[1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] EPISTOLA PRIMA. Sidonius Constantio suo salutem. DIU praecipis, domine maior, summa suadendi auctoritate, sicuti es in iis quae deliberabuntur consiliosissimus, ut, si quae litterae paulo politiores uaria occasione fluxerunt, prout eas causa, persona, tempus elicuit, omnes, retractatis exemplaribus enucleatisque, uno uolumine includam, Q- Symmachi rotunditatem, C- Plinii disciplinam maturitatemque uestigiis praesumptiosis insecuturus. Nam de Marco Tullio silere me in stylo epistolari melius puto, quem nec Iulius Titianus totum sub nominibus illustrium feminarum digna similitudine expressit. Propter quod illum caeteri quique Frontonianorum, utpote consectaneum aemulati, cur ueternorum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupauerunt. Quibus omnibus ego, immane dictu est, quantum semper, iudicio meo, cesserim, quantumque seruandam singulis pronuntiauerim temporum suorum meritorumque praerogatiuam. Sed scilicet tibi parui, tuaeque examinationi, has non recensendas, hoc enim paruum est, sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te immodicum esse fautorem non studiorum modo, uerum etiam studiosorum. Quamobrem nos nunc perquam haesitabundos in hoc deinceps famae pelagus impellis. Porro autem super huiusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti uersuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi iampridem in portu iudicii publici, post liuidorum latratuum scyllas enauigatas, sufficientis gloriae anchora sedet. Sed si et hisce deliramentis genuinum molarem inuidia non fixerit, actutum tibi a nobis uolumina numerosiora percopiosis scaturentia sermocinationibus multiplicabuntur. Vale. [1,2] EPISTOLA II. Sidonius Agricolae suo salutem. SAEPENUMERO postulauisti ut, quia Theodorici regis Gothorum commendat populis fama ciuilitatem, litteris tibi formae suae quantitas, uitae qualitas significaretur. Pareo libens, in quantum epistolaris pagina sinit, laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem. Igitur uir est et illis dignus agnosci qui eum minus familiariter intuentur, ita personam suam Deus arbiter et ratio naturae, consummatae felicitatis dote sociata, cumulauerunt. Mores autem huiuscemodi, ut laudibus eorum nihil ne regni quidem defraudet inuidia. Si forma quaeratur : corpore exacto, longissimis breuior, procerior, eminentiorque mediocribus. Capitis apex rotundus, in quo paululum a planitie frontis in uerticem caesaries refuga crispatur. Ceruix non sedet neruis. Geminos orbes hispidus superciliorum coronat arcus. Si uero cilia flectantur, ad malas medias palpebrarum margo prope peruenit. Aurium legulae, sicut mos gentis est, crinium superiacentium flagellis operiuntur. Nasus uenustissime incuruus. Labra subtilia, nec dilatatis oris angulis ampliata. Si casu dentium series ordinata promineat, niueum protinus repraesentat colorem. Pilis infra narium antra fruticantibus quotidiana succisio. Barba concauis hirta temporibus, quam in subdita uultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genas ad usque forpicibus euellit. Menti, gutturis, colli, non obesi, sed succulenti, lactea cutis, quae propius inspecta iuuenili rubore suffunditur. Namque hunc illi crebro colorem non ira, sed uerecundia facit. Teretes humeri, ualidi lacerti, dura brachia, patulae manus; recedente aluo pectus accedens. Aream dorsi humilior inter excrementa costarum spina discriminat. Tuberosum est utrumque musculis prominentibus latus. In succinctis regnat uigor ilibus. Corneum femur, internodia poplitum bene mascula; maximus in minime rugosis genibus honor. Crura suris fulta turgentibus, et, qui magna sustentat membra, pes modicus. Si actionem diurnam, quae est forinsecus exposita, perquiras : antelucanos sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit, grandi sedulitate ueneratur: quanquam, si sermo secretus, possis animaduertere quod seruet istam pro consuetudine potius, quam pro ratione reuerentiam. Reliquum mane regni administrandi cura sibi deputat. Circumsistit sellam comes armiger, pellitorum turba satellitum ne absit, admittitur; ne obstrepat, eliminatur, sicque pro foribus immurmurat exclusa uelis, inclusa cancellis. Inter haec, intromissis gentium legationibus, audit plurima, pauca respondet. Si quid tractabitur, differt ; si quid expedietur, accelerat. Hora est secunda : surgit e solio, aut thesauris inspiciendis uacaturus, aut stabulis. Si uenatione nuntiata procedit, arcum lateri innectere citra grauitatem regiam iudicat: quem tamen, si cominus auem feramque aut uenanti monstres, aut uianti sors offerat, manui post tergum reflexae puer inserit, neruo loroue fluitantibus: quem sicut puerile computat gestare thecatum, ita muliebre accipere iam tensum. Igitur acceptum modo insinuatis e regione capitibus intendit, modo ad talum pendulum, nodi parte conuersa, languentem chordae laqueum uagantis digito superlabente prosequitur: et mox spicula capit, implet, expellit; quidue cupias percuti, prior admonet. Eligis quid faciat, quod elegeris ferit: et, si ab alterutro errandum est, rarius fallitur figentis ictus, quam destinantis obtutus. Si in conuiuium uenitur, quod quidem diebus profestis simile priuato est, non ibi impolitam congeriem liuentis argenti mensis cedentibus suspiriosus minister