[7,0] Liber septimus. [7,0] I. Bonum, mi Liberalis, habeas animum uolo : In manibus terrae. Non hic te carmine longo, Atque per ambages et longa exorsa tenebo. Reliqua hic liber cogit, et, exhausta materia, circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim. Boni tamen consules quidquid superest, quum tibi superfuerit. Si uoluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere, et ea pars in finem reseruari, quam quilibet etiam satiatus appeteret. Sed quidquid maxime necessarium erat, in primum congessi : nunc si quid effugit, recolligo. Nec mehercule, si me interrogas, nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sint quae regunt mores, persequi cetera, non in remedium animi, sed in exercitationem ingenii inuenta. Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, uir meo iudicio magnus, etiamsi maximis comparetur, solet : "Plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum. Quemadmodum, inquit, magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub aduersario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene et diligenter exercuit, et eorum occasiones intentus exspectat : nec enim refert, quam multa sciat, si scit quantum uictorias satis est : sic in hoc studio multa delectant, pauca uincunt. Licet nescias, quae, ratio Oceanum effundat ac reuocet : quare septimus quisque annus aetati signum imprimat : quare latitudo porticus ex remoto spectantibus, non seruet proportionem suam, sed ultima in angustias coeant, et columnarum nouissime interualla iungantur : quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat; utrum unus concubitus spargatur in duos, an toties concepti sint : cur pariter natis fata diuersa sint, maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest. Non multum tibi nocebit transisse, quae nec licet scire, nec prodest. Inuoluta ueritas in alto latet. Nec de malignitate naturae queri possumus : quia nullius rei difficilis inuentio est, nisi cuius hic unus inuentae fructus est, inuenisse. Quidquid nos meliores beatosque facturum est, aut in aperto, aut in proximo posuit. Si animus fortuita contempsit, si se supra metum sustulit, nec auida spe infinita complectitur, sed didicit a se petere diuitias : si deorum hominumque formidinem eiecit, et scit non multum esse ab homine timendum, a Deo nihil : si contemptor omnium, quibus torquetur uita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat, mortem nullius mali esse materiam, multorum finem : si animum uirtuti consecrauit, et, quacumque uocat illa, planum putat : si, sociale animal et in commune genitus, mundum ut unam omnium domum spectat, et conscientiam suam diis aperit, semperque tanquam in publico uiuit, se magis ueritus quam alios : subductus ille tempestatibus, in solido ac sereno stetit, consummauitque scientiam utilem, atque necessariam; reliqua oblectamenta otii sunt. Licet enim iam in tutum retracto animo, ad haec quoque excurrere, cultum, non robur, ingeniis afferentia". [7,2] II. Haec Demetrius noster utraque manu tenere proficientem iubet; haec nusquam dimittere, immo affigere et partum sui facere, eoque quotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria, et ubique ac statim desiderata praesto sint, et sine mora ulla ueniat illa turpis honestique distinctio, sciatque nec malum esse ullum nisi turpe, nec bonum nisi honestum. Hac regula uitae opera distribuat : ad hanc legem et agat cuncta, et exigat : miserrimosque mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, uentri ac libidini deditos, quorum animus inerti otio torpet. Dicat ipse sibi : Voluptas fragilis est, breuis, fastidio obiecta : quo auidius hausta est, citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut poeniteat, aut pudeat. In qua nihil est magnificum, aut quod naturam hominis, diis proximi, deceat : res humilis, membrorum turpium ac uilium ministerio ueniens, exitu foeda. Ista est uoluptas et homine et uiro digna, non implere corpus, nec saginare, nec cupiditates irritare, quarum tutissima est quies : sed perturbatione carere, et ea quam hominum inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quae intolerabilis ex alto uenit, ubi de diis famae creditum est, uitiisque illos nostris aestimauimus. Hanc uoluptatem aequalem, intrepidam, nunquam sensuram sui taedium, percipit hic quem deformamus quummaxime : qui, ut ita dicam, diuini iuris atque humani peritus, praesentibus gaudet, ex futuro non pendet; nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est. Magnis itaque curis exemptus, et distorquentibus mentem, nihil sperat, aut cupit, nec se mittit in dubium, suo contentus. Nec illum existimes paruo esse contentum; omnia illius sunt, non sic, quemadmodum Alexandri fuerunt: cui, quamquam in littore maris Rubri steterat, plus deerat quam qua uenerat; illius ne ea, quidem erant, quae tenebat, aut uicerat, quum in Oceano Onesicritus praemissus explorator erraret, et bella in ignoto mari quaereret. Non satis apparebat inopem esse, qui extra naturae terminus arma proferret? qui se in profundum, inexploratum et immensum, auiditate caeca prorsus immitteret? Quid interest, quot eripuerit regna, quot dederit, quantum terrarum tributo premat? tantum illi deest, quantum cupit. [7,3] III. Nec hoc Alexandri tantum uitium fuit, quem per Liberi Herculisque uestigia felix temeritas egit, sed omnium quos fortuna irritauit implendo. Cyrum et Cambysen, et totum regni persici stemma percense; quem inueuies, cui modum