[0] ACTUS PRIMUS. HERCVLES. [1] (Hercvles) Sator deorum, cuius excussum manu utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, secure regna: protuli pacem tibi, quacumque Nereus porrigi terras uetat. 5 non est tonandum; perfidi reges iacent, saeui tyranni: fregimus quidquid fuit tibi fulminandum: sed mihi caelum, parens, adhuc negatur? parui certe Ioue ubique dignus teque testata est meum [10] patrem nouerca: quid tamen nectis moras? numquid timemur? numquid impositum sibi non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem? quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi certe remisit, omne concessit malum 15 quod terra genuit, pontus, aer, inferi: nullus per urbes errat Arcadias leo, Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera. sparsit peremtus aureum serpens nemus : et hydra uires posuit et notos Hebro [20] cruore pingues hospitum fudi greges : hostisque traxi spolia Thermodontiae. uidi silentum fata nec tantum redii, sed trepidus atrum Cerberum uidit dies et ille solem: nullus Antaeus Libys 25 animam resumit, cecidit ante aras suas Busiris, una Geryon sparsus manu taurusque populis horridus centum pauor. quodcumque tellus genuit infesta, occidit meaque fusum est dextera: iratis deis [30] non licuit esse: si negat mundus feras, animum nouerca, redde nunc nato patrem uel astra forti; nec peto ut monstres iter; permitte tantum, genitor: inueniam uiam. Vel si times ne terra concipiat feras, 35 properet malum quodcumque, dum terra Herculem habet uidetque: nam quis inuadet mala ? aut quis per urbes rursus Argolicas erit Iunonis odio dignus? in tutum meas laudes redegi: nulla me tellus silet: [40] me sensit Ursae frigidum Scythicae genus, Indusque Phoebo subditus, cancro Libys; te, clare Titan, testor: occurri tibi quacumque fulges, nec meos lux prosequi potuit triumphos; solis excessi uices, 45 intraque nostras substitit metas dies. natura cessit: terra defecit gradum. Laxata prior est nox et extremum chaos in me incucurrit: inde ad hunc orbem redii, unde omne retro est: tulimus Oceani minas, [50] nec ulla ualuit quatere tempestas ratem quacumque pressi : pars quota est, quam prosequor? Iam uacuus aether non potest odio tuae sufficere nuptae; quasque deuincam feras tellus timet concipere, nec monstra inuenit. 55 Ferae negantur: Hercules monstri loco iam coepit esse: quanta nunc fregi mala, quot scelera nudus? quidquid immane obstitit, solae manus strauere; nec iuuenis feras timui nec infans: quidquid est iussum leue est, [60] nec ulla nobis segnis illuxit dies. O quanta fudi monstra quae nullus mihi rex imperauit! institit uirtus mihi Iunone peior. Sed quid inpauidum genus fecisse prodest? non habent pacem dei: 65 purgata tellus omnis in caelo uidet quodcumque timuit: transtulit Iuno feras. Ambit peremtus cancer ardentem plagam, Libyaeque sidus fertur et messes alit; annum fugacem tradit Astraeae leo: [70] at ipse, iactans feruidam collo iubam, austrum madentem siccat et nimbos rapit. inuasit omnis ecce iam caelum fera, meque antecessit: uictor e terris meos specto labores, astra portentis prius 75 ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi faceret timendum : sparserit mundum licet, caelumque terris peius ac leuius Styge irata faciat, dabitur Alcidae locus. Si post feras, post bella, post Stygium canem, [80] nondum astra merui, Siculus Hesperium latus tangat Pelorus, una iam tellus erit: illinc fugabo maria; si iungi iubes, committat undas Isthmus, et iuncto salo noua ferantur Atticae puppes uia. 85 Mutetur orbis: uallibus currat nouis Ister nouasque Tanais accipiat uias. Da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos: illa licebit fulmen a parte auferas, ego quam tuebor : siue glacialem polum, [90] seu me tueri feruidam partem iubes, hac esse superos parte securos puta. Cirrhaea Paean templa et aetheream domum serpente caeso meruit : at quotiens iacet Python in hydra? Bacchus et Perseus deis 95 iam se intulere : sed quota est mundi plaga oriens subactus? aut quota est Gorgon fera? quis astra natus laudibus meruit suis ex te et nouerca? quem tuli mundum peto. Sed tu, comes laboris Herculei, Licha, [100] perfer triumphos, Euryti uictos lares stratumque regnum: uos pecus rapite ocius qua templa tollens ara Cenaei Iouis Austro timendum spectat Euboicum mare. CHORUS OECHALIARUM VIRGINUM, IOLE. (Chorvs) Par ille est superis cui pariter dies 105 et fortuna fuit: mortis habet uices, lente cum trahitur uita gementibus. Quisquis sub pedibus fata rapacia et puppem posuit fluminis ultimi, non captiua dabit bracchia uinculis, [110] nec pompae ueniet nobile ferculum. Numquam est ille miser cui facile est mori. Illum si medio decipiat ratis Ponto, cum Borean expulit Africus, aut Eurus Zephyrum, cum mare diuidunt, 115 non puppis lacerae fragmina conligit, ut litus medio speret in aequore. Vitam qui poterit reddere protinus, solus non poterit naufragium pati. Nos turpis macies et lacrimae tenent, [120] et crinis patrio puluere sordidus. Nos non flamma rapax, non fragor obruit. Felices sequeris, Mors, miseros fugis. Stamus, nunc patriae messibus heu locus et siluis dabitur, lapsaque sordidae 125 fient templa casae; iam gelidus Dolops hac ducet pecudes qua tepet obrutus, stratae qui superest Oechaliae cinis. Illo Thessalicus pastor in oppido indocta referens carmina fistula, [130] cantu nostra canet tempora flebili. Et dum pauca deus saecula contrahet, quaeretur patriae quis fuerit locus. Felix incolui non steriles focos nec ieiuna soli iugera Thessali. 135 Ad Trachina uocor, saxa rigentia, et dumeta iugis horrida torridis, uix gratum pecori montiuago nemus. At si quas melior sors famulas uocat, illas aut uolucer transferet Inachus ; [140] aut Dircaea colent moenia, qua fugit Ismenos tenui flumine languidus. Hic mater tumidi nupserat Herculis. Quae cautes Scythiae, quis genuit lapis? num Titana ferum te Rhodope tulit, 145 te praeruptus Athos, te fera Caspia, quae uirgata tibi praebuit ubera? Falsa est de geminis fabula noctibus, aether cum tenuit sidera longius commisitque uices Lucifer Hespero, [150] et Solem uetuit Delia tardior. Nullis uulneribus peruia membra sunt: ferrum sentit hebes, lentior est chalybs. In nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit, 155 et mortem indomito pectore prouocat. Non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus arundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae [160] uicino Nabathae uulnera dirigit Parthus Cnossiacis certior ictibus. Muros Oechaliae corpore propulit; nil obstare ualet; uincere quod parat, iam uictum est : quota pars uulnere concidit? 165 Pro fato potuit uultus iniquior et uidisse sat est Herculeas minas. Quis uastus Briareus, quis tumidus Gyges, supra Thessalicos constitit aggeres, ut caelo insereret uipereas manus, [170] hoc uultu riguit? commoda cladibus magnis magna patent, nil superest mali: iratum miserae uidimus Herculem. (Iole) At ego infelix non templa suis conlapsa deis sparsosue focos, 175 natis mixtos arsisse patres hominique deos, templa sepulcris: nullum querimur commune malum. Alio nostras fortuna uocat lacrimas, alias flere ruinas [180] mea fata iubent. Quae prima querar? quae summa gemam? Pariter cuncta deflere iuuat: nec plura dedit pectora Tellus, ut digna sonent uerbera fatis: me uel Sipyli 185 flebile saxum fingite, superi, uel in Eridani ponite ripis, ubi maesta sonat Phaethontiadum silua sororum; me uel Siculis addite saxis, ubi fata gemam [190] Thessala Siren: uel in Edonas tollite siluas, qualis natum Daulias ales solet Ismaria flere sub umbra: formam lacrimis aptate meis, resonetque malis 195 aspera Trachin. Cypria lacrimas Myrrha tuetur, raptum coniux Ceyca gemit, sibi Tantalis est facta superstes: fugit uultus Philomela suos, natumque sonat [200] flebilis Atthis: cur mea nondum capiunt uolucres bracchia plumas? felix, felix, cum silua domus nostra feretur, patrioque sedens ales in agro referam querulo 205 murmure casus; uolucremque Iolen fama loquetur. Vidi, uidi miseranda mei fata parentis, cum, letifero stipite pulsus tota iacuit sparsus in aula. [210] Proh, si tumulum fata dedissent, quoties, genitor, quaerendus eras! Potuine tuam spectare necem, nondum teneras uestite genas, necdum forti sanguine, Toxeu? 215 Quid uestra querar fata, parentes, quos in tutum mors aequa tulit? mea me lacrimas fortuna rogat. Iamiam dominae captiua colos fusosque legam: pro, saeue decor [220] formaque mortem paritura mihi: tibi cuncta domus concidit uni, dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet. Sed iam dominae tecta petantur. 225 (Chorvs) Quid regna tui clara parentis proauosque tuos respicis amens? fugiat uultus fortuna prior. Felix, quisquis nouit famulum regemque pati, uultusque suos [230] uariare potest: uires pepulit pondusque mali, casus animo qui tulit aequo. ACTUS SECUNDUS. NUTRIX, DEIANIRA, LICHAS, MUTA PERSONA. (Nvtrix) O quam cruentus feminas stimulat dolor, cum patuit una pellici et nuptae domus! 