[21] XXI. Et quamuis baptismus ille formam baptismatis Christi, quod hodie geritur in Ecclesia, non praetulerit, baptismum tamen exstitisse, et in eo patres nostros baptizatos fuisse, nullus negare sanus audebit, nisi uerbis Apostoli contradicere uesanus praesumpserit. Igitur et mare et nubes non secundum hoc quod corpus exstiterant, sanctificationis munditiam praebuere, uerum secundum quod inuisibiliter sancti Spiritus sanctificationem continebant. Erat namque in eis uisibilis forma, quae corporeis sensibus appareret, non in imagine, sed in ueritate; et interius spiritualis potentia refulgebat, quae non carnis oculis, sed mentis luminibus appareret. [22] XXII. Similiter manna populo de coelo datum, et aqua profluens de petra, corporales exstiterant et corporaliter populum uel pascebant uel potabant: attamen Apostolus uel illud manna, uel illam aquam, spiritualem escam spiritualemque potum appellat. Cur hoc? Quoniam inerat corporeis illis substantiis spiritualis Verbi potestas, quae mentes potius quam corpora credentium pasceret atque potaret. Et cum cibus uel potus ille futuri corporis Christi sanguinisque mysterium, quod celebrat Ecclesia, praemonstraret, eamdem tamen escam spiritualem manducasse, eumdem totum spiritualem bibisse patres nostros sanctus Paulus asseuerat. [23] XXIII. Quaeris fortasse quam eamdem? Nimirum ipsam quam hodie populus credentium in Ecclesia manducat et bibit. Non enim licet diuersam intelligi, quoniam unus idemque Christus est, qui et populum in deserto, in nube et in mari baptizatum, sua carne pauit, suo sanguine tunc potauit, et in Ecclesia nunc credentium populum sui corporis pane, sui sanguinis unda pascit atque potat. [24] XXIV. Quod uolens Apostolus intimare, cum dixisset patres nostros eamdem escam spiritualem manducasse, eumdemque potum spiritualem bibisse, consequenter adiecit: "Bibebant autem de spirituali consequenti eos petra. Petra autem erat Christus". Ut intelligeremus, in deserto Christum in spirituali petra constitisse, et sui sanguinis undam populo praebuisse, qui postea corpus de Virgine sumptum, et pro salute credentium in cruce suspensum, nostris saeculis exibuit, et ex eo sanguinis undam effudit quo non solum redimeremur, uerum etiam potaremur. [25] XXV. Mirum certe, quoniam incomprehensibile et inaestimabile! Nondum hominem assumpserat, nundum pro salute mundi mortem degustauerat, nondum sanguine suo nos redemerat, et iam nostri patres in deserto per escam spiritualem potumque inuisibilem eius corpus manducabant et eius sanguinem bibebant: uelut testis exstat Apostolus clamans eamdem escam spiritualem manducasse, eumdem potum spiritualem bibisse patres nostros. Non isthic ratio qua fieri potuerit, disquirenda; sed fides quod factum sit, adhibenda. Ipse namque qui nunc in Ecclesia omnipotenti uirtute panem et uinum in sui corporis carnem et proprii cruoris undam spiritualiter conuertit ipse tunc quoque manna de coelo datum corpus suum, et aquam de petra profusam proprium sanguinem, inuisibiliter operatus est. [26] XXVI. Quod intelligens Dauid in Spiritu sancto, protestatus est: Panem, inquiens, angelorum manducauit homo. Ridiculum namque est opinari quod manna corporeum patribus datum coelestem pascat exercitum, aut tali uescantur edulio, qui diuini uerbi saginantur epulis. Ostendit certe Psalmista, uel magis Spiritus sanctus loquens in Psalmista, uel quid patres nostri in illo manna coelesti perceperint, uel quod fideles in mysterio corporis Christi credere debeant. In utroque certe Christus innuitur, qui et credentium animas pascit, et angelorum cibus existit: utrumque hoc non corporeo gustu, nec corporali sagina, sed spiritualis uirtute Verbi. [27] XXVII. Et, euangelista narrante, cognouimus quod Dominus noster Iesus Christus priusquam pateretur, accepto pane, gratias egit, dedit discipulis suis dicens: Hoc est corpus meum quod pro uobis datur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenauit, dicens: Hic est calix Nouum Testamentum in sanguine meo, qui pro uobis fundetur. Videmus nondum passum esse Christum, et iam tamen sui corporis et sanguinis mysterium operatum fuisse. [28] XXVIII. Non enim putamus ullum fidelium dubitare panem illum fuisse Christi corpus effectum, quod discipulis donans dicit: Hoc est corpus meum quod pro uobis datur; sed neque calicem dubitare sanguinem Christi continere, de quo idem ait: Hic est calix Nouum Testamentum in sanguine meo, qui pro uobis fundetur. Sicut ergo paulo antequam pateretur, panis substantiam et uini creaturam conuertere potuit in proprium corpus quod passurum erat, et in suum sanguinem qui post fundendus exstabat; sic etiam in deserto manna et aquam de petra in suam carnem et sanguinem conuertere praeualuit, quamuis longe post et caro illius pro nobis in cruce pendenda, et sanguis eius in ablutionem nostram fundendus superabat. [29] XXIX. Hic etiam considerare debemus quemadmodum sit accipiendum quod ipse dicit: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis, et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis. Non enim dicit quod caro ipsius quae pependit in cruce, particulatim concidenda foret et a discipulis manducanda; uel sanguis ipsius, quem fusurus erat pro mundi redemptione, discipulis dandus esset in potum: hoc enim scelus esset si, secundum quod infideles tunc acceperunt, a discipulis uel sanguis eius biberetur uel caro comederetur. [30] XXX. Propter quod in consequentibus ait discipulis, non infideliter, sed fideliter uerba Christi suscipientibus, nec tamen quomodo illa uerba intelligenda penetrantibus: Hoc uos scandalizat, inquiens, si ergo uideritis filium hominis ascendentem ubi erat prius? Tanquam diceret: Non ergo carnem meam, uel sanguinem meum, uobis corporaliter comedendam, uel bibendum, per partes distributum distribuendumue putetis; cum post resurrectionem uisuri sitis me coelos ascensurum cum integri corporis siue sanguinis mei plenitudine. Tunc intelligetis quod non, sicut infideles arbitrantur, carnem meam a credentibus comedendam; sed uere per mysterium panem et uinum, in corporis et sanguinis mei conuersa substantiam, a credentibus sumenda.