[3,0] De Ratione Dicendi ad C. Herennium liber III. [3,1] Ad omnem iudicialem causam quaemadmodum conueniret inuentionem rerum adcommodari, satis abundanter arbitror superioribus libris demonstratum. Nunc earum rationem rerum inueniendarum, quae pertinebant ad causas deliberatiuas in hunc librum transtulimus, ut omnis inueniundi praeceptio tibi quam primum persolueretur. Reliquae quattuor partes erant artificii. De tribus partibus in hoc libro dictum est: dispositione, pronuntiatione, memoria. De elocutione, quia plura dicenda uidebantur, in quarto libro conscribere maluimus, quem, ut arbitror, tibi librum celeriter absolutum mittemus, ne quid tibi rhetoricae artis deesse possit. Interea prima quaeque et nobiscum, uoles, et interdum sine nobis legendo consequere, ne quid inpediare, quin ad hanc utilitatem pariter nobiscum progredi possis. Nunc tu fac attentum te praebeas: nos proficisci ad instituta pergemus. [3,2] Deliberationes partim sunt eiusmodi, ut quaeratur, utrum potius faciendum sit; partim eiusmodi, ut, quid potissimum faciendum sit, consideretur. Utrum potius, hoc modo: Kartago tollenda an relinquenda uideatur. Quid potissimum, hoc pacto: ut si Hannibal consultet, quom ex Italia Kartaginem arcessatur, an in Italia remaneat, an domum redeat, an in Aegyptum profectus occupet Alexandriam. Item deliberationes partim ipsae propter se consultandae sunt, ut si deliberet senatus, captiuos ab hostibus redimat, an non; partim propter aliquam extraneam causam ueniunt in deliberationem et consultationem, ut si deliberet senatus {bello Italico}, soluatne legibus Scipionem, ut eum liceat ante tempus consulem fieri; partim et propter se sunt deliberandae et magis propter extraneam causam ueniunt in consultationem, ut si deliberet senatus bello Italico, sociis ciuitatem det, an non. In quibus causis rei natura faciet deliberationem, omnis oratio ad ipsam rem adcommodabitur; in quibus extranea causa conficiet deliberationem, in his ea ipsa causa erit adaugenda aut deprimenda. [3,3] Omnem orationem eorum, qui sententiam dicent, finem sibi conueniet utilitatis proponere, ut omnis eorum ad eam totius orationis ratio conferatur. Utilitas in duas partes in ciuili consultatione diuiditur: tutam, honestam. Tuta est, quae conficit instantis aut consequentis periculi uitationem qualibet ratione. Haec tribuitur in uim et dolum, quorum alterum separatim aut utrumque sumemus coniuncte. Vis decernitur per exercitus, classes, arma, tormenta, euocationes hominum et alias huiusmodi res. Dolus consumitur in pecunia, pollicitatione, dissimulatione, maturatione, mentitione et ceteris rebus de quibus magis idoneo tempore loquemur, si quando de re militari aut de administratione re scribere uelimus. Honesta res diuiditur in rectum et laudabile. Rectum est, quod cum uirtute et officio fit. Id diuiditur in prudentiam, iustitiam, fortitudinem, modestiam. Prudentia est calliditas, quae ratione quadam potest dilectum habere bonorum et malorum. Dicitur item prudentia scientia cuiusdam artificii: item appellatur prudentia rerum multarum memoria et usus conplurium negotiorum. Iustitia est aequitas ius uni cuique re tribuens pro dignitate cuiusque. Fortitudo est rerum magnarum adpetitio et rerum humilium contemptio et laboris cum utilitatis ratione perpessio. Modestia est in animo continens moderatio cupiditatem. [3,4] Prudentiae partibus utemur in dicendo, si commoda cum incommodis conferemus, cum alterum sequi, uitare alterum cohortemur; aut si qua in re cohortabimur aliquid, cuius rei aliquam disciplinam [3,scientiam] poterimus habere, quo modo aut qua quidque ratione fieri oporteat; aut si suadebimus quippiam, cuius rei gestae aut praesentem aut auditam memoriam poterimus habere: qua in re facile id, quod uelimus, exemplo allato persuadere possumus. Iustitiae partibus utemur, si aut innocentium aut supplicium misereri dicemus oportere; si ostendemus bene merentibus gratiam referre conuenire; si demonstrabimus ulcisci male meritos oportere; si fidem magnopere censebimus conseruandam; si leges et mores ciuitatis egregie dicemus oportere seruari; si societates atque amicitias studiose dicemus coli conuenire; si, quod ius in parentis, deos, patriam natura conparauit, id religiose colendum demonstrabimus; si hospitia, clientelas, cognationes, adfinitates caste colenda esse dicemus; si nec pretio nec gratia nec periculo nec simultate a uia recta ostendemus deduci oportere; si dicemus in omnibus aequabile ius statui conuenire. His atque huiusmodi partibus iustitiae si quam rem in contione aut in consilio faciendam censebimus, iustam esse ostendemus, contrariis iniustam. Ita fiet, ut isdem locis et ad suadendum et ad dissuadendum simus conparati. [3,5] Sin fortitudinis retinendae causa faciendum esse dicemus, ostendemus res magnas et celsas sequi et appeti oportere; et item res humiles et indignas uiris fortibus --- uel uiros fortes propterea contemnere oportere nec idoneas