[3,0] De gubernatione Dei - LIBER TERTIUS. [3,1] I. Bene se res habet. Iacta sunt fundamenta operis pia molitione coepti et diuini officii amore suscepti. Et ideo non sunt solubili luto posita, nec temporali lapide constructa, sed sacrarum expensarum confectione ualida, et diuini magisterii arte firmata: quae, ut ipse in Euangelio Deus dicit, nec uentis possint furentibus concuti, nec alluuione fluminum subrui, uel pluuiarum infusione dissolui (Matth. VII, 24, 25). Cum enim opus hoc manus quodammodo diuinorum uoluminum instruxerit, et coelestium Scripturarum compago solidarit, necesse est tam firma haec per Dominum Iesum Christum esse quae facta sunt, quam firma illa sunt quae fecerunt. Aedificium itaque hoc naturam status sui de stirpe sumit, et labefactari saluis auctoribus suis non potest. Sicut enim in terrenis aedificiis deiicere parietes nullus potest, nisi prius lapides et caementa deiecerit, sic aedificium quod construximus dissoluere nullus ualet, nisi id unde structum est et consummatum ante dissoluerit: quod quia labefactari utique nequaquam potest, recte etiam a nobis incolumitas aedificii praesumitur, cuius status subsidiis immortalibus continetur. Quaeritur itaque, cum haec ita sint, si totum quod in hoc mundo est, cura et gubernaculo et iudicio Dei agitur; cur et melior multo sit barbarorum conditio quam nostra; cur inter nos quoque ipsos sors bonorum durior quam malorum; cur probi iaceant, improbi conualescant; cur iniquis, et maxime potestatibus, uniuersa succumbant? Possum quidem rationabiliter et satis constanter dicere: Nescio. Secretum enim et consilium Diuinitatis ignoro. Sufficit mihi ad causae huius probationem dicti coelestis oraculum. Deus a se, ut libellis superioribus iam probauimus, omnia dicit aspici, omnia regi, omnia iudicari. Si scire uis quid tenendum sit, habes litteras sacras. Perfecta ratio est, hoc tenere quod legeris. Qua causa autem Deus haec de quibus loquimur ita faciat, nolo a me requiras. Homo sum; non intelligo, secreta Dei inuestigare non audeo, et ideo etiam attentare formido: quia et hoc ipsum genus quasi sacrilegae temeritatis est, si plus scire cupias quam sinaris. Sufficiat tibi quod Deus a se agi ac dispensari cuncta testatur. Quid me interrogas, quare alter maior sit, alter minor; alter miser, alter beatus; alter fortis, alter infirmus? Qua causa quidem haec Deus faciat, non intelligo; sed ad plenissimam rationem abunde sufficit quod a Deo agi ista demonstro. Sicut enim plus est Deus quam omnis humana ratio, sic plus mihi debet esse quam ratio, quod a Deo agi cuncta cognosco. Nihil ergo in hac re opus est nouum aliquid audire; satis sit pro uniuersis rationibus auctor Deus. Nec licet ut de his quae diuino aguntur arbitrio, aliud dicas iustum, aliud iniustum: quia quidquid a Deo agi uides atque conuinceris, necesse est plus quam iustum esse fatearis. Haec ergo de gubernaculo Dei atque iudicio expeditissime ac fortissime dici possunt. Neque enim necesse est ut argumentis a me probetur quod hoc ipso quia a Deo dicitur comprobatur. Itaque cum legimus dictum a Deo quia aspiciat iugiter omnem terram, hoc ipso probamus quod aspicit quia aspicere se dicit; cum legimus quod regat cuncta quae fecit, hoc ipso approbamus quod regit, quia se regere testatur; cum legimus quod praesenti iudicio uniuersa dispenset, hoc ipso est euidens quod iudicat quia se iudicare confirmat. Alia enim omnia, id est, humana dicta, argumentis ac testibus egent. Dei autem sermo ipse sibi testis est, quia necesse est quidquid incorrupta ueritas loquitur, incorruptum sit testimonium ueritatis. Sed tamen cum per Scripturas sacras scire nos quasi de arcano animi ac mentis suae quaedam uoluerit Deus noster, quia ipsum quodammodo Scripturae sacrae oraculum Dei mens est; quidquid uel agnosci per suos uel praedicari Deus uoluit, non tacebo. Unum quamuis priusquam loqui ordiar, scire cupiam, cum Christianis mihi loquendum an cum paganis sit. Si enim cum Christianis, probaturum me quod ago esse non dubito; si autem cum paganis, probare contemno: non quia deficiam in probatione, sed quia profuturum quod loquor esse despero. Infructuosus quippe est et inanis labor, ubi non recipit probationem prauus auditor. Sed tamen quia esse nullum omnino arbitror Christiani nominis hominem qui non se Christianum uideri uelit, ego cum Christiano agam. Quamuis enim quis