imperii satietas fecerit ? qui non uitam in aliqua ulterius procedendi cogitatione finierit? Nec id mirum est; quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur; nec interest, quantum eo quod inexplebile est, congeras. Unus est sapiens, cuius omnia sunt, nec ex difficili tuenda. Non habet mittendos trans maria legatos, nec metanda in ripis hostilibus castra, non opportunis castellis disponenda praesidia : non opus est legione, nec equestribus turmis. Quemadmodum dii immortales regnum inermes regunt, et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est : ita hic officia sua, quamuis latissime pateant, sine tumultu obit ; et omne humanum genus, potentissimus eius optimusque, infra se uidet. Derideas licet : ingentis spiritus res est, quum Orientem Occidentemque lustraueris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, quum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, aspexeris, emittere hanc Dei uocem : "Haec omnia mea sunt". Sic fit, ut nihil cupiat : quia nihil est extra omnia. [7,4] IV. "Hoc ipsum, inquis, uolui; teneo te: uolo uidere, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris. Dic mihi, quemadmodum potest aliquis donare sapienti, si omnia sapientis sunt ? nam id quoque quod illi donat, ipsius est. Itaque non potest dari beneficium sapienti : cui quidquid datur, de suo datur; atqui dicitis, sapienti posse donari. Idem autem me scito et de amicis interrogare. Omnia dicitis illis esse communia : ergo nemo quidquam amico donare potest : donat enim illi communia". Nihil prohibet aliquid et sapientis esse, et eius qui possidet, cul datum et assignatum est. Iure ciuili omnia regis sunt : et tamen illa quorum ad regem pertinet uniuersa possessio, in singulos dominos descripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem suum. Itaque dare regi et domum, et mancipium; et pecuniam possumus : nec donare illi de suo dicimur. Ad reges enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietas. Fines Atheniensium aut Campanorum uocamus, quos deinde inter se uicini priuata terminatione distinguunt; et totus ager huius aut illius reipublicae est : pars deinde suo domino quoque censetur; ideoque donare agros nostros reipublicae possumus, quamuis illius esse dicantur : quia aliter illius sunt, aliter mei. Numquid dubium est, quin seruus cum peculio domini sit ? dat tamen domino son munus. Non enim ideo nihil habet seruus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit : nec ideo non est munus, quum uolens dedit, quia potuit eripi, etiamsi noluisset. Quemadmodum probemus omnia (nunc enim omnia sapientis esse, inter nos conuenit), illud quod quaeritur colligendum est, quomodo liberalitatis materia aduersus eum supersit, cuius uniuersa esse concessimus. Omnia patris sunt, quae in liberorum manu sunt : quis tamen nescit, donare aliquid et filium patri ? Omnia deorum sunt : tamen et diis posuimus donum, et stipem iecimus. Non ideo quod habeo, meum non est, si tuum est : potest enim idem esse meum et tuum. "Is, inquit, cuius prostitutae sunt, leno est : omnia autem sapientis sunt; inter omnia autem et prostitutae sunt; ergo et prostitutae sapientis sunt; leno autem est, cuius prostitutae sunt : erôo sapiens est leno". Sic illum uetant emere; dicunt enim : "Nemo rem suam emit : omnia autem sapientis sunt : ergo sapiens nihil emit". Sic uetant et mutuum sumere, quia nemo usuram pro pecunia sua pendat. Innumerabilia sunt, per quae cauillantur, quum pulcherrime, quid a nobis dicatur, intelligant. [7,5] V. Etenim sic omnia sapientis esse dico, ut nihilominus proprium quisque in rebus suis dominium habeat : quemadmodum sub optimo rege omnia rex imperio possidet, singuli dominio. Tempus istius probandae rei ueniet ; interim hoc huic quaestioni sat est, id quod aliter sapientis, aliter meum est, me posse donare sapienti. Nec mirum est aliquid ei, cuius est totum, posse donari. Conduxi domum a te : in hac aliquid tuum, aliquid meum ; res tua est : usus rei tuae meus est. Itaque nec fructus tanges, colono tuo prohibente, quamuis tua in possessione nascantur : et si annona carior fuerit, aut fames, Heu frustra magnum alterius spectabis aceruum in tuo natum, in tuo positum, in horrea iturum tua. Nec conductum meum, quanquam sis dominus, intrabis : nec seruum tuum, mercenarium meum abduces : et quum abs te rhedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in uehiculo tuo sedere permisero. Vides ergo posse fieri, ut aliquis, accipiendo quod suum est, munus accipiat. [7,6] VI. In omnibus istis quae modo retuli, uterque eiusdem rei dominus est; quomodo ? quia alter rei dominus est, alter usus. Libros dicimus esse Ciceronis: eosdem Dorus librarius suos uocat : et utrumque uerum est; alter illos tanquam auctor sibi, alter tanquam emptor asserit : ac recte utriusque dicuntur esse. Utriusque enim sunt: sed non eodem modo; sic potest T- Liuius a Doro accipere, aut emere libros sues. Possum donare sapienti, quod uiritim meum est, licet illius sint omnia. Nam quum regio more cuncta conscientia possideat; singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa ; et accipere munus, et debere, et emere, et conducere potest. Caesar omnia habet, fiscus eius priuata tantum, ac sua : et uniuersa in imperio eius sunt, in patrimonio propria. Quid eius sit, quid non sit, sine diminutione imperii quaeritur; nam id quoque quod tanquam alienum abiudicatur, aliter illius est. Sic sapiens uuiuersa animo possidet, iure ac dominio sua. [7,7] VII. Bion modo omnes sacrilegos argumentis esse colligit, modo neminem. Quum omnes de saxo deiecturus est, dicit : Quisquis id quod deorum est, sustulit et consumpsit, atque in usum suum uertit, sacrilegus est : omnia autem deorum sunt: quod quisque ergo tollit, deorum tollit, quorum omnia sunt : ergo quisquis tollit aliquid, sacrilegus est. Deinde quum effringi templa, et expilari impune Capitolium iubet, dicit : Nullum sacrilegium esse ; quia quidquid sublatum est ex eo loco qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est. Hic respondetur : Omnia quidem deorum esse, sed non omnia diis dicata. In his obseruari sacrilegium, quae religio numini adscripsit. Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum : et tamen a sacris profana discerni, et non omnia licere in angulo, cui nomen fani impositum est, quae sub caelo et conspectu siderum licent. Iniuriant sacrilegus Deo quidem non potest facere : quem extra ictum sua diuinitas posuit: sed punitur, quia tanquam Deo fecit. Opinio illum nostra ac sua obligat poenae. Quomodo ergo sacrilegus uidetur, qui aliquid aufert sacri, etiamsi quocumque transtulit quod surripuerat, intra terminos est mundi : sic et sapienti furtum potest fieri. Aufertur enim illi non ex his quae uniuersa habet, sed ex his quibus dominos inscriptus est, quae uiritim ei seruiunt. lllam alteram possessionem agnoscet, hanc nolet habere, etsi poterit : emittetque illam uocem, quam romanus imperator emisit, quum illi ob uirtutem et bene gestam rempublicam tantum agri decerneretur, quantum arando uno die circuire potuisset : Non est, inquit, uobis eo opus ciue, cui plus opus sit, quam uni ciui. Quanto maioris uiri putas, respuisse hoc munus, quam meruisse ? multi enim fines aliis abstulerunt, sibi nemo constituit. [7,8] VIII. Ergo quum animum sapientis intuemur potentem omnium, et per uniuersa dimissum, omnia illius esse dicimus, quum ad hoc ius quotidianum, si ita res tulerit, capite censebitur. Multum interest, possessio eius animi magnitudine aestimetur, an censu : haec uniuersa habere, de quibus loqueris, abominabitur. Non referam tibi Socratem, Chrysippum, Zenonem, et ceteros magnos quidem uiros, maiores quidem quia in laudem uetustorum inuidia non obstat. Paulo ante Demetrium retuli : quem mihi uidetur rerum natura nostris tulisse temporihus, ut ostenderet, nec illum a nobis corrumpi, nec nos ab illo corripi posse : uirum exactae, licet neget ipse, sapientiae, firmaeque in his, quae proposuit, constantiae; eloquentiae uero eius quae res fortissimas deceat, non concinnatae, nec in uerba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis. Huic non dubito, quin prouidentia et talem uitam, et talem dicendi facultatem dederit, ne aut exemplum saeculo nostro, aut conuicium deesset. [7,9] IX. Demetrio si res nostras aliquis deorum possidendas uelit tradere sub lege certa, ne liceat donare, affirmauerim repudiaturum, dicturumue : "Ego uero me ad istud inextricabile pondus non alligo, nec in altam faecem rerum hune expeditum hominem demitto. Quid ad me defers populorum omnium mala ? quae nec daturus quidem acciperem : quoniam multa uideo, quae me donare non deceat. Volo sub conspectu meo ponere, quae gentium oculos regumque praestringunt ? uolo intueri pretia sanguinis, animarumque uestrarum? Prima mihi luxuriae spolia propone : siue illa uis per ordinem expandere, siue, ut est melius, in unum aceruum dare. Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem, et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas, ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa quae placet uarietas, subditis medicamentis, in similitudinem ueri coloratur. Video istic mensas, et aestimatum lignum senatoris censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris infelicitas torsit. Video istic crystallina, quorum accendit fragilitas pretium; omnium enim rerum uoluptas apud imperitos, ipso quo fugare debet periculo, crescit. Video murrhina pocula : parum scilicet luxuria magno fuerit, nisi quod uomant capacibus gemmis, inter se pronunciauerint. Video uniones, non singulos singulis auribus comparatos : iam enim exercitatae aures oneri ferendo sunt; iunguntur inter se, et insuper alii binis superponuntur : non satis muliebris insania uiros subiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependisseut. Video sericas uestes, si uestes uocandae sunt, in quibus nihil est quo defendi aut corpus, aut denique pudor possit : quibus sumptis, mulier parum liquido nudam se non esse iurabit. Haec ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium gentibus arcessuntur, ut matronae nostrae, ne adulteris quidem, plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant. [7,10] X. "Quid agis, auaritia ? quot rerum caritate aurum tuum uictum est! omnia ista quae retuli in maiore honore pretioque sunt. Nunc uolo tuas opes recognoscere, laminas utriusque materiae, ad quas cupiditas nostra caligat. At mehercule terra, quae quidquid utile futurum nobis erat protulit, ista defodit et mersit, et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris, toto pondere incubuit. Video ferrum ex iisdem tenebris esse prolatum, quibus aurum et argentum : ne aut instrumentum in caedes mutuas deesset, aut pretium. Et adhuc ista aliquam materiam habent : est in quo errorem oculorum animus subsequi possit; uideo istic diplomata, et syngraphas, et cautiones, uacua habendi simulacra, umbras quasdam auaritiae