dignitate sua iudicare. Item ab nulla re honesta periculi aut laboris magnitudine deduci oportere; antiquiorem mortem turpitudine haberei; nullo dolore cogi, ut ab officio recedatur; nullius pro rei ueritate metuere inimicitias; quodlibet pro patria, parentibus, hospitibus, amicis, iis rebus, quas iustitia colere cogit, adire periculum et quemlibet suscipere laborem. Modestiae partibus utemur, si nimias libidines honoris, pecuniae, similium rerum uituperabimus; si unam quamque rem certo naturae termino definiemus; si quoad cuique satis sit, ostendemus, nimium progredi dissuadebimus, modum uni cuique rei statuemus. [3,6] Huiusmodi partes sunt , omnibus uerbis adtenuandae, si ab his dehortabimur, ut haec adtenuentur quae supra demonstraui. Nam nemo erit, qui censeat a uirtute recedendum; uerum aut res non eiusmodi dicatur esse, ut uirtutem possimus egregiam experiri, aut in contrariis potius rebus quam in his uirtus constare, quae ostendantur. Item, si quo pacto poterimus, quam is, qui contra dicet, iustitiam uocabit, nos demonstrabimus ignauiam esse et inertiam, ac prauam liberalitatem; quam prudentiam appellarit, ineptam et garrulam et odiosam scientiam esse dicemus; quam ille modestiam dicet esse, eam nos inertiam et dissolutam neglegentiam esse dicemus; quam ille fortitudinem nominarit, eam nos gladiatoriam et inconsideratam appellabimus temeritatem. [3,7] Laudabile est, quod conficit honestam et praesentem et consequentem commemorationem. Hoc nos eo separauimus partes, quae subiciuntur sub uocabulum recti, hanc honestatis commemorationem dare soleant; sed quamquam ex recto laudabile nascitur, tamen in dicendo seorsum tractandum est hoc ab illo: neque enim solum laudis causa rectum sequi conuenit, sed si laus consequitur, duplicatur rectei adpetendi uoluntas. Cum igitur erit demonstratum rectum esse, laudabile esse demonstrabimus aut ab idoneis hominibus - ut si qua res honestiori ordinei placeat, quae a deteriore ordine inprobetur - aut quibus sociis aut omnibus ciuibus, exteris nationibus, posterisque nostris. Cum huiusmodi diuisio sit locorum in consultatione, breuiter aperienda erit totius tractatio causae. Exordiri licebit uel a principio uel ab insinuatione uel isdem rationibus, quibus in iudicialei causa. Si cuius rei narratio incidet, eadem ratione narrari oportebit. [3,8] Quoniam in huiusmodi causis finis est utilitas et ea diuiditur in rationem tutam atque honestam, utrumque poterimus ostendere, utrumque pollicebimur nos in dicendo demonstraturos esse; si alterum quid dicturi sumus, ostendemus. At si nostram rationem tutam esse dicemus, diuisione utemur in uim et consilium. Nam quod in docendo rei dilucidae magnificandae causa dolum appellauimus, id in dicendo honestius consilium appellabimus. Si rationem nostrae sententiae rectam esse dicemus et omnes partes rectei incident, quadripertita diuisione utemur: si non incident, quot erunt, tot exponemus in dicendo. Confirmatione et confutatione utemur, nostris locis, quos ante ostendimus, confirmandis, contrariis confutandis. Argumentationis artificiose tractandae ratio de secundo libro petetur. Sed si acciderit, ut in consultatione alteri ab tuta ratione, alteri ab honesta sententia sit, ut in deliberatione eorum qui a Poeno circumsessi deliberant, quid agant, tutam rationem sequi suadebit, his locis utetur: nullam rem utiliorem esse incolumitate; uirtutibus uti neminem posse, qui suas rationes in tuto non conlocarit; deos quidem esse auxilio is, qui se inconsulto in periculum mittant; honestum nihil oportere existimari, quod non salutem pariat. [3,9] Qui tutae rei praeponet rationem honestam, his locis utetur: uirtutem nullo tempore relinquendam; uel dolorem, si is timeatur, uel mortem, si ea formidetur, dedecore et infamia leuiorem esse; considerare, quae sit turpitudo consequtura: at non inmortalitatem neque aeternam incolumitatem consequi, nec esse exploratum illo uitato periculo nullum in aliud periculum uenturum; uirtutei uel ultra mortem proficisci esse praeclarum; fortitudini fortunam quoque esse adiumento solere; eum tute uiuere, qui honeste uiuat, non, qui in praesentia incolumis, et eum, qui turpiter uiuat, incolumem in perpetuum esse non posse. Conclusionibus fere similibus in his et in iudicialibus causis uti solemus, nisi quod his maxime conducit quam plurima rerum ante gestarum exempla proferre. [3,10] Nunc ad demonstratiuum genus causae transeamus. Quoniam haec causa diuiditur in laudem et uituperationem, quibus ex rebus laudem constituerimus, ex contrariis rebus erit uituperatio conparata. Laus igitur potest esse rerum externarum, corporis, animi. Rerum externarum sunt ea, quae casu aut fortuna secunda aut aduersa accidere possunt: genus, educatio, diuitiae, potestates, gloriae, ciuitas, amicitae, et quae huiusmodi sunt et quae his contraria. Corporis sunt ea, quae natura corpori adtribuit commoda aut incommoda: uelocitas, uires, dignitas, ualetudo, et quae contraria