[0] AELI SPARTIANI SEVERUS. [1] I. 1 Interfecto Didio Iuliano Seuerus Africa oriundus imperium optinuit. 2 Cui ciuitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante ciuitatem omnibus datam; mater Fuluia Pia, patrui magni Aper et Seuerus, consulares, auus maternus Macer, paternus Fuluius Pius fuere. 3 Ipse natus est Erucio Claro bis et Seuero conss. VI. idus apriles. 4 In prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi adiudices execuit, cum ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante sederet ac iudicaret. 5 Octauo decimo anno publice declamauit. Postea studiorum causa Romam uenit, latum clauum a diuo Marco petit et accepit fauente sibi Septimo Seuero adfini suo, bis iam consulari. 6 Cum Romam uenisset, hospitem nanctus, qui Hadriani uitam imperator iam eadem hora legeret, quod sibi omen futurae felicitatis arripuit. 7 Habuit et aliud omen imperii. Cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus uenisset, qui togatus uenire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit. 8 Eadem nocte somniauit lupae se uberibus ut Remum inhaerere uel Romulum. 9 Sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod non liceret. 10 Dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa experge factis et adclamantibus familiaribus abiit. [2] II. 1 Iuuentam plenam furorum, nonnumquam et criminum habuit. 2 Adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item successit. Quaesturam diligenter egit omisso tribunatu militari. 3 Post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petit, ut mortuo patre rem domesticam conponeret. 4 Sed dum in Africa est, pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam Mauri populabantur. 5 Acta igitur quaestura Sardiniensi legationem proconsulis Africae accepit. 6 In qua legatione cum eum quidam municipum suorum Lepcitanus praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub elogio eiusdem praeconis cecidit : "Legatum p- R- homo plebeius temere amplecti noli." 7 Ex quo factum, ut in uehiculo etiam legati sederent, qui ante pedibus ambulabant. 8 Tunc in quadam ciuitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluiss et positaque hora ingentia uidisset, astrologus dixit ei : 9 "Tuam non alienam pone genituram", cumque Seuerus iurasset suam esse, omnia ei dixit, quae postea facta sunt. [3] III. 1 Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumque seuerissime exertissimeque egit. 2 Uxorem tunc Marciam duxit, de qua tacuit in historia uitae priuatae. Cui postea in imperio statuas conlocauit. 3 Praetor designatus a Marco est non in candida, sed in conpetitorum grege anno aetatis XXXII. 4 Tunc ad Hispaniam missus somniauit primo sibi dici, ut templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur, restitueret; 5 deinde ex altissimi montis uertice orbem terrarum Romamque despexit concinentibus prouinciis lyra, uoce uel tibia. Ludos absens edidit. 6 Legioni IIII. Scythicae dein praepositus est circa Massiliam. 7 Post hoc Athenas petit studiorum sacrorumque causa et operum ac uetustatum. Ubi cum iniurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factus minuendo eorum priuilegia iam imperator se ultus est. 8 Dein Lugdunensem prouinciam legatus accepit. 9 Cum amissa uxore aliam uellet ducere, genituras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus, et cum audisset esse in Syria quandam, quae id geniturae haberet, ut regii ungeretur, eandem uxorem petit, Iuliam scilicet, et accepit interuentu amicorum. Ex qua statim pater factus est. [4] IV. 1 A Gallis ob seueritam et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus est. 2 Dein Pannonias proconsulari imperio rexit. Post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit. 3 Suscepitque Romae alterum filium. In Sicilia quasi de imperio uel uates uel Chaldaeos consuluisset, reus factus est. A praefect praet., quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo in odium ueniente absolutus est calumniatore in crucem acto. 4 Consulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. Post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico praeponitur. 5 Proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiosos comparauit, cum antea aedes breuissimas Romae habuisset et unum fundum {in} Veientanum. 