[0] RES GESTAE DIVI AUGUSTI. Rerum gestarum diui Augusti, quibus orbem terra{rum} imperio populi Rom. subiecit, et impensarum, quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae su{n}t Romae positae, exemplar sub{i}ectum. [1] Annos undeuiginti natus exercitum priuato consilio et priuata impensa comparaui.- per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in liberatatem uindicaui. Eo {nomi}ne senatus decretis honorif{i}cis in ordinem suum m{e adlegit C. Pansa et A. Hirti}o consulibus, con{sula}rem locum s{imul dan sententiae ferendae, et i}imperium mihi dedit.- Res publica, n{e quid detrimenti caperet, a} me pro praetore simul cum consulibus pro{uiden}dum {iussit. P}opulus autem eodem anno me consulem, cum {cos. uterqu}e in bel{lo ceci}disset, et triumuirum rei publicae costituend{ae creauit}. [2] Qui parentem meum {interfecer}un{t eo}s in exilium expuli iudiciis legitimis ultus eorum {fa}cin{us, e}t postea bellum inferentis rei publicae uici b{is a}cie. [3] {B}ella terra et mari c{iuilia ex}ternaque toto in orbe terrarum s{aepe gessi} uictorque omnibus u{eniam petentib}us ciuibus peperci. Exte{rnas} gentes, quibus tuto i{gnosci pot}ui{t, co}nseruare quam excidere m{alui}. Millia ciuium Roma{no}rum {sub} sacramento meo fuerunt circiter {quingen}ta. Ex quibus dedu{xi in coloni}as aut remisi in municipia sua stipen{dis emeri}tis millia aliquant{o plura qu}am trecenta et iis omnibus agros a{dsignaui} aut pecuniam pro p{raemis mil}itiae dedi. Naues cepi sescen{tas praeter} eas, si quae minore{s quam trir}emes fuerunt. [4] {Bis} ouans triumphaui et tri{s egi} curulis triumphos et appella{tus sum u}iciens et semel imperator. {decernente plu}ris triumphos mihi sena{t}u, qua{ter eis su}persedi. - L{aurum de f}asc{i}bus deposui in Capi{tolio uotis, quae} quoque bello nuncupaueram, {sol}utis. Ob res a {me aut per legatos} meos auspicis meis terra ma{riqu}e pr{o}spere gestas qui{nquageniens et q}uinquiens decreuit senatus supp{lica}ndum esse dis immortalibus. Dies a{utem, pe}r quos ex senatus consulto {s}upplicatum est, fuere DC{CCLXXXX. In triumphis meis} ducti sunt ante currum meum reges aut r{eg}um lib{eri nouem. Consul f}ueram terdeciens, cum {scribeb}a{m} haec, {et eram se}p{timum et} tricen{simu}m tribuniciae potestatis. [5] {Dic}tat{ura}m et apsent{i e}t praesent{i mihi delatam et a popul}o et a se{na}tu {M. Marce}llo e{t} L. Arruntio {cos.} non rec{epi. Non sum} depreca{tus} in s{umma f}rum{enti p}enuria curatio{n}em an{non}ae. {qu} am ita ad{min}ist{raui, ut} in{tra} die{s} paucos metu et periclo p{r} aesenti ciuitatem uniu{ersam liberarem impensa et} cura mea. Consul{atum} quoqu}e tum annum e{t perpetuum mihi} dela{tum non recepi.} [6] {Consulibus M. Vinicio et Q. Lucretio} et postea P. Lentulo et Cn. L{entulo et tertium Paullo Fabio Maximo} e{t Q. Tuberone senatu populoq}u{e Romano consentientibus} ut cu{rator legum et morum maxima potestate solus crearer nullum magistratum contra morem maiorem delatum recepi. Quae tum per me fieri senatus} u{o}luit, per trib{un}ici{a}m p{otestatem perfeci, cuius potes}tatis conlegam et {ips}e ultro {quinquiens mihi a sena}tu {de}poposci et accepi. [7] {Tri}umu{i}rum rei pu{blicae c}on{s}ti{tuendae fui per continuos an}nos {decem. P}rinceps s{enatus fui usque ad e}um d{iem, quo scrip}seram {haec, per annos} quadra{ginta. Pon}tifex {maximus, augur, Xuuir}um sacris fac{iundis, VIIuirum ep}ulon{um, frater arualis, sodalis Titius}, fetialis fui. [8] Patriciorum numerum auxi consul quintum iussu populi et senatus. Senatum ter legi. Et in consulatu sexto censum populi conlega M. Agrippa egi. Lustrum post annum alterum et quadragensimum fec{i}. Quo lustro ciuium Romanorum censa sunt capita quadragiens centum millia et sexag{i}inta tria millia. - Tum {iteru}m consulari com imperio lustrum {s}olus feci C. Censorin{o et C.} Asinio cos. Quo lustro censa sunt ciuium Romanorum {capita} quadragiens centum millia et ducenta triginta tria mi{llia. Et tertiu}m consulari cum imperio lustrum conlega Tib. Cae{sare filio} m{eo feci,} Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos. Quo lustro ce{nsa sunt}ciu{ium Ro}manorum capitum quadragiens centum mill{ia et n}onge{nta tr}iginta et septem millia. Legibus noui{s} m{e auctore l}atis m{ulta e}xempla maiorum exolescentia iam ex nostro {saecul}o red{uxi et ipse} multarum rer{um exe}mpla imitanda pos{teris tradidi.} [9] Vota p{ro ualetudine meo susc}ipi p{er cons}ules et sacerdotes qu{in}to qu{oque anno senatus decreuit. Ex iis} uotis s{ae}pe fecerunt uiuo m{e ludos aliquotiens sace}rdo{tu}m quattuor amplissima colle{gia, aliquotiens consules. Pr}iua{t}im etiam et municipatim uniuer{si ciues unanimite}r con{tinente}r apud omnia puluinaria pro uale{tu}din{e mea s}upp{licauerunt.} [10] Nom{en me}um {sena}tus c{onsulto inc}lusum est in saliare carmen et sacrosanctu{s in perp}etum {ut essem et, q}uoad iuierem, tribunicia potestas mihi {esse, per lege}m sanc{tum est. Pontif}ex maximus ne fierem in uiui {c}onlegae l}ocum, {populo id sace}rdotium deferente mihi, quod pater meu{s habuer}at, r{ecusaui. Qu}od sacerdotium aliquod post annos, eo mor{t}uo q{ui ciuilis} m{otus o}ccasione occupauerat, - cuncta ex Italia {ad comitia mea} confluen{te mu}ltitudine, quanta Romae nun{q}uam {fertur ante i}d temp{us fuisse}, recep{i} P. Sulpicio C. Valgio consulibu{s}. [11] Aram {Fortunae} R{educis a}nte aedes Honoris et Virtutis ad portam Cap{enam pro} red{itu me}o senatus consacrauit, in qua ponti{fices et} uir{gines Ve}stal{es anni}uersarium sacrificium facere {decreuit eo} di{e quo co}nsul{ibus Q. Luc}retio et {M. Vi}nic{i}o in urbem ex {Syria redieram, et diem Augustali}a ex {c}o{gnomine} nos{t}ro appellauit. [12] {Senatus consulto ea occasion}e pars {praetorum e}t tribunorum {plebi cum consule Q.} Lu{cret}io et princi{pi} bus uiris {ob}uiam mihi mis{s}a e{st in Campan}iam, quo honos {ad ho}c tempus nemini praeter {m}e es{t decretus. Cu}m ex H{is{}ania Gal{liaque, rebu}s in iis prouincis prosp{e}re {gest}i{s}, R{omam redi} Ti. Nerone P. Qui{ntilio c}o{n}s{ulibu}s, - aram {Pacis A}u{g}ust{ae senatus pro}redi{t}u meo consa{c}randam {censuit} ad campam {Martium, in qua ma}gistratus et sac{er}dotes {et u}irgines V{est}a{les ann}iuersarium sacrific}ium facer{e decreuit.} [13] {Ianum} Quirin{um, quem cl}aussum ess{e maiores nostri uoluer}unt, cum {p}er totum i{mperium po}puli Roma{ni terra marique es}set parta uictoriis pax, cum pr{ius quam} nascerer, a co{ndita} u{rb}e bis omnino clausum {f}uisse prodatur m{emori}ae, ter me princi}pe senat}us claudendum esse censui{t}. [14] {Fil}ios meos, quos iuu{enes} mihi eripuit for{tuna}, Gaium et Lucium Caesares, honoris mei caussa senatus populusque Romanus annum quintum et decimum agentis consules designauit, ut {e}um magistratum inirent post quinquennium. Et ex eo die, quo deducti {s}unt in forum ut interessent consiliis publicis decreuit sena{t}us. Equites {a}utem Romani uniuersi principem iuuentutis utrumque eorum parm{is} et hastis argenteis donatum appellauerunt. [15] Plebei Romanae uiritum HS trecenos numeraui ex testamento patris mei. et nomine meo HS quadringenos ex bellorum manibiis consul quintum dedi, iterum autem in consulatu decimo ex {p}atrimonio meo HS quadringenos congiari uiritim pernumer{a}ui, et consul undecimum duodecim frumentationes frumento pr{i}uatim coempto emensus sum. - et tribunicia potestate duodecimum quadringenos nummos tertium uiritim dedi. Quae mea congiaria p{e}ruenerunt ad {homi}num millia