sunt. Animi sunt ea, quae consilio et cogitatione nostra constant: prudentia, iustitia, fortitudo, modestia, et quae contraria sunt. [3,11] Erit igitur haec confirmatio nobis in huiusmodi causa. Principium sumitur aut ab nostra aut ab eius, de quo loquemur, aut ab eorum, qui audient, persona aut ab re. Ab nostra, si laudabimus: aut officio facere, quod causa necessitudinis intercedat; aut studio, quod eiusmodi uirtute sit, ut omnes commemorare debeant uelle, quod rectum sit; aut ex aliorum laude ostendere, qualis ipsius animus sit. Si uituperabimus: aut merito facere, quod ita tractati sumus; aut studio, quod utile putemus esse ab omnibus unicam malitiam atqua nequitiam cognosci; aut quod placeat ostendi, quod nobis placeat, ex aliorum uituperatione. Ab eius persona, de quo loquemur, si laudabimus: uereri nos, ut illius facta uerbis consequi possimus; homines illius uirtutes praedicare oportere; ipsa facta omnium laudatorum eloquentiam anteire. Si uituperabimus, ea, quae uidemus contrarie paucis uerbis commutatis dici posse, dicemus, ut paulo supra exempli causa demonstratum est. [3,12] Ab auditorum persona, laudabimus: quoniam non apud ignotos laudemus, nos monendei causa pauca dicturos; aut si erunt ignoti, ut talem uirum uelint cognoscere, petemus: quoniam in eodem uirtutis studio sint, apud quos laudemus, atque ille, qui laudatur, fuerit aut sit, sperare nos facile iis, quibus uelimus, huius facta probaturos. Contraria uituperatio: quoniam norint, pauca de nequitia eius dicturos; quod si ignorent, petemus, uti gnoscant, uti malitiam uitare possint: quoniam dissimiles sint, qui audiant, atque ille, qui uituperatur, sperare eos illius uitam uehementer inprobaturos. Ab rebus ipsis: incertos esse, quid potissimum laudemus; uereri, ne, cum multa dixerimus, plura praetereamus, et quae similes sententias habebunt; quibus sententiis contraria sumuntur a uituperatione. [3,13] Principio tractato aliqua harum, quas ante commemorauimus, ratione, narratio non erit ulla, quae necessario consequatur; sed si qua inciderit, quom aliquod factum eius, de quo loquemur, nobis narrandum sit cum laude aut uituperatione, praeceptio narrandi de primo libro repetetur. Diuisione hac utemur: exponemus, quas res laudaturi sumus aut uituperaturi; deinde, ut quaeque, quoue tempore res erit gesta, ordine dicemus, ut, quid quamque tute cauteque egerit, intellegatur. Sed exponere oportebit animi uirtutes aut uitia; deinde commoda aut incommoda corporis aut rerum externarum, quomodo ab animo tractata sunt, demonstrare. Ordinem hunc adhibere in demonstranda uita debemus: ab externis rebus: genus: in laude, quibus maioribus natus sit; si bono genere, parem aut excelsiorem fuisse; si humili genere, ipsum in suis, non in maiorum uirtutibus habuisse praesidium; in uituperatione, si bono genere, dedecori maioribus fuisse; si malo, tamen his ipsis detrimento fuisse. Educatio: in laude, --- honeste in bonis disciplinis totius pueritiae fuerit; in uituperatione. ---. [3,14] Deinde transire oportet ad corporis commoda: natura si sit dignitas atque forma, laudei fuisse eam, non quemadmodum ceteris detrimento atque dedecori; si uires atque uelocitas egregia, honestis haec exercitationibus et industriis dicemus conparata; si ualetudo perpetua, diligentia et temperantia cupiditatum; in uituperatione, si erunt haec corporis commoda, de his usum dicemus, quae casu et natura tamquam quilibet gladiator habuerit; si non erunt, praeter formam omnia ipsius culpa et intemperantia afuisse dicemus. Deinde reuertemur ad extraneas res, et in his animi uirtutes aut uitia quae fuerint, considerabimus; diuitiae an paupertas fuerit, et quae potestates, quae gloriae, quae amicitiae, quae inimicitiae, et quid fortiter inimicitiis gerundis fecerit; cuius causa susceperit inimicitias; qua fide, beniuolentia, officio gesserit amicitias; in diuitiis qualis aut paupertate cuiusmodi fuerit; quemadmodum habuerit in potestatibus gerundis animum. Si interierit, cuiusmodi res mortem eius sit consecuta. [3,15] Ad omnes autem res, in quibus animus hominis maxime consideratur, illae quattuor animi uirtutes erunt adcommodandae; ut, si laudemus, aliud iuste, aliud fortiter, aliud modeste, et aliud prudenter factum esse dicamus; si uituperabimus, aliud inmodeste, aliud ignaue, aliud stulte factum praedicemus. Perspicuum est iam nimirum ex hac dispositione, quemadmodum sit tractanda tripertita diuisio laudis et uituperationis, si illud etiam adsumpserimus, non necesse esse nos omnes has partes in laudem aut in uituperationem transferre, propterea quod saepe incidunt ut non sint necessaria dictu. Quapropter eas partes, quae firmissimae uidebuntur, legere oportebit. Conclusionibus breuibus utemur, causa crebras et breues amplificationes interponemus per locos communis. Nec hoc genus causae, eo quod raro accidit in uita, neglegentius commendandum est: neque enim id quod potest accidere, ut faciendum sit aliquando, non