[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] CAPUT PRIMUM. Interea dum haec aguntur, de remotis occidentalium partibus, a parte aquilonis excitauit Dominus comites duos, quibus unum nomen, una consanguinitas, aequa potestas, idem et armis et animis, etiam gloria consulatus compares, Northmannus scilicet et Flandrensis comes, cum quibus Hugo Magnus, frater Philippi regis Francorum, qui ipso tempore Franciam suo subiugabat imperio. Hic honestate morum, et elegantia corporis, et animi uirtute, regalem de qua ortus erat commendabat prosapiam. Cum quo et Stephanus Carnotensis comes, qui a bonis initiis prauos deinceps obtinuit exitus. O quam alii innumeri optimates et minoris famae consules, cum his sunt associati tam eiusdem Franciae quam maioris et minoris Britanniae! A parte australi mota sunt castra Podiensis episcopi, et comitis Sancti Aegidii, nomine Raimundi. Vir iste cum praediues esset, et temporalibus bonis locupletatus, omnia sua uendidit, et uiam deliberationis sancti sepulcri arripuit. Ecce praesentialiter nunc uidemus in re, quod olim Dominus promisit per os Isaiae prophetae. Ait enim: Noli timere, quia ego tecum sum. Ab aquilone adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Dicam Aquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae. Nunc, ut uidemus, filii Dei et filiae, Hierosolymam tendunt ab extremis terrae; auster et aquilo nutritos suos non audent prohibere. Reuera nunc Dominus ascendit super occasum, quoniam requiescit in animabus occidentalium. Nunc occidens illustrare parat orientem, et nouis sideribus suis excitatis, qua premebatur, depellere caecitatem. Et cum inter tanta agmina enitesceret terribilis fulgor armorum, hunc tamen reuerberaret, si intueri posset, splendor animorum. Hi ad bellum unanimiter incedunt, non ut fugiant, sed ut aut moriantur, aut uincant. Mori quippe nullum uitae credunt dispendium; uincere uero diuini subsidii est praeconium. Hi ergo memorati principes, quos supra diximus, satis congruo tempore de suis sedibus exierunt, sed natale solum transeuntes, diuerso tempore et itinere transalpinauerunt. Itaque per Italiam iter direxerunt, et diuina praeeunte custodia, secundo appulsu Romam usque peruenerunt. Et, o gloriosa Christi militia, quam non potuerunt continere tam spatiosae urbis intra incolatus sui spatia uel domicilia! et ob hoc multi extra urbem ex principibus sua fixere tentoria. Ibi aliquot diebus commorantes, loca sancta peregrina consuetudine perambulauerunt, et se sanctorum apostolorum, aliorumque meritis ac precibus commendauerunt. Ac sic apostolica benedictione percepta, ab urbe discesserunt, et per Apuliam suas acies direxerunt. [2,2] CAPUT II. Cum uero sic incederent, rumor tanti exercitus ad aures cuiusdam terrae illius principis peruenit , nomine Boamundi, qui tunc erat in obsidione Malphi super littus Scaphardi pelagi constituti. Qui hoc audiens, fecit inquiri quibus principibus tantus exercitus regatur, quibus armis muniatur, quo ordine incedant, utrum rapere uenerant, aut sibi necessaria compararent. Cui ab inquisitoribus relatum est de principibus, quod Hugo Magnus, Philippi regis Francorum germanus, signifer et dux sit tantae militiae, Robertus comes Northmannus, Robertus comes Flandrensis, Stephanus comes Carnutensis, Raimundus comes Sancti Aegidii, et episcopus Podiensis duces erant et domini. Exercitus autem sic deuote et seriatim procedebat, quia cui nocuerit nullus erat. Arma equitum tam idonea erant, quia in tanto procinctu militiae Dei conueniebat. Nam quis carneus oculus