[0] DIVUS CLAUDIUS TREBELLI POLLIONIS. [1] I. Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constanti Caesaris cum cura in litteras digerendus est. De quo ego idcirco recusare non potui, quod alios, tumultuarios uidelicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro, quem te tringinta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victorianamque nunc detinet; 2 si quidem eo res processit, ut mulierum etiuam uitas scribi Gallieni comparatio effecerit. 3 Neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem , qui bellum Gothicum s{t}ua uirtute confecit, qui manum publicis cladibus uictor inposui, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani a gubernaculis publicis depulit qui si diutius in hac esset commoratus re p-, Scipiones nobis et Camillos omnesque illos ueteres suis uiribus, suis consiliis, sua prouidentia reddidisset. [2] II. 1 Breue illius, negare non possum, in imperio fuit tempus, sed breue fuisset, etiamsi quantum hominum uita suppetit, tantum uir talis imperare potuisset. 2 Quid enim in illo non mirabile? Quid non conspicuum? Quid non triumphalibus uetustissimis praeferendum? 3 In quo Traiani uirtus, Antonini pietas, Augusti moderatio et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille ab aliis exemplum caperet sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. 4 Doctissimi mathematicorum centum uiginti annos homini ad uiuendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri locuntur, familiarem, centum uiginti quinque annos uixisse; qui cum quereretur quod iuuenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus esse uicturum. 5 Quare etiamsi centum et uiginti quinque annos Claudius uixisset, ne necessariam quidem mortem eius expectandam fuisse, ut Tullius de Scipione sic loquitur {pro Milone}, stupenda et mirabilis docet uita. 6 Quid enim magnum uir ille domi forisque non habuit? Amauit parentes. Quid mirum? Amauit et fratres : iam potest dignum esse miraculo. Amauit propinquos : res nostris temporibus comparanda miraculo; inuidit nulli, mal;os persecutus est. Fures iudices palam aperteque damnauit, stultis quasi reglegenter indulsit. 7 Leges optimas dedit. 8 Talis in re p- fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligeret, emendatior senatus optaret. [3] III. 1 In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et uita mea me nihil umquam cogitasse, fecisse gratiosum. 2 Claudium principem loquor, cuius uita, probitas et omnia, quae in re p- gessit, tantam posteris famam dedere, ut senatus populusque Romanus nouis eum honoribus post mortem adfecerit : 3 illi clypeus aureus uel, ut grammatici locuntur, clypeum aureum senatus totius iudicio in Romana curia conlocatum est, ut etiam nunc uidetur expressa thorace uultus eius. 4 Illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iouis Optimi Maximi templum statuam auream decem pedem conlocauit. 5 Illi totius orbis iudicio in rostris posita est columna palmata statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. 6 Ille, uelut futurorum memor, gentes Flauias, quae Vespasiani quoque et Titi, noo autem dicere Domitiani fuerant, propagauit. Ille bellum Gothicum breui tempore inpluit. 7 Adulator igitur senatus, adulator populus R-, adulatrices exterae gentes, adultatrices prouinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis ciuitas statuis, uexillis, coronis, fanis, arcubus bonum principem {aris ac templis} honorauerit. [4] IV. 1 Interest et eorum, qui bonos imitantur principes, et totius orbis humani cognoscere, quae de illo uiro senatus consulta sint condita, ut omnes iudicium publicae mentis adnoscant : 2 nam cum esset nuntiatum VIIII. kal- Aprilis ipso in sacrario Matris sanguinis die Clauddium imperatorem factum neque cogi sanatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis togis itum est ad Apollinis templum ac lectis litteris Claudii principis haec in Claudium dicta sunt : 3 "Auguste Claudi, dii te praestent." Dictum sexagies. "Claudi Auguste, principem aut qualis tu est, semper optauimus." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, te res p. requirebat." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, tu frater, tu pater, tu amicus, tu bonus senator, tu uere princeps." Dictum octogies. 