imponit. Maximum tunc pondus in uerbis est, quippe cum illic aut nulla narrantur, aut seria. Toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur suppellex, modo byssina. Cibi arte, non pretio placent: fercula nitore, non pondere. Scyphorum paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis, quam recuset ebrietas. Quid multis? Videas ibi elegantiam Graecam, abundantiam Gallicanam, celeritatem Italam, publicam pompam, priuatam diligentiam, regiam disciplinam. De luxu autem illo sabbatario narrationi meae supersedendum est, qui nec latentes potest latere personas. Ad coepta redeatur. Dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus. Quibus horis uiro tabula cordi est, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, uoluit argute, mittit instanter, ioculanter compellat, patienter exspectat. In bonis iactibus tacet, in malis ridet, in neutris irascitur, in utrisque philosophatur. Secundas fastidit uel timere, uel facere, quarum opportunitates spernit oblatas, transit oppositas. Sine motu euaditur, sine colludio euadit. Putes illum et in calculis arma tractare. Sola est illi cura uincendi. Cum ludendum est, regiam sequestrat tantisper seueritatem, hortatur ad ludum, libertatem, communionemque. Dicam quod sentio: timet timeri. Denique oblectatur commotione superati, et tunc demum credit sibi non cessisse collegam, cum fidem fecerit uictoriae suae bilis aliena. Quodque mirere, saepe illa laetitia, minimis occasionibus ueniens, ingentium negotiorum merita fortunat. Tunc petitionibus diu ante per patrociniorum naufragia iactatis, absolutionis subitae portus aperitur. Tunc etiam ego aliquid obsecraturus feliciter uincor, quando mihi ad hoc tabula petit, ut causa saluetur. Circa nonam recrudescit moles illa regnandi. Redeunt pulsantes, redeunt submouentes, ubique litigiosus fremit ambitus: qui tractus in uesperam, coena regia interpellante rarescit, et per aulicos deinceps pro patronorum uarietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus. Sane intromittuntur, quanquam raro, inter coenandum mimici sales, ita ut nullus conuiua mordacis linguae felle feriatur. Sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant, nec sub phonasco uocalium concentus meditatum acroama simul intonat. Nullus ibi lyristes, choraules, mesochorus, tympanistria, psaltria canit: rege solum illis fidibus delinito, quibus non minus mulcet uirtus animum quam cantus auditum. Cum surrexerit, inchoat nocturnas aulica gaza custodias, armati regiae domus aditibus assistunt, quibus horae primi soporis uigilabuntur. Sed iam quid meas istud ad partes, qui tibi indicanda non multa de regno, sed pauca de rege promisi? Simul et stylo finem fieri decet: quia et tu cognoscere uiri non amplius quam studia personamque uoluisti, et ego non historiam, sed epistolam efficere curaui. Vale. [1,3] EPISTOLA III. Sidonius Philimatio suo salutem. I nunc, et legibus me ambitus interrogatum senatu moue, cur adipiscendae dignitati haereditariae curis peruigilibus incumbam: cui pater, socer, auus, proauus, praefecturis urbanis praetorianisque, magisteriis palatinis militaribusque micuerunt. Et ecce Gaudentius meus hactenus tantum Tribunitius, oscitantem nostrorum ciuium desidiam uicariano apice transcendit. Mussitat quidem iuuenum nostrorum calcata generositas: sed qui transit derogantes, in hoc solum mouetur, ut gaudeat. Igitur uenerantur hucusque contemptum, ac subitae stupentes dona fortunae, quem consessu despiciebant, sede suspiciunt. Ille obiter stertentum oblatratorum aures rauci uoce praeconis euerberat: qui in eum licet stimulis inimicalibus excitentur, scamnis tamen amicalibus deputantur. Unde te etiam par fuerit priuilegio gaudentem praefecturae, in quae participanda deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium: ne si extra praerogatiuam consiliarii in concilium ueneris, solas uicariorum uices egisse uideare. Vale. [1,4] EPISTOLA IV. Sidonius Gaudentio suo salutem. MACTE esto, uir amplissime, fascibus partis dote meritorum: quorum ut titulis apicibusque potiare, non maternos reditus, non auitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numerauisti: quia tibi econtrario apud principis domum, inspecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere. O terque quaterque beatum te, de cuius culmine datur amicis laetitia, liuidis poena, posteris gloria; tum praeterea uegetis et alacribus exemplum, desidibus et pigris incitamentum; et tamen si qui sunt qui te quocunque animo deinceps aemulabuntur, sibi forsitan, si te consequantur, debeant; tibi debebunt procul dubio, quod sequuntur. Spectare mihi uideor, bonorum pace praefata, illam in inuidis ignauiam superbientem, et illud militandi inertibus familiare fastidium, cum a desperatione crescendi, inter bibendum philosophantes, ferias inhonoratorum laudant, uitio desidiae, non studio perfectionis. Cuius appetitus, ne adhuc pueris usui foret, maiorum iudicio reiiciebatur; sic adolescentum declamatiunculas pannis textilibus comparantes, intelligebant eloquia iuuenum laboriosius breuia produci quam porrecta succidi. Sed hinc quia ista haec satis, quod subest, quaeso, reminiscaris, uelle me tibi studii huiusce uicissitudinem reponderare, modo me actionibus iustis Deus annuens et sospitem praestet, et reducem. Vale. [1,5] EPISTOLA V. Sidonius Heronio suo salutem. LITTERAS tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoueant sollicitus inquiris. Viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluuios uiderim poetarum carminibus illustres, aut urbes moenium situ inclytas, aut montes nominum opinione uulgatos, aut campos praeliorum replicatione monstrabiles: quia uoluptuosum censeas, quae lectione compereris, eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu. Quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere; namque huiuscemodi studium ex affectu interiore proficiscitur. Ilicet, et si secus quaepiam, sub ope tamen Dei ordiar a secundis; quibus primordiis maiores nostri etiam sinisteritatum suarum relationes euoluere auspicabantur. Egresso mihi Rhodanusiae nostrae moenibus publicus cursus usui fuit, utpote sacris apicibus accito, et quidem per domicilia sodalium propinquorumque: ubi sane moram uianti non ueredorum paucitas, sed amicorum multitudo faciebat: quae mihi arcto implicita complexu, itum reditumque felicem certantibus uotis comprecabatur. Sic Alpium iugis appropinquatum: quarum mihi citus et facilis ascensus, et inter utrimque terrentis latera praerupti cauatis in callem niuibus itinera mollita. Fluuiorum quoque si qui non nauigabiles, uada commoda, uel certe peruii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicauit. Ticini cursoriam, sic nauigio nomen, ascendi: qua in Eridanum breui delatus, et cantatas saepe comessaliter nobis Phaethontiadas, et commentitias arborei metalli lacrymas risi Uluosum Lambrum, coerulum Adduam, uelocem Athesim, pigrum Mincium, qui Ligusticis Euganeisque montibus oriebantur, paulum per ostia aduersa subuectus, in suis etiam gurgitibus inspexi: quorum ripae torique passim quernis acernisque nemoribus uestiebantur. Hic auium resonans dulce concentus, quibus nunc in concauis arundinibus, nunc quoque in iuncis pungentibus, nunc et in scirpis enodibus, nidorum strues imposita nutabat: quae cuncta uirgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli succo fota fruticauerant. Atque obiter Cremonam peruectus adueni, cuius olim est Tityro Mantuano larium suspirata proximitas. Brixillum dein oppidum, dum succedenti Aemiliano nautae decedit Venetus remex, tantum ut exiremus, intrauimus, Rauennam paulo post cursu dexteriore subcuntes: quo loci ueterem ciuitatem, nouumque portum, media uia Caesaris ambigas utrum connectat, an separet. Insuper oppidum duplex pars interluit Padi certa, pars alluit: qui ab alueo principali molium publicarum discerptus obiectu, et per easdem deriuatis tramitibus exhaustus, sic diuidua fluenta partitur, ut praebeant moenibus circumfusa praesidium, infusa commercium. Huc cum peropportuna cuncta mercatui, tum praecipue quod esui competeret deferebatur: nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium uentilata, et ipse lentati languidus lapsus humoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus: quia nusquam uel aquae ductuum liquor integer, uel cisterna defaecabilis, uel fons irriguus, uel puteus illimis. Unde progressis ad Rubiconem uentum, qui originem nomini de glarearum puniceo colore mutuatur: quique olim Gallis Cisalpinis, Italisque ueteribus terminus erat, cum populis utriusque Adriatici maris oppida diuisui fuere. Hinc Ariminum, Fanumque perueni, illud Iuliana rebellione memorabile, hoc Asdruballano funere infectum. Siquidem illic Metaurus, cuius ita in longum felicitas uno die parta porrigitur, ac si etiam nunc Dalmatico salo cadauera sanguinolenta decoloratis gurgitibus inferret. Hinc caetera Flaminiae oppida, statim ut ingrediebar, egressus, laeuo Picentes, dextro Umbros latere transmisi. Ubi mihi seu Calaber Atabulus, seu pestilens regio Tuscorum, spiritu aeris uenenatis flatibus inebriato, et modo calores alternante, modo frigora, uaporatum corpus infecit. Interea febris, sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur. Quarum auiditati non solum amoena fontium, aut abstrusa puteorum, quanquam haec quoque, sed tota illa uel uicina uel obuia fluenta, id est uitrea Fucini, gelida Clitumni, Anienis coerula, Naris sulphurea, pura Fabaris, turbida Tyberis, metu tamen desiderium fallente, pollicebamur. Inter haec patuit et Roma conspectui: cuius mihi non solum formas, uerum etiam naumachias uidebar epotaturus. Ubi priusquam uel pomoeria contingerem, triumphalibus apostolorum liminibus affusus, omnem protinus sensi membris male fortibus explosum esse langorem. Post quae coelestis experimenta patrocinii, conducti diuersorii parte susceptus, atque etiam nunc ista haec inter iacendum scriptitans, quieti pauxillulum operam impendo. Neque adhuc principis, aulicorumque tumultuosis foribus obuersor. Interueni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cui filia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur. Igitur nunc in ista non modo personarum, sed etiam ordinum partiumque laetitia, Transalpino tuo latere conducibilius uisum: quippe cum hoc ipso tempore quo haec mihi exarabantur, uix per omnia theatra, macena, praetoria, fora, templa, gymnasia, talassio fescenninus explicaretur. Atque etiamnum econtrario studia sileant, negotia quiescant, iudicia conticescant, differantur legationes, uacet ambitus, et inter scurrilitates histrionum totus actionum seriarum status peregrinetur. Iam quidem