235 Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta minus est timenda: nulla non melior fera est. Namque ut reluxit pellicis captae decus et fulsit Iole, qualis innubis dies purisue clarum noctibus sidus micat, [240] stetit furenti similis ac toruum intuens Herculea coniux; feta ut Armenia iacens sub rupe tigris, hoste conspecto, exsilit : aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens Maenas Lyaeum dubia quo gressus agat, 245 haesit parumper: tum per Herculeos lares lymphata rapitur, tota uix satis est domus. Incurrit, errat, sistit: in uultus dolor processit omnis, pectori paene intimo nihil est relictum; fletus insequitur minas. [250] Nec unus habitus durat aut uno furit contenta uultu: nunc inardescunt genae, pallor ruborem pellit et formas dolor errat per omnes: queritur, implorat, gemit. Sonuere postes: ecce praecipiti gradu, 255 secreta mentis ore confuso exserit. (Deianira) Quamcumque partem sedis aetheriae premis, coniux Tonantis, mitte in Alcidem feram, quae mihi satis sit: si qua fecundum caput palude tota uastior serpens mouet, [260] ignara uinci, si quid excessit feras, immane, dirum, horribile, quo uiso Hercules auertat oculos, hoc sinu immenso exeat. Vel si ferae negantur, hanc animam, precor, conuerte in aliquid, quodlibet possum malum 265 hac mente fieri: commoda effigiem mihi parem dolori: non capit pectus minas. Quid excutis telluris extremae sinus orbemque uersas? quid rogas Ditem mala? Omnes in isto pectore inuenies feras, [270] quas timuit: odiis accipe hoc telum tuis. Ego sum nouerca: perdere Alcidem potes. Profer manus quocumque; quid cessas, dea? Utere furente! quod iubes fieri nefas? Reperi, quid haeres? ipsa iam cesses licet, 275 haec ira satis est. (Nvtrix) Pectoris sani parum, alumna, questus comprime et flammas doma; frena dolorem: coniugem ostende Herculis. (Deianira) Iole meis captiua germanos dabit natis Iouisque fiet ex famula nurus? [280] Num flamma cursus pariter et torrens ferent et Ursa pontum sicca caeruleum bibet? Non ibo inulta: gesseris caelum licet totusque pacem debeat mundus tibi, est aliquid hydra peius: iratae dolor 285 nuptae: quis ignis tantus in caelum furit ardentis Aetnae? quidquid est uictum tibi hic uincet animus. Capta praeripiet toros? adhuc timebam monstra: iam nullum est malum. Cessere pestes, in locum uenit ferae [290] inuisa pellex: summe proh rector deum, et clare Titan, Herculis tantum fui coniux timentis; uota quae superis tuli cessere captae, pellici felix fui. Illi meas audistis, o superi, preces, 295 incolumis illi remeat : o nulla dolor contente poena, quaere supplicia horrida, incogitata, infanda, Iunonem doce quid odia ualeant: nescit irasci satis. Pro me gerebas bella: propter me uagas [300] Achelous undas sanguine infecit suo, cum lenta serpens fieret, in taurum trucem nunc flecteret serpente deposita minas, et mille in hoste uinceres uno feras. Iam displicemus, capta praelata est mihi. 305 Non praeferetur: qui dies thalami ultimus nostri est futurus, hic erit uitae tuae. Quid hoc? recedit animus et ponit minas; iam cessat ira. Quid miser langues dolor? Perdis furorem, coniugis tacitae fidem [310] mihi reddis iterum: quid uetas flammas ali? quid frangis ignes? hunc mihi serua impetum, Pares eamus : non erit uotis opus: aderit nouerca quae manus nostras regat nec inuocata. (Nvtrix) Quod paras demens scelus? 315 perimes maritum, cuius extremus dies primusque laudes nouit et caelo tenus erecta terras fama suppositas habet? Rogos in istos terra consurget parens, domusque soceri prima et Aetolum genus [320] sternetur omne, saxa iamdudum et faces in te ferentur, uindicem tellus suum defendet omnis: una quot poenas dabis! Effugere terras crede et humanum genus te posse; fulmen genitor Alcidae gerit. 325 Iamiam minaces ire per caelum faces specta et tonantem fulmine excusso diem. Mortem quoque ipsam, quam putes tutam, time. Dominatur illic patruus Alcidae tui. Quocumque perges, misera, cognatos deos [330] illi uidebis. (Deianira) Maximum fieri scelus et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet. (Nvtrix) Moriere. (Deianira) Moriar Herculis nempe inclyti coniux nec ullus nocte discussa dies uiduam notabit nec meos pellex toros 335 captiua capiet: ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasue tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae adspiciant nurus. Meo iugales sanguine exstinguam faces. [340] Aut pereat aut me perimat; elisis feris et coniugem addat, inter Herculeos licet me quoque labores numeret. Alcidae toros moritura certe corpore amplectar meo. Ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet, 345 sed non inultam: si quid ex nostro Hercule concepit Iole, manibus euellam meis ante et per ipsas pellicem inuadam faces. Me nuptiali uictimam feriat die infestus, Iolen dum supra exanimem ruam. [350] Felix iacet quicumque quos odit premit. (Nvtrix) Quid ipsa flammas pascis et uastum foues ultro dolorem misera? quid cassum times? Dilexit Iolen: nempe dum starent lares, regisque natam peteret : in famulae locum 355 regina cecidit: perdidit uires amor multumque ab illo traxit infelix status. Illicita amantur, excidit quidquid licet. (Deianira) Fortuna amorem peior inflammat magis: amat uel ipsum quod caret patrio lare, [360] quod nudus auro crinis et gemma iacet, ipsas misericors forsan aerumnas amat. Hoc usitatum est Herculi: captas amat. (Nvtrix) Dilecta Priami nempe Dardanii soror concessa famulo est; adice quot nuptas prius, 365 quot uirgines dilexit: errauit uagus. Arcadia nempe uirgo, Palladios choros dum nectit, Auge, uim stupri passa excidit, nullamque amoris Hercules retinet notam. Referam quid alias? nempe Thespiades uacant, [370] breuique in illas arsit Alcides face. Hospes Timoli Lydiam fouit nurum, et amore captus ad leues sedit colos, udum feroci stamen intorquens manu. Nempe illa ceruix spolia deposuit ferae 375 crinemque mitra pressit et famulus stetit, hirtam Sabaea marcidus myrrha comam: ubique caluit, sed leui caluit face. (Deianira) Haerere amantes post uagos ignes solent. (Nvtrix) Famulamne et hostis praeferet gnatam tibi? [380] (Deianira) Vt alta siluas forma uernantes habet, quas nemore nudo primus inuestit tepor, at cum solutos expulit Boreas Notos et saeua totas bruma decussit comas, deforme solis aspicis truncis nemus: 385 sic nostra longum forma percurrens iter deperdit aliquid semper et fulget minus, nec illa uenus est: quidquid in nobis fuit olim petitum cecidit et partu labat; materque multum rapuit ex illo mihi. [390] Aetas citato senior eripuit gradu. Vides ut altum famula non perdat decus? cessere cultus penitus et paedor sedet; tamen per ipsas fulget aerumnas decor nihilque ab illa casus et fatum graue 395 nisi regna traxit: hic meum pectus timor, altrix, lacessit; hic rapit somnos pauor. Praeclara totis gentibus coniux eram thalamosque nostros inuido fato nurus optabat omnis, quaeue mens quidquam deos [400] orabat ullos: nuribus Argolicis fui mensura uoti. Quem Ioui socerum parem, altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi dabitur maritus? ipse qui Alcidae imperat, facibus suis me iungat Eurystheus licet, 405 minus est: toro caruisse regnantis leue est: alte illa cecidit quae uiro caret Hercule. (Nvtrix) Conciliat animos coniugum partus fere. (Deianira) Sic ipse forsan diuidet partus toros. (Nvtrix) Famula illa trahitur interim donum tibi. [410] (Deianira) Hunc quem per urbes ire praeclarum uides et uiua tergo spolia gestantem ferae, qui regna miseris donat et celsis rapit uasta grauatus horridam claua manum, cuius triumphos ultimi Seres canunt 415 et quisquis alius orbe consaepto iacet, leuis est nec illum gloriae stimulat decor. Errat per orbem, non ut aequetur Ioui nec ut per urbes magnus Argolicas eat: quod amet requirit, uirginum thalamos petit. [420] Si qua negata, rapitur; in populos furit, nuptas ruinis quaerit et uitium impotens uirtus uocatur: cecidit Oechalia inclita unusque Titan uidit atque unus dies stantem et cadentem; causa bellandi est amor: 425 toties timebit Herculi natam parens quoties negabit, hostis est quoties socer fieri recusat: si gener non est, furit. Post haec quid istas innocens seruo manus, donec furentem simulet ac saeua manu [430] intendat arcus meque natumque opprimat? Sic coniuges expellit Alcides suas, haec sunt repudia; nec potest fieri nocens: terris uideri sceleribus causam suis fecit nouercam. Quid stupes, segnis, furor? 435 scelus occupandum est: perage, dum feruet manus. (Nvtrix) Perimes maritum? (Deianira) Pellicis certe meae. (Nvtrix) At Ioue creatum. (Deianira) Nempe et Alcmena satum. (Nvtrix) Ferrone? (Deianira) Ferro. (Nvtrix) Si nequis? (Deianira) Perimam dolo. (Nvtrix) Quis iste furor est? (Deianira) Quem meus coniunx docet. [440] (Nvtrix) Quem nec nouerca potuit, hunc perimes uirum? (Deianira) Caelestis ira quos premit, miseros facit: humana nullos. (Nvtrix) Parce, miseranda, et time. (Deianira) Contemsit omnes ille qui mortem prius; libet ire in enses. (Nvtrix) Maior admisso tuus, 445 alumna, dolor est; culpa par odium exigit. cur saeua modicis statuis? ut laesa es, dole. (Deianira) Leue esse credis pellicis nuptae malum? quidquid dolorem pascit, hoc nimium puta. (Nvtrix) Amorne clari fugit Alcidae tibi? [450] (Deianira) Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet fixus medullis, crede; sed magnus dolor iratus amor est. (Nvtrix) Artibus magicis fere coniugia nuptae precibus admixtis ligant. uernare iussi frigore in medio nemus 455 missumque fulmen stare; concussi fretum cessante uento, turbidum explicui mare et sicca tellus fontibus patuit nouis. Habuere motum saxa, discussi fores umbrae stetistis: et mea iussi prece [460] manes loquuntur, nouit infernus canis. Mare, terra, caelum et Tartarus seruit mihi. Nox media solem uidit et noctem dies: nihilque leges ad meos cantus tenent: flectemus illum, carmina inuenient iter. 465 (Deianira) Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala sub rupe Pindus aut ubi inueniam malum cui cedet ille? carmine in terras mago descendat astris Luna desertis licet et bruma messes uideat et cantu fugax [470] stet deprehensum fulmen et uersa uice medius coactis ferueat stellis dies: non flectet unum. (Nvtrix) Vicit et superos Amor. (Deianira) Vincetur uni forsan et spolium dabit Amorque summus fiet Alcidae labor. 475 Sed te per omne caelitum numen precor, per hunc timorem: quidquid arcani apparo penitus recondas et fide tacita premas. (Nvtrix) Quid istud est quod esse secretum petis? (Deianira) Non tela sunt, non arma, non ignis minax. [480] (Nvtrix) Praestare fateor posse me tacitam fidem, si scelere careat: interim scelus est fides. (Deianira) Circumspice agedum, ne quis arcana aucupet, partemque in omnem uultus inquirens eat. (Nvtrix) En locus ab omni tutus arbitrio uacat. 