impiae ac paganicae infidelitatis sit, mihi tamen satis est a Christiano probari quod dico. [3,2] II. Causaris igitur quid si istud quod Christiani qui Deum credimus, miseriores omnibus sumus. Sufficere quidem mihi ad respondendum hoc loco poterat quod Apostolus ad Ecclesias dicit: Nemo moueatur in tribulationibus. Ipsi enim scitis quia in hoc positi sumus (I Thessal. III, 3). Et ideo cum in hoc positos nos esse a Deo Apostolus dicat, ut aerumnas, ut miserias, ut tristitias perferamus, quid mirum est si mala cuncta perferimus, qui ad toleranda aduersa omnia militamus? Sed quia multi ista non sapiunt, et putant homines Christianos haec quasi stipendia fidei suae a Deo capere debere, ut quia sint cunctis gentibus religiosiores, sint cunctis etiam fortiores, acquiescamus opinioni eorum atque sententiae. Sed uideamus tamen quid sit Deum fideliter credi. Qui enim tam magnam credulitatis et fidei mercedem in hoc saeculo esse uolumus, qualis credulitas aut fides ipsa esse debeat considerare debemus. Quid est igitur credulitas aut fides? Opinor, hominem fideliter Christo credere, id est, fideliter Dei mandata seruare. Sicut enim serui hominum diuitum aut procuratores, quibus uel supellectilis copiosa uel cellaria opulenta creduntur, fideles absque dubio dici non queunt si res sibi traditas deuorarint, sic profecto etiam Christiani homines infideles sunt, si bona sibi a Deo assignata corruperint. Quaeritur forsitan quae sint bona quae Deus Christianis hominibus assignet. Quae, nisi omnia per quae credimus, id est, omnia per quae Christiani sumus? Primum scilicet legem, deinde prophetas, tertio Euangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum generationis nouae munus, sancti baptismatis gratiam, diuini chrismatis unctionem: scilicet ut sicut apud Hebraeos quondam, id est, peculiarem ac propriam Dei gentem, cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, probatissimos et lectissimos uiros per unguentum regium Deus uocauit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post chrisma ecclesiasticum omnia Dei mandata fecissent, ad capiendum laboris praemium uocarentur ad coelum. Cum ergo ista sint omnia per quae fides constat, uideamus quis tanta haec fidei sacramenta custodiat ut fidelis esse uideatur: quia infidelis, ut diximus, sit necesse est qui fidei commissa non seruat. Et quidem non quaero ut cuncta faciat quae testamenta duorum temporum iubent. Remitto censuram legis antiquae, remitto omnes prophetarum minas; remitto etiam quae remitti omnino non possunt, uel apostolicorum librorum seuerissimam institutionem, uel Euangelicorum uoluminum plenam omni perfectionis genere doctrinam. Paucis simis saltem praeceptis Dei quis obsequatur interrogo. Nec illa dico quae ita multi refugiunt, ut pene et exsecrentur. Tantum apud nos honor et reuerentia Dei proficit, ut quae indeuotione non facimus, etiam odio digna esse ducamus. Deinde hoc quod Saluator cogitare nos de crastino prohibuit (Matth. VI, 34), quis audire dignatur? Quod contentos singulis tunicis iubet esse, quis recipit? Quod ambulare excalcios praecipit, quis non modo faciendum, sed uel ferendum arbitratur? Itaque et ego ista praetereo. In hoc enim fides per quam confidimus, recidit ut quae Dominus nobis salutaria esse uoluit, nos superflua iudicemus. Diligite, inquit Saluator, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos (Matth. V, 44). Quis haec omnia facit? Quis pro inimicis suis ista quae Deus iussit, non dico uotis, sed uerbis saltem agere dignatur? Aut etiam si quis se cogit ut faciat, facit tamen ore, non mente. Praestat quidem uocis officium, sed animi non mutat affectum. Ac per hoc etiamsi pro aduersario suo orare se cogit, loquitur, non precatur. Longum est de singulis dicere. Sed adhuc tamen aliquid addam, ut intelligamus nos non modo non omnibus Dei obtemperare uerbis, sed nullis pene illius obedire mandatis. Et ideo Apostolus clamat: Nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Gal. VI, 3). Hoc enim ad crimina nostra addimus, ut cum in omnibus rei simus, etiam bonos nos et sanctos esse credamus, ac sic in nobis cumulentur iniquitatis offensae etiam praesumptione iustitiae. Qui odit, inquit Apostolus, fratrem suum, homicida est (I Ioan. III, 15). Intelligere ergo possumus multos esse homicidas qui se innoxios putant, quia, ut uidemus, homicidium non sola tantummodo