DE MEDECINA PRAECEPTA. Prooemium Membrorum series certo deducta tenore Ut stet, et assimilis medicinae defluat ordo, Principio celsa de corporis arce loquamur. Phoebe, salutiferum quod pangimus assere carmen Inuentumque tuum prompto comitare fauore. Tuque, potens artis, reduces qui tradere uitas Nosti atque in caelum manes reuocare sepultos, Qui colis Aeginam, qui Pergama quique Epidaurum, Qui quondam placidi tectus sub pelle draconis Tarpeias arces atque indita templa petisti Depellens tetros praesenti numine morbos: Huc ades et quicquid cupide mihi saepe roganti Firmasti, nunc tu teneris expone papyris. I. Capiti medendo. Balsama si geminis instillans auribus indas, Tum poteris alacrem capitis reparare uigorem. Vel quae septenis censentur gramina nodis Utiliter nectes, uel corno ex arbore sertum. Pulegiumue potens una super aure locabis Aut illud mixto recoquens clementer aceto Cauta nare trahes; seu uisco splenia nexo Induces fronti seu tritae gramina menthae; Spongia cum tepidis annexa liquoribus imbris Profuit, aut hedera ex oleo colata uetusto. Profuit et cocleis frontem tractare minutis. Si nocuit cerebro uiolentia solis aperto, Saepe chelidonia ex acido perducta liquore Sanauit: prosunt et amica papauera somno, Si prius in lento madefacta coquantur oliuo. II. Hemicranio medendo. Portio si capitis morbo tentetur acuto, Allia diuersam, lana contecta, per aurem Inducta prosunt, et eodem balsama pacto; Allia uel ternis piperis terna addita granis. Trita lines: certam dabit haec tibi cura salutem.