485 (Deianira) Est in remoto regiae sedis loco arcana tacitus nostra defendens specus. Non ille primos accipit soles locus, non ille seros, cum ferens Titan diem lassam rubenti mergit Oceano rotam. [490] Illic amoris pignus Herculei latet. altrix, fatebor: auctor est Nessus mali quem grauida Nephele Thessalo genuit duci, qua trepidus astris inserit Pindus caput ultraque nubes Othrys eductus riget. 495 Namque ut subactus Herculis claua horridi Achelous omnis facilis in species dari, tandem peractis omnibus patuit feris unoque turpe subdidit cornu caput, me coniugem dum uictor Alcides habet, [500] repetebat Argos: forte per campos uagus Euenos altum gurgitem in pontum ferens iam paene summis turbidus siluis erat. Transire Nessus uorticem solitus uadis pretium poposcit; meque iam dorso ferens 505 qua iungit hominem spina deficiens equo, frangebat ipsas fluminis tumidi minas. Iam totus undis Nessus exierat ferox medioque adhuc errabat Alcides uado, uasto rapacem uorticem scindens gradu. [510] At ille, ut esse uidit Alcidem procul: "Tu praeda nobis" inquit "et coniux eris; prohibetur undis", meque complexus ferens gressum citabat. Non tenent undae Herculem: "Infide uector" inquit, "immixti licet 515 Ganges et Ister uallibus iunctis eant, uincemus ambos, consequar telo fugam." Praecessit arcus uerba; tum longum ferens arundo uulnus tenuit haerentem fugam; mortemque fixit: ille iam quaerens diem, [520] tabum fluentem uulneris dextra excipit traditque nobis ungulae insertum suae, quam forte saeua sciderat auulsam manu. Tum uerba moriens addit: "hoc" inquit "magae dixere amorem posse defigi malo: 525 hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus, unam inter omnes Luna quam sequitur magam, astris relictis: illitas uestes dabis hac" inquit "ipsa tabe, si pellex tuos inuisa thalamos tulerit et coniux leuis [530] aliam parenti dederit altisono nurum. hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant tantum remotae: sic potens uires suas sanguis tenebit." Verba deprendit quies mortemque lassis intulit membris sopor. 535 Tu, quam meis admittit arcanis fides, perge ut nitentem uirus in uestem datum mentem per artus adeat et tacitum intimas intret medullas. (Nvtrix) Ocius iussa exsequar, alumna, precibus tu deum inuictum aduoca, [540] qui certa tenera tela dimittit manu. (Deianira) Te deprecor, quem mundus et superi timent et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit, timende matri, te, aliger saeuae puer; intende certa spiculum uelox manu, 545 non ex sagittis leuibus: ex numero, precor, grauiore profer quod tuae nondum manus misere in aliquem; non leui telo est opus, ut amare possit Hercules: rigidas manus intende et arcum cornibus iunctis para. [550] Nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridus Iouem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae uector Assyriae scidit. Immitte amorem: uincat exempla omnia. 555 Amare discat coniugem: si quas decor Ioles inussit pectori Herculeo faces, exstingue totas, perbibat flammas mei. Tu fulminantem saepe domuisti Iouem, tu furua nigri sceptra gestantem poli, [560] turbae ducem maioris et dominum Stygis. Tuque, o nouerca grauior irata deus, cape hunc triumphum: solus euince Herculem. (Nvtrix) Prolata uis est quaeque Palladia colu lassauit omnem texta famularem manum. 565 Nunc congeratur uirus et uestis bibat Herculea pestem; precibus augebo malum. In tempore ipso gnauus occurrit Lichas: celanda uis est dira, ne pateat, doli. (Deianira) O quod superbae non habent umquam domus, [570] fidele semper regibus nomen Licha, cape hos amictus, nostra quos neuit manus, dum uagus in orbe fertur et uictus mero tenet feroci Lydiam gremio nurum. Nunc poscit Iolen: sed iecur fors horridum 575 flectam merendo: merita uicerunt malos. Non ante coniux induat uestes, iube quam ture flammas pascat et placet deos, cana rigentem populo cinctus comam. ipsa in penates regios gressus feram [580] precibusque Amoris horridi matrem colam. Vos, quas paternis extuli comites focis, Calydoniae, lugete deflendam uicem. CHORUS AETOLARUM MULIERUM. (Chorvs) Flemus casus, Oenei, tuos comitum primos turba per annos, 585 flemus dubios, ueneranda, toros. Nos Acheloi tecum solitae pulsare uadum, cum iam tumidas uere peracto poneret undas gracilisque gradu serperet aequo, [590] nec praecipitem uolueret amnem flauus rupto fonte Lycormas; nos Palladias ire per aras et uirgineos celebrare choros, nos Cadmeis orgia ferre 595 tecum solitae condita cistis, cum iam pulso sidere brumae tertia soles euocat aestas et spiciferae concessa deae Attica mystas cludit Eleusin. [600] Nunc quoque casum quemcumque times, fidas comites accipe fatis: nam rara fides ubi iam melior fortuna ruit. Tu quicumque es qui sceptra tenes, 605 licet omne tua uulgus in aula centum pariter limina pulset: cum tot populis stipatus eas, in tot populis uix una fides. Tenet auratum limen Erinnys, [610] et quum magnae patuere fores, intrant fraudes cautique doli ferrumque latens; cumque in populos prodire parant, comes inuidia est: noctem quoties summouet Eos, 615 regem toties credite nasci. Pauci reges, non regna colunt: plures fulgor concitat aulae. Cupit hic regi proximus ipsi clarus latas ire per urbes : [620] urit miserum gloria pectus. Cupit hic gazis implere famem, nec tamen omnis plaga gemmiferi sufficit Istri ; nec tota sitim Lydia uincit; nec quae Zephyro 625 subdita tellus, stupet aurato flumine clarum radiare Tagum, nec si totus seruiat Hebrus ruraque diues iungat Hydaspes intraque suos currere fines [630] spectet toto flumine Gangem. Auidis, auidis natura parum est. Colit hic regem, regumque lares, non ut presso uomere semper numquam cesset curuus arator 635 uel mille secent arua coloni: solas optat quas ponat opes. Colit hic reges, calcet ut omnes perdatque aliquos nullumque leuet: tantum ut noceat cupit esse potens. [640] Quota pars moritur tempore fati? Quos felices Cynthia uidit, uidit miseros enata dies. Rarum est felix idemque senex: caespes Tyrio mollior ostro 645 solet inpauidos ducere somnos; aurea rumpunt tecta quietem uigilesque trahit purpura noctes. O si pateant pectora ditum! quantos intus sublimis agit [650] fortuna metus! Brutia Coro pulsante fretum mitior unda est. pectora pauper secura gerit. Tenet e patula pocula fago, sed non trepida tenet illa manu. 655 Carpit faciles uilesque cibos, sed non strictos respicit enses; aurea miscet pocula sanguis. Coniux modico nupta marito non disposito clara monili [660] gestat pelagi dona rubentis, nec gemmiferas detrahit aures lapis Eoa lectus in unda, nec Sidonio mollis aheno repetita bibit lana rubores, 665 nec Maeonia distinguit acu quae Phoebeis subditus Euris legit Eois Ser arboribus. Quaelibet herbae tinxere colos quas indoctae neuere manus, [670] sed non dubios fouet illa toros. Sequitur dira lampade Erinnys quarum populi coluere diem. Nec sibi felix pauper habetur, nisi felices cecidisse uidet. 675 Quisquis medium defugit iter stabili numquam tramite curret: dum petit unum praebere diem patrioque puer constitit axe nec per solitum percurrit iter, [680] sed Phoebeis ignota secat sidera flammis errante rota, secum pariter perdidit orbem. Medium caeli dum sulcat iter, tenuit placidas Daedalus oras 685 nullique dedit nomina ponto; sed dum uolucres uincere ueras Icarus audet, patriasque puer despicit alas, Phoeboque uolat proximus ipsi, dedit ignoto [690] nomina ponto. Male pensantur magna ruinis. Felix alius magnusque sonet, me nulla uocet turba potentem. stringat tenuis litora puppis 695 nec magna meas aura phaselos iubeat medium scindere pontum. Transit tutos Fortuna sinus medioque rates quaerit in alto, quarum feriunt suppara nubes. [700] Sed quid pauido territa uultu, qualis Baccho saucia Maenas, fertur rapido regina gradu? quae te rursus fortuna rotat, miseranda, refer: licet ipsa neges, 705 uultus loquitur, quodcumque tegis. ACTUS TERTIUS. DEIANIRA, CHORUS. (Deianira) Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pauidumque trepidis palpitat uenis iecur. [710] Vt fractus austro pontus etiamnum tumet, quamuis quiescat languidis uentis dies, ita mens adhuc uexatur excusso metu. Semel profecto premere felices deus cum coepit, urget: hos habent magna exitus. 715 (Chorvs) Quis tam impotens, o misera, te casus rotat? (Deianira) Vt missa palla est tabe Nessea inlita thalamisque maerens intuli gressum meis, nescio quid animus timuit et fraudem strui. Libet experiri: solibus uirus ferum [720] flammisque Nessus sanguinem ostendi arcuit. Hic ipse fraudes esse praemonuit dolus. Et forte, nulla nube respersus iubar, laxabat ardens feruidum Titan diem (uix ora solui patitur etiam nunc timor): 725 medios in ignes solis et claram facem, quo tincta fuerat palla uestisque inlita, abiectus horret sanguis et Phoebi coma tepefactus ardet : uix queo monstrum eloqui. Niues ut Eurus soluit aut tepidus Notus, [730] quas uere primo lucidus perdit Mimas, utque inuolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, 735 sic languet omne uellus et perdit comam: dumque ista miror, causa mirandi perit; quin ipsa tellus spumeos motus agit et quidquid illa tabe contactum est labat. (Tumensque tacita sequitur, et quassat caput.) [740] Natum pauentem cerno et ardenti pede gressus ferentem: prome quid portes noui. HYLLUS, DEIANIRA, NUTRIX. (Hyllvs) I, profuge, quaere si quid ulterius patet terris freto sideribus Oceano inferis: ultra labores, mater, Alcidae fuge. 745 (Deianira) Nescio quod animus grande praesagit malum. (Hyllvs) Regna, triumpha, templa Iunonis pete: haec tibi patent, delubra praeclusa omnia. (Deianira) Effare quis me casus insontem premat. (Hyllvs) Decus illud orbis atque praesidium unicum, [750] quem fata terris in locum dederant Iouis, o mater, abiit: membra et Herculeos toros urit lues nescio qua; qui domuit feras, ille, ille uictor uincitur, maeret, dolet. Quid quaeris ultra? (Deianira) Miserias properant suas 755 audire miseri; fare, quo posita in statu iam nostra domus est? o lares, miseri lares! Nunc uidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta. (Hyllvs) Non sola maeres; Hercules toto iacet mundo gemendus; fata ne, mater, tua [760] priuata credas: iam genus totum obstrepit. Hunc, eiulatu quem gemis, cuncti gemunt; commune terris omnibus pateris malum. Luctum occupasti: prima, non sola Herculem, miseranda, maeres. (Deianira) Quam prope a leto tamen 765 ede, ede quaeso iaceat Alcides meus. (Hyllvs) Mors refugit illum uicta quae in regno suo semel est nec audent fata tam uastum nefas admittere. ipsa forsitan trepida colos Clotho manu proiecit et fata Herculis [770] timet peragere: proh diem, infandum diem! hocne ille summo magnus Alcides erit? (Deianira) Ad fata et umbras atque peiorem polum praecedere illum dicis? an possum prior mortem occupare? fare, si nondum occidit. 