occidentis manu, sed etiam odientis animo perpetratur. Unde est quod Saluator mandati istius normam censura adhuc seueriore cumulauit dicens: Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio (Matth. V, 22). Ira mater est odii. Et ideo Saluator excludere iram uoluit, ne ex ira odium nasceretur. Si ergo non solum odium, sed etiam ira nos in Dei iudicio reos faciet, euidenter agnoscimus quod sicut nullus omnino est immunis ab iracundia, sic nullus omnino immunis esse poterit a reatu. Prosequitur autem Dominus quasi fibras praecepti istius, et omnes penitus frutices ac ramusculos secat dicens: Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis. Qui dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio (Ibid.). Racha quod genus sit contumeliae, multi nesciunt. Fatuitas autem quam iniuriose obiiciatur, optime norunt. Et ideo scientia sua potius homines quam ignorantia utentes, malunt reatus suos per id conuicium quod sciunt, diuinis ignibus, quam per id quod nesciunt, humanis conciliis expiari. [3,3] III. Quae cum ita sint, et cum haec omnia quae iubentur a Domino, non modo a nobis omnino non fiant, sed pene in diuersum omnia fiant; quando maiora illa faciemus? Qui enim, inquit Saluator, non renuntiauerit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Et qui non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 98). Et qui se Christianum dicit, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare (I Ioan. II, 6): quae non modo illos qui uoluptates et pompas saeculi sequuntur, sed ne illos quidem implere certum est qui saeculares amores derelinquunt. Nam et qui renuntiare diuitiis uidentur, non sic renuntiant ut penitus renuntiasse uideantur. Et qui putantur crucem portare, sic portant ut plus habeant, in crucis nomine dignitatis quam in passione supplicii. Et omnes tamen isti etiamsi aliquid horum bona fide adimplerent, illud absque dubio nullus efficeret ut per uiam uitae istius sic incederet sicut Saluator incessit. Qui se enim, inquit Apostolus, dicit in Christo manere, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare (I Ioan. II, 6). [3,4] IV. Sed dura forsitan quidam putant apostolorum esse praecepta. Dura plane existimanda sunt, si plus ab aliis officiorum exigunt quam sibi sumunt. Porro autem si multo minus caeteris imperarunt quam sibi, non modo non graues magistri, sed parentes indulgentissimi iudicandi sunt, qui onera quae ceruicibus filiorum per amoris indulgentiam detrahunt, sibi per affectum religionis imponunt. Quid enim unus ex ipsis ad populos ecclesiasticos dicit? Filioli, inquit, mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in uobis (Gal. IV, 19). Et rursum: Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Nobis hoc imperat ut se imitemur, qui sibi hoc imperauerat ut Christi esset imitator. Et quidem quod ipse Christum imitatus sit, nulli dubium est. Christus enim se pro nobis subdidit mundo, et se ipse pro Christo. Christus pro nobis taedia et labores grauissimos pertulit, et hoc ipse pro Christo. Christus pro nobis contumelias passus est, et hoc ipse pro Christo. Christus pro nobis passionem mortemque tolerauit, et hoc ipse pro Christo. Et ideo non sine causa meritorum suorum conscius dicit: Certamen bonum certaui, fidem seruaui; de reliquo reposita est mihi corona iustitiae (II Tim. IV, 7, 8). Itaque cum ille Christum sic imitatus sit, uideamus quis nostrum Apostoli imitator appareat. Scribit enim ipse de se primum quod nulli unquam dederit offensionem, sed in omnibus exhibuit se sicut Dei ministrum, in patientia multa, in tribulationibus, in plagis, in carceribus, in lacerationibus (II Cor. VI, 3-5). Et alibi, dum se aliis comparat, sic ait: In quo quis audet (in insipientia dico), audeo et ego; ut minus sapiens dico, magis ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci (II Cor. XI, 21, 23-25). Sane etsi de caeteris quas dixit uirtutibus apostolicis nihil facimus, in hoc tamen uno, ubi Apostolus ter naufragasse se dicit, etiam uincere possumus. Non enim ter tantummodo naufragauimus, quorum pene omnia uita naufragium est. In tantum quippe uitiose ab omnibus uiuitur, ut prope nullus Christianorum sit qui non iugiter naufragare uideatur. [3,5] V. Sed dicit fortasse aliquis non id nunc esse temporis ut pro Christo nos perferamus quae tunc apostoli pertulerunt. Verum est. Non enim sunt principes