[2,0] ADVERSUS AVARITIAM - LIBER SECUNDUS. [2,1] Diximus de remediis peccatorum, immo potius de spebus remediorum atque solatiis: scilicet hoc primum inquirendae salutis esse suffragium ut peccatorem poeniteat erroris; tum ut iuxta sermonem sacrum statim peccata sua misericordiis redimat; postremo, si id non fecerit, ne quid saltem moriens inexpertum relinquat, uel ultima sibi rerum suarum oblatione succurrat. Sed respondeatur fortasse hoc loco illud, si peccatores homines hac redimendorum criminum necessitate teneantur, sanctos absque dubio qui sint expertes criminum, non teneri, ac per hoc non habere eos causam substantiae largiendae qui non habeant quod redimere eos necesse sit largitate. Audio. Sed id quale sit iam uidebimus. Interim, etiamsi praeterita mala non sint quae sanctum hominem oporteat rebus cunctis redimere, sunt tamen perennia bona quae magno debeat comparare. Sed de hoc plenius postea. Nunc autem hoc dico libere et constanter affirmo, neminem esse omnino sanctorum qui non in multis sit Deo debitor, ac per hoc eum quaecumque Domino suo dederit, non tam donare quam soluere. Ac primum ut de beneficiis generalibus dicam, id est, quo quisquis uel sanctorum es ille uel diuitum, primum beneuolentia ac dono Dei et natus et altus et educatus es, quod rebus ad uitam necessariis communitus, quod etiam non necessariis locupletatus, quod plus ad usum tibi Dominus tuus tribuit quam modus usuum postulauit, quod extendit denique super spes tuas munera sua, et, quod est maximum ac rarissimum, dona illius etiam tua uota uicerunt. Addo autem post ista omnia quod idem Dominus qui te primum munere suo genuit, postea etiam passione saluauit, quod propter te, o homo, terram ac lutum immo exiguam terrae ac luti partem rerum uniuersarum Dominus terras adiit, ex carne pariter et in carne processit humiliatus usque ad humani exordii pudorem et pannorum inluuiem et praesepii uilitatem, tolerans indignas se uitae istius passiones, edendi, bibendi, somni, uigiliarum aegras uicissitudines, et caducae istius conuersationis contumeliosas necessitates, ipsam denique hominum circa se conuersantium fetidam commorationem, populos peccatorum sordentium luto oblitos, semper malae conscientiae admissu reos, turpium ex se actuum nidorem exhalantes, et ideo coelestium praeceptorum incapaces, nec sustinentes sacri fulgoris iubar, quia caligantes peccatis oculos splendor diuini luminis obruebat. Nec solum hoc. Sed post haec omnia, adde proteruas superbientis populi contradictiones, adde conuicia, adde maledicta, impiam insectationem, testimonium falsum, iudicium cruentum, inrisiones populi, sputa, uerbera, acerbissimas quidem poenas, sed indignitates poenis acerbiores, coronam spineam, aceti poculum, cibum fellis, damnatum ab hominibus Dominum uniuersorum, pendentem in patibulo salutem humani generis, Deum terrenae conditionis lege morientem. [2,2] Quae cum ita sint, quicumque ille aut sanctus es, aut sanctum te esse credis, dic mihi, quaeso: nunquid solui haec sola possunt, etiamsi nulla alia debeantur? Quidquid libet enim homo pro Deo perferat, solui omnino non potest quod Deus pro homine perpessus est: quia etiamsi passio ipsa non differat genere poenarum, multum tamen distet necesse est diuersitate patientum. Sed forsitan dicis generale in his quae diximus omnium hominum esse debitum, et in hoc uniuersorum hominum genus indiscrete obnoxium. Verum est. Sed nunquid aliquis ideo minus debet, si et alius idem debeat? Aut si centum hominum cautiones de centenis sestertiis scriptae sint, num idcirco alleuatur unius debitum, si omnes sint eiusdem numeri debitores? Unusquisque enim, inquit Apostolus, suum onus portabit, et unusquisque pro se rationem reddet. Nequaquam ergo unius pondus pondere alleuatur alterius, nec absoluitur reus societate multorum. Neque ideo minus est cuilibet tetra damnatio, si multos complices poenae uideatur habere damnatus. Ita hoc quod supra dixi, licet generale sit debitum, speciale tamen esse non dubium est; licet sit commune omnium, est tamen peculiariter singulorum; ita ad omnes aequaliter peruenit quod tamen de summa unicuique nil recedit. Christus enim sicut pro omnibus passus est, sic pro singulis, et cunctis se impendit pariter et singulis, et totum se dedit uniuersis, et totum singulis: ac per hoc quidquid passione sua Saluator praestitit, sicut totum ei debent uniuersi, sic totum singuli; nisi quod prope hoc plus singuli quam uniuersi, quod tantum acceperunt singuli quantum uniuersi. Ubi enim hoc unus accipit quod uniuersi, etsi par est mensura, maior est inuidia. Quo fit ut licet ipsum accipiat, plus deuere uideatur: quia magis fit unus obnoxius, qui uidetur omnibus comparatus. Haec ergo hactenus, quia debitores Deo quidam sanctorum esse se non putant, cum debitum aestimare non possint. [2,3] Sed dicit fortasse aliquis: Non quidem debitores non esse sanctos, sed multo tamen maiora hominum saecularium esse debita, quorum sunt plura peccata. Quod tale est ac si quispiam dicat: Ideo ego sum innocens, quia alius magis est nocens; ideo ego iustus, quia alter iniustus; ideo ego apprime bonus, quia alius singulariter malus. Iam primum enim indecorum hoc sanctae menti est, ut bona sua crescere malis arbitretur alienis, et meliorem se esse aestimet comparatione peiorum. Infelicissimum enim consolationis genus est de miseriis hominum peccatorum capere solatia, cum Apostolus gaudere nos cum gaudentibus iubeat et flere cum flentibus et non quae sua sunt singulos cogitare, sed ea quae aliorum. Sed esto: istius modi comparatio iusta atque honesta uideatur: nunquid etiam fida existimari potest? Quis enim de illo tanto ac tam terribili futuro Dei iudicio satis certus est? Aut quis dicere potest: Ego minus debeo, ille plus debet. Quis postremo de se praesumere aut de alio desperare? Omnes enim, inquit Apostolus, stabimus ante tribunal Christi, et Unusquisque suum onus portabit. Nihil ergo, inquit aliquis, inter sanctos et peccatores est? Multum plane, et pene immensurabile. Sed quia Scriptura dicit: Beatus homo qui semper est pauidus, et nunquam est de salute propria mens secura sapientis; licet multum inter sanctos et peccatores sit, quaero tamen ab omnibus religionem professis, quis sibi iuxta suam conscientiam satis sanctus sit, quis de illa futuri examinis tremenda seueritate non trepidus, quis de perpetua incolumitate securus? Quod si utique non est, sicuti neque esse debet, dicat mihi, obsecro, quilibet hominum cur non totis substantiae suae uiribus ad id nititur ut uel mortis deuotione redimat quidquid uitae offensione contraxit? Quanquam haec quae loquor scire omnes legentes uolo, non me de omnibus sanctis, sed de his tantum loqui qui, licet religionem non professi sint, tamen diuitias non relinquunt. De illis enim qui expediti omnibus sarcinis, Saluatoris uiam sequuntur, et Dominum Iesum Christum non sanctitate tantum, sed etiam paupertate imitantur, nihil est quod dici possit, nisi illud tantum quod etiam propheta dixit: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus. Hos enim ego omnes non aliter quam imitatores Christi honoro, non aliter quam Christi imagines colo, non aliter quam Christi membra suspicio, et ad hoc tantum illorum memini ut eorum memoria dignus fiam. [2,4] Sed iniuriosa illa quae supra diximus, religiosae professioni esse uideantur. Quid enim, inquit aliquis, si uidua sit diues, et uiduitatem tamen in magna opum copia non relinquens? Quid si uirgo integritatem professa, et impolluti corporis sanctitate deuota? Quid si coniugium sine opere coniugali, negans seipsum sibi, et habens se quasi non habens? Quid si monachus ab incunabulis Deo militans? Quid si clericus sacri ministerii seruitutem fideli seruitute consummans? Nunquid etiam hi aeternae salutis fructu periclitantur, si aut uiuentes opes integras habeant, aut morientes indigentibus non relinquant? Parua est ad promulgandam de huiuscemodi quaestione sententiam sermo atque auctoritas mea. Videamus ergo quid de his omnibus sacrorum uoluminum linguae ac praeceptorum coelestium uoces sonent; et tunc rectissime secundum datam a Deo normam opinionis nostrae regulam dirigemus. Ac primum: non est quod confugiendum sibi nunc quisquam putet ad ueterum exemplorum esse solatia, ut dicat aliquos fortasse sanctos aut in lege aut ante legem diuites fuisse. Abiit quippe illud tempus, mutata ratio est. Ante Legem enim liberum omnibus erat uel habendae uel etiam consectandae facultatis arbitrium: quia scilicet adhuc tunc uirga interdictorum coelestium non castigabatur. Ubi enim, inquit Apostolus, non est lex, nec praeuaricatio. Lex ergo fecit aliquid non licere, secundum illud: Nam concupiscentiam, inquit Apostolus, nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Et ideo opes quas ante legem Deus non reprehenderat, homo libere possidebat. In lege quoque nihilominus prope idem iuris omnibus suppetebat: quia lex hominem, dummodo iuste, habere quod uellet penitus non uetabat. Itaque tunc omnes omnino sancti cunctis facultatibus suis iuxta praescriptos legis terminos utebantur, ambulantes, ut legimus, in omnibus mandatis et iustificationibus Dei sine querela. Sicut utique illi ipsi ambulauerunt de quibus ista memorantur, sicut prophetes Anna in ieiuniis atque orationibus uiuens; sicut Nathanael ille, quem legimus, ueri Israelitae laude sublimis, et ipso Domino ac Deo teste mirabilis; sicut Tobias, magnanimitate deuotionis praecepta legis excedens, sepulturis hominum mortuorum etiam cum mortis periculo seruiebat, et indigentibus usque ad indigentiam suam consulens, in tantum largitatis affectum uenerat, ut mercenario suo partem bonorum omnium deputaret; et hoc, quo magis possit mirum esse, iam diues; et, quo mirabilius, diues ex paupere, quia maiorem ferme excitant habendi cupiditatem opes post indigentiam. [2,5] Tales ergo tunc sancti erant, secundum legem omnia habentes, secundum legem omnia relinquentes. Ac sic perfectus fuit omnis qui legi paruit, et tam deuotus qui sub lege tunc minus fecit, quam nunc in Euangelio qui plus facit. Tunc enim quasi Euangelium lex fuit. Quo fit quod qui se obtemperantem tunc legi praebuit, quasi Euangelium compleuit. Non est ergo quod confugiendum sibi nunc quisquam ad legem putet. Vetera enim, ut ait Apostolus, transierunt: facta sunt omnia noua. Plus tunc indulgentiae erat et plus licentiae. Tunc esus carnium praedicabatur, nunc abstinentia. Tunc in omni uita ieiuniorum paucissimi dies, nunc quasi unum ieiunium uita omnis. Tunc laesis ultio suppetebat, nunc patientia. Tunc irascentibus lex ministra erat, nunc aduersaria. Tunc accusatori gladium porrigebat, nunc charitatem. Tunc etiam carnali illecebrae lex indulgebat, nunc Euangelium nec aspectui. Tunc corporeae uoluptates habebant quamdam licentiam, nunc iubentur etiam oculi custodire censuram. Tunc ad multas uxores recipiendas unius mariti torum lex dilatabat, nunc etiam ad unam excludendam casti affectus deuotione constringit. Superest enim, inquit Apostolus, ut et qui habent uxores, ita sint ac si non habeant: et qui flent tanquam non flentes: et qui gaudent tanquam non gaudentes: et qui emunt tanquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. Videte quam breuiter missus a Deo doctor cuncta moderatus sit et intra quam perfectionem uniuersa concluserit, non inlicita solum intercidendo, sed etiam licita coarctando, circumcidens scilicet, et usum coniugiorum, et infidelitatem fletuum, et intemperantiam gaudiorum, et habendi libidinem, et emendi cupiditatem, et ipsam denique mundi huius breuem atque umbratilem uoluptatem. Et haec omnia cur? Cur utique nisi, ut ipse dixit, quia praeterit figura huius mundi? Quam longe sunt ergo a mandato Dei quos cum ipsos iusserit Deus uiuentes opibus renuntiare, illi eas cupiunt etiam in cognatis suis mortui possidere. Aut quam longe ab ea deuotione sunt ut exhaeredent seipsos propter Deum, qui exhaeredare nolunt saltem extraneos propter se! Quibus libenter libere dicerem: Quae insania est, o miserrimi! Ut haeredes alios quoscumque faciatis, uos ipsos uero exhaeredatis; ut alios relinquatis uel breui diuites, uos ipsos aeterna mendicitate damnatis. [2,6] Sed quaerit fortasse aliquis, quid sit istud quod nunc plus exigat Deus a Christianis per Euangelium quam a Iudaeis ante per legem? Certa istius rei ratio est. Ideo enim maiora nunc Domino nostro soluimus, quia maiora debemus. Iudaei quippe habebant quondam umbram rerum, nos ueritatem; Iudaei fuerunt serui, nos adoptiui; Iudaei acceperunt iugum, nos libertatem; Iudaei maledicta, nos gratiam; Iudaei litteram interficientem, nos spiritum uiuificantem; Iudaeis seruus magister missus est, nobis filius; Iudaei per mare transierunt ad eremum, nos per baptisma introimus in regnum; Iudaei manna manducauerunt, nos Christum; Iudaei carnes auium, nos corpus Dei; Iudaei pruinam coeli, nos Deum coeli: qui cum, ut Apostolus ait, in forma Dei esset, humiliauit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis; non contentus scilicet simplicem pro nobis subire mortem, nisi ipsam uoluntariae necis susceptionem summorum suppliciorum perpessione cumulasset. Pro hoc ergo solo quid soluere homo poterit, cui se per ultimam poenarum acerbitatem Christus impendit? Aut quid pro se dignum Domino repensabit, qui ipsum a quo redemptus est Deum debet? Haec ergo causa est qua deuotiores esse nos Dominus sibi uelit, quia tam magno deuotionem nostram pretio comparauit. Et ideo beatissimus Paulus: Quis ergo, inquit, nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Non Apostolus solam pecuniam nec solas deberi a nobis diuitias Deo dicit, sed tribulationem, angustiam, famem, gladium, passionem, effusionem sanguinis, animae exhalationem, mortem denique omni poenarum genere conditam. Unde intelligant omnes religiosi non satis se Deo reddere, etiam si uniuersas dederint facultates: quia licet sua cuncta dispensent, ipsos se tamen debent. Et ideo, sicut supra dicere coeperamus, si uidua est quaepiam, nequaquam sibi sufficere ad aeternam salutem nomen uiduitatis putet, sed uideat qualem esse in Apostolo uiduam Deus iubeat dicens: Quae uere uidua est, desolata sperat in Domino, instat orationibus nocte ac die. Nam quae in deliciis agit, uiuens mortua est. Uno eodemque praecepto duas Apostolus formas uiduitatis expressit, unam uitae, alteram mortis, cum in deliciis mortem posuit. Ergo absque dubio diuitem esse non uult quam deliciosam esse non patitur; quia omnis fructus diuitiarum in usu est positus deliciarum: alioqui remoto usu deliciarum, causae opum non relinquuntur. [2,7] Cum itaque Apostolus in deliciis uiduae mortem esse memorauerit, promptum est quod ad uitae aeternae fructum uult uniuersa distribui, qui non uult ad mortis usum aliqua reseruari. Et ideo dicit: Quae uere uidua est, desolata sperat in Domino: docens scilicet parum esse si non sit uidua deliciosa, non diues, nisi fuerit Deo adhaerens, nisi orationi dedita, nisi a cunctis mundi inlecebris desolata, et per haec omnia uere uidua. Quod si ita est, quaecumque se uitae cupit esse, non mortis, nequaquam sufficere sibi aestimet si et delicias sibi ob Deum et diuitias abnegarit, nisi et oratione et labore id promeruerit ut uere uidua Dei esse uideatur: quia non est dubium quod quemadmodum quis in hoc saeculo Christo adhaeserit, ita in Christi corpore permanebit, secundum illud: Adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera tua.Quo declaratur quod eam tantum animam quae Deo adhaeserit in hoc saeculo, dextera Dei suscipiet in futuro. Haec ergo uiduitatis est regula. Nam de coniugibus continentiam professis et spiritu Dei plenis dubitare quis debeat quin sua haeredibus mundanis seruire nolint qui seipsos mundo eliminauerint? Quomodo enim ad se pertinentia aliis addicant, qui ipsos se sibi denegant? Tam noua enim uirtute praediti, concessasque et, quod maius est, expertas corporum uoluptates admirabilis continentiae austeritate calcantes, quemadmodum aliquid rerum suarum non Deo uoueant, qui ipsum intra se Deum esse fecerunt? ut meo quidem iudicio etiam de tali coniugio rectissime dici possit: Laetare, sterilis, quod non paris, erumpe et exclama quod non parturis: quia multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. Et sterile namque est quod non parit, et desertum quod ab omnibus se mundi inlecebris separauit, et sine uiro quod sine uiri usu ita uirum habet ut non habere uideatur. Hos ergo coniuges tales quis dubitet, et dum uiuunt, sicut in se, ita etiam in suis substantiis Deo uiuere, cum e uita exeunt, cum sua ad Deum cui uixerint facultate migrare? Aliter enim quilibet horum, si res suas saeculo deditis atque ipsi saeculo derelinquit, frustra sibi nomen religionis inscripsit, eique uidetur semper uixisse cui moritur. De coniugibus itaque ista sufficiunt. [2,8] Transeamus ad sacras uirgines, quibus legem deuotionis Saluator ipse praescripsit, exemplo scilicet decem uirginum, ex quibus fatuarum numerum puellarum ideo tantummodo dicit poenis perennibus dandum, quia scit ei opus misericordiae defuturum. Quo dicto euidentissime docuit quanti pretii iudicarit largam misericordiam, sine qua dixit nec integritatem quidem ipsam uirgini profuturam. Sed blandiuntur sibi fortasse quaedam, et sufficere sibi aestimant si, cum multa ac magna in facultatibus habeant, saltem exigua largiantur. Nec ego abnuo ut si ita ratio est, ita esse credatur. Parum detur, si parum dedisse sufficit. Sed ego sufficere parum nescio: immo parum non sufficere certo scio. Si aliud ipsae sciunt, apud se ipsas sciant. Ego unum scio, quod Deus dicit exstinctas fatuarum uirginum lampadas operum bonorum oleum non habentes. Sed tu, quaecumque es, habere te oleum abunde putas? Et illae profecto de quibus dixi stultae uirgines sic putabant. Nisi enim habere se credidissent, prouiderant ut haberent. Nam cum postea, ut ait Dominus, mutuari uelint et omni studio atque ambitione perquirant, absque dubio etiam ante quaesissent, nisi eas habendi fiducia decepisset. Et tu itaque, quaecumque uirgo es, uide ne sic non habeas, licet habere te credas. Eiusdem enim nominis cuius illae, eiusdem professionis es. Tu uirgo es, et illae uirgines erant; tu praesumis te esse sapientem, et illae se esse fatuas non putabant; tu lumen habere lampadem tuam iudicas, et illae profecto lumen praesumptione futuri luminis perdiderunt. Nam et ideo scribuntur aptasse lampadas suas, quia illuminandas esse credebant. Et quid plura? Etiam emicuisse in eis quiddam luminis puto. Cum enim ipsae, ut legimus, exstinguendas forte lampadas suas reformidarent, habebant profecto aliquid quod uerebantur exstingui. Nec falsa opinio metuentium fuit. Exstinctae siquidem, et obcaecatae sunt. Nihil enim profuit illi integritati quod in ea lumen uirginitatis apparuit, quia substantia olel non suppeditante defecit. Ex quo intelligimus id quod parum est quasi nihil esse: quia non satis prodest illico exstinguendum lumen accendi, nec iuuat aliquid inlucescere quod in ipso ortu habeat occasum, et ad hoc tantummodo habere initium uiuentis ut possit initium habere morientis. Plane itaque lucerna opus est ut lumen possit esse diuturnum. Nam si in lychnis ipsis quibus ad breue tempus utuntur homines, languescit lumen ac deficit nisi oleum large fuerit infusum; quanta tibi, quaecumque illa es, quanta tibi olei abundaptia opus est ut lucerna tua luceat in aeternum? Nemini itaque ad uitam perennem sat est si putet se habere quod non habet. Stultae enim praesumptiones, perditionis causae sunt, non salutis. Nam qui se, inquit Apostolus, existimat esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit. Nisi forte tibi, quaecumque illa es, reuelatus a Deo modus sit largitatis, et praescriptos a Spiritu sancto donandi terminos habeas, quos excedi piaculum putes, ac transgressionis quodammodo genus iudices si religiosior fueris quam a Deo esse iubearis. Si ita est, non prohibeo quin utaris scientia a Diuinitate concessa. Quod si tam falsum est hoc quam friuolum, quae insania est ut non quanta potes omnino facias per cautam et timidam prouisionem, cum ignores penitus quid tibi competat ad salutem? [2,9] Superest de ministris et sacerdotibus quiddam dicere, licet superflue forte aliqua dicantur. Quidquid enim de aliis omnibus dictum est, magis absque dubio ad eos pertinet qui exemplo esse omnibus debent, et quos utique tanto antistare caeteris oportet deuotione quanto antistant omnibus dignitate. Nihil est enim turpius quam excellentem esse quemlibet culmine et despicabilem uilitate. Quid est enim aliud principatus sine meritorum sublimitate, nisi honoris titulus sine homine? aut quid est dignitas in indigno, nisi ornamentum in luto? Et ideo cunctos qui sacri altaris suggestu eminent, tantum excellere oportet merito quantum gradu. Si enim uiris in plebe positis et mulierculis ipsa faece infirmioribus talem ac tam perfectam Deus uiuendi regulam dedit, quanto utique esse illos perfectiores iubet a quibus omnes docendi sunt ut possint esse perfecti, et quos tam magni esse exempli in omnibus Deus uoluit, ut eos ad singularem uiuendi normam non nouae tantum, sed etiam antiquae legis seueritate constringeret? Nam licet decretum uetus largam cunctis ampliandarum opum dederit facultatem, omnes tamen leuitas et sacerdotes intra certum habendi limitem coarctauit, quos scilicet neque segetem, neque uineam, neque ullum omnino fundum habere permisit. Ex quo intelligi potest an ea nunc Deus noster uelit in Euangelio uiuentes clericos suos mundanis post se haeredibus derelinquere, quae adhuc in lege positos ne ipsos quidem uoluit possidere. Unde est quod eis Saluator ipse in Euangelio non ut caeteris uoluntarium, sed imperatiuum officium perfectionis indicit. Quid enim eum laico illi adolescenti dixisse legimus? Si uis esse perfectus, uende quae habes, et da pauperibus. Quid autem ministris suis? Nolite, inquit, possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis uestris. Non peram in uia, neque duas tunicas habeatis, neque calciamenta, neque uirgam. Videte quanta sit in utroque hoc Dei sermone diuersitas. Laico dixit: Si uis, uende quae possides: Ministro autem: Nolo possideas. Sed et hoc parum existimauit si possessionem ei substantiae amplioris auferret, nisi etiam peram ipsam acturo iter ongum apostolo sustulisset, et unius eum tunicae singularitate multasset. Et quid postea? Nec hoc satis est. Nudis quoque insuper seruos suos lustrare pedibus orbem terrarum iubet, et calciamenta plantis gelu rigentibus tulit. Quid dici amplius potest? Peram de apostoli manu rapuit, et peragrantibus uniuersum mundum ministris suis usum unius uirgulae non reliquit. Et post haec parum est successoribus eorum, id est leuitis ac sacerdotibus, tanta diuinarum rerum administratione fungentibus, si ipsi tantum diuites fuerint, nisi etiam haeredes diuites relinquant. Erubescamus, quaeso, hanc infidelitatem. Sufficiat nobis quod uidemur usque ad uitae terminos Deum spernere. Cur id agimus ut contemptum ipsius etiam post mortem extendamus? [2,10] Diximus de personis atque officiis singulorum. Et haec omnia ideo quia, ut supra diximus, quidam religionem professi aut non debere se sicut caeteros mundiales substantiam suam Domino, aut certe minus debere arbitrantur; cum utique hoc magis debeant, quia seruus qui scit uoluntatem domini sui, et non facit eam, uapulet multis; qui autem nescit, uapulet paucis. Religio autem scientia est Dei; ac per hoc omnis religiosus, hoc ipso quod religionem sequitur, Dei se uoluntatem nosse testatur. Professio itaque religionis non aufert debitum, sed auget: quia assumptio religiosi nominis sponsio est deuotionis; ac per hoc, tanto plus quispiam debet opere, quanto plus promiserit professione, secundum illud: Melius est non uouere, quam post uotum promissa non reddere. [2,11] Sed forsitan dicit aliquis: Si haec ita sunt, tutior ergo est inreligiositas quam religio. Minime. Religiosus enim per hoc est debitor quod profitetur religiosum; inreligiosus autem per id quod neglexerit religionem; ac per hoc ambo habent pro diuersitate conditionis debitum suum. Religiosus debet quidquid se professus est agnouisse; inreligiosus uero etiam quod non dignatur agnoscere, secundum illud quod specialiter sermo diuinus de eo dicit: Noluit intelligere ut bene ageret. Sed tamen qui onerasse religiosos hac re uidemur, quia professionem nominis sponsionem esse diximus religionis; remoueamus hanc sarcinam, putemus non ita esse quae dixi. Consideremus denique non quid professione; sed quid ratione; non quid uoto, sed quid salubritate ipsa facere debeamus. Dicite mihi, quaeso, omnes religiosi, nunquid est ullus hominum qui non omnia quae facit, uel salutis suae uel certe utilitatis gratia faciat? Nemo, opinor. Omnes enim ad affectum atque appetitum utilitatis suae naturae ipsius magisterio atque impulsione ducuntur. Ideoque et qui militant, id sibi pulchrum; et qui negotiantur, id sibi utile; et qui agricolantur, id sibi fructuosum esse existimant. Et quid plura? Fures quoque ipsi et latrones, et uenefici, et sicarii, et omne improbae conuersationis genus, id sibi quod agit congruum putat, non quod ulli praua conueniant, sed quod ille qui prauis utitur, hoc sibi credat congruum esse quod prauum. Ergo et nos non alia opinor causa religionis philosophiam appetiuimus quam quod nobis id conueniens arbitrati sumus, cogitantes scilicet et praesentium rerum breuitatem, et futurarum aeternitatem, quam paruum istud, quam grande illud; cogitantes quoque futurum iudicem et tremendi iudicii graues exitus, ardentem in medio populorum circumstantium uallem perennium lacrymarum; quam non solum introiri atque tolerari inaestimabile ac summum malum, sed etiam uideri ac timeri pars mali summi sit; cogitantes quoque, inter haec horrenda et poenalissima, alia haec praeclara ac beatissima: nouos scilicet coelos et nouam terram, uultum rerum omnium pulchriorem, aeternum iustitiae habitaculum, recens aedificium creaturarum, aureas super rudes coelos sanctorum omnium domos, aulas gemmis intermicantibus expolitas, et immortalium metallorum fulgore pretiosas, lucem illic septuplo illustriorem, puniceo semper splendore radiantem, beatitudinem ineffabilibus bonis diuitem, laetam cum incolis suis perennitatem, patriarcharum consortium, prophetarum societatem, apostolorum germanitatem, martyrum dignitatem, et in omnibus sanctis angelorum similitudinem, opum coelestium copiam, deliciarum immortalium affluentiam, communem cum Deo uitam. Haec itaque cogitantes, haec contemplantes, ad cultum religionis sacrae officiumque confugimus, eamque nobis ad obtinenda haec bona suffragatorem quodammodo et aduocatum efficacissimae intercessionis assumpsimus, atque in eis nos protectionem ac patrocinium ambitiosa humilitate contulimus. [2,12] Unde cum haec tanta et cogitauerimus pariter et petierimus, uideamus nunc et expendamus diligentissime, si est uel in actibus nostris uel in substantiis unde talia ac tanta a Deo emere possimus. Quod si non est, cur, rogo, non unusquisque nostrum totum pro se offerat quod habet, quia non potest totum offerre quod debet? maxime cum Saluator ipse ac Deus noster nihil tutius ac salubrius omni homini esse dixerit quam rem suam atque substantiam in usu misericordiae conlocare; idque praecipue et in uetere, et in noua lege mandauerit dicens quod, qui diuidant propria, ditiores fiant, et quod misericordia a morte liberet. Et alibi de sancto uiro: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. In Euangelio quoque: Nolite, inquit, thesaurizare uobis thesauros in terra. Et iterum: Non potestis Deo seruire et mammonae. Et iterum: Vae uobis, diuites, qui habetis consolationes uestras. Auaris quoque et inhumanitatis crimine reis: Ite, inquit, in ignem aeternum, quem parauit Pater meus diabolo et angelis eius. Quorum quae poena semper futura sit, facile intelligitur, quibus sors cum diabolo deputatur: per quae tamen tormenta maxima, non atrocissima illa in eis fornicationum aut homicidiorum aut sacrilegiorum crimina puniuntur, sed sola tantummodo auaritia et abdicatrix misericordiae inhumanitas. Unde intelligere nos conuenit quid passuri sint quos, praeter alia peccata, etiam auaritia reos fecerit; cum summo supplicio afficiendi sint quos, expertes omnium peccatorum, solum auaritiae crimen morte damnarit. Quae utique si futura omnia credimus, absque dubio euitare debemus. Si autem non deuitamus, profecto non credimus. Si autem non credimus, Christiani nequaquam sumus. Neque enim possumus quemquam dicere Christianum, qui non putat Christo esse credendum. [2,13] Sed esto, illas quas supra diximus poenas non timeamus rei; nunquid etiam praemium sperare possumus non merentes? Et ideo si opes non damus ob peccatorum redemptionem, demus saltem ad emendam beatitudinem; si non damus ne damnemur, demus saltem ut muneremur: quia etiam si praeterita mala non sint quae oporteat sanctos redimere, sunt tamen perennia bona quae magno debeant comparare; etiamsi poena non sit quae timeatur, est tamen regnum quod ambiatur; ac per hoc, etiamsi non habent sancti quae redimant, habent tamen quae emant. Nisi forte aliquis damnum in emptione uereatur, uidelicet ne plus commodet quam recipiat, ne grandia feneranti parua reddantur ne largitionem redhibitio non repenset, et data semel pretii magnitudine pecunia periclitetur emptoris; ac si magnum quid Domino commendarit in terra, non habeat Christus forsitan unde ei soluat in coelo. Plane si ista dubitatio est, fieri nihil suadeo: quia nec prosunt omnino ulla dubitanti. Cassa quippe est operatio, si fides certa non fuerit; et frustra fenerat qui de receptione desperat. Christus enim, ut credimus, factorum omnium retributor est. Si ergo aut inopem eum qui retribuere non possit, aut infidelem putas esse qui nolit; quomodo ab eo retributionem sperare poteris, quem et impossibilitatis et infidelitatis ipse damnaueris? Quod si non ita est, nec ambigis eum facturum esse quae dixit; quae insipientia aut qui error est ut non ei tantum des quantum potes, cum utique non dubites multo te plus recepturum esse quam dederis? Quae denique miseria ut malis nihil ex eis recipere quae relinquis, cum totum possis penitus possidere quod credis? [2,14] Sed (miserum me!) puto, non creditur Deo. Et quod dico puto, utinam ambigue putarem, et non euidenter agnoscerem. Laborarem fortasse intra me uincere opiniones meas, et cogerem sensum dubia non credere, ut mentem melioribus applicarem. Sed quid agimus? Non dubiis rebus uincimur, et euidentibus coarctamur. Quis enim Domino mente credit, et facultate non credit? quis Deo animam suam mancipat, et pecuniam negat? quis promissis coelestibus fidem commodat, et non agit ut esse possit particeps promissionum? Et ideo cum uideamus homines haec non agere, cogimur non credentes palam et euidenter agnoscere. Non licet ut eos nos Deo fidem putemus adhibere, cum illi se rebus clament negare. In quo necesse est infidelitatem pene omnium hominum plangi atque lugeri. O miseria! o peruersitas! Homini ab homine creditur, et non creditur Deo. Humanis promissionibus spes commodatur, Deo negatur. Omnia denique in rebus humanis spes futurorum agunt. Vita quoque ipsa haec temporaria non nisi spe alitur ac sustinetur. Ideo enim terris frumenta credimus, ut cum usuris credita recipiamus. Ideo in uineis labor maximus ponitur, quia homines spes uindemiae consolatur. Ideo negotiatores thesauros suos emptionibus uacuant, dum uenditionibus sperant esse cumulandos. Ideo nauigantes uitam uentis ac tempestatibus credunt; ut spebus uotisque potiantur. Et quid plura? Pax quoque inter feras ac barbaras gentes spe innititur, et fide astipulante firmatur. Latrones quoque ipsi et sanguinarii fidem sibi inuicem non negant, et quae promiserint, mutuo seruaturos esse confidunt. Totum denique, ut dixi, inter homines spebus agitur. Solus Deus est de quo desperatur. Cumque elementa ipsa et naturam mundi Dominus noster fidelem fecerit, illi tantum prope ab omnibus non creditur, qui solus fecit ut rebus omnibus crederetur. [2,15] Sed dici forte hoc loco possit, quod rebus suis utantur homines non esse infidelitatis interdum, sed necessitatis, neque Deo non credere religiosos, sed uitae atque usui necessaria reseruare: multos enim sanctorum hominum a summa dispensandarum opum perfectione aut sexu nonnunquam, aut aetate, aut ipsa infirmioris corpusculi imbecillitate prohiberi. Esto, hoc ferri possit; sed tamen etiamsi feratur, ita ferendum est ut pro qualitate necessitatum atque causarum sufficientia retineantur, immoderata resecentur. Habentes enim, inquit Apostolus, uictum et uestitum, his contenti sumus. Nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli. Ergo, ut uidemus, in rebus tantum necessariis salus est, in superfluis laqueus; in mediocritate Dei gratia, in diuitiis diaboli catena. Denique quid statim Apostolus subdit?... quae demergunt, inquit, hominem in interitum et perditionem. Ergo si diuitiae interitum in se habent, euitemus opulentiam, ne in interitum corruamus. Ampla ac locuples facultas perditionem inferre dicitur. Refugienda est ampla possessio, ne consequatur profunda perditio. Ac per hoc, siue sexus, siue aetas, siue infirmitas necessaria uictui requirant, sufficientibus debent esse contenta; ita ut quidquid temporarium excedit usum, religiosum absumat officium. Caeterum si tu, quicumque aut quaecumque illa es sanctae professionis, aut conseruandis opibus aut cumulandis facultatibus inhies, superflue de infirmitate causaris. Nunquid enim infirmior sexus ducere aliter uitam non potest, nisi animi sui curas multa ingentis patrimonii administratione distenderit? Nunquid puella sacra aut uidua castitate deuota seruare illaesam sanctae professionis perseuerantiam non ualent, nisi argenti et auri ponderibus incubauerint, ac tantas intra conscientiam opes possidere se nouerint quantas usus possidentium non requirit? Aut quia huic et sexui pariter et pudori quies maxime necessaria est, nunquid impossibile sibi quaepiam forte aestimat inter pauca famulantium ministeria inuiolatam quietem posse seruare, nisi aures eius familiae ingentis strepitus uerberarit et turbarum circumsonantium tumultuosus clamor obtuderit? Quae utique sanctae animae et quietem ueram desideranti non pati tantum nimis magna inquietudo, sed etiam uidere quodammodo pars est inquietudinis, quasque etiam si subdere aliquis disciplinae ac silentio uelit, comprimere tamen earum inquietudinem cum sua quiete non possit: adeo etiam ipsa emendatio alienae inquietudinis perturbatio est nostrae quietis. Haec autem quae de hoc sexu locuti sumus, ad omnes pertinent, omnique pariter aetati, sexui, infirmitatique