4 "Claudi Auguste, tu nos ab Aureolo uindica." Dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis uindica." Dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Vitruuia libera." Dictum septies. "Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit." Dictum septies. [5] V. 1 Qui primum, ut factus est imperator, Aureolum, qui grauior rei p- fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei p. gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus iudicauit. 2 His accepit quod regantem Aureolum et foedus petentem imperator grauis et serius non audiuit, responso tali repudiatum : "Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus, poterat et timere". 3 Denique iudicio suorum militum apud Mediolanium Aureolum dignum exitum uita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule quidem. 4 Nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historicorum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit : "Venimus ad imperatorem nominis sui." 5 Magna uidelicet uirtus ab auro nomen accipere. At ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatoribus hoc nomen adpositum. Habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum. [6] VI. 1 Sed redeamus ad Claudium. Nam, ut superius diximus {triginta}, illi Gothi, qui euaserant eo tempore, quo illos Marcianus est persecutus, quosque Claudius emiti non siuerat, ne {qu}id fieret, quod effectum est, omnes gentes suorum ad Romanas incitauerant praedas. 2 Denique Scytharum diuersi populi, Peuci, Grutungi Austrogoti, Teruingi, Visi, Gipedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inrup{uen}erunt atque illic pleraque uastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum, quod confecit, imperatorie instruit, ut uideantur fata Romana boni principis occupatione lentata, 3 sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbe uictoria. 4 Armatorum denique gentium trecenta uiginti milia tunc fuere. 5 Dicat nunc, qui nos adulationis accusat, Claudium minus esse amabilem. Armatorum trecenda uiginti milia : quis tandem Xerxes hoc habuit? Quae fabella istum numerum adfinxit? Quis poeta conposuit? Trecenda uiginti milia armatorum fuerunt. 6 Adde seruos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina consumptasque siluas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris excepit. [7] VII. 1 Extat ipsius epistola missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est : 2 "Senatui populoque Romano Claudius princeps." (Hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego uerba magistri memoriae non requiro.) 3 "p- c-, mirantes audite quod uerum est. Trecenta uiginti milia barbarorum in Romanorum solum armati uenerunt : haec si uicero, uos uicem reddite meritis; si non uicero, scitote me post Gallienum uelle pugnare. 4 Fatigata est tota res p. pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regilianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu alii principis a re p- defecerunt. 5 Non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, uires rei p-, Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet. Quicquid fecerimus, satis grande est." 6 Hos igitur Claudius ingenita illa uirtute superauit, hos breui tempore adtriuit, de his uix aliquos ad patrium solum redire permisit. Rogo, quantum petium est clypeus in curia tantae uictoriae? Quantum una aurea statua? 7 Dicit Ennius de Scipione : "Quantam statuam faciet populus R-, quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur?" 8 Possumus dicere Flauium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis, sed famae uiribus adiuuari. [8] VIII. 1 Habuerunt praeterea duo milia nauium, duplicem scilicet numerum quam illum, quo tota pariter Graecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata est. Sed illud poeticus stilus fingit, hoc uera continet historia. 2 Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia nauium barbararum et trecenta uiginti milia armatorum deleuit, oppressit, adtriuit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis Romano seruitio deputauit, 3 ut docetur eiusdem epistola, quam ad Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem : 4 "Claudius Broccho. deleuimus trecenta uiginti milia Gothorum, duo milia nauigium mersimus. 5 Tecta sunt flumina scutis, spatis et lanceolis omnia litora operiuntur. Campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. 