pagani, non tyranni persecutores; non sanguis sanctorum funditur, nec fides suppliciis comprobatur. Contentus est Deus noster ut ei pax nostra seruiat, ut sola ei immaculatorum actuum puritate et uitae incontaminabilis sanctitate placeamus. Quo plus ei fides et deuotio nostra debet; quia minora a nobis exigit, et maiora concessit. Et ideo cum et principes Christiani sint, et persecutio nulla sit, et religio non inquietetur, qui ad probandum fidem experimentis durioribus non compellimur, inferioribus saltem officiis Domino plus placere debemus. Probat enim etiam in maioribus, si res exigat, exsecutorem se idoneum fore a quo minora complentur. [3,6] VI. Omittamus ergo illa quae beatissimus Paulus pertulit, immo quae in libris postea de religione conscriptis omnes admodum Christianos legimus pertulisse, qui ad coelestis regiae ianuam gradibus poenarum suarum ascendentes, scalas sibi quodammodo de equuleis catastisque fecerunt. Videamus si in illis saltem religiosae deuotionis obsequiis, quae minora atque communia in summa quiete et omni tempore omnes Christiani obire possumus, praeceptis Dominicis respondere tentamus. Iubet Christus ne litigemus. Quis iubenti obtemperat? Nec solum iubet, sed in tantum hoc iubet, ut ea ipsa nos de quibus lis est relinquere iubeat, dummodo litibus exuamur. Si quis enim, inquit, uoluerit tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, relinque ei et pallium (Matth. V, 40). Interrogo qui sint qui spoliantibus aduersariis cedant, immo qui sint qui aduersarios suos non spoliare conentur? Tam procul enim abest ut cum tunicis etiam alia relinquamus, ut, si quo modo possumus, pallium simul aduersarii tunicasque tollamus. Tam deuote enim mandatis Dominicis obedimus, ut non sufficiat nobis quod aduersariis nostris etiam minima uestimentorum nostrorum parte non cedimus, nisi eis, quantum in nobis est, si res sinat, cuncta rapiamus. Iungitur autem praecepto huic par et consimile mandatum, quo ait Dominus: Qui percusserit te in dexteram maxillam, praebe ei et alteram (Ibid., 39). Quantos putamus esse qui dicto huic uel aures modeste praebeant, uel certe, etiam si id facere uidentur, animis acquiescant? Aut quotus quisque est qui si ictum unum acceperit, non multos pro uno reddat? Tantum ab illo abest ut caedenti maxillam praebeat alteram, ut tum se uincere putet, non quando aduersarium uapulando, sed quando caedendo superauerit. Quae uultis, inquit Saluator, ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis similiter (Matth. VII, 12). Huius sententiae partem tam bene nouimus ut nunquam praetereamus, partem sic praetermittimus quasi penitus nesciamus. Nam quid ab aliis praestari nobis uelimus, optime nouimus, quid autem ipsi aliis debeamus praestare, nescimus. Atque utinam nesciremus! Minor esset ignorantiae reatus, secundum illud: Qui nescit uoluntatem domini sui, uapulabit paucis. Qui autem scit, et non facit eam, uapulabit multis (Luc. XII, 47, 48). Nunc autem maior in hoc offensa est quod partem sententiae sacrae pro commodorum nostrorum utilitate diligimus, partem pro Dei iniuria praeterimus. Exaggerat quoque hoc Dei uerbum officio praedicationis suae apostolus Paulus dicens: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X, 24). Et iterum: Non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes, sed ea quae aliorum (Philipp. II, 4). Vides quam fideliter praeceptum Christi fuerit exsecutus, ubi cum Saluator sic nos pro aliis sicut pro nobis iusserit cogitare, ille plus aliorum nos commodis iussit consulere quam nostris; boni scilicet domini bonus famulus, et singularis magistri praeclarus imitator, qui in uestigiis domini sui ambulans, patentiora quodammodo et expressiora pedibus suis fecit domini sui esse uestigia. Quid ergo horum facimus Christiani, quod Christus, an quod Apostolus iubet? Puto omnino quod neutrum. Nam tantum abest ut aliorum commodis aliquid cum propria incommoditate praestemus, ut omnes uel maxime nostris commodis cum aliorum incommodo consulamus. [3,7] VII. Sed eligere forsitan maiora quaeque uidemur quae nullus impleat, et, ut ipsi putant, implere omnino non possunt et praeterire alia quae et implere queant et ab omnibus impleantur. Sed primum illud considerandum est, quia nulli seruorum licet ex his quae dominus suus imperat, eligere pro arbitrio quid uelit facere, quid nolit, et insolentissima abusione quod placuerit assumere, quod displicuerit repudiare; maxime cum et terrestres domini nequaquam aequo animo tolerandum putent si iussiones suas serui ex parte audiant et ex parte contemnant, et pro libidine sua quae putauerint facienda faciant, quae putauerint conculcanda conculcent. Si enim pro arbitrio suo serui dominis obtemperant, ne in iis quidem in quibus obtemperauerint obsequuntur. Quando enim seruus ex domini sui iussis ea facit tantummodo quae uult facere, iam non dominicam uoluntatem implet, sed suam. Si ergo nos qui homunculi imbecilli sumus, contemni tamen a seruis nostris omnino nolumus, quos etsi nobis seruitutis conditio inferiores, humana tamen sors reddit aequales, quam inique utique coelestem Dominum contemnimus, qui cum homines ipsi simus, contemnendos tamen nos a nostrae conditionis hominibus non putamus. Nisi tanti fortasse consilii ac tam profundae intelligentiae sumus, ut qui pati seruorum iniurias nolumus, subditum iniuriis nostris Deum esse uelimus, et quae ipsi toleratu humano indigna credimus, Deum a nobis digne haec tolerare credamus. Ac per hoc si qui sunt, ut ad superiora redeamus, qui de maioribus nos Dei praeceptis dicere existiment et minora reticere, superflue queri intelligendi sunt. Neque enim iusta causatio est cur praeferantur aliqua, ubi facienda sunt omnia. Sicut enim dominorum carnalium seruis eligere, ut iam dixi, omnino non licet quae ex praeceptis seruilibus faciant, quae non faciant, sic nos qui serui Domini nostri sumus, inlicitum omnino existimare debemus, ut uel illa quae placent pro animi oblectatione sumamus, uel illa quae displicent pro superbiae abusione calcemus. [3,8] VIII. Sed acquiescamus tamen his qui ex praeceptis Dominicis idcirco forsitan nos nolunt maiora dicere, quia se putant minora complere, non quia sufficiat ad salutem, si maioribus spretis minora faciamus, secundum illud: Quicunque totam legem seruauerit, offendit autem in uno, factus est omnium reus (Iac. II, 10). Ac per hoc, licet nobis non sufficiat parua ac minima quaeque facere, acquiesco tamen ego minora dicere, ut ostendam maximam Christianorum omnium partem nec exigua saltem ac minima fecisse. Iussit Saluator noster ut Christiani homines non iurarent (Matth. V, 34). Plures inuenias qui saepius peierent quam qui omnino non iurent. Iussit quoque ut nemo malediceret. Cuius non sermo maledictio est? Prima enim semper irarum tela maledicta sunt, et quidquid non possumus imbecilli, optamus irati; ac sic in omni animorum indignantium motu, uotis malis pro armis utimur. Unde unusquisque hominum euidentissime probat, quidquid fieri aduersariis suis optat, totum se facere uelle, si possit. Sed uidelicet quia omnes hac improbitate linguarum facile utimur, qui iussis Dominicis non obtemperamus, idcirco etiam apud Deum facile hoc putamus esse qui iussit. Maledici, inquit sermo diuinus, regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10). Hinc ergo intelligere possumus quam grauis sit et perniciosa maledictio, quando etiamsi alia bona adfuerint, sola excludit a coelo. Inuidiam procul esse iussit Christus a nobis. At nos contra, non extraneis tantum, sed etiam proximis inuidemus; nec solum inimicos, sed etiam amicos nostros liuore perfundimus. Adeo prope in omnium sensu hoc malum regnat; adeo esuriendi libido terminum habet, detrahendi libido terminum non habet. Nam semper admodum cibo, nunquam detractione saturamur. Sed leuis forsitan poena istius labis est. Detrahens, inquit Scriptura sacra, eradicabitur. Grauis profecto et tremenda animaduersio, sed tamen nulla correctio. Dummodo enim unusquisque hominum alium lacerare non desinat, tanti putat ut etiam sibi ipse non parcat. Sed digna plane mali istius retributio est, quae solum persequitur auctorem. Illi enim nihil nocet penitus cui detrahit: tantummodo illum punit e cuius ore procedit. Sed delirare, opinor, uidemur ista repetendo, et fero ut nos delirare uideamur. Nunquid delirauit Dominus, qui praecepit: Omnis enim, inquit per apostolum suum, clamor auferatur a uobis cum omni malitia (Ephes. IV, 31). Utrumque quidem hoc in nobis iugiter perseuerat, sed magis tamen malitia quam clamor. Clamor quippe non semper est in oribus nostris, malitia autem semper est in cordibus nostris; ac per hoc puto quod etiam si in nobis clamor desineret, tamen malitia permaneret. Sine murmuratione