[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] EPISTOLA PRIMA. Sidonius Petronio suo salutem. TU QUIDEM pulchre: mos hic tuus; et perseuera, uir omnium bonorum qui uspiam degunt, laude dignissime, quod amicorum gloriae, sicubi locus, lenocinaris. Hinc est quod etiam scrinia Aruerna petis euentilari: cui sufficere suspicabamur, si quid superiore uulgatu protulissemus. Itaque morem geremus iniunctis, actionem tamen styli eatenus prorogaturi, ut epistolarum seriem, nimirum a primordio uoluminis inchoatarum, in extimo fine parui adhuc numeri summa protendat, opus uidelicet explicitum quodam quasi marginis sui limbo coronatura. Sed plus cauendum est ne sera propter iam propalati augmenta uoluminis, in aliquos forsitan incidamus uituperones, quorum fugere linguas cote liuoris naturalitus acuminatas, nec Demosthenis quidem, Ciceronisque sententiae artifices, et eloquia fabra potuere: quorum anterior orator Demadem, citerior Antonium tolerauere derogatores: qui liuidi cum fuerint malitiae clarae, dictionis obscurae, tamen ad notitiam posterorum per odia uirtutum decurrerunt. Sed quia hortaris, repetitis laxemus uela turbinibus: et qui ueluti maria transmisimus, hoc quasi stagnum pernauigemus. Nam satis habeo deliberatum, sicut adhibendam in conscriptione diligentiam, ita tenendam in editione constantiam. Demum uero medium nihil est. Namque aut minimum ex hisce metuendum est, aut per omnia omnino conticescendum. Vale. [8,2] EPISTOLA II. Sidonius Ioanni suo salutem. CREDIDI me, uir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudibus quod aboleri tu litteras distulisti; quarum quodammodo iam sepultarum suscitator, fautor, assertor, concelebraris; teque per Gallias uno magistro sub hac tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portum, cum pertulerint arma naufragium. Debent igitur uel aequaeui, uel posteri nostri, uniuersatim feruentibus uotis alterum te ut Demosthenem, alterum ut Tullium, nunc statuis, si liceat, consecrare, nunc imaginibus: qui te docente formati institutique iam sinu in medio sic gentis inuictae, quod tamen alienae, talium uetustorum signa retinebunt. Nam iam remotis gradibus dignitatum, per quas solebat ultimo a quoque summus quisque discerni, solum erit posthac nobilitatis indicium litteras nosse. Nos uero, caeteros, supra doctrinae tuae beneficia constringunt: quibus aliquid scribere assuetis, quodque uenturi legere possint elaborantibus, saltem de tua schola seu magisterio, competens lectorum turba proueniet. Vale. [8,3] EPISTOLA III. Sidonius Leoni suo salutem. APOLLONII Pythaghorici uitam, non ut Nicomachus senior e Philostrati, sed ut Tascius Victorianus e Nicomachi schedio exscripsit, quia iusseras, misi: quam, dum parere festino, celeriter eiecit in tumultuarium exemplar, turbida et praeceps et opica translatio. Neque mihi rem credito diuturnius elaboratam uitio uertas. Nam dum me tenuit inclusum mora mœnium Liuianorum, cuius incommodi finem, post opem Christi, tibi debeo, non ualebat curis animus aeger, saltim saltuatim tradenda percurrere, nunc per nocturna suspiria, nunc per diurna officia distractus. Ad hoc et cum me defatigatum ab excubiis ad diuersorium crepusculascens hora reuocauerat, uix dabatur luminibus inflexis paruula quies. Nam fragor illico quem mouebant uicinantes impluuio cubiculi mei duae quaepiam Gethides anus, quibus nihil unquam litigiosius, bibacius, uomacius erit. Sane cum primum reduci aliquid otii fuit, impolitum hunc semicrudumque, et, ut aiunt, tanquam musteum librum, plus desiderii tui quam officii mei memor obtuli. Quocirca sepone tantisper Pythicas lauros Hippocrenemque, et illos carminum modos tibi uni tantum penitissime familiares; qui tamen doctis, ut es ipse, personis non tam fonte quam fronte sudantur. Suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilitium, sed domesticum tibi, quodque in tuum pectus per succiduas aetates ab atauo Frontone transfunditur. Sepone pauxillulum conclamatissimas declamationes, quasoris regii uice conficis: quibus ipse rex inclytus modo corda terrificat gentium transmarinarum; modo de superiore cum barbaris ad Vachalim trementibus fœdus uictor innodat; modo per promotae limitem sortis, ut populos sub armis, sic frenat arma sub legibus. Exuere utcunque continuatissimis curis, et otium tuum molibus aulicis motibusque furare. Historiam flagitatam tunc recognosces opportune competenterque, si cum Tyaneo nostro, nunc ad Caucasum Indumque, nunc ad AEthiopum gymnosophistas Indorumque bracmanas, totus lectioni uacans, et ipse quodammodo peregrinere. Lege uirum, fidei catholicae pace praefata, in plurimis similem tui, id est a diuitibus ambitum, nec diuitias ambientem; cupidum scientiae, continentem pecuniae; inter epulas abstemium, inter purpuratos linteatum, inter alabastra censorium: concretum, hispidum, hirsutum, in medio nationum delibutarum, atque inter satrapas regum tiaratorum myrrhatos, pumicatos, malobatratos uenerabili squalore pretiosum: cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererrauit, non tam suspicioni quam fuisse suspectui; et fortuna regum sibi in omnibus obsecundante, illa tantum beneficia poscentem, quae mage sit suetus oblata praestare quam sumere. Quid multis? Si uera metimur aestimamusque, fors fuat an philosophi uitae scriptor aequalis maiorum temporibus accesserit, certe par saeculo meo per te lector obuenit. Vale. [8,4] EPISTOLA IV. Sidonius Consentio suo salutem. UNQUAMNE nos Dei nutu, domine maior, una uidebit ille ager tuus Octauianus, nec tuus tantum, quantum amicorum? Qui ciuitati, fluuio, mari proximus, hospites epulis, te pascit hospitibus. Praeter haec, oculis intuentium situ decorus: primore loco, quod domicilium parietibus attollitur, ad concinentiam scilicet architectonicam fabre locatis: tum sacrario, porticibus ac thermis conspicabilibus late coruscans: ad hoc