6 Tantum mulierum cepimus, ut binas et ternas mulieres uictor si miles possit adiungere. [9] IX. 1 Et utinam Gallienum non esset passa res p-! Utinam sescentos tyrannos non pertulisset! Sauis militibus quos uaria proelia sustulerunt, saluis legionibus, quas Gallienus male uictor occidit, quantum esset additum rei p-! 2 Si quidem nunc membra naufragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei p- . 3 Pugnatum est enim apud Moesos et multa proelia fuerunt apud Marcianopolim. 4 Multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diuersarum gentium nobiles feminae, inpletae barbaris seruis Scythicisque cultoribus Romanae prouinciae. Factus limitis barbari colonus e Gotho. 5 Nec ulla fuit regio, quae Gothum seruum triumphali quodm seruitio non haberet. 6 Quid boum barbarorum nostri uidere maiores? Quid ouium? Quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? Hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem p. et opulentiae nimietate donauit. Pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis, qui superfuerant, Byzantinis fortiter facientibus. 8 Pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente obsederant barbari. 9 Pugnatum in diuersis regionibus et ubique auspiciis Claudianis uicti sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro uideretur Claudius securam parare rem p- [10] X. 1 Et bene uenit in mentem : exprimenda est sors, quae Claudio data esse perhibetur Commagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei p- diuinitus constitutum. 2 Nam cum consuleret factus imperator, quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit : 3 Tu, qui nunc patrias gubernas oras et mundum regis, arbiter deorum, tu ueteres tuis nouellis; regnabunt etenim minores et reges facient suos minores. 4 Item cum in Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit : Tertia dum Latio regnantem uiderit aestas. 5 Item cum de posteris suis : His ego nec metas rerum nec tempora ponam. 6 Item cum de fratre Quintillo, quem consortem habere uolebat imperii, responsum est : Ostendent terris hunc tantum fata. 7 Quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium diuini generis uirum, sanctissimum Caesarem et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de se daturum, saluis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio. [11] XI. 1 Sed dum haec a diuo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellum summunt atque ab his Aegyptia peruicaria et indefessa pugnandi continuatione uincuntur. 2 Dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenis insidiis interemptus est. Aegyptii uero omnes se Romano imperatori dederunt in absentis Claudii uerba iurantes. 3 Atticiano et Orfito conss. Auspicia Claudiana fauor diuinus adiuuit. Nam cum se Haemimontum multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset, illic ita fame ac pestilentia laborauit, ut iam Claudius dedignaretur et uincere. 4 Denique finitum est asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt depulsi. 5 Vera dici fides cogit, simul ut sciant hi, qui adulatores nos aestimari cupiunt, id, quod historia dici postulat, non tacere : 6 eo tempore, quo parta est plena uictoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae sapientium quoque animos fatigant, ita in praedam uersi sunt, ut non cogitarent a paucissimis se posse fu{ti}gari, dum occupati animo atque corporibus auertendis praedis inseruiunt. 7 Denique in ipsa uictoria prope duo milia a paucis barbaris et his, qui fugerant, interempta sunt. 8 Sed ubi hoc comperit Claudius, omnes, qui rebelles animos extulerant, conducto exercitu rapit atque in uincla Romam etiam mittit ludo publico deputandos. Ita id, quod uel fortuna uel milites egerat, uirtute boni principis antiquatum est. Nec sola de hoste uictoria, sed etiam uindicta praesumpta est. 9 In quo bello, quod (a Claudio) gestum est, equitum Dalmatarum in gens extitit uirtus, quod originem ex ea prouincia Claudius uidebatur ostendere quamuis alii Dardanum et ab Ilo Traianorum atque ab ipso Dardano sanguinem dicerent trahere. [12] XII. 1 Fuerunt per ea tempora et apud Cretam Scythae et Cyprum uastare temptarunt, sed ubique morbo atque exercitu laborante superati sunt. 2 Finito sane bello Gothico grauissimus morbus increbruit, tunc cum etiam Claudius adfectus morbo mortalis reliquit et familiare uirtutibus suis petit caelum. 