quoque et querela nos Deus noster esse praecepit (Philipp. II, 14, 15). Quando haec in humano genere non fuerunt? Si aestus est, de ariditate causamur; si pluuia, de inundatione conquerimur: si infecundior annus est, accusamus sterilitatem; si fecundior, uilitatem. Adipisci abundantiam cupimus, et eamdem adepti accusamus. Quid dici hac re improbius, quid contumeliosius potest? Etiam in hoc de misericordia Dei querimur, quia tribuat quod rogamus. Abesse a seruis suis omne omnino, etiam oculorum, scandalum Deus praecepit. Et ideo si quis, inquit, uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28) Hinc intelligere plene possumus quam castos nos esse Saluator iusserit, qui etiam licentiam uisionis abscidit. Sciens enim fenestras quodammodo esse nostrarum mentium lumen oculorum, et omnes improbas cupiditates in cor per oculos, quasi per naturales cuniculos, introire, exstinguere eas penitus foris uoluit, ne intus orirentur, et lethaliter crescentibus fibris conualescerent fortasse in animo, si germinassent in uisu. Idcirco itaque ait Dominus petulcos impudicorum hominum intuitus noxa adulterii non carere, scilicet ut qui bona fide fugeret adulterium, custodiret aspectum. Perfectae siquidem ac sincerissimae sanctitatis uolens cultores suos facere Saluator, iussit ab his cautissime etiam minima uitari, scilicet ut quam pura est pupilla oculi, tam pura esset Christiani hominis uita, et sicut salua intuitus incolumitate pulueris labem in se oculus non reciperet, sic uita nostra labem in se penitus impudicitiae non haberet. Unde est illud etiam quod in sequentibus ait Dominus: Si scandalizat te oculus tuus, erue eum. Et si scandalizat te manus tua, abscinde eam. Expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam (Ibid., 29, 30). Si igitur iuxta Dei uerbum in gehennam scandalis trahimur, recte profecto, ut gehennam uitare possimus, etiam manibus nostris nos oculisque multamus: non quod membris suis quis priuare se debeat, sed quia tam necessariae nobis sunt quaedam domesticorum obsequiorum necessitudines, ut his quasi oculis, interdum autem quasi manibus utamur, recte nobis praesentium ministeriorum officia subtrahimus, ne aeterni ignis tormenta patiamur. Ubi enim de ministerio agitur et uita, rectius profecto Christiano est ministerio carere quam uita. [3,9] IX. Itaque cum in omnibus his quae diximus obedire nos sibi Dominus noster iusserit, ubi sunt qui aut in uniuersis mandatis Deo, aut certe uel in paucissimis obsequantur? Ubi sunt qui aut inimicos diligant, aut persequentibus benefaciant, aut malos in bono uincant, qui maxillas caedentibus praebeant, qui spoliantibus res suas sine lite concedant? Quis est apud quem delectationi penitus nihil liceat, qui conuicio suo neminem laedat, qui silentio os coerceat, ne in amaritudinem maledictionis erumpat? Quis est qui faciat haec minima? ut non dicam illa de quibus diximus paulo ante, maiora. Quae cum ita sint, et cum a nobis nil penitus Dominicae iussionis fiat, quid est quod nos queramur de Deo, cum queri magis Deus de nobis omnibus possit? Quae ratio est ut doleamus nos non audiri a Deo, cum ipsi Deum non audiamus et susurremus non respici a Deo terras, cum ipsi non respiciamus ad coelum; ut molestum sit despici a Domino preces nostras, cum praecepta eius despiciantur a nobis? Fac nos pares Domino nostro esse. Quis iustae querimoniae locus est, hoc pati quemque quod fecerit? Saluo eo quod probare facile possum, nequaquam nos pati illa quae facimus, et mitius multo nobiscum Deum agere quam nos cum Deo. Sed interim tamen hac agamus lege qua coepimus. Sic enim ipse etiam Dominus dicit: Clamaui ad uos, et non audistis me; et uos clamabitis ad me, et non exaudiam uos (Ier. XI, 11; Zach. VII, 13). Quid enim dignius, aut quid iustius? Non audiuimus, non audimur: non respeximus, non respicimur. Quis, rogo, ex carnalibus dominis hac cum suis lege agere contentus est, ut contemnat tantummodo seruos suos, quia fuerit ab eis ipse contemptus? Quanquam nos non hac solum iniuria contemnamus Deum, qua contemni a seruis suis domini carnales solent, quia seruorum hic contemptus est maximus, si non faciant quod iubentur. Porro autem nos omni studio, omni nisu, non solum iussa non facimus, sed contra id facimus quod iubemur. Iubet enim Deus ut omnes nobis inuicem chari simus: omnes autem nos mutua infestatione laceramus. Iubet