uirgo tradita est, iam corona sponsus, iam palmata consularis, iam cyclade pronuba, iam toga senator honoratur, iam penulam deponit inglorius: et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum noua nupia migrauit. Qua festiuitate decursa, caetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen uel consummata solemnitas aliquando terminauerit istam totius ciuitatis occupatissimam uacationem. Vale. [1,6] EPISTOLA VI. Sidonius Eutropio suo salutem. OLIM quidem scribere tibi concupiscebam, sed nunc uel maxime impellor, id est, cum mihi ducens in Urbem, Christo propitiante, uia carpitur. Scribendi causa uel sola, uel maxima, qua te scilicet a profundo domestica quietis extractum ad capessenda militiae palatinae munia uocem. His additur, quod munere Dei tibi congruit aeui, corporis, animi uigor integer; dein quod equis, armis, ueste, sumptu, famulitio instructus, solum, nisi fallimur, incipere formidas: et cum sis alacer domi, in aggredienda peregrinatione trepidum te iners desperatio facit: si tamen senatorii seminis homo, qui quotidie trabeatis proauorum imaginibus ingeritur, iuste dicere potest semet peregrinatum, si semel et in iuuenta uiderit domicilium legum, gymnasium litterarum, curiam dignitatum, uerticem mundi, patriam libertatis, in qua unica totius mundi ciuitate soli barbari et serui peregrinantur. Et nunc, proh pudor ! si relinquare inter bussequas rusticanos, subulcosque ronchantes. Quippe si et campum stiua tremente proscindas, aut prati floreas opes panda curuus falce populeris, aut uineam palmite grauem cernuus rastris fossor inuertas; tunc est tibi summa uotorum beatitudo. Quin potius expergiscere, et ad maiora se pingui otio morcidus, et inneruis animus attollat. Non minus est tuorum natalium uiro, personam suam excolere, quam uillam. Ad extremum quod tu tibi iuuentutis exercitium appellas, hoc est otium ueteranorum, in quorum manibus effetis enses rubiginosi sero ligone mutantur. Esto, multiplicatis tibi spumabunt musta uinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus grauidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet: quo spectat tam faeculento patrimonium promouisse compendio; et non solum inter ista, sed, quod est turpius, propter ista latuisse? Non nequiter te concilii tempore, post sedentes censentesque iuuenes, inglorium rusticum, senem stantem, nobilem latitabundum pauperis honorati sententia premet, cum eos quos esset indignum si uestigia nostra sequerentur, uideris dolens antecessisse. Sed quid plura? Si pateris hortantem conatuum tuorum socius adiutor, praeuius particeps ero. Sin autem illecebrosis deliciarum cassibus inuolutus, mauis, ut aiunt, Epicuri dogmatibus copulari, qui iactura uirtutis admissa, summum bonum sola corporis uoluptate determinat, testor ecce maiores, testor posteros nostros, huic me noxae non esse confinem. [1,7] EPISTOLA VII. Sidonius Vincentio suo salutem. ANGIT me casus Aruandi, nec dissimulo quin angat. Namque hic quoque cumulus accedit laudibus imperatoris, quod amare palam licet et capite damnatos. Amicus homini fui, supra quam morum eius facilitas uarietasque patiebantur. Testatur hoc, propter ipsum mihi nuper inuidia conflata, cuius me paulo incautiorem flamma detorruit. Sed quod in amicitia steti, mihi debui. Porro autem in natura ille non habuit diligentiam perseuerandi: libere queror, non insultatorie: quia fidelium consilia despiciens, fortunae ludibrium per omnia fuit: denique non eum aliquando cecidisse, sed tam diu stetisse plus miror. O quotiens saepe ipse se aduersa perpessum gloriabatur ! cum tamen nos ab affectu profundiore ruituram eius quandoque temeritatem miseraremur, definientes non esse felicem, qui hoc frequenter potius esse, quam semper iudicaretur. Sed gubernationis suae ordinem exposcis. Salua fidei reuerentia quae amico etiam afflicto debetur, rem breuiter exponam. Praefecturam primam gubernauit cum magna popularitate, consequentemque cum maxima populatione. Pariter onere depressus aeris alieni, metu creditorum successuros sibi optimates aemulabatur. Omnium colloquia ridere, consilia rimari, officia contemnere, pati de occurrentum raritate suspicionem, de assiduitate fastidium: donec odii publici mole uallatus, et prius cinctus custodia quam potestate discinctus, captus, destinatusque peruenit Romam: illico tumens, quod prospero cursu procellosum Tusciae littus enauigasset, tanquam sibi bene conscio ipsa quodammodo elementa famularentur. In Capitolio custodiebatur ab hospite Flauio Asello, comite sacrarum largitionum, qui adhuc in eo semifumantem praefecturae nuper extortae dignitatem uenerabatur. Interea legati prouinciae Galliae Tonantius Ferreolus praefectorius, Afranii Syagrii consulis e filia nepos, Thaumastus quoque et Petronius, maxima rerum uerborumque scientia praediti, et inter principalia patriae nostrae decora ponendi, praeuium Aruandum publico nomine accusaturi cum gestis decretalibus insequuntur. Qui inter caetera quae sibi prouinciales agenda mandauerant, interceptas litteras deferebant, quas Aruandi scriba correptus dominum dictasse profitebatur. Haec ad regem Gothorum charta uidebatur emitti, pacem cum Graeco imperatore dissuadens, Britannos super Ligerim sitos impugnari oportere demonstrans, cum Burgundionibus iure gentium Gallias diuidi debere confirmans, et in