agris, aquisque, uinetis atque oliuetis, uestibulo, campo, colle amœnissimus. Iam super penum, uel supellectilem copiosam, thesauris bibliothecalibus large refertus: ubi ipse dum non minus stylo quam uomeri incumbis, difficile discernitur domini plus ne sit cultum rus, an ingenium. Hic tu igitur, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos, ac rotundatos hendecasyllabos, et caetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaeuos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus. Certe quoties mihi tui uersus a meditationis incude, tanquam adhuc calidi, deferebantur, sic uidebatur, qui et si non bene scribo, bene iudico. Sed quod fatendum est talibus studiis anterior aetas iuste uacabat, seu quod est uerius, occupabatur: modo tempus est seria legi, seria scribi, deque perpetua uita potius quam memoria cogitari, nimiumque meminisse, nostra post mortem non opuscula, sed opera pensanda. Quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non utraque laudanda conficias: aut si adhuc durat in sermone laetitia, non custodiatur in actione censura: sed ut qui Christo fauente clam sanctus es, iam palam religiosa uenerandus iugo salubri colla pariter et corda subdare: inuigilet cœlestibus lingua praeconiis, anima sententiis, dextra donariis, praecipue tamen dextra donariis; quia quidquid ecclesiis spargis, tibi colligis: ad cuius exercitia uirtutis illud uel principaliter te poterit accendere, quod inter opes quaslibet positi, quae bona stultis falso uocantur, si quid agimus, nostrum; si quid habemus, alienum est. Vale. [8,5] EPISTOLA V. Sidonius Fortunali suo salutem. IBIS et tu in paginas nostras, amicitiae columen Fortunalis, Ibericarum decus illustre regionum. Neque enim tibi familiaritas tam parua cum litteris, ut per has ipsas de te aliquid post te superesse non deceat. Viuet ilicet, uiuet in posterum nominis tui gloria. Nam si qua nostris qualitercumque gratia, reuerentia, fides chartulis inest, sciat aetas uolo postuma, nihil tua fide firmius, forma pulchrius, sententia iustius, patientia tolerantius, colloquio iocundius. Illud quoque supra caetera agnoscet, praeconia laudibus tuis ex uotorum contrarietate uenisse. Nam prope est, ut eminentius censeatur, quod probauerunt te aduersa constantem, quam si celarent secunda felicem. Vale. [8,6] EPISTOLA VI. Sidonius a Nammatio suo salutem. C- CAESAREM dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia dictandi lectitandique sibi mutuo uindicauere. Et licet in persona unius eiusdemque tempore suo principis uiri, castrensis, oratoriaeque scientiae cura certauerit ferme gloria aequipari; idem tamen nunquam se satis duxit in utriusque artis arce compositum, priusquam uestri Arpinatis testimonio caeteris mortalibus anteferretur. Quod mihi quoque, si parua magnis componere licet, secundum modulum meum, quanquam dissimillimo, similiter accessit. Quae super cunctos te quamprimum decuit agnoscere, quia tibi est tam gloria mea quam uerecundia plurimum curae. Flauius Nicetius, uir ortu clarissimus, priuilegio spectabilis, merito illustris, et hominum patriae nostrae prudentia peritiaque iuxta maximus, praeconio, quantum comperi, immenso praesentis opusculi uolumina extollit; insuper praedicans quod plurimos iuuenum nec senum paucos, uario genere dictandi militandique, quippe adhuc aeuo uiridis, ipse sim supergressus. Equidem in quantum fieri praeter iactantiam potest, gaudeo de praestantissimi uiri auctoritate, si certus est; amore, si fallitur: licet quis prouocatus nunc ad facta maiorum, non inertissimus, quis quoque ad uerba non infantissimus erit? Namque uirtutes artium istarum saeculis potius priscis saeculorum rector ingenuit; quae per aetatem mundi iam senescentis, lassatis ueluti seminibus, emedullatae, parum aliquid hoc tempore in quibuscunque, atque id in paucis mirandum ac memorabile ostentant. Huius tamen ego, et si studiorum omnium caput est litterarumque, qui personam semper excolui, uereor sententiam, supra quam ueritas habet, affectu ponderatiore prolatam. Neque ob hoc inficias ierim, me saepe luculentis eius actionibus astitisse. Quarum me, et si mutuum reddere uideor, uel ex parte cursimque fieri memorem fas est. Audiui eum adolescens, atque adhuc nuper ex puero, cumpater meus praefectus praetorio Gallicanis tribunalibus praesideret: sub cuius uidelicet magistratu, consul Asterius anni sui fores uotiuum trabeatus aperuerat. Adhaerebam sellae curuli, et si non latens per ordinem, certe non sedens per aetatem: mixtusque turmae censualium penulatorum,proxime consuli proximis eram, Itaque ut primum breuiperacta nec breuis sportula datique fasti, acclamatum est ab omni Galliae cœtu primoribus aduocatorum, ut festiuitate praeuentas horas antelucanas, quae diem serum cum silentio praestolarentur, congrua meritorum fasciumlaude honestarent. Nicetium protinus circumspexere conspecti: qui non sensim singulatimque, sed tumultuatim petitus et cunctim, cum quodam prologo pudoris uultum modeste demissus irrubuit. Atque ob hoc illi maximum sophos non eloquentia prius quam uerecundia dedit. Dixit disposite, grauiter, ardenter, magna acrimonia, maiore facundia, maxima disciplina; et illam Sarranis ebriam succis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta oratione, plus aurea conuenustauit. Per ipsum fere tempus, ut decemuiraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata: cuius peremptoriis abolita rubricis lis omnis in sextum tracta quinquennium terminabatur. Hanc intra Gallias ante nescitam primus quem loquimur, orator indidit prosecutionibus, edidit tribunalibus, prodidit partibus, addidit titulis, frequente conuentu, raro sedente, paucis sententiis, multis laudibus. Praeter ista, per alias uices doctrinam illius, quo more citius homo discitur, inobseruatus inspexi, tunc cum, quae regit prouincias fascibus, Nicetiano regeretur praefectura