3 Quo ad deos atque ad sidera demigrante Quintillus frater eiusdem, uir sanctus et sui fratris, ut uere dixerim, frater, delatum sibi omnium iudicio suscepit imperium, non hereditarium sed merito uirtutum, qui factus esset imperator, etiamsi frater Claudii principis non fuisset. 4 Sub hoc barbari, qui superfuerant, Anchialon uastare conati sunt, Nicopolim etiam optinere. Sed illi prouincialium uirtute obtriti sunt. 5 Quintillus autem ob breuitatem temporis nihil dignum imperio gerere potuit, nam septima decima die, quod se grauem et serium contra milites ostenderat ac uerum principem pollicebatur, eo genere, quo Galba, quo Pertinax interemptus est. 6 Et Dexippus quidem Claudium non dicit occisum, sed tantum mortuum, nec tamen addit morbo, ut dubium sentire uideatur. [13] XIII. 1 Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltim pauca dicenda sunt, ne ea, quae scienda sunt, praeterisse uideamur : 2 Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi f{am}ilia Claudia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae uiro, Constantius Caesar est genitus. 3 Fuerunt etiam sorores, quarum una, Constantina nomine nupta tribuno Assyriorum, in primis annis defecit. 4 De auis nobis parum cognitum. Varia enim plerique prodiderunt. 5 Ipse Claudius insignis morum grauitate, insignis uita singulari et unica castimonia, uini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno uultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et multis ictu pugni dentes excusserit. 6 Fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum ludicro Martiali in campo luctamen inter fortissimos quosque monstraret. 7 Nam iratus ei, qui non bateum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit. Quae res indulgentiam meruit pudoris uindictae; 8 si quidem tunc Decius imperator, quo praesente fuerat perpetrarum, et uirtutem et uerecundiam Claudii publice praedicauit donatumque armillis et torquibus a militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius, quam luctamen exigit, faceret. 9 Ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintillus duos reliquit, Crispus, ut diximus, filiam. [14] XIV. 1 Nunc ad iudicia principum ueniamus, quae illo a diuersis edita sunt, et eatenus quidem ut appareret quandocumque Claudium imperatorem futurum. 2 Epistola Valeriani ad Zosimionem, procuratorem Syriae : "Claudium, Illyricianae gentis uirum, tribunum Martiae quintae legioni fortissimae ac deuotissimae dedimus, uirum deuotissimis quibusque ac fortissimis ueterum praeferendum. 3 Huic salarium de nostro priuato aerario dabis annuos frumenti modois tria milia, hordei sex milia, laridi libras duo milia, uini ueteris sextarios tria milia quingentos, olei boni sextarios centum quinquaginta, olei secundi sextarios sescentos, salis modios uiginti, cerae pondo centum quinquaginta, feni, paleae, aceti, holeris, herbarum quantum satis est, pellium tentoriarum decurias tringinta, mulos annuos sex, equos annuos tres, camelas annuas decem, mulas annuas nouem, argenti in opere annua pondo quinquaginta. Filippeos nostri uultus annuos centum quinquaginta et in sternis quadraginta septem et trientes centum sexaginta. 4 {Item in cauco scyfo pondo undecim}. Item in cauco et scyfo et zuma pondo undecim. 5 Tunicas russas militares annuas duas, sagoclamydes annuas duas, fibulas argenteas inauratas duas, fibulam auream cum acu Cyprea unam. Balteum argenteum inauratum unum, anulum bigemmem unum uncialem, brachialem unam unciarum septem, torquem libralem unum, cassidem inauratam unam, scuta chrysografata duo, loricam unam, quam refundat. 6 Lanceas Herculianas duas, aclydes duas, falces duas, falces fenarias quattuor. 7 Cocum, quem refundat, unum, mulionem, quem refundat, unum. 8 Mulieres speciosas ex captiuis duas. Albam subsericam unam cum purpura Girbitana, subarmalem unum cum purpura Maura. 9 Notarium, quem refundat, unum, structorem, quem refundat, unum. 10 Accubitalium Cypriorum paria duo, interulas puras duas, fascias uiriles duas, togam, quam refundat, unam, latum clauum, quem refundat, unum. 11 Venatores, qui obsequantur, duo, carpentarium unum, curam praetorii unum, aquarium unum, piscatorem unum, ducliarium unum. 12 Ligni cotidiari pondo mille, si est copia, sin minus, quantum fuerit et ubi fuerit; coctilium cotidiana uatilla quattuor. 