laborantis, per quas decipiant animum, inanium opinione gaudentem. Quid enim ista sunt? quid foenus, et katendarium, et usura; nisi humanae cupiditatis extra naturam quaesita nomina? Possum de rerum natura queri, quod aurum argentumque non interius absconderit, quod non illis maius, quam quod detrahi posset, pondus iniecerit. Quid sunt istae tabulae, quid computationes, et uenale tempus, et sanguinolentae centesimae? Voluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, quod subiici oculis, quod teneri manu possit, inanis auaritiae somnia. O miserum, si quem delectat sui patrimonii liber magnus, et uasta spatia terrarum colenda per uinctos, et immensi greges pecorum per prouincias ac regna pascendi, et familia bellicosis nationibus maior, et aedificia priuata laxitatem urbium magnarum uincentia ! Quum bene ista, per quae diuitias suas disposuit ac fudit, circumspexerit, superbumque se fecerit, si quidquid habet ei quod cupit comparet, pauper est. Dimitte me, et illis diuitiis meis redde. Ego regnum sapientiae noui, magnum, securum ; ego sic omnia habeo ut omnium sint". [7,11] XI. Itaque quum C- Caesar illi ducenta donaret, ridens reiecit, ne dignam quidem summam iudicans, qua non accepta gloriaretur. Dii deaeque, quam pusillo illum animum aut honorare uoluit, aut corrumpere ! Reddendum egregio uiro testimonium est. Ingentem rem ab illo dici audiui ; quum miraretur Caii dementiam, quod se putasset tanti posse mutari. Si tentare, inquit, me constituerat, toto illi fui experiendus imperio. [7,12] XII. Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt. Aeque nihil prohibet, quum omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari. Non enim mihi sic cum amico communia sont, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius ; sed quomodo patri matrique communes liberi sunt : quibus quum duo sunt, non singuli singulos habent, sed singuli binos. Primum omnium iam efficiam, ut quisquis est iste, qui me in societatem uocat, sciat se nihil mecum habere commune. Quare? quia hoc consortium solum inter sapientes est, inter quos amicitia est; ceteri non magis amici sunt, quam socii. Deinde pluribus modis communia sunt. Equestria omnium equitum romanorum sunt : in illis tamen locus meus fit proprius, quem occupaui; hoc si cui cessi, quamuis illi communi re cesserim, tamen aliquid dedisse uideor. Quaedam quorumdam sub certa conditione sunt; habeo in equestribus locum, non ut uendam, non ut locem, non ut habitem : in hoc tantum, ut spectem. Propterea, non mentiar, si dicam me habere in equestribus locum : sed quum in theatrum ueni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet; et non habeo, quia ab his, cum quibus ius mihi loci commune est, occupatus est. Idem inter amicos puta fieri. Quidquid habet amicus, commune est nobis : sed illius proprium est, qui tenet; uti his, illo nolente, non possum. Derides me, inquis. Si quod amici est, meum est, liceat mihi uendere. Non licet; nam nec equestria, et tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt. Non est argumentum, ideo aliquid tuum non esse, quia uendere non potes, quia cousumere, quia mutare in deterius aut melius non potes. Tuum enim est, etiam quod sub lege certa tuum est. Accepi, sed cuncti non minus. [7,13] XIII. Ne te traham longius, beneficium maius esse non potest : ea per quae beneficium datur, possunt esse maiora : et plura, in quae se undique beneuolentia effundat, et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent : quorum plura oscula, et complexas arctiores, non augent amorem, sed exercent. Haec quoque, quae uenit quaestio, profligata est in prioribus : itaque breuiter perstringetur. Possunt enim in hanc, quae data sunt aliis, argumenta transferri. Quaeritur, an qui omnia fecit, ut beneficium redderet, reddiderit. Ut scias, inquit, illum non reddidisse, omnia fecit, ut redderet. Apparet ergo, non esse id factum, cuius faciendi occasionem non habuit : ut creditori suo pecuniam non soluit is, qui ut solueret, ubique quaesiuit, nec inuenit. Quaedam eius conditionis sunt, ut effectum praestare debeant : quibusdam pro effectu est, omnia attentasse, ut efficerent. Si omnia fecit ut sanaret, peregit medicus partes suas; etiam damnato reo, oratori constat eloquentiae officium, si omni iure usus est. Laus imperatoria etiam uicto duci redditur, si et prudentia, et industria, et fortitudo muneribus suis functa est. Omnia fecit, ut beneficium redderet : obstitit illi felicitas tua. Nihil incidit durius, quod ueram amicitiam experiretur. Locupleti donare non potuit, sano assidere, felici succurrere : gratiam retulit, etiam si tu beneficium non recepisti. Praeterea, huic intentus semper, et huius rei tempus opperiens, qui in hoc multum curae, multum sedulitatis impendit, plus laborauit, quam cui cito referre gratiam contigit. [7,14] XIV. Debitoris exemplum dissimile est : cui parum est pecuniam quaesisse, nisi soluit. Illic enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur: hic benignissimus, qui quum te uiderit cursantem et sollicitum atque anxium, dicat : Mitte hanc de pectore curam. Desine tibi mollestus instare onmia a te habeo. Iniuriant mihi facis, si me quidquam amplius desiderare iudicas. Plenissime ad me peruenit animus tuus. - "Dic, inquit, mihi : reddidisse beneficium diceres illum, qui sic gratiam retulit? Eodem ergo loco est, qui reddidit, et qui non reddidit". Contra nunc illud pone : si oblitus esset accepti beneficii, si