consilio. Quid multa? Nil quod non meum uellem, nil quod non admirarer, audiui. Propter quae omnia bona in uiro sita, laetor ad puncta censoris omnium uoce concelebrati. Granditer enim sua in utramuis de me opinionem sententia ualet: quae, siuera comperimus, tantum mihi est fauens securitati, quantum fieret aduersa formidini. De caetero fixum apud me stat constitutumque; prout rem ex asse cognouero, uel silentio me lora laxare, uel stringere frena garritui. Namque si supradicti confirmor assensu, Athenis loquacior; si minus, Amyclis ipsis taciturnior ero. Sed de sodali deque me satis dictum. Tu nunc inter ista quid rerum? quas mihi ad uicem nosse non minus cordi. Venaris? aedificas? rusticarisne? An horum aliquid unum, an singula uicissim, an pariter cuncta? Sed de Vitruuio, siue Columella, seu alterutrum ambosue sectere, decentissime facis: potes enim utrumque more quo qui optimo, id est, te cultor aliquis e primis architectusque. Caeterum ut tibi de uenatoris officio quam minimum blandiaris maxime iniungo. Namque apros frustra in uenabula uocas, quos canibus misericordissimis quibus abundas, et quidem solus, mouere potiusquam commouere consuesti. Esto, sit indulgentia dignum, quod reformidant catuli tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque: illud ignoro quomodo excuses, quod capreas pecus simum, pariter et damas in fugam pronos, iacentibus animis, pectoribus erectis, passibus raris, crebris latratibus prosequuntur. Quapropter de reliquo fructuosius retibus cassibusque scrupeas rupes, atque opacandis habilia lustris clusor statarius nemora circumuenis; ac pudor si quis, temperas cursibus apertis quatere campos, et insidiari lepusculis Olarionensibus; quos nec est tanti raro te insectantesuperandos, copulis palam ductis inquietari; nisi fortisan dum tibi ac patri noster Apollinaris interuenit, rectius fiet ut exerceantur. Exceptis iocis, fac sciam tandem, quid te, quid domum circa. Sed ecce dum iam epistolam quae diu garrit, claudere optarem, subitus a Santonis nuntius: cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseuerauit, nuper uos classicum in classe cecinisse, atque inter officia nunc nautae, modo militis, littoribus Oceani curuis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges uideris, totidem te cernere putes archipiratas; ita simul omnes imperant, parent, docent, discunt latrocinari. Unde nunc etiam ut quamplurimum caueas, causa successit maxima monendi. Hostis est omni hoste truculentior. Improuisus aggreditur, praeuisus elabitur, spernit obiectos, sternit incautos. Si sequatur, intercipit; si fugiat, euadit. Ad hoc exercent illos naufragia, non terrent. Est eis quaedam cum discriminibus pelagi non notitia solum, sed familiaritas. Nam quoniam ipsa, si qua tempestas est, hinc securos efficit occupandos; hinc prospici uetat occupaturos; in medio fluctuum, scopulorumque confragosorum, spe superuentus laeti periclitantur. Praeterea priusquam de continenti in patriam uela laxantes hostico mordaces anchoras uado uellant, mos est remeaturis decimum quemque caprorum per aequales et cruciarias pœnas, plus ob hoc tristi, quod superstitioso ritu, necare; superque collectam turbam periturorum mortis iniquitatem sorti aequitate dispergere. Talibus eligunt uotis, uictimis soluunt; et per huiusmodi non tam sacrificia purgati, quam sacrilegia polluti, religiosum putant caedis infaustae perpetratores de capite captiuo magis exigere tormenta quam pretia. Quamobrem metuo multa, suspicor uaria: quanquam me econtrario ingentia hortentur. Primum, quod uictoris populi signa comitaris; dein quod in sapientes uiros quos inter iure censeris, minus annuo licere fortuitis. Tertio, quod pro sodalibus fide iunctis, sede discretis, frequenter incutiunt et tuta mœrorem; quia promptius de actionibus longinquis ambigendisque sinistra quaeque metus augurat. Sed dicas, non esse tantum forte curanda quae perhorresco. Id quidem uerum est, sed nec hoc falsum, quod iis quos amplius diligimus, plus timemus. Unde nihilominus precor, obortum tui causa sensibus nostris quamprimum prospero relatu exime angorem. Neque enim ex integro flecti unquam ad hoc possum, ut de peregrinantibus amicis, quippe quos bellica militarisque tessera terit, donec secunda cognosco, non aduersa formidem. Varronem logistoricum, sicut poposceras, et Eusebium chronographum misi, quorum si ad te lima peruenerit, si quid inter excubiales curas, utpote in castris, saltem sortito uacabis, poteris, postquam arma deterseris, ori quoque tuo loquendi rubiginem submouere. Vale. [8,7] EPISTOLA VII. Sidonius Audaci suo salutem. UBINAM se nunc uelim dicas gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum, deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur? ubi etiam illorum praerogatiua, qui contra indolem iuniorum sola occasione praecedentis aetatis intumescebant? Ubi sunt illi, quorum affinitas nullo indicio maiore cognoscitur quam simultate? Nempe cum primum bonis actibus locus est, et ad trutinam iudicii principalis appensa tandem non nummorum libra, sed morum; remansere illi qui superbissime opinabantur solo se censu esse censendos: quique sic uitiis ut diuitiis incubantes, uolunt uanitatis uideri alienam surrexisse personam, cum nolint cupiditatis notari suam creuisse substantiam. In qua tamen detrahendi palaestra exercitati, tanquam per oleum, sic per infusa aemulationum uenena macerantur. Tu uero inter haec macte, qui praefecturae titulis ampliatus, licet hactenus e prosapia illustris computarere, peculiariter nihilo segnius elaborasti, ut a te gloriosius posteri tui numerarentur. Nihil enim est illo per sententiam boni cuiusque generosius, quisquis ingenii, corporis, opum iunctam in hoc constans operam exercet, ut maioribus suis anteponatur. Quod superest, Deum posco ut te filii consequantur, aut quod plus decet uelle, transcendant: et