loricarum, aut galearum, aut scutorum, aut lancearum, sole radiante, ferre poterat intuitum! Pedites uero omni genere telorum sic praemuniti sunt, quia si obuiam sibi ueniret, omni orienti terrorem incuterent. Et cum sic telis et armis accingantur, tamen ut inermes peregrini necessaria sibi mercantur. Quae cum audisset uir circumspectus et diuitiis opulentissimus, talia uerba protulit coram omnibus: « Gratias agere Deo omnes debemus, qui in sua potestate habet omnium corda et quo uult inclinat ea. Quis enim tot principes, tantum populum in unum collegisset, nisi eorum mentibus ipse praesideret? » Cumque requireret quod signum gestarent peregrinationis, didicit, quod aut in fronte aut in scapulis dextris signum ferebant sanctae crucis. Cum uero per campos discurrendo bellico usui se exercerent, et iocando inuicem alter in alterum hastas uibrarent, omnes una uoce clamabant dicentes: Deus uult, Deus uult. Et hoc signum erat bellici clamoris ipsorum. Et cum haec iterum audiret uir prudens et mente capax, magis ac magis in Deo exsultauit, quia omnia haec non tantum esse hominum intellexit. Qui statim eadem deuotione succensus, duo pretiosa pallia iussit afferri, et ex eis corrigiatim incisis praecepit cruces fieri. Tunc dixit omnibus tam peditibus, quam militibus: « Si quis est Domini, iungatur mihi. O milites nune mei, estote Dei; et uiam sancti sepulcri mecum incipite; et quae mea sunt, ut uestra, assumite. Nonne et nos Francigenae sumus? Nonne parentes nostri de Francia uenerunt, et terram hamc militaribus armis sibi mancipauerunt? Proh dedecus! Ibunt consanguinei et fratres nostri sine nobis ad martyrium, imo ad paradisum! In omnibus futuris temporibus debet ascribi tam nobis quam liberis nostris retrograda animi inopia, si, nobis absentibus, agitur haec diuina militia. » Et cum his et istis similibus animosus miles finem daret, omnes clamauerunt qui aderant, dicentes: « Nos tecum ibimus et absque retractatione uiam S. sepulcri promittimus. » Tunc uir sapiens et astutus cruces iussit afferri, quas praeceperat fieri. Quibus allatis dixit: « Si dictis uestris facta unire uultis, de crucibus istis unusquisque accipiat unam: et acceptio crucis, sponsio uiae fiat. » Tunc tot ad accipiendum confluxerunt, ut multis accipere affectantibus cruces defuerint. Audientes igitur optimates Apuliae, et Calabriae, et Siciliae , quod Boamundus crucem uiae S. sepulcri susceperat, omnes ad eum confluunt, et tam mediocres quam potentes, senes quam iuuenes, serui quam domini, uiam S. sepulcri promittunt. Dux uero Apuliae, ut haec uidit et audiuit, uehementer indoluit, quoniam solus cum paruulis ac mulieribus in ducatu suo remanere pertimuit . Erat autem dux ille frater Boamundi, uterque filii scilicet Roberti Wischardi. Dum uero Boamundus uiae necessaria parauit, Francigenae ad marinos portus peruenerunt: alii scilicet ad Brundosium, alii ad Barim, alii Otrentum mare intrauerunt. Hugo siquidem Magnus, et Wilermus Marchisi filius, in portu Barim mare intrauerunt, et Durachium usque nauigauerunt. Quos ut deprehendit adesse dux loci illius, captus iniqua cogitatione, illos continuo iussit apprehendi, et apprehensos Constantinopolim transduci. Edixerat enim subdolus imperator, ut omnes Hierosolymitani caperentur, et ad se Constantinopolim ducerentur. Volebat namque, ut omnes sibi fidelitatem facerent, ut scilicet suum esset quidquid per arma acquirerent. Sed deprehensi, cum ad urbem uenerunt, magnum sibi solatium inuenerunt, quoniam ducem Godefridum cum magno exercitu repererunt. Flere prae gaudio potuit, qui Hugonem Magnum et ducem Godefridum inuicem amplexari et osculari conspexit. Gaudet Hugo Magnus se fuisse comprehensum, quia meruit hac occasione adduci ad ducem Godefridum. Gaudet dux, quia amplexatur pracordialem amicum et cognatum suum et totius generositatis nobilem uirum. Gaudet alter in altero innouatum foedus amicitiae, et antiquae familiaritatis, et quod in utroque inerat insigne decus probitatis. In his duobus uiris primo denudatae sunt fraudes imperatoris, sicut mox sequentia declarabunt. Dux Godefridus prior omnium Francorum principum Constantinopolim uenit , quia per Hungariam recto gressu profectus est. Venit atque duobus diebus ante Natale Domini, et hospitari uoluit extra urbem; sed subdolus imperator eum inter suburbana recepit. Sperauit interim dux ibi securum remanere se posse, donec uenirent agmina gentis Francigenae. Et cum per aliquot dies mittere coepit clientes suos ad comparanda necessaria, dolosus imperator praecepit Turcopolis suis et Pincenatibus, ut in insidiis positi eos inuaderent et occiderent. Sed Balduinus frater ducis, cognita eorum nequitia, occultauit se, et eorum praeuenit insidias, quia dum suos sequerentur ut occiderent, forti animo et uirili impetu illos inuasit, et sic, Deo iuuante, illos superauit, pluresque ex eis occidit, et captos fratri suo duci praesentauit. Quod cum audisset imperator, iratus est, quia cognouit denudatas esse Francis dolositates et insidias suas. Dux, ut cognouit erga se suosque imperatorem iratum esse, de suburbanis illius exiuit, et extra urbem sua tentoria fixit. Sole igitur occidente, cum nox superficiem terrae cooperuisset, satellites imperatoris praesumpserunt ducem inuadere, sed diuina adminiculante gratia, cum magno sui detrimento, uix manus illius potuerunt euadere. Alter in alterum irruit, sed alter altero praestantior fuit; dux cum suis frendens ut leo, illos cito dispersit, et septem occidit, caeteros insecutus usque ad portam ciuitatis . Dux inde ad tentoria sua rediit, et quietus deinceps mansit. Imperator autem pacem ab eo per internuntios quaesiuit, et tandem impetrauit, et mercatum ei et suae genti, sicut in ciuitate erat, habere permisit. Interea gens Gallicana coepit appropinquare regiae ciuitati, Podiensis episcopus, et comes S. Aegidii, comites quoque Northmannus, Flandrensis, et Stephanus Carnutensis. Dum haec itaque aguntur, ut diximus, prospero successu Boamundus Apuliensis, paratis suis stipendiis tanto itineri congruentibus, mare intrauit, et in Bulgariam regionem transnauigauit, cum quo erant nobilissimi principes, Tancredus uidelicet nepos suus, et Marchisi filius Richardus princeps, et omnes terrae illius optimates, qui tantam in Bulgaria copiam repererunt, quod a fructu frumenti, uini et olei omnes multiplicati sunt. Deinde descendentes in uallem Andronopolis ibi tandiu quietauerunt, quousque omnes transfretauerunt. Illic Boamundus uir prudens comminatus est suo exercitui, ne aliquis aliquid alicui uiolenter auferret, sed unusquisque quod sibi competebat compararet. Tandem transfretatis omnibus, in quamdam regionem intrauerunt, bonis omnibus uberrimam, et de uilla in uillam, de castello in castellum, de ciuitate in ciuitatem progredientes, Castoriam peruenerunt, et ibi solemnitatem Dominicae Natiuitatis celebrauerunt, et per dies plurimos dictauerunt. Cumque forum rerum uenalium ab indigenis quaererent, impetrare nequiuerunt, quoniam omnes a facie eorum confugiebant, aestimantes nostros aduenisse causa praedandi, et omnem terram depopulandi. Ideo nostri compulsi sunt ciborum inopia, rapere, praedari, oues, boues. arietes, hircos, porcos, et quae usui ciborum erant utilia. Egressi de Castoria uenerunt in Palagoniam, in qua erat quoddam castrum haereticorum, quod undique aggressi sunt, et crepantibus buccinis, et telis ac sagittis uolantibus illico ceperunt, et spoliatum omnibus bonis, cum suis habitatoribus igni combusserunt. Nec id eis iniuria contigit, quia illorum detestabilis sermo ut cancer serpebat; iamque circumiacentes regiones suo prauo dogmate foedauerat, sicut et ipsos a recta fide sua foeda intentio abstulerat. Denique in crastinum ad flumen Bardarum uenientes, plures ipso die transierunt, alii uero qui sole stante transire nequiuerant, remanserunt. In crastinum illos qui remanserant, inuadit exercitus imperatoris , summo diluculo aurora iam lucescente, et omnes occidere aut captos uinctosque abducere, in animo habebant. Quibus dum nostri fortiter resisterent, rumor peruenit ad aures Boamundi et Tancredi. Tancredus uero non diu ferens suos ita iniuriis affici, equo uolitans ad flumen rediit, et secum equo et armis in illud iniecit, eumque duo millia equitum sunt insecuti. Qui protinus aduenientes inuenerunt Turcopolas et Pincenates cum eis dimicantes, in quos subito, ut effrenati irruentes, multos neci dederunt, et plures captos in uincula coniecerunt, et loris irretitos ad Boamundum adduxerunt. Quos ut uidit, Deo gratias egit, et hilari uultu subridens, eis per interpretem dixit: « Gens male sana, quare quaeritis occidere gentem nostram et Dei? nos sumus Christianae fidei consortes et domestici, et peregrini milites S. sepulcri. Nos neminem uestrum quaerimus laedere, nec imperatori uestro molimur aliquid auferre. » Ad haec illi respondentes dixerunt: « Domine, conductitii milites sumus imperatoris, et donatiua nostra promereri ab eo desideramus. Quo ei libet uadimus, quod praecipit facimus, et magis illi quam Deo obedimus. Nos tamen bene recognoscimus quod magis oportet obedire Deo quam hominibus. Imperator noster magis perhorrescit agmina uestra quam coeli fulmina, quia plus intelligit uos uelle eum regno suo priuare quam uelle peregrinari, et ideo non cessat malum erga uos machinari. Sed propter Deum, cuius peregrini et milites estis, dignemini nostri misereri. » Ad haec uerba uir egregius commotus spiritu misericordiae, condonauit eis uitam et illaesos abire permisit. Et dum sic laeto successu procederet, Francorum exercitus Constantinopolim conuenerat, et eius praestolabatur aduentum, quem audierat illic in proximo affuturum. Imperator autem cum uidisset castra Dei undique sic affluere, et exercitum suum, quem miserat contra Boamundum, sic dissipatum esse, exaestuans animo coepit admodum anxiari, et fraudulentae cogitationes in corde eius uersari . Tandem simulauit animum, et quasi de eius aduentu gratulabundus esset, misit obuiam Boamundo, qui eum per ciuitates et castella sua gratanter exciperent, et ad se cum honorificentia conducerent. Compertum uero nostri habebant quod non agebat hoc de aliquo famulatu amicitiae, sed secreta cordis simulatione. Indigenae autem terrae illius, accepto imperatoris imperio, cateruatim uictui necessaria conferebant et pretio satis competenti uendebant. Sicque uenientes ad ciuitatem, quae Susa memoratur, Boamundus ibi suum dimisit exercitum, et Constantinopolim cum paucis perrexit ad imperatoris colloquium. Tancredus autem remansit dux et custos exercitus, et noluit ibi diutius manere, quia extranei ibi erant cibi quos sibi oportebat emere, et eduxit eos seorsum in uallem satis omnibus bonis