[3,0] LIBER TERTIUS. PRAEFATIO. Nunc igitur, quoniam de priorum gestis aliqua retulimus, ab illo et infra, ut spopondimus, anno uidelicet millesimo nati cuncta uiuificantis Verbi, tertii sumamus incitamen huius operis libelli. Eo autem, ut diximus, imminente, priuatus est pene orbis uniuersus personis et religiosis et nobilibus. Claruere tamen ab eodem anno, tam in Italia quam in Galliis, utrorumque ordinum uiri, quorum uita et operatio queunt posteris imitabilia informare exempla. Regnantibus quoque duobus Christianissimis regibus, Henrico scilicet Saxonum rege et Roberto Francorum, etsi ab exteris nationibus illorum quieuerunt patriae, creberrime tamen praeliis fatigatae sunt intestinis. Sicut enim aliquando perfidis honor exhibetur ex timore, ita bonis infertur pro sua reuerentia timor. Nam cum ab omni Romanorum populo, intercedente papa Benedicto, uiro sanctissimo, Henricus adscisceretur in imperium Longobardorum, gens consueta fraude dissensit, sibique regem Arduinum quemdam unguentes instituerunt. Sed licet diu multumque renitentes, postea tamen cum caede suorum maxima imperialibus semet subdidere praeceptis. Qui ueniens Papiam, ab eisdem Longobardis miri operis palatium sibi construi fecit. Potitoque decenter imperio, accepit in regno suo coniugem, filiam scilicet Sigefredi Saxonum ducis. Ex qua etiam cernens non posse suscipere liberos, non eam propter hoc dimisit; sed omne patrimonium, quod liberis debebatur, Christi Ecclesiae contulit. Aedificauit quoque monasterium in Saxoniae loco, qui dicitur Bauoberch, id est, Bauonis mons. Lingua enim Theutonica Berch mons appellatur. Quod etiam monasterium, donis innumerabilibus locupletatum a pontifice Romano, supradicto scilicet Benedicto, in honore apostolorum principis dedicari fecit; atque, eiusdem pontificis usus consilio, eamdem Ecclesiam in episcopalem sublimauit sedem; constitutoque in ea episcopo, amplissimorum fundorum reditibus esse fecit locupletem. [3,1] CAPUT PRIMUM. De Stephano rege Ungrorum, et bellis Beneuentanorum. Ipso igitur tempore Ungrorum gens, quae erat circa Danubium, cum suo rege ad fidem Christi conuersa est. Quorum regi Stephano ex baptismate uocato, decenterque Christianissimo, dedit memoratus imperator Henricus germanam in uxorem. Tunc temporis coeperunt pene uniuersi qui de Italia et Galliis ad sepulcrum Domini Hierosolymis ire cupiebant, consuetum iter, quod erat per fretum maris, omittere, atque per huius regionis patriam transitum habere. Ille uero tutissimam omnibus constituit uiam; excipiebat ut fratres quoscunque uidebat, dabatque illis immensa munera. Cuius rei gratia prouocata innumerabilis multitudo, tam nobilium quam uulgi populi, Hierosolymam abierunt. Tunc etiam imperator Basilius sancti imperii Constantinopolitani praecepit cuidam satrapae suo, illi qui cognominatur Cataponti, eo scilicet quod iuxta mare inhabitet, ut a transmarinis ciuitatibus, quae Romano debentur imperio, ueniens tributa exigeret. Qui libenter annuens misit Graecorum classem ad res Italicas sublaturas. Hoc uero pertentatum est per duorum annorum spatium; non parua etiam pars subiugata est a Graecis Beneuentanae prouinciae. Contigit autem ipso in tempore, ut quidam Normannorum audacissimus nomine Rodulphus, qui etiam comiti Richardo displicuerat, cuius iram metuens, cum omnibus quae secum ducere potuit, Romam pergeret, causamque propriam summo pontifici exponeret Benedicto. Qui cernens eum pugnae militari elegantissimum, coepit ei querelam exponere de Graecorum inuasione Romani imperii seque multum dolere quoniam minime talis in suis existeret qui repelleret uiros exterae nationis. Quibus auditis, spopondit se idem Rodulfus aduersus transmarinos praeliaturum, si aliquod ei auxilium praeberent uel illi quibus maior incumbebat genuinae necessitudo patriae. Tunc uero praedictus papa misit illum cum suis ad Beneuentanos primates, ut eum pacifice exciperent, semperque praeliaturi prae se haberent, illiusque iussioni unanimes obedirent. Egressusque ad Beneuentanos, qui eum ut papa iusserat susceperunt. Illico autem illos ex Graecorum officio qui uectigalia in populo exigebant, inuadens Rodulphus, diripuit quaeque illorum, ac trucidauit. His itaque auditis, illorum socii, qui iam plures ciuitates et castella propriae subiugauerant ditioni, coacto in unum suorum exercitu, inierunt praelium aduersus Rodulphum et eos qui eius fauebant parti. In quo scilicet praelio pars Graecorum occubuit maxima, insuper et castra aliqua dimisere uacua; quae subsecutus Rodulphi exercitus uictor obtinuit. Visa igitur Graeci suorum caede, miserunt Constantinopolim ut auxiliaretur eis quantocius ab his qui eos miserant. Statimque reformantes classem, multo plures quam prius praeliatores miserunt. Interea cum auditum esset ubique quoniam paucis Normannorum concessa fuisset de superbientibus Graecis uictoria, innumerabilis multitudo etiam cum uxoribus et liberis prosecuta est a patria de qua egressus fuerat Rodulphus, non solum permittente, sed etiam compellente ut irent, Richardo illorum comite. Egredientes autem satis audacter uenerunt ad locum Alpium, qui et mons Iouis dicitur, ubi etiam in angustissimis semitis praepotentes regionis illius constituerant, imperante cupiditate, seras et custodes ad pretia transmeantium exigenda. At illi Normannorum exercitus confractis seris caesisque custodibus per uim transitum fecerunt. Egressique non paruum Rodulpho contulerunt auxilium. Sicque pars utraque resumptis uiribus secundo inierunt praelium, in quo utrorumque exercitus grauiter caesus. Normannorum tamen exercitui uictoria prouenit. Post paululum uero, terno commisso praelio, sese pars utraque fessa cohibuit. Perspiciensque Rodulphus suos defecisse, uirosque illius patriae minus belli aptos, cum paucis perrexit ad imperatorem Henricum, expositurus ei huius rei negotium. Qui benigne illum suscipiens, diuersis muneribus ditauit; quoniam rumor quem de illo audierat, cernendi contulerat desiderium. Protinus imperator congregans exercitum copiosum, ob tuendam rempub. ire disposuit. Tandem uero Graeci putantes a patria fugisse Rodulphum, prosilierunt ad castra, quae ipse uictor ab eis abstulerat; sed nequidquam: nam et ueterem Troadem ciuitatem festinanter cinxere muris, replentes eam copiose uiris et mulieribus. Interea imperator pergens ad regionem Beneuentanam, expugnauit, ac subdidit uniuersas ciuitates et castra quae Graeci subripuerant, eius imperio. Ad supradictam autem cum uenisset Troadem, repellentes qui intus erant, diu multumque ei restiterunt. Nam sperabant ut sibi futura aestate, sicut Graeci promiserant fore, Basilius succurreret. Insuper adiicientes in tantum Henricum humiliari, ut pedes Basilii territus pauore susciperet. At ille circumdans ciuitatem sui exercitus obsidione, instruxit machinas, ut eam per uim caperet. Illique de intus noctu egressi, tulerunt secum faces pice perlitas, igneque succensas machinas a foris cremauerunt. Quod cernens imperator, accensus ira