quicunque non sustinet te diligere prouectum, medullitus aestuantes a semetipso liuoris proprii semper exigat pœnas: cumque nullas in te habuerit unquam misericordiae causas, habeat inuidiae. Siquidem iuste a sub iusto principe iacet, qui per se minimus, et tantum per sua maximus, animo exiguus uiuit, et patrimonio plurimus. Vale. [8,8] EPISTOLA VIII. Sidonius Syagrio suo salutem. DIC, Gallicanae flos iuuentutis, quousque tandem ruralium operum negotiosus urbana fastidis? quandiu attritas tesserarum quondam iactibus manus contra ius fasque sibi uindicant instrumenta cerealia? Quousque tua te Taionnacus patriciae stirpis lassabit agricolam? quousque prati comantis exuuias hibernis noualibus, non ut eques, sed ut bubulcus abscondis? quousque pondus ligonis obtusi nec perfossis antibus ponis? Quid Serranorum aemulus et Camillorum, cum regas stiuam, dissimulas optare palmatam? Parce tantum in nobilitatis inuidiam rusticari. Agrum si mediocriter colas, possides; si nimium, possideris. Redde te patri, redde te patriae, redde te etiam fidelibus amicis, qui iure ponuntur inter affectus. Aut si te tantum Cincinnati dictatoris uita delectat,duc ante Raciliam, quae boues iungat. Neque dixerim sapienti uiro rem domesticam non esse curandam, sed eo temperamento, quod non solum, quid habere, sed quid debeat esse consideret. Nam si caeteris nobilium studiorum artibus repudiatis, sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat: licet tu deductum nomen a trabeis, atque eboratas curules, et gestatorias bracteatas, et fastos recolas purpurissatos, is profecto inueniere, quem debeat sic industrium, quod latentem, non tam honorare censor, quam census onerare. Vale. [8,9] EPISTOLA IX. Sidonius Lampridio suo salutem. CUM primum Burdegalam ueni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris, florum, margaritarum: quibus silentium meum culpas, et aliquos uersuum meorum uersibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concauum, uariata uoce tinnientes, quasi tibiis multiforatilibus effundi. Sed hoc tu munificentia regis satis abutens, iam securus post munera facis: quia forsitan satyricum illud de satyrico non recordaris; Satur est, cum dicit Horatius euohe. Quid multa? Merito me cantare ex otio iubes, quia te iam saltare delectat. Quidquid illud est, pareo tamen; idque non modo non coactus, uerum etiam spontaliter facio. Tantum tu utcunque moderere Catonianum superciliosae frontis arbitrium. Nosti enim prope laetitiam pœtarum: quorum sic ingenia mœroribus, ut pisciculi retibus amiciuntur: et si quid asperum aut triste, non statim se pœtica teneritudo a uinculo incursi angoris elaqueat. Necdum enim quidquam de haereditate socruali, uel in usum tertiae sub pretio medietatis obtinui. Interim tu uideris quam tibi sit epigrammatis flagitati lemma placiturum: me tamen nequaquam sollicitudo permittit aliud nunc habere in actione, aliud in carmine. Illud sane praeter iustitiam feceris, si impraesentiarum uicissim scripta quasi compares. Ago laboriosum, agis ipse felicem. Ago adhuc exsulem, agis ipse iam ciuem: et ob hoc inaequalia cano, quia similia posco, et paria non impetro. Quod si quopiam casu ineptias istas quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum modulatior est clangor in pœnis; similes etiam chordae lyricae uiolentius tensae, quae quo plus torta, plus musica est. Caeterum si probari nequeunt uersus otii aut hilaritatis expertes, tu quoque in pagina quam subter attexui nihil quod placeat inuenies. His adhuc adde, quod materiam cui non auditor, sed potius lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio iuuat. Neque enim post opus missum superest quid pœta uel uocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori pantomimorum, qui bono cantu male dictata commendant. Quid Cyrrham, uel Hyantias Camœnas, Quid doctos Heliconidum liquores, Scalptos alitis hinnientis ictu, Nunc in carmina commouere tentas, Nostrae, o Lampridius, decus Thaliae? Et me scribere sic subinde cogis, Ac si Delphica Delio tulissem Instrumenta tuo: nouusque Apollo Cortinam, tripodas, chelym, pharetras, Arcus, grypas agam, duplaeque frondis Hinc baccas quatiam, uel hinc corymbos. Tu iam, o Tityre, rura post recepta, Myrtos et platanona peruagatus, Pulsas barbiton, atque concinentes Ora et plectra tibi modos resultant; Chorda, uoce, metro stupende psaltes. Nos istic positos, semelque uisos, Bis iam menstrua luna conspicatur: Nec multum domino uacat uel ipsi, Dum responsa petit subactus orbis. Istic Saxona cœrulum uidemus, Assuetum ante salo, solum timere: Cuius uerticis extimas per oras, Non contenta suos tenere morsus, Altat lamina marginem comarum; Et sic crinibus ad cutem recisis Decrescit caput, additurque uultus. Hic tonso occipiti, senex Sicamber, Postquam uictus es, elicis retrorsum Ceruicem ad ueterem nouos capillos, Hic glaucis Herulus genis uagatur, Imos Oceani colens recessus, Algoso prope concolor profundo. Hic Burgundio septipes frequenter Flexo poplite supplicat quietem. Istis Ostrogothus uiget patronis, Vicinosque premens subinde Chunos, His quod subditur, hinc superbit illis. Hinc, Romane, tibi petis salutem Et contra Scythicae plagae cateruas, Si quos Parrhasis ursa fert tumultus, Eroice, tuae manus rogantur. Ut Martem ualidus per inquilieum Defenset tenuem Garumna Tibrim. Ipse hic Parthicus Arsaces precatur, Aulae Susidis ut tenere culmen Possit, fœdere sub stipendiali. Nam quod partibus arma Bosphoranis Grandi hinc surgere sentit apparatu, Mœstam Persida iam sonum ad duelli Ripa Euphratide uix putat tuendam. Qui cognata licet sibi astra fingens, Phœbaea tumeat propinquitate; Mortalem hic tamen implet obsecrando. Haec inter, terimus moras inanes. Sed tu, o Tityre, parce prouocare. Nam non inuideo, magisque miror, Qui cum nil mereor, precesque frustra Impendo, Melibœus esse cœpi. En carmen, quod recensens otiabundus, nostrumque sudorem ac puluerem spectans, ueluti iam coronatus auriga de podio. De reliquo non est quod suspiceris par me officii genus repetiturum, etiamsi delectere praesenti, nisi prius ipse destiterim uaticinari magis damna quam carmina. Vale. [8,10] EPISTOLA X. Sidonius Ruricio suo salutem. ESSE tibi usui pariter et cordi litteras granditer gaudeo. Non stylum uestrum quanta comitetur uel flamma sensuum, uel unda sermonum, liberius assererem, nisi dum me laudare non parum studes, laudari plurimum te uetares. Et quanquam in epistola tua seruet caritas dulcedinem, natura facundiam, peritia disciplinam; in sola materiae tamen electione peccasti: licet id ipsum possit praedicari in uoto, quod uideris errasse iudicio. Ingentes praeconiorum titulos moribus meis applicas. Sed si pudoris nostri fecisses utcunque rationem, Symmachianum illud te cogitare par fuerat: Ut uera laus ornat, ita falsa castigat. Quo loci tamen, si animum uestrum bene metior, super affectum quem maximum ostendis, hoc tu et arte fecisti. Nam moris est eloquentibus uiris, ingeniorum facultatem negotiorum probare difficultatibus, et illic stylum peritum, quasi quemdam fecundi pectoris uomerem figere, ubi materiae sterilis argumentum, uelut arida cespitis macri gleba, ieiunat. Scaturit mundus similibus exemplis; medicus in desperatione, gubernator in tempestate cognoscitur; horum omnium famam praecedentia pericula extollunt: quae profecto delitescit, nisi ubi probetur, inuenerit. Sic et magnus orator, si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium. M- Tullius in actionibus caeteris caeteros, pro A- Cluentio ipse se uicit. M- Fronto cum reliquis orationibus emineret, in Pelopem se sibi praetulit. C- Plinius pro Attia Variola plus gloriae de centumuirali suggestu domum retulit, quam cum M- Ulpio incomparabili principi comparabilem panegyricum dixit. Sic et ipse fecisti, qui dum uis exercere scientiam tuam, non ueritus es fore tibi impedimento etiam conscientiam meam. Quin potius supplicando meis medere languoribus: neque per decipulam male blandientis eloquii aegrotantis adhuc animae fragilitatem gloriae falsae pondere premas. Sane cum tibi sermone pulchro uita sit pulchrior, plus mihi indulges, si mei causa orare potius uelis quam perorare. Vale. [8,11] EPISTOLA XI. Sidonius Lupo suo salutem. QUID agunt Nitiobroges, quid Vesunnici tui, quibus de te sibi altrinsecus uindicando nascitur semper sancta contentio? Unus te patrimonio populus, alter etiam matrimonio tenet: cumque hic origine, iste coniugio; melius illud, quod uterque iudicio. Te tamen, munere Dei, inter ista felicem: de quo diutius occupando possidendoque, operae pretium est uotiua populorum studia confligere. Tu uero utrisque praesentiam tuam disposite, uicissimque partitus, nunc Drepanium illis, modo istis restituis Anthedium: et si a te instructio rhetorica poscatur, hi Paulinum, illi Alcimum non requirunt. Unde te magis miror, quem quotidie multiplicis bibliothecae uentilata lassat egeries, aliquid a me ueterum flagitare cantilenarum. Pareo quidem, licet intempestiua uideatur recordatio iocorum tempore dolenti. Lampridius orator modo primum mihi occisum agnoscitur; cuius interitus amorem meum summis conficeret angoribus, etiamsi non eum rebus humanis uis impacta rapuisset. Hic me quondam, ut inter amicos ioca, Phœbum uocabat, ipse a nobis uatis Odrysii nomine accepto. Quod eo congruit ante narrari, ne uocabula figurata subditum carmen obscurent. Huic quodam tempore Burdegalam inuisens metatoriam paginam, quasi cum Musa praeuia misi. Puto hanc tibi liberius offerri quam si aliquid super decedentis occasu lugubre componens, qui non placebam per eloquentiam, per materiam displicerem. Dilectae nimis, et peculiari Phaebus commonitorium Thaliae. Paulum depositis, alumna, plectris Sparsam stringe comam uirente uitta, Et rugas tibi syrmatis profundi Succingant hederae expeditiores. Succos ferre caue, nec ut solebat Laxo pes nal et altus in cothurno. Sed tales crepidas ligare cura, Quales Harpalice, uel illa uinxit, Quae uictos gladio procos cecidit. Perges sic melius uolante saltu, Si uestigia fasceata nudi Per summum digiti regant, citatis Firmi ingressibus, atque uinculorum Concurrentibus ansulis, reflexa Ad crus per cameram catena surgat. Hoc pernix habitu meum memento Orpheum uisere, qui quotidiana Saxa et robora, corneasque fibras Mollit dulciloqua canorus arte. Arpinas modo quem tonante lingua Ditat, nunc stylus aut Maronianus, Aut quo tu Latium beas, Horati, Alcaeo potior lyristes ipso. Et nunc inflat epos tragœdiarum, Nunc comœdia temperat iocosa, Nunc flammant satyrae, et tyrannicarum Declamatio controuersiarum. Dic, Phœbus uenit, atque post ueredos Remis ueliuolum quatit Garumnam. Occurras iubet, ante sed parato Acturum hospitio, Leontioque, Prisco Liuia quem dat e senatu, Dic, iam nunc aderit: satis facetum, et Solo nomine Rusticum uideto. Sed si tecta negant, ut occupata; Perge ad limina mox episcoporum, Sancti et Gallicini manu osculata, Tecti posce breuis uacationem: Ne si destituor domo negata, Mœrens ad madidas eam tabernas: Et claudens geminas subinde nares, Propter fumificas gemam culinas. Qua serpyliferis olet catenis Baccas per geminas ruber botellus Ollarum aut nebulae uapore iuncto Fumant cum crepitantibus patellis. Hic cum festa dies ciere rauos Cantus cœperit, et uoluptuosam Scurrarum querimoniam crepare: Tunc tunc carmina digniora uobis, Vinosi hospitis excitus camœna, Plus illis ego barbarus susurrem. O necessitas abiecta nascendi, uiuendi misera, dura moriendi? Ecce quo rerum uolubilitatis humanae rota dicitur. Amaui fateor satis hominem, licet quibusdam tamen uenialibus erratis implicaretur, atque uirtutibus minora misceret. Namque crebro leuibus ex causis, sed leuiter excitabatur: quod nihilominus ego studebam sententiae caeterorum naturam potius persuadere quam uitium: astruebamque meliora; quatenus in pectore uiri iracundia materialiter regnans, quia naeuo crudelitatis fuerat infecta, praetextu saltem seueritatis emacularetur. Praeterea et si consilio fragilis, fide firmissimus erat, incautissimus, quia credulus; securissimus, quia non nocens. Nullus illi ita inimicus, qui posset eius extorquere maledictum; et tamen nullus sic amicus, qui posset effugere conuicium. Difficilis aditu, cum facilis inspectu; et portandus quidem, sed portabilis. De reliquo, si orationes illius metiaris, acer, rotundus, compositus, excussus; si pœmata, tener, multimeter, argutus, artifex erat. Faciebat siquidem uersus oppido exactos, tam pedum mira, quam figurarum uarietate: hendecasyllabos lubricos, et enodes; hexametros crepantes, et cothurnatos; elegos uero nunc echoicos, nunc recurrentes, nuncper anadiplosim fine principiisque connexos. Hic ut arreptum suaserat opus, ethicam dictionem pro personae, temporis et loci qualitate uariabat; idque non uerbis qualibuscumque, sed grandibus, pulchris, elucubratis. In materia controuersiali fortis et lacertosus: in satyrica sollicitus et mordax; in tragica saeuus et flebilis. In comica urbanus multiformisque; in fescennina uernans uerbis, aestuans uotis; in bucolica uigilax, parcus, carminabundus; in georgica sic rusticans multum, quod nihil rusticus. Praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia, sed acumine placens; quae nec breuius disticho, nec longius tetrasticho finiebantur: eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas. In lyricis autem Flaccum secutus, nunc ferebatur in iambico citus, nunc in choriambico grauis, nunc in alcaico fluxuosus, nunc in sappbico inflatus. Quid plura? Subtilis, aptus, instructus; quaque mens stylum ferret, eloquentissimus prorsus, et eum iure censeres post Horatianos et Pindaricos cycnos gloriae pennis euolaturum. Aleae, sphaerae, non iuxta deditus. Nam cum tesseris ad laborem occuparetur, pila tantum ad uoluptatem; fatigabat libenter, quodque plus dulce, libentius fatigabatur. Scribebat assidue, quanquam frequentius scripturiret. Legebat etiam incessanter auctores, cum reuerentia antiquos, sine inuidia recentes. Et quod inter homines difficillimum est, nulli difficulter ingenii laudem cedebat. Illud sane non solum culpabile in uiro fuit, sed peremptorium; quod mathematicos quondam de uitae suae fine consuluit, urbium ciues Africanarum; quibus ut est regio, sic animus ardentior: qui constellatione percunctantis inspecta, pariter annum, mensem diemque dixerunt, quos, ut uerbo matheseos utar, climactericos esset habiturus: utpote quibus themate oblato, quasi sanguinariae geniturae schema patuisset: quia uidelicet amici nascentis anno, quemcunque clementem planeticorum siderum globum in diastemate Zodiaco prosper ortus erexerat; hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes, seusuper diametro Mercurius asyndetus, seu super tetragono Saturnus retrogradus, seu super centro Mars apocatasticus exacerbassent. Sed de his qualia, quoque modo sint, quanquam sint maxime falsa, ideoque fallentia, si quid plenius planiusque cohaeret, licet et ipse arithmeticae studeas, et quae tua diligentia, Vertacum, Thrasibulum, Saturninum sollicitus euoluas, ut qui semper nil nisi arcanum celsumque meditere. Interim ad praesens nil coniecturaliter gestum, nil per ambages; quandoquidem hunc nostrum temerarium futurorum sciscitatorem, et diu frustra tergiuersantem, tempus et qualitas praedictae mortis innexuit. Nam domi pressus strangulatusque seruorum manibus, obstructo anhelitu, gutture obstricto, ne dicam Lentuli, Iugurthae atque Seiani, certe Numantini Scipionis exitu periit. Haec in hac caede tristia minus, quod nefas ipsum cum auctore facti parricidalis diluculo inuentum est. Nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadauere inspecto, non statim signa uitae colligeret extortae? Etenim protinus argumento fuere liuida cutis, oculi protuberantes, et in obruto uultu non minora irae uestigia, quam doloris. Inuenta est quidem terra tabo madefacta deciduo, quia post facinus ipsi latrones ad pauimentum conuersa defuncti ora pronauerant, tanquam sanguinis eum superaestuans fluxus exinanisset. Sed protinus capto, qui fuerat ipsius factionis fomes, incentor, antesignanus, caeterisque complicibus oppressis, seorsumque discussis, criminis ueritatem de pectoribus inuitis tormentorum terror extraxit. Atque utinam hunc finem, dum inconsulte fides uana consultat, non meruisset excipere. Nam quisque praesumpserit interdicta, secreta, uetita rimari, uereor huiusmodi a catholicae fidei regulis exorbitaturum, et effici dignum, in statum cuius respondeantur aduersa, dum requiruntur illicita. Secuta quidem est ultio exstinctum: sed magis prosunt ista uicturis. Nam quoties homicida punitur, non est remedium, sed solatium uindicari. Longiuscule me progredi amor impulit, cuius angorem silentio exhalare non ualui. Tu interim, si quid istic cognitu dignum est, citus indica: saltem ob hoc scribens, ut animum meum tristudine grauem lectio leuet. Namque confuso pectori mœror, et quidem iure plurimus erat, cum paginis ista committerem sola. Neque enim satis mihi aliud hoc tempore manu, sermone, consilio, scribere loqui, uoluere libet. Vale. [8,12] EPISTOLA XII. Sidonius Trigetio suo salutem. TANTUMNE te Vasatium ciuitas non cespiti imposita, sed pulueri? Tantum Syrticus ager, ac uagum solum, et uolatiles uentis altercantibus arenae sibi possident, ut te magnis flagitatum precibus, paruis separatum spatiis, multis exspectatum diebus, attrahere Burdegalam, non potestates, non amicitiae, non opimata uiuariis ostrea queant? An temporibus hibernis uiarum te dubia suspendunt? et quia solet Bigerricus turbo mobilium aggerum indicia confundere, quoddam uereris in itinere terreno pedestre naufragium? Ubi, quaesumus, animo tam