[14,0] LIBER QUARTUS DECIMUS ET QUINTUS DECIMUS. [14,89] LXXXIX. Philosophiae diuisio - De luxu et auaritia suae aetatis. (1) Rem utilem desideras et ad sapientiam properanti necessariam, diuidi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi; facilius enim per partes in cognitionem totius adducimur. Utinam quidem quemadmodum uniuersa mundi facies in conspectum uenit, ita philosophia tota nobis posset occurrere, simillimum mundo spectaculum! Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet, relictis iis quae nunc magna magnorum ignorantia credimus. Sed quia contingere hoc non potest, est sic nobis aspicienda quemadmodum mundi secreta cernuntur. (2) Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam uelociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum uisus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt, uniuersi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis et philosophiam in partes, non in frusta diuidam. Diuidi enim illam, non concidi, utile est; nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est. (3) Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus; quidquid in maius creuit facilius agnoscitur si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et paruulas non oportet. Idem enim uitii habet nimia quod nulla diuisio: simile confuso est quidquid usque in puluerem sectum est. (4) Primum itaque, sicut uidetur, tibi dicam inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae; philosophia sapientiae amor est et adfectatio: haec eo tendit quo illa peruenit. Philosophia unde dicta sit apparet; ipso enim nomine fatetur quid amet. (5) Sapientiam quidam ita finierunt ut dicerent diuinorum et humanorum scientiam; quidam ita: sapientia est nosse diuina et humana et horum causas. Superuacua mihi haec uidetur adiectio, quia causae diuinorum humanorumque pars diuinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent: alii studium illam uirtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis; a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis. (6) Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse; neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter auaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa uenit, ad hanc itur. (7) Sapientia est quam Graeci g-sophian uocant. Hoc uerbo Romani quoque utebantur, sicut philosophia nunc quoque utuntur; quod et togatae tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus: Hospes, resiste, et sophiam Dossenni lege. (8) Quidam ex nostris, quamuis philosophia studium uirtutis esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putauerunt illas distrahi posse; nam nec philosophia sine uirtute est nec sine philosophia uirtus. Philosophia studium uirtutis est, sed per ipsam uirtutem; nec uirtus autem esse sine studio sui potest nec uirtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum in iis qui aliquid ex distanti loco ferire conantur alibi est qui petit, alibi quod petitur; nec quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt extra ipsas sunt. Ad uirtutem uenitur per ipsam, cohaerent ergo inter se philosophia uirtusque. (9) Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: moralem, naturalem, rationalem. Prima componit animum; secunda rerum naturam scrutatur; tertia proprietates uerborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro uero falsa subrepant. Ceterum inuenti sunt et qui in pauciora philosophiam et qui in plura diducerent. (10) Quidam ex Peripateticis quartam partem adiecerunt ciuilem, quia propriam quandam exercitationem desideret et circa aliam materiam occupata sit; quidam adiecerunt his partem quam Graeci g-oikonomikehn uocant, administrandae familiaris rei scientiam; quidam et de generibus uitae locum separauerunt. Nihil autem horum non in illa parte morali reperietur. (11) Epicurei duas partes philosophiae putauerunt esse, naturalem atque moralem: rationalem remouerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie ueri latentia coarguere, ipsi quoque locum quem 'de iudicio et regula' appellant -- alio nomine rationalem -- induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant. (12) Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt moralibus, sed hi quoque quae remouent aliter inducunt; in quinque enim partes moralia diuidunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali. (13) Ariston Chius non tantum superuacuas esse dixit naturalem et rationalem sed etiam contrarias; moralem quoque, quam solam reliquerat, circumcidit. Nam eum locum qui monitiones continet sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam generis humani paedagogus. (14) Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus diuidi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis -- quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere? -- secunda de impetu, de actionibus tertia. Primum enim est ut quanti quidque sit iudices, secundum ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium ut inter impetum tuum actionemque conueniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias. (15) Quidquid ex tribus defuit turbat et cetera. Quid enim prodest inter aestimata habere omnia, si sis in impetu nimius? quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in sua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo uita concors sibi est ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur, proinde remissus acrior prout illa digna est peti. (16) Naturalis pars philosophiae in duo scinditur, corporalia et incorporalia; utraque diuiduntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur -- gignuntur autem elementa. Ipse elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia mouentem et elementa diuiditur. (17) Superest ut rationalem partem philosophiae diuidam. Omnis oratio aut continua est aut inter respondentem et interrogantem discissa; hanc g-dialektikehn, illam g-rhetorikehn placuit uocari. g-Rhetorikeh uerba curat et sensus et ordinem; g-dialektikeh in duas partes diuiditur, in uerba et significationes, id est in res quae dicuntur et uocabula quibus dicuntur. Ingens deinde sequitur utriusque diuisio. Itaque hoc loco finem faciam, --- Et summa sequar fastigia rerum; alioqui, si uoluero facere partium partes, quaestionum liber fiet. (18) Haec, Lucili uirorum optime, quominus legas non deterreo, dummodo quidquid legeris ad mores statim referas. Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes uexa; et istis dicentibus 'quousque eadem?' responde: (19) 'Ego debebam dicere "quousque eadem peccabitis?" Remedia ante uultis quam uitia desinere? Ego uero eo magis dicam, et quia recusatis perseuerabo; tunc incipit medicina proficere ubi in corpore alienato dolorem tactus expressit. Dicam etiam inuitis profutura. Aliquando aliqua ad uos non blanda uox ueniat, et quia uerum singuli audire non uultis, publice audite. (20) 'Quousque fines possessionum propagabitis? Ager uni domino qui populum cepit angustus est? Quousque arationes uestras porrigetis, ne prouinciarum quidem spatio contenti circumscribere praediorum modum? Inlustrium fluminum per priuatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium termini usque ad ostium a fonte uestri sunt. Hoc quoque parum est nisi latifundiis uestris maria cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque uester uilicus regnat, nisi insulae, ducum domicilia magnorum, inter uilissima rerum numerantur. Quam uultis late possidete, sit fundus quod aliquando imperium uocabatur, facite uestrum quidquid potestis, dum plus sit alieni. (21) 'Nunc uobiscum loquor quorum aeque spatiose luxuria quam illorum auaritia diffunditur. Vobis dico: quousque nullus erit lacus cui non uillarum uestrarum fastigia inmineant? nullum flumen cuius non ripas aedificia uestra praetexant? Ubicumque scatebunt aquarum calentium uenae, ibi noua deuersoria luxuriae excitabuntur. Ubicumque in aliquem sinum litus curuabitur, uos protinus fundamenta iacietis, nec contenti solo nisi quod manu feceritis, mare agetis introrsus. Omnibus licet locis tecta uestra resplendeant, aliubi inposita montibus in uastum terrarum marisque prospectum, aliubi ex plano in altitudinem montium educta, cum multa aedificaueritis, cum ingentia, tamen et singula corpora estis et paruola. Quid prosunt multa cubicula? in uno iacetis. Non est uestrum ubicumque non estis. (22) 'Ad uos deinde transeo quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium uariis generibus cum magno labore persequitur: nullis animalibus nisi ex fastidio pax est. Quantulum (est) ex istis epulis (quae) per tot comparatis manus fesso uoluptatibus ore libatis? quantulum ex ista fera periculose capta dominus crudus ac nauseans gustat? quantulum ex tot conchyliis tam longe aduectis per istum stomachum inexplebilem labitur? Infelices, ecquid intellegitis maiorem uos famem habere quam uentrem?' (23) Haec aliis dic, ut dum dicis audias ipse, scribe, ut dum scribis legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens. Stude, non ut plus aliquid scias, sed ut melius. Vale. [14,90] XC. Laus philosophiae : Ad illam solius animi curam pertinere. (1) Quis dubitare, mi Lucili, potest quin deorum inmortalium munus sit quod uiuimus, philosophiae quod bene uiuimus? Itaque tanto plus huic nos debere quam dis quanto maius beneficium est bona uita quam uita pro certo haberetur, nisi ipsam philosophiam di tribuissent; cuius scientiam nulli dederunt, facultatem omnibus. (2) Nam si hanc quoque bonum uulgare fecissent et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet perdidisset, inter fortuita non esse. Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obuenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur. Quid haberes quod in philosophia suspiceres si beneficiaria res esset? (3) Huius opus unum est de diuinis humanisque uerum inuenire; ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus uirtutum consertarum et inter se cohaerentium. Haec docuit colere diuina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium. Quod aliquamdiu inuiolatum mansit, antequam societatem auaritia distraxit et paupertatis causa etiam iis quos fecit locupletissimos fuit; desierunt enim omnia possidere, dum uolunt propria. (4) Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur eundem habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio; natura est enim potioribus deteriora summittere. Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut uehementissima: non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares uicit; elephantorum gregem excelsissimus ducit: inter homines pro maximo est optimum. Animo itaque rector eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium in quibus non poterat potentior esse nisi melior; tuto enim quantum uult potest qui se nisi quod debet non putat posse. (5) Illo ergo saeculo quod aureum perhibent penes sapientes fuisse regnum Posidonius iudicat. Hi continebant manus et infirmiorem a ualidioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant; horum prudentia ne quid deesset suis prouidebat, fortitudo pericula arcebat, beneficentia augebat ornabatque subiectos. Officium erat imperare, non regnum. Nemo quantum posset aduersus eos experiebatur per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene pareretur, nihilque rex maius minari male parentibus posset quam ut abiret e regno. (6) Sed postquam subrepentibus uitiis in tyrannidem regna conuersa sunt, opus esse legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere sapientes. Solon, qui Athenas aequo iure fundauit, inter septem fuit sapientia notos; Lycurgum si eadem aetas tulisset, sacro illi numero accessisset octauus. Zaleuci leges Charondaeque laudantur; hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent. (7) Hactenus Posidonio adsentior: artes quidem a philosophia inuentas quibus in cotidiano uita utitur non concesserim, nec illi fabricae adseram gloriam. 'Illa' inquit 'sparsos et aut casis tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri.' Ego uero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam uiuaria piscium in hoc clausa ut tempestatum periculum non adiret gula et quamuis acerrime pelago saeuiente haberet luxuria portus suos in quibus distinctos piscium greges saginaret. (8) Quid ais? philosophia homines docuit habere clauem et seram? Quid aliud erat auaritiae signum dare? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo inminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale inuenire sibi aliquod receptaculum. (9) Mihi crede, felix illud saeculum ante architectos fuit, ante tectores. Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere: Nam primi cuneis scindebant fissile lignum. Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo uehiculorum ordine uicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro grauia penderent. (10) Furcae utrimque suspensae fulciebant casam; spissatis ramalibus ac fronde congesta et in procliue disposita decursus imbribus quamuis magnis erat. Sub his tectis habitauere (sed) securi: culmus liberos texit, sub marmore atque auro seruitus habitat. (11) In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus uiris iudicat; isto enim modo dicat licet sapientes fuisse per quos Tunc laqueis captare feras et fallere uisco Inuentum et magnos canibus circumdare saltus. Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia inuenit. (12) In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris inuenerint, cum incendio siluarum adusta tellus in summo uenas iacentis liquefacta fudisset: ista tales inueniunt quales colunt. (13) Ne illa quidem tam subtilis mihi quaestio uidetur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint. Utraque inuenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quidquid aliud corpore incuruato et animo humum spectante quaerendum est. Sapiens facilis uictu fuit. Quidni? cum hoc quoque saeculo esse quam expeditissimus cupiat. (14) Quomodo, oro te, conuenit ut et Diogenen mireris et Daedalum? Uter ex his sapiens tibi uidetur? qui serram commentus est, an ille qui, cum uidisset puerum caua manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem hac obiurgatione sui: 'quamdiu homo stultus superuacuas sarcinas habui!', qui se conplicuit in dolio et in eo cubitauit? (15) Hodie utrum tandem sapientiorem putas qui inuenit quemadmodum in immensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et uersatilia cenationum laquearia ita coagmentat ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperauerit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos uestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo? Quem si audire humanum genus uoluerit, tam superuacuum sciet sibi cocum esse quam militem. (16) Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes quibus expedita erat tutela corporis. Simplici cura constant necessaria: in delicias laboratur. Non desiderabis artifices: sequere naturam. Illa noluit esse districtos; ad quaecumque nos cogebat instruxit. 'Frigus intolerabile est corpori nudo.' Quid ergo? non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora? non auium plumae in usum uestis conseruntur? non hodieque magna Scytharum pars tergis uulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia uentis sunt? Quid ergo? non quilibet uirgeam cratem texuerunt manu et uili obliuerunt luto, deinde (de) stipula aliisque siluestribus operuere fastigium et pluuiis per deuexa labentibus hiemem transiere securi? (17) 'Opus est tamen calorem solis aestiui umbra crassiore propellere.' Quid ergo? non uetustas multa abdidit loca quae uel iniuria temporis uel alio quolibet casu excauata in specum recesserunt? Quid ergo? non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus? (18) Non fuit tam iniqua natura ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum uitae daret, homo solus non posset sine tot artibus uiuere; nihil durum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit uita produci. Ad parata nati sumus: nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt obuia erant et gratuita et opera leui parabilia; modus enim omnium prout necessitas erat: nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus. (19) Sufficit ad id natura quod poscit. A natura luxuria desciuit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuuat uitia. Primo superuacua coepit concupiscere, inde contraria, nouissime animum corpori addixit et illius deseruire libidini iussit. Omnes istae artes quibus aut circitatur ciuitas aut strepit corpori negotium gerunt, cui omnia olim tamquam seruo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est uelle quantum sat est. (20) Incredibile est, mi Lucili, quam facile etiam magnos uiros dulcedo orationis abducat a uero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex iis qui plurimum philosophiae contulerunt, dum uult describere primum quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solutoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendat, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi, textrini quoque artem a sapientibus dixit inuentam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus in quo Tela iugo uincta est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato feriunt insecti pectine dentes. Quid si contigisset illi uidere has nostri temporis telas, in quibus uestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est? (21) Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas ne quid fortuitum et agreste succrescat quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum noua inueniant per quae fertilitas augeatur. (22) Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit; narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere. 'Receptas' inquit 'in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et quidquid excidit ad eosdem dentes lingua refertur; tunc umore miscetur ut facilius per fauces lubricas transeat; cum peruenit in uentrem, aequali eius feruore concoquitur; tunc demum corpori accedit. (23) Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius expectat; deinde utriusque adtritu grana franguntur et saepius regeruntur donec ad minutiam frequenter trita redigantur; tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit finxitque panem, quem primo cinis calidus et feruens testa percoxit, deinde furni paulatim reperti et alia genera quorum feruor seruiret arbitrio.' Non multum afuit quin sutrinum quoque inuentum a sapientibus diceret. (24) Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis enim, non sapientis inuenta sunt, tam mehercules quam nauigia quibus amnes quibusque maria transimus, aptatis ad excipiendum uentorum impetum uelis et additis a tergo gubernaculis quae huc atque illuc cursum nauigii torqueant. Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et leui eius in utrumque momento uelocitatem suam flectunt. (25) 'Omnia' inquit 'haec sapiens quidem inuenit, sed minora quam ut ipse tractaret sordidioribus ministris dedit.' Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisse memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos per quos circumfunderetur calor qui ima simul ac summa foueret aequaliter. Quid loquar marmora quibus templa, quibus domus fulgent? quid lapideas moles in rotundum ac leue formatas quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus? quid uerborum notas quibus quamuis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt: (26) sapientia altius sedet nec manus edocet: animorum magistra est. Vis scire quid illa eruerit, quid effecerit? Non decoros corporis motus nec uarios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in uocem. Non arma nec muros nec bello utilia molitur: paci fauet et genus humanum ad concordiam uocat. (27) Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi tam paruola adsignas? artificem uides uitae. Alias quidem artes sub dominio habet; nam cui uita, illi uitae quoque ornantia seruiunt: ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo uias aperit. (28) Quae sint mala, quae uideantur ostendit; uanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam uero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida; totius naturae notitiam ac sui tradit. Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum formam animae perpetitae, ubi consistant, quid agant, quid possint, quid uelint. Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse, reseratur, cuius uera simulacra uerasque facies cernendas mentibus protulit; nam ad spectacula tam magna hebes uisus est. (29) Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et uim omnium seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra diuisus. Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit ueritatemque et argumenta eius excussit; post haec quemadmodum discernerentur uitae aut uocis ambigua; in utraque enim falsa ueris inmixta sunt. (30) Non abduxit, inquam, se (ut Posidonio uidetur) ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non uenit. Nihil enim dignum inuentu iudicasset quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus; ponenda non sumeret. (31) 'Anacharsis' inquit 'inuenit rotam figuli, cuius circuitu uasa formantur.' Deinde quia apud Homerum inuenitur figuli rota, maluit uideri uersus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc inuenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt qua homines sunt, non qua sapientes. Puta uelocissimum esse sapientem: cursu omnis anteibit qua uelox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem uitrearium ostendere, qui spiritu uitrum in habitus plurimos format qui uix diligenti manu effingerentur. Haec inuenta sunt postquam sapientem inuenire desimus. (32) 'Democritus' inquit 'inuenisse dicitur fornicem, ut lapidum curuatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur.' Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curuantur. (33) Excidit porro uobis eundem Democritum inuenisse quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum conuerteretur, qua hodieque coctura inuenti lapides hoc utiles colorantur. Ista sapiens licet inuenerit, non qua sapiens erat inuenit; multa enim facit quae ab inprudentissimis aut aeque fieri uidemus aut peritius atque exercitatius. (34) Quid sapiens inuestigauerit, quid in lucem protraxerit quaeris? Primum uerum naturamque, quam non ut cetera animalia oculis secutus est, tardis ad diuina; deinde uitae legem, quam uniuersa derexit, nec nosse tantum sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata. Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset uera aestimatione perpendit; damnauit mixtas paenitentia uoluptates et bona semper placitura laudauit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse qui se habet in potestate. (35) Non de ea philosophia loquor quae ciuem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae uirtutem donauit uoluptati, sed illa quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi. Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo quo adhuc artificia deerant et ipso usu discebantur utilia non credo. (36) Sicut ante, fortunato tempore, cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam auaritia atque luxuria dissociauere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere: non erant illi sapientes uiri, etiam si faciebant facienda sapientibus. (37) Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probauerit quam quod apud illos fuisse memoratur apud quos --- Nulli subigebant arua coloni; Nec signare quidem aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat. (38) Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens in tutelam omnium; haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim in quo pauperem inuenire non posses? Inrupit in res optime positas auaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum uertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit. Auaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit. (39) Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat uicinum uel pretio pellens uel iniuria, licet in prouinciarum spatium rura dilatet et possessionem uocet per sua longam peregrinationem: nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus. Cum omnia fecerimus, multum habebimus: uniuersum habebamus. (40) Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus inuenisse quam inuentum monstrare alteri uoluptas erat; nec ulli aut superesse poterat aut deesse: inter concordes diuidebatur. Nondum ualentior inposuerat infirmiori manum, nondum auarus abscondendo quod sibi iaceret alium necessariis quoque excluserat: par erat alterius ac sui cura. (41) Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras uerterant. Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui aduersus saeuitiam hiemis aut imbris uili receptaculo tuti sub fronde uiuebant, placidas transigebant sine suspirio noctes. Sollicitudo nos in nostra purpura uersat et acerrimis excitat stimulis: at quam mollem somnum illis dura tellus dabat! (42) Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentis sidera superlabebantur et, insigne spectaculum noctium, mundus in praeceps agebatur, silentio tantum opus ducens. Tam interdiu illis quam nocte patebant prospectus huius pulcherrimae domus; libebat intueri signa ex media caeli parte uergentia, rursus ex occulto alia surgentia. (43) Quidni iuuaret uagari inter tam late sparsa miracula? At uos ad omnem tectorum pauetis sonum et inter picturas uestras, si quid increpuit, fugitis attoniti. Non habebant domos instar urbium: spiritus ac liber inter aperta perflatus et leuis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes riuique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu -- haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem: nunc magna pars nostri metus tecta sunt. (44) Sed quamuis egregia illis uita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est. Non tamen negauerim fuisse alti spiritus uiros et, ut ita dicam, a dis recentes; neque enim dubium est quin meliora mundus nondum effetus ediderit. Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata. Non enim dat natura uirtutem: ars est bonum fieri. (45) Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus: tantum aberat ut homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus occideret. Nondum uestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur. (46) Quid ergo ? Ignorantia rerum innocentes erant; multum autem interest utrum peccare aliquis nolit an nesciat. Deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his uirtutibus habebat similia quaedam rudis uita: uirtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur, et in optimis quoque, antequam erudias, uirtutis materia, non uirtus est. Vale. [14,91] XCI. De incendio Lugduni : inde de rerum humanarum inconstantia nec non de morte cogitationes. (1) Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio quo Lugdunensis colonia exusta est; mouere hic casus quemlibet posset, nedum hominem patriae suae amantissimum. Quae res effecit ut firmitatem animi sui quaerat, quam uidelicet ad ea quae timeri posse putabat exercuit. Hoc uero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo; multas enim ciuitates incendium uexauit, nullam abstulit. Nam etiam ubi hostili manu in tecta ignis inmissus est, multis locis deficit, et quamuis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur ut nihil ferro relinquat. Terrarum quoque uix umquam tam grauis et perniciosus fuit motus ut tota oppida euerteret. Numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium ut nihil alteri superesset incendio. (2) Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox strauit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit. Quis hoc credat? ubique armis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur. Omnibus fortuna quos publice adflixit quod passuri erant timere permisit; nulla res magna non aliquod habuit ruinae suae spatium: in hac una nox interfuit inter urbem maximam et nullam. Denique diutius illam tibi perisse quam perit narro. (3) Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinant, aduersus sua firmum et erectum. Nec sine causa concussus est: inexpectata plus adgrauant; nouitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est doluit. (4) Ideo nihil nobis inprouisum esse debet; in omnia praemittendus animus cogitandumque non quidquid solet sed quidquid potest fieri. Quid enim est quod non fortuna, cum uoluit, ex florentissimo detrahat? quod non eo magis adgrediatur et quatiat quo speciosius fulget? Quid illi arduum quidue difficile est? (5) Non una uia semper, ne trita quidem incurrit: modo nostras in nos manus aduocat, modo suis contenta uiribus inuenit pericula sine auctore. Nullum tempus exceptum est: in ipsis uoluptatibus causae doloris oriuntur. Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis in metum transeunt: ex amico inimicus, hostis ex socio. In subitas tempestates hibernisque maiores agitur aestiua tranquillitas. Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas inuenit. Inuadit temperantissimos morbus, ualidissimos pthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus; eligit aliquid noui casus per quod uelut oblitis uires suas ingerat. (6) Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat. Longam moram dedit malis properantibus qui diem dixit: hora momentumque temporis euertendis imperis sufficit. Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum si tam tarde perirent cuncta quam fiunt: nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum. (7) Nihil priuatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata uoluuntur. Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala unde minime expectabantur erumpunt. Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt: quota quaeque felicitatem ciuitas pertulit! Cogitanda ergo sunt omnia et animus aduersus ea quae possunt euenire firmandus. (8) Exilia, tormenta, bella, morbos, naufragia meditare. Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, potest hoc ipsum in quo turba suffocatur fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter euenit sed quantum plurimum potest euenire praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis uelut nouis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est. (9) Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt! Quot oppida in Syria, quot in Macedonia deuorata sunt! Cyprum quotiens uastauit haec clades! Quotiens in se Paphus corruit! Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus! Consurgamus itaque aduersus fortuita et quidquid inciderit sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur. (10) Ciuitas arsit opulenta ornamentumque prouinciarum quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimo monti: omnium istarum ciuitatium quas nunc magnificas ac nobiles audis uestigia quoque tempus eradet. Non uides quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet ex quo appareat illas saltem fuisse? (11) Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita uertit dies: iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant; uasta uis ignium colles per quos relucebat erosit et quondam altissimos uertices, solacia nauigantium ac speculas, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera uexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia. (12) Casurae stant; omnis hic exitus manet, siue interna uis flatusque per clusa uiolenti pondus sub quo tenentur excusserint, siue torrentium in abdito uastior obstantia effregerit, siue flammarum uiolentia conpaginem soli ruperit, siue uetustas, a qua nihil tutum est, expugnauerit minutatim, siue grauitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit. Enumerare omnes fatorum uias longum est. Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura uiuimus. (13) Haec ergo atque eiusmodi solacia admoueo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est ut in melius excitaretur. Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria: multa ceciderunt ut altius surgerent. Timagenes, felicitati urbis inimicus, aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent. (14) In hac quoque urbe ueri simile est certaturos omnes ut maiora celsioraque quam amisere restituant. Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aeuum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate conualuit: quot tamen grauissimos casus intra spatium humanae senectutis! (15) Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, aduersus imperia illam idem habere iuris quod aduersus imperantis, aduersus urbes idem posse quod aduersus homines. Nihil horum indignandum est: in eum intrauimus mundum in quo his legibus uiuitur. Placet: pare. Non placet: quacumque uis exi. Indignare si quid in te iniqui proprie constitutum est; sed si haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato reuertere, a quo omnia resoluuntur. (16) Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis quae uiam disparia praetexunt: aequat omnis cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibus nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus: ubi uero ad finem mortalium uentum est, 'discede' inquit 'ambitio: omnium quae terram premunt siremps lex esto'. Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior. (17) Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupauerat. Ita dico: 'infelix' ob hoc quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen: quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa quae tradebantur subtilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet uesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens. 'Facilia' inquit 'me doce'. Cui praeceptor 'ista' inquit 'omnibus eadem sunt, aeque difficilia'. (18) Hoc puta rerum naturam dicere: 'ista de quibus quereris omnibus eadem sunt; nulli dare faciliora possum, sed quisquis uolet sibi ipse illa reddet faciliora'. Quomodo? aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas (si tibi longior contigerit inter homines mora) et aegrotes et perdas aliquid et pereas. (19) Non est tamen quod istis qui te circumstrepunt credas: nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum. Ex consensu istis metus est. Sic mortem times quomodo famam: quid autem stultius homine uerba metuente? Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse uoces inperitorum quo uentre redditos crepitus. 'Quid enim' inquit 'mea, susum isti an deosum sonent?' (20) Quanta dementia est uereri ne infameris ab infamibus! Quemadmodum famam extimuisti sine causa, sic et illa quae numquam timeres nisi fama iussisset. Num quid detrimenti faceret uir bonus iniquis rumoribus sparsus? (21) Ne morti quidem hoc apud nos noceat: et haec malam opinionem habet. Nemo eorum qui illam accusat expertus est: interim temeritas est damnare quod nescias. At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, supplicis, taedio. Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit. Vale. [14,92] XCII. In Epicureos inuehitur : nihil uoluptatem ad beatudinem conferre. (1) Puto, inter me teque conueniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas mouemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale; illud huic seruit, hoc unum est quod alio non refertur sed omnia ad se refert. Nam illa quoque diuina ratio omnibus praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quae ex illa est. (2) Si de hoc inter nos conuenit, sequitur ut de illo quoque conueniat, in hoc uno positam esse beatam uitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec enim sola non summittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu securos seruat. Id autem unum bonum est quod numquam defringitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus; nam qui aliquo auxilio sustinetur potest cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis ualere non nostra. Quis autem uult constare fortuna aut quis se prudens ob aliena miratur? (3) Quid est beata uita? securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad haec quomodo peruenitur? si ueritas tota perspecta est; si seruatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia uoluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breuiter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis uiri debet qualis deum deceat. (4) Quid potest desiderare is cui omnia honesta contingunt? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata uita sine quibus non est. Et quid turpius stultiusue quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere? (5) Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die non esse contentum nisi aliquis igniculus adluxerit: quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum? (6) Si non es sola honestate contentus, necesse est aut quietem adici uelis, quam Graeci g-aochlehsian uocant, aut uoluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest; uacat enim animus molestia liber ad inspectum uniuersi, nihilque illum auocat a contemplatione naturae. Alterum illud, uoluptas, bonum pecoris est: adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum, (magnam uoluptatem) facit titillatio corporis? (7) Quid ergo dubitatis dicere bene esse homini, si palato bene est? Et hunc tu, non dico inter uiros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribus et sonis constat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo; mutis adgregetur animal pabulo laetum. (8) Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, uoluptatibus deditam: illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem uiro, reliquerunt, hanc necessariam beatae uitae putauerunt, eneruem et abiectam. (9) Huic rationem seruire iusserunt, et fecerunt animalis generosissimi summum bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diuersis ac male congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla, Prima hominis facies et pulchro pectore uirgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum. Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, uelocia: at isti sapientiam ex quibus composuere portentis? (10) Prima pars hominis est ipsa uirtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa diuina in lubricum desinit et superioribus eius partibus uenerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta remouebat: uoluptas ultro dissoluit et omne robur emollit. Quae inuenietur tam discors inter se iunctura corporum? Fortissimae rei inertissima adstruitur, seuerissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta. (11) 'Quid ergo?' inquit 'si uirtutem nihil inpeditura sit bona ualetudo et quies et dolorum uacatio, non petes illas?' Quidni petam? non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in illis bonum? hoc unum, bene eligi. Nam cum uestem qualem decet sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut uestis bona sunt, sed meum in iis propositum seruantis in quaque re rationi conuenientem modum. (12) Etiamnunc adiciam: mundae uestis electio adpetenda est homini; natura enim homo mundum et elegans animal est. Itaque non est bonum per se munda uestis sed mundae uestis electio, quia non in re bonum est sed in electione quali; actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur. (13) Quod de ueste dixi, idem me dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam uestem animo circumdedit; uelamentum eius est. Quis autem umquam uestimenta aestimauit arcula? nec bonum nec malum uagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et uires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa. (14) 'Est quidem' inquit 'sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse qui uirtutem habet non potest, beatissimus autem non est qui naturalibus bonis destituitur, ut ualetudine, ut membrorum integritate.' (15) Quod incredibilius uidetur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum: quod leuius est negas, beatissimum esse. Atqui si potest uirtus efficere ne miser aliquis sit, facilius efficiet ut beatissimus sit; minus enim interualli a beato ad beatissimum restat quam a misero ad beatum. An quae res tantum ualet ut ereptum calamitatibus inter beatos locet non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat? in summo deficit cliuo? (16) Commoda sunt in uita et incommoda, utraque extra nos. Si non est miser uir bonus quamuis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus si aliquibus commodis deficitur? Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest minui. (17) Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis; claritate enim eius quidquid sine illo luceret absconditur. 