[1] Praefatio. [2] Quantum inter philosophiam interest, Lucili uirorum optime, et ceteras artes, tantum interesse existimo in ipsa philosophia, inter illam partem quae ad homines, et hanc quae ad deus, spectat. [3] Altior est haec, et animosior : multum perrnisit sibi : non fuit oculis contenta. [4] Maius esse quiddam suspicata est, ac pulchrius, quod extra conspectum natura posuisset. [5] Denique tantum inter duas interest, quantum inter Deum et hominem. [6] Altera docet, quid in terris agendum sit : altera, quid agatur in coelo. [7] Altera errores nostros discutit, et lumen admouet, quo discernantur ambigua uitae : altera multo supra hanc caliginem in qua uolutamur excedit, et e tenebris ereptos illo perducit, unde lucet. [8] Equidem tunc naturae rerum gratias ago, cum illam non ab hac parte uideo, quae publica est, sed cum secretiora eius intraui : cum disco, quae uniuersi materia sit, quis auctor sit aut custos ; quid sit deus ; totus in se intendat, an ad nos aliquando respiciat ; faciat quotidie aliquid, an sernel fecerit ; pars mundi sit an mundus ; liceat: illi hodieque decernere, et ex lege fatorum, aliquid derogare, an maiestatis deminutio sit et confessio erroris, mutanda fecisse , necesse est enim ei eadem placere, cui nisi optima placere non possunt ; nec ob hoc minus liber et potens est: ipse enim est necessitas sua. [9] Nisi ad haec admitterer, non fuerat nasci. [10] Quid enim erat, car in numero uiuentium me positurn esse gauderem ? an ut cibos et potiones percolarem ? ut hoc corpus causarium ac fluidum, periturumque nisi subinde impleatur, sarcirem, et uiuerem aegri minister? ut mortem timerem, cui omnes nascimur ? [11] Detrahe hoc inaestimabile bonum, non est uita tanti, ut sudem, ut aestuem. [12] quam contempta res est homo, nisi supra humana surrexit ! [13] Quamdiu cum affectibus colluctamur, quid magnifici facimus? etiamsi superiores sumus, portenta uincimus ? [14] Quid est, cur suspiciamus nosmetipsos, quia dissimiles deterrimis sumus? non uideo quare sibi placeat, qui robustior est ualetudinario. [15] Multum interest inter uires et bonam ualetudinem. [16] Effugisti uitia animi :non est tibi frons ficta, nec in alienam uoluntatem sermo compositus, nec cor inuolutum, nec auaritia, quae quidquid omnibus abstulit, sibi ipsi negat ; nec luxuria pecuniam turpiter amittens, quam turpius reparet ; nec ambitio, quae te ad dignitatem nisi per indigna non ducet. [17] Nihil adhuc consecutus es; multa effugisti, te nondum ! [18] Virtus enim ista, quam affectamus, magnifica est non quia per se beatum est malo caruisse, sed quia animum laxat, ac praeparat ad cognitionem coelestium, dignumque efficit, qui in consortium Dei ueniat. [19] Tunc consummatum habet plenumque bonum sortis humanae, cum, calcato omni malo, petit altum, et in interiorem naturae sinum uenit. [20] Tunc iuuat inter sidera ipsa uagantem, diuitum pauimenta ridere, et totam cum auro suo terram: non illo tantum, dico, quod egessit, et signandum monetae dedit, sed et illo, quod in occulto seruat posteroruin auaritiae. [21] Nec potest ante contemnere porticus, et lacunaria ebore fulgentia, et tonsiles siluas, et deriuata in domos flumina, quam totum circumeat mundum, et terrarum orbem superne despiciens angustum, et magna ex parte opertum mari, etiam qua exstat, late squalidum, et aut ustum aut rigentem. [22] Sibi ipse ait : Hoc est illud punctum quod inter tot gentes ferro et igni diuiditur? [23] O quam ridiculi sunt mortalium termini ! [24] Ultra Istrum Dacus non exeat : Strymo Thracas includat : Parthis obstet Euphrates : Danubius Sarmatica ac Romana disterminet : Rhenus Germaniae modum faciat : Pyrenaeus medium inter Gallias et Hispanias iugum extollat : inter Aegyptum et Aethiopias arenarum inculta uastitas iaceat ! [25] Si quis formicis det intellectum hominis, nonne et illae unam aream in multas prouincias diuident ? [26] Cum te in illa uere magna sustuleris; quoties uidebis exercitus subrectis ire uexillis et quasi magnum aliquid agatur, equitem modo ulteriora explorantem, modo a lateribus affusum, libebit dicere : It nigrum campis agmen --- formicarum iste discursus est, in angusto laborantium. [27] Quid illis et nobis interest, nisi exigui mensura corpusculi ? [28] Punctum est istud in quo nauigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis : minima, etiam cum illis utrimque Oceanus occurrit. [29] Sursum ingentia spatia sunt, in quorum possessionem animus admittitur : at ita si minimum secum ex corpore tulit, si sordidum omne detersit, et expeditus leuisque ac contentus modico emicuit. [30] Cum illa tetigit, alitur, crescit, ac uelut uinculis liberatus, in originem redit; et hoc habet argumentum diuinitatis suae, quod illum diuina delectant : nec ut alienis interest, sed ut suis. [31] Secure spectat occasus siderum atque ortus, et tam diuersas concordantium uias. [32] Obseruat, ubi quaeque stella primum terris lumen ostendat, ubi culmen eius summum, qua cursus sit, quousque descendat. [33] Curiosus spectator excutit singula, et quaerit. [34] Quidni quaerat ? scit illa ad se pertinere. [35] Tunc contemnit domicilii prioris angustias. [36] Quantum enim est, quod ab ultimis littoribus Hispaniae usque ad Indos iacet ? [37] Paucissimorum dierum spatium, si nauem suus uentus impleuit. [38] At illa regio coelestis per trigirita annos uelocissimo sideri uiam praestat, nusquam resistenti, sed aequaliter cito. [39] Illic demum discit, quod diu quaesiuit : illic incipit Deum nosse. [40] Quid est Deus ? [41] Mens uniuersi. [42] Quid est Deus ? [43] Quod uides totum, et quod non uides totum. [44] Sic demum magnitudo sua illi redditur, qua nihil maius excogitari potest, sic solus est omnia, opus suum et extra et intra tenet. [45] Quid ergo interest inter naturam Dei et nostram ? [46] Nostri melior pars animus est : in illo nulla pars extra animum; totus ratio est. [47] Cum interim tantus error mortalia teneat, ut hoc, quo neque formosius est quidquam, nec dispositius, nec in proposito constantius, existiment homines fortuitum et casu uolubile, ideoque tumultuosum inter fulmina, nubes, tempestates, et cetera quibus terrae ac terris uicina pulsantur. [48] Nec haec intra uulgum dementia est, sapientiam quoque professas contigit. [49] Sunt qui patent, sibi ipsis animum esse, et quidem prouidum ac dispensantem singula, et sua, et aliena : hoc autem uniuersum, in quo nos quoque sumus, expers esse consilii, et aut ferri temeritate quadam, aut natura nesciente quid faciat. [50] Quam utile existimas ista cognoscere, et rebus terminos ponere? quantum Deus possit? materiam ipse sibi formet, an data utatur ? utrum idea materiae prius superueniat, an materia ideae ? deus quidquid uult efficiat, an in multis rebus illum tractanda destituant : et a magno artifice praue formentur multa, non quia cessat ars, sed quia id in quo exercetur, saepe inobsequens arti est ? [51] Haec inspicere, haec discere, his incubare, nonne transilire est mortalitatem suam, et in meliorem transcribi sortem ? [52] Quid tibi, inquis, ista proderunt? [53] Si nihil aliud, hoc certe sciam, omnia angusta esse, mensus Deum. [54] Sed haec deinde.