Deus ut cuncti egentibus sua tribuant; cuncti admodum aliena peruadunt. Iubet Deus ut omnis qui Christianus est, etiam oculos castos habeat; quotus quisque est qui non se luto fornicationis inuoluat? Et quid plura? Graue et luctuosum est quod dicturus sum. Ipsa Ecclesia Dei, quae in omnibus esse debet placatrix Dei, quid est aliud quam exacerbatrix Dei? aut praeter paucissimos quosdam qui mala fugiunt, quid est aliud pene omnis coetus Christianorum quam sentina uitiorum? Quotum enim quemque inuenies in Ecclesia non aut ebriosum, aut helluonem, aut adulterum, aut fornicatorem, aut raptorem, aut ganeonem, aut latronem, aut homicidam? et quod his omnibus peius est, prope haec cuncta sine fine. Interrogo enim Christianorum omnium conscientiam: ex his uel flagitiis uel sceleribus quae nunc diximus, quotus quisque hominum non aliquid est horum, aut quotus quisque non totum? Facilius quippe inuenias qui totum sit quam qui nihil. Et quod diximus nihil, nimis forsitan grauis uideatur esse censurae. Plus multo dicam. Facilius inuenias reos malorum omnium quam non omnium; facilius maiorum criminum quam minorum: id est, facilius qui et maiora crimina cum minoribus, quam qui minora tantum sine maioribus perpetrarint. In hanc enim morum probrositatem prope omnis ecclesiastica plebs redacta est, ut in cuncto populo Christiano genus quodammodo sanctitatis sit, minus esse uitiosum. Itaque ecclesias uel potius templa atque altaria Dei minoris reuerentiae quidam habent quam cuiuslibet minimi ac municipalis iudicis domum. Siquidem intra ianuas non modo inlustrium potestatum, sed etiam praesidum ac praepositorum, non omnes passim intrare praesumunt, nisi quos aut iudex uocauerit aut negotium traxerit aut ipsa honoris proprii dignitas introire permiserit; ita ut si quispiam fuerit insolenter ingressus, aut caedatur, aut propellatur, aut aliqua uerecundia atque existimationis suae labe multetur. In templa autem uel potius in altaria atque in sacraria Dei passim omnes sordidi ac flagitiosi sine ulla penitus reuerentia sacri honoris inrumpunt: non quia non omnes ad exorandum Deum currere debeant, sed quia qui ingreditur ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum. Neque enim eiusdem officii est indulgentiam poscere et iracundiam prouocare. Nouum siquidem monstri genus est: eadem pene omnes iugiter faciunt quae fecisse se plangunt, et qui intrant ecclesiasticam domum ut mala antiqua defleant, exeunt; et quid dico, exeunt, in ipsis pene hoc orationibus suis ac supplicationibus moiuntur. Aliud quippe ora hominum, aliud corda agunt, et dum uerbis praeterita mala plangunt, sensu futura meditantur; ac sic oratio eorum auctrix est magis criminum quam exoratrix: ut uere illa in eis Scripturae maledictio compleatur (Psal. CVIII, 7), ut de oratione ipsa exeant condemnati, et oratio eorum fiat in peccatum. Denique si uult quispiam scire quid in templo huiusmodi homines cogitauerint, uideat quid sequatur. Siquidem consummatis solemnibus sacris, statim ad consuetudinaria omnes studia discurrunt, alii scilicet ut furentur, alii ut inebrientur: ut euidenter appareat hoc eos esse meditatos, dum intra templum sunt, quod postquam egressi fuerint exsequuntur. [3,10] X. Sed uidelicet cuncta haec mala et omnem uitiorum probrositatem quam supra dixi, ad seruos fortasse quidam aut abiectissimos quosque homines referendam putant; caeterum nomen ingenuum hac flagitiorum labe non pollui. Quid autem aliud est cunctorum negotiantium uita quam fraus atque periurium, quid aliud curialium quam iniquitas, quid aliud officialium quam calumnia, quid aliud militantium quam rapina? Sed putas forsitan quod hoc etiam de personis istius modi ferri possit. Hic est enim, inquis, eorum actus quae et professio; ac per hoc nihil mirum est si agunt quod profitentur. Quasi uero aut agere ullum Deus res malas uelit aut profiteri, aut nulla sit penitus sacrae maiestatis offensa, si maximum scelus minores uideantur agere personae: praesertim cum in hac hominum multitudine maior multo sit pars generis humani, et absque dubio ubi maior est peccantium turba, maior est Diuinitatis iniuria. Sed omnis, inquis, nobilitas ab his sceleribus immunis est. Parum est id quidem, quia non aliud uidetur nobilitas in omni mundo quam unus homo in grandi populo. Sed uideamus tamen si uel id ipsum parum sit carens crimine. Ac primum consideremus quid de huiusmodi hominibus dicat sermo diuinus. Arguens quippe Apostolus Dei populum, sic ait: Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne diuites per potentiam opprimunt uos? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod inuocatum est super uos (Iac. II, 5-7)? Graue hoc Apostoli testimonium est: nisi forte immunes se ab eo nobiles putent, quia sunt soli diuites nominati. Sed aut iidem sunt nobiles qui et diuites; aut si sunt diuites praeter nobiles, et ipsi tamen iam quasi nobiles: quia tanta est miseria huius temporis, ut nullus habeatur magis nobilis quam qui est plurimum diues. Sed siue de alterutris siue de utrisque Apostolus dixerit, facile de hoc componi potest. Non enim interest de qua hoc potissimum parte dictum sit, quod utrique certum est conuenire. Quis enim est uel nobilium omnino uel diuitum horrens crimina? Quamuis in hoc fefellerim: multi enim horrent, sed paucissimi euitant. In aliis quippe horrent quod in se semper admittunt, mirum in modum et accusatores eorumdem criminum et excusatores. Exsecrantur publice quod occulte agunt, ac per hoc dum damnare se caeteros putant, ipsos se magis propria animaduersione condemnant. Sed relinquamus istos qua magis rei sunt. Quis est uel diues omnino uel nobilis aut innocentiam seruans aut a cunctis sceleribus manus abstinens? Quanquam superflue a cunctis dixerim: utinam uel a maximis, quia uolunt sibi id forte maiores quasi priuilegii uindicare, ut iure suo crimina uel minora committant! Itaque de peccatis facilioribus nihil dico. Videamus si uel a duobus illis quasi capitalibus malis ullus immunis est, id est, uel ab homicidio, uel a stupro. Quis enim est aut humano sanguine non cruentus, aut coenosa impuritate non sordidus? Unum quidem ex his ad poenam aeternam sufficit; sed prope nullus diuitum non utrumque commisit. [3,11] XI. Sed cogitat forte aliquis de hoc numero: Ego iam ista non facio. Laudo, si non facis; sed tamen forte ante fecisti, et non est nunquam omnino fecisse, facere cessasse. Quod si ita esset, quid proderat tamen unum a scelere desistere et multos in sceleribus permanere? Non sanat unius conuersio crimina plurimorum; nec sufficit ad placandum Deum quod unus peccata deserit, quem uniuersitas totius humani generis offendit; praesertim cum is qui conuertitur ut mortem aeternam possit euadere, magnos profecto conuersionis suae fructus capiat, si euadat, nedum contingere ei possit ut ab aliis poenam damnationis auertat: quia et hoc intolerabilis superbiae atque immanis piaculi crimen est, si tam bonum se aliquis esse credat, ut etiam malos existimet per se posse saluari. Loquens Deus de terra quadam uel de populo peccatore sic dicit: Si fuerint tres uiri in medio eius, Noe, et Daniel, et Iob, non liberabunt filios et filias. Ipsi soli salui erunt (Ezech. XIV, 14, 16). Neminem tamen reor tam impudentem fore qui se his talibus uiris audeat comparare, quia quamuis placere nunc aliquis Deo studeat, hoc ipsum tamen genus maximae iniustitiae est si se iustum praesumat; ac per hoc sublata est omnis spes falsae opinionis, qua credamus innumeram perditorum hominum multitudinem suffragio paucorum bonorum a praesentibus malis posse defendi. Cum enim nullus illis quos supra diximus, par sit, quae esse spes ullis potest quod liberari et extranei et innumeri et mali a paucissimis bonis possint, cum illi familiarissimi Deo sancti ne hoc quidem a Domino promeruerint, ut in filiis suis uel sua membra saluarent? Et recte. Nam licet omnes admodum filii membra parentum esse uideantur, non putandi sunt tamen membra eorum esse a quibus affectu coeperint discrepare: quia morum degenerantium prauitate pereunt in talibus beneficia naturae. Quo fit ut etiam nos, qui Christiani esse dicimur, perdamus uim tanti nominis, uitio prauitatis. Nihil enim omnino prodest nomen sanctum habere sine moribus, quia uita a professione discordans abrogat inlustris tituli honorem per indignorum actuum uilitatem. Unde cum pene nullam Christianorum omnium partem, pene nullum Ecclesiarum omnium angulum non plenum omni offensione et omni lethalium peccatorum labe uideamus, quid est in quo nobis de Christiano nomine blandiamur, cum utique hoc ipso magis per nomen sacratissimum rei simus, quia a sancto nomine discrepamus? Nam et ideo plus sub religionis titulo Deum laedimus, quia positi in religione peccamus.