hunc ferme modum plurima insana, quae iram regi feroci, placido uerecundiam inferrent. Hanc epistolam laesae maiestatis crimine ardenter iuris consulti interpretabantur. Me et Auxanium, praestantissimum uirum, tractatus iste non latuit, qui Aruandi amicitias, quoquo genere incursas, inter ipsius aduersa uitare, perfidum, barbarum, ignauum computabamus. Deferimus igitur nihil tale metuenti totam perimachiam, quam summo artificio acres et flammei uiri occulere in tempus iudicii meditabantur: scilicet ut aduersarium incautum, et consiliis sodalium repudiatis sibi soli temere fidentem professione responsi praecipitis inuoluerent. Dicimus ergo, quid nobis, quid amicis secretioribus tutum putaretur. Suademus nil quasi leue fatendum, si quid ab inimicis etiam pro leuissimo flagitaretur: ipsam illam dissimulationem tribulosissimam fore, quo facilius persuasionis securitatem inferrent. Quibus agnitis, proripit sese; atque in conuicia subita prorumpens: Abite degeneres, inquit, et praefectoriis patribus indigni, cum hac superforanea trepidatione: mihi, quia nihil intelligitis, hanc negotii partem sinite curandam. Satis Aruando conscientia sua sufficit: uix illud dignabor admittere, ut aduocati mihi in actionibus repetundarum patrocinentur. Discedimus tristes, et non magis iniuria quam moerore confusi: quis enim medicorum iure moueatur, quoties desperatum furor arripiat? Inter haec reus noster aream Capitolinam percurrere albatus: modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, modo serica, et gemmas, et pretiosa quaeque trapezitarum inuolucra rimari, et quasi mercaturus inspicere, prensare, depretiare, deuoluere, et inter agendum multum de legibus, de temporibus, de senatu, de principe queri, quod se non priusquam discuterent, ulciscerentur. Pauci medii dies; it in tractatorium frequens senatus; sic post comperi: nam inter ista discesseram. Procedit noster ad curiam paulo ante detonsus pumicatusque, cum accusatores semipullati atque concreti, nuntios a decemuiris operirentur, et ab industria squalidi praeripuissent reo debitam miserationem sub inuidia sordidatorum. Citati intromittuntur; partes, ut moris est, e regione consistunt. Offertur praefectoriis, ante propositionis exordium, ius sedendi. Aruandus iam tunc infelici impudentia concito gressu mediis prope iudicum sinibus ingenitur. Ferreolus, circumsistentibus latera collegis, uerecunde ac leniter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur: plus ob hoc postea laudatus honoratusque. Dum haec, et qui procerum defuerant, adfuerunt, consurgunt partes, legatique proponunt. Epistola, post prouinciale mandatum cuius supra mentio facta est, profertur; atque cum sensim recitaretur, Aruandus necdum interrogatus se dictasse proclamat. Respondere legati, quanquam ualde nequiter constaret quod ipse dictasset. At ubi se furens ille, quantumque caderet ignarus, bis torque repetita confessione transfodit, acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a iudicibus, reum laesae maiestatis confitentem teneri. Ad hoc, et millibus formularum iuris id sancientum iugulabatur. Tum demum laboriosus tarda poenitudine loquacitatis impalluisse perhibetur, sero cognosceus posse reum maiestatis pronuntiari etiam eum qui non affectasset habitum purpuratorum. Confestim priuilegiis geminae praefecturae, quam per quinquennium repetitis fascibus rexerat, exauguratus, et plebeiae familiae non ut additus, sed ut redditus, publico carceri adiudicatus est. Illud sane aerumnosissimum, sicut narrauere qui uiderant, quod quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille, politumque iudicibus intulerat, paulo post cum duceretur addictus, miser, nec miserabilis erat. Quis enim super statu eius nimis inflecteretur, quem uideret accuratum delibutumque latomiis aut ergastulo inferri? Sed et iudicio uix per hebdomadem duplicem comperendinato, capite multatus, in insulam coniectus est serpentis Epidaurii: ubi usque ad inimicorum dolorem deuenustatus, et a rebus humanis ueluti uomitu fortunae nauseantis exsputus, nunc ex uetere senatusconsulto Tiberiano triginta dierum uitam post sententiam trahit, uncum et gemonias, et laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens. Nos quidem, prout ualemus, absentes praesentesque uota facimus, preces supplicationesque geminamus, ut suspenso ictu iam iamque mucronis exserti, pietas Augusta seminecem, quanquam publicatis bonis, uel exsilio muneretur. Illo tamen, seu exspectat extrema quaeque, seu sustinet, infelicius nihil est, si post tot notas inustas contumeliasque, aliquid nunc amplius quam uiuere timet. Vale. [1,8] EPISTOLA VIII. Sidonius Candidiano suo salutem. MORARI me Romae congratularis: id tamen quasi facete, et fatigationum salibus admixtis. Ais enim gaudere te, quod aliquando necessarius tuus uideam solem, quem utique raro bibitor Araricus inspexerim. Nebulas enim mihi meorum Lugdunensium exprobras, et diem quereris nobis matutina caligine obstructum uix meridiano feruore reserari. Et tu mihi haec ista Caesenatis furni potius quam oppidi uerna deblateras? De cuius natalis tibi soli, uel iocunditate uel commodo; quid etiam ipse sentires, dum migras, indicasti: ita tamen quod te Rauennae felicius exsulantem, auribus Padano culice perfossis, municipalium ranarum loquax turba circumsilit. In qua palude indesinenter rerum omnium lege peruersa, muri cadunt, aquae stant, turres fluunt, naues sedent, aegri deambulant, medici iacent, algent balnea, domicilia conflagrant, sitiunt uiui, natant sepulti, uigilant fures, dormiunt potestates, fenerantur clerici, Syri psallunt, negotiatores militant, milites negotiantur, student pilae senes, aleae iuuenes, armis eunuchi, litteris foederati. Tu uide qualis sit ciuitas, ubi tibi lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram. Quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus coeli sui dote contentis, non grandis gloria datur, si deteriorum collatione clarescant. Vale. [1,9] EPISTOLA IX. Sidonius Heronio suo salutem. POST nuptias patricii Ricimeris, id est, post imperii utriusque opes euentilatas, tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis ianuam campumque patefecit. Interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate uenerandis laribus excepti, comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur. Porro non isto quisquam uiro est in omni artium genere praestantior. Deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, uersibus commata, digitis mechanemata facit? Illud tamen in eodem studiorum omnium culmen anteuenit, quod habet huic eminenti scientiae conscientiam superiorem. Igitur per hunc primum, si quis quoquo modo aulam gratiae aditus, exploro: cum hoc confero, quinam potissimum procerum spebus ualeret nostris opitulari. Nec sane multa cunctatio, quia pauci, de quorum eligendo patrocinio dubitaretur. Erant quidem in senatu plerique opibus culti, genere sublimes, aetate graues, consilio utiles, dignitate elati, dignatione communes: sed seruata pace reliquorum, duo fastigatissimi consulares, Gennadius Auienus, et Caecina Basilius prae caeteris conspiciebantur. Hi in amplissimo ordine, seposita praerogatiua partis armatae, facile post purpuratum principem principes erant. Sed inter hos quoque, quanquam stupendi, tamen uarii mores, et genii potius quam ingenii similitudo. Fabor namque super his aliqua succinctius. Auienus ad consulatum felicitate, Basilius uirtute peruenerat. Itaque dignitatum in Auieno iocunda uelocitas, in Basilio sera numerositas praedicabatur. Utrumque quidem, si fors laribus egrediebantur, arctabat clientium praeuia, pedissequa, circumfusa populositas: sed longe in paribus dispares sodalium spes et spiritus erant. Auienus si quid poterat, in filiis, generis, fratribus prouehendis moliebatur; cumque semper domesticis candidatis destringeretur, erga expediendas forinsecus ambientium necessitates minus ualenter efficax erat: et in hoc Coruinorum familiae Deciana praeferebatur, quod qualia impetrabat cinctus Auienus suis, talia conferebat Basilius discinctus alienis. Auieni animus totis, et cito, sed infructuosius; Basilii paucis, et sero, sed commodius aperiebatur. Neuter aditu difficili, neuter sumptuoso: sed si utrumque coluisses, facilius ab Auieno familiaritatem, a Basilio beneficium consequebare. Quibus diu utrinque libratis, id tractatus mutuus temperauit, ut reseruata senioris consularis reuerentia, in domum cuius nec nimis raro uentitabamus, Basilianis potius frequentatoribus applicaremur. Ilicet dum per hunc amplissimum uirum aliquid de legationis Aruernae petitionibus elaboramus, ecce calendae Ianuariae, quae Augusti consulis mox futuri repetendum fastis nomen opperiebantur. Tunc patronus, Eia, inquit, Solli meus, quanquam suscepti officii onere pressaris, exseras uolo in obsequium noui consulis ueterem musam, uotiuum quippiam uel tumultuariis fidibus carminantem. Praebebo admittendo aditum, recitaturoque solatium, recitantique suffragium. Si quid experto credis, multa tibi seria hoc ludo promouebuntur. Parui ergo praeceptis: fauorem ille non subtraxit iniunctis: et impositae deuotionis astipulator inuictus, egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo. Sed tu, ni fallor, epistolae perosus prolixitatem, uoluptuosius nunc opusculi ipsius relegendis uersibus immorabere, scio; atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quae pro me interim dum uenio diebus tibi pauculis sermocinetur. Cui si examinis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi, ac si me in comitio uel inter rostra concionante, ad sophos meum, non modo laticlaui, sed tribulium quoque fragor concitaretur. Sane moneo, praeque denuntio, quisquilias ipsas Clius tuae hexametris minime exaeques. Merito enim collata uestris mea carmina, non heroicorum phaleris, sed epitaphistarum naeniis comparabuntur. At tamen gaude, quod hic ipse panegyricus, et si non iudicium, certe euentum boni operis accepit. Quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, uolo paginam glorioso, id est, quasi Thrasoniano fine concludere, Plautini Pyrgopolynicis imitator. Igitur cum ad praefecturam, sub ope Christi, styli occasione peruenerim, iubeas ilicet pro potestate cinctuti, undique omnium laudum conuasatis acclamationibus, ad astra portare, si placeo, eloquentiam; si displiceo, felicitatem. Videre mihi uideor ut rideas, quia perspicis nostram cum milite Comico ferocissimo iactantiam. Vale. [1,10] EPISTOLA X. Sidonius Campaniano suo salutem. ACCEPI per praefectum annonae litteras tuas, quibus eum tibi sodalem ueterem mihi insinuas iudici nouo. Gratias ago magnas illi, maximas tibi, quod