oportet uelle quam adcommodatissime posse facere; et si separatim haec causa minus saepe tractatur, at in iudicialibus et in deliberatiuis causis saepe magnae partes uersantur laudis aut uituperationis. Quare in hoc quoque causae genere nonnihil industriae consumendum putemus. Nunc, absoluta a nobis difficillima parte rhetoricae, hoc est inuentione perpolita atque omne causae genus adcommodata, tempus est ad ceteras partes proficisci. Deinceps igitur de dispositione dicemus. [3,16] Quoniam DISPOSITIO est, per quam illa, quae inuenimus, in ordinem redigimus, ut certo quidquid loco pronuntietur, uidendum est, cuiusmodi rationem in disponendo habere conueniat. Genera dispositionum sunt duo: unum ab institutione artis profectum, alterum ad casum temporis adcommodatum. Ex institutione artis disponemus, cum sequemur eam praeceptionem, quam in primo libro exposuimus, hoc est, ut utamur principio, narratione, diuisione, confirmatione, confutatione, conclusione; et ut hunc ordinem, quemadmodum praeceptum est ante, in dicendo sequamur. Item ex institutione artis non modo totas causas per orationem, sed singulas quoque argumentationes disponemus, quemadmodum in libro secundo docuimus: in expositionem, rationem, confirmationem rationis, exornationem, conclusionem. [3,17] Haec igitur duplex dispositio est: una per orationes, altera per argumentationes, ab institutione artis profecta. Est autem alia dispositio, quae, cum ab ordine artificioso recedendum est, oratoris iudicio ad tempus adcommodatur; ut si ab narratione dicere incipiamus aut ab aliqua firmissima argumentatione aut litterarum aliquarum recitatione; aut si secundum principium confirmatione utamur, deinde narratione aut si quam eiusmodi permutationem ordinis faciemus; quorum nihil, nisi causa postulat, fieri oportebit. Nam si uehementer aures auditorum optunsae uidebuntur atque animi defatigati ab aduersariis multitudine uerborum, commode poterimus principio supersedere, exordiri causam aut narratione aut aliqua firma argumentatione. Deinde, si commodum erit, quod non semper necesse est, ad principii sententiam reuerti licebit. Si causa nostra magnam difficultatem uidebitur habere, ut nemo aequo animo principium possit audire, ab narratione cum inceperimus, ad principii sententiam reuertemur. Si narratio parum probabilis, exordiemur ab aliqua firma argumentatione. His commutationibus et translationibus saepe uti necesse est, cum ipsa res artificiosam dispositionem artificiose commutare cogit. [3,18] In confirmatione et confutatione argumentationum dispositiones huiusmodi conuenit habere: firmissimas argumentationes in primis et in postremis causae partibus conlocare; mediocris et neque inutiles ad dicendum neque necessarias ad probandum, quae, si separatim ac singulae dicantur, infirmae sint, cum ceteris coniunctae firmae et probabiles fiunt, interponi [3,in medio conlocari] oportet. Nam et statim re narrata expectat animus auditoris, sei qua re causa confirmari possit - quapropter continuo firmam aliquam oportet inferre argumentationem -: et, reliqua, quoniam nuperrime dictum facile memoriae mandatur, utile est, cum dicere desinamus, recentem aliquam relinquere in animis auditorum bene firmam argumentationem. Haec dispositio locorum, tamquam instructio militum, facillime in dicendo, sicut illa in pugnando, parere poterit uictoriam. [3,19] PRONUNTIATIONEM multi maxime utilem oratori dixerunt esse ad persuadendum plurimum ualere. Nos quidem unum de quinque rebus plurimum posse non facile dixerimus, egregie magnam esse utilitatem in pronuntiatione audacter confirmauerimus. Nam commodae inuentiones et concinnae uerborum elocutiones et partium causae artificiosae dispositiones et horum omnium diligens memoria sine pronuntiatione non plus, quam sine his rebus pronuntiatio sola ualere poterit. Quare, quia nemo de ea re diligenter scripsit - nam omnes uix posse putarunt de uoce et uultu et gestu dilucide scribi, cum eae res ad sensus nostros pertinerent - et quia magnopere a nobis ad dicendum conparanda est, non neglegenter uidetur tota res consideranda. Diuiditur igitur pronuntiatio in uocis figuram in corporis motum. Figura uocis est ea, quae suum quendam possidet habitum ratione et industria conparatum. [3,20] Ea diuiditur in tres partes: magnitudinem, firmitudinem, mollitudinem. Magnitudinem uocis maxime conparat natura, nonnihil auget, sed maxime amplificat adcuratio. Firmitudinem uocis maxime conparat cura, nonnihil adauget et maxime conseruat exercitatio imitationes. Mollitudinem uocis, hoc est, ut eam torquere in dicendo nostro commodo possimus, maxime taciet exercitatio declamationis. Quapropter de magnitudine uocis et firmitudinis parte, quoniam altera natura paritur, altera cura conparatur, nihil nos adtinet commonere, nisi ut ab iis, qui inscii sunt eius artificii, ratio curandae uocis petatur. De ea parte firmitudinis, quae conseruatur ratione declamationis, et de mollitudine uocis, quae