6 In his hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, consuloribus puerulis manu largiore diuideret paterque illum reprehendens dixisset : "Parcius diuide, nonenim regias opes possides", quinquennis puer respondit : "Sed possidebo" inquit. 7 In Germaniam profectus ita se in ea legatione egit, ut famam, nobilitatam iam ante, cumularet. [5] V. 1 Et hactenus rem militarem priuatus egit. Dehinc a Germanicus legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus apud Carnuntum idibus Augustis. 2 Qui etiam --- sestertia, quod nemo umquam principum, militibus dedit. 3 Dein firmatis, quas post tergum relinquebat, prouinciis Romam iter contendit cedentibus sibi cunctis, quacumque iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicani cogentibus ducibus in eius uerba iurassent; 4 excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. 5 Per idem tempus auctore Iuliano Septimius Seuerus a senatu hostis est appellatus legatis ad exercitum senatus uerbismissis qui iuberent, ut ab eo milites senatu praecipiente discederent. 6 Et Seuerus quidem cum audisset senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eius partes. 7 His compertis Iulianus senatus consultum fieri fecit de participando imperio cum Seuero. 8 Incertum, uere id an dolo fecerit, cum iam ante misisset notos ducum interfectores quosdam, qui Seuerum occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis exercitibus. 9 Verum Seuerus euitatis eorum manibus, quos ad se interficiendum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris signum uel deserendi uel occidendi Iuliani dedit statimque auditus est. 10 Nam et Iulianus occisus est in Palatio, et Seuerus Romam inuitatus. 11 Ita, quod nulli umquam contigit, nutu tantum Seuerus uictor est factus armatusque Romam contendit. [6] VI. 1 Occiso Iuliano cum Seuerus in castris et tentioriis quasi per hostium ueniens adhuc maneret, centum senatores legatos ad eum senatus misit ad gratulandum rogandumque. 2 Qui ei occurrerunt Interamnae armatumque circumstantibus armatis salutarunt excussi, ne quid ferri haberent. 3 Et postera die occurente omni famulitio aulico septingenos uicenos aureos legatis dedit 4 eosdemque praemisit facta potestate, si qui uelent remanere ac secum Romae redire. 5 Fecit etiam statim praefectum praetorii Faluium Iuuenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibi adsumpserat. 6 Interim Romae ingens trepidatio militum ciuiumque, quod armatus contra eos Seuerus ueniret, qui se hostem iudicassent. 7 His accessit quod comperit Pescennium Nigrum a Syriacis legionibus imperatorem appellatum. 8 Cuius edicta et litteras ad populum uel senatorum intercepit per eos, qui missi fuerant, ne uel proponerentur populo uellegerentur in curia. 9 Eodem tempore etiam de Clodio Albino sibi substituendo cogitauit, cui Caesarianum decretum a Commodo iam uidebatur imperium. 10 Sed eos ipsos pertimescens, de quibus recte iudicabat, Heraclitum ad optinendas Brittanias, Plautianum ad occupandos Nigri liberos misit. 11 Cum Romam Seuerus uenisset, praetorianos cum subarmalibus inermes sibi iussit occurere. Eosdem sic ad tribunal uocauit armatis undique circumdatis. [7] VII. 1 Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit. Inde in Palatium eodem habitu perrexit praelatis signis, quae praetorianis ademerat, supinis, non erectis. 2 Tota deinde urbe milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis quasi in stabulis manserunt, 3 fuitque ingressus Seueri Odiosus atque terribilis, cum milites inempta diriperent uastationem urbi minantes. 4 Alia die armatis stipatus non solum militibus, sed etiam amicis in senatum uenit. In curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibus misisset. 5 Fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori in consulto senatu occidere senatorem. 6 Sed cum in senatu esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu exemplo eorum, qui Augustum Octauianum Romam deduxerant tantumque acceperant. 7 Et cum eos uoluisset comprimere Seuerus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit. 8 Funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque inter diuos sacrauit addito flamine et sodalibus Heluianis, qui Marciani fuerant. 