ne tentasset quidem gratus esse, negares illum gratiam retulisse. At hic diebus noctibusque se lassauit, et omnibus aliis renuntiauit officiis, huic uni imminens, et operatus, ne qua se fugeret occasio. Eodem ergo loco erunt, ille qui curam referendae gratiae abiecit, et hic qui nunquam ab illa recessit? iniquus es, si rem a me exigis, quum uideas animum non defuisse. Ad summam, puta, quum captus esses, me pecuniam mutuatum, rebus meis in securitatem creditoris oppositis, nauigasse hieme iam saeua, per infesta latrociniis littora, emensum quidquid periculi afferre potest etiam pacatum mare : peragratis omnibus solitudinibus, quum quos nemo non fugiebat ego quaererem, tandem ad piratas perueni : et iam te alius redemerat; negabis me gratiam retulisse? etiamne si in illa nauigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi ? etiamne si in uincula quae detrahere tibi uolui, ipse incidi? Negabis me retulisse gratiam? At mehercle Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas uocant : et Mucii manus in hostili ara relicta, instar occisi Porsennae fuit, et semper contra fortunam luctata uirtus, etiam citra effectum propositi operis, enituit. Plus praestitit, qui fugientes occasiones secutus est, et alia atque alia captauit, per quae referre gratiam posset, quam quem sine ullo sudore gratum prima fecit occasio. [7,15] XV. "Duas, inquit, res ille tibi praestitit, uoluntatem, et rem: tu quoque illi duas debes". Merito istud diceres ei qui tibi reddidit uoluntatem otiosam : huic uero, qui et uult, et conatur, et nihil intentatum relinquit, non potes dicere; utrumque enim praestat, quantum in se est. Deinde, non semper numero numerus aequandus est; aliquando una res pro duabus ualet. Itaque in locum rei succedit tam propensa uoluntas, et cupida reddendi. Quod si animus sine re, ad referendam gratiam non ualet : nemo aduersus deos gratus est, in quos uoluntas sola confertur. "Diis, inquit, nihil aliud praestare possumus". Sed si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil aliud praestare possum : quid est, quare non eo aduersus hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos confero? [7,16] XVI. Si tamen quid sentiam quaeris, et uis signare responsum : hic beneficium recepisse se iudicet; ille se sciat non reddidisse. Hic illum dimittat : ille se teneat; hic dicat : Habeo ; ille respondeat : Debeo. In omni quaestione propositum sit nobis bonum publicum. Praecludendae sont excusationes ingratis, ad quas refugere possint, et sub quibus infïtiationem suam tegere. Omnia feci ! fac etiam nunc. Quid? tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intelligerent iniquissimum esse, eodem loco haberi eum qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidine aut alea absumpsit, et eum qui incendio, aut latrocinio, aut aliquo casu tristiore, aliena cum suis perdidit? nullam excusationem receperunt, ut homines scirent fidem utique praestandam. Satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi, quam ab omnibus aliquam tentari. Omnia fecisti ut redderes. Hoc illi satis sit : tibi parum. Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur indignus est : ita tu ingratus es, nisi ei, qui uoluntatem bonam in solutum accepit, eo libentius debes, quia dimitteris. Non rapias hoc, nec testeris : occasiones reddendi nihilominus quaeras. Redde illi, quia repetit; huic, quia remittit: illi, quia malus; huic, quia non malus. Ideoque non est, quod ad te hanc quaestionem iudices pertinere : an, quod beneficium quis a sapiente acceperit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens, et in malum uersus est. Redderes enim et depositum, quod a sapiente accepisses : et etiam malo redderes creditum : quid est, cur non et beneficium? Quia mutatus est ille, te mutat? Quid? si quid a sano accepisses, aegro non redderes : quum plus semper imbecillo amico debeamus? et hic aeger est animo : adiuuetur, feratur : stultitia morbus est animi. Distinguendum hoc, quo magis intelligatur, existimo. [7,17] XVII. Duo sint beneficia : unum, quod dare nisi sapiens sapienti non potest : hoc est absolutum et uerum beneficium; alterum, uulgare, plebeium, cuius inter nos imperitos commercium est. De hoc non est dubium, quin illi qualiscumque est debeam reddere, siue homicida, siue fur, siue adulter euasit. Habent scelera leges suas: melius istos iudex quam ingratus emendat; nemo te malum, quia est, faciat. Malo beneficium proiiciam, bono reddam ; huic, quia debeo; illi, ne debeam. [7,18] XVIII. De altero beneficii genere dubitatur, quod si accipere non potui nisi sapiens, ne reddere quidem nisi sapienti possum. Puta enim me reddere ; ille non potest recipere : non est iam huius rei capax; scientiam utendi perdidit. Quid si me remittere manco pilam iubeas? stultum est dare alicui, quod accipere non possit. Ut respondere ab ultimo incipiam : Non dabo illi, quod accipere non poterit : reddam, etiam si recipere non poterit. Obligare enim non possum, nisi accipientem : liberari tantum, si reddo, possum. Ille uti illo non poterit? uiderit: penes illum erit culpa, non penes me. [7,19] XIX. "Reddere est, inquit, accepturo tradidisse. Quid enim si cui uinum debeas, et hoc ille infundere reticulo iubeat, aut cribro : reddidisse te dices, aut reddere uoles, quod dum redditur, inter duos pereat"? Reddere, est id quod debeas, ei cuius est, uolenti dare: hoc unum mihi praestandum est. Ut quidem habeat, quod a me accepit, iam ulterioris est curae. Non tutelam illi, sed fidem debeo : multoque satius est, illum non habere, quam me non reddere. Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam ; etiam si mihi adulteram, cui numerem, delegauerit, soluant : et si nummos quos accipiet, in sinum suum discinctus fundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non seruandum, quum reddidero, aut tuendum. Beneficii accepti, non redditi custodiam debeo. Dum apud me est, saluum sit; ceterum licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti. Reddam bono, quum expediet; malo, quum petet. "Tale, inquit, beneficium, quale accepisti, non illi potes reddere. Accepisti enim a sapiente : stulto reddis". Non ; reddo illi, quale nunc potest accipere : nec per me fit quod deterius, sed per illum; id quod accepi, reddam. Cui, si ad sapientiam redierit, reddam quale accepi : dum in malis est, reddam quale ab illo potest accepi. "Quid, inquit, si non tantum malus factus est, sed ferus, sed immanis, qualis Apollodorus, aut Phalaris : et huic beneficium, quod acceperas, reddes"? Mutationem sapientis tantum natura non patitur; nam in pessima ab optimis lapsus, necesse est etiam in malo uestigia boni teneat. Nunquam tantum uirtus exstinguitur, ut non certiores animo notas imprimat, quam ut illas eradat ulla mutatio. Ferae inter nos educatae, quum in siluas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent : tantumque a placidissimis absunt, quantum a ueris feris et nunquam humanam manum passis. Nemo in summam nequitiam incidit, qui unquam haesit sapientiae; altius infectus est, quam ut ex toto elui, et transire in colorem alium possit. Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, an et in perniciem publicam excurrat? Proposuisti enim mihi Apollodorum et Phalarin tyrannum, quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi cum eo sit iuris amplius? Si uero sanguine humano non tantum gaudet et pascitur, sed et suppliciis omnium aetatum crudelitatem insatiabilem exercet, nec ira, sed auiditate quadam saeuiendi furit; si in ore parentum filios iugulat, si non contentas simplici morte, distorquet, nec urit solum perituros, sed excoquit; si arx eius cruore semper recenti madet : parum est huic beneficium non reddere. Quidquid erat, quo mihi cohaereret, intercisa iuris humani societas abscidit. Si praestitisset quidam mihi aliquid, sed arma patriae meae inferret : quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur. Si non patriam meam impugnat, sed suae grauis est, et sepositus a mea gente, suam exagitat: abscidit nihilominus illum tanta prauitas animi; etiam si non inimicum, inuisum mihi efficit : priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo. [7,20] XX. Sed quamuis hoc ita sit, et ex eo tempore omnia mihi in illum sint libera, ex quo, corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit : illum mihi seruandum modum credam, ut si beneficium illi meum neque uires maiores daturum est in exitium commune, nec confirmaturum quas habet; id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, reddam. Seruabo filium eius infantem; quid hoc beneficium obest cuiquam eorum, quos crudelitas eius lacerat ? pecuniam quae satellitem stipendio teneat, non subministrabo. Si marmora et uestes desiderauerit, nihil oberit cuiquam id quo luxuria eius instruitur : militem et arma non suggeram. Si pro magno petet munere artifices scenae, et scorta, et quae feritatem eius emolliant, libens offeram. Cui triremes et aeratas non mitterem, lusorias et cubiculatas, et alia ludibria regum in mari lasciuientium mittam. Et si ex toto eius sanitas desperata fuerit, eadem manu beneficium omnibus dabo, illi reddam : quando ingeniis talibus uitae exitus remedium est : optimumque est obire ei, qui ad se nunquam rediturus est. Sed haec rara nequitia est, et semper portenti loto habita, sicut hiatus terrae, et de cauernis maris ignium eruptio. Itaque ab illa recedamus : de his loquamur uitiis, quae detestamur sine horrore. Huic homini malo, quem inuenire in quolibet foro possum, quem singuli timent, reddam beneficium, quod accepi. Non oportet mihi nequitiam eius prodesse : quod meum non est, redeat ad dominum, bonus sit an malus. Quam diligenter istud excuterem, si non redderem, sed darem : Hic locus fabulam poscit. [7,21] XXI. Pythagoricus quidam emerat a sutore phaecasia, rem magnam, non praesentibus immmis. Post aliquot dies uenit ad tabernam redditurus, et quum clausam diu pulsaret, fuit qui diceret : "Quid perdis operam? sutor ille quem quaeris, elatus, combustus est. Quod nobis fortasse molestum est, qui in aeternum nostros amittimus; tibi minime, qui scis futurum ut renascatur : iocatus in pythagoricum. At philosophus noster tres aut quatuor denarios non inuita manu, domum retulit, subinde concutiens. Deinde quum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam uoluptatem, intelligens arrisisse sibi illud lucellum, redit ad eamdem tabernam, et ait : ille tibi uiuit : redde, quod debes. Deinde per clostrum, qua se commissura laxauerat, quatuor denarios in tabernam inseruit, ac misit, poenas a se exigens improbae cupiditatis, ne alieno assuesceret. [7,22] XXII. Quod debes, quaere cui reddas : et si nemo posset, ipse te appella. Malus an bonus sit, ad te non pertinet. Redde, et accusa, non oblitus, quemadmodum inter uos officia diuisa sunt: illi obliuio imperata est, tibi meminisse mandauimus. Errat tamen, si quis existimat, quum dicimus eum qui beneficium dedit, obliuisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae; quaedam praecipimus ultra modum, ut ad uerum et suum redeant. Quum dicimus, "Meminisse non debet:" hoc uolumus intelligi, praedicare non debet, nec iactare, nec grauis esse. Quidam enim beneficium quod dederunt, omnibus circulis narrant; hoc sobrii loquuntur, hoc ebrii non continent : hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt. Ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, obliuisci eum qui dedit, iussimus : et plus imperando quam praestari poterat, silentium suasimus. [7,23] XXIII. Quoties parum fiduciae est in his quibus imperas, amplius est exigendum quam satis est, ut praestetur quantum satis est. In hoc omnis hyperbole extenditur, ut ad uerum mendacio ueniat. Itaque qui dixit, Qui candore niues, anteirent cursibus auras, quod non poterat fieri, dixit : ut crederetur quantum plurimum posset. Et qui dixit, Illis immobilior scopulis, uiolentior amne. nemini hoc quidem se persuasurum putauit, aliquem tam immobilem esse, quam scopulum. Nunquam tantum sperat hyperbola, quantum audet : sed incredibilis aftirmat, ut ad credibilia perueniat. Quum dicimus: "Qui beneficium dedit, obliuiscatur :" hoc dicimus, similis sit oblito : memoria eius non appareat, nec incurrat. Quum dicimus, beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus : saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo? occasionem ignoranti non ostendam? necessitates illi meas non detegam? quare nescisse se aut mentiatur, aut doleat? Interueniat aliquando admonitio, sed uerecunda, quae non poscat, nec in ius uocet. [7,24] XXIV. Socrates amicis audientibus : "Emissem, inquit, pallium, si nummos haberem". Neminem poposcit, onmes admonuit; a quo acciperet, ambitus fuit. Quidni esset? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat? at multum erat, eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos castigare mollius potuit? Emissem, inquit, pallium, si nummos haberem. Post hoc quisquis properauit, sero dat; iam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus : non ut nunquam fiat, sed ut parce. [7,25] XXV. Aristippus aliquando delectatus unguento : "Male, inquit, istis effeminatis eueniat, qui rem tam bellam infamauerunt!" Idem dicendum est : Male istis improbis et importunis beneficiorum suorum quadruplatoribus eueniat, qui tam bellam rem, admouitionem inter amicos, sustulerunt! Ego tamen utar hoc iure amicitiae, et beneficium ab eo repetam, a quo petissem : qui alterius beneficii loco accepturus est, potuisse reddere. Nunquam, ne querens quidem, dicam : --- Eiectum littore, egentem Excepi, et regni demens in parte locaui. Non est ista admonitio : conuicium est. Hoc est in odium beneficia perducere : hoc est efficere, ut ingratum esse, aut liceat, aut iuuet. Satis, abundeque est; submissis et familiaribus uerbis, memoriam reuocare : Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam Dulce meum. Ille inuicem dicat : "Quidni merueris? eiectum littore egentem excepisti". [7,26] XXVI. "Sed nihil, inquit, proficimus : dissimulat, oblitus est; quid facere debeam?" Quaeris rem maxime necessariam, et in qua hanc materiam consummari decet, quemadmodum ingrati ferendi sint? Placido animo, mansueto, magno. Nunquam te tam inhumanus, et immemor, et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet. Nunquam in has uoces iniuria impellat : "Vellem non fecisse!" Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat. Semper illum poenitebit, si te ne nunc quidem poenitet. Non est, quod indigneris tanquam aliquid noui acciderit: magis mirari deberes, si non accidisset. Alium labor, alium impensa deterret : alium periculum, alium turpis uerecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse : alium ignorantia offïcii, alium pigritia, alium occupatio. Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper, et poscant : non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accipit. Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas? Alius libidine insanit, alius abdomini seruit, alius lucri totus est, cuius summam, non uias spectat : alius inuidia laborat, alius caeca ambitione, et in gladios irruente. Adiice torporem mentis ac senium, et huic contrariam inquieti pectoris agitationem, tumultusque perpetuos; adiice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est insolentem. Quid contumaciam in peruersa nitentium, quid leuitatem semper alio transilientem loquar? Huc accedat temeritas praeceps, et nunquam fidele consilium daturus timor, et mille errores, quibus uoluimur; audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum, et publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, optare quae consequi posse spes non fuit. [9,27] XXVII. Inter affectus inquietissimos, rem quietissimam, fidem, quaeris? Si tibi uitae nostrae uera imago succurret, uideberis tibi uidere captae quum maxime ciuitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu, uires in consilio sunt, uelut signo ad permiscenda omnia dato. Non igni, non ferro abstinetur : soluta legibus scelera sunt : nec religio quidem, quae inter arma hostilia supplices texit, ullum impedimentum est ruentium in praedam. Hic ex priuato, hic ex publico, hic ex profano, hic sacra rapit: hic effringit, hic transilit, hic non contentus angusto itinere, ipsa quibus arcetur, euertit, et in lucrum ruina uenit. Hic sine caede populatur, hic spolia cruenta manu gestat: nemo non fert aliquid