[0,0] ROBERTI MONACHI S. REMIGII IN DIOECESI REMENSI. HISTORIA HIEROSOLYMITANA. [0,1] PRAEFATIO APOLOGETICA MONACHI ROBERTI IN HISTORIA HIEROSOLYMITANA. Uniuersos qui hanc historiam legerint, siue legi audierint, et auditam intellexerint, deprecor, ut cum in ea aliquid inurbane compositum inuenerint, concedant ueniam, quia hanc scribere compulsus fui per obedientiam. Quidam enim abbas, nomine N., litterarum scientia et morum probitate praeditus, ostendit mihi unam historiam secundum hanc materiam, sed ei admodum displicebat: partim, quod initium suum quod in Clarimontis concilio constitutum fuit, non habebat; partim quod series tam pulchrae materiae inculta iacebat, et litteralium compositio dictionum incondita uacillabat. Praecepit ergo mihi ut qui Clarimontis interfui concilio, acephalae materiei caput praeponerem, et lecturis eam accuratiori stylo componerem. Ego uero, quia notarium non habui alium nisi me, et dictaui, et scripsi: sic quod continuatim paruit menti manus, et manui penna, et pennae pagina, et fidem satis praestare potest et leuitas carminis, et minime phalerata compositio dictionis. Unde, si cui academicorum studiis innutrito displicet haec nostra editio, ob hoc forsitan quod pedestri sermone incedentes plus iusto in ea rusticauerimus, notificare ei uolumus quod apud nos probabilius est, abscondita rusticando elucidare, quam aperta philosophando obnubilare. Sermo enim semper exactus, semper est ingratus; quia quod difficili intellectu percipitur, surdiori aure hauritur. Nos uero plebeio incessu sic uolumus progredi sermonem nostrum, ut quiuis cum audierit, speret idem; et si fortassis idem tentauerit esse, longe separetur ab idem. Si quis affectat scire locum quo haec historia composita fuerit, sciat esse claustrum cuiusdam cellae S. Remigii constitutae in episcopatu Remensi. Si nomen auctoris exigitur, qui eam composuit, Robertus appellatur. [0,2] PROLOGUS. Inter omnes historiographos Noui ac Veteris Testamenti Moses sanctus obtinet principatum, qui diuino spiritu prophetiae, Hebraicis litteris, quarum ipse autor exstitit, mundi descripsit exordium, et primae aetatis ac secundae facta mirabiliora, nec non et patriarcharum gesta nobis adduxit in medium. Huius exemplum secuti sunt Iesus Naue, Samuel et Dauid, quorum primus Iosue librum, secundus et tertius Regum historias conscripserunt. Ex hoc ergo liquido colligi potest quod reuera Deo sit acceptabile, ut ad notitiam fidelium suorum litteris commendetur, cum in terra peragit quod praefixis temporibus fieri disposuit, aliquod opus mirabile. Sed quid post creationem mundi mirabilius factum est, praeter salutiferae crucis mysterium, quam quod modernis temporibus actum est in hoc itinere nostrorum Hierosolymitarum? Quod quanto studiosius quisque aduerterit, tanto uberius intra mentis suae dilatatos sinus obtupescet. Hoc enim non fuit humanum opus, sed diuinum. Et ideo litterali compaginatione commendari debet notitiae tam praesentium quam futurorum, ut per hoc et spes in Deum Christiana magis solidetur, et laus eius in eorum mentibus uiuacior incitetur. Nam quis regum aut principum posset subigere tot ciuitates et castella, natura, arte, seu humano ingenio praemunita, nisi Francorum beata gens, cuius est Dominus Deus, populus quem elegit in haereditatem sibi? (Psal. XXXII, 12.) Inferat ergo nobis Dei sapientia quod ad laudem sui nominis proferamus. Et sciant, qui haec legerint siue audierint, quod nihil friuoli, nihil mendacii, nihil nugarum, nisi quod uerum est, enarrabimus. [1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] CAPUT PRIMUM. Anno igitur Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo quinto, magnum inter fines Galliae concilium celebratum est, in Aruernia scilicet, in ciuitate quae Clarusmons appellatur. Cui papa Urbanus secundus cum episcopis et cardinalibus praefuit. Fuit autem illud concilium ualde celeberrimum, conuentu Gallorum ac Germanorum, tam episcoporum quam principum. Ordinatis igitur in eo rebus ecclesiasticis, exiuit dominus papa in quadam spatiosae latitudinis platea, quia non poterat illos capere cuiuslibet aedificii clausura. Qui hac suadela rhetoricae dulcedinis, generaliter ad omnes