conueniunt. Non est itaque quod competere quisquam aut non obesse diuitias religioni putet: impedimenta haec sunt, non adiumenta; onera, non subsidia. Possessione enim et usu opum non suffulcitur religio, sed subuertitur, secundum illud quod Dominus ipse dicit: Sollicitudo seculi istius et fallacia diuitiarum suffocant Dei uerbum, et sine fructu efficitur. Proprie utique ac satis pulchre fallaces dixit esse diuitias. Bona enim et putantur et appellantur; ac per hoc fallunt homines nomine praesentium bonorum, cum sint causae malorum aeternorum. [2,16] Sed licet haec ita sint, ut Deus ipse praedixit, acquiescamus tamen miseriis quorumdam atque languoribus, qui putant se sine magnis omnino opibus uitam agere non posse. Esto tu, quicumque aut quaecumque illa es sancti nominis ac professionis; esto diuitias, esto copias tuas usque ad finem uitae istius habeas, dummodo saltem in fine tibi conferas. Esto, rebus ac facultatibus tuis in uita hac uti uelis, dummodo tui uel moriens non obliuiscaris, et ad eius cultum atque honorem referendam tibi substantiam tuam memineris cuius te munere accepisse cognoscis. Humanum est quod ab omnibus uobis, o diuites mundi huius, petitur, ac deliciosum. Si impetrari ab unoquoque uestrum non potest ut esse in hoc saeculo pauper uelit, praestet sibi saltem ne in aeternitate mendicet. Qui praesentem inopiam tantum fugitis, cur in perpetuum non reformidatis? In breuibus meticulosi, longa et interminabilia uitate. Quid tantopere in uita ista paupertatem horretis, quid expauescitis? Minus multo est quod hic timetis. Si tenuitatem temporariam grauem ducitis, qualis, quaeso, erit illa quae nunquam desinet? Quasi uestri apud uos animi rem agimus uestrique uoti. Si usu uestrarum rerum penitus carere non uultis, id agite ne aliquando careatis. Deliciosam a uobis rem et uoluptariam poscimus. Qui sine diuitiis omnino esse non acquiescitis, id agite ut diuites semper esse possitis, secundum illud: Si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Alioqui qui error aut quae insania est, quemquam hominum esse posse qui acta in amplis opibus, quod solum sufficit ad reatum, usque ad diem ultimum uita, nec in supremo quidem exitu large ac salubriter sui memor sit, nec in ipsa iam de suo sibimet aegra extremitate succurrat (praesertim cum in diuitiis, per se Dominum accusantibus, secundum illud, Vae uobis diuites,etiam alia ipsi diuiti peccatorum genera non desint, quae in ipso diuitiarum sinu atque matrice quasi in naturali quodam fomite pullularint), et non uel in ultimis suis id agat, id elaboret, id omni rerum suarum ambitu promereatur, ne reus exeat, ne reus uadat, ne cruciandum postea corpus, crucianda etiam ad praesens anima derelinquat? Quis ergo est aut tam infidelis aut insanus qui haec non cogitet, haec non timeat, qui de substantia sua aliis magis quam sibi consulat, et cuncta penitus spe uitae huius, cunctis subsidiis destitutus, unam tantummodo tabulam, cui inhaerere adhuc quasi in medio mari naufragus possit, amittat, nec amittat tantummodo, sed abiiciat atque a se penitus expellat, omnibus modis id elaborans ne quid sibi omnino reliquum esse faciat quo periturus euadat? [2,17] Quae cum ita sint, dicite mihi, quaeso, omnes Christum amantes, si esse ulli omnino homines tam saeui ac tam crudeles aduersum inimicos suos possunt quam sunt isti aduersum se: nulli quippe sunt tam feri, tam inhumani, qui non uel desperatos iam atque morientes aduersarios suos persequi desinant; isti seipsos etiam in morte positi persequuntur. Annon est hoc persecutio, aut esse alia maior potest, exhaeredari hominem a se ipso, extorrem bonorum omnium fieri, et quasi in exsilium a se ipso agi? atque hoc non communi more aut usitato, sed nouo et crudelissimo. Omnes enim exsules, etsi corporibus ablegantur, animis non eliminantur; etsi carne captiui sunt, cordibus tamen, si uolunt, liberi perseuerant. Hoc autem unde nunc loquimur, nouum exsilii genus atque tormentum est, scilicet ubi in exsilium anima ipsa mittitur, ubi e facultatibus suis spiritus abdicatur. O quanto leuiores sunt extranei et carnales inimici! Illi enim corporum tantum hostes sunt, uos et animarum. Leue est itaque, in comparatione facinorum uestrorum, illorum odium. Facile est enim quidquid in praesenti saeculo nocet. Illud graue, illud perniciosum est quod in aeternitate iugulabit. Et ideo Saluator ipse, Nolite eos, inquit, timere qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt. Facile est ergo odium quod corpus laedit, non laedit animam: quia laeso corpore, anima extra damnum est, et passionibus carnium beatitudo spirituum non interpolatur. Illud itaque, illud inexpiabile malum est, illud aestimari omnino non potest, quod totum omnino hominem sine fine damnabit. Et ideo leuiores uobis inimici uestri sunt quam uos ipsi. Omnis siquidem inimicitia morte dissoluitur. Vos contra uos ita agitis, ut inimicitias uestras nec post mortem euadatis.