[0] APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAVDII. [1] Quid actum sit in caelo ante diem tertium idus Octobris, Asinio Marcello, Acilio Auiola coss- anno nouo, initio saeculi felicissimi, uolo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec gratiae dabitur. Haec ita uera si quis quaesiuerit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui uerum prouerbium fecerat, "Aut regem aut fatuum nasci oportere". Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam uenerit. Quis unquam ab historico iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum uidit: idem Claudium uidisse se dicet iter facientem "non passibus aequis." Velit nolit, necesse est illi omnia uidere, quae in caelo aguntur: Appiae uiae curator est, qua scis et diuum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. Hunc si interrogaueris, soli narrabit: coram pluribus nunquam uerbum faciet. Nam ex quo in senatu iurauit se Drusillam uidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod uiderit, uerbis conceptis affirmauit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum uidisset. Ab hoc ego quae tum audiui, certa clara affero, ita illum saluum et felicem habeam. [2] Iam Phoebus breuiore uia contraxerat arcum lucis, et obscuri crescebant tempora somni, iamque suum uictrix augebat Cynthia regnum, et deformis hiemps gratos carpebat honores diuitis autumni, iussoque senescere Baccho carpebat raras serus uindemitor uuas. Puto magis intellegi, si dixero: mensis erat October, dies tertius idus Octobris. Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter horologia conueniet, tamen inter sextam et septimam erat. Nimis rustice! adquiescunt oneri poetae, non contenti ortus et occasus describere ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam? Iam medium curru Phoebus diuiserat orbem: et propior nocti fessas quatiebat habenas obliquo flexam deducens tramite lucem. [3] Claudius animam agere coepit nec inuenire exitum poterat. Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait: "Quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec unquam tam diu cruciatus cesset? Annus sexagesimus et quartus est, ex quo cum anima luctatur. Quid huic et rei publicae inuides? Patere mathematicos aliquando uerum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo nouit; nemo enim unquam illum natum putauit. Fac quod faciendum est: "Dede neci, melior uacua sine regnet in aula". Sed Clotho "ego mehercules, inquit, pusillum temporis adicere illi uolebam, dum hos pauculos, qui supersunt, ciuitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos uidere), sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat". Aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. "Hos, inquit, tres uno anno exiguis interuallis temporum diuisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia uidebat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. Contentus erit his interim conuictoribus". [4] Haec ait et turpi conuoluens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora uitae. At Lachesis redimita comas, ornata capillos, Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niueo subtemina uellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere nouum. Mirantur pensa sorores: mutatur uilis pretioso lana metallo, aurea formoso descendunt saecula filo. Nec modus est illis, felicia uellera ducunt et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa. Sponte sua festinat opus nulloque labore mollia contorto descendunt stamina fuso. Vincunt Tithoni, uincunt et Nestoris annos. Phoebus adest cantuque iuuat gaudetque futuris, et laetus nunc plectra mouet, nunc pensa ministrat. Detinet intentas cantu fallitque laborem. Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant, plus solito neuere manus, humanaque fata laudatum transcendit opus. "Ne demite, Parcae" Phoebus ait "uincat mortalis tempora uitae ille, mihi similis uultu similisque decore nec cantu nec uoce minor. Felicia lassis saecula praestabit legumque silentia rumpet. Qualis discutiens fugientiaLucifer astra aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris, qualis cum primum tenebris Aurora solutis induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem lucidus, et primos a carcere concitat axes: talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem aspiciet. Flagrat nitidus fulgore remisso uultus, et adfuso ceruix formosa capillo." Haec Apollo. At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faueret, fecit illud plena manu, et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent omnes g-Chairontas, g-euphehmountas g-ekpempein g-domohn. Et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit uiuere uideri. Exspirauit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. Ultima uox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa parte, qua facilius loquebatur: "Vae me, puto, concacaui me". Quod an fecerit, nescio: omnia certe concacauit. [5] Quae in terris postea sint acta, superuacuum est referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant memoriae quae gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliuiscitur. In caelo quae acta sint, audite: fides penes auctorem erit. Nuntiatur Ioui uenisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid illum minari, assidue enim caput mouere; pedem dextrum trahere. Quaesisse se, cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et uoce confusa; non intellegere se linguam eius, nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis notae. Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererrauerat et nosse uidebatur omnes nationes, iubet ire et explorare, quorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit. Ut uidit noui generis faciem, insolitum incessum, uocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putauit sibi tertium decimum laborem uenisse. Diligentius intuenti uisus est quasi homo. Accessit itaque et quod facillimum fuit Graeculo, ait: "g-Tis g-pothen g-heis g-androhn, g-pothi g-toi g-ptolis"; Claudius gaudet esse illic philologos homines, sperat futurum aliquem historiis suis locum. Itaque et ipse Homerico uersu Caesarem se esse significans ait: "g-Iliothen g-me g-pherohn g-anemos g-Kikonessi g-pelassen". Erat autem sequens uersus uerior, aeque Homericus: "g-Entha g-d' g-egohn g-polin g- eprathon, g-ohlesa g-d' g-autous". [6] Et imposuerat Herculi minime uafro nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo uenerat: ceteros omnes deos Romae reliquerat. "Iste " inquit "mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis uixi: Luguduni natus est, Marci municipem uides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus multis annis regnauit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes, et multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse." Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. Quid diceret, nemo intellegebat, ille autem Febrim duci iubebat, illo gestu solutae manus et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat, iusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat. [7] Tum Hercules : "audi me, inquit, tu desine fatuari. Venisti huc, ubi mures ferrum rodunt. Citius mihi uerum, ne tibi alogias excutiam". Et quo terribilior esset, tragicus fit et ait: "exprome propere, sede qua genitus cluas, hoc ne peremptus stipite ad terram accidas; haec claua reges saepe mactauit feros. Quid nunc profatu uocis incerto sonas? Quae patria, quae gens mobile eduxit caput? Edissere. Equidem regna tergemini petens longinqua regis, unde ab Hesperio mari Inachiam ad urbem nobile aduexi pecus, uidi duobus imminens fluuiis iugum, quod Phoebus ortu semper obuerso uidet, ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit, Ararque dubitans, quo suos cursus agat, tacitus quietis adluit ripas uadis. Estne illa tellus spiritus altrix tui? " Haec satis animose et fortiter, nihilo minus mentis suae non est et timet g-mohrou g-plehgehn. Claudius ut uidit uirum ualentem, oblitus nugarum intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. Itaque quantum intellegi potuit, haec uisus est dicere: "Ego te, fortissime deorum Hercule, speraui mihi adfuturum apud alios, et si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. Nam si memoria repetis, ego eram qui tibi ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. Tu scis, quantum illic miseriarum tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, ualde fortis licet tibi uidearis, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego stercoris exhausi. [8] Sed quoniam uolo - - - non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. Modo dic nobis, qualem deum istum fieri uelis : g-Epikoureios g-theos non potest esse: g-hos g-oute g-autos g-pragma g-echei g-oute g-allois g-parechei. Stoicus? Quomodo potest 'rotundus' esse, ut ait Varro, 'sine capite, sine praeputio'? Est aliquid in illo Stoici dei, iam uideo: nec cor nec caput habet. Si mehercules - - - a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebrauit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Ioue, quem quantum quidem in illo fuit, damnauit incesti. L. Silanum enim generum suum occidit propterea quod sororem suam, festiuissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem uocarent, maluit Iunonem uocare. 'Quare' inquis' quaero enim, sororem suam stulte, studere" : Athenis dimidium licet, Alexandriae totum. 