maxime necessaria est oratori, quoniam ea quoque moderatione declamationis conparatur, dicendum uidetur. [3,21] Firmam ergo maxime poterimus in dicendo uocem conseruare, si quam maxime sedata et depressa uoce principia dicemus. Nam laeditur arteria, si, antequam uoce lenei permulsa est, acri clamore completur. Et interuallis longioribus uti conuenit: recreatur enim spiritu uox et arteriae reticendo adquiescunt. Et in continuo clamore remittere et ad sermonem transire oportet: commutationes enim faciunt, ut nullo genere uocis effuso in omni uoce integri simus. Et acutas uocis exclamationes uitare : ictus enim fit et uulnus arteriae acuta atque attenuata nimis adclamatione, et qui splendor est uocis, consumitur uno clamore uniuersus. Et uno spiritu continenter multa dicere in extrema conuenit oratione: fauces enim calefiunt et arteriae conplentur et uox, quae tractata uarie est, reducitur in quendam sonum aequabilem atque constantem. Quam saepe rerum naturae gratia quaedam iure debetur! Velut accidit in hac re. Nam quae dicimus ad uocem seruandam prodesse, eadem adtinent ad suauitudinem pronuntiationis, ut, quod nostrae uoci prosit, idem uoluntati auditoris probetur. [3,22] Utile est ad firmitudinem sedata uox in principio. Quid insuauius quam clamor in exordio causae? Interualla uocem confirmant; eadem sententias concinniores diuisione reddunt et auditori spatium cogitandi relinquunt. Conseruat uocem continui clamoris remissio: et auditorem quidem uarietas maxime delectat, cum sermone animum retinet aut exsuscitat clamore. Acuta exclamatio uocem uolnerat; eadem laedit auditorem: habet enim quiddam inliberale et ad muliebrem potius uociferationem quam ad uirilem dignitatem in dicendo adcommodatum. In extrema oratione continens uox remedio est uoci. Quid? Haec eadem nonne animum uehementissime calefacit auditoris in totius conclusione causae? Quoniam {res} igitur eadem uocis firmitudini et pronuntiationis suauitudini prosunt, de utraque re simul erit in praesentia dictum, de firmitudine, quae uisa sunt, de suauitudine, quae coniuncta fuerunt: cetera suo loco paulo post dicemus. [3,23] Mollitudo igitur uocis, quoniam omnis ad rhetoris praeceptionem pertinet, diligentius nobis consideranda est. Eam diuidimus in sermonem, contentionem, amplificationem. Sermo est oratio remissa et finitima cotidianae locutioni. Contentio est oratio acris et ad confirmandum et ad confutandum adcommodata. Amplificatio est oratio, quae aut in iracundiam inducit aut ad misericordiam trahit auditoris animum. Sermo diuiditur in partes quattuor: dignitatem, demonstrationem, narrationem, iocationem. Dignitas est oratio cum aliqua grauitate quae docet , quomodo quid fieri potuerit aut non potuerit. Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio. Iocatio est oratio, quae ex aliqua re risum pudentem et liberalem potest conparare. Contentio diuiditur in continuationem et in distributionem. Continuatio est oratio frequens cum raris et breuibus interuallis acri uociferatione. [3,24] Amplificatio diuiditur in cohortationem et conquestionem. Cohortatio est oratio, quae aliquod peccatum amplificans auditorem ad iracundiam adducit. Conquestio est oratio, quae incommodorum amplificatione animum auditoris ad misericordiam perducit. Quoniam igitur mollitudo uocis in tres partes diuisa est, eae partes ipsae sunt in octo partes alias distributae, harum octo partium, quae cuiusque idonea pronuntiatio sit, demonstrandum uidetur. Sermo cum est in dignitate, plenis faucibus quam sedatissuma et depressissuma uoce conueniet; ita tamen, ut ne ab oratoria consuetudine ad tragicam transeamus. Cum autem est in demonstratione, uoce paulolum attenuata crebris interuallis et diuisionibus oportet ut in ipsa pronuntiatione eas res, quas demonstrabimus, inserere atque insecare uideamur in animis auditorum. Cum autem est sermo in narratione, uocum uarietates opus sunt, ut, quo quidque pacto gestum sit, ita narrare uideatur. Strenue quod uolumus ostendere factum: celeriuscule dicemus; at aliud otiose: retardabimus. Deinde modo acriter, tum clementer, maeste, hilare in omnes partes commutabimus ut uerba item pronuntiationem. Si qua inciderint in narrationem dicta, rogata, responsa, si quae admirationes de quibus nos narrabimus, diligenter animum aduertemus, ut omnium personarum sensus atque animos uoce exprimamus. [3,25] Sin erit sermo in iocatione, leuiter tremibunda uoce, cum parua significatione risus, sine ulla suspicione nimiae cachinnationis leniter oportebit ab sermone serio torquere uerba ad liberalem iocum [3,uocem]. Cum autem contendere oportebit, quoniam id aut per continuationem aut per distributionem faciendumst, in continuatione, adaucto mediocriter sono uoci, uerbis continuandis uocem quoque augere oportebit et torquere sonum et celeriter cum clamore uerba conficere, ut uim uolubilem orationis uociferatio consequi possit. In distributione uocis ab imis faucibus exclamationem quam clarissimam adhibere oportet, et quantum spatii in singulas exclamationes sumpserimus, tantum in singula interualla spatii consumere iubemur. In amplificationibus cohortatione utamur uoce attenuatissima, clamore leni, sono aequabili, commutationibus maxima celeritate. In conquestione utemur uoce depressa, inclinato sono, crebris interuallis, longis spatiis, magnis commutationibus. De figura uocis satis dictum est: nunc de corporis motu dicendum uidetur. [3,26] Motus est corporis gestus et uultus moderatio quaedam, quae probabiliora reddit ea, quae pronuntiantur. Conuenit igitur in uultu pudorem et acrimoniam esse, in gestu nec uenustatem conspiciendam nec turpitudinem esse, ne aut histriones aut operarii uideamur esse. Ad easdem igitur partes, in quas uox est distributa, motus quoque corporis ratio uidetur esse adcommodanda. Nam si erit sermo cum dignitate, stantis in uestigio leui dexterae motu loqui oportebit, hilaritate, tristitia, mediocritate uultus ad sermonis sententias adcommodata. Sin erit in demonstratione sermo, paulolum corpus a ceruicibus demittemus: nam est hoc datum, ut quam proxime tum uultum admoueamus ad auditores, si quam rem docere eos et uehementer instigare uelimus. Sin erit in narratione sermo, idem motus poterit idoneus esse, qui paulo ante demonstrabatur in dignitate. Sin in iocatione, uultu quandam debebimus hilaritatem significare sine commutatione gestus. [3,27] Sin contendemus per continuationem, brachio celeri, mobili uultu, acri aspectu utemur. Sin contentio fiet per distributionem, porrectione perceleri brachii, inambulatione, pedis dexteri rara subplusione, acri et defixo aspectu uti oportet. Sin utemur amplificatione per cohortationem, paulo tardiore et consideratiore gestu conueniet uti, similibus ceteris rebus atque in contentione per continuationem. Sin utemur amplificatione per conquestionem, feminis plangore et capitis ictu, nonnumquam sedato et constanti gestu, maesto et conturbato uultu uti oportebit. Non sum nescius, quantum susceperim negotii, qui motus corporis exprimere uerbis et imitari scriptura conatus sim uoces. Verum nec hoc confisus sum posse fieri, ut de his rebus satis commode scribi posset, nec, si id fieri non posset, hoc, quod feci, fore inutile putabam, propterea quod hic admonere uoluimus, quid oporteret: reliqua trademus exercitationi. Hoc scire oportet, pronuntiationem bonam id perficere, ut res ex animo agi uideatur. [3,28] Nunc ad thesaurum inuentorum atque ad omnium partium rhetoricae custodem, memoriam, transeamus. MEMORIA utrum habeat quiddam artificiosi, an omnis ab natura proficiscatur, aliud dicendi tempus idoneum dabitur. Nunc proinde atque constet in hac re multum ualere artem et praeceptionem, ita de ea re loquemur. Placet enim nobis esse artificium memoriae; quare placeat, alias ostendemus; in praesentia, cuiusmodi sit ea, aperiemus. Sunt igitur duae memoriae: una naturalis, altera artificiosa. Naturalis est ea, quae nostris animis insita est et simul cum cogitatione nata; artificiosa est ea, quam confirmat inductio quaedam et ratio praeceptionis. Sed qua uia in ceteris rebus ingenii bonitas imitatur saepe doctrinam, ars porro naturae commoda confirmat et auget, item fit in hac re, ut nonnumquam naturalis memoria, [3,29] si cui data est egregia, similis sit huic artificiosae, porro haec artificiosa naturae commoda retineat et amplificet ratione doctrinae; quapropter naturalis memoria praeceptione confirmanda est, ut sit egregia, et haec, quae doctrina datur, indiget ingenii. Nec hoc magis aut minus in hac re, quam in ceteris artibus fit, ut ingenio doctrina, praeceptione natura nitescat. Quare et illis, qui natura memores sunt, utilis haec erit institutio, quod tute paulo post poteris intellegere: et si illei, freti ingenio, nostri non indigerent, tamen iusta causa daretur, quare iis, qui minus ingenii habent, adiumento uelimus esse. Nunc de artificiosa memoria loquemur. Constat igitur artificiosa memoria locis et imaginibus. Locos appellamus eos, qui breuiter, perfecte, insignite aut natura aut manu sunt absoluti, ut eos facile naturali memoria conprehendere et amplecti queamus: aedes, intercolumnium, angulum, fornicem et alia, quae his similia sunt. Imagines sunt formae quaedam et notae et simulacra eius rei, quam meminisse uolumus: quod genus equi, leones, aquilae; {memoriam} si uolemus habere imagines eorum, locis certis conlocare oportebit. [3,30] Nunc, cuiusmodi locos inuenire et quo pacto reperire et in locis imagines constituere oporteat, ostendemus. Quemadmodum igitur qui litteras sciunt, possunt id, quod dictatur, eis scribere et recitare quod scripserunt, item qui nemonica didicerunt, possunt, quod audierunt, in locis conlocare ex his memoriter pronuntiare. Nam loci cerae aut cartae simillimi sunt, imagines litteris, dispositio et conlocatio imaginum scripturae, pronuntiatio lectioni. Oportet igitur, si uolumus multa meminisse, multos nobis locos conparare, uti multis locis multas imagines conlocare possimus. Item putamus oportere ne quando perturbatione ordinis inpediamur, quo setius, quoto quoquo loco libebit, uel ab superiore uel ab inferiore parte imagines sequi et ea, quae mandata locis erunt, edere possimus: nam ut, si in ordine stantes notos quomplures uiderimus, nihil nostra intersit, utrum ab summo an ab imo an ab medio nomina eorum dicere incipiamus, item in locis ex ordine conlocatis eueniet, ut in quamlibebit partem quoque loco lubebit imaginibus commoniti dicere possimus id, quod locis mandauerimus: [3,31] quare placet et ex ordine locos conparare. Locos, quos sumpserimus, egregie commeditari oportebit, ut perpetuo nobis haerere possint: nam imagines, sicuti litterae delentur, ubi nihil utimur; loci, tamquam cera, remanere debent. Et, ne forte in numero locorum falli possimus, quintum quemque placet notari: quod genus, si in quinto loco manum auream conlocemus, in decumo aliquem notum, cui praenomen sit Decumo; deinde facile erit inceps similis notas quinto quoquo loco conlocare. Item commodius est in derelicta, quam in celebri regione locos conparare, propterea quod frequentia et obambulatio hominum conturbat et infirmat imaginum notas, solitudo conseruat integras simulacrorum figuras. Praeterea dissimilis forma atque natura loci conparandi sunt, ut distincti interlucere possint: nam si qui multa intercolumnia sumpserit, conturbabitur similitudine, ut ignoret, quid in quoquo loco conlocarit. Et magnitudine modica et mediocris locos habere oportet: nam et praeter modum ampli uagas imagines reddunt et nimis angusti saepe non uidentur posse capere imaginum conlocationem. [3,32] Tum nec nimis inlustris nec uehementer obscuros locos habere oportet, ne aut obcaecentur tenebris imagines aut splendore praefulgeant. Interualla locorum mediocria placet esse, fere paulo plus aut minus pedum tricenum: nam ut aspectus item cogitatio minus ualet, siue nimis procul remoueris siue uehementer prope admoueris id, quod oportet uideri. Sed quamquam facile est ei, qui paulo plura nouerit, quamuis multos et idoneos locos conparare, tamen si qui satis idoneos inuenire se non putabit, ipse sibi constituat quam uolet multos licebit. Cogitatio enim quamuis regionem potest amplecti et in ea situm loci cuiusdam ad suum arbitrium fabricari et architectari. Quare licebit, si hac prompta copia contenti non erimus, nosmet ipsos nobis cogitatione nostra regionem constituere et idoneorum locorum commodissimam distinctionem conparare. De locis satis dictum est; nunc ad imaginum rationem transeamus. [3,33] Quoniam ergo rerum similes imagines esse oportet, ex omnibus rebus nosmet nobis similitudines eligere debemus. Duplices igitur similitudines esse debent, unae rerum, alterae uerborum. Rerum similitudines exprimuntur, cum summatim ipsorum negotiorum imagines conparamus; uerborum similitudines constituuntur, cum unius cuiusque nominis et uocabuli memoria imagine notatur. Rei totius memoriam saepe una nota et imagine simplici conprehendimus; hoc modo, ut si accusator dixerit ab reo hominem ueneno necatum, et hereditatis causa factum arguerit, et eius rei multos dixerit testes et conscios esse: si hoc primum, ut ad defendendum nobis expeditum meminisse uolemus, in primo loco rei totius imaginem conformabimus: aegrotum in lecto cubantem faciemus ipsum illum, de quo agetur, si formam eius detinebimus; si eum non, at aliquem aegrotum de minimo loco sumemus, ut cito in mentem uenire possit. Et reum ad lectum eius adstituemus, dextera poculum, sinistra tabulas, medico testiculos arietinos tenentem: hoc modo et testium et hereditatis et ueneno necati memoriam habere poterimus. [3,34] Item deinceps cetera crimina ex ordine in locis ponemus; et, quotienscumque rem meminisse uolemus, si formarum dispositione et imaginum diligenti notatione utemur, facile ea, quae uolemus, memoria consequemur. Cum uerborum similitudines imaginibus exprimere uolemus, plus negotii suscipiemus et magis ingenium nostrum exercebimus. Id nos hoc modo facere oportebit: Iam domum itionem reges Atridae parant --- in loco constituere manus ad caelum tollentem Domitium, cum a Regibus Marciis loris caedatur: hoc erit "Iam domum itionem reges"; in altero loco Aesopum et Cimbrum subornari, ut ad Ephigeniam, in Agamemnonem et Menelaum: hoc erit "Atridae parant." Hoc modo omnia uerba erunt expressa. Sed haec imaginum conformatio tum ualet, si naturalem memoriam exsuscitauerimus hac notatione, ut uersu posito ipsi nobiscum primum transeamus bis aut ter eum uersum, deinde tum imaginibus uerba exprimamus. Hoc modo naturae subpeditabitur doctrina. Nam utraque altera separata minus erit firma, ita tamen, ut multo plus in doctrina atque arte praesidii sit. Quod docere non grauaremur, nei metueremus, ne, cum ab instituto nostro recessissemus, minus commode seruaretur haec dilucida breuitas praeceptionis. [3,35] Nunc, quoniam solet accidere, ut imagines partim firmae et acres et ad monendum idoneae sint, partim inbecillae et infirmae, quae uix memoriam possint excitare, qua de causa utrumque fiat, considerandum est, ut cognita causa, quas uitemus et quas sequamur imagines, scire possimus. Docet igitur nos ipsa natura, quid oporteat fieri. Nam si quas res in uita uidemus paruas, usitatas, cottidianas, meminisse non solemus propterea quod nulla noua nec admirabili re commouetur animus: at si quid uidemus aut audimus egregie turpe aut honestum, inusitatum, magnum, incredibile, ridiculum, id diu meminisse consueuimus. aut audimus, obliuiscimur plerumque; quae acciderunt in pueritia, meminimus optime saepe; nec hoc alia de causa potest accidere, nisi quod usitatae res facile e memoria elabuntur, insignes et nouae diutius exortus, cursus, occasus nemo admiratur, propterea quia cottidie fiunt; at eclipsis solis mirantur, quia raro accidunt, et solis eclipsis magis mirantur quam lunae, propterea quod hae crebriores sunt. Docet ergo se natura uulgari et usitata re non exsuscitari, nouitate et insigni quodam negotio commoueri. Imitetur ars igitur naturam et, quod ea desiderat, id inueniat, quod ostendit, sequatur. Nihil est enim, quod aut natura extremum inuenerit aut doctrina primum; sed rerum principia ab ingenio profecta sunt, exitus disciplina conparantur. [3,37] Imagines igitur nos in eo genere constituere oportebit, quod genus in memoria diutissime potest haerere. Id accidet, si quam maxime notatas similitudines constituemus; si non multas nec uagas, sed aliquid agentes imagines ponemus; si egregiam pulcritudinem aut unicam turpitudinem eis adtribuemus; si aliquas exornabimus, ut si coronis aut ueste purpurea, quo nobis notatior sit similitudo; aut si qua re deformabimus, ut si cruentam aut caeno oblitam aut rubrica delibutam inducamus, quo magis insignita sit forma, aut ridiculas res aliquas imaginibus adtribuamus: nam ea res quoque faciet, ut facilius meminisse ualeamus. Nam, quas res facile meminerimus, easdem fictas et diligenter notatas meminisse non difficile est. Sed illud facere oportebit, ut identidem primos quosque locos imaginum renouandarum causa celeriter animo peruagemus. [3,38] Scio plerosque Graecos, qui de memoria sripserunt, fecisse, ut multorum uerborum imagines conscriberent, uti, qui ediscere uellent, paratas haberent, ne quid in quaerendo consumerent operae. Quorum rationem aliquot de causis inprobamus: primum, quod in uerborum innumerabili multitudine ridiculumst mille uerborum imagines conparare. Quantulum enim poterunt haec ualere, cum ex infinita uerborum copia modo aliud modo aliud nos uerbum meminisse oportebit? Deinde cur uolumus ab industria quemquam remouere, ut ne quid ipse quaerat, nos illi omnia parata quaesita tradamus? Praeterea similitudine alia alius magis commouetur. Nam ut saepe, formam si quam similem cuipiam dixerimus esse, non omnes habemus adsensores, quod alii uidetur aliud, item fit imaginibus, ut, quae nobis diligenter notata sit, ea parum uideatur insignis aliis. [3,39] Quare sibi quemque suo commodo conuenit imagines conparare. Postremo praeceptoris est docere, quemadmodum quaeri quidque conueniat, et unum aliquod aut alterum, non omnia, quae eius generis erunt, exempli causa subicere, quo res possit esse dilucidior: quom de prohemiis quaerendis disputamus, rationem damus quaerendi, non mille prohemiorum de imaginibus fieri conuenire. Nunc, ne forte uerborum memoriam aut nimis difficilem aut parum utilem arbitrere, rerum ipsarum memoria contentus sis, quod et utilior sit et plus habeat facultatis, admonendus es, quare uerborum memoriam inprobemus. Nam putamus oportere eos, qui uelint res faciliores sine labore et molestia facere, in rebus difficilioribus esse ante exercitatos. Nec nos hanc uerborum memoriam inducimus, sed ut hac exercitatione illa rerum memoria, quae pertinet ad utilitatem, confirmetur, ut ab hac difficili consuetudine sine labore ad illam facultatem transire possimus. [3,40] Sed cum in omni disciplina infirma est artis praeceptio sine summa adsiduitate exercitationis, tum uero in nemonicis minimum ualet doctrina, nisi industria, studio labore, diligentia conprobatur. Quam plurimos locos ut habeas et quam maxime ad praecepta adcommodatos curare poteris; in imaginibus conlocandis exerceri cotidie conuenit. Non enim, sicut a ceteris studiis abducimur nonnumquam occupatione, item ab hac re nos potest causa deducere aliqua. Numquam est enim, quin aliquid memoriae tradere uelimus et tum maxime, cum aliquo maiore negotio detinemur. Quare, cum sit utile facile meminisse, non te fallit, quod tantopere utile sit, quanto labore sit adpetendum: poteris existimare utilitate cognita. Pluribus uerbis ad eam te hortari non est sententia, ne aut tuo studio diffisi aut minus, quam res postulat, dixisse uideamur. De quinta parte rhetoricae deinceps dicemus: tu primas quasque partes in animo frequenta et, quod maxime necesse est, exercitatione confirma.