in haec uerba prorupit, dicens : « Gens Francorum, gens transmontana, gens, sicut in pluribus uestris elucet operibus, a Deo dilecta et electa, tam situ terrarum quam fide catholica, quam honore sanctae Ecclesiae, ab uniuersis nationibus segregata, ad uos sermo noster dirigitur, uobisque exhortatio nostra protenditur. Scire uos uolumus quae lugubris causa ad uestros fines nos adduxerit, quae necessitas uestra cunctorumque fidelium attraxerit. Ab Hierosolymorum finibus et urbe Constantinopolitana relatio grauis emersit, et saepissime iam ad aures nostras peruenit quod uidelicet gens regni Persarum, gens maledicta, extranea gens prorsus a Deo aliena, generatio scilicet quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus eius : terras illorum Christianorum inuaserit ferro, rapina, incendio depopulauerit ipsosque captiuos partim in terram suam abduxerit, partimque nece miserabili prostrauerit ecclesias Dei aut funditus euerterit, aut suorum ritui sacrorum mancipauerit. Altaria suis foeditatibus inquinata subuertunt, Christianos circumcidunt, cruorem circumcisionis, aut super altaria fundunt, aut in uasis baptisterii immergunt. Et quos eis placet turpi occubitu mulctare, umbilicum eis perforant, caput uitaliorum abstrahunt, ad stipitem ligant, et sic flagellando circumducunt, quoadusque extractis uisceribus solo prostrati corruunt. Quosdam stipiti ligatos sagittant; quosdam extento collo et nudato gladio appetunt, et utrum uno ictu truncare possint pertentant. Quid dicam de nefanda mulierum constupratione? De qua loqui deterius est quam silere. Regnum Graecorum iam ab eis emutilatum est, et suis usibus emancipatum, quod transmeari non potest itinere duorum mensium. Quibus igitur ad hoc ulciscendum, ad hoc eripiendum, labor incumbit, nisi uobis, quibus prae caeteris gentibus contulit Dominus insigne decus armorum, magnitudinem animorum, agilitatem corporum, uirtutem humiliandi uerticem capilli uobis resistentium? Moueant uos et incitent animos uestros ad uirilitatem gesta praedecessorum, probitas et magnitudo Caroli Magni regis, et Ludouici filii eius, aliorumque regum uestrorum; qui regna Turcorum destruxerunt, et in eis fines sanctae Ecclesiae dilatauerunt. Praesertim moueat uos sanctum Domini nostri Saluatoris sepulcrum, quod ab immundis gentibus possidetur, et loca sancta quae nunc inhoneste tractantur et irreuerenter eorum immunditiis sordidantur. O fortissimi milites, et inuictorum propago parentum, nolite degenerare, sed uirtutes maiorum uestrorum reminiscimini. Quod si uos charus liberorum et parentum et coniugum continet affectus, en recolite quid in Euangelio dicat Dominus: Qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus. Omnis qui reliquerit domum, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et uitam aeternam possidebit. Non uos protrahat ulla possessio, ulla rei familiaris sollicitudo, quoniam terra haec quam inhabitatis clausura maris undique et iugis montium circumdata, numerositate uestra coangustatur; nec copia diuitiorum exuberat; et uix sola alimenta suis cultoribus administrat. Inde est quod uos inuicem mordetis, et comeditis; bella mouetis, et plerumque mutuis uulneribus occiditis. Cessent igitur inter uos odia, conticescant iurgia, bella quiescant et totius controuersiae dissensiones sopiantur. Viam sancti sepulcri incipite, terram illam nefariae genti auferte, eamque uobis subiicite. Terra illa filiis Israel a Deo in potestatem data fuit, sicut Scriptura dicit quae lacte et melle fluit. Hierusalem umbilicus est terrarum, terra prae caeteris fructifera, quasi alter paradisus deliciarum. Hanc redemptor humani generis suo illustrauit aduentu, decorauit conuersatione, sacrauit passione, morte redemit, sepultura insigniuit. Haec igitur ciuitas regalis in orbis medio posita, nunc a suis hostibus captiua tenetur, et ab ignorantibus Deum ritui gentium ancillatur. Quaerit igitur et optat liberari, et ut ei subueniatis non cessat imprecari. A uobis quidem praecipue exigit subsidium, quoniam a Deo uobis collatum est prae cunctis nationibus, ut iam diximus, insigne decus armorum. Arripite igitur uiam hanc, in remissionem peccatorum uestrorum, securi de immarcessibili gloria regni coelorum. » [1,2] CAPUT II. Haec et id genus plurima ubi papa Urbanus urbano sermone perorauit, ita omnium qui aderant affectus in unum conciliauit, ut omnes acclamarent, Deus uult; Deus uult. Quod ut uenerandus pontifex Romanus audiuit, erectis luminibus, in coelum Deo gratias egit, et manu silentium indicens, ait: « Fratres charissimi, hodie in uobis est ostensum quod Dominus dicit in Euangelio: Ubi duo uel tres fuerint congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum (Matth. XVIII, 20). « Nisi enim Dominus Deus in mentibus uestris fuisset, una omnium uestrum uox non fuisset. Licet enim uox uestra numerosa prodierit, tamen origo uocis una fuit. Propterea dico uobis quod Deus hanc a uobis elicuit, qui uestris eam pectoribus inseruit. Sit ergo uobis uox ista in rebus bellicis militare signum, quia uerbum hoc a Deo est prolatum. Cum in hostem fiet bellicosi impetus congressio, erit uniuersus haec ex parte Dei una uociferatio: DeusVult, DeusVult. Et non praecipimus aut suademus, ut senes aut imbecilles, et usui armorum minime idonei, hoc iter arripiant, nec mulieres sine coniugibus suis, aut fratribus, aut legitimis testimoniis ullatenus proficiscantur. Tales enim magis sunt impedimento quam adiumento; plus oneri quam utilitati. Diuites in opibus subueniant, et expeditos ad bellum de suis facultatibus secum ducant. Presbyteris siue clericis cuiuscunque ordinis absque episcoporum suorum licentia non licet ire, quoniam inutilis eis fieret haec uia, si irent sine illorum licentia. Quia nec laicis expedit peregrinari, nisi cum sui benedictione sacerdotis. Quicunque ergo huius sanctae peregrinationis animum habuerit, et Deo sponsionem inde fecerit, eique se litaturum hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, deuouerit, signum Dominicae crucis in fronte sua siue in pectore praeferat. Qui uero inde uoti compos ingredi uoluerit, inter scapulas retro ponat. Tales quippe bifaria operatione complebunt illud Domini praeceptum, quod ipse iubet per Euangelium: Qui non baiulat crucem suam et uenit post me, non est me dignus (Luc. XIV, 27). » His ita completis, unus ex cardinalibus, nomine Gregorius, pro omnibus terrae prostratis dixit confessionem suam, et sic omnes pectora sua tundentes, impetrauerunt de his quae male commiserant absolutionem, et facta absolutione, benedictionem; et benedictione consecuta, ad propria remeandi licentiam. Et ut cunctis claresceret fidelibus quod haec uia a Deo non ab homine sit constituta (sicut a multis postea comperimus) ipso die quo haec facta et dicta sunt, fama praeconans tantae constitutionis totum commouit orbem, ita ut etiam in maritimis Oceani insulis diuulgatum esset, quod Hierosolymitanum iter in concilio sic stabilitum fuisset. Gloria prouenit inde Christianis et exsultatio; gentilibus autem Persis et Arabiae cultoribus, moeror et trepidatio. His additur animi magnitudo, illis incutitur pauor et mentis hebetudo: adeo coelestis tuba percrepuit, quod ubique gens omnis infesta Christiano nomini intremuit. Elucet igitur quod non fuit humanae uocis officium, sed Spiritus Domini qui replet orbem terrarum (Sap. I, 7). Ad sua itaque reuersus est unusquisque laicorum. Et Urbanus papa, in crastinum residere fecit conuentum episcoporum: quibus residentibus accepit consilium, quem praeponeret tantae multitudini peregrinari cupientium, quia nondum erat inter eos aliquis nominatorum principum. Uniuersi uero elegerunt Podiensem episcopum asserentes eum rebus humanis ac diuinis ualde esse idoneum, et utraque scientia peritissimum, suisque in actionibus multiuidum. Ille itaque, licet inuitus, suscepit quasi alter Moses ducatum ac regimen Dominici populi, cum benedictione domini papae ac totius concilii. O quot diuersae aetatis ac potentiae seu domesticae facultatis homines in illo concilio cruces susceperunt, et uiam sancti sepulcri spoponderunt! Hinc diuulgatum est ubique terrarum illud concilium uenerabile, et ad aures regum ac principum peruenit concilii constitutum honorabile. Placuit omnibus, et plus quam trecenta millia mente iter concipiunt, et adimplere satagunt, prout unicuique posse contulit Dominus. Iamque turmatim exsultare coepit Francigenae gentis unanimitas; et desiderio iam cum Turcis pugnabat eorum proba ferocitas. [1,3] CAPUT III. Erat in illis diebus quidam, qui eremita exstiterat, nomine Petrus, qui apud illos qui terrena sapiunt magni aestimabatur, et super ipsos praesules et abbates apice religionis efferebatur, eo quod nec pane nec carne uescebatur, sed tamen uino aliisque cibis omnibus fruebatur, et « summam abstinentiam in deliciis quaerebat. » Hic ea tempestate collegit sibi non modicam equitum peditumque multitudinem, et iter suum direxit per Hungariam. Associatur autem quidam duci Teutonicorum, nomine Godefrido, qui erat Eustachii Boloniensis comitis filius, sed officio dignitatis dux erat Teutonicus. Hic uultu elegans, statura procerus, dulcis eloquio, moribus egregius, et in tantum lenis ut magis in se monachum quam militem figuraret. Hic tamen, cum hostem sentiebat adesse, et imminere praelium, tunc audaci mente concipiebat animum, et quasi leo frendens ad nullius pauebat occursum. Et quae lorica uel clypeus sustinere posset impetum mucronis illius? Hic cum fratribus suis Eustachio et Balduino, et magna manu militum peditumque per Hungariam iter arripuit. Per uiam scilicet, quam Carolus Magnus, incomparabilis rex Francorum, olim suo exercitui fieri usque ad Constantinopolim praecepit. Primus igitur Petrus Eremita cum suis, et magna gente Alemannorum, Constantinopolim uenit; et copiosam Langobardorum gentem, multosque alios ex diuersis locorum spatiis aggregatos inuenit. Quibus imperator licentiam introeundi ciuitatem nunquam praebuit; quia uirtutem Christianae militiae et maxime Francorum suspectam semper habuit. Idem tamen mercatum eis habere concedebat, quod et in ciuitate erat; prohibueratque illis, ne transirent illud uicini aequoris spatium quod uocatur Sancti Georgii Brachium, quoadusque ueniret formidabilis exercitus Francorum. Turcorum enim infinitus numerus erat, qui aduentum illorum bestiali mente sitiebant. In quorum manus si ipsi, absentibus Francorum principibus, deuenissent, sicut postea rei probauit euentus, omnes aequaliter morti subiacerent. « Sed omnis congregatio hominum quae bono auctore non gubernatur, si ei languidum caput dominatur, in deterius labitur et quotidie languescit, et a salute elongatur. » Propterea et hi, quia prudentem principem qui eorum dominaretur non habebant, reprehensibilia opera faciebant. Ecclesias enim et urbis palatia destruebant, et quae in eis erant auferentes, plumbum quo tegebantur abstrahebant, et Graecis uendebant. Unde imperator, Alexius nomine, uehementer iratus fuit, et aequoreum Sancti Georgii Brachium transmeare praecepit; qui ultra progressi, ducem sibi elegerunt, et quemdam Rainaldum sibi praeposuerunt; qui licet principem haberent, eadem tamen rapinae opera agere non cessabant. Nam domos quas inueniebant igni comburebant, et ecclesias bonis suis et facultatibus denudabant. Sic Nicomediam usque uenerunt, et inde Romaniae terram intrauerunt. [1,4] CAPUT IV. Tribus igitur diebus ambulando consumptis, ultra Nicaeam urbem perrexerunt, et quoddam castrum, cui nomen erat Exerogorgo, gente uacuum inuenerunt; in quod intrantes repererunt magnam ubertatem frumenti, carnis et uini, omniumque bonorum quae sunt humanae uitae sustentaculum. Turci uero metu Francorum perterriti, longe ab illa terra secesserant, sed tamen exploratores suos dimise ant, qui iliis aduentum nostrorum et quomodo se haberent, nuntiarent. Qui ut per internuntios compererunt, quod uenerant rapere, non possidere; destruere, non retinere: protinus contra illos accurrerunt, et castellum in quo erant, obsidione circumdederunt. Erat quippe ingens numerus illorum et copiosa multitudo. Ante portam castelli erat puteus, et iuxta ex altera parte fons uiuus, iuxta quem Rainaldus princeps Christianorum exierat, et insidiis positis, eorum praestolabatur aduentum. Turci uero nil haesitantes irruerunt in eum, et multos qui cum eo erant occiderunt; alii autem in castrum fugerunt. Illi autem aquam eis omnino abstulerunt, et in magno cruciatu per aquae penuriam Christianos immiserunt. Erat autem festiuitas S. Michaelis, quam uenerari debet omnis anima fidelis. Obsessi autem in tantam sitis angustiam deuenerunt, quod uenis equorum incisis boumque et asinorum aliarumque pecudum sanguinem eliciebant et bibebant: Alii terram humectiorem fodiebant, et sic ori apponebant, ardoremque sitis temperabant: Quidam urinam suam in uase, aut in manibus suis mingebant; et quod dictu mirabile {miserabile} est, absorbebant. Quid plura? Nullum erat uitae solatium, nisi sola mors pereuntibus erat subsidium. Tandem princeps illorum Rainaldus cum Turcis furtiuum iniit foedus, malens temporalem uitam retinere quam pro Christo mortem in tali martyrio subire. Dispositis itaque agminibus suis, simulauit cum aduersariis inire congressionem, sed mox ut exiit, fecit ad illos cum multis aliis digressionem. Heu! heu! meticulosus miles, non ab austro, sed ab aquilone progressus, quam eneruiter et effeminate pro coelesti rege et regno dimicauit! Qui necdum uel leui stipula tactus, martyrium subire perhorruit; et fidei Christianae professionem, sanus, eques, et armatus, abdicauit! Iure igitur apud Deum euanescentis gloriae iacturam promeruit, et in sortem illius qui sedem suam elegit ad aquilonem deuenit. Qui uero remanserunt, nec Christianae fidei titulum mutare uoluerunt, mortis exterminium pertulerunt. [1,5] CAPUT V. Igitur ex tota illa multitudine occiderunt Turci quos uoluerunt, et quos libuit (uti placuit) captiuauerunt. Quosdam ad signum positos sagittabant, et omni ludibrio, prout eis placuit, seruos Dei contumeliis afficiebant, et illi maluerunt sic occumbere gloriose quam negantes fidem Dei, cum eis infeliciter uiuere. Deus uero, ut credimus, recepit eos in septa sempiterni paradisi sui, quoniam noluerunt a fide sua peregrinari. Iam quippe diabolica legio uictrix exsultat, et contra Petrum Eremitam, qui erat in quodam castello, nomine Ciuito, dimicat. Erat autem illud castrum supra Nicaeam ciuitatem constitutum. Contra quod Turci dum cursum suum dirigerent, obuiauerunt Waltero, qui erat primicerius et signifer agminis Eremitae. Sed licet miles egregius claruisset tot militiae titulis, his tamen omnino resistere non ualuit, sed tamen pretiosam mortem suam, multo Turcorum sanguine commendauit. Irruit enim in illos uelut ursus esuriens in animalia, et quos in occursum inuenit, prostrauit et uita priuauit. Similiter et qui cum eo erant armati, adhuc uiui iam necem quam erant passuri fortiter uindicabant, et quandiu eis arma ualuerunt, hostes de uictoria nunquam tripudiauerunt. Sed ibi multitudo audaciam, non audacia multitudinem separauit, nisi quod animositas numerositatem sextuplo minuerit. Fractis tandem armis et non animis, laudabili morte , sic in bello, sicut pro Deo, uitam terminauerunt, eosque in sortem coelitum angelici spiritus transtulerunt. Tunc primum Turci, reuolutis cadaueribus suorum, cognouerunt, quod cum quibus pugnauerunt, fuerunt Franci. His ita patratis pars Turcorum cucurrit ad castra Christianorum; et ibi unum presbyterum missam celebrantem inuenerunt, quem ante altare detruncauerunt . O felix felicis presbyteri martyrium, cui praebuit ducatum Dominici corporis uiaticum! Similiter quotquot inuenerunt, aut occiderunt aut abduxerunt. Petrus uero Eremita abierat, et Constantinopolim remeauerat. In castello autem quod supra memorauimus, cui nomen Ciuito, remanserat Christianorum plurima multitudo; et qui de castris siue de praelio uiui euaserant, retro ad illud castellum confluxerant; quos Turci insequentes, strues lignorum, ut nostros comburerent, circumposuerunt. Sed qui obsessi erant de tuitione uitae solliciti, ignem in strues immiserunt, et Dei nutu flante uento, plerosque de hostibus combusserunt. Turci tandem illos ui comprehenderunt, et secundum ludibrium suum uariis poenarum generibus affectos, alios occiderunt, alios in captiuitatem uendiderunt. Qui tamen aliquo casu seu ingenio euaserunt, ad Brachium S. Georgii reuersi sunt, et iubente nequissimo imperatore Constantinopolim regressi sunt. Imperator quidem cum suis Graecis de uictoria Turcorum exsultauit, et omnia arma nostrorum, ut eos inermes redderet, callide comparauit. His ita gestis, huic narrationi terminum ponamus, et stylum retro conuertentes, quomodo illuc conuenerit nostra gens Francorum, et cum quibus principibus, disseramus.