ex altero. In hoc auiditate generis humani, nae tu nimis fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapientes referentem. Si indignaris ingratos esse : indignare luxuriosos, indignare auaros, indignare impudicos, indignare aegros deformes, senes pallidos. Est istud graue uitium, est intolerabile, et quod dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissipet : sed usque eo uulgare est, ut illud nec qui queritur quidem effugerit. [9,28] XXVIII. Cogita tecum, an quibuscumque debuisti, gratiam retuleris, an nullum unquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis quae puero data sunt, ante adolescentiam elapsa : quae in iuuenem collata sunt, non perdurasse in senectutem. Quaedam perdidimus, quaedam proiecimus, quaedam a conspectu nostro paulatim exierunt : a quibusdam oculos auertimus. Ut excusem tibi imbecillitatem tuam, inprimis fragilis est memoria, et rerum turbae non sufficit : necesse est quantum recipit, emittat, et antiquissima recentissimis obruat. Sic factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas : quia beneficium eius longius aetas sequens posuit; sic factum est, ut praeceptoris tibi non esset ulla ueneratio ; sic euenit, ut circa consularia occupato comitia, aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator excideret. Fortasse uitium, de quo quereris, si te diligenter excusseris, in sinu inuenies. Inique publico irasceris crimini, stulte, tuo; ut absoluaris, ignosce. Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando ; non est quod frontem eius indures : sine, si quid est pudoris residui, seruet. Saepe dubiam uerecundiam uox conuiciantis clarior rupit : nemo id esse, quod iam uidetur, timet : deprehensus pudor amittitur. [7,29] XXIX. Perdidi beneficium : numquid quae consecrauimus, perdidisse nos dicimus? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene collatum. Non est ille, qualem sperauimus: simus quales fuimus nos, ei dissimiles; damnum tunc factum, nunc apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur : quoniam quidem querela amissi beneficii non bene dati signum est. Quantum possumus, causam eius apud nos agamus : fortasse non potuit, fortasse ignorauit; fortasse facturus est. Quaedam nomina bona lentus ac sapiens creditor fecit, qui sustinuit, ne mora fouit. Idem nobis faciendum : nutriamus fidem languidam. [7,30] XXX. Perdidi beneficium! Stulte, non nosti detrimenti tui tempora; perdidisti, sed quum dares : nunc palam factum est. Etiam in his quae uidentur in perdito, moderatio plurimum profuit. Ut corporum, ita animorum molliter uitia tractanda sunt; saepe quod explicauit mora, pertinacia trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis? quid querelis? quid insectatione? quare illum liberas? quare dimittis? Si ingratus est, iam nihil debet. Quae ratio est, exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus, et patrocinium sibi nostra infamia quaerat? nec desit: "Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit; subest aliquid". Nemo non superioris dignitatem quaerendo, etiam si non inquinauit, aspersit : nec quisquam fingere contentus est leuia, quum magnitudine mendacii fidem quaerat. [7,31] XXXI. Quanto illa melior uia, qua seruatur illi species amicitiae, et, si reuerti ad sanitatem uelit, etiam amicitia! Vincit malos pertinax bonitas : nec quisquam tam duri infestique aduersus diligenda animi est, ut etiam ui tractus bonos non amet: quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non soluit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte. Non est mihi relata gratia : quid faciam? quod dii omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignorantibus dare incipiunt, ingratis perseuerant. Alius illis obiicit negligentiam nostri, alius iniquitatem ; alius illos extra mundum suuum proiicit, et ignauos, hebetesque sine luce, sine ullo opera destituit. Alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus diuisimus, quod non tenebris immersi confusionem aeternae noctis effugimus, quod annum cursu suo temperat, et corpora alit, sata euocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum, et quiduis potius quam deum appellat. Nihilominus tamen more optimorum parentum, qui maledictis suorum infantium arrident, non cessant dii beneficia congerere, de beneficiorum auctore dubitantibus : sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt, unam potentiam sortiti, prodesse. Spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu mouent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interuentu lenioris spiritus molliunt ; errorem labentium animorum placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos : demus, etiam si multa in irritum data sint; demus nihilominus aliis, demus ipsis apud quos iactura facta est. Neminem ab excitanda domo ruina deterruit : et quum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus, et urbes haustas saepius eodem solo condimus. Adeo ad bonas spes pertinax animus est! Terra marique humana opera cessarent, nisi male cadentia iterum tentare libuisset. [7,32] XXXII. Ingratus est : non mihi fecit iniuriam, sed sibi; ego beneficio mea, quum dauem, usus sum; nec ideo pigrius dabo, sed diligentius; quod in hoc perdidi, ab aliis recipiam. Sed huic ipsi beneficium dabo iterum, et tanquam bonus agricola, cura cultuque sterilitatem soli uincam. Periit mihi beneficium : iste omnibus. Non est magni animi, dare et perdere: hoc est magni animi, perdere et dare.