8 Se quoque Pertinacem uocari iussit, quamuis postea id nomen aboleri uoluerit quasi omen. Amicorum dehinc eas alienunm dissoluit. [8] VIII. 1 Filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. et cum Probo genero suo praefecturam urbi optulisset, ille recusauit dixitque minus sibi uideri praefectum esse quam principis generum. 2 Utrumque autem generum statim consulem fecit, utrumque ditauit. 3 Alia die ad senatum uenit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac neci dedit. 4 Causas plurimas audiuit. accusatos a prouincialibus indices probatis rebus grauiter puniuit. 5 Rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut excendens uita septem annorum canonem p- R- relinqueret. 6 Ad orientis statum confirmandum profectus est nihil adhunc de Nigro palam dicens. 7 Ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac p- R- penuria rei frumentariae perurgeret. 8 Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum urbi reliquit atque intra triginta dies, quam Romam uenerat, est profectus. 9 Egressus ab urbe ad Saxa rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus est. 10 Occurrit ei et statim Geta frater suus, quem prouinciam sibi creditam regere praecepit aliud sperantem. 11 Nigri liberos ad se adductos in eo habuit honore, quo suos. 12 Miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciamque praeciperet, ne eas Pescennius occuparet, sed iam Byzantium Niger tenebat. 13 Perinthum etiam Niger uolens occupare plurimos de exercitu interficit atque ideo hostis cum Aemiliano est appellatus. 14 Cumque Seuerum ad participatum uocaret, contemtus est. 15 Promisit sane Nigro tutum exilium, si uellet, Aemiliano autem non ignouit. 16 Aemilianus dehinc in Hellesponto a Seueri ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in aliam ciuitatem, in qua eorum iussus occisus est. 17 Fusae sunt item copiae ab isdem ducibus etiam Nigri. [9] IX. 1 His auditis ad senatum Seuerus quasi confectis rebus litteras misit. Dein conflixit cum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit. 2 Filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu haberat, in exilium cum matre misit. 3 Litteras ad senatum de uictoria dedit neque quemquam senatorum, qui Nigri partium fuerant, praeter unum supplicio adfecit. 4 Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente inriserant et Nigrum etiam uictum iuuerant. Denique multa his ademit. 5 Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius ciuitatis tulit, quod pro Nigro diu in armis fuerunt. 6 In multos se animaduertit, praeter ordinem senatorium, qui Nigrum fuerant secuti. 7 Multas etiam ciuitates eiusdem partis iniuriis adfecit et damnis. 8 Eos senatores occidit, qui cum Nigro militauerant ducum uel tribunorum nomine. 9 Deinde circa Arabiam plura gessit. Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui quidem omnes cum Pescennio senserant. 10 Atque ob hoc reuersus triumpho delato appellatus est Arabicus Adiabenicus Parthicus. 11 Sed triumphum respuit, ne uideretur de ciuili triumphare uictoria. Excusauit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret. [10] X. 1 Redeunti sane Romam post bellum ciuile Nigri aliud bellum ciuile Clodi Albini nuntiatum est, qui rebellauit in Gallia. Quare postea occisi sunt cum matre. 2 Albinum igitur statim hostem iudicauit et eos, qui ad illum mollius uel scripserunt uel rescripserunt. 3 Et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellauit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii, quam ille conceperat, summoueret. 4 Et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniauerat Antoninum sibi successurum. 5 Unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet in imperio. 6 Aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Seuerus ipse in Marci familiam transire uoluerit. 7 Et primo quidem ab Albinianis Seueri duces uicti sunt. Tunc sollitus cum consuleret, a Pannonicianis auguribus comperit se uictorem futurum, aduersarium uero nec in potestatem uenturum neque euasurum, sed iuxta aquam esse periturum. 8 Multi statim amici Albini deserentes uenere, multi duces capti sunt, in quos Seuerus animaduertit. [11] XI. 1 Multis interim uarie gestis in Gallia primo apud Tinurtum contra Albinum felicissime pugnauit Seuerus; 2 cum quidem ingens periculum equi casu adit, ita ut mortuus ictu plumbeae crederetur, ut alius iam paene imperator ab exercitu diligeretur. 