Apollo prodidit, et latronum facinus deo coarguente detectum. Quumque Lysandcr Lacedaemonius Athenas obsideret, ubi Sophoclis tragici inhumatum corpus iacebat, identidem Liber pater ducem monuit per quietem, sepeliri delicias suas sineret: nec prius destitit, quam Lysander cognito qui obisset diem, et quid a numine posceretur, inducias bello daret, usque dum congruae supremis talibus exsequiae ducerentur. Pindarum lyricum e conuiuii loco, cui imminebat ruina, ne cum ceteris interiret, forinsecus Castor et Pollux uocarunt, inspectantibus uniuersis: quo effectum, ut solus impendens periculum euaderet. [1,24] Numerandus post deos Cn- Pompeius Magnus, intraturus Posidonii domum, clarissimi tunc sapientiae professoris, percuti ex more a lictore fores uetuit, submissisque fascibus, quamlibet confecto Mithridatico bello, et orientis uictor, sententia propria cessit ianuae litterarum. Africanus prior Quinti Ennii statuam imponi sepulcro suo iussit. Uticensis Cato unum cx tribunatu militum philosophum, alium ex Cypria legatione Romam aduexit, professus, plurimum se eo facto senatui et populo contulisse, quamlibet proauus eius saepissime censuisset Graecos Urbe pellendos. Dionysius tyrannus uittatam nauem Platoni obuiam misit; ipse, cum albis quadrigis egredientem in littore occurrens honoratus est. [1,25] Perfectam prudentiam soli Socrati oraculum Delphicum adiudicauit. Pietatis documentum nobilius quidem in Metellorum domo refulsit, sed eminentissimum in plebeia puerpera reperitur. Humilis haec, atque ideo famae obscurioris, quum ad patrem, qui supplicii causa claustris pœnalibus continebatur, aegre obtinuissct ingressus, exquisita saepius a ianitoribus, ne forte parenti cibum subministraret, alere eum uberibus suis deprehensa est: quae res et locum et factum consecrauit: nam qui morti destinabatur, donatus filiae, in memoriam tanti praeconii, reseruatus est: locus dicatus suo numini, Pietatis sacellum est. Nauis a Phrygia gerula sacrorum, dum sequitur uittas castitatis, contulit Claudiae principatum pudicitiae. At Sulpitia Paterculi filia, M- Fuluii Flacci uxor, censura omnium matronarum e centum probatissimis haud temere dilecta est, quae simulacrum Veneris, ut Sibyllini libri monebant, dedicaret. Quod attinet ad titulum felicitatis, necdum repertus est, qui felix censeri iure debuerit: namque Cornelius Sulla dictus potius est, quam fuit Felix. Solum certe beatum cortina Aglaum iudicauit, qui in angustissimo Arcadiae angulo pauperis soli dominus, nunquam egressus paterni cespitis terminos inuenitur.