775 (Hyllvs) Euboica tellus uertice immenso tumens pulsatur omni latere: Phrixeum mare scindit Caphereus, seruit hoc Austro latus; at qua niuosi patitur Aquilonis minas, Euripus undas flectit instabilis uagas [780] septemque cursus uoluit et totidem refert, dum lassa Titan mergit Oceano iuga. Hic rupe celsa, nulla quam nubes ferit, annosa fulgent templa Cenaei Iouis. Vt stetit ad aras omne uotiuum pecus 785 totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clauae pondus et pharetra graues laxauit umeros: ueste tunc fulgens tua, cana reuinctus populo horrentem comam, [790] succendit aras: "accipe has" inquit "focis non false messes genitor et largo sacer splendescat ignis ture, quod Phoebum colens diues Sabaeis colligit truncis Arabs. Pacata tellus" inquit "et caelum et freta, 795 feris subactis omnibus uictor redii: depone fulmen". Gemitus in medias preces stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido clamore complet: qualis impressa fugax taurus bipenni uolnus et telum ferens [800] delubra uasto trepida mugitu replet, aut quale mundo fulmen emissum tonat, sic ille gemitus sidera et pontum ferit, et uasta Chalcis sonuit et uoces Cyclas excepit omnis; hinc petrae Capherides, 805 hinc omne uoces reddit Herculeas nemus. Flentem uidemus. uulgus antiquam putat rabiem redisse; tunc fugam famuli petunt. At ille uoltus ignea torquens face unum inter omnes sequitur et quaerit Lichan. [810] Complexus aras ille tremebunda manu mortem metu consumsit et parum sui poenae reliquit; dumque tremebundum manu tenuit cadauer: "hac manu, hac" inquit "ferar, o fata, uictus? Herculem uicit Lichas? 815 Ecce alia clades: Hercules perimit Lichan. Facta inquinentur: fiat hic summus labor." In astra missus fertur et nubes uago spargit cruore; talis in caelum exsilit arundo, Getica iussa dimitti manu : [820] aut quam Cydon excussit; inferius tamen et tela fugient: truncus in pontum cadit, in saxa ceruix: funus ambobus iacet. "Resistite" inquit, "non furor mentem abstulit, furore grauius istud atque ira malum est: 825 in me iuuat saeuire." Vix pestem indicat et saeuit: artus ipse dilacerat suos et membra uasta carpit auellens manu. Exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem non posse uidi; trahere conatus tamen [830] et membra traxit: corporis palla horridi pars est, et ipsam uestis immiscet cutem. Nec causa dirae cladis in medio patet, sed causa tamen est; uixque sufficiens malo nunc ore terram languidus prono ferit, 835 nunc poscit undas : unda non uincit malum. Fluctisona quaerit litora et pontum occupat: famularis illum retinet errantem manus. O sortem acerbam! fuimus Alcidae pares. Nunc puppis illum litore Euboico refert [840] Austerque lenis pondus Herculeum rapit. (Deianira) Destituit animus membra, nox oculos premit. Quid, anime, cessas? quid stupes factum scelus? Natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum. Reddendus orbi est : quod potest reddi, exhibe. 845 Eat per artus ensis exactus meos. Sic, sic agendum est : tam leuis poenas manus tantas reposcit? tolle fulminibus, socer, nurum scelestam. nec leui telo manus armetur: illud fulmen exsiliat polo, [850] quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi, hydram cremasses: pestem ut insolitam feri et ut nouerca peius irata malum. Emitte telum quale in errantem prius Phaethonta missum est: perdidi sola Herculem, 855 et ipsa populos : quid rogas telum deos? Iam parce socero: coniugem Alcidae necem optare pudeat: haec erit uoto manus, a me petatur; occupa ferrum ocius. cur deinde ferrum? quidquid in mortem trahit [860] telum est abunde: rupe ab aetherea ferar. Haec, haec renatum prima quae poscit diem Oeta eligatur; corpus hinc mitti placet. Abrupta cautes scindat et partem mei ferat omne saxum, pendeant lacerae manus 865 totumque rubeat asperi montis latus. Leuis una mors est : leuis, at extendi potest: eligere nescis, anime, cui telo incubes! utinam esset, utinam fixus in thalamis meis Herculeus ensis: huic decet ferro inmori. [870] Una perire dextera nobis sat est? Coite, gentes, saxa et immensas faces iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus; corripite tela, uindicem uestrum abstuli. Impune saeui sceptra iam reges gerent, 875 impune iam nascetur indomitum malum; reddentur arae cernere assuetae hostiam similem colenti: sceleribus feci uiam. Ego uos tyrannis, regibus, monstris, feris saeuisque rapto uindice opposui deis. [880] Cessas, Tonantis socia? non spargis facem imitata fratrem et mittis ereptam Ioui ? meque ipsa perdis? laus tibi erepta inclita est, ingens triumphus: aemuli, Iuno, tui mortem occupaui. (Nvtrix) Quid domum impulsam trahis? 885 Erroris est hoc omne, quodcumque est, nefas. Haud est nocens quicumque non sponte est nocens. (Deianira) Quicumque fato ignoscit et parcit sibi, errare meruit: morte damnari placet. (Nvtrix) Nocens uideri, qui mori quaerit, cupit. [890] (Deianira) Mors innocentes sola deceptos facit. (Nvtrix) Titana fugies? (Deianira) Ipse me Titan fugit. (Nvtrix) Vitam relinques misera? (Deianira) At Alciden sequar. (Nvtrix) Superest et auras ille caelestes trahit. (Deianira) Vinci Hercules cum potuit, hinc coepit mori. 895 (Nvtrix) Natum relinques fataque abrumpes tua? (Deianira) Quamcumque natus sepelit, haec uixit diu. (Nvtrix) Virum sequeris. (Deianira) Praegredi castae solent. (Nvtrix) Si te ipsa damnas, scelere te, misera, arguis. (Deianira) Nemo nocens sibi ipse poenas abrogat. [900] (Nvtrix) Multis remissa est uita quorum error nocens, non dextra fuerat: fata quis damnat sua? (Deianira) Quicumque fata iniqua sortitus fuit. (Nvtrix) Hic ipse Megaren nempe confixam suis strauit sagittis atque natorum indolem 905 Lernaea figens tela furibunda manu; ter parricida factus ignouit tamen sibi, nam furoris fonte Cinyphio scelus sub axe Libyco tersit et dextram abluit. Quo, misera, pergis? Quid tuas damnas manus? [910] (Deianira) Damnat meas deuictus Alcides manus: placet scelus punire. (Nvtrix) Si noui Herculem, aderit cruenti forsitan uictor mali dolorque fractus cedet Alcidae tuo. (Deianira) Exedit artus uirus, ut fama est, hydrae; 915 immensa pestis coniugis membra abstulit. (Nvtrix) Serpentis illi uirus enectae autumas haut posse uinci, qui malum et uiuum tulit? Elisit hydram, dente cum infixo stetit media palude uictor effuso obrutus [920] artus ueneno: sanguis hunc Nessi opprimet, qui uicit ipsas horridas Nessi manus? (Deianira) Frustra tenetur ille qui statuit mori: proinde lucem fugere decretum est mihi. Vixit satis quicumque cum Alcide occidit. 925 (Nvtrix) Per has aniles ecce te supplex comas atque ubera ista paene materna obsecro: depone tumidas pectoris laesi minas mortisque dirae expelle decretum horridum. (Deianira) Quicumque misero forte dissuadet mori, [930] crudelis ille est: interim poena est mori, sed saepe donum in pluribus ueniae fuit. (Nvtrix) Defende saltem dexteram, infelix, tuam fraudisque facinus esse, non nuptae, sciant. (Deianira) Defendar illic: inferi absoluent ream, 935 a me ipsa damnor; purget has Pluton manus. Stabo ante ripas, immemor Lethe, tuas et umbra tristis coniugem excipiam meum. Sed tu, nigrantis regna qui torques poli, para laborem: scelera quae quisque ausus est, [940] haec uicit error: Iuno non ausa Herculem est eripere terris, horridam poenam para. Sisyphia ceruix cesset et nostros lapis impellat humeros; me uagus fugiat latex meamque fallax unda deludat sitim. 945 Merui manus praebere turbinibus tuis, quaecumque regem Thessalum torques rota; effodiat auidus hinc et hinc uultur fibras; uacat una Danais: has ego explebo uices. Laxate, manes; recipe me comitem tibi, [950] Phasiaca coniux: peior haec, peior tuo utroque dextra est scelere, seu mater nocens seu dira soror es; adde me comitem tuis, Threicia coniux, sceleribus; natam tuam, Althaea mater, recipe, nunc ueram tuam 955 agnosce prolem : quid tamen tantum manus uestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi, quaecumque fidae coniuges nemoris sacri lucos tenetis; si qua respersit manus uiri cruore nec memor castae facis [960] stricto cruenta Belias ferro stetit, in me suas agnoscat et laudet manus: in hanc abire coniugum turbam libet. Sed et illa fugiet turba tam diras manus. Inuicte coniux, innocens animus mihi, 965 scelesta manus est: proh nimis mens credula, proh Nesse fallax atque semiferi doli! Auferre cupiens pellici, eripui mihi. Recede, Titan, tuque quae blanda tenes in luce miseros uita: cariturae Hercule [970] lux uilis ista est. Exigam poenas tibi reddamque uitam : fata an extendo mea ? Mortemque, coniux, ad tuas seruo manus? Virtusne superest aliqua et armatae manus intendere arcum tela missurum ualent? 975 An arma cessant teque languenti manu non audit arcus? si potest letum dare, animose coniux, dexteram expecto tuam. Mors differatur: frange ut insontem Lichan, alias in urbes sparge et ignotum tibi [980] inmitte in orbem; perde ut Arcadiae nefas et quidquid aliud restitit : ab illis tamen, coniux, redisti. (Hyllvs) Parce iam, mater, precor, ignosce fatis; error a culpa uacat. (Deianira) Si uera pietas, Hylle, quaerenda est tibi, 985 iam perime matrem : pauida quid tremuit manus? quid ora flectis? haec erit pietas scelus. Ignaue dubitas? Herculem eripui tibi: haec, haec peremit dextra, cui debes patri auum Tonantem: maius eripui decus, [990] quam luce tribui. Si tibi ignotum est nefas, a matre disce. seu tibi iugulo placet mersisse ferrum siue maternum libet inuadere uterum, mater intrepidum tibi praebebit animum: non erit totum scelus 995 a te peractum: dextera sternar tua, sed mente nostra. Natus Alcidae, times? Ita nulla peragas iussa, nec frangens mala erres per orbem, si qua nascetur fera. Referas parentem: dexteram intrepidam para. [1000] Patet ecce plenum pectus aerumnis: feri. Scelus remitto, dexterae parcent tuae Eumenides ipsae: uerberum crepuit sonus. Quaenam ista torquens angue uipereo comam temporibus atras squalidis pinnas quatit? 1005 Quid me flagranti, dira, persequeris face, Megaera? poenas poscit Alcides? dabo. Iamne inferorum, diua, sedere arbitri? Sed ecce diras carceris uideo fores. Quis iste saxum immane detritis gerit [1010] iam senior umeris? ecce iam uectus lapis quaerit relabi. Membra quis praebet rotae? Hic ecce pallens dira Tisiphone stetit, causam reposcit; parce uerberibus, precor, Megaera, parce, sustine Stygias faces: 1015 scelus est amoris. Sed quid hoc? tellus labat et aula tectis crepuit excussis : minax unde iste coetus? totus in uultus meos decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt totusque poscit uindicem mundus suum. [1020] Iam parcite, urbes. quo fugam praeceps agam? Mors sola portus dabitur aerumnis meis. Testor nitentis flammeam Phoebi rotam superosque testor: Herculem in terris adhuc moritura linquo. (Hyllvs) Fugit attonita, hei mihi. 1025 Peracta iam pars matris est: statuit mori; Nunc nostra superest, mortis auferre impetum. O misera pietas: si mori matrem uetas, patri es scelestus; si mori pateris, tamen in matre peccas : surgit hinc illinc nefas. [1030] Inhibenda tamen est: pergam et eripiam scelus. CHORUS. (Chorvs) Verum est quod cecinit sacer Thressae sub Rhodopes iugis aptans Pieriam chelyn, Orpheus, Calliopae genus: 1035 aeternum fieri nihil. Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum; [1040] et dum fluminibus mora est, defecisse putant Geten Hebrum Bistones ultimi. Aduexit uolucrem nemus et silua residens uenit; 1045 aut si quae aera peruolat auditis uaga cantibus ales deficiens cadit. Abrupit scopulos Athos Centauros obiter ferens [1050] et iuxta Rhodopen stetit laxata niue cantibus. Et quercum fugiens suam ad uatem properat Dryas. Ad cantus ueniunt suos 1055 ipsis cum latebris ferae iuxtaque inpauidum pecus sedit Marmaricus leo nec dammae trepidant lupos et serpens latebras fugit, [1060] tunc oblita ueneni. Quin per Taenarias fores manes cum tacitos adit moerentem feriens chelyn, cantu Tartara flebili 1065 et tristes Erebi deos mouit: nec timuit Stygis iuratos superis lacus. Haesit non stabilis rota uicto languida turbine. [1070] Increuit Tityi iecur, dum cantus uolucres tenet; aurito quoque nauita: inferni ratis aequoris nullo remigio uenit. 1075 Tunc primum Phrygius senex undis stantibus immemor excussit rabidam sitim nec pomis adhibet manus. Sed cum linqueret inferos [1080] Orpheus carmina fundens, et uinci lapis improbus et uatem potuit sequi. Consumptas iterum deae supplent Eurydices colos: 1085 sed dum respicit immemor nec credens sibi redditam Orpheus Eurydicen sequi, cantus praemia perdidit: quae nata est iterum, perit. [1090] Tunc solamina cantibus quaerens flebilibus modis haec Orpheus cecinit Getis: "Leges in superos datas et qui tempora digerens 1095 quattuor praecipitis deus anni disposuit uices; nulli non auidas colo Parcas stamina nectere: quod natum est poterit mori." [1100] Vati credere Thracio deuictus iubet Hercules. Iamiam legibus obrutis mundo cum ueniet dies, australis polus obruet 1105 quidquid per Libyam iacet et sparsus Garamas tenet; arctous polus obruet quidquid subiacet axibus et siccus Boreas ferit. [1110] Amisso trepidus polo Titan excutiet diem. Caeli regia concidens ortus atque obitus trahet atque omnis pariter deos 1115 perdet mors aliqua et chaos, et mors fata nouissima in se constituet sibi. Quis mundum capiet locus? discedet uia Tartari, [1120] fractis ut pateat polis? an quod diuidit aethera a terris spatium sat est et mundi nimium malis? Quis tantum capiet nefas 1125 fati, quis, superus locus pontum, Tartara, sidera regna unus capiet tria? Sed quis non modicus fragor aures attonitas mouet? [1130] Est, est Herculeus sonus. ACTUS QUARTUS. HERCULES, CHORUS. (Hercvles) Conuerte, Titan clare, anhelantes equos, emitte noctem: pereat hic mundo dies quo morior, atra nube inhorrescat polus. Obsta nouercae: nunc, pater, caecum chaos 1135 reddi decebat, hinc et hinc compagibus ruptis uterque debuit frangi polus; quid parcis astris? Herculem amittis, pater. Nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli, ne quis gigas Thessalica iaculetur iuga [1140] et fiat Othrys pondus Encelado leue. Laxabit atri carceris iamiam fores Pluton superbus, uincula excutiet patri caelumque reddet. Ille qui pro fulmine tuisque facibus natus in terris eram, 1145 ad Styga reuertor: surget Enceladus ferox mittetque quo nunc premitur in superos onus. Regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi mors nostra faciet; antequam spolium tui caelum omne fiat, conde me tota, pater, [1150] mundi ruina, frange quem perdis polum. (Chorus) Non uana times, nate Tonantis: Iam Thessalicam Pelion Ossam premet et Pindo congestus Athos nemus aetheriis inseret astris; 1155 uincet scopulos inde Typhoeus et Tyrrhenam feret Inarimen. Feret Aetnaeos inde caminos scindetque latus montis aperti nondum Enceladus fulmine uictus: [1160] iam te caeli signa sequentur. (Hercvles) Ego, qui relicta morte, contempta Styge, per media Lethes stagna cum spolio redii, cum paene trepidis excidit Titan equis, ego quem deorum regna senserunt tria, 1165 morior nec ullus per meum stridet latus transmissus ensis, haut meae telum necis saxum est, nec instar montis abrupti lapis aut totus Othrys; non truci rictu gigas Pindo cadauer obruit toto meum: [1170] sine hoste uincor, quodque me torquet magis, o misera uirtus! summus Alcidae dies nullum malum prosternit; inpendo, hei mihi, in nulla uitam facta: proh mundi arbiter superique, quondam dexterae testes meae! 1175 Proh! cuncta Tellus, Herculis uestri placet mortem perire? dirus o nobis pudor, o turpe fatum! femina Herculeae necis auctor feretur; auctor Alcides quibus? Inuicta si me cadere feminea manu [1180] uoluere fata perque tam turpes colos mea mors cucurrit, cadere potuissem, hei mihi, Iunonis odio: feminae caderem minis, sed caelum habentis. si nimis, superi, fuit, Scythico sub axe genita domuisset meas 1185 uires Amazon : feminae cuius manu Iunonis hostis uincor? hinc grauior tui, nouerca, pudor est. quid diem hunc laetum uocas? quid tale tellus genuit iratae tibi? Mortalis odia femina excessit tua. [1190] Adhuc ferebas esse te Alcidae imparem: uicta es duobus : pudeat irarum deos. Vtinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis! aut centum anguibus uallatus hydram tabe pauissem mea! 1195 Utinam fuissem praeda Centauris datus! aut inter umbras uictus aeterno miser saxo sederem! spolia cum traxi ultima Fato stupente! nunc ab inferna Styge lucem recepi, Ditis euici moras. [1200] Vbique mors me fugit, ut leto inclyto fortis carerem: o ferae uictae, o ferae! Non me triformis sole conspecto canis ad Styga reduxit, non sub Hesperio polo Ibera uicit turba pastoris feri, 1205 non gemina serpens : perdidi mortem, hei mihi, toties honestam: titulus extremus quis est! (Chorus) Viden', ut laudis conscia uirtus non Lethaeos horreat amnes? Pudet auctoris, non morte dolet: [1210] cupit extremum finire diem uasta pressus mole gigantum, et montiferum Titana pati rabidaeque necem debere ferae. Si tua causa est miseranda necis, 1215 quod nulla fera est nullusque gigas: iam quis dignus necis Herculeae superest auctor nisi dextra tui? (Hercvles) Heu qualis intus scorpios, quis feruida plaga reuulsus cancer infixus meas [1220] urit medullas? sanguinis quondam capax tumidi uigor pulmonis arentes fibras distendit: ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem auexit uapor. Primam cutem consumsit, hinc aditus nefas 1225 in membra fecit, abstulit costis latus, exedit artus penitus et totas malum hausit medullas: ossibus uacuis sedet. Nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt. [1230] Defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra: proh! quantum est malum quod esse uastum fateor, o dirum nefas! En cernite, urbes, cernite ex illo Hercule quid iam supersit. Herculem agnoscis, pater? 1235 Hisne ego lacertis spolia Nemeaei mali elisa pressi? tensus hac arcus manu astris ab ipsis detulit Stymphalidas? His ego citatam gressibus uici feram radiante clarum fronte gestantem caput? [1240] His fracta Calpe manibus elisit fretum? His tot ferae, tot scelera, tot reges iacent? his mundus umeris sedit? haec moles mei est, haecne illa ceruix? has ego opposui manus caelo ruenti? cuius, o, custos manu 1245 trahetur ultra Stygius? o uires prius in me sepultae! quid patrem appello Iouem? quid per Tonantem uindico caelum mihi? Iamiam meus credetur Amphitryon pater. Quaecumque pestis uiscere in nostro lates, [1250] procede : quid me uulnere occulto petis? quis te sub axe frigido pontus Scythes, quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens Ibera Calpe litus? o dirum malum! utrumne serpens squalidum crista caput 1255 uibrans an aliquod et mihi ignotum malum? numquid cruore es genita Lernaeae ferae? an te reliquit Stygius in terris canis? omne es malum nullumque : quis uultus tibi est? concede saltem scire quo peream malo; [1260] quaecumque pestis siue quaecumque es fera, palam timeres: quis tibi in medias locum fecit medullas? ecce direpta cute uiscera manus detexit; ulterior tamen inuenta latebra est : o malum simile Herculi! 1265 Vnde iste fletus? unde in has lacrimae genas? inuictus olim uultus et numquam malis lacrimas suis praebere consuetus (pudet) iam flere didicit: quis dies fletum Herculis, quae terra uidit? siccus aerumnas tuli. [1270] Tibi illa uirtus, quae tot elisit mala, tibi cessit uni; prima et ante omnes mihi fletum abstulisti: durior saxo horrido et chalybe uultus et uaga Symplegade ritus meos infregit et lacrimam expulit. 1275 Flentem, gementem, summe proh rector poli, me terra uidit, quodque me torquet magis, nouerca uidit : urit ecce iterum fibras, incaluit ardor: unde nunc fulmen mihi? (Chorus) Quid non possit superare dolor? [1280] Quondam Getico durior Aemo nec Parrhasio lentior axe saeuo cessit membra dolori fessumque mouens per colla caput latus alterno pondere flectit. 1285 Fletum uirtus saepe resorbet: sic Arctoas laxare niues quamuis tepido sidere, Titan non tamen audet uincitque faces solis adulti glaciale iubar. HERCULES, ALCMENA. [1290] (Hercvles) Conuerte uultus ad meas clades, pater: Numquam ad tuas confugit Alcides manus, non cum per artus hydra fecundum meos caput explicaret; inter infernos lacus possessus atra nocte cum Fato steti 1295 nec inuocaui. Tot feras uici horridas, reges, tyrannos, non tamen uultus meos in astra torsi: semper haec nobis manus uotum spopondit; nulla propter me sacro micuere caelo fulmina. Hic aliquid dies [1300] optare iussit: primus audierit preces idemque summus: unicum fulmen peto; giganta crede : non minus caelum mihi asserere potui : dum patrem uerum puto, caelo peperci: siue crudelis, pater, 1305 siue es misericors, commoda nato manum properante morte et occupa hanc laudem tibi. Vel si piget manusque detrectat nefas, emitte Siculo uertice ardentes, pater, Titanas, in me qui manu Pindum ferant [1310] Aut te, Ossa, qui me monte proiecto opprimant. abrumpat Erebi claustra, me stricto petat Bellona ferro; mitte Gradiuum trucem, armetur in me dirus: est frater quidem, sed ex nouerca. Tu quoque, Alcidae soror 1315 tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum iaculare, Pallas. Supplices tendo manus ad te, nouerca: sparge tu saltem, precor, telum: perire feminae possum manu. Iam fracta, iam satiata quid pascis minas? [1320] Quid quaeris ultra? supplicem Alciden uides, et nulla tellus, nulla me uidit fera te deprecantem: nunc mihi irata quidem opus est nouerca : nunc tuus cessat dolor? Nunc odia ponis? parcis ubi uotum est mori. 1325 O terra et urbes, non facem quisquam Herculi, non arma tradet? tela subtrahitis mihi? ita nulla saeuas terra concipiat feras post me sepultum, nec meas umquam manus imploret orbis, si qua nascentur mala, [1330] nascantur ocius: undique infelix caput mactate saxis, uincite aerumnas meas. Ingrate cessas orbis? excidimus tibi? adhuc malis ferisque suppositus fores, ni me tulisses: uindicem uestrum malis 1335 eripite, populi: tempus hoc uobis datur pensate merita : mors erit pretium omnium. (Alcmena) Quas misera terras mater Alcidae petam? ubi natus, ubinam est? certa si uisus notat, reclinis ecce corde anhelante aestuat: [1340] gemit: peractum est. Membra complecti ultima, o nate, liceat; spiritus fugiens meo legatur ore: bracchia in amplexus cape. ubi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit stelligera ceruix? quis tibi exiguam tui 1345 partem reliquit? (Hercvles) Herculem spectas quidem, mater, sed umbram et uile nescio quid mei. Agnosce, mater. Ora quid flectis retro uultumque mergis? Herculem dici tuum partum erubescis? (Alcmena) Quis feram mundus nouam, [1350] quae terra genuit? quodue tam dirum nefas de te triumphat? uictor Herculeus quis est? (Hercvles) Nuptae iacentem cernis Alciden dolis. (Alcmena) Quis tantus est, qui uincat Alciden, dolus? (Hercvles) Quicumque, mater, feminae iratae sat est. 1355 (Alcmena) Et unde in artus pestis aut ossa incidit? (Hercvles) Aditum uenenis palla femineis dedit. (Alcmena) Vbinam ista palla est? membra nudata intuor. (Hercvles) Consumta mecum est. (Alcmena) Tantane inuenta est lues? (Hercvles) Errare mediis crede uisceribus meis, [1360] o mater, hydram et mille cum Lerna feras. Quae tanta nubes flamma Sicanias bibit? quae Lemnos ardens? quae plaga igniferi poli uetans flagranti currere in zona diem? In ipsa me iactate, proh comites, freta 1365 mediosque in amnes : quis sat est Ister mihi? Non ipse terris maior Oceanus meos frangit uapores, omnis in nostris malis deficiet umor, omnis arescet latex. Quid, rector Erebi, me remittebas Ioui? [1370] Decuit tenere: redde me tenebris tuis, talem subactis Herculem ostende inferis. Nil inde ducam, quid times iterum Herculem? Inuade, mors, non trepida: iam possum mori. (Alcmena) Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma 1375 malisque tantis Herculem indomitum refer mortemque uince: quos soles, uince inferos. (Hercvles) Si me catenis horridus uinctum suis praeberet auidae Caucasus uolucri dapem, Scythia gemente flebilis gemitus mihi [1380] non exstitisset; si uagae Symplegades utraque premerent rupe, redeuntis minas ferrem ruinae. Pindus incumbat mihi atque Aemus et qui Thracios fluctus Athos frangit Iouisque fulmen excipiens Mimas. 1385 Non ipse si in me, mater, hic mundus ruat superque nostros flagret incensus toros Phoebeus axis, degener mentem Herculis clamor domaret; mille decurrant ferae pariterque lacerent, hinc feris clangoribus [1390] aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax ceruice tota pulset et quidquid fuit solum quoque ingens; surgat hinc illinc frequens, artusque nostros dirus immittat Sinis; sparsus silebo : non ferae excutient mihi, 1395 non arma gemitus, nil quod impelli potest. (Alcmena) Non uirus artus, nate, femineum coquit, sed dura series operis et longus tibi pauit cruentos forsitan morbos labor. (Hercvles) Vbi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid mali [1400] in orbe? me eccum! ueniat huc : aliquis mihi intendat arcus: nuda sufficiet manus. Procedat agedum huc. (Alcmena) Hei mihi, sensum quoque excussit illi nimius impulsum dolor. Remouete quaeso tela et infestas, precor, 1405 rapite hinc sagittas: igne suffusae genae scelus minantur: quas petam latebras anus? Dolor iste furor est: Herculem solus domat. Cur deinde latebras aut fugam uecors petam? obire forti meruit Alcmene manu: [1410] uel scelere pereat, antequam letum mihi ignauus aliquis mandet ac turpis manus de me triumphet : ecce lassatus malis sopore fessas alligat uenas dolor grauique anhelum pectus impulsu quatit. 1415 Fauete, superi. si mihi natum inclytum miserae negastis, uindicem saltem, precor, seruate terris: abeat excussus dolor corpusque uires reparet Herculeum suas. HYLLUS, ALCMENA, HERCULES, PHILOCTETES, MUTA PERSONA. (Hyllvs) Proh lux acerba, proh capax scelerum dies! [1420] Nurus Tonantis occidit, natus iacet, nepos supersum; scelere materno hic periit, fraude illa capta est : quis per annorum uices totoque in aeuo poterit aerumnas senex referre tantas? unus eripuit dies 1425 parentem utrumque; caetera ut sileam mala parcamque fatis, Herculem amitto patrem. (Alcmena) Compesce uoces, inclutum Alcidae genus miseraeque fato similis Alcmenae nepos: longus dolorem forsitan uincet sopor. [1430] Sed ecce, lassam deserit mentem quies redditque morbo corpus et luctus mihi. (Hercvles) Quid hoc? rigenti cernitur Trachin iugo et inter astra positus euasi genus mortale tandem? quis mihi caelum parat? 1435 Te, te, pater, iam uideo, placatam quoque specto nouercam: quis sonus nostras ferit caelestis aures? Iuno me generum uocat. Video nitentem regiam clari aetheris Phoebique tritam flammea zonam rota. [1440] Cubile uideo Noctis; hinc tenebras uocat. Quid hoc? quis axem cludit et ab ipsis, pater, deducit astris? ora Phoebeus modo afflabat axis, tam prope a caelo fui. Trachina uideo: quis mihi terras dedit? 1445 Oete modo infra steterat ac totus fuit suppositus orbis; tam bene excideras, dolor! Cogis fateri : parce et hanc uocem occupa. Haec, Hylle, dona matris: hoc munus parat. Vtinam liceret stipite ingesto impiam [1450] effringere animam quale Amazonium malum circa niualis Caucasi domui latus. O clara Megara, tune, cum furerem, mihi coniux fuisti? stipitem atque arcus date, dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam. 1455 Summus legatur femina Herculeus labor. (Hyllvs) Compesce diras, genitor, irarum minas. Habet, peractum est: quas petis poenas dedit. Sua peremta dextera mater iacet. (Hercvles) Caeci dolores: manibus irati Herculis [1460] occidere meruit; perdidit comitem Lichas. saeuire in ipsum corpus exanime impetus atque ira cogit: cur minis nostris caret ? Ipsum cadauer pabulum accipiant ferae. (Hyllvs) Plus misera laeso doluit, huic aliquid quoque 1465 detrahere uelles: occidit dextra sua, tuo dolore plura, quam poscis, tulit. Sed non cruentae sceleribus nuptae iaces nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos ictus sagittis qui tuis uitam exspuit. [1470] Cruore tincta est palla semiferi, pater, Nessusque nunc has exigit poenas sibi. (Hercvles) Habet: peractum est, fata se nostra explicant. Lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi fatidica quondam dederat et Parnassio 1475 Cirrhaea quatiens templa mugitu nemus: "Dextra peremti, uictor Alcide, uiri olim iacebis; hic tibi emenso freta terrasque et umbras finis extremus datur." Nil querimur ultra: decuit hunc finem dari, [1480] ne quis superstes Herculis uictor foret. Nunc mors legatur clara memoranda inclyta, me digna prorsus: nobilem hunc faciam diem. Caedatur omnis silua et Oetaeum nemus concipiat ignes. Herculem accipiat rogus, 1485 sed ante mortem. Tu, genus Poeantium, hoc triste nobis, iuuenis, officium appara: Herculea totum flamma succendat diem. Ad te preces nunc, Hylle, supremas fero: est clara captas inter, in uultu genus [1490] regnumque referens, Euryto uirgo edita Iole: tuis hanc facibus et thalamis para. Victor cruentus abstuli patriam, lares, nihilque miserae praeter Alciden dedi; et ipse rapitur: penset aerumnas suas, 1495 Iouis nepotem foueat et natum Herculis. Tibi illa pariat quidquid ex nobis habet. Tuque ipsa planctus pone funereos, precor, o clara genetrix: uiuit Alcides tuus. Virtute nostra pellicem feci tuam [1500] credi nouercam, siue nascente Hercule nox illa certa est siue mortalis meus pater est; licet sit falsa progenies mihi, materna culpa cesset et crimen Iouis, merui parentem: contuli caelo decus. 1505 Natura me concepit in laudes Iouis. quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens: superba matres inter Argolicas eris. Quid tale Iuno genuit aethereum gerens [1510] sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen caelum tenens inuidit, Alciden suum dici esse uoluit. Perage nunc, Titan, uices solus relictus: ille qui uester comes ubique fueram, Tartara et manes peto. 1515 Hanc tamen ad imos perferam laudem inclytam, quod nulla pestis uicit Alciden palam omnemque pestem uicit Alcides palam. CHORUS. (Chorvs) O decus mundi, radiate Titan, cuius ad primos Hecate uapores [1520] lassa nocturnae leuat ora bigae: dic sub Aurora positis Sabaeis, dic sub occasu positis Iberis, quique feruenti quatiuntur axe, quique sub plaustro patiuntur ursae, 1525 dic ad aeternos properare manes Herculem et regnum canis inquieti, unde non umquam remeauit ullus. Sume quos nubes radios sequantur, pallidus moestas speculare terras [1530] et caput turpes nebulae pererrent. Quando, proh Titan, ubi, quo sub axe Herculem in terris alium sequeris? quas manus orbis miser inuocabis, si qua sub Lerna numerosa pestis 1535 sparget in centum rabiem dracones? Arcadum si quis, populi uetusti, fecerit siluas aper inquietas? Thraciae si quis Rhodopes alumnus durior terris Helices niuosae [1540] sparget humano stabulum cruore? Quis dabit pacem populo timenti, si quid irati superi per urbes iusserint nasci? iacet omnibus par, quem parem tellus genuit Tonanti. 1545 Planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo femina exsertos feriat lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant nouercae. [1550] Vadis ad Lethen Stygiumque litus, unde te nullae referent carinae; uadis ad manes miserandus, unde Morte deuicta tuleras triumphum. Vmbra nudatis uenies lacertis 1555 languido uultu tenuique collo: teque non solum feret illa puppis, non tamen uiles eris inter umbras: Aeaconque inter, geminosque Cretas facta discernes: feries tyrannos. [1560] Parcite, o dites, inhibete dextras: laudis est purum tenuisse ferrum, dumque regnabas, minimum procellis in tuas urbes licuisse Fati. Sed locum uirtus habet inter astra. 1565 sedis arctoae spatium tenebis an grauis Titan ubi promit aestus? an sub occasu tepido nitebis, unde commisso resonare ponto audies Calpen? loca quae sereni [1570] deprimes caeli? quis erit recepto tutus Alcida locus inter astra? Horrido tantum procul a leone det pater sedes calidoque cancro, ne tuo uultu tremefacta leges 1575 astra conturbent trepidetque Titan. Vere dum flores uenient tepenti et comam siluis hiemes recident, uel comam siluis reuocabit aestas, pomaque autumno fugiente cedent [1580] nulla te terris rapiet uetustas. Tu comes Phoebo, comes ibis astris. Ante nascetur seges in profundo uel fretum dulci resonabit unda, ante descendet glacialis ursae 1585 sidus et ponto uetito fruetur, quam tuas laudes populi quiescant. Te, pater rerum, miseri precamur: nulla nascatur fera, nulla pestis, non duces saeuos miseranda tellus [1590] horreat, nulla dominetur aula qui putet solum decus esse regni semper impensum tenuisse ferrum; si quid in terris iterum timetur, uindicem terrae petimus relictae. 1595 Heu quid hoc? mundus tonat: ecce maeret, maeret Alcidae pater? an deorum clamor, an uox est timidae nouercae ? Hercule an uiso fugit astra Iuno? Lassus an pondus titubauit Atlas? [1600] An magis diri tremuere manes Herculem? et uisum canis inferorum fugit abruptis trepidus catenis? Fallimur: laeto uenit ecce uultu quem tulit Poean, umerisque tela 1605 gestat et notas populis pharetras, Herculis heres. ACTUS QUINTUS. NUTRIX, PHILOCTETES. (Nvtrix) Effare casus, iuuenis, Herculeos precor uultuque quonam tulerit Alcides necem. (Philoctetes) Quo nemo uitam. (Nvtrix) Laetus adeone ultimos [1610] inuasit ignes? (Philoctetes) Esse iam flammas nihil ostendit ille, quid sub hoc mundo Hercules immune nil reliquit? en domita omnia. (Nvtrix) Inter uapores quis fuit forti locus? (Philoctetes) Quod unum in orbe uicerat nondum malum, 1615 et flamma uicta est; haec quoque accessit feris: inter labores ignis Herculeos abiit. (Nvtrix) Edissere agedum, flamma quo uicta est modo? (Philoctetes) Vt omnis Oeten maesta corripuit manus, huic fagus umbras perdit et toto iacet [1620] succisa trunco, flectit hic pinum ferox astris minantem et nube de media uocat; ruitura cautes mouit et siluam trahit secum minorem. Chaonis quondam loquax stat uasta late quercus et Phoebum uetat 1625 ultraque totos porrigit ramos nemus; gemit illa multo uulnere impresso minax frangitque cuneos, resilit incussus chalybs uulnusque ferrum patitur et truncum fugit. Commota tandem est: tunc cadens latam sui [1630] duxit ruinam, protinus radios locus admisit omnes: sedibus pulsae suis uolucres pererrant nemore succiso diem quaeruntque lassis garrulae pinnis domos. Iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque 1635 sensere quercus horridam ferro manum nullique priscum profuit ligno nemus. Aggeritur omnis silua et alternae trabes in astra tollunt Herculi angustum rogum: raptura flammas pinus et robur tenax [1640] et breuior ilex: silva contexit pyram populea, silua, frontis Herculeae decus. At ille, ut ingens nemore sub Nasamonio aeger reclini pectore immugit leo, fertur : quis illum credat ad flammas rapi? 1645 Vultus petentis astra, non ignes erant. Vt pressit Oeten ac suis oculis rogum lustrauit omnem, fregit impositus trabes. arcumque poscit. "accipe haec" inquit, "sate Poeante, dona, et munus Alcidae cape. [1650] Has hydra sensit, his iacent Stymphalides et quidquid aliud eminus uici malum. Virtute felix iuuenis has numquam irritas mittes in hostem, siue de media uoles auferre uolucres nube, descendent aues 1655 et certa praedae tela de caelo fluent, nec fallet umquam dexteram hic arcus tuam: librare telum didicit et certam dare fugam sagittis, ipsa non fallunt iter emissa neruo tela; tu tantum, precor, [1660] accommoda ignes et facem extremam mihi. Hic nodus" inquit, "nulla quem capiet manus, mecum per ignem flagret; hoc telum Herculem tantum sequetur: hoc quoque acciperes" ait "si ferre posses. adiuuet domini rogum." 1665 Tum rigida secum spolia Nemeaei mali arsura poscit; latuit in spolio rogus. Ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor cuiquam remisit: mater in luctum furens deduxit auidum pectus atque utero tenus [1670] exserta uastos ubera in planctus ferit, superosque et ipsum uocibus pulsans Iouem impleuit omnem uoce feminea locum. "Deforme letum, mater, Herculeum facis, compesce lacrimas" inquit, "introrsus dolor 1675 femineus abeat; Iuno cur laetum diem te flente ducat? pellicis gaudet suae spectare lacrimas: comprime infirmum iecur, mater: nefas est ubera atque uterum tibi laniare, qui me genuit." Et dirum fremens, [1680] qualis per urbes duxit Argolicas canem, cum uictor Erebi Dite contemto rediit tremente fato, talis incubuit rogo. Quis sic triumphans laetus in curru stetit uictor? quis illo gentibus uultu dedit 1685 leges tyrannus? quanta pax obitus tulit! Haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor nobis quoque ipsis, nemo morituro ingemit: iam flere pudor est; ipsa quam sexus iubet moerere, siccis haesit Alcmene genis [1690] stetitque nato paene iam similis parens. (Nvtrix) Nullasne in astra misit ad superos preces arsurus aut in uota respexit Iouem? (Philoctetes) Iacuit sui securus et caelum intuens quaesiuit oculis, arce an ex aliqua pater 1695 despiceret illum: tum manus tendens ait: "Quacumque parte prospicis natum, pater, te, te, pater, quem nocte commissa dies quaesiuit unus, si meas laudes canit utrumque Phoebi litus et Scythiae genus [1700] et omnis ardens ora quam torret dies, si pace tellus plena, si nullae gemunt urbes nec aras impias quisquam inquinat, si scelera desunt, spiritum admitte hunc, precor, in astra. Nec me mortis infernae locus 1705 nec moesta nigri regna conterrent Iouis, sed ire ad illos umbra, quos uici, deos, pater, erubesco: nube discussa diem pande, ut deorum coetus ardentem Herculem spectet; licet tu sidera et mundum neges [1710] ultro, pater, cogere: si uoces dolor abstulerit ullas, pande tunc Stygios lacus et redde fatis; approba natum prius: ut dignus astris uidear, hic faciet dies. Leue est quod actum est: Herculem hic, genitor, dies 1715 inueniet aut damnabit." Hoc postque addidit: "Nouerca cernat quo feram flammas modo." Flammas poposcit. "hoc age, Alcidae comes, non segnis" inquit "corripe Oetaeam facem. quid dextra tremuit? num manus pauida impium [1720] scelus refugit? redde iam pharetras mihi, ignaue, iners, inermis : en nostros manus quae tendat arcus! quid sedet pallor genis? Animo faces inuade quo Alciden uides uultu iacere: respice arsurum, miser. 1725 Vocat ecce iam me genitor et pandit polos; uenio, pater". Vultusque non idem fuit. Tremente pinum dextera ardentem impuli. Refugit ignis et reluctantur faces et membra uitant, sed recedentem Hercules [1730] insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon ardere credas: nullus erumpit sonus, tantum ingemiscit ignis: o durum iecur! Typhon in illo positus immanis rogo gemuisset ipse quique conuulsam solo 1735 imposuit umeris Ossan Enceladus ferox. At ille medias inter exurgens faces, semiustus ac laniatus, intrepidum tuens: "Nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum te, mater" inquit, "sic decet fleri Herculem." [1740] Inter uapores positus et flammae minas immotus, inconcussus, in neutrum latus correpta torquens membra adhortatur, monet, gerit aliquid ardens: omnibus fortem addidit animum ministris; urere ardentem putes. 1745 Stupet omne uulgus, uix habent flammae fidem: tam placida frons est, tanta maiestas uiro. Nec properat uri; cumque iam forti datum leto satis pensauit, igniferas trabes hinc inde traxit, minima quas flamma occupat [1750] totas in ignem uertit et qua plurimus exundat ignis recipit intrepidus ferox. Nunc ora flammis implet: ast illi graues luxere barbae; cumque iam uultum minax appeteret ignis, lamberent flammae caput, 1755 non pressit oculos. Sed quid hoc? moestam intuor sinu gerentem reliquias magni Herculis, crinemque iactans squalidum Alcmene gemit. ALCMENA, PHILOCTETES. (Alcmena) Timete, superi, fata: tam paruus cinis Herculeus est: huc ille decreuit gigas! [1760] O quanta, Titan, in nihil moles abit; anilis, heu me, cepit Alciden sinus, hic tumulus ille est: ecce uix totam Hercules compleuit urnam; quam leue est pondus mihi, cui totus aether pondus incubuit leue! 1765 Ad Tartara olim regnaque, o nate, ultima rediturus ibas : quando ab inferna Styge remeabis iterum? non ut et spolium trahas rursumque Theseus debeat lucem tibi : sed quando solus? mundus impositus tuas [1770] compescet umbras teque Tartareus canis inhibere poterit? quando Taenareas fores pulsabis? aut quas mater ad fauces agar qua mors aditur? uadis ad manes iter habiturus unum: quid diem questu tero? 1775 Quid misera duras uita? quid lucem hanc tenes? quem parere rursus Herculem possum Ioui? quis me parentem natus Alcmenen suam tantus uocabit? o nimis felix, nimis, Thebane coniux, Tartari intrasti loca [1780] florente nato teque uenientem inferi timuere forsan, quod pater tantum Herculis, uel falsus, aderas. Quas petam terras anus, inuisa saeuis regibus si quis tamen rex est relictus saeuus? Hei miserae mihi! 1785 quicumque caesos ingemunt nati patres, a me petent supplicia, me cuncti obruent. Si quis minor Busiris aut si quis minor Antaeus urbes feruidae terret plagae, ego praeda ducar; si quis Ismarios greges [1790] Thracis cruenti uindicat, carpent greges mea membra diri; forsitan poenas petet irata Iuno: totus uretur dolor; secura uicto tandem ab Alcide uacat, pellex supersum, supplicia de qua exigat. 1795 Ne parere possim! fecit hic natus mihi utero timendo. Quae petam Alcmene loca? quis me locus, quae regio, quae mundi plaga defendet aut quas mater in latebras agar ? Vbique per te nota? si patriam petam [1800] laresque miseros, Argos Eurystheus tenet; marita Thebas regna et Ismenon petam thalamosque nostros, in quibus quondam Iouem dilecta uidi? pro nimis felix, nimis, si fulminantem et ipsa sensissem Iouem! 1805 Vtinam meis uisceribus Alcides foret exsectus infans! nunc datum est miserae, datum, uidere natum laude certantem Ioui, ut hoc daretur scire, quid fatum mihi eripere posset! quis memor uiuet tui, [1810] o nate, populus? omne iam ingratum est genus. Petam Cleonas? Arcadum an populos petam meritisque terram nobilem quaeram tuis? Hic dira serpens cecidit, hic ales fera, hic rex cruentus, hic tua fractus manu 1815 qui te sepulto possidet caelum leo: si grata terra est, populus Alcmenam tuam defendat omnis. Thracias gentes petam Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis defensa tellus: stabula cum regno iacent. [1820] Hic pax cruento rege prostrato data est: ubi enim negata est? Quod tibi infelix anus quaeram sepulcrum? de tuis totus rogis contendat orbis. reliquias magni Herculis quis populus aut quae templa, quae gentes colent? 1825 quis iam petet, quis poscet Alcmenes onus? quae tibi sepulcra, nate, quis tumulus sat est? hic totus orbis: fama erit titulus tibi. Quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes; complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt, [1830] erunt satis praesidia, terrebunt tuae reges uel umbrae. (Chorus) Debitos nato quidem compesce fletus, mater Alcidae inclyti. Non est gemendus nec graui urgendus prece, uirtute quisquis abstulit fatis iter: 1835 aeterna uirtus Herculem fleri uetat. Fortes uetant moerere, degeneres iubent. (Alcmena) Sedabo questus ? uindicem amisi parens terrae atque pelagi, quaque purpureus dies utrumque clara spectat Oceanum rota. [1840] Quot misera in uno condidi natos parens! regno carebam, regna sed poteram dare. Vna inter omnes terra quas matres gerit uotis peperci, nil ego a superis peti, incolume nato: quid dare Herculeus mihi 1845 non poterat ardor, quis deus quidquam mihi negare poterat? uota in hac fuerant manu: quidquid negaret Iuppiter, daret Hercules. Quid tale genetrix ulla mortalis tulit? defleuit aliqua mater, ut toto stetit [1850] succisa fetu, bisque septenos gregem deplanxit una: gregibus aequari meus quot ille poterat! matribus miseris adhuc exemplar ingens derat: Alcmene dabo. Cessate, matres, pertinax si quas dolor 1855 adhuc iubet lugere, quas luctus grauis in saxa uertit; cedite his cunctae malis. Agedum senile pectus, o miserae manus, pulsate : et una funeri tanto sat est grandaeua anus defecta, quod totus breui [1860] iam quaeret orbis? expedi in planctus tamen defessa quamquam bracchia: inuidiam ut deis lugendo facias, aduoca in planctum genus. ALCMENA. Flete Alcmenen, magnique Iouis plangite natum, 1865 cui concepto lux una periit noctesque duas contulit Eos: ipsa quiddam plus luce perit. Totae pariter plangite gentes, quarum saeuos ille tyrannos [1870] iussit Stygias penetrare domos populisque madens ponere ferrum. Fletum meritis reddite tantis, totus, totus personet orbis. Fleat Alciden caerula Crete, 1875 magno tellus cara Tonanti: centum populi bracchia pulsent. Nunc Curetes, nunc Corybantes arma Idaea quassate manu: armis illum lugere decet. [1880] Nunc, nunc funus plangite uerum: iacet Alcides non minor ipso, Creta, Tonante. Flete Herculeos, Arcades, obitus, nondum Phoebo nascente genus: 1885 iuga Parthenii Nemeaeque sonent feriantque graues Maenala planctus. Magno Alciden poscite gemitu: stratus uestris setiger agris alesque sequi iussa sagittas [1890] totum pinnis uelata diem. Flete, Argolicae, flete, Cleonae: hic terrentem moenia quondam uestra leonem fregit nostri dextera nati. Date, Sithoniae, uerbera, matres 1895 gelidusque sonet planctibus Hebrus: flete Alciden, quod non stabulis nascitur infans nec uestra greges uiscera carpunt. Fleat Antaeo libera tellus [1900] et rapta fero plaga Geryonae: mecum, miserae, plangite, gentes, audiat ictus utraque Tethys. Vos quoque, mundi turba citati, flete Herculeos, numina, casus. 1905 Vestrum Alcides ceruice meus mundum, superi, caelumque tulit, cum stelligeri uector Olympi pondere liber spirauit Atlans. Vbi nunc uestrae, Iuppiter, arces? [1910] ubi promissi regia mundi? nempe Alcides mortalis obit, nempe sepultus: quoties telis facibusque tuis ille pepercit, quoties ignis spargendus erat! 1915 In me saltem iaculare facem Semelemque puta. Iamne Elysias, o nate, domus, iam litus habes, ad quod populos natura uocat? [1920] An post raptum Styx atra canem praeclusit iter teque in primo limine Ditis fata morantur? quis nunc umbras, nate, tumultus manesque tenet? fugit abducta nauita cymba 1925 et Centauris Thessala motis ferit attonitos ungula manes ? Anguesque suos hydra sub undis territa mergit teque labores, o nate, timent? [1930] Fallor, fallor uesana parens, nec te manes umbraeque timent, non Argolico rapta leoni fulua pellis contecta iuba laeuos operit dura lacertos 1935 uallantque feri tempora dentes: donum pharetrae cessere tuae telaque mittet iam dextra minor. Vadis inermis, nate, per umbras, ad quas semper mansurus eris. ALCMENA, HERCULES. [1940] (Hercvles) Quid me tenentem regna siderei poli caeloque tandem redditum planctu iubes sentire fatum? parce: nam uirtus mihi in astra et ipsos fecit ad superos iter. (Alcmena) Vnde sonus trepidas aures ferit? 1945 unde meas inhibet lacrimas fragor? agnosco agnosco uictum est chaos. A Styge, nate, redis iterum mihi fractaque non semel est mors horrida? uicisti rursus noctis loca [1950] puppis et infernae uada tristia? peruius est Acheron iam languidus et remeare licet soli tibi, nec te fata tenent post funera? an tibi praeclusit Pluton iter 1955 et pauidus regni metuit sibi? certe ego te uidi flagrantibus impositum siluis, cum plurimus in caelum fureret flammae metus: arsisti certe, uerum ultima [1960] non tenuere tuas umbras loca? quid timuere tui manes, precor? umbra quoque es Diti nimis horrida? (Hercvles) Non me gementis stagna Cocyti tenent nec puppis umbras furua transuexit meas; 1965 iam parce, mater, questibus: manes semel umbrasque uidi; quidquid in nobis tui mortale fuerat, ignis euictus tulit: paterna caelo, pars data est flammis tua. Proinde planctus pone, quos nato paret [1970] genitrix inerti; luctus in turpes eat: uirtus in astra tendit, in mortem timor. praesens ab astris, mater, Alcides cano: poenas cruentus iam tibi Eurystheus dabit; curru superbum uecta transcendes caput. 1975 Me iam decet subire caelestem plagam: inferna uici rursus Alcides loca. (Alcmena) Mane parumper --- cessit ex oculis, abit, in astra fertur: fallor an uultus putat uidisse natum? misera mens incredula est. [1980] Es numen et te mundus aeternus tenet: credo triumphis : regna Thebarum petam nouumque templis additum numen canam. CHORUS. (Chorvs) Numquam Stygias fertur ad umbras inclyta uirtus: uiuite fortes 1985 nec Lethaeos saeua per amnes uos fata trahent, sed cum summas exiget horas consumta dies, iter ad superos gloria pandet. Sed tu, domitor magne ferarum [1990] orbisque simul pacator, ades: nunc quoque nostras respice terras, et si qua nouo bellua uultu quatiet populos terrore graui, tu fulminibus frange trisulcis: 1995 fortius ipso genitore tuo fulmina mitte.