statuistis de amicitia mea, uel praesumere tuta, uel illaesa credere. Ego uero notitiam uiri familiaritatemque non solum uolens, sed et auidus amplector: quippe qui nouerim nostram quoque gratiam hoc obsequio meo fore copulatiorem. Sed et tu uigilantiae suae me, id est, famae meae statum causamque commenda. Vereor autem ne famem populi Romani theatralis caueae fragor insonet, et infortunio meo publica deputetur esuries. Sane hunc ipsum e uestigio ad portum mittere paro, quia comperi naues quinque Brundusio profectas cum speciebus tritici ac mellis, ostia Tiberina tetigisse. Quarum onera exspectationi plebis, si quid strenue gerit, raptim faciet offerri, commendaturus se mihi, me populo, utrumque tibi. Vale. [1,11] EPISTOLA XI. Sidonius Montio suo salutem. PETIS tibi, uir disertissime, Sequanos tuos expetituro satyram nescio quam, si sit a nobis perscripta, transmitti: quod equidem te postulasse demiror. Non enim sanctum est, ut de moribus amici cito perperam sentias. Huic eram themati scilicet incubaturus, id iam agens otii, idque habens aeui, quod iuuenem militantemque dictasse praesumptiosum fuisset, publicasse autem periculosum. Cui namque grammaticum uel salutanti Calaber ille non dixit: "Si mala condiderit in quem quis carmina, ius est, Iudiciumque"? Sed ne quid ultra tu de sodali simile credas, quid fuerit illud, quod me sinistrae rumor ac fumus opinionis afflauit, longius paulo, sed ab origine exponam. Temporibus Augusti Maioriani, uenit in medium charta comitatum, sed carens indice, uersuum plena satyricorum mordacium: sane qui satis inuectiualiter abusi nominum nuditate, carpebant plurimum uitia, plus homines. Inter haec fremere Arelatenses, quo loci res agebatur, et quaerere quem poetarum publici furoris merito pondus urgeret, iis maxime auctoribus quos notis certis auctor incertus exacerbauerat. Accidit casu, ut Catullinus illustris tunc ab Aruernis illo ueniret, cum semper mihi, tum praecipue commilitio recenti familiaris. Saepe enim ciues magis amicos peregrinatio facit. Igitur insidias nescienti, tam Paeonius, quam Bigerus has tetenderunt, ut plurimis coram tanquam ab incauto sciscitarentur, hoc nouum carmen an recognosceret. Et ille: Si, inquit, dixeritis. Cumque frustra diuersa, quasi per iocum effunderent, soluitur Catullinus in risum, intempestiuoque suffragio clamare coepit, dignum poema, quod apicibus perennandum auratis iuste tabula rostralis acciperet, aut etiam Capitolina. Paeonius exarsit, cui satyricus ille morsum dentis igniti auidius impresserat: atque ad astantes circulatores, Iniuriae communis, inquit, iam reum inueni. Videtis ut Catullinus deperit risu? Apparet ei nota memorari. Nam quae causa compulit festinam praecipitare sententiam, nisi quod iam tenet totum, qui de parte sic iudicat? Itaque Sidonius nunc in Aruerno est: unde colligitur auctore illo, isto auditore, rem textam. Itur in furias, inque conuicia absentis, nescientis, innocentisque conscientiae; fidei quaestioni nil reseruatur. Sic leuis turbae facilitatem, qua uoluit, contraxit persona popularis. Erat enim ipse Paeonius populi totus, qui tribunitiis flatibus crebro seditionum pelagus impelleret. Caeterum si requisisses, qui genus, unde domo; non eminentius quam municipaliter natus: quemquem inter initia cognosci, claritas uitrici magis quam patris fecerit. Identidem tamen per fas nefasque crescere affectans; pecuniaeque per auaritiam parcus, per ambitum prodigus. Namque ut familiae superiori per filiam saltim quanquam honestissimam iungeretur, contra rigorem ciuici moris, splendidam, ut ferunt, dotem Chremes noster Pamphilo suo dixerat. Cumque de capessendo diademate coniuratio Marcelliana coqueretur, nobilium iuuentuti signiferum sese in factione praebuerat: homo adhuc nouus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae, natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem. Nam uacante aula, turbataque republica, solus inuentus est, qui ad Gallias administrandas, fascibus prius quam codicillis ausus accingi, mensibus multis tribunal illustrium potestatum spectabilis praefectus ascenderet: anno peracto militiae extremae terminum circa uix honoratus, numerariorum more, seu potius aduocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates. Igitur iste sic praefectorius, sic senator, cuius moribus, quod praeconia competentia non ex asse persoluo, generi sui moribus debeo, multorum plus quam bonorum odia commouit adhuc ignoranti mihi, adhuc amico, tanquam saeculo meo canere solus uersu ualerem. Venio Arelatem, nihil adhuc suspicans: unde enim? quanquam putarer ab inimicis non adfuturus; ac principe post diem uiso, in forum ex more descendo; quod ubi uisum est illico expauit, ut ait ille: "- - -Nil fortiter ausa Seditio". Alii tamen mihi plus quam deceret ad genua prouolui; alii ne salutarent, fugere post statuas, occuli post columnas; alii tristes, uultuosique iunctis mihi lateribus incedere. Hic ego, quid sibi haec uellet in illis superbiae nimiae, in istis humilitatis forma, mirari, nec ultro tamen causas interrogare, cum subornatus unus e turba factiosorum dat sese mihi consalutandum. Tunc procedente sermone, Cernis hoc? inquit. Et ego, Video, inquam, gestusque eorum miror equidem, nec admiror. Ad haec noster interpres: Ut satyrographum te, inquit, aut exsecrantur, aut reformidant. Unde? quando? respondi: quis crimen agnouit? quis detulit? quis probauit? Moxque subridens: Perge, inquam, amice, nisi molestum est, et tumescentes nomine meo consulere dignare, utrumnam ille delator aut index, qui satyram me scripsisse confinxit, et perscripsisse confinxerit: unde forte sit tutius si retractabunt, ut superbire desistant. Quod ubi nuntius retulit, protinus cuncti non modeste, neque singuli, sed propere et cateruatim oscula ac dexteras mihi dederunt. Solus Curio meus, in transfugarum perfidiam inuectus, cum aduesperasceret, per cathedrarios seruos uespillonibus tetriores domum raptus ac reportatus est. Postridie iussit Augustus ut epulo suo circensibus ludis interessemus. Primus iacebat cornu sinistro consul ordinarius Seuerinus, uir inter ingentes principum motus atque inaequalem reipublicae statum gratiae semper aequalis. Iuxta eum Magnus, olim ex praefecto, nuper ex consule, par honoribus persona geminatis: recumbente post se Camillo filio fratris, qui duabus dignitatibus et ipse decursis, pariter ornauerat proconsulatum patris, patrui consulatum. Paeonius hinc propter, atque hinc Athenius, homo litium temporumque uarietatibus exercitatus. Hunc sequebatur Gratianensis omni ab infamia uir sequestrandus, qui Seuerinum sicut honore post ibat, ita fauore praecesserat. Ultimus ego iacebam, qua purpurati laeuum latus in dextro margine porrigebatur. Edulium multa parte finita, Caesaris ad consulem sermo dirigitur, isque succinctus: inde deuoluitur ad consularem, cum quo saepe repetitus, quia de litteris factus, ad uirum illustrem Camillum ex occasione transfertur, in tantum ut diceret princeps, Vere habes patruum, frater Camille, propter quem me familiae tuae consulatum unum gratuler contulisse. Tunc ille, qui simile aliquid optaret, tempore inuento, Non unum, inquit, Domine Auguste, sed primum. Summo fragore, ut nec Augusti reuerentia obsisteret, excepta sententia est. Inde nescio quid Athenium interrogans superiectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria, ignoro. Quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius compellato tacente respondit. Subrisit Augustus, ut erat auctoritate seruata, cum se communioni dedisset, ioci plenus: per quem cachinnum non minus obtigit Athenio uindictae, quam contigisset iniuriae. Colligit itaque sese trebacissimus senex, et ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur, Non miror, inquit, Auguste, si mihi standi locum praeripere conetur, qui tibi inuadere non erubescit loquendi. Et uir illustris Gratianensis, Multus, inquit, satyricis hoc iurgio campus aperitur. Hic imperator, ad me ceruice conuersa, Audio, ait, comes Sidoni, quod satyram scribas. Et ego, inquam, hoc audio, domine princeps. Tunc ille, sed ridens, parce uel nobis. At ego, inquam, quod ab illicitis tempero, mihi parco. Post quae ille: Et quid faciemus his, inquit, qui te lacessunt? Et ego: Quisquis est iste, domine imperator, publice accuset. Si redarguimur, debita luamus supplicia conuicti: caeterum obiecta si non improbabiliter cassauerimus, oro ut indultu clementiae tuae, praeter iuris iniuriam, in accusatorem meum quae uolo scribam. Ad hoc ipse Paeonium conspicatus, nutu coepit consulere nutantem, placeret ne conditio. Sed cum ille confusus reticuisset, princepsque consuleret erubescenti, ait, Annuo postulatis, si hoc ipsum e uestigio uersibus petas. Fiat, inquam: retrorsumque conuersus, tanquam aquam poscerem manibus, tantumque remoratus quantum stibadii circulum celerantia ministeria percurrunt, cubitum toro reddidi. Et imperator: Spoponderas te licentiam scribendae satyrae uersibus subitis postulaturum. Et ego: "Scribere me satyra qui culpat, maxime princeps, Hanc rogo decernas, aut probet, aut timeat". Secutus est fragor, nisi quod dico iactantia est, par Camillano: quem quidem non tam carminis dignitas, quam temporis breuitas meruit. Et princeps, Deum testor et statum publicum, me de caetero nunquam prohibiturum quin quae uelis scribas, quippe cum tibi crimen impactum probari nullo modo possit; simul et periniurium est sententiam purpurati tribuere priuatis hoc simultatibus, ut innocens ac secura nobilitas propter odia certa crimine incerto periclitetur. Ad hanc ipse sententiam cum uerecunde, capite demisso, gratias agerem, concionatoris mei coeperunt ora pallere, in quae paulo ante post iram tristitia successerat; nec satis defuit quin gelarent, tanquam ad exsertum praebere ceruices iussa mucronem. Vix post haec alia pauca, surreximus. Paululum ab aspectu imperatoris processeramus, atque etiamnum chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille meus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari: ita ut timerem ne mihi inuidiam supplicando moueret, quam criminando non concitauerat. Dixi ad extremum, pressus oratu procerum conglobatorum, sciret conatibus suis uersu nil reponendum, derogare actibus meis si tamen in posterum pepercisset; etenim sufficere debere, quod satyrae obiectio famam mihi parasset, sibi infamiam. In summa pertuli quidem, domine maior, non assertorem calumniae tantum, quantum murmuratorem. Sed cum mihi sic satisfactum est, ut pectori meo, pro reatu eius, tot potestatum dignitatumque culmina et iura submitterentur, fateor exordium contumeliae talis tanti fuisse, cui finis gloria fuit. Vale.