uberrimam et corporalibus incrementis satis opimam. [2,3] CAPUT III. Interea Boamundus dum aduentaret ciuitati, Francorum exercitus pars maxima uenit ei obuiam, et unanimiter receperunt eum, sicut mater unicum filium. Boamundus autem ut conspicatus est tot consules, tot duces, tot optimates obuiam sibi occurrere, in coelum manus erigens, obortis prae gaudio lacrymis, fleuit uberrime, et osculatis pluribus, uix tandem repressis singultibus, ut loqui potuit, suffusus ora fletibus in haec uerba exorsus est fari : « O bellatores Dei et indeficientes peregrini sancti sepulcri, quis ad haec peregrina loca uos adduxit, nisi ille qui filios Israel ex Aegypto per mare Rubrum sicco uestigio transduxit? Quis alius inseruit uobis animum ut relinqueretis possessiones uestras, et natale solum? Cognatos et affines, coniuges et liberos abdicastis, imo et omni corporeae uoluptati renuntiastis. Nunc iterum secundo regenerati estis, per confessionem scilicet et poenitentiam, quam quotidie duris laboribus exhibetis. O felices qui in tali opere deficient; qui ante uisuri sunt paradisum quam patriam suam . O ordo militum, nunc terque quaterque beatus, qui huc usque fuisti homicidii sanguine deturpatus, nunc sanctorum sudoribus compar martyrum coelesti es diademate laureatus. Hucusque exstitisti incitamentum irae Dei. Nunc uero reconciliatio gratiae ipsius, et propugnaculum fidei suae. Quapropter, inuicti milites, quia nunc primum incoepimus Deo militare, non gloriemur in uiribus siue in armis nostris, sed in Deo potentissimo omnium, quoniam ipsius est bellum nostrum, et ipse dominabitur gentibus. » Boamundus cum haec et plura id genus praetenderet, conciliauit in se animos audientium, et magnam gratiam inuenit in conspectu omnium. Tunc omnes cum eo ad ciuitatem uenerunt, et ad hospitium suum, quod ei imperator praeparari iusserat extra urbem, deduxerunt. Subdolus itaque imperator uidens crescere castra Dei, et de die in diem augmentari, inops animi, expers sensus, pauper consilii, ira uehementi coepit inflammari. Nesciebat quid ageret, quo se uerteret, quorsum, si eum urgeret necessitas, fugeret. Timebat enim ne tantus et tantorum exercitus in se consurgeret. « Mens enim fraude plena semper anxiatur, et est sollicita, et quod machinatur alteri, pertimescit semper sibi machinari. » Sed nostri hoc prorsus non quaerebant, quia contra Christianos praeliari nolebant. Tandem iussit ad se uocari Boamundum, et cum illo et cum Graecis suis huiuscemodi habuit consilium. Requisiuit a nostris, ut sibi principes exercitus facerent hominium, id est, securitatem pacis, et ipse conduceret eis per desertas regiones quas ingressuri erant forum rerum uenialium omnium, et in omnibus bellicis negotiis sui praesentiam, et suae gentis auxilium; iuraret etiam generaliter omnibus quod omnia quibus indigebant in armis et uestimentis, ipse suppleret, nec amplius ulli peregrino sancti sepulcri noceret, aut noceri consentiret. Hoc consilium cum detectum fuisset, placuit in cordibus fere omnium, quoniam plerosque angebat necessitas rerum temporalium. Fecerunt igitur ei cum sacramento hoc hominium tali conditione, ut tandiu duraret, quandiu ipse perseuerasset in sacramento suo et promissione. Comes uero Sancti Aegidii cum requisitus fuisset de hominio, id nullatenus facere uoluit, sed si ei crederetur, tota ciuitas cum suis habitatoribus et ipso imperatore destrueretur. Sed non erat ratio ut tam regia ciuitas, tantaeque Deo sacratae destruerentur ecclesiae, et tot sanctorum corpora aut igne cremarentur, aut suis sedibus