nunquam minus quinquaginta et ducenta. Tribuniciae potestatis duodeuicensimum consul XII trecentis et uiginti millibus plebis urbanae sexagenos denarios uiritim dedi. Et colon{i}s militum meorum consul quintum ex manibiis uiritim millia nummum singula dedi. acceperunt id triumphale congiarium in colonis hominum circiter centum et uiginti millia. Consul tertium dec{i}mum sexagenos denarios plebei, quae tum frumentum publicum acciebat, dedi; ea millia hominum paullo plura quam ducenta fuerunt. [16] Pecuniam {pr}o agris, quos in consulatu meo quarto et postea consulibus M. Cr{a}ssao et Cn. Lentulo augure adsignaui militibus, soliu municipis. Ea {s}u{mma s}estertium circiter sexsiens milliens fuit, quam {p}ro Italicis praedis numeraui. et ci{r}citer bis mill{ie}ns et sescentiens, quod pro agris prouincialibus soliu. Id primus et {s}olus omnium, qui {d}eduxerunt colonias militum in Italia aut in prouincis, ad memoriam aetatis meae feci. Et postea Ti. Nerone et Cn. Pisone consulibus, - et D. Laelio cos., et C. Caluisio et L. Pasieno consulibus, et L. Le{nt}ulo et M. Messalla consulibus, et L. Caninio - et Q. Fabricio co{s.}, milit{i}bus, quos emeriteis stipendis in sua municpi{a dedux}i, praem{i}a numerato persolui. - quam in rem sestertium q{uater m}illiens cir{cite}r impendi. [17] Quater {pe}cunia mea iuui aerarium, ita ut sestertium milliens et quing{en}ties ad eos qui praerant aerario detulerim. Et M. Lepido et L. Ar{r}untio cos. in aerarium militare, quod ex consilio n{eo} co{ns}titutum est, ex {q}uo praemia darentur militibus, qui uicena {aut plu}ra sti{pendi}a emeruissent — HS milliens et septing{e}nti{ens ex pa}t{rim}onio {m}eo detuli. [18] {Ab eo anno q}uo Cn. et P. Lentuli c{ons}ules fuerunt, cum deficerent {uecti}g{alia, tum} centum millibus h{omi}num, tum pluribus multo frume{ntarios et n}umma{rio}s t{ributus ex horr}eo et patr{i}monio m{e}o edidi. [19] Curiam et continens ei Chalcidicum templumque Apollinis in Palatio cum porticibus, aedem diui Iuli, Lupercal, porticum ad circum Flaminium, quam sum appellari passus ex nomine eius qui priorem eodem in solo fecerat Octauiam, puluinar ad circum maximum, aedes in Capitolio Iouis Feretri et Iouis Tonantis, - aedem Quirini, aedes Mineruae et Iunonis reginae et Iouis Libertatis in Auentino, aedem Larum in summa sacra uia, aedem deum Penatium in Velia, aedem Iuuentatis, aedem Matris Magnae in Palatio feci. [20] Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensa grandi refeci sine ulla inscriptione nominis mei. Rouos aquarum compluribus locis uetustate labentes refeci, - et aquam quae Marcia appellatur duplicaui fonte nouo in riuum eius inmisso. Forum Iulium et basilicam quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni, - coepta profligataque poera a patre meo, perfeci, et eandem basilicam consumptam incendio ampliato eius solo sub titulo nominis filiorum m{eorum i}ncohaui, - et, si uiuus non perfecissem, perfici ab heredibus {meis ius}si. Duo et octoginta templa deum in urbe consul sex{tu}m ex {auctori}tate senatus refeci, nullo praetermisso quod e{o} tempore {refici debeba}t. Consul septimum uiam Flaminiam a{b urbe} Ari{minum refeci pontes}que omnes praeter Muluium et Minucium. [21] In priuato solo Martis Ultoris templum {f}orumque Augustum {ex ma}n{i}biis feci. Theatrum ad aede Apollinis in solo magna ex parte a p{r}i{u}atis empto feci, quod sub nomine M. Marcell{i} generi mei esset. Don{a e}x manibiis in Capitolio et in aede diui Iu{l}i et in aede Apollinis de Vestae et in templo Martis Ultoris consecraui, quae mihi constituerunt HS circiter milliens. Auri coronari pondo triginta et quinque millia municipiis et colonis Italiae conferentibus ad triumpho{s} meos quintum consul remisi, et postea, quotienscumque imperator a{ppe}llatus sum, aurum coronarium non accepi, decernentibus municipii{s} et colonis aequ{e} beni{g}ne adque antea decreuerant. [22] Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquiens filiorum meorum aut n{e}potum nomine; quibus muneribus depugnauerunt hominum ci{rc}iter decem millia. - Bis athletarum undique accitorum spectaculu{m} p{o}pulo pra{ebui me}o nomine et tertium nepo{tis} mei nomine. Ludos feci m{eo no}m{ine} quater, - aliorum autem m{agistr}atuum uicem ter et uiciens. - {Pr}o conlegio Xuuirorum magis{ter con}legii collega M. Agrippa - lud{os s}aeclares, C. Furnio C. Silano cos. {feci. C}onsul XIII ludos Mar{tia}les pr{imus fec}i, quos p{ost i}d tempus deincep{s} ins{equen}ti{bus} annis {ex senatus consulto et lege fe}cerunt {co}n{su}les. - {Ven}ation{es} best{ia}rum Africanarum meo nomine aut filio{ru}m meorum et nepotum in ci{r}co aut in foro aut in amphitheatris, popul{o d}edi sexiens et uiciens, quibus confecta sunt bestiarum circiter tria m{ill}ia et quingentae. [23] Naualis proeli spectaclum populo de{di tr}ans Tiberim, in quo loco nunc nemus est Caesarum, cauato {s}olo in longitudinem mille et octingentos pedes - in latudine{m mille} e{t} ducenti. In quo triginta rostratae naues triremes a{ut birem}es - plures autem minores inter se conflixerunt. Q{uibu}s in classibus pugnauerunt praeter remiges millia ho{minum tr}ia circiter. [24] In templis omnium ciuitatium prou{inci}ae Asiae uictor ornamenta reposui, quae spoliatis tem{plis i}s cum quo bellum gesseram priuatim possederat. Satatuae {mea}e pedestres et equestres et in quadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC circiter, quas ipse sustuli - exque ea pecunia dona aurea in aede Apollinis meo nomine et illorum, qui mihi statuarum honorem habuerunt, posui. [25] Mare pacaui a praedonibus. Eo bello seruorum, qui fugerant a dominis suis et arma contra rem publicam ceperant, triginta fere millia capta dominis ad supplicium sumendum tradidi. Iurauit in mea uerba tota Italia sponte sual et me be{lli} quo uici ad Actium ducem depoposcit. Iurauerunt in eadem uer{ba proui}nciae Galliae, Hispaniae, Africa, Sicilia, Sardinia. Qui sub {signis meis tum} militauerint, fuerunt senatores plures quam DCC, in ii{s qui uel antea uel pos}tea consules facti sunt ad eum diem quo scripta su{nt haec LX}X{XIII, sacerdo}tes ci{rc}iter CLXX. [26] Omnium prou{inciarum populi Romani}, quibus finitimae fuerunt gentes quae non p{arerent imperio nos}tro, fines auxi. Gallias et Hispanias prouincias, i{tem Germaniam qua inclu}dit Oceanus a Gadibus ad ostium Albis flumin{is pacaui. Alpes a re}gione ea, quae proxima est Hadriano mari, {ad Tuscum pacari fec}i. nulli genti bello per iniuriam inlato. Cla{ssis m}ea per Oceanum} ab ostio Rheni ad solis orientis regionem usque ad fi{nes Cimbroru}m nauigauit, - quo neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus adit, Cimbrique et Charydes et Semnones et eiusdem tractus alli Germanorum popu{l}i per legatos amicitiam mean et populi Romani petierunt. Meo iussu et auspicio ducti sunt {duo} exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Ar{a}biam, quae appel{latur Eudaemon, {maxim}aeque hos{t}ium gentis utr{iu}sque cop{iae} caesae sunt in acie et {c}om{plur}a oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata peruent{um}est, cui proxima est Meroe. In Arabiam usque in fines Sabaeorum pro{cess}it exercitus ad oppidum Mariba. [27] Aegyptum imperio populi {Ro}mani adieci. Armeniam maiorum, interfecto rege eius Artaxe, c{u}m possem facere prouinciam, malui maiorum nostrorum exemplo regn{u}m id Tigrani, regis Artauasdis filio, nepoti autem Tigranis regis, per T{i. Ne}ronem trad{er}, qui tum mihi priu{ig}nus erat. Et eandem gentem postea d{e}sciscentem et rebellantem domit{a}m per Gaium filium meum regi Ariobarzani, regis Medorum Artaba{zi} filio, regendam tradidi - et post eius mortem filio eius Artauasdi. - Quo interfecto, Tig{ra}ne qui erat ex regio genere Armeniorum oriundus, in id regnum misi. Prouincias omnis, quae trans Hadrianum mare uergunt ad orien{te}m, Cyrenasque, iam ex parte magna regibus eas possidentibus, et antea Siciliam et Sardiniam occupatas bello seruili reciperaui. [28] Colonias in Africa Sicilia {M}acedonia utraque Hispania Achai{a} Asia S{y}ria Gallia Narbonensi Pi{si}dia militum deduxi. Italia autem XXVIII {colo}nias, quae uiuo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt, me {auctore} deductas habet. [29] Signa militaria complur{a per} alios d{u}ces ami{ssa} deuicti{s hostibu}s re{cipe}raui ex Hispania et {Gallia et a Dalm}ateis. Parthos trium exercitum Romanorum spolia et signa re{ddere} mihi supplicesque amicitiam populi Romani petere coegi. Ea autem si{gn}a in penetrali, quod e{s}t in templo Martis Ultoris, reposui. [30] Pannoniorum gentes, qua{s a}nte me principem populi Rpmani exercitus numquam ad{it}, deuictas per Ti. {Ne}ronem, qui tum erat priuignus et legatus meus, imperio populi Romani s{ubie}ci protulique fines Illyrici ad r{ip}am fluminis Dan{uu}i. Citr{a} quod {D}a{cor}u{m tra}n{s}gressus exercitus meis a{u}sp{icis uict}us profligatusque {es}t, et pos{tea tran}s Dan{u}uium ductus ex{ercitus me}u{s} Da{cor}um gentis im{peri}a p{opuli} R{omani perferre coegit}. [31] Ad me ex In{dia regum legationes saepe missae sunt nunquam uisae ante id t}em{pus} apud qu{em}q{uam} R{omanorum du}cem. Nostram amic{itiam petie}run{t} per legat{os} B{a}starn{ae Scythae}que et Sarmatarum qui su{nt citra fl}umen Tanaim {et} ultra reg{es. Alba}norumque rex et Hiberorum e{t Medorum} . [32] Ad me supplices confug{erunt} reges Parthorum Tirida{te}s et post{ea} Phrat{es} regis Phrati{s} filiu{s}. - Medorum Ar{tauasdes, Adiabenorum} Artaxares, Britannorum Dumnobellaunus et Tin{commius, Sugambr}orum Maelo, Marcomannorum Sueborum {Segime}rus. Ad {me re}x Parthorum Phrates, Orod{i}s filius, filios suos nepot{esque omnes} misit in Italiam, non bello superatu{s}, sed amicitiam nostram per {libe}ror{um} suorum pignora petens. Plurimaeque aliae gentes exper{tae sunt p. R.} fidem me principe, quibus antea cum populo Roman{o nullum extitera}t legationum et amicitiae {c}ommercium. [33] A me gentes Parthorum et Medoru{m per legatos} principes earum gentium reges pet{i}tos acceperunt: Par{thi Vononem, regis Phr}atis filium, regis Orodis nepotem. Medi Arioba{rzanem,} regis Artauazdis filium, regis Ariobarzanis nepotem. [34] In consulatu sexto et septimo, po{stquam b}ella {ciuil}ia oxstinxeram, perconsensum uniuersorum {potitus reru}m om{n}ium, rem publicam ex pea potestate - in senat{us populique Rom}ani {a}rbitrium transtuli. Quo pro merito meo senatu{s consulto Au}gust{us appe}llatus sum et laureis postes aedium mearum u{estiti} publ{ice coronaq}ue ciuica super ianuam meam fixa est - {et clu}peus {aureu}s in {c}uria Iulia positus, quem mihi senatum pop{ulumq}ue Rom{anu}m dare uirtutis clement{iaequ}e iustitiae et pieta{tis caus}sa testatu{m} est pe{r e}ius clupei {inscription}em. Post id tem{pus a}uctoritate {omnibus praestiti, potest}atis au{tem n}ihilo ampliu{s habu}i quam cet{eri qui m}ihi quoque in ma{gis}tra{t}u conlegae f{uerunt}. [35] Tertium dec{i}mum consulatu{m cum gereba}m, sena{tus et e}quester order populusq{ue} Romanus uniuersus {appell}au{it me pat}re{m p}atriae idque in uestibu{lo a}edium mearum inscribendum et in c{u}ria {Iulia e}t in foro Aug. sub quadrig{i}s, quae mihi ex s.c. pos{it}ae {sunt, decreuit. Cum scri}psi haec, annus agebam septuagensu{mum sextum}.