'Quia Romae' inquis 'mures molas lingunt.' Hic nobis curua corrigit? quid in cubiculo suo faciat, nescio, et iam 'caeli scrutatur plagas'? Deus fieri uult: parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt et ut deum orant. g-Alohrou g-philatou g-chehin. (g-Mohrou g-phulattou g-mehnin)." [9] Tandem Ioui uenit in mentem, priuatis intra curiam morantibus sententiam dicere nec disputare. "Ego, inquit, P- C-, interrogare uobis permiseram, uos mera mapalia fecistis. Volo ut seruetis disciplinam curiae. Hic qualiscunque est, quid de nobis existimabit? Illo dimisso primus interrogatur sententiam Ianus pater. Is designatus erat in kal- Iulias postmeridianus consul, homo quantumuis uafer, qui semper uidet g-hama g-prossoh g-kai g-opissoh. Is multa diserte, quod in foro uiuebat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis uerbis ponam, quae ab illo dicta sunt. Multa dixit de magnitudine deorum: non debere hunc uulgo dari honorem. "Olim, inquit, magna res erat deum fieri: iam Fabam mimum fecistis. Itaque ne uidear in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his, qui g-arourehs g-karpon g-edousin aut ex his, quos alit g-zeidohros g-aroura. Qui contra hoc senatus consultum deus factus, dictus pictusue erit, eum dedi Laruis et proximo munere inter nouos auctoratos ferulis uapulare placet". Proximus interrogatur sententiam Diespiter Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus: hoc quaestu se sustinebat, uendere ciuitatulas solebat. Ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit. Censet itaque in haec uerba: "Cum diuus Claudius et diuum Augustum sanguine contingat nec minus diuam Augustam auiam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat, sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit "- - - Feruentia rapa uorare", censeo uti diuus Claudius ex hac die deus sit, ita uti ante eum qui optimo iure factus sit, eamque rem ad g-metamorphoseis Ouidi adiciendam. Variae erant sententiae, et uidebatur Claudius sententiam uincere. Hercules enim, qui uideret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat: "Noli mihi inuidere, mea res agitur: deinde tu si quid uolueris, in uicem faciam; manus manum lauat." [10] Tunc diuus Augustus surrexit sententiae suae loco dicendae, et summa facundia disseruit: "Ego, inquit, P- C-, uos testes habeo, ex quo deus factus sum, nullum me uerbum fecisse: semper meum negotium ago. Sed non possum amplius dissimulare, et dolorem, quem grauiorem pudor facit, continere. In hoc terra marique pacem peperi? Ideo ciuilia bella compescui? Ideo legibus urbem fundaui, operibus ornaui, ut - quid dicam, P- C-, non inuenio: omnia infra indignationem uerba sunt. Confugiendum est itaque ad Messalae Coruini, disertissimi uiri, illam sententiam "Praecidit ius imperii". Hic, P- C-, qui uobis non posse uidetur muscam excitare, tam facile homines occidebat, quam canis excidit. Sed quid ego de tot ac talibus uiris dicam? Non uacat deflere publicas clades intuenti domestica mala. Itaque illa omittam, haec referam; nam etiam si soror mea Graece nescit, ego scio: g-entikion g-tonu g-kehndiehs, senescit. Iste quem uidetis, per tot annos sub meo nomine latens, hanc mihi gratiam rettulit, ut duas Iulias proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram fame; unum abnepotem L- Silanum, uideris, Iuppiter, an in causa mala, certe in tua, si aequus futurus es. Dic mihi, diue Claudi, quare quemquam ex his, quos quasque occidisti, antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti? Hoc ubi fieri solet? In caelo non fit. [11] Ecce Iuppiter, qui tot annos regnat, uni Volcano crus fregit, quem g-Ripse g-podos g-tetagohn g-apo g-behlou g-thespesioio, et iratus fuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? Tu Messalinam, cuius aeque auunculus maior eram quam tuus, occidisti. 'Nescio' inquis. Di tibi male faciant: adeo istuc turpius est, quod nescisti, quam quod occidisti. C. Caesarem non desiit mortuum persequi. Occiderat ille socerum: hic et generum. Gaius Crassi filium uetuit Magnum uocari: hic nomen illi reddidit, caput tulit. Occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, Tristioniam, Assarionem, nobiles tamen, Crassum uero tam fatuum, ut etiam regnare posset. Cogitate, patres conscripti, quale portentum in numerum deorum se recipi cupiat. Hunc nunc deum facere uultis? Videte corpus eius dis iratis natum. Ad summam, tria uerba cito dicat, et seruum me ducat. Hunc deum quis colet? Quis credet? Denique dum tales deos facitis, nemo uos deos esse credet. Summa rei, patres conscripti, si honeste inter uos gessi, si nulli clarius respondi, uindicate iniurias meas. Ego pro sententia mea hoc censeo". Atque ita ex tabella recitauit: "Quandoquidem diuus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L- Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ouo ouum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum seuere animaduerti, nec illi rerum iudicandarum uacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium". Pedibus in hanc sententiam itum est. Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos, "Illuc unde negant redire quemquam". [12] Dum descendunt per uiam sacram, interrogat Mercurius, quid sibi uelit ille concursus hominum, num Claudii funus esset. Et erat omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires deum efferri: tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus concentus, ut etiam Claudius audire posset. Omnes laeti, hilares: populus Romanus ambulabat tanquam liber, Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, uix animam habentes, tanquam qui tum maxime reuiuiscerent. Ex his unus cum uidisset capita conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait: "Dicebam uobis: non semper Saturnalia erunt." Claudius ut uidit funus suum, intellexit se mortuum esse. Ingenti enim g-megalehgoria nenia cantabatur anapaestis: "Fundite fletus, edite planctus, resonet tristi clamore forum: cecidit pulchre cordatus homo quo non alius fuit in toto fortior orbe. Ille citato uincere cursu poterat celeres, ille rebelles fundere Parthos leuibusque sequi Perfida telis, certaque manu tendere neruum, qui praecipites uulnere paruo figeret hostes, pictaque Medi terga fugacis. Ille Britannos ultra noti litora ponti et caeruleos scuta Brigantas dare Romuleis colla catenis iussit et ipsum noua Romanae iura securis tremere Oceanum. Deflete uirum, quo non alius potuit citius discere causas, una tantum parte audita, saepe et neutra. Quis nunc iudex toto lites audiet anno? Tibi iam cedet sede relicta, qui dat populo iura silenti,Cretaea tenens oppida centum. Caedite maestis pectora palmis, O causidici, uenale genus. Vosque poetae lugete noui, uosque in primis qui concusso magna parastis lucra fritillo". [13] Delectabatur laudibus suis Claudius, et cupiebat diutius spectare. Inicit illi manum Talthybius deorum et trahit capite obuoluto, ne quis eum possit agnoscere, per campum Martium, et inter Tiberim et uiam tectam descendit ad inferos. Antecesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendum, et uenienti nitidus, ut erat a balineo, occurrit et ait: "Quid di ad homines?" "Celerius i, inquit Mercurius, et uenire nos nuntia". Dicto citius Narcissus euolat. Omnia procliuia sunt, facile descenditur. Itaque quamuis podagricus esset, momento temporis peruenit ad ianuam Ditis, ubi iacebat Cerberus uel ut ait Horatius "bellua centiceps", sese mouens, uillosque horrendos excutiens ; pusillum perturbatur (albam canem in deliciis habere adsueuerat) ut illum uidit canem nigrum, uillosum, sane non quem uelis tibi in tenebris occurrere, et magna uoce "Claudius Caesar, inquit, uenit". Ecce extemplo um plausu procedunt cantantes: g-Heurehkamen, g-sugchairohmen. Hic erat C- Silius consul designatus, Iuncus praetorius, Sex- Traulus, M. Heluius, Trogus, Cotta, Vettius Valens, Fabius equites romani quos Narcissus duci iusserat. Medius erat in hac cantantium turba Mnester pantomimus, quem Claudius decoris causa minorem fecerat. Nec non ad Messalinamcito rumor percrebuit, Claudium uenisse. Conuolarunt primum omnium liberti Polybius, Myron, Harpocras, Amphaeus, Pheronactus, quos omnes, necubi imparatus esset, praemiserat. Deinde praefecti duo Iustus Catonius et Rufus Pompei F-. Deinde amici Saturninus Lusius et Pedo Pompeius et Lupus et Celer Asinius consulares. Nouissime fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei. Et agmine facto Claudio occurrunt. Quos cum uidisset Claudius, exclamat: g-panta g-philohn g-plehreh. "quomodo huc uenistis uos?" Tum Pedo Pompeius: "Quid dicis, homo crudelissime? Quaeris, quomodo? Quis enim nos alius huc misit quam tu, omnium amicorum interfector? In ius eamus, ego tibi hic sellas ostendam". [14] Ducit illum ad tribunal Aeaci: is lege Cornelia quae de sicariis lata est, quaerebat. Postulat, nomen eius recipiat; edit subscriptionem: occisos senatores XXXV, equites romani CCXXV, atque plures ceteros ciues, g-osa g-psamathos g-te g-konis g-te. Exterritus Claudius oculos unecumque circumfert, uestigat aliquem patronum, qui se defenderet. Aduocatum non inuenit. Tandem procedit P- Petronius, uetus conuictor eius, homo Claudiana lingua disertus, et postulat aduocationem. Non datur. Accusat Pedo Pompeius magnis clamoribus. Incipit Petronius uelle respondere. Aeacus, homo iustissimus, uetat, et illum altera tantum parte audita condemnat et ait: "g-Ei g-ke g-pathoi g-ta g-k' g-erexe, g-dikeh g-k' g-itheia g-genoito". Ingens silentium factum est. Stupebant omnes nouitate rei attoniti, negabant hoc unquam factum. Claudio magis iniquum uidebatur quam nouam. De genere poenae diu disputatum est, quid illum pati oporteret. Erant qui dicerent, si uni dii laturam fecisse, Tantalum siti periturum nisi illi succurreretur, non unquam Sisyphum onere releuari; aliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam. Non placuit ulli ex ueteribus missionem dari, ne uel Claudius unquam simile speraret. Placuit nouam poenam constitui debere, excogitandum illi laborem irritum et alicuius cupiditatis speciem sine effectu. Tum Aeacus iubet illum alea ludere pertuso fritillo. Et iam coeperat fugientes semper tesseras quaerere et nihil proficere. [15] Nam quotiens missurus erat resonante fritillo, utraque subducto fugiebat tessera fundo. Cumque recollectos auderet mittere talos, fusuro similis semper semperque petenti, decepere fidem: refugit digitosque per ipsos fallax adsiduo dilabitur alea furto. Sic cum iam summi tanguntur culmina montis, irrita Sisyphio uoluantur pondera collo. Apparuit subito C- Caesar et petere illum in seruitutem coepit; producit testes, qui illum uiderant ab illo flagris, ferulis, colaphis uapulantem. Adiudicatur C- Caesari; illum Aeacus donat. Is Menandro liberto suo tradidit, ut a cognitionibus ei esset.