'Sed quaedam' inquit 'soli quoque opstant.' At sol integer est etiam inter opposita, et quamuis aliquid interiacet quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur; quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest utrum aliquid obstet tantum an inpediat. (18) Eodem modo uirtuti opposita nihil detrahunt: non est minor, sed minus fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto uim suam exercet. Hoc itaque aduersus uirtutem possunt calamitates et damna et iniuriae quod aduersus solem potest nebula. (19) Inuenitur qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur; exaequat enim fortuita uirtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari ueneranda contemptis? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia: e contrario uilia sunt quae saepe contingunt pleniora uilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et horum sanitas firmitasque. (20) Deinde si sapiens cui corpus molestum est nec miser habebitur nec beatus, sed medio relinquetur, uita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis uitam adpetendam non esse? aut quid tam extra fidem quam esse aliquam uitam nec adpetendam nec fugiendam? Deinde si damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur; nam quibus potentia non est in peiorem transferendi statum, ne interpellandi quidem optimum. (21) 'Frigidum' inquit 'aliquid et calidum nouimus, inter utrumque tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser.' Volo hanc contra nos positam imaginem excutere. Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum; si plus calidi adfudero, fiet nouissime calidum. At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est. (22) Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem: non fit miser; adicio debilitatem: non fit miser; adicio dolores continuos et graues: miser non fit. Quem tam multa mala in miseram uitam non transferunt ne ex beata quidem educunt. (23) Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit alicubi subsistat? quae res illum non patitur ad imum deuolui retinet in summo. Quidni non possit beata uita rescindi? ne remitti quidem potest, et ideo uirtus ad illam per se ipsa satis est. (24) 'Quid ergo?' inquit 'sapiens non est beatior qui diutius uixit, quem nullus auocauit dolor, quam ille qui cum mala fortuna semper luctatus est?' Responde mihi: numquid et melior est et honestior? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius uiuat oportet ut beatius uiuat: si rectius non potest, ne beatius quidem. Non intenditur uirtus, ergo ne beata quidem uita, quae ex uirtute est. Virtus enim tantum bonum est ut istas accessiones minutas non sentiat, breuitatem aeui et dolorem et corporum uarias offensiones; nam uoluptas non est digna ad quam respiciat. (25) Quid est in uirtute praecipuum? futuro non indigere nec dies suos conputare. In quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec uidentur et supra humanam naturam excurrentia; maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur et uitiis nostris nomen uirtutis inponimus. Quid porro? non aeque incredibile uidetur aliquem in summis cruciatibus positum dicere 'beatus sum'? Atqui haec uox in ipsa officina uoluptatis audita est. 'Beatissimum' inquit 'hunc et ultimum diem ago' Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor uentris. (26) Quare ergo incredibilia ista sint apud eos qui uirtutem colunt, cum apud eos quoque reperiantur apud quos uoluptas imperauit? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibilius; non uideo enim quomodo non in imum agatur e fastigio suo deiecta uirtus. Aut beatum praestare debet aut, si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest mitti: aut uincatur oportet aut uincat. (27) 'Diis' inquit 'inmortalibus solis et uirtus et beata uita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo; accedimus ad illa, non peruenimus.' Ratio uero dis hominibusque communis est: haec in illis consummata est, in nobis consummabilis. (28) Sed ad desperationem nos uitia nostra perducunt. Nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium labat etiamnunc et incertum est. Desideret oculorum atque aurium sensum, bonam ualetudinem et non foedum aspectum corporis et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium. (29) Per hanc potest non paenitenda agitare. Inperfecto uiro huic malitiae uis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad praua illum agit haerens malitia, et ea agitata abest de bono. Non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur; cuicumque autem deest aliquid ad bonum, malus est. (30) Sed, si cui uirtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor. Nemo inprobe eo conatur ascendere unde descenderat. Quid est autem cur non existimes in eo diuini aliquid existere qui dei pars est? Totum hoc quo continemur et unum est et deus; et socii sumus eius et membra. Capax est noster animus, perfertur illo si uitia non deprimant. Quemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur et spectat in caelum, ita animus, cui in quantum uult licet porrigi, in hoc a natura rerum formatus est, ut paria dis uellet; et si utatur suis uiribus ac se in spatium suum extendat, non aliena uia ad summa nititur. (31) Magnus erat labor ire in caelum: redit. Cum hoc iter nactus est, uadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum, illis in quibus iacuere tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore quo inperitorum uerberant oculos, sed a uetere caeno ex quo illa secreuit cupiditas nostra et effodit. Scit, inquam, aliubi positas esse diuitias quam quo congeruntur; animum impleri debere, non arcam. (32) Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua orientis occidentisque terminis finiat, deorumque ritu cuncta possideat, cum opibus suis diuites superne despiciat, quorum nemo tam suo laetus est quam tristis alieno. (33) Cum se in hanc sublimitatem tulit, corporis quoque ut oneris necessarii non amator sed procurator est, nec se illi cui inpositus est subicit. Nemo liber est qui corpori seruit; nam ut alios dominos quos nimia pro illo sollicitudo inuenit transeas, ipsius morosum imperium delicatumque est. (34) Ab hoc modo aequo animo exit, modo magno prosilit, nec quis deinde relicti eius futurus sit exitus quaerit; sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, ita ille diuinus animus egressurus hominem, quo receptaculum suum conferatur, ignis illud exura t, an terra contegat an ferae distrahant, non magis ad se iudicat pertinere quam secundas ad editum infantem. Utrum proiectum aues differant an consumatur --- Canibus data praeda marinis, quid ad illum ? (35) Qui tunc quoque cum inter homines est, nullas timet minas; ullasne timebit post mortem minas eorum quibus usque ad mortem timeri parum est. 'Non conterret' inquit 'me nec uncus nec proiecti ad contumeliam cadaueris laceratio foeda uisuris. Neminem de supremo officio rogo, nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset rerum natura prospexit: quem saeuitia proiecerit dies condet.' Diserte Maecenas ait : Nec tumulum curo: sepelit natura relictos. Alte cinctum putes dixisse; habuit enim ingenium et grande et uirile, nisi illud secm discinxisset. Vale. [14,93] XCIII. De Metronactis morte . Vitam non ex spatio, sed ex actu metiendam. (1) In epistula qua de morte Metronactis philosophi querebaris, tamquam et potuisset diutius uiuere et debuisset, aequitatem tuam desideraui, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus: multos inueni aequos aduersus homines, aduersus deos neminem. Obiurgamus cotidie fatum: 'quare ille in medio cursu raptus est? quare ille non rapitur? quare senectutem et sibi et aliis grauem extendit?' (2) Utrum, obsecro te, aequius iudicas, te naturae an tibi parere naturam? quid autem interest quam cito exeas unde utique exeundum est? Non ut diu uiuamus curandum est, sed ut satis; nam ut diu uiuas fato opus est, ut satis, animo. Longa est uita si plena est; impletur autem cum animus sibi bonum suum reddidit et ad se potestatem sui transtulit. (3) Quid illum octoginta anni iuuant per inertiam exacti? non uixit iste sed in uita moratus est, nec sero mortuus est, sed diu. 'Octoginta annis uixit.' Interest mortem eius ex quo die numeres. 'At ille obiit uiridis.' (4) Sed officia boni ciuis, boni amici, boni filii executus est; in nulla parte cessauit; licet aetas eius inperfecta sit, uita perfecta est. 'Octoginta annis uixit.' Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic uixisse eum dicis quomodo dicuntur arbores uiuere. Obsecro te, Lucili, hoc agamus ut quemadmodum pretiosa rerum sic uita nostra non multum pateat sed multum pendeat; actu illam metiamur, non tempore. Vis scire quid inter hunc intersit uegetum contemptoremque fortunae functum omnibus uitae humanae stipendiis atque in summum bonum eius euectum et illum cui multi anni transmissi sunt? alter post mortem quoque est, alter ante mortem perit. (5) Laudemus itaque et in numero felicium reponamus eum cui quantulumcumque temporis contigit bene conlocatum est. Vidit enim ueram lucem; non fuit unus e multis; et uixit et uiguit. Aliquando sereno usus est, aliquando, ut solet, ualidi sideris fulgor per nubila emicuit. Quid quaeris quamdiu uixerit? uiuit: ad posteros usque transiluit et se in memoriam dedit. (6) Nec ideo mihi plures annos accedere recusauerim; nihil tamen mihi ad beatam uitam defuisse dicam si spatium eius inciditur; non enim ad eum diem me aptaui quem ultimum mihi spes auida promiserat, sed nullum non tamquam ultimum aspexi. Quid me interrogas quando natus sim, an inter iuniores adhuc censear? habeo meum. (7) Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo potest uita esse perfecta. Aetas inter externa est. Quamdiu sim alienum est: quamdiu ero, ut sim, meum est. Hoc a me exige, ne uelut per tenebras aeuum ignobile emetiar, ut agam uitam, non ut praeteruehar. (8) Quaeris quod sit amplissimum uitae spatium? usque ad sapientiam uiuere; qui ad illam peruenit attigit non longissimum finem, sed maximum. Ille uero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet quod fuit. Merito enim inputabit: meliorem illi uitam reddidit quam accepit. Exemplar boni uiri posuit, qualis quantusque esset ostendit; si quid adiecisset, fuisset simile praeterito. (9) Et tamen quousque uiuimus? Omnium rerum cognitione fruiti sumus: scimus a quibus principiis natura se attollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum uices reuocet, quemadmodum omnia quae usquam erunt cluserit et se ipsam finem sui fecerit; scimus sidera impetu suo uadere, praeter terram nihil stare, cetera continua uelocitate decurrere; scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior uelociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem: illuc eundum est ubi ista propius aspicias. (10) 'Nec hac spe' inquit sapiens ille 'fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter iudico. Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo meum misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta et post mortem nihil ex homine restare: aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo.' Non tam multis uixit annis quam potuit. (11) Et paucorum uersuum liber est et quidem laudandus atque utilis: annales Tanusii scis quam ponderosi sint et quid uocentur. Hoc est uita quorundam longa, et quod Tanusii sequitur annales. (12) Numquid feliciorem iudicas eum qui summo die muneris quam eum qui medio occiditur? numquid aliquem tam stulte cupidum esse uitae putas ut iugulari in spoliario quam in harena malit? Non maiore spatio alter alterum praecedimus. Mors per omnis it; qui occidit consequitur occisum. Minimum est de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet quam diu uites quod euitare non possis? Vale. [14,94] XCIV. An utilia sint specialia de officiis praecepta ? (1) Eam partem philosophiae quae dat propria cuique personae praecepta nec in uniuersum componit hominem sed marito suadet quomodo se gerat aduersus uxorem, patri quomodo educet liberos, domino quomodo seruos regat, quidam solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram uagantis reliquerunt, tamquam quis posset de parte suadere nisi qui summam prius totius uitae conplexus esset. (2) Sed Aristo Stoicus e contrario hanc partem leuem existimat et quae non descendat in pectus usque, anilia habentem praecepta; plurimum ait proficere ipsa decreta philosophiae constitutionemque summi boni; 'quam qui bene intellexit ac didicit quid in quaque re faciendum sit sibi ipse praecipit.' (3) Quemadmodum qui iaculari discit destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittit, cum hanc uim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque uult illa utitur (didicit enim non hoc aut illud ferire sed quodcumque uoluerit), sic qui se ad totam uitam instruxit non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo cum uxore aut cum filio uiueret sed quomodo bene uiueret: in hoc est et quomodo cum uxore ac liberis uiuat. (4) Cleanthes utilem quidem iudicat et hanc partem, sed inbecillam nisi ab uniuerso fluit, nisi decreta ipsa philosophiae et capita cognouit. In duas ergo quaestiones locus iste diuiditur: utrum utilis an inutilis sit, et an solus uirum bonum possit efficere, id est utrum superuacuus sit an omnis faciat superuacuos. (5) Qui hanc partem uideri uolunt superuacuam hoc aiunt: si quid oculis oppositum moratur aciem, remouendum est; illo quidem obiecto operam perdit qui praecipit 'sic ambulabis, illo manum porriges'. Eodem modo ubi aliqua res occaecat animum et ad officiorum dispiciendum ordinem inpedit, nihil agit qui praecipit 'sic uiues cum patre, sic cum uxore'. Nihil enim proficient praecepta quamdiu menti error offusus est: si ille discutitur, apparebit quid cuique debeatur officio. Alioqui doces illum quid sano faciendum sit, non efficis sanum. (6) Pauperi ut agat diuitem monstras: hoc quomodo manente paupertate fieri potest? Ostendis esurienti quid tamquam satur faciat: fixam potius medullis famem detrahe. Idem tibi de omnibus uitiis dico: ipsa remouenda sunt, non praecipiendum quod fieri illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas quibus laboramus expuleris, nec auarus quomodo pecunia utendum sit exaudiet nec timidus quomodo periculosa contemnat. (7) Efficias oportet ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse; ostendas illi miserrimos diuites; efficias ut quidquid publice expauimus sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolere quemquam nec mori saepe: in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium quod ad neminem redit; in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui leuius sibi facit quidquid contumaciter passus est; optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus extendi; omnia fortiter excipienda quae nobis mundi necessitas imperat. (8) His decretis cum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognouerit beatam esse uitam non quae secundum uoluptatem est sed secundum naturam, cum uirtutem unicum bonum hominis adamauerit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, diuitias, honores, bonam ualetudinem, uires, imperia, scierit esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderabit ad singula qui dicat 'sic incede, sic cena; hoc uiro, hoc feminae, hoc marito, hoc caelibi conuenit'. (9) Ista enim qui diligentissime monent ipsi facere non possunt; haec paedagogus puero, haec auia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat. Si ludum litterarium intraueris, scies ista quae ingenti supercilio philosophi iactant in puerili esse praescripto. (10) Utrum deinde manifesta an dubia praecipies? Non desiderant manifesta monitorem, praecipienti dubia non creditur; superuacuum est ergo praecipere. Id adeo sic disce: si id mones quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuuandum erit; si probaturus es, illa per quae probas plus ualent satisque per se sunt. (11) 'Sic amico utere, sic ciue, sic socio.' 'Quare?' 'Quia iustum est.' Omnia ista mihi de iustitia locus tradit: illic inuenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum cui quidquam in hac uirtute placet praeter ipsam. Hoc cum persuasi mihi et perbibi, quid ista praecepta proficiunt quae eruditum docent? praecepta dare scienti superuacuum est, nescienti parum; audire enim debet non tantum quid sibi praecipiatur sed etiam quare. (12) Utrum, inquam, ueras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti? Qui non habet nihil a te adiuuabitur, aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit; qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque scit sibi faciendum sit etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae summoueri potest. (13) Duo sunt propter quae delinquimus: aut inest animo prauis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa procliuis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur. Itaque debemus aut percurare mentem aegram et uitiis liberare aut uacantem quidem sed ad peiora pronam praeoccupare. Utrumque decreta philosophiae faciunt; ergo tale praecipiendi genus nil agit. (14) Praeterea si praecepta singulis damus, inconprehensibile opus est; alia enim dare debemus feneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo. (15) In matrimonio praecipies quomodo uiuat cum uxore aliquis quam uirginem duxit, quomodo cum ea quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum cum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter prouectiorem et puellam, inter matrem et nouercam? Omnis species conplecti non possumus: atqui singulae propria exigunt, leges autem philosophiae breues sunt et omnia alligant. (16) Adice nunc quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa; si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos nouit. Ergo ista praeceptiua pars summouenda est, quia quod paucis promittit praestare omnibus non potest; sapientia autem omnis tenet. (17) Inter insaniam publicam et hanc quae medicis traditur nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis; altera causas furoris traxit ex ualetudine, altera animi mala ualetudo est. Si quis furioso praecepta det quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in priuato, erit ipso quem monebit insanior: (si) bilis nigra curanda est et ipsa furoris causa remouenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum est: ipse discuti debet; alioqui abibunt in uanum monentium uerba. (18) Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum aduersus illud quod ait, "si quid obstat oculo et inpedit uisum, debere remoueri", fateor huic non opus esse praeceptis ad uidendum, sed remedio quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat; natura enim uidemus, cui usum sui reddit qui remouit obstantia; quid autem cuique debeatur officio natura non docet. (19) Deinde cuius curata suffusio est, is non protinus cum uisum recepit aliis quoque potest reddere: malitia liberatus et liberat. Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat; a nigro album etiam nullo monente distinguet. Multis contra praeceptis eget animus ut uideat quid agendum sit in uita. Quamquam oculis quoque aegros medicus non tantum curat sed etiam monet. (20) 'Non est' inquit 'quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini; a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce. Non est quod post cibum studeas, non est quod plenis oculis ac tumentibus imperes; adflatum et uim frigoris in os occurrentis euita'. Alia eiusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt. Adicit remediis medicina consilium. (21) 'Error' inquit 'est causa peccandi: hunc nobis praecepta non detrahunt nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas.' Concedo per se efficacia praecepta non esse ad euertendam prauam animi persuasionem; sed non ideo aliis quidem adiecta proficiunt. Primum memoriam renouant; deinde quae in uniuerso confusius uidebantur in partes diuisa diligentius considerantur. Aut (in) isto modo licet et consolationes dicas superuacuas et exhortationes: atqui non sunt superuacuae; ergo ne monitiones quidem. (22) 'Stultum est' inquit 'praecipere aegro quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta.' Quid quod habent aegri quaedam sanique communia de quibus admonendi sunt? tamquam ne auide cibos adpetant, ut lassitudinem uitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et diues. (23) 'Sana' inquit 'auaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut diuitem, si cupiditas utriusque consedit.' Quid quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire? cuius auari modum ignorant, etiam non auari usum. 'Tolle' inquit 'errores: superuacua praecepta sunt.' Falsum est. Puta enim auaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignauiae subditum calcar: etiam remotis uitiis, quid et quemadmodum debeamus facere discendum est. (24) 'Nihil' inquit 'efficient monitiones admotae grauibus uitiis.' Ne medicina quidem morbos insanabiles uincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in leuamentum. Ne ipsa quidem uniuersae philosophiae uis, licet totas in hoc uires suas aduocet, duram iam et ueterem animis extrahet pestem; sed non ideo nihil sanat quia non omnia. (25) 'Quid prodest' inquit 'aperta monstrare?' Plurimum; interdum enim scimus nec adtendimus. Non docet admonitio sed aduertit, sed excitat, sed memoriam continet nec patitur elabi. Pleraque ante oculos posita transimus: admonere genus adhortandi est. Saepe animus etiam aperta dissimulat; ingerenda est itaque illi notitia rerum notissimarum. Illa hoc loco in Vatinium Calui repetenda sententia est: 'factum esse ambitum scitis, et hoc uos scire omnes sciunt'. (26) Scis amicitias sancte colendas esse, sed non facis. Scis inprobum esse qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum; scis ut illi nil cum adultero, sic tibi nil esse debere cum paelice, et non facis. Itaque subinde ad memoriam reducendus es; non enim reposita illa esse oportet sed in promptu. Quaecumque salutaria sunt saepe agitari debent, saepe uersari, ut non tantum nota sint nobis sed etiam parata. Adice nunc quod aperta quoque apertiora fieri solent. (27) 'Si dubia sunt' inquit 'quae praecipis, probationes adicere debebis; ergo illae, non praecepta proficient.' Quid quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest? sic quomodo iurisconsultorum ualent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa quae praecipiuntur per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam coartata, sicut illa Catoniana: 'emas non quod opus est, sed quod necesse est; quod non opus est asse carum est', qualia sunt illa aut reddita oraculo aut similia: (28) 'tempori parce', 'te nosce'. Numquid rationem exiges cum tibi aliquis hos dixerit uersus : Iniuriarum remedium est obliuio. Audentis fortuna iuuat, piger ipse sibi opstat. Aduocatum ista non quaerunt: adfectus ipsos tangunt et natura uim suam exercente proficiunt. (29) Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur non aliter quam scintilla flatu leui adiuta ignem suum explicat; erigitur uirtus cum tacta est et inpulsa. Praeterea quaedam sunt quidem in animo, sed parum prompta, quae incipiunt in expedito esse cum dicta sunt; quaedam diuersis locis iacent sparsa, quae contrahere inexercitata mens non potest. Itaque in unum conferenda sunt et iungenda, ut plus ualeant animumque magis adleuent. (30) Aut si praecepta nihil adiuuant, omnis institutio tollenda est; ipsa natura contenti esse debemus. Hoc qui dicunt non uident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et hebetis, utique alium alio ingeniosiorem. Ingenii uis praeceptis alitur et crescit nouasque persuasiones adicit innatis et deprauata corrigit. (31) 'Si quis' inquit 'non habet recta decreta, quid illum admonitiones iuuabunt uitiosis obligatum?' Hoc scilicet, ut illis liberetur; non enim extincta in illo indoles naturalis est sed obscurata et oppressa. Sic quoque temptat resurgere et contra praua nititur, nacta uero praesidium et adiuta praeceptis eualescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit; hanc enim ne disciplina quidem philosophiae toto impetu suo conisa restituet. Quid enim interest inter decreta philosophiae et praecepta nisi quod illa generalia praecepta sunt, haec specialia? Utraque res praecipit, sed altera in totum, particulatim altera. (32) 'Si quis' inquit 'recta habet et honesta decreta, hic ex superuacuo monetur.' Minime; nam hic quoque doctus quidem est facere quae debet, sed haec non satis perspicit. Non enim tantum adfectibus inpedimur quominus probanda faciamus sed inperitia inueniendi quid quaeque res exigat. Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inueniendam officiorum uiam, quam admonitio demonstrat. (33) 'Expelle' inquit 'falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum ueras repone, et nihil habebit admonitio quod agat.' Ordinatur sine dubio ista ratione animus, sed non ista tantum; nam quamuis argumentis collectum sit quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes suas. Et prudentia et iustitia officiis constat: officia praeceptis disponuntur. (34) Praeterea ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Utraque enim inter se consentiunt: nec illa possunt praecedere ut non haec sequantur, et haec ordinem sequuntur suum; unde apparet illa praecedere. (35) 'Infinita' inquit 'praecepta sunt.' Falsum est; nam de maximis ac necessariis rebus non sunt infinita; tenues autem differentias habent quas exigunt tempora, loca, personae, sed his quoque dantur praecepta generalia. (36) 'Nemo', inquit, 'praeceptis curat insaniam; ergo ne malitiam quidem.' Dissimile est; nam si insaniam sustuleris, sanitas reddita est; si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum; ut sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam. Illud quoque falsum est, nihil apud insanos proficere praecepta. Nam quemadmodum sola non prosunt, sic curationem adiuuant; et denuntiatio et castigatio insanos coercuit. De illis nunc insanis nunc loquor quibus mens mota est, non erepta. (37) 'Leges' inquit 'ut faciamus quod oportet non efficiunt, et quid aliud sunt quam minis mixta praecepta?' Primum omnium ob hoc illae non persuadent quia minantur, at haec non cogunt sed exorant; deinde leges a scelere deterrent, praecepta in officium adhortantur. His adice quod leges quoque proficiunt ad bonos mores, utique si non tantum imperant sed docent. (38) In hac re dissentio a Posidonio, qui <'improbo' inquit> 'quod Platonis legibus adiecta principia sunt. Legem enim breuem esse oportet, quo facilius ab inperitis teneatur. Velut emissa diuinitus uox sit: iubeat, non disputet. Nihil uidetur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum prologo. Mone, dic quid me uelis fecisse: non disco sed pareo.' Proficiunt uero; itaque malis moribus uti uidebis ciuitates usas malis legibus. (39) 'At non apud omnis proficiunt.' Ne philosophia quidem; nec ideo inutilis et formandis animis inefficax est. Quid autem? philosophia non uitae lex est? Sed putemus non proficere leges: non ideo sequitur ut ne monitiones quidem proficiant. Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes. Omnia ista monitionum genera sunt; per ista ad perfectum animi statum peruenitur. (40) Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in prauum inclinabiles reuocat ad rectum quam bonorum uirorum conuersatio; paulatim enim descendit in pectora et uim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri. Occursus mehercules ipse sapientium iuuat, et est aliquid quod ex magno uiro uel tacente proficias. (41) Nec tibi facile dixerim quemadmodum prosit, sicut illud intellegam profuisse. 'Minuta quaedam' ut ait Phaedon 'animalia cum mordent non sentiuntur, adeo tenuis illis et fallens in periculum uis est; tumor indicat morsum et in ipso tumore nullum uulnus apparet.' Idem tibi in conuersatione uirorum sapientium eueniet: non deprehendes quemadmodum aut quando tibi prosit, profuisse deprendes. (42) 'Quorsus' inquis 'hoc pertinet?' Aeque praecepta bona, si saepe tecum sint, profutura quam bona exempla. Pythagoras ait alium animum fieri intrantibus templum deorumque simulacra ex uicino cernentibus et alicuius oraculi opperientibus uocem. (43) Quis autem negabit feriri quibusdam praeceptis efficaciter etiam inperitissimos? uelut his breuissimis uocibus, sed multum habentibus ponderis: --- Nihil nimis. Auarus animus nullo satiatur lucro. Ab alio expectes, alteri quod feceris. Haec cum ictu quodam audimus, nec ulli licet dubitare aut interrogare 'quare?'; adeo etiam sine ratione ipsa ueritas lucet. (44) Si reuerentia frenat animos ac uitia conpescit, cur non et admonitio idem possit? Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur? Illa uero efficacior est et altius penetrat quae adiuuat ratione quod praecipit, quae adicit quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus expectet. Si imperio proficitur, et admonitione; atqui proficitur imperio; ergo et admonitione. (45) In duas partes uirtus diuiditur, in contemplationem ueri et actionem: contemplationem institutio tradit, actionem admonitio. Virtutem et exercet et ostendit recta actio. Acturo autem si prodest qui suadet, et qui monet proderit. Ergo si recta actio uirtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, et admonitio necessaria est. (46) Duae res plurimum roboris animo dant, fides ueri et fiducia: utramque admonitio facit. Nam et creditur illi et, cum creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur; ergo admonitio non est superuacua. M- Agrippa, uir ingentis animi, qui solus ex iis quos ciuilia bella claros potentesque fecerunt felix in publicum fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae: 'nam concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur'. (47) Hac se aiebat et fratrem et amicum optimum factum. Si eiusmodi sententiae familiariter in animum receptae formant eum, cur non haec pars philosophiae quae talibus sententiis constat idem possit? Pars uirtutis disciplina constat, pars exercitatione; et discas oportet et quod didicisti agendo confirmes. Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt sed etiam praecepta, quae adfectus nostros uelut edicto coercent et ablegant. (48) 'Philosophia' inquit 'diuiditur in haec, scientiam et habitum animi; nam qui didicit et facienda ac uitanda percepit nondum sapiens est nisi in ea quae didicit animus eius transfiguratus est. Tertia ista pars praecipiendi ex utroque est, et ex decretis et ex habitu; itaque superuacua est ad implendam uirtutem, cui duo illa sufficiunt.' (49) Isto ergo modo et consolatio superuacua est (nam haec quoque ex utroque est) et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio; nam et haec ab habitu animi compositi ualidique proficiscitur. Sed quamuis ista ex optimo habitu animi ueniant, optimus animi habitus ex his est; et facit illa et ex illis ipse fit. (50) Deinde istud quod dicis iam perfecti uiri est ac summam consecuti felicitatis humanae. Ad haec autem tarde peruenitur; interim etiam inperfecto sed proficienti demonstranda est in rebus agendis uia. Hanc forsitan etiam sine admonitione dabit sibi ipsa sapientia, quae iam eo perduxit animum ut moueri nequeat nisi in rectum. Inbecillioribus quidem ingeniis necessarium est aliquem praeire: 'hoc uitabis, hoc facies'. (51) Praeterea si expectat tempus quo per se sciat quid optimum factu sit, interim errabit et errando inpedietur quominus ad illud perueniat quo possit se esse contentus; regi ergo debet dum incipit posse se regere. Pueri ad praescriptum discunt; digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita et ad illa reformare chirographum: sic animus noster, dum eruditur ad praescriptum, iuuatur. (52) Haec sunt per quae probatur hanc philosophiae partem superuacuam non esse. Quaeritur deinde an ad faciendum sapientem sola sufficiat. Huic quaestioni suum diem dabimus: interim omissis argumentis nonne apparet opus esse nobis aliquo aduocato qui contra populi praecepta praecipiat? (53) Nulla ad aures nostras uox inpune perfertur: nocent qui optant, nocent qui execrantur. Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando; mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere. (54) Non licet, inquam, ire recta uia; trahunt in prauum parentes, trahunt serui. Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque inuicem. Et ideo in singulis uitia populorum sunt quia illa populus dedit. Dum facit quisque peiorem, factus est; didicit deteriora, dein docuit, effectaque est ingens illa nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur. (55) Sit ergo aliquis custos et aurem subinde peruellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus. Erras enim si existimas nobiscum uitia nasci: superuenerunt, ingesta sunt. Itaque monitionibus crebris opiniones quae nos circumsonant repellantur. (56) Nulli nos uitio natura conciliat: illa integros ac liberos genuit. Nihil quo auaritiam nostram inritaret posuit in aperto: pedibus aurum argentumque subiecit calcandumque ac premendum dedit quidquid est propter quod calcamur ac premimur. Illa uultus nostros erexit ad caelum et quidquid magnificum mirumque fecerat uideri a suspicientibus uoluit: ortus occasusque et properantis mundi uolubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si compares toti, citatissimos autem si cogites quanta spatia numquam intermissa uelocitate circumeant, defectus solis ac lunae inuicem obstantium, alia deinceps digna miratu, siue per ordinem subeunt siue subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et uaria simulacra flammarum. (57) Haec supra nos natura disposuit, aurum quidem et argentum et propter ista numquam pacem agens ferrum, quasi male nobis committerentur, abscondit. Nos in lucem propter quae pugnaremus extulimus, nos et causas periculorum nostrorum et instrumenta disiecto terrarum pondere eruimus, nos fortunae mala nostra tradidimus nec erubescimus summa apud nos haberi quae fuerant ima terrarum. (58) Vis scire quam falsus oculos tuos deceperit fulgor? nihil est istis quamdiu mersa et inuoluta caeno suo iacent foedius, nihil obscurius, quidni? quae per longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur; nihil est illis dum fiunt et a faece sua separantur informius. Denique ipsos opifices intuere per quorum manus sterile terrae genus et infernum perpurgatur: uidebis quanta fuligine oblinantur. (59) Atqui ista magis inquinant animos quam corpora, et in possessore eorum quam in artifice plus sordium est. Necessarium itaque admoneri est, habere aliquem aduocatum bonae mentis et in tanto fremitu tumultuque falsorum unam denique audire uocem. Quae erit illa uox? ea scilicet quae tibi tantis clamoribus ambitionis exsurdato salubria insusurret uerba, quae dicat: (60) non est quod inuideas istis quos magnos felicesque populus uocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod feliciorem eum iudices cui summouetur quam te quem lictor semita deicit. Si uis exercere tibi utile, nulli autem graue imperium, summoue uitia. (61) Multi inueniuntur qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant et muros in miram altitudinem eductos arietibus ac machinis quassent. Multi sunt qui ante se agant agmina et tergis hostium (et) graues instent et ad mare magnum perfusi caede gentium ueniant, sed hi quoque, ut uincerent hostem, cupiditate uicti sunt. Nemo illis uenientibus restitit, sed nec ipsi ambitioni crudelitatique restiterant; tunc cum agere alios uisi sunt, agebantur. (62) Agebat infelicem Alexandrum furor aliena uastandi et ad ignota mittebat. An tu putas sanum qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est, incipit? qui quod cuique optimum est eripit, Lacedaemona seruire iubet, Athenas tacere? Non contentus tot ciuitatium strage, quas aut uicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert; nec subsistit usquam lassa crudelitas inmanium ferarum modo quae plus quam exigit fames mordent. (63) Iam in unum regnum multa regna coniecit, iam Graeci Persaeque eundem timent, iam etiam a Dareo liberae nationes iugum accipiunt; it tamen ultra oceanum solemque, indignatur ab Herculis Liberique uestigiis uictoriam flectere, ipsi naturae uim parat. Non ille ire uult, sed non potest stare, non aliter quam in praeceps deiecta pondera, quibus eundi finis est iacuisse. (64) Ne Cnaeo quidem Pompeio externa bella ac domestica uirtus aut ratio suadebat, sed insanus amor magnitudinis falsae. Modo in Hispaniam et Sertoriana arma, modo ad colligandos piratas ac maria pacanda uadebat: hae praetexebantur causae ad continuandam potentiam. (65) Quid illum in Africam, quid in septentrionem, quid in Mithridaten et Armeniam et omnis Asiae angulos traxit? infinita scilicet cupido crescendi, cum sibi uni parum magnus uideretur. Quid C- Caesarem in sua fata pariter ac publica inmisit? gloria et ambitio et nullus supra ceteros eminendi modus. Unum ante se ferre non potuit, cum res publica supra se duos ferret. (66) Quid, tu C- Marium semel consulem (unum enim consulatum accepit, ceteros rapuit), cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas adpetisse uirtutis instinctu? Marius exercitus, Marium ambitio ducebat. (67) Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta conuoluunt sed ipsi ante uoluuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt quia nullum illis sui regimen est, ideoque, cum multis fuerunt malo, pestiferam illam uim qua plerisque nocuerunt ipsi quoque sentiunt. Non est quod credas quemquam fieri aliena infelicitate felicem. (68) Omnia ista exempla quae oculis atque auribus nostris ingeruntur retexenda sunt, et plenum malis sermonibus pectus exhauriendum; inducenda in occupatum locum uirtus, quae mendacia et contra uerum placentia exstirpet, quae nos a populo cui nimis credimus separet ac sinceris opinionibus reddat. Hoc est enim sapientia, in naturam conuerti et eo restitui unde publicus error expulerit. (69) Magna pars sanitatis est hortatores insaniae reliquisse et ex isto coitu inuicem noxio procul abisse. Hoc ut esse uerum scias, aspice quanto aliter unusquisque populo uiuat, aliter sibi. Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, uitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est. (70) Quis eam quam nulli ostenderet induit purpuram? quis posuit secretam in auro dapem? quis sub alicuius arboris rusticae proiectus umbra luxuriae suae pompam solus explicuit? Nemo oculis suis lautus est, ne paucorum quidem aut familiarium, sed apparatum uitiorum suorum pro modo turbae spectantis expandit. (71) Ita est: inritamentum est omnium in quae insanimus admirator et conscius. Ne concupiscamus efficies si ne ostendamus effeceris. Ambitio et luxuria et inpotentia scaenam desiderant: sanabis ista si absconderis. (72) Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet paruo diuitem et usu opes metientem. Contra illos qui gratiam ac potentiam attollunt otium ipse suspiciat traditum litteris et animum ab externis ad sua reuersum. (73) Ostendat ex constitutione uulgi beatos in illo inuidioso fastigio suo trementis et attonitos longeque aliam de se opinionem habentis quam ab aliis habetur; nam quae aliis excelsa uidentur ipsis praerupta sunt. Itaque exanimantur et trepidant quotiens despexerunt in illud magnitudinis suae praeceps; cogitant enim uarios casus et in sublimi maxime lubricos. (74) Tunc adpetita formidant et quae illos graues aliis reddit grauior ipsis felicitas incubat. Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur. Tunc demum uideas philosophantis metu et aegrae fortunae sana consilia. Nam quasi ista inter se contraria sint, bona fortuna et mens bona, ita melius in malis sapimus: secunda rectum auferunt. Vale. [14,95] XCV. Solis praeceptis uirtutem non gigni posse : necessaria esse decreta. (1) Petis a me ut id quod in diem suum dixeram debere differri repraesentem et scribam tibi an haec pars philosophiae quam Graeci g-paraeneticehn uocant, nos praeceptiuam dicimus, satis sit ad consummandam sapientiam. Scio te in bonam partem accepturum si negauero. Eo magis promitto et uerbum publicum perire non patior: 'postea noli rogare quod inpetrare nolueris'. (2) Interdum enim enixe petimus id quod recusaremus si quis offerret. Haec siue leuitas est siue uernilitas punienda est promittendi facilitate. Multa uideri uolumus uelle sed nolumus. Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, artissime plictam, et magna parte perlecta 'desinam' inquit 'si uultis': adclamatur 'recita, recita' ab iis qui illum ommutescere illic cupiunt. Saepe aliud uolumus, aliud optamus, et uerum ne dis quidem dicimus, sed dii aut non exaudiunt aut miserentur. (3) Ego me omissa misericordia uindicabo et tibi ingentem epistulam inpingam, quam tu si inuitus leges, dicito 'ego mihi hoc contraxi', teque inter illos numera quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos quos diuitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos quos honores nulla non arte atque opera petiti discruciant, et ceteros malorum suorum compotes. (4) Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, 'beata' inquiunt 'uita constat ex actionibus rectis; ad actiones rectas praecepta perducunt; ergo ad beatam uitam praecepta sufficiunt'. Non semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra admouentur, si animum opiniones obsident prauae. (5) Deinde etiam si recte faciunt, nesciunt facere se recte. Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnis exsequi numeros ut sciat quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare. Non potest toto animo ad honesta conari, ne constanter quidem aut libenter, sed respiciet, sed haesitabit. (6) 'Si honesta' inquit 'actio ex praeceptis uenit, ad beatam uitam praecepta abunde sunt: atqui est illud, ergo et hoc.' His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis. (7) 'Si aliae' inquit 'artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia; nam et haec ars uitae est. Atqui gubernatorem facit ille qui praecipit "sic moue gubernaculum, sic uela summitte, sic secundo uento utere, sic aduerso resiste, sic dubium communemque tibi uindica". Alios quoque artifices praecepta conformant; ergo in hoc idem poterunt artifice uiuendi.' (8) Omnes istae artes circa instrumenta uitae occupatae sunt, non circa totam uitam; itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt, spes, cupiditas, timor. At haec quae artem uitae professa est nulla re quominus se exerceat uetari potest; discutit enim inpedimenta et iactat obstantia. Vis scire quam dissimilis sit aliarum artium condicio et huius? in illis excusatius est uoluntate peccare quam casu, in hac maxima culpa est sponte delinquere. (9) Quod dico tale est. Grammaticus non erubescet soloecismo si sciens fecit, erubescet si nesciens; medicus si deficere aegrum non intellegit, quantum ad artem magis peccat quam si se intellegere dissimulat: at in hac arte uiuendi turpior uolentium culpa est. Adice nunc quod artes quoque pleraeque, immo ex omnibus liberalissimae, habent decreta sua, non tantum praecepta, sicut medicina; itaque alia est Hippocratis secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis. (10) Praeterea nulla ars contemplatiua sine decretis suis est, quae Graeci uocant g-dogmata, nobis uel decreta licet appellare uel scita uel placita; quae et in geometria et in astronomia inuenies. Philosophia autem et contemplatiua est et actiua: spectat simul agitque. Erras enim si tibi illam putas tantum terrestres operas promittere: altius spirat. 'Totum' inquit 'mundum scrutor nec me intra contubernium mortale contineo, suadere uobis aut dissuadere contenta: magna me uocant supraque uos posita. (11) Nam tibi de summa caeli ratione deumque Disserere incipiam et rerum primordia pandam, Unde omnis natura creet res, auctet alatque, Quoque eadem rursus natura perempta resoluat, ut ait Lucretius.' Sequitur ergo ut, cum contemplatiua sit, habeat decreta sua. (12) Quid quod facienda quoque nemo rite obibit nisi is cui ratio erit tradita qua in quaque re omnis officiorum numeros exsequi possit? quos non seruabit qui in rem praecepta acceperit, non in omne. Inbecilla sunt per se et, ut ita dicam, sine radice quae partibus dantur. Decreta sunt quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam uitam totamque rerum naturam simul contineant. Hoc interest inter decreta philosophiae et praecepta quod inter elementa et membra: haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium. (13) 'Antiqua' inquit 'sapientia nihil aliud quam facienda ac uitanda praecepit, et tunc longe meliores erant uiri: postquam docti prodierunt, boni desunt; simplex enim illa et aperta uirtus in obscuram et sollertem scientiam uersa est docemurque disputare, non uiuere.' (14) Fuit sine dubio, ut dicitis, uetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes quarum in processu subtilitas creuit. Sed ne opus quidem adhuc erat remediis diligentibus. Nondum in tantum nequitia surrexerat nec tam late se sparserat: poterant uitiis simplicibus obstare remedia simplicia. Nunc necesse est tanto operosiora esse munimenta quanto uehementiora sunt quibus petimur. (15) Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum quibus sisteretur fluens sanguis, uulnera coirent; paulatim deinde in hanc peruenit tam multiplicem uarietatem. Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem uoluptatemque corrupto: qui postquam coepit non ad tollendam sed ad inritandam famem quaeri et inuentae sunt mille conditurae quibus auiditas excitaretur, quae desiderantibus alimenta erant onera sunt plenis. (16) Inde pallor et neruorum uino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies; inde incerti labantium pedes et semper qualis in ipsa ebrietate titubatio; inde in totam cutem umor admissus distentusque uenter dum male adsuescit plus capere quam poterat; inde suffusio luridae bilis et decolor uultus tabesque in se putrescentium et retorridi digiti articulis obrigescentibus neruorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio (corporum) sine intermissione uibrantium. (17) Quid capitis uertigines dicam? quid oculorum auriumque tormenta et cerebri exaestuantis uerminationes et omnia per quae exoneramur internis ulceribus adfecta? Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saeuientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum cum horrore et multa membrorum quassatione uenientium? (18) Quid alios referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae? Immunes erant ab istis malis qui nondum se delicis soluerant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant. Corpora opere ac uero labore durabant, aut cursu defatigati aut uenatu aut tellure uersanda; excipiebat illos cibus qui nisi esurientibus placere non posset. Itaque nihil opus erat tam magna medicorum supellectile nec tot ferramentis atque puxidibus. Simplex erat ex causa simplici ualetudo: multos morbos multa fericula fecerunt. (19) Vide quantum rerum per unam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum marisque uastatrix. Necesse est itaque inter se tam diuersa dissideant et hausta male digerantur aliis alio nitentibus. Nec mirum quod inconstans uariusque ex discordi cibo morbus est et illa ex contrariis naturae partibus in eundem conpulsa redundant. Inde tam nouo aegrotamus genere quam uiuimus. (20) Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare: atqui et capillis destituuntur et pedibus aegrae sunt. Non mutata feminarum natura sed uicta est; nam cum uirorum licentiam aequauerint, corporum quoque uirilium incommoda aequarunt. (21) Non minus peruigilant, non minus potant, et oleo et mero uiros prouocant; aeque inuitis ingesta uisceribus per os reddunt et uinum omne uomitu remetiuntur; aeque niuem rodunt, solacium stomachi aestuantis. Libidine uero ne maribus quidem cedunt: pati natae (dii illas deaeque male perdant!) adeo peruersum commentae genus inpudicitiae uiros ineunt. Quid ergo mirandum est maximum medicorum ac naturae peritissimum in mendacio prendi, cum tot feminae podagricae caluaeque sint? Beneficium sexus sui uitiis perdiderunt et, quia feminam exuerant, damnatae sunt morbis uirilibus. (22) Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et uino fulcire uenas cadentis, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum uinculo brachiorumque latentem uim et in medio sedentem ad extrema reuocare. Non erat necesse circumspicere multa auxiliorum genera, cum essent periculorum paucissima. (23) Nunc uero quam longe processerunt mala ualetudinis! Has usuras uoluptatium pendimus ultra modum fasque concupitarum. Innumerabiles esse morbos non miraberis: cocos numera. Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident; in rhetorum ac philosophorum scholis solitudo est: at quam celebres culinae sunt, quanta circa nepotum focos iuuentus premit! (24) Transeo puerorum infelicium greges quos post transacta conuiuia aliae cubiculi contumeliae expectant; transeo agmina exoletorum per nationes coloresque discripta ut eadem omnibus leuitas sit, eadem primae mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis cui rectior est coma crispulis misceatur; transeo pistorum turbam, transeo ministratorum per quos signo dato ad inferendam cenam discurritur. Di boni, quantum hominum unus uenter exercet! (25) Quid? tu illos boletos, uoluptarium uenenum, nihil occulti operis iudicas facere, etiam si praesentanei non fuerunt? Quid? tu illam aestiuam niuem non putas callum iocineribus obducere? Quid? illa ostrea, inertissimam carnem caeno saginatam, nihil existimas limosae grauitatis inferre? Quid? illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia? Quid? illa purulenta et quae tantum non ex ipso igne in os transferuntur iudicas sine noxa in ipsis uisceribus extingui? Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam ueterem! scias putrescere sumpta, non concoqui. (26) Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam in quam quidquid apud lautos solet diem ducere properans in damnum suum popina congesserat: ueneriae spondylique et ostrea eatenus circumcisa qua eduntur interuenientibus distinguebantur echinis, totam destricti sine ullis ossibus mulli constrauerant. (27) Piget esse iam singula: coguntur in unum sapores. In cena fit quod fieri debebat in uentre: expecto iam ut manducata ponantur. Quantulo autem hoc minus est, testas excerpere atque ossa et dentium opera cocum fungi? 'Grauest luxuriari per singula: omnia semel et in eundem saporem uersa ponantur. Quare ego ad unam rem manum porrigam? plura ueniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant. (28) Sciant protinus hi qui iactationem ex istis peti et gloriam aiebant non ostendi ista sed conscientiae dari. Pariter sint quae disponi solent, uno iure perfusa; nihil intersit; ostrea, echini, spondyli, mulli perturbati concoctique ponantur.' Non esset confusior uomentium cibus. (29) Quomodo ista perplexa sunt, sic ex istis non singulares morbi nascuntur sed inexplicabiles, diuersi, multiformes, aduersus quos et medicina armare se coepit multis generibus, multis obseruationibus. Idem tibi de philosophia dico. Fuit aliquando simplicior inter minora peccantis et leui quoque cura remediabiles: aduersus tantam morum euersionem omnia conanda sunt. Et utinam sic denique lues ista uincatur! (30) Non priuatim solum sed publice furimus. Homicidia conpescimus et singulas caedes: quid bella et occisarum gentium gloriosum scelus? Non auaritia, non crudelitas modum nouit. Et ista quamdiu furtim et a singulis fiunt minus noxia minusque monstrosa sunt: ex senatus consultis plebisque scitis saeua exercentur et publice iubentur uetata priuatim. (31) Quae clam commissa capite luerent, tum quia paludati fecere laudamus. Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit. (32) Aduersus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi uirium sumpsit quantum iis aduersus quae parabatur accesserat. Expeditum erat obiurgare indulgentis mero et petentis delicatiorem cibum, non erat animus ad frugalitatem magna ui reducendus a qua paullum discesserat: (33) Nunc manibus rapidis opus est, nunc arte magistra. Voluptas ex omni quaeritur. Nullum intra se manet uitium: in auaritiam luxuria praeceps est. Honesti obliuio inuasit; nihil turpest cuius placet pretium. Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque uulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est. (34) In hac ergo morum peruersitate desideratur solito uehementius aliquid quod mala inueterata discutiat: decretis agendum est ut reuellatur penitus falsorum recepta persuasio. His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes, poterunt ualere: per se inefficaces sunt. (35) Si uolumus habere obligatos et malis quibus iam tenentur auellere, discant quid malum, quid bonum sit, sciant omnia praeter uirtutem mutare nomen, modo mala fieri, modo bona. Quemadmodum primum militiae uinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis, ita in iis quos uelis ad beatam uitam perducere prima fundamenta iacienda sunt et insinuanda uirtus. Huius quadam superstitione teneantur, hanc ament; cum hac uiuere uelint, sine hac nolint. (36) 'Quid ergo? non quidam sine institutione subtili euaserunt probi magnosque profectus adsecuti sunt dum nudis tantum praeceptis obsequuntur?' Fateor, sed felix illis ingenium fuit et salutaria in transitu rapuit. Nam ut dii immortales nullam didicere uirtutem cum omni editi et pars naturae eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea quae tradi solent perueniunt sine longo magisterio et honesta conplexi sunt cum primum audiere; unde ista tam rapacia uirtutis ingenia uel ex se fertilia. At illis aut hebetibus et obtusis aut mala consuetudine obsessis diu robigo animorum effricanda est. (37) Ceterum, ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hos inbecilliores adiuuabit malisque opinionibus extrahet qui illis philosophiae placita tradiderit; quae quam sint necessaria sic licet uideas. Quaedam insident nobis quae nos ad alia pigros, ad alia temerarios faciunt; nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido. Haec nos quamdiu possident, dicas licet 'hoc patri praestare debes, hoc liberis, hoc amicis, hoc hospitibus': temptantem auaritia retinebit. Sciet pro patria pugnandum esse, dissuadebit timor; sciet pro amicis desudandum esse ad extremum usque sudorem, sed deliciae uetabunt; sciet in uxore grauissimum esse genus iniuriae paelicem, sed illum libido in contraria inpinget. (38) Nihil ergo proderit dare praecepta nisi prius amoueris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admouisse nisi usurae manus expediuntur. Ut ad praecepta quae damus possit animus ire, soluendus est. (39) Putemus aliquem facere quod oportet: non faciet adsidue, non faciet aequaliter; nesciet enim quare faciat. Aliqua uel casu uel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula ad quam exigantur, cui credat recta esse quae fecit. Non promittet se talem in perpetuum qui bonus casu est. (40) Deinde praestabunt tibi fortasse praecepta ut quod oportet faciat, non praestabunt ut quemadmodum oportet; si hoc non praestant, ad uirtutem non perducunt. Faciet quod oportet monitus, concedo; sed id parum est, quoniam quidem non in facto laus est sed in eo quemadmodum fiat. (41) Quid est cena sumptuosa flagitiosius et equestrem censum consumente? quid tam dignum censoria nota, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi hoc et genio suo praestet? et deciens tamen sestertio aditiales cenae frugalissimis uiris constiterunt. Eadem res, si gulae datur, turpis est, si honori, reprensionem effugit; non enim luxuria sed inpensa sollemnis est. (42) Mullum ingentis formae -- quare autem non pondus adicio et aliquorum gulam inrito? quattuor pondo et selibram fuisse aiebant -- Tiberius Caesar missum sibi cum in macellum deferri et uenire iussisset, 'amici,' inquit 'omnia me fallunt nisi istum mullum aut Apicius emerit aut P- Octauius'. Ultra spem illi coniectura processit: liciti sunt, uicit Octauius et ingentem consecutus est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset piscem quem Caesar uendiderat, ne Apicius quidem emerat. Numerare tantum Octauio fuit turpe, non illi qui emerat ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprenderim: admiratus est rem qua putauit Caesarem dignum. Amico aliquis aegro adsidet: probamus. (43) At hoc hereditatis causa facit: uultur est, cadauer expectat. Eadem aut turpia sunt aut honesta: refert quare aut quemadmodum fiant. Omnia autem honeste fient si honesto nos addixerimus idque unum in rebus humanis bonum iudicarimus quaeque ex eo sunt; cetera in diem bona sunt. (44) Ergo infigi debet persuasio ad totam pertinens uitam: hoc est quod decretum uoco. Qualis haec persuasio fuerit, talia erunt quae agentur, quae cogitabuntur; qualia autem haec fuerint, talis uita erit. In particulas suasisse totum ordinanti parum est. (45) M. Brutus in eo libro quem peri kathekontos inscripsit dat multa praecepta et parentibus et liberis et fratribus: haec nemo faciet quemadmodum debet nisi habuerit quo referat. Proponamus oportet finem summi boni ad quem nitamur, ad quem omne factum nostrum dictumque respiciat; ueluti nauigantibus ad aliquod sidus derigendus est cursus. (46) Vita sine proposito uaga est; quod si utique proponendum est, incipiunt necessaria esse decreta. Illud, ut puto, concedes, nihil esse turpius dubio et incerto ac timide pedem referente. Hoc in omnibus rebus accidet nobis nisi eximuntur quae reprendunt animos et detinent et ire conarique totos uetant. (47) Quomodo sint dii colendi solet praecipi. Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine dii egent et ne homines quidem delectantur fuligine. Vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum: humana ambitio istis officiis capitur, deum colit qui nouit. Vetemus lintea et strigiles Ioui ferre et speculum tenere Iunoni: non quaerit ministros deus. Quidni? ipse humano generi ministrat, ubique et omnibus praesto est. (48) Audiat licet quem modum seruare in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis profectum erit nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum gratis. (49) Quae causa est dis bene faciendi? natura. Errat si quis illos putat nocere nolle: non possunt. Nec accipere iniuriam queunt nec facere; laedere etenim laedique coniunctum est. Summa illa ac pulcherrima omnium natura quos periculo exemit ne periculosos quidem fecit. (50) Primus est deorum cultus deos credere; deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem sine qua nulla maiestas est; scire illos esse qui praesident mundo, qui uniuersa ui sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum incuriosi singulorum. Hi nec dant malum nec habent; ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt. Vis deos propitiare? bonus esto. Satis illos coluit quisquis imitatus est. (51) Ecce altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Quid agimus? quae damus praecepta? Ut parcamus sanguini humano? quantulum est ei non nocere cui debeas prodesse! Magna scilicet laus est si homo mansuetus homini est. Praecipiemus ut naufrago manum porrigat, erranti uiam monstret, cum esuriente panem suum diuidat? Quare omnia quae praestanda ac uitanda sunt dicam? cum possim breuiter hanc illi formulam humani offici tradere: (52) omne hoc quod uides, quo diuina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret; haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit. Illa aequum iustumque composuit; ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi; ex illius imperio paratae sint iuuandis manus. (53) Ille uersus et in pectore et in ore sit: Homo sum, humani nihil a me alienum puto. Habeamus ! In commune nati sumus. Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quae, casura nisi in uicem obstarent, hoc ipso sustinetur. (54) Post deos hominesque dispiciamus quomodo rebus sit utendum. In superuacuum praecepta iactabimus nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate, de diuitiis, de gloria, de ignominia, de patria, de exilio. Aestimemus singula fama remota et quaeramus quid sint, non quid uocentur. (55) Ad uirtutes transeamus. Praecipiet aliquis ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem conplectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus; sed nil aget si ignoramus quid sit uirtus, una sit an plures, separatae an innexae, an qui unam habet et ceteras habeat, quo inter se differant. (56) Non est necesse fabro de fabrica quaerere quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi: omnes istae artes se sciunt, nihil deest; non enim ad totam pertinent uitam. Virtus et aliorum scientia est et sui; discendum de ipsa est ut ipsa discatur. (57) Actio recta non erit nisi recta fuerit uoluntas; ab hac enim est actio. Rursus uoluntas non erit recta nisi habitus animi rectus fuerit; ab hoc enim est uoluntas. Habitus porro animi non erit in optimo nisi totius uitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit exegerit, nisi res ad uerum redegerit. Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque iudicium adeptis: ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter missa adpetitaque alternis fluctuantur. (58) Causa his quae iactationis est? quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama. Si uis eadem semper uelle, uera oportet uelis. Ad uerum sine decretis non peruenitur: continent uitam. Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, uirtutes ususque uirtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, ualetudo, uires, forma, sagacitas sensuum -- haec omnia aestimatorem desiderant. Scire liceat quanti quidque in censum deferendum sit. (59) Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris ut quae maxima inter nos habentur -- diuitiae, gratia, potentia -- sestertio nummo aestimanda sint. Hoc nescies nisi constitutionem ipsam qua ista inter se aestimantur inspexeris. Quemadmodum folia per se uirere non possunt, ramum desiderant cui inhaereant, ex quo trahant sucum, sic ista praecepta, si sola sunt, marcent; infigi uolunt sectae. (60) Praeterea non intellegunt hi qui decreta tollunt eo ipso confirmari illa quo tolluntur. Quid enim dicunt? praeceptis uitam satis explicari, superuacua esse decreta sapientiae (id est dogmata). Atqui hoc ipsum quod dicunt decretum est tam mehercules quam si nunc ego dicerem recedendum a praeceptis uelut superuacuis, utendum esse decretis, in haec sola studium conferendum; hoc ipso quo negarem curanda esse praecepta praeciperem. (61) Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, quia inuoluta sunt uixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur. Si probationes , necessaria sunt et decreta quae ueritatem argumentis colligunt. Quaedam aperta sunt, quaedam obscura: aperta quae sensu conprehenduntur, quae memoria; obscura quae extra haec sunt. Ratio autem non impletur manifestis: maior eius pars pulchriorque in occultis est. Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est; necessaria ergo decreta sunt. (62) Quae res communem sensum facit, eadem perfectum, certa rerum persuasio; sine qua si omnia in animo natant, necessaria sunt decreta quae dant animis inflexibile iudicium. (63) Denique cum monemus aliquem ut amicum eodem habeat loco quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus 'iustum est, honestum'. Iustum autem honestumque decretorum nostrorum continet ratio; ergo haec necessaria est, sine qua nec illa sunt. (64) Sed utrumque iungamus; namque et sine radice inutiles rami sunt et ipsae radices iis quae genuere adiuuantur. Quantum utilitatis manus habeant nescire nulli licet, aperte iuuant: cor illud, quo manus uiuunt, ex quo impetum sumunt, quo mouentur, latet. Idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt, decreta uero sapientiae in abdito. Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur; at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt. (65) Posidonius non tantum praeceptionem (nihil enim nos hoc uerbo uti prohibet) sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat; his adicit causarum inquisitionem, aetiologian quam quare nos dicere non audeamus, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure ita appellent, non uideo. Ait utilem futuram et descriptionem cuiusque uirtutis; hanc Posidonius 'ethologian' uocat, quidam 'characterismon' appellant, signa cuiusque uirtutis ac uitii et notas reddentem, quibus inter se similia discriminentur. (66) Haec res eandem uim habet quam praecipere; nam qui praecipit dicit 'illa facies si uoles temperans esse', qui describit ait 'temperans est qui illa facit, qui illis abstinet'. Quaeris quid intersit? alter praecepta uirtutis dat, alter exemplar. Descriptiones has et, ut publicanorum utar uerbo, iconismos ex usu esse confiteor: proponamus laudanda, inuenietur imitator. (67) Putas utile dari tibi argumenta per quae intellegas nobilem equum, ne fallaris empturus, ne operam perdas in ignauo? Quanto hoc utilius est excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre permittitur. (68) Continuo pecoris generosi pullus in aruis Altius ingreditur et mollia crura reponit; Primus et ire uiam et fluuios testare minantes Audet et ignoto sese committere ponti, Nec uanos horret strepitus. Illi ardua ceruix Argutumque caput, breuis aluus obesaque terga, Luxuriatque toris animosum pectus ---. --- Tum, si qua sonum procul arma dederunt, Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus, Conlectumque premens uoluit sub naribus ignem. (69) Dum aliud agit, Vergilius noster descripsit uirum fortem: ego certe non aliam imaginem magno uiro dederim. Si mihi M- Cato exprimendus , inter fragores bellorum ciuilium inpauidus et primus incessens admotos iam exercitus Alpibus ciuilique se bello ferens obuium, non alium illi adsignauerim uultum, non alium habitum. (70) Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra Caesarem Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas (tibi) fouentibus utrumque prouocauit ostenditque aliquas esse et rei publicae partes. Nam parum est in Catone dicere 'nec uanos horret strepitus'. Quidni? cum ueros uicinosque non horreat, cum contra decem legiones et Gallica auxilia et mixta barbarica arma ciuilibus uocem liberam mittat et rem publicam hortetur ne pro libertate decidat, sed omnia experiatur, honestius in seruitutem casura quam itura. (71) Quantum in illo uigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione fiduciaest! Scit se unum esse de cuius statu non agatur; non enim quaeri an liber Cato, sed an inter liberos sit: inde periculorum gladiorumque contemptus. Libet admirantem inuictam constantiam uiri inter publicas ruinas non labantis dicere : 'luxuriatque toris animosum pectus'. (72) Proderit non tantum quales esse soleant boni uiri dicere formamque eorum et liniamenta deducere sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum uulnus per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sterneret, haedinasque pro stragulis pelles et ante ipsius Iouis cellam adposita conuiuiis uasa fictilia. Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare? Ut nullum aliud factum eius habeam quo illum Catonibus inseram, hoc parum credimus? censura fuit illa, non cena. (73) O quam ignorant homines cupidi gloriae quid illa sit aut quemadmodum petenda! Illo die populus Romanus multorum supellectilem spectauit, unius miratus est. Omnium illorum aurum argentumque fractum est et (in) milliens conflatum, at omnibus saeculis Tuberonis fictilia durabunt. Vale.