uiduarentur. Tandem comes sancti Aegidii aliorum suasionibus euictus, assensum praebuit, et in haec uerba ei fidelitatem promisit dicens: « Alexio imperatori iuro, quod nunquam per me aut per meos uitam aut honorem amittet, aut quidquid hodie iuste aut iniuste possidet. » Hanc illi fiduciam iurauit et imperator acquieuit; iurauit deinde idem imperator dicens : « Ego Alexius imperator iuro Hugoni Magno et Godefrido duci, caeteris qui hic astant Francorum principibus, quod nunquam in uita mea iniuriabor ullum peregrinum sancti sepulcri, aut permittam iniuriari, et quod cum illis pergam in bellicis negotiis, et pro posse meo mercatum sufficientem illis conduci faciam. » Nemo miretur quod tot et tam nobiles Franci, quasi coacti hominium fecerunt, quoniam si res ex ratione pensetur, quia uere coacti fuerint inuenietur. Intraturi enim erant terram desertam et inuiam, terram ab omnibus bonis prorsus alienam, et sciebant quia « diurnum laborem ferre non sufficit, cui uictus quotidianus deficit. » Pro huiusmodi angaria, facta fuit haec hominii pactio; sed in mente imperatoris semper mansit fraudulenta factio. Et bene competeret hominii rata conciliatio, si apud imperatorem foret integrae fidei assertio. Sed quidquid stipulauit, totum cum uerbo exinaniuit, maluitque periurii noxam incurrere quam gentem Francorum a suis finibus non elongare. [2,4] CAPUT IV. Sed ne omnino uideamur ut elingues praeterisse urbem regiam, loquamur aliquid de ea, quoniam dissonum non uidetur ab historia. Legimus in quadam historia quod Constantinus imperator Romanus, cum quadam nocte in ciuitate quae Byzantium memoratur, obdormisset, uisionem uidit , quae in hunc modum ei apparuit. Anus quaedam ueste dissipata et quasi semicinctis circumsepta, ueniebat ad eum, et suae opis flagitabat subsidium. Vestem exigebat qua indueretur, cooperturam qua tegeretur, alimoniam qua pasceretur; promisitque ei rex continuo se subuenturum, et indubitanter postulata collaturum. Et sic uisio disparuit. Tunc uir potentissimus somno excitus, cum in corde suo quaenam esset uisio haec uersaretur diuino nutu intellexit, ciuitatem ipsam in qua erat auxilium quaerere et se in melius restitui peroptare. Sicque Constantinus a fundamentis illam erexit, et de suo nomine Constantinopolim appellauit, quam Romae moenibus altis, aedificiorum structura nobili coaequauit et pari gloria et honore terreno sublimem reddidit: quae « sicut Roma est caput Occidentis, ita et illa ciuitas debet esse Orientis. » Est autem sita inter Adriaticum mare et illud quod nunc uocatur Brachium Sancti Georgii, supra quod moenia ciuitatis locata sunt. Haec prae cunctis aliis urbibus fecunda est pingui agro et omni marinarum diuitiarum mercimonio. Hanc itaque diuino nutu conditam nemo dubitet, quoniam praeuidit Deus quod erat futurum quod nos modo uidemus impletum. Nisi enim talis condita fuisset ciuitas, orientalis Christianitas ubi diffugium habuisset? Ibi nunc receptaculum habent sanctissimae reliquiae sanctorum prophetarum et apostolorum, et innumerabilium martyrum sanctorum, quae illuc translatae sunt a facie paganorum. Asia et Africa olim fuerunt Christianorum, quae nunc subiiciuntur immundis ritibus gentilium. Ideo talis effecta est urbs regia Constantinopolis, ut sanctarum, quas supra diximus, reliquiarum foret tutissima regia. Et ideo debet bene Romae coaequari dignitate sanctuarii, et excellentia regiae dignitatis, nisi quod Roma est papali apice sublimata, et caput et summa totius Christianitatis. De his ergo loqui sufficiat, et hic secundus liber finem recipiat.