13 Balneatorem unum et ad balneas ligna, sin minus, lauetur in publico. 14 Iam cetera, quae propter minutias suas scribi nequeunt, pro moderatione praestabis, sed ita ut nihil adaeret, et si alicubi aliquid defuerit, noin praestetur nec in nummo exigatur. 15 Haec autem omnia idcirco specialiter non quasi tribuno sed quasi duci detuli, quia uir talis est, ut ei plura etiam deferenda sint." [15] XV. 1 Item ex epistola eiusdem alia inter cetera ad Ablauium Murenam praef. Praetori : "Desine autem conqueri, quod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus ducis loco accipit, unde etiam senatum et populum conqueri iactabas. 2 Dux factus est et dux totius Illyrici. Habet in potestatem Thracios, Moesos, Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus. 3 Vir ille summus nostro quoque iudicio speret consulatum e{s}t, si eius animo commodum est, quando uoluerit, {accipiat} praetorianam accipiat praefecturam. 4 Sane scias tantum ei a nobis decretum salarii, quantum habet Aegypti praefectura, tantum uestium, quantum proconsulatui Africano detulimus, tantum argenti, quantum accipit curator Illyrici metallarius, tantum ministeriorum, quantum nos ipsi nobnis per singulas quasque decernimus ciuitates, ut intellegant omnes, quae sit nostra de uiro tali sententia". [16] XVI. 1 Item epistola Decii de eodem Claudio. "Decius Messalae praesidi Archaiae salutem." Inter cetera : "Tribunum uero nostrum Claudium, optimum iuuenem, fortissimum militem, constantissimum ciuem, castris, senatui et rei p. necessarium, in Thermopylas ire praecipimus mandata eidem cura Peloponnensium, scientes neminem melius omnia, quae iniungimus, esse curaturum. 2 Huic ex regione Dardanica dabis milites ducentos, ex catafractariis centum, ex equitibnus sexginta, ex sagittariis Creticis sexaginta, ex tyronibus bene armatos mille. 3 Nam bene illi noui creduntur exercitus; neque enim illo quisquam deuotior, fortior, grauior inuenitur." [17] XVII. 1 Item epistola Gallieni, cum nuntiatum esset per frumentarios Claudium irasci, quod ille mollius uiuerete : 2 "Nihil me grauius accepit, quam quod notaria tua intimasti Claudium, parentem amicumque nostrum, insinuatis sibi falsis plerisque grauiter irasci. 3 Quaeso igitur, mi Venuste, si mihi fidem exhibes, ut eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Dascianis, qui iam saeuiunt, ne grauiter rem ferant. 4 Ipse ad eum dona misi, quae ut libenter acipiat, tu facies. Curandum praeterea est, ne me hoc scire intellegat ac sibi suscensere iudicet et pro necessitate ultimum consilium capiat. 5 Misi autem ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos gemmatos trilibres duos, discum corymbiatum argenteum librarum uiginti, lancem argenteam pampinatam librarum triginta, paternam argenteam hederaciam librarum uiginti et trium, boletar alieuticum argenteum librarum uiginti, urceos duos auro inclusos, argenteos librarum sex et in uasis minoribus argenti libras uiginti quinque, calices Aegyptios operisque diuersi decem, 6 clamydes ueri luminis limbatas duas, ueste diuersas sedecim, albam subsericam, paragaudem triuncem unam, zancas de nostris Parthicas paria tria, singiliones Dalmatenses decem, clamydem Dardanicam mantuelem unam, paenulam Illyricianam unam, bardocucullum unum, cucutia uillosa duo, 7 oraria Sarabdena quattuor, aureos Valerianos centum quinquaginta, trientes Saloninianos trecentos." [18] XVIII. 1 Habuit et senatus iudicia, priusquam ad imperium perueniret, ingentia. Nam cum esset nuntiatum illum cum Marciano fortiter contra gentes in Illyrico dimicasse, adclamauit senatus : 2 "Claudi, dux fortissime, haueas! Virtutibus tuis, deuotioni tuae! Claudio statuam omnes dicamus. Claudium consulem omnes cupimus. 3 Qui amat rem p., sic agit, qui amat principes, sic agit, antiqui milites sic egerunt. Felicem te, Claudi, iudicio principum, felicem te uirtutibus tuis, consulem te, praefectum te. Viuas Valeri et ameris a principe." 4 Longum est tam multa, quam meruit uir ille, perscribere; unum tamen tacere non debeo, quod illum et senatus et populus et ante imperium et in imperio et post imperium sic dilexit, ut satis constet neque Traianum neque Antoninos neque quemquam alium principem sic amatum.