celeriter excessit uestigiis tuis nuper subacta Calpis? ubi fixa tentoria in occiduis finibus Gaditanorum? ubi ille Trigetio meo idem qui Herculi quondam terminus peregrinandi? Tantumne a te ipso ipse tu discrepas, ut totus in desidiae iura concesseris; quo peragrante secreta regionum fabulosarum, prius defuit actio laboris quam fatigationis intentio? Et post haecportum Alingonis tam piger calcas, ac si tibi nunc esset ad limitem Danubinum contra incursaces Massagetas proficiscendum; uel si nunc etiam tuae naues stagna Nilotidis aquae per indigenas formidata crocodilos transfretarent. Et cum nec duodecim millium obiectu sic retarderis, quid putamus cum excercitu M. Catonis in Lepitana Syrte fecisses? Sed quamlibet sola hiemalium mensium nomina tremas, tam clemens est facies cœli, tam tepida, tam suda, et sic auras mage quam uentos habet, ut te non ualeat enixius retinere tempus, quam inuitare temperies. Sed si epistolam spernis euocatoriam, credo uel uersibus non reluctaberis, impulsoribus blandis, et desiderii mei, quantum suspicor, strenuis exsecutoribus; quorum in te castra post biduum commouebuntur. Ecce iam Leontius meus facile primus Aquitanorum, ecce iam parum inferior parente Paulinus, ad locum quem supra dixi, per Garumnae fluenta refluentia, non modo tibi cum classe, uerum etiam cum flumine occurrent. Hic tuas laudes modificato celeumate, simul inter transtra remiges, gubernatores inter aplustria canent. Hic te aedificatus culcitis torus, hic tabula calculis strata bicoloribus, hic tessera frequens eboratis resultatura pyrgorum gradibus exspectat: hic, ne tibi pendulum tinguat uolubilis sentina uestigium, pandi carinarum uentres abiegnarum trabium textu pulpitabuntur: hic superflexacrate paradarum sereni brumalis infida uitabis. Quid delicatae pigritiae tuae plus poterit impendi, quam ut te peruenisse inuenias, cum uenire uix sentias? Quid mussitas? quid moraris? Ipse tuum mihi uidentur aduentum reptiles cochleae cum domibus natiuis antecessurae. Est praeterea tibi copiosissima penus, aggeratis opipare referta deliciis, modo sit euentilando par animus impendio. Quid multa? Veni, ut aut pascaris, aut pascas: imo quod gratius, ut utrumque. Veni cum mediterraneo instructu ad debellandos subiugandosque istos Medulicae suppellectilis epulones. Hic Aturricus piscis Garumnicis mugilibus insultet: hic ad copias Lapurdensium ocustarum, cedat uilium turba cancrorum. Tu tametsi caeteris eris in hoc genere pugnandi dimicaturus, si quid meo iudicio censes acquiescendum, neque enim iniustum est credere experto, senatorem nostrum, hospitem meum, conflictui huic facies exsortem: cuius si conuiuio tectoque succedas, dapes Cleopatricas et loca lautia putes. Nam quamuis super hoc studio tam ipse quam patria confligant, olim lata sententia est, quod ille transeat caeteros ciues, licet et illa caeteras ciuitates. Vale. [8,13] EPISTOLA XIII. Sidonius domino papae Nonnechio salutem. MULTA in te genera uirtutum, papa beatissime, munere superno congesta gaudemus. Siquidem agere narraris sine superbia nobilem, sine inuidia potentem, sine superstitione religiosum, sine iactantia litteratum, sine ineptia grauem, sine studio facetum, sine asperitate constantem, sine popularitate communem. Praeterea his hoc praestantissimum bonis fama superaggerat, quod te asserit hasce tot gratias fastigatissimae caritatis arce transcendere. Fama, inquam, quae de laudibus tuis cum canat multa, plus reticet. Nam longius constitutis actionum tuarum propositum potest assignare, non numerum. Quarum relatione succensus, ultro primus ut longe inferiorem decet, ad soluenda officia procurro; nec uereor garrulitatis aliquando argui, qui potui taciturnitatis hucusque culpari. Commendo Promotum gerulum litterarum, nobis quidem iam ante cognitum, sed nostrum nuper effectum uestris orationibus contribulem: qui cum sit gente Iudaeus, fide tamen praeelegit censeri Israelita quam sanguine; et municipatum cœlestis illius ciuitatis affectans, occidentemque litteram spiritu uiuificante fastidiens, pariter hinc iustis praemia proposita contemplans, hinc, nisi faceret ad Christum de circumcisione transfugium, praeuidens sese per aeterna saecula aequiterna supplicia passurum: patriam sibi maluit Hierusalem potius quam Hierosolymam computari. Quibus agnitis, aduentantem Abrahae nunc filium ueriorem maternis ulnis spiritalis Sara suscipiat. Namque ad Agar ancillam pertinere tunc desiit, cum legali obseruantiae seruitutem gratiae libertate mutauit. De caetero, quae ipsi fuerit isto causa ueniendi, praesentaneo conducibilibus idem polerit explicare memoratu. Nobis uero propter quae supra scripsi carissimus habetur: quod eo significo, quia is efficacissime quemque commendat, qui meras causas iustae commendationis aperuerit. Memor nostri esse dignare, domine papa. EPISTOLA [8,14] XIV. Sidonius domino papae Principio salutem. IAMDIU nobis, papa uenerabilis, et si necdum uester uultus aspectus, tamen actus inspectus est. Namque sanctorum diffusa laus meritorum stringit spatiis non est contenta finalibus. Hinc est quod quia bonae conscientiae modus non ponitur, nec bonae opinioni terminus inuenitur. Quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens astipulator accesserit, satis in illo quondam cœnobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque, et parcimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas. Is episcopus Antiolius: cuius relatu, qui pater uobis, quique qualesque uos fratres, qua morum praerogatiua pontificatu maximo ambo fungamini, sollicitus cognoscere studui, et gaudens cognouisse me memini. Cui patri quondam uidelicet uos habenti, uix domus Aaron pontificis antiqui merito compararetur: quem licet primum in medio plebis eremitidis, sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perfuderit, filios eius in similis officii munia uocans; tamen psius super Ithamar et Eleazaro felicitatem, Nadab et Abiu fulminibus afflati decolorauere: quorum quamlibet interemptorum credamus absoluendas animas, punitas tamen scimus esse personas. Vos uero tacturi paginam altaris, nihil, ut audio, offertis ignis alieni: sed comitantibus uictimis caritatis castitatisque, fragrantissimum incensum turibulis cordis adoletis. Ad hoc quoties iugum legis ceruicibus superbientium per uincula praedicationis astringitis, tunc Deo tauros spiritualiter immolatis. Quoties conscientiae luxuriantis fedore pollutos, ad suaueolentiam pudicitiae stimulis correctionis impellitis, hircorum uos obtulisse uirulentiam Christus sibi computat. Quoties hortantibus uobis in quocunque compuncto culpas suas anima pœnaliter recordata suspirat; quis uos ambigat paria turturum, aut binos pullos columbarum, qui duplicem substantiam utriusque hominis nostri tam numero quam gemitu assignant, mystico litasse sacrificio? Quoties uestro monitu obesum quicunque corpus, aestuantemque turgidi uentris aruinam, crebro ieiuniorum decoquendus igne torruerit; nulli dubium est uos tunc similam frixam in quadam continentiae sartagine consecraturos. Quoties aliquem mentis perfidae figmenta ponentem, sanam respondere doctrinam, fidem credere, uiam tenere, uitam sperare suadetis; quis uos dubitet in huius emendatione conuersi, qui iam sit liber ab haeresi, liber ab hypocrisi, liber ab schismate, purgatissimum propositionis panem cum sinceritatis et ueritatis azymis dedicaturos? Postremo quis nesciat, quidquid legis diebus figuraliter immolabatur in corporibus, quod totum id gratiae tempore manifeste uos offeratis in moribus? Atque ideo grates uberes Deo refero, quod secundum uestrae paginae qualitatem, facile agnosco antistitem suprafatum de uobis cum magna dixerit, maiora tacuisse. Quapropter nemo dubitauerit, qui bonus es cum indicaris, et melior cum legeris, esse te optimum cum uideris. Megetius clericus, uestri gerulus eloquii, rebus ex sententia gestis, quia tuorum apicum detulit munera, meorum reportat obsequia: quem saltem iuuimus uoto, quia re forsitan non ualemus: per quem obsecro impense ut sitim nostram frequenter litteris litteratis, ambo germani, tu frequentius, irrigetis. Sed si difficultas itineris intersiti resultat optatis, uel aliquoties pro supplicibus supplicate. Maius est autem, si nobis tribuere dignemini raris intercessionibus salutem, quam si crebris affatibus dignitatem. Memor nostri esse dignare, domine papa. [8,15] EPISTOLA XV. Sidonius domino papae Prospero salutem. DUM laudibus summis sanctum Anianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem, Germanoque non imparem uis celebrari; fideliumque desideras pectoribus infigi uiri talis ac tanti mores, merita, uirtutes; cui etiam illud non absque iustitia gloriae datur, quod te successore decessit; exegeras mihi ut promitterem tibi Attilae bellum stylo me posteris intimaturum: quo uidelicet Aurelianensis urbis obsidio, oppugnatio, irruptio, nec direptio, et illa uulgata exauditi cœlitus sacerdotis uaticinatio continebatur. Cœperam scribere, sed operis arrepti fasce perspecto, taeduit inchoasse: propter hoc nullis auribus credidi quod primum me censore damnaueram. Dabitur, ut spero, precatui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacunque et quidem celeri occasione famulemur. Caeterum tu creditor iustus, laudabiliter hoc imprudentiae temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile uidetur, tibi quoque uideatur irreposcibile. Memor nostri esse dignare, domine papa. [8,16] EPISTOLA XVI. Sidonius Constantio suo salutem. SPOPONDERAM Petronio, illustri uiro, praesens opusculum paucis me epistolis expediturum: cuius auribus non peperci, dum tuis parco. Malui namque ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret, perueniretque in manus uestras uolumen istud alieno periculo, obsequio meo. Peracta promissio est: nam peritia tua si coactorum in membranas inspiciat signa titulorum, iam copiosum te, ni fallor, pulsat exemplar, iam uenitur ad margines umbilicorum, iam tempus est, ut satyricus ait, Orestem nostrum uel super terga finiri. Non hic ego commentitiam Terpsichorem more studii ueteris asciui; nec iuxta scaturiginem fontis Aganippici, per roscidas ripas et pumices muscidos stylum traxi. Atque utinam hic nil molle, nil fluidum, nil de triuiis compitalibus mutuatum reperiretur. Siquidem maturo, ut es ipse, lectori non tantum dictio exossis, tenera, delumbis, quantum uetuscula, torosa et quasi mascula placet. Sed reseruentur ista potioribus: mihi sufficit, si cito ignoscas quod sumus tardi. Praeterea si uir illustris aliquid insuper ampliuscule scribi depoposcisset, in moras grandes incidissemus. Nam per armariola et zotheculas nostras non remanserunt digna prolatu. Unde cognosce, quod etsi tacere necdum cepimus, certe taciturire iam deliberauimus, duplici ex causa: ut si placemus, pauca lecturis incitent uoluptatem; si refutamur, non excitent multa fastidium: quippe in hoc stylo, cui non urbanus lepos inest, sed pagana simplicitas. Unde enim nobis illud loquendi tetricum genus ac perantiquum? Unde illa uerba Saliaria, uel Sibyllina, uel Sabinis abusque Curibus accita? quae magistris plerumque reticentibus promptius fecialis aliquis, aut flamen, aut ueternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit? Nos opuscula sermone edidimus arido, exili, certe maxima ex parte uulgato: cuius hinc honor rarus, quod frequens usus; hinc difficilis gratia, quia facilis inuentio est. Sane profiteor audenter, sicut istic nil acre, nil eloquens; ita nihil inditum, non ab exemplo. Sed quid haec pluribus? Dictio mea, quod mihi sufficit, placet amicis. In quibus tamen utrumque complector, siue non fallunt examine, seu caritate falluntur: Deumque quod restat, in posterum quaeso, ut secuturi aut fallantur similiter, aut censeant. Vale.