potiores fecit reinstrui machinas, crudoque circumdari corio; uigilantique custodia iussit illas tueri. Exacto igitur iam tertio obsidionis mense, alternisque caedibus utrique nimium fessi, nam et exercitum imperatoris dysenterica clades oppido uexauerat, tandem obsessi meliore usi consilio inuenerunt uiam euadendi discriminis. Quadam autem die accipientes solitarium quemdam, indutum monachali habitu, quibus etiam Italia plurimum abundat, dederunt ei crucem gestare, miseruntque post illum omnes ciuitatis pueros minoris aetatis, sicque exclamando: Kyrie, eleison, deuenit ad imperatoris tentorium. Quod audiens imperator, iussit interrogari quid sibi uellent. Cumque responsum fuisset quod misereri a se afflictae ciuitati implorarent, respondit: « Optime nouit ipse qui agnitor est cordium, inquit, quoniam magis quam ego horum paruulorum patres illorum sunt homicidae. » Illacrymansque iussit ut salui in ciuitatem redirent. Fecerunt autem ut iusserat imperator. Altera quoque die iterum primo mane processerunt a ciuitate, ut prius clamantes: Kyrie, eleison, usque dum sonoritas uocum illorum aures pulsaret imperatoris. Qui statim egressus tentorio respiciensque pupillorum turbam, pietate permotus, ut erat uir sapientissimus, uoce Dominica usus, ait: Misereor super turbam. Nam ante iam dixerat quoniam, si ei contingeret capere ciuitatem, quidquid masculini sexus inueniretur in ea, suspenderetur patibulis, reliqua uero igne cremari ipsiusque ciuitatis moenia ad solum pertrahi. Praeterea mandauit imperator illis qui in ciuitate caeteris praeerant, ut, si indulgeri sibi ab eo uellent, iramque eius placare, ipsimet subuerterent partem murorum ciuitatis, quae contra suas machinas rebellis stare uidebatur. Qui audientes, certatim impleuerunt quod eis mandatum fuerat. Post haec quoque praecepit imperator eos pacifice ad se egredi, murumque ciuitatis ab eisdem reaedificari. Acceptisque pacis obsidibus ab uniuersis regionis illius prouincialibus, reuersus est Saxoniam. Normanni quippe cum suo duce Rodulfo, reuersi in suam patriam, gratanter recepti a proprio principe Richardo. Sequenti denique anno, mense Iulio obiit Henricus imperator apud Saxoniam, sepultusque est honorifice in monasterio Bauoberch, quod ipse, ut dictum est, in honore apostolorum principis aedificauerat. [3,2] CAPUT II. De Roberto rege Francorum. In praescripto igitur tempore, disponente Francorum regnum Roberto rege, plurimas ei intulere sui contumeliae insolentias, illi maxime quos, aut ex mediocri aut ex infimo genere, tam ipse quam uterque Hugo, ei scilicet pater atque auus, fecerunt maximis honoribus sublimes. Inter quos fuit Odo rebellium maximus, qui fuit filius Tebaldi Carnotensis, cognomento Fallacis, caeterique quamplures inferioris potentiae, qui exinde exstiterunt ei rebelles unde esse debuerant humiliores. Quorum non dispar fuit secundus Odo, filius scilicet prioris Odonis, qui, quanto potentior, tanto fraudulentior caeteris. Nam cum obiisset Stephanus comes Trecorum et Meldorum, Heriberti filius, ipsius regis consobrinus, absque liberis, apparuit idem Odo contra regis uoluntatem uniuersa quaeque latifundia in regis uidelicet dominium iure cessura. Fuit etiam iuge litigium et bella frequentia inter ipsum Odonem et Fulconem Andegauorum comitem, quoniam uterque tumidus superbia, idcirco et pacis refuga. Necnon etiam Willermus Henrici ducis priuignus, ac Alberti Longobardorum ducis filius, eidem regi aliquando rebellis exstitit, fauente ei Landrico Neuernis comite, qui eius filiam uxorem duxerat; et Brunone Lingonensi episcopo, cuius habebat in matrimonio sororem, ex qua suscepit filios et filias, de quibus prius natam Landricus, reliquas uterque Willermus, scilicet Pictauensis et Arelatensis, duxere uxores. Unusque filiorum eius, Rainaldus nomine, duxit filiam Richardi Rothomagensis ducis, Adeledam nomine uxorem. Qui licet aduena, puer etiam furtim sublatus a Longobardorum patria, matrique non mediocriter astute per quemdam monachum redditus in Burgundia, in tantum conualuit ut in diuitiis et in militia non inueniretur secundus in patria. Sed huic plurimum aduersatus restitit Hugo filius Lamberti Cabillonensis comitis, uiri honestissimi. Qui, inter caetera quae gessit optima, monasterium etiam construxit in pago Augustodunense, quod dicitur Paredo, in honore sanctae Mariae sanctique Ioannis Baptistae; in quo etiam sepultus honorifice quiescit. Fuit enim idem Hugo episcopus Antissiodori, regensque comitatum patris ex imperio regis, quoniam praeter eum pater non habuit sobolem sexus masculini, idcirco hostibus regis contrarius, quoniam regi fidissimus parebat in omnibus. Accepit autem supradictus rex illius cognatam, nomine et animo Constantiam, inclytam reginam, filiam uidelicet Willelmi prioris Aquitaniae ducis; ex qua etiam suscepit filios quatuor, et filias duas. Exstitit tamen aliquando quidam Hugo dictus Bellouacensis, qui inter ipsum regem eiusque coniugem nequam semen odiis spargebat, suique gratia praemii reginam ei fecerat odiosam. Tantam denique insuper gratiam a rege consecutus fuerat, ut comes palatii haberetur. Factumque est ut die quadam rex in silua uenatum iret, idemque Hugo, ut semper solebat, cum illo. Veneruntque missi a Fulcone, Andegauorum comite, auunculo scilicet eiusdem reginae, fortissimi milites duodecim, qui supradictum Hugonem ante regem trucidauerunt. Ipse uero rex, licet aliquanto tempore tali facto tristis effectus, postea tamen, ut decebat, concors reginae fuit. Hic itaque rex, ut sapientissimus Dei cultor, semper fuit humilium amator, superborumque, ut ualuit, osor. Si qua enim pontificalis sedes in suo regno proprio uiduaretur praesule, cura erat maxima ut utilis pastor, licet genere infimus, restitueretur Ecclesiae potius, quam nobilitatis eligeretur persona saecularis pompae. Qua de causa etiam primates regni sensit plurimum contumaces, qui despectis humilibus sui similes eligebant superbos. Fuit enim ei pax cum regibus in gyro regni sui positis, maxime cum supradicto imperatore Henrico. Nam cum aliquando ad inuicem colloquendum super Mosam fluuium, qui limes est utriusque regni, conuenissent, pluresque ex ambabus partibus mussitarent indecens esse, ut quis illorum, tantorum scilicet regum, semet humilians, quasi in alterius transiret auxilium, hoc etiam fore potissimum, ut in fluminis medio nauibus portarentur simul locuturi; sed uiri eruditissimi illud uterque in mente habens: Quanto magnus es, humilia te in omnibus: primo namque mane surgens imperator transiit cum paucis ad regem Francorum, nimioque amplexu semet deosculantes, sacramentisque missarum decenter ab episcopis in conspectu illorum celebratis, prandere utrisque simul congruit. Expleto quoque prandio, obtulit Robertus rex immensa munera auri atque argenti et pretiosarum gemmarum Henrico, centum insuper equos honestissime phaleratos, super unumquemque lorica et galea, mandans insuper tantum illorum amicitiam minuere quantum contingeret ex omnibus illi relinquere. At Henricus cernens amici liberalitatem, suscepit ex illis tantum librum Euangelii, auro et lapidibus pretiosis insertum, ac phylacterium simile factum, continens dentem sancti Vincentii Leuitae et martyris. Uxor uero illius pares auri tantum naues accepit. Caetera autem egrediens in gratia dimisit. Sequenti igitur die iterum rex Robertus cum episcopis ad imperatoris tentoria transiens, qui eum satis sublime suscipiens, expletoque simul prandio, centum libras ei ex auro puro obtulit; rex quoque pares tantum naues auri ex illo sumpsit: firmatoque uterque pacto amicitiae, rediere ad propria. Ab aliis quoque regibus satis gratifice fuit semper habitus, Adalrado scilicet rege Anglorum, et Rodulpho rege Austrasiorum, nec non et Sancio rege Nauarriae Hispaniarum; mittebantque ei munera et petebant ab eo auxilia. [3,3] CAPUT III. De stella comete, quae apparens plurima portendit. Apparuit igitur praefati regis tempore in occidentalis aeris parte stella, quae uocatur cometa, Septembrio mense, incipiente nocte, perdurans spatio trium mensium. Quae scilicet nimia claritate fulgens maximam aeris partem sibi illustrando uindicabat, usque dum circa galli cantum occumberet. Sed utrum nouiter a Deo stella mittatur, seu ab eodem ob gratiam portenti alicuius stellae lumen multiplcius augeatur, ipsi soli scire competit, qui caetera indicibiliter sua sapientia disponit. Illud tamen habetur probatissimum quoniam, quoties huiusmodi hominibus ostenditur fieri in mundo, paulo post quoddam mirum atque terribile patenter innuitur. Denique contigit in proximum ecclesiam beati Michaelis archangeli cremari incendio, quae scilicet constituta in quodam promontorio littoris Oceani maris, toto orbe nunc usque habetur uenerabilis. Nam et inibi certissimum conspicitur, uidelicet ex incremento atque decremento lunari eundo ac redeundo processu mirabili in gyro eius promontorii reuma, scilicet Oceani. Cuius etiam maris excrementum malinas uocant, decrementum quoque ledones nuncupant. Atque ob hoc maxime praedictus locus a plurimis terrarum populis saepius frequentatur. Est etiam non longe a praedicto promontorio fluuiolus cognomento Arduus, qui post haec paululum excrescens per aliquod temporis spatium intransmeabilis effectus, atque ad praedictam ecclesiam ire uolentibus uiam plurimum impediens, aliquantisper eiusdem itineris obstaculum fuit. Postmodum uero in sese rediens profundissime littus suo cursu sulcatum reliquit. His ita gestis, contigit ut uenerabilis Abo, Pater monasterii S. Benedicti Floriacensis cognominati, gratia propagandae religionis monasticae in prouinciam transiret meridianorum Vuasconum. Cumque illuc deueniens in quodam moraretur coenobio, ibique more solito ea quae Dei sunt sedulo exerceret, nimio a cunctis uenerabatur affectu. Accidit igitur die quadam ut in atrio eiusdem coenobii, exardescentibus quorumdam litigiosorum irarum stimulis, nimium acer oriretur tumultus. Dumque uir reuerentissimus, praedictus uidelicet Abo, comperiens ad eumdem tumultum sedandum pugillares gerens in manibus tabellas cum stylo processisset, unus e uulgo, afflatus spiritu diabolico, irruens in eum eiusque latus lancea perforans Christi martyrem fecit. Qui etiam, ut fertur, paulo post arreptus a daemone, miserabiliter uitam finiuit. Corpus uero praedicti Patris tam sui quam caeteri quique fideles eiusdem prouinciae honorifice ibi sepelierunt. Ubi etiam ad laudem sui nominis perplura postmodum Dominus largitus est hominibus beneficia. Tunc igitur temporis in Italia, atque in Galliis, plerique episcoporum nonnulla inter se diuersis quaestionibus habuere synodorum conciliabula. Nam de ieiuniis, quae plerique fidelium scilicet inter Ascensionem Saluatoris et Pentecosten obseruant, ita decreuerunt ut ne per imperium sacerdotum fierent, excepto Sabbato Pentecostes; et a quibus fieri uellent, ne prohiberentur fieri. Simulque incidit quaestio cur monachi per tres uel quatuor Dominicas dies ante diem natiuitatis Dominicae, seu quadragesimalis obseruationis tempore, hymnum, scilicet Te Deum laudamus, decantarent contra morem Romanae Ecclesiae. Qua uidelicet quaestione aggressi tam abbates quam monachi responderunt se pro nulla re illud agere, nisi ex beati Benedicti nominatissimi atque excellentissimi Patris praeceptione, cuius etiam actus simulque dicta a summo Romanorum pontifice, uidelicet Gregorio, haberentur descripta ac laudabiliter roborata. His denique compertis episcopi, usus monachorum authentico ex more uiguit. Nec non etiam de die annuntiationis Dominicae, qui celebratur octauo Kalendarum Aprilium, si forte quolibet alio tempore praeter Quadragesimam excoli congruentius potuisset, ab eisdem pontificibus non parua illata est quaestio. Ferebatur enim a quibusdam eamdem uidelicet annuntiationem Dominicam, more Hispanorum, quinto decimo Kalendarum Ianuariarum die irreprehensibiliter posse celebrari. Nam cum ego postmodum in monasterio Cluniacensi cum caeteris fratribus degerem, conuenerunt illuc ab Hispaniis quamplures honestae conuersationis iamdudum more uiuentes propriae regionis monachi. Propinquante uero die natiuitatis Dominicae, petierunt praedicti monachi uenerabilem Odilonem eiusdem loci abbatem, ut more suorum liceret eis celebrare Annuntiationem. Quod cum fecissent, segregati a caeteris, uisum est nocte eadem duobus senioribus loci, quod unus de Hispanis fuscina focaria arriperet desuper altare puerum, mitteretque illum in sartaginem prunis plenam, ita clamantem: « Pater, pater, quod tu dedisti isti auferunt. » Quid plura? apud nos antiqua consuetudo, uti decebat, praeualuit. [3,4] CAPUT IV. De innouatione ecclesiarum in toto orbe. Igitur infra supradictum millesimum tertio iam fere imminente anno, contigit in uniuerso pene terrarum orbe, praecipue tamen in Italia, et in Galliis, innouari ecclesiarum basilicas, licet pleraeque decenter locatae minime indiguissent. Aemulabatur tamen quaeque gens Christicolarum aduersus alteram decentiore frui. Erat enim instar ac si mundus ipse excutiendo semet, reiecta uetustate, passim candidam ecclesiarum uestem indueret. Tunc denique episcopalium sedium ecclesias pene uniuersas, ac caetera quaeque diuersorum sanctorum monasteria, seu minora uillarum oratoria, in meliora quique permutauere fideles. Eo quoque tempore inter caetera beati Martini Turonis monasterium emicuit, a uenerabili scilicet uiro Heriueo eiusdem loci archiclauo euersum, atque ante ipsius obitum mirifico opere reaedificatum. De cuius etiam uita et conuersatione, qualis a pueritia usque ad praesentis uitae terminum exstitit, si quis referre quiuisset, pleniter incomparabilem huius temporis ostenderet uirum hominibus. Duxit enim ex nobilibus Francorum, mente nobilior ipse, prosapiam, et ut lilium uel rosa de spinis, de ferocioribus secundum sanguinem patriae fuit. Qui, ut generosioribus mos est, nobiliter educatus; dehinc uero scholis artium liberalium applicatus. Sed intelligens ex his plerosque plus fore contumaces quam diuinae obedientiae subditos, sufficere sibi credidit si exinde salutem animae reportaret. Relictis autem pompaticae scientiae studiis, ad quoddam monasterium clam ingrediens, monachum se fieri satis deuote postulauit. Sed quoniam, ut diximus, clari erat generis, idcirco parentum minas pertimescentes nullo modo acquieuere fieri quod poposcerat fratres eiusdem monasterii. In hoc tamen illum seruantes ei fidem dederunt, ut si uis non obstaret, parentum scilicet ipsius, libentissime quod petebat explerent. Tandem inibi commorans, qualis postmodum futurus esset dans sanctitatis indicium uniuersisque ibi degentibus imitabile praebuit exemplum. Comperiens uero pater eius quod fecerat, furore arreptus uenit ad praedictum monasterium, filium exinde abstracturus reuera potioribus lucris inseruientem. Satisque uerbis redargutum, uim ei faciens, duxit illum inde secum usque in regis curiam, ipsumque regem obsecrans, ut eius animum ab hac intentione bonorum sponsionibus reuocaret. Quem cernens rex, uidelicet Robertus, ut erat pius ac religiosus, dulcius illum exhortans, qualiter bonum propositum mente integra conseruare satageret, atque in praesens beati Martini ecclesiae archiclauum esse praecepit, cupiens illum postmodum caeteris imitabilem constituere pontificem. Id denique multoties pertentatum est, sed, ipso renuente, effectu caruit. Suscepta quippe, ac si coactus, ecclesiae cura, uesteque alba tectus, interdum more canonico mentem tamen et uitam pleniter possedit monachicam. Nam semper ad nudum tectus cilicio irrefragabili, macerans corpus ieiunio, sibi parcissimus, largus pauperibus, uigiliis et orationibus instabat assiduis. Praeterea uir Deo plenus mente concepit ut ecclesiam, cui custos ascitus fuerat, amplioris altiorisque totius operis corpore sublimaret. Sancto itaque Spiritu se docente, designauit latomis incomparabilis iactare fundamentum operis, quod ipse, ut optauerat, ad perfectum duxit. Expleto itaque opere, accersitisque plurimarum urbium episcopis, opus praedictum Deo consecrari studuit. Ipsoque die sanctum Dei confessorem Martinum intro, sicut decebat, reposuit. Venerabatur enim eo die praeteritae dedicatio basilicae, quarto uidelicet Nonarum mensis Iulii. Fertur etiam, quoniam idem uir Domini Heriueus ante aliquot dies praefatae translationis Dominum rogauisset, ut ad ostensionem dilectionis sponsae suae ecclesiae per beatum Martinum, ut olim fecerat, quodcunque miraculum dignaretur demonstrare. Cui in oratione prostrato apparuit idem confessor, blando usus alloquio, ita inquiens: « Hoc quod petis, fili dilectissime, scito te potiora posse apud Dominum impetrare, sed tempori huic sufficere debent exhibita dudum miracula, quoniam contiguum instat prius exsparsi seminis collecturae messis. Sola enim animarum erigens medela exoranda est uniuersis. Pro his enim Domini misericordiam obsecrare minime omitto. Namque pro his noueris me apud Dominum praecipue interuenire, qui illi assidue in praesenti seruiunt ecclesia. Quidam enim illorum plus iusto praesentis saeculi implicati negotiis, armis insuper militaribus famulantes, quibus trucidati in praelio deciderunt. De quibus nolo te lateat, quoniam uix apud Christi clementiam obtinui, ut erepti de ministris tenebrarum locis refrigerii ac lucis sistere mererentur. Caeterum tu delectabile Domino uotum, ut coeperas, exple. » Superueniente igitur designato die, congregatisque episcopis et abbatibus cum innumera multitudine fidelium utrorumque sexuum et ordinum, priusquam inciperent sacra fieri, uir reuerendissimus Heriueus sanctioribus qui conuenerant sacerdotibus hoc, quod ei reuelatum fuerat, manifestare curauit. Peracta uero ex more sacratione, omnibus utensilibus rite compositis, coepit idem uir arctioris uitae macerationibus sese conterere, atque solitarius in exigua penes ecclesiam cellula psalmis et orationibus uacans degere. Qui cum post haec anno quarto cognouisset se in breui migraturum a saeculo, iam iamque aegrotare coepisset, ac plures ad eum uisitandi gratia concurrerent, simulque praestolantes in eius discessu aliquod fieri miraculum uidere, utpote qui tanti meriti praesciebant uirum, ipse uero mente sagaci praedixit illis ac monuit ut alia curarent; signum, quod et minime essent uisuri, ne exspectarent. Pro se potius obsecrabat ut piissimum Dominum attentius orarent; iam siquidem propinquans sui exitus horam erectis in coelum manibus et oculis creberrime dicebat: « Domine, miserere, Domine, miserere. » Sicque inter haec uerba ultimum efflauit spiritum. Sepultusque est in eadem ecclesia, in eo scilicet loco, ubi primitus beatus Martinus sepultus quieuerat. [3,5] CAPUT V. De monasteriis reaedificatis bene a Willermo abbate, uel institutis. Claruit, eo in tempore, in praedicta domorum Dei melioratione, uenerabilis abbas Willermus, a beato siquidem Maiolo primitus ecclesiae sancti martyris Benigni Pater constitutus. Quam uidelicet ecclesiam illico tam mira locatione permutauit ut huiuscemodi altera difficile queat inueniri. Regulari etiam distinctione non minus effloruit, atque incomparabilis huius ordinis suo tempore propagator exstitit. Sed quantum pro hac re diligebatur a religiosis et piis, tanto magis detrahebatur insidiabaturque a fraudulentis et impiis. Fuit enim ex Italia ortus, nobilem ducens a parentibus prosapiam: nobilior tamen illustrem per assecutam scientiam. Nam in eodem territorio, scilicet in fundo, qui ei parentum iure debebatur, prius uocato Vulpiam, construxit monasterium totius gratiae abundantissimum; postea ab ipso mutato nomine Frutuarense cognominatum. Quod cum multigenis locupletasset beneficiis, constituit ibi monachorum Patrem, per omnia se imitantem, nomine Ioannem. Erat enim praedictus Willermus acer ingenio, et insignis prudentia; idcirco summum in palatiis regum ac caeterorum principum obtinebat locum. Quodcunque denique monasterium proprio uiduabatur pastore, statim compellebatur tam a regibus, uel comitibus quam a pontificibus, ut meliorandi gratia illud ad regendum susciperet, quoniam ultra caetera diuitiis et sanctitate ipsius patrocinio assumpta cernebantur excellere monasteria. Ipse quoque firma testabatur assertione quia si huius institutionis tenor quocunque loco a monachis custodiretur, nullam omnino indigentiam cuiuscunque rei paterentur. Quod etiam euidentissime declaratum est in locis sibi commissis. Fertur siquidem eadem institutio, ususque huius consuetudinis, ex sancti Patris Benedicti monasteriis uel regula exordium habuisse, atque per beatum Maurum, ipsius uidelicet discipulum, ad nostrum, id est, Gallicanum territorium delatam fuisse. Exstat etiam ueridica relatio, quoniam post beati Mauri obitum, succedenti tempore hostium infestationibus expulsi monachi a monasterio cognomento Glannofolio, quod ipse construxerat, sicut in eius gestis habetur, in Andegauense territorio, uenientesque ad monasterium sancti Sauini confessoris Pictauensis tulerunt secum totam quam ualuere supellectilem, ibique per aliquod spatium temporis ea quae didicerant operam dedere. Rursusque illo frigescente eiusdem districtionis tenore apud monasterium sancti Martini Augustodunensis suscepta dignoscitur aliquoties uiguisse. Deinde uero quasi tertia transmigratione in superiore Burgundia locatum Balmense occupauit monasterium. Ad ultimum quoque, praedicta uidelicet institutio iam pene defessa, auctore Deo, elegit sibi sapientiae sedem, uires collectura, ac fructificatura germine multiplici, in monasterio, scilicet cognomento Cluniaco. Quod etiam ex situ eiusdem loci accliuo atque humili tale sortitum est nomen, uel etiam, quod aptius illi congruit, a cluendo dictum, quoniam cluere, crescere dicimus. Insigne quippe incrementum diuersorum donorum a sui principio in dies locus idem obtinuit. Construxit igitur praedictum coenobium primitus Pater monachorum supradicti Balmensis monasterii, Berno uocatus, iubente Willermo piissimo Aquitanorum duce, in pago Matisconense, super Graonam fluuiolum. Quod etiam coenobium in primo non amplius quam quindecim terrae colonias dicitur in dotem accepisse. Fratres tamen duodecim numero inibi memorantur conuenisse. Ex quorum ueluti optimo semine multiplicata stirps Domini exercituum innumerabilis magnam orbis plagam cognoscitur replesse. Qui quoniam his, quae Dei sunt, uidelicet iustitiae et pietatis, operibus incessanter adhaeserunt, idcirco bonis omnibus repleri meruerunt, insuperque futuris imitabile reliquerunt exemplum. Nam post praefatum Bernonem suscepit regiminis curam sapientissimus abbas Odo, uir per omnia religiosissimus, qui fuerat sancti Martini Turonis Ecclesiae praepositus, moribus et conuersatione sanctitatis ualde ornatus. Hic enim in tantum huius instituti propagator exstitit, ut a Beneuentana prouincia quaeque habebantur in Italia et in Galliis usque Oceanum mare potiora monasteria illius ditioni gratularentur esse subiecta. Post cuius obitum successit Heimardus uir simplex in ipsius locum. Qui licet non adeo famosissimus, regularis tamen obseruantiae non impar custos. Post hunc quoque sanctus ac uenerabilis eligitur Maiolus, cuius superius memoriam fecimus, qui etiam successorem sibi monachorum Patrem praeuidit Odilonem. Hic etenim quintus a primo Bernone abbas exstitit praedicti Cluniensis coenobii. Ex quo uidelicet coenobio per diuersas prouincias fratres saepius petiti, atque monachorum Patres ordinati, plurimum Domino acquisiuere lucrum. Hic tamen Pater, scilicet Willermus, de quo in praesentiarum sermo exordium habuit, prae omnibus exinde praecedentibus praescriptae institutionis laboriosior ac spermologius fructificatior est repertus. [3,6] CAPUT VI. De sanctorum pignoribus ubique reuelatis. Candidato, ut diximus, in nouatis ecclesiarum basilicis uniuerso mundo, subsequenti tempore, id est, anno octauo infra praedictum millesimum humanati Saluatoris annum, reuelata sunt diuersorum argumentorum indiciis, quorsum diu latuerant, plurimorum sanctorum pignora. Nam ueluti quoddam resurrectionis decoramen praestolantes Dei nutu fidelium obtutibus patuere, quorum etiam mentibus plurimum intulere solamen. Haec enim reuelatio primitus in Senonica Galliarum urbe, apud ecclesiam beati martyris Stephani dignoscitur coepisse. Cui etiam praeerat archipraesul Leotericus, a quo scilicet admiranda relatu reperta sunt ibi antiquorum sacrorum insignia. Quippe inter caetera perplura, quae latebant, dicitur uirgae Moysi inuenisse partem. Ad cuius rei famam conuenerunt quique fideles, non solum ex Gallicanis prouinciis, uerum etiam ex uniuersa pene Italia, ac de transmarinis regionibus, simulque aegrotantes non pauci sanctorum interuentu exinde redierunt incolumes. Sed, ut saepissime contigit, quoniam unde humana utilitas sumit exordium, cupiditatis uitio impellente, exinde solet incurrere casum, nam praedicta urbs conuentu populorum, ut diximus, gratia pietatis effecta opulentissima, conceperunt illius habitatores nimiam pro tanto beneficio insolentiam. Siquidem mortuo ipsius ciuitatis comite, Frotmundo nomine, uiro aeque simplicissimo, suscepit eius filius principatum satis nequam, res ciuiles dispositurus. Nimium quippe flagitiosus effectus, ecclesiae insuper decus, nisu quo ualebat, foedare tentabat. Iudaeorum quoque in tantum praeuaricatorias diligebat consuetudines, ut se regem ipsorum suo praenomine, Rainardus quippe dicebatur, suis omnibus imperaret. Cum enim in caeteris mendacissimus, etiam Christianae fidei insidiosus habebatur detractor. Atque ideo pauperum indicia absque ulla promulgabat pietate, penitus humanitate remota. Nam rei, quam dicturus sum, tot testes exstiterunt quanti in eadem ciuitate eo tempore uiuebant homines. Comprehensus aliquando flagitiosus quidam, furtum faciens, ductusque ad eum ut eius audientia, quid de eo faciendum esset, assignaretur. Qui statim omni miseratione remota suspendi in patibulo illum adiudicauit. At ipse qui deprehensus fuerat lacrymabiliter praedictum Rainardum rogare coepit, ut ei ad praesens uitam indulgeret, promittensque se deinceps non latrocinaturum. Sed nequicquam. Crudelior quippe fiebat sacramentis etiam se obstringens, non ultra uicturum obsecrantem se miserum. Qui uidens minime posse prolatam de se immutare sententiam, hoc solummodo impetrauit, ut praedicto fieret confessus suorum facinorum episcopo; sibique protinus morituro, quod huius ministerio concessum est, clementer remitteret. Quod ut obtinuit, illico a nequam ministris compellitur suspensum iri; eductusque ad constitutum locum haec uerba saepius iterabat: Domine Iesu, qui in hac die pependisti in cruce pro salute hominum, indulge mihi. Erat enim ille dierum sextus, qui idcirco fidelibus uniuersis reuerentior habetur. Esto: uincitur, eleuatur, arctatoque suspenditur gutture. Cunctisque ab hac funesta, ut putabant, exsecutione recedentibus, pendens uelut exanimis mansit in diem alterum. Tunc nutu diuino ruptis ligaminibus suscepit terra solutum hominem, pariter et uiuum qui cogebatur subire necem sibi sublatus per aeris uacua. Qui ingressus ciuitatem stupidum uniuersis praebuit spectaculum. Sed heu! proh dolor! ad pristina reuersus flagitiosus euasit. Cui rei simile fertur contigisse in Trecassina ciuitate non longo ante tempore. Nam dum quidam fures, boues prae se minantes, a dominis boum insequi se intellexissent, commiserunt eosdem boues uiro cuidam seni et innocenti, quasi uictus necessaria quaesituri, reuera fugae praesidium petentes euasuri. Quod cum fecissent, statim deprehensus est senex cum bobus; trahitur, caeditur, ac reorum more uincitur. Ductusque ad principem ciuitatis, comitem uidelicet Heribertum, uult causam discutere. Non auditur; quin potius quasi cruda senectute reus necis, suspendio ab eodem comite adiudicatur. Quodque etiam absque ulla dilatione peractum est. Sed mox ut suspendium pertulit, mirum in modum iuuenca magni et perualidi corporis, erecto corpore cornua suspensi plantis supposuit, sicque per triduum sine dolore uisum sustinuit. Expletoque triduo, audiuit is qui pendebat uiatores iuxta praetereuntes sermocinari ad inuicem. Qui exclamans uoce qua potuit, ad deponendum se quantocius uenire rogabat. Illi uero audientes daemonica fieri illusione credebant. Proclamante quoque ipso attentius, seque uiuere affirmante, occurrerunt uiri, soluentes illum deposuerunt. Qui perductus ad ciuitatem, dum percunctaretur quomodo tandem in patibulo pendens sese habuisset, aiebat: « Dum essem, inquiens, iunior, accepta iam coniuge, excepi cum ipsa oblatum mihi a quodam de sacro fonte filiolum, cui etiam consensimus dare, ex nostra parua facultatula, quem solum de matre susceperamus liberali gratia uitulum unum. Ut enim pridem sum dimissus celsa de trabe pendere, uisa est mihi grandior uniuersis occurrisse, extensoque corpore atque erecta ceruice leniter meis submisit cornua plantis, ac me huiusmodi, quandiu pependi, sustinuit. » Hoc uero illo qui seruatus a morte fuerat referente, ad illius exemplum data est postmodum in gyro filiolis fontis sacrae fidei uitulorum innumera multitudo. Praeterea Rainardo, ut diximus, iudaizante, quin potius insaniente, suasum est regi, qui uidelicet illum frequenter ob suam improbitatem redarguerat, ut scilicet tantae ciuitatis principatum regio subiugaret dominio, ne siquidem diutius uires pessimi incrementi sumeret scandalum sacrae fidei. Qua ratione rex compulsus, misit exercitum, qui praedictum Rainardum a ciuitate pellerent, sibique illam tuendam seruarent. Venientes uero qui missi fuerant a rege, ceperunt urbem cum nimia depopulatione, partem etiam eius non modicam incendio cremauere. Superauit siquidem magnitudinem prioris gaudii promerentibus flagitiis enormitas calamitatis. [3,7] CAPUT VII. De euersione templi Hierosolymorum, et caeae Iudaeorum. Eo quoque tempore, id est anno nono post praefatum millesimum, ecclesia, quae apud Hierosolymam sepulcrum continebat Domini ac Saluatoris nostri, euersa est funditus iussu principis Babylonis. Cuius uidelicet euersionis occasio tale, quod dicturi sumus, cognoscitur exordium habuisse. Cum enim de toto terrarum orbe ob insigne Dominicum memoriale plurima fidelium multitudo Hierosolymam uisitaturi pergerent, rursus coepit inuidus diabolus per assuetam sibi Iudaeorum gentem uerae fidei cultoribus uenenum suae nequitiae propinare. Erat igitur huius generis apud Aurelianensem Galliarum regiam urbem non modica multitudo, qui caeteris suae gentis tumidiores, et inuidi atque audaciores sunt reperti. Hi denique nequam consilio inito corruperunt quemdam data pecunia, uidelicet girouagum sub peregrino habitu, nomine Robertum, fugitiuum utique seruum beatae Mariae Melerensis coenobii. Quem accipientes caute miserunt ad principem Babylonis cum Hebraicis characteribus, scriptis epistolis, pictaciolis ferri baculo insertis, ne quo casu potuissent ab eo diuelli. Qui egressus detulit litteras praedicto principi refertas dolo et nequitia; et quoniam, nisi celerius domum Christianorum uenerabilem subuerteret, sciret se in proximum Christianis regnum illius occupantibus omni penitus dignitate carere. His uero princeps auditis, protinus furore arreptus, misit Hierosolymam de suis qui praedictum funditus subuerterent templum. Qui uenientes fecerunt ut eis fuerat imperatum. Ipsum quoque concauum sepulcri tumulum ferri tuditibus quassare tentantes minime ualuerunt. Tunc etiam beati martyris Georgii ecclesiam in Ramulo pariter subuerterunt, cuius olim uirtus Sarracenorum nimium gentem terruerat. Fertur enim crebro illuc eos ingredi cupientes raptum caecitatem pertulisse. Euerso igitur, ut diximus, templo, post paululum manifeste claruit quoniam Iudaeorum nequitia tantum nefas sit patratum. Utque diuulgatum est per orbem uniuersum, communi omnium Christianorum consensu decretum est ut omnes Iudaei ab illorum terris uel ciuitatibus funditus pellerentur. Sicque uniuersi odio habiti, expulsi de ciuitatibus, alii gladiis trucidati, alii fluminibus necati diuersisque mortium generibus interempti; nonnulli etiam sese diuersa caede interemerunt, itascilicet ut, digna de eis ultione peracta, uix pauci illorum in orbe reperirentur Romano. Tunc quoque decretum est ab episcopis atque interdictum ut nullus Christianorum illis se in quocunque sociaret negotio. Si qui tamen de illis ad baptismi gratiam conuerti uoluissent omnemque Iudaicam respuere consuetudinem uel morem, illos tantum suscipere decreuerunt. Quod et fecerunt plurimi illorum magis amore praesentis uitae coacti metu mortis quam uitae sempiternae gaudiis. Nam quicunque illorum sese tales mentiendo fieri poposcerant paulo post ad morem pristinum sunt impudenter reuersi. Praeterea his ita gestis, praedictus litterarum baiulus ad natiuum male securus repedauit solum. Coepit itaque sedulo perquirere si forte quempiam gentis suae fraudis conscium reperiret. Inuentis uero perpaucis in ciuitate Aurelianorum pauide admodum degentibus, rursus coepit illorum familiarius uti consortio. Accidit igitur ut quidam peregrinus, eius in transmarino socius itinere atque certissime illius itineris conscius negotii, illuc deueniret rursusque illum Iudaeorum amicitiis nimis haerere cerneret; palam uniuersis indicare curauit quanti mali gerulus ille esset homoncio, ex cuius rei causa Iudaeorum potiretur opibus. Qui, illico comprehensus acrisque agitatus uerteribus, propriae dilationi confitetur crimen, moxque a ministris regis in conspectu totius plebis extra ciuitatem igni est traditus atque consumptus. Iudaei tamen profugi ac uagabundi, qui in locis abditis delitescentes praedictae superfuerant cladi, post quinquennium euersionis templi coeperunt in urbibus apparere perpauci. Et quoniam oportet, quamuis ad illorum confusionem, ut ex illis aliqui in futurum supersint, uel ad confirmandum proprium nefas, seu ad testimonium fusi sanguinis Christi, idcirco uero credimus Christianorum animositatem diuina dispensante prouidentia in eis ad tempus mansueuisse. Eodem nihilominus anno, diuina propitiante clementia, coepit mater ipsius principis, uidelicet Ammirati Babylonis, mulier Christianissima, nomine Maria, reaedificare Christi templum, iussu eius filii euersum, politis et quadris lapidibus. Nam et uir ipsius, quasi alter Nicodemus, pater huius scilicet de quo praesens est sermo habitus, occulte Christianus dicitur fuisse. Tunc quoque de uniuerso terrarum orbe incredibilis hominum multitudo exsultanter Hierosolymam pergentes, domui Dei restaurandae plurima detulerunt munera. [3,8] CAPUT VIII. De haeresi apud Aurelianos reperta. Tertio de uicesimo infra iam dictum millesimum anno, reperta est apud praefatam Aurelianensem urbem cruda nimium atque insolens haeresis, quae scilicet diutius occulte germinata, in perditionis segetem male pullulans, plures in suae caecitatis praecipitauit laqueum. Fertur namque a muliere quadam ex Italia procedente, haec insanissima haeresis in Galliis habuisse exordium, quae ut erat diabolo plena seducebat quoscunque uolebat, non solum idiotas et simplices, uerum etiam plerosque qui uidebantur doctiores in clericorum ordine. Quae scilicet ueniens ciuitatem Aurelianensem, dum moraretur ibi per aliquod spatium temporis, ueneno suae nequitiae plures infecit. Quod etiam seminarium nequam in pluriores hi qui susceperant toto conamine spargere nitebantur. Fuerunt nempe huius peruersi dogmatis haeresiarches duo, heu! proh dolor! qui in ciuitate putabantur genere ac scientia ualentiores in clero, quorum unus Heribertus, alter Lisoius dicebatur. Hi denique, quandiu res latuit, tam apud regem quam apud palatii proceres summam obtinuerant amicitiam. Nempe idcirco facilius quosque decipere potuerunt, quorum mentes amor fidei uniuersalis minus astrinxerat. Qui non solum in praedicta urbe, sed etiam in uicinis urbibus malignum dogma spargere tentabant, dum quemdam sanae mentis in Rothomagorum ciuitate presbyterum cupientes suae consortem facere uesaniae, missis legatis qui ei omne secretum huius peruersi dogmatis explanantes, docerent. Dicebant nempe fore in proximum, in illorum scilicet dogma cadere populum uniuersum. Quibus compertis, presbyter sollicite perrexit ad Christianissimum comitem eiusdem ciuitatis Richardum, exposuit ei omnem rei, ut compererat, ordinem. Qui uidelicet comes protinus misit celeriter ad regem, palam ei faciens clandestinam in regno proprio Christi ouium pestem. Ut autem cognouit rex, scilicet Robertus, ut erat doctissimus ac Christianissimus, tristis ac moerens nimium effectus, quoniam et ruinam patriae re uera et animarum metuebat interitum, idcirco quantocius Aurelianis properans, conuocatis plurimis episcopis et abbatibus ac religiosis quibusque laicis, acerrime coepit perscrutari qui essent auctores huius peruersi dogmatis, uel qui parti illorum iam decepti consentirent. Facta igitur perscrutatione inter clericos, quomodo unusquisque sentiret et crederet ea quae fides catholica per doctrinam apostolicam incommutabiliter seruat et praedicat, illi duo, uidelicet Lisoius et Heribertus, statim se aliter sentire non negantes, quales diu latuerant, manifestauerunt. Deinde uero plures post illos se parti istorum profitebantur haerere, nec ulla ratione se posse affirmabant ab illorum segregare consortio. Quibus compertis, tam rex quam pontifices tristiores effecti interrogauerunt illos secretius, utpote uiros hactenus in omni morum probitate perutilissimos, quorum unus Lisoius in monasterio sanctae Crucis clericorum charissimus habebatur; alter idem Heribertus sancti Petri ecclesiae, cognomento Puellaris, capitale scholae tenebat dominium. Qui dum interrogati fuissent, a quo uel unde eis ista praesumptio accidisset, huiusmodi dederunt responsum: « Hoc enim diu est quod sectam, quam uos iam tarde agnoscitis, amplectimur, sed tam uos quam caeteros cuiuscunque legis uel ordinis in eam cadere exspectauimus; quod etiam adhuc fore credimus. » His dictis, continuo palam exposuerunt omnium antiquarum stultissimam ac miserrimam, nempe sui deceptricem, haeresem. Cuius uidelicet ratiocinatio tanto minus erat idoneis sermonibus obnixa, quanto constat esse illi ter ueritati contrariam. Dicebant ergo deliramenta esse, quidquid in ueteri ac nouo canone certis signis ac prodigiis ueteribusque testatoribus de trina unaque Deitate beata confirmat auctoritas. Coelum pariter ac terram, ut conspiciuntur, absque auctore initii semper exstitisse asserebant. Et cum uniuersarum haeresum insanientes, canum more latrantes deterrima, in hoc tantum Epicureis erant haereticis similes, quoniam uoluptatum flagitiis credebant, non recompensari ultionis uindictam. Omne Christianorum opus, pietatis duntaxat et iustitiae, quod aestimatur pretium remunerationis aeternae, laborem superfluum iudicabant esse. Interea his aliisque quamplurimis insaniis impudenter ab eisdem prolatis, defuere fideles atque idonei testes ueritatis, qui illis sufficienter se uellent tam ueritati quam propriae acquiescere saluti, respondere de suis caecis atque erroneis assertionibus ualerent. Sed et nos quoque secundum exiguitatem nostri intellectus, his, quos praenotauimus, illorum erroribus uel per pauca respondere decreuimus. Primitus tamen fideles hortamur uniuersos ut interim montes illorum praesagium serenet Apostoli, qui praeuidens in futuram huiusmodi cautelam intulit. Oportet, inquit, haereses esse, ut ii qui ex fide sunt probentur. In hoc igitur permaxime istorum insipientia deprehenditur, atque ipsi omni scientia ac sapientia uacui pernoscuntur, cum negent creaturarum auctorem uniuersarum, scilicet Deum. Quoniam manifestum est quod omne, quantaecunque sit molis uel magnitudinis, si cuiusque superatur magnitudine, a maximo omnium cognoscitur processisse: pari quoque ratione sciendum est, tam de re corporea quam incorporea. Sciendum etiam, quoniam quaecunque res, siue corporalis siue incorporalis, per quodlibet accidens uel motione, uel cuiuslibet alternitate sit diuersa ab immobili rerum praeceptore, constat eam processisse per ipsum, et si forte quieuerit finem expetere. Cum enim totius Conditor creaturae propria essentia sit immobilis, propria essentia bonus simulque uerax, sua omnipotentia naturarum modos distribuens ordinansque ineffabiliter, non exstat praeter eum, ubi quietem expetant, nisi unde processerant redeant. Manifestumque est nihil in uniuersis factori deperisse, nisi illud quod procaciter ab illo constitutae transcendit ordinem naturae. Et idcirco omnis res tanto melius ueriusque est quod illam constat esse, quando solidius firmiusque in propriae naturae ordine consistit. Sicque fit, ut uniuersa quae illius dispositioni incommutabiliter obediunt, continue seruiendo auctorem praedicent. Si qua uero res procaciter ab eo deuiando in deterius cecidit, caeteris iure manentibus documentum praebuit. In praedictis uidelicet creaturis quoddam medium continet genus hominum, potius scilicet cunctis animantibus, atque inferius coelestibus spiritibus. Quod utique genus, ut diximus, uelut medium superorum inferorumque, si cui parti plus adhaeserit, illi efficitur conformis. Ideoque tanto infimis potius atque melius efficitur, quanto supernorum spirituum naturam imitatur. Soli etiam homini datum est, prae caeteris animantibus fore sese beatius, quoniam quidem et illum duntaxat, si caruerit, omnibus fieri deuenire miserius (?). Quem uidelicet conditionis ordinem caute ab initio prouidens omnipotentis bonitas Conditoris, cernensque saepius eumdem uidelicet hominem deserendo supera, inuolui nimium infimis, fecit proinde plura identidem pro tempore ad eruditionem illius gratia erectionis prodigia. Huius quoque rei testis uel documentum exstat omnis diuinarum liber uel pagina litterarum. Quae scilicet litterae ipsius Omnipotentis magisterio repertae, cum eius specialiter multimoda gerant testimonia, mentem etiam seu intellectum hominis in eisdem eruditi ad cognitionis respectum sui erigunt Conditoris. Denique dum eidem homini depositae ostendunt super quae sit constitutus, aut sub quibus positus, inexplebile ingerunt ei desiderium; quoniam tantum ei incipiunt displicere uniuersa quae adsunt, quantum incalescit ad amorem illorum quae desunt, fitque tanto melior atque pulchrior, quanto his per amorem haeserit uicinior. Atque in quantum melior, in tantum illi, qui summe bonus exstat, Creatori similior. Et idcirco patenter datur intelligi, quoniam quisquis hominum huius amoris uacuus fuerit desiderio, omni procul dubio fiet pecude miserior ac deterior. Quippe qui solus prae cunctis animantibus aeternitatis potuit consequi beatitudinem, nullum praeter eum corporale animal proprii erroris uel flagitii aeternam sentiet uindictam. Sed et si cuius hominis animus sui Conditoris cognitionem desiderat, expedit ut primum studeat, qualiter sese ut praeualuerit intelligat. Quoniam sicut non contemnenda testatur auctoritas, quod in ea parte praecipue gerit homo speciem Conditoris, qua ualet prae caeteris animantibus dono atque uirtute rationis. Sed et sicut rationis bonum custodiunt sui moderamen et auctoris dilectio, id est uera humilitas et perfecta charitas, ita illius annullant utilitatem nequam concupiscentia et furor. Hisque non repugnando efficitur homo bestiis similis, illis inseruiendo conformatur ad speciem uel imaginem Conditoris, ut uidelicet per humilitatem sese quid sit intelligat, per dilectionem uero in boni Conditoris similitudinem transeat. Ob id etiam constituuntur ei solummodo ab hominibus preces et donaria, ut uel illis donum rationis seruet integrum, seu, quod minus est, aut deprauatum Conditoris bonitas augeat et reformet. Simul etiam laus et benedictio exhibentur eidem Conditori ut fiant hominibus sana mente ac ratione uigentibus illius testimonium cognitionis; et quanto plus cuique contigerit in Conditoris cognitionem proficere, tanto magis reperiet idem homo se ipsum per eamdem cognitionem et plus et melius effectum esse. Nec isdem poterit in aliquo Conditoris sui opere existere blasphemus, qui illius cognitione omnimodis melior quam exstiterat fuerit effectus. Atque ideo manifestum est, quoniam quicunque illius operationis blasphemus exstitit, eius cognitionis alienus fuit. Unde etiam certissime comprobatur, quoniam sicut ad summum bonum deducit omnem hominem Creatoris cognitio, sic demergit ad extremum malorum illius ignoratio. Nam plures illius beneficiis per insipientiam ingrati, ac misericordiae operibus illudentes atque increduli, pecudibus deteriores effecti, qui etiam in suae caecitatis caliginem perpetuo sunt demersi. Et quod plerisque contigit, factum in suae salutis maximum remedium, exinde sibi alii acquisiere praeeunte culpa aeternum detrimentum. Hoc perspicacissime et permaxime claret in omnipotentis Patris singulari gratia, sponte de coelo hominibus ab eo in mundo missa per suae maiestatis atque Deitatis coaeternum Filium, uidelicet Iesum Christum. Qui scilicet cum Patre aeque origo omnis uitae et ueritatis atque bonitatis exhibuit se plane credentibus. Quibusque a saeculis incognitum, occultis aenigmatibus inuolutum, de se etiam testimonium perhibentium Scripturarum, adimplebile documentum. In quo etiam ueracibus uerbis et prodigiis seipsum, et suum Patrem atque eorum Spiritum in tribus discrete certissimis personis unum idem esse, id est unius aeternitatis et potentiae uniusque uoluntatis atque operationis, et quod idipsum totum est, unius bonitatis et per omnia coaequalis essentiae. Ex quo scilicet, et per quem, et in quo sunt omnia, quae uere esse habent, plenum semper et aequale subsistens, ante omnia temporum curricula rerum principium. Cuius etiam tota plenitudo per omnia, et finis omnium. Sed cum ipse Omnipotens in quodam creaturarum medio, uidelicet in homine, suam expressisset imaginem, illumque proprio dimisisset arbitrio, insuperque omnia mundi optima illius ditioni subdidisset, neglecto propriae constitutionis moderamine, ac plus quidpiam uel aliud quam auctoris uoluntas illum decreuerat sese existimans fore, continuo tanto deterior est effectus, quanto praesumptior. Ad cuius potiorem etiam reformationem idem Conditor personam filii suae Deitatis misit in mundum, sui praeformatam sumere imaginem. Quae scilicet quanto utilior ac decentior, tanto subtilior ac mirabilior. Quam etiam plerique hominum non ualentes, seu minus uolentes credere, uel amare, ut sic tandem in illa suae salutis sufficientiam potuissent intellectam reperire; potiusque diuersis impliciti erroribus tanto exstiterunt ueritatis rebelles, quanto probantur illius cognitionis expertes. De quorum procul dubio sorte sunt uniuersae haereses, uel quorumcunque errorum sectae in toto terrarum orbe. Quibus scilicet omnibus, nisi conuersi sequantur Iesum gesta plenitudine, melius fuerat non fuisse. At quorum mens plena fide amando et credendo illi obediuit, tanto meliores ex eo effecti quanto perfectius adhaeserunt illi, qui est initium et perfectio totius boni. Ex his nempe constat tota sanctorum laudabilis summa, quorum uenerabilis memoria uniuersa saeculorum ornat tempora. Quibus etiam datum est cum uniuersorum Creatore perenne et feliciter esse et uiuere, illiusque semper agnitionis uisione beatiores fore. Nos igitur tandem credimus, ut spoponderamus, his paucis illorum damnatorum insaniae sufficienter respondisse. Praeterea cum a pluribus omni sagacitate laboratum fuisset, qualiter deposita mentis perfidia ueram et uniuersalem reciperent fidem, atque illi omnimodis se facere denegarent, dictum est eis, quoniam nisi celerius ad sanam fidei mentem redeant, regis iussu et uniuersae plebis consensu igne essent protinus crematuri. At illi male in sua confisi uesania, uel pertimescere se iactantes, seque euasuros ab igne illaesos promittentes, quin potius ad meliora sibi suadentibus spernendo illudebant. Cernens quoque rex et uniuersi qui aderant, minus posse illos reuocari ab insania, iussit accendere non longe a ciuitate ignem permaximum, ut uel eo forte territi a sua malignitate desinerent. Ad quem cum ducerentur, rabida adacti dementia, se omnimodis hoc uelle proclamabant ac sese ultro ad ignem trahentibus inferebant. Quibus ad ultimum numero 13 igni traditis, cum iam coepissent acrius aduri, coeperunt uoce qua poterant ex eodem igne clamare se pessime deceptos arte diabolica nuper de uniuersorum Deo ac Domino male sensisse, et ob hanc ab eisdem illatam ei blasphemiam illos temporali atque aeterna ultione torqueri. His uero plures e circumstantibus auditis, humanitatis pietate permoti accedentes, ut uel semiuiuos ab igne eriperent, minime ualuerunt, quoniam uindice flamma consumente illos, continuo in puluerem sunt redacti. Si qui uero postmodum huius peruersitatis sectatores fuerunt reperti, simili ultionis uindicta ubique fuerunt perditi. Praeterea uenerabilis catholicae fidei cultus, exstirpata insanientium pessimorum uesania, ubique terrarum clarior emicuit. [3,9] CAPUT IX. De filiis regis eiusdem. Suscepit igitur praefatus rex de suprascripta coniuge sua filios quatuor, prouidusque de regni successu, elegit regnare post se illorum primogenitum