3 Eo tempore lectis actis, quae de Clodio Celsino laudanto, qui Adrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Seuerus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter diuos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de senatu posset ulcisci. 4 Priusque inter milites diuum Commodum pronuntiauit idque ad senatum scripsit addita oratione uictoriae. 5 Senatorum deinde, qui in bello erant interempti, cadauera dissipari iussit. 6 Deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus est. 7 Victus est Albinus die XI. kal- Martias. reliquum autem cadauer eius ante domum propriam exponi ac dui iacere iussit. 8 Equum praeterea ipse residens supra cadauer Albini egit expascentemque admonuit, ut et effrenatus audacter protereret. 9 Addunt alii, quod idem cadauer in Rhodanum abici praecepit, simuletiam uxoris liberorumque eius. [12] XII. 1 Interfectis innumeris Albini partium uiris, inter quos multi principes ciuitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; cum et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi sunt. 2 Denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit. 3 Filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam imperatoriam fecisset. 4 Tuncque primum priuatarum rerum procuratio constituta est. 5 Multi sane post Albinum fidem ei seruantes bello a Seuero superati sunt. 6 Eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est. 7 Ultus igitur grauiter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius extincto iratus Romam et populo et senatoribus uenit. 8 Commodum in senatu et contione laudauit, deum appellauit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum apertissime furere. 9 Post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos occiderit. [13] XIII. 1 Occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum, 2 Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium Balbum, Postumium Seuerum, 3 Sergium Lustralem, Fabium Paulinum, Nonnium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Caeionium Albinum, Claudium Sulpicianum, 4 Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum, L. Stilonem, 5 Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, 6 Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianumet Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum, et Faustinianum et Iulianum, 7 Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Nouium Rufum, Claudium Arabianum, Marcum Asellionem. 8 Horum igitur tantorum ac tam inlustrium uirorum — nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi uiri fuere — interfector ab Afris ut deus habetur. 9 Cincium Seuerum calumniatus est, quod se ueneno adpetisset, atque ita interfecit. [14] XIV. 1 Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit. Multos praeterea obscuri loci homines interemit praeter eos, quos uis proelii absumpsit. 2 Post haec, cum se uellet commendare hominibus, uehicularium munusa priuatis ad fiscum traduxit. 3 Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari fecit decretis imperatoriis insignibus. 4 Rumor deinde belli Parthici extitit. patri, matri, auo et uxori priori per se statuas conlocauit. 5 Plautianum ex amicissimo cognita eius uita ita odio habuit, ut et hostem publicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae graui eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et adfinium Seueri simulacra suam statuam ille posuisset. 6 Palaestinis poenam remisit, quam ob causam Nigri meruerant. 7 Postea iterum cum Plautiano in gratiam redit et ueluti ouans urbem ingressus Capitolium petit, quamuis et ipsum procedenti tempore occiderit. 8 Getae minori filio togam uirilem dedit, maiori Plautiani filiam uxorem iunxit. Hi, qui hostem publicum Plautianum dixerant, deportati sunt. 9 Ita omnium rerum semper quasi naturali lege mutatio est. 10 Filios dein consules designauit. Getam fratrem extulit. 11 Profectus dehinc ad bellum Parthicum est edito gladiatorio munere et congiario populo dato. 12 Multos inter haec causis uel ueris simulatis occidit. 13 Damnabantur autem plerique, cur iocati essent, alii, cur tacuissent, alii, pleraque figurata dixissent, ut "Ecce imperator uere nominis sui, uere Pertinax, uere Seuerus". [15] XV. 1 Erat sane in sermone uulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Seuerum gloriae cupiditate, non aliqua necessitate deductum. 2 Traiecto denique exercitu a Brundisio continuato itinere uenit in Syriam Parthosque sommouit. 3 Sed postea in Syriam redit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret. 4 Inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi uitae suae insidiatores appeteret. 5 Multos etiam, quasi Chaldaeos aut uates de sua salute consuluissent, interemit, praaecipue suspectans unumquemque idoneum imperio, cum ipse paruulos adhuc filios haberet idque dici ad his uel crederet uel audiret, qui sibi augurabantur imperium. 6 Denique cum occisi essent nonnulli, Seuerus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri iussisse, quod factum est. Quod de Laeto praecipue Marius Maximus dicit. 7 Cum soror sua Leptitana ad eum uenisset uix Latine loquens ac de illa multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clauo atque ipsi multis muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cum filio, qui breui uita defunctus est. [16] XVI. 1 Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesifontem pulso rege peruenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum herbarum radicibus milites uiuerent atque inde morbos aegritudinesque contraherent. 2 Quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi aluo militum longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugauit et plurimos interemit et Parthicum nomen meruit. 3 Ob quae etiam filium eius Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII. agentem participem imperii dixerunt milites. 4 Getam quoque, minorem filium, Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut plerique in litteras tradunt, appellantes. 5 Harum appellationum causa donatiuum militibus largissimum dedit concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant, inde in Syriam redit uictor et Parthicus. 6 Deferentibus sibi patribus triumphum idcirco recusauit, quod consistere in curru affectus articulari morbo non posset. 7 Filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum decreuerat, idcirco quod et in Syria res bene gestae fuerant a Seuero. 8 Dein cum Antiochiam transisset, data uirili toga filio maiori secum eum consulem designauit, et statim in Syria consulatum inierunt. 9 Post hoc dato stipendio cumulatiore militibus Alexandriam petit. [17] XVII. 1 In itinere Palaestinis plurima iura fundauit. Iudaeos fieri subgraui poena uetuit. Idem etiam de Christianis sanxit. 2 Deinde Alexandrinis ius buleutarum dedit, qui sine publico consilio ita ut sub regibus ante uiuebant uno iudice contenti, quem Caesar dedisset. 3 Multa praeterea his iura mutauit. 4 Iucundam sibi peregrinationem hanc propter religionem dei Sarapidis et propter rerum antiquarum cognitionem et propter nouitatem animalium uel locorum fuisse Seuerus ipse postea semper ostendit; nam et Memfim et Memnonem et piramides et labyrinthum inspexit. 5 Et quoniam longum est minora persequi, huius magnifica illa, quod uicto et occiso Iuliano praetorianas cohortes exauctorauit, Pertinacem contra uoluntatem militum in deos rettulit, Saluii Iuliani decreta iussit aboleri; quod non optinuit. 6 Denique cognomentum Pertinacis non tam ex sua uoluntate quam ex morum parsimonia uidetur habuisse. 7 Nam et infinita multorum caede crudelior habitus et, cum quidam ex hostibus eidem se suppliciter optulisset atque dixisset, ille quod facturus esset, non est mollitus tam prudente dicto interfici eum iussit. 8 Fuit praeterea delendarum cupidus factionum, prope a nullo congressu nisi uictor. [18] XVIII. 1 Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. Adiabenos in tributarios coegit. 2 Brittanniam, quod maximum eius imperii decus est, muro pert ransuersam insulam ducto utrimque ad finem Oceani muniuit. 3 Unde etiam Brittannici nomen accepit. Tripolim, unde oriendus erat, contusis bellicosissimis gentibus securissimam reddidit ac p- R- diurnum oleum gratuitum et fecundissimum in aeternum donauit. 4 Idem cum inplacabilis delictis fuit, tum ad erigendos industrios quosque iudicii singularis. 5 Philosophiae ac dicendi studiis satis deditus, doctrinae quoque nimis cupidus. Latronum ubique hostis. 6 Vitam suam priuatam publicamque ipse composuit ad finem, solum tamen uitium crudelitatis excusans. 7 De hoc senatus ita iudicauit illum aut nasci non debuisse aut mori, quod et nimis crudelis et nimis utilis rei publicae uideretur. 8 Domi tamen minus cautus, qui uxorem luliam famosam adulteriis tenuit, ream etiam coniurationis. 9 Idem, cum pedibus aeger bellum moraretur idque milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, qui una erat, Augustum fecissent, tolli se atque in tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes tribunos, centuriones, duces et cohortes, quibus auctoribus id acciderat, sisti deinde filium, qui Augusti nomen acceperat. 10 Cumque animaduerti in omnes auctores facti praeter filium iuberet rogareturque omnibus ante tribunal prostratis, caput manu contingens ait : 11 "Tandem sentitis caput imperare, non pedes." huius dictum est, cum eum ex humili per litterarum et militiae officia ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset : "Omnia", inquit, "fui et nihil expedit." [19] XIX. 1 Perit Eboraci in Brittannia subactis gentibus, quae Brittanniae uidebantur infestae, anno imperii XVIII., morbo grauissimo extinctus, iam senex. 2 Reliquit filios duos, Antonium Bassianum et Getam, cui et ipsi in honorem Marci Antonini nomen inposuit. 3 Inlatus sepulchro Marci Antonini, quem ex omnibus imperatoribus tantum coluit, ut et Commodum in diuos referret et Antonini nomen omnibus deinceps quasi Augusti ad scribendum putaret. 4 Ipse a senatu agendibus liberis, qui ei funus amplissimum exhibuerant, inter diuos est relatus. 5 Opera publica praecipua eius extant Septizonium et thermae Seuerianae, eiusdemque Septimianae in Transtiberina regione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim usum publicum inuidit. 6 Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maxime quod diu neca filiis eius boni aliquid rei p. uenit et postea inuadentibus multis rem p. Romana praedonibus direptui fuit. 7 Hic tam exiguis uestibus usus est, ut uix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta clamyde umeros uelaret. 8 Cibi parcissimus, leguminis patrii auidus, uini aliquando cupidus, carnis frequenter ignarus. 9 Ipse decorus, ingens, promissa barba, cano capite et crispo, uultu reuerendus, canorus uoce, sed Afrum quiddam usque ad senectutem sonans. 10 Ac multum post mortem amatus uel inuidia deposita uel crudelitatis metu. [20] XX. 1 Legisse me apud Aelium Maurum Phlegontis Hadriani libertum memini Septimium Seuerum immoderatissime, cum moreretur, laetatum, quod duos Antoninos pari imperio rei p. relinqueret exemplo Pii, qui Verum et Marcum Antoninos per adoptionem filios rei p. reliquit, 2 hoc melius quod ille filios per adoptionem, hic per se genitos rectores Romanae rei p. daret : Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priore matrimonio susceperat et Getam de Iulia genuerat. 3 Sed illum multum spes fefellit. nam unum parricidium, alterum sui mores rei p. inuiderunt, sanctumque illud nomen in nullo diu bene mansit. 4 Et reputanti mihi, Diocletiane Auguste, neminem facile magnorum uirorum optimum et utilem filium reliquisse satis claret. 5 Denique aut sine liberis uiri interierunt aut tales habuerunt plerique, ut melius fuerit de rebus humanis sine posteritate discedere. [21] XXI. 1 Et ut ordiamur a Romulo: hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei p. Quid Camillus ? Num sui similes liberos habuit ? Quid Scipio ? Quid Catones qui magni fuerunt ? 2 Iam uero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo et Terentio, Plauto ceterisque aliis loquar ? Quid de Caesare ? Quid de Tullio, cui soli melius fuerat liberos non habere? 3 Quid de Augusto, qui nec adoptiuum bonum filium habuit, cum illi legendi potestas fuisset ex omnibus ? Falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote diligendo. 4 Sed ut omittamus adoptiuos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, ueniamus ad genitos. 5 Quid Marco felicius fuisset, si Commodum non reliquisset heredem ? 6 Quid Seuero Septimio, si Bassianum nec genuisset ? Qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali etiam figmento interemit; 7 qui nouercam suam- et quid nouercam ? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; 8 qui Papinianum, iuris asylum et doctrinae legatis thesaurum, quod parricidium excusare noluisset, occidit, et praefectumquidem, ne homini per se et per scientiam suam magno deesset et dignitas. 9 Denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, Seuerus tristior uir ad omnia, immo etiam crudelior pius et dignus deorum altaribus duceretur. 10 Qui quidem diuinam Sallusti orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingrauatus morbo misisse filio dicitur maiori. Idque frustra. Et --- hominem tantum ualetudine. 11 Vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud uenerabile diu minus amatum est, quamuis et uestimenta populo dederit, unde Caracalus est dictus, et thermas magnificentissimas fecerit. 12 Extat sane Romae Seueri porticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa. [22] XXII. 1 Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniauit quattuor aquilis et gemmato curru praeuolante nescio qua ingenti humana specie ad caelum esse raptum; cumque raperetur, octoginta et nouem numeros explicuisse, ultra quot annos ne unum quidem annum uixit, nam ad imperium senex uenit; 2 cumque positus esset in circulo ingenti aereo, diu solus et destitutus stetit. Cum uereretur autem, ne praeceps rueret a Ioue se uocatum uidit atque inter Antoninos locatum. 3 Die circensium cum tres Victoriolae more solito essent locatae gypseae cum palmis, media, quae ipsius nomine adscriptum orbem tenebat, uento icta de podio stans decidit et humi constitit; ea quae Getae nomine inscripta erat, corruit et omnis comminuta est; illa uero, quae Bassiani titulum praeferebat, amissa palma uenti turbine uix constitit. 4 Post murum apud uallum uisum in Brittannia cum ad proximam mansionem rediret non solum uictor sed etiam in aeternum pace fundata uoluens animo, quid ominis sibi occurreret, Aethiops quidam e numero militari, clarae inter scurras famae et celebratorum semper iocorum, cum corona e cupressu facta idem occurit. 5 Quem cum ille iratus remoueri ab oculis praecepisset et coloris eius tactus omine et coronae, dixisse ille dicitur ioci causa : "Totum fuisti isti, totum uicisti, iam deus esto uictor." 6 Et ciuitatem ueniens cum rem diuinam uellet facere, primum ad Bellonae templum ductus est errore haruspicis rustici, deinde hostiae furuae sunt adplicitae. 7 Quod cum esset aspernatus atque ad palatium se reciperet, neglegentia ministrorum nigriae hostiae, et usque ad limen domus Palatinae, imperatorem secutae sunt. [23] XXIII. 1 Sunt per plurimas ciuitates opera eius insigna. Magnum uero illud in ciuilitate eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae uitio temporum labebantur, instaurauit nusquam prope suo nomine adscripto, seruatis tamen ubique titulis conditorum. 2 Moriens septem annorum canonem, ita ut cottidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei uerotantum, ut per quinquennium non solum usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret. 3 Ultima uerba eius dicuntur haec fuisse : "Turbatam rem publicam ubique accepi, pacatam etiam Brittannis relinquo, senex ac pedibus aeger firmum imperium Antoninis meis relinquens, si boni erunt, imbecillum. si mali." 4 Iussit deinde signum tribuno dari "laboremus", quia Pertinax, quando in imperium adscitus est, signum dederat "militemus". 5 Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; 6 sed cum uideret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur, ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur. 7 Quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium. [24] XXIV. 1 Corpus eius a Brittannia Romam usque cum magna prouincialium reuerentia susceptum est; 2 quamuis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Seueri reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic, ubi uita functus est, esset incensus. 3 Cum Septizodium faceret, nihil aliud cogitauit quam ut ex Africa uenientibus suum opus occurreret 4 et, nisi absente eo per praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id est regium atrium, ab ea parte facere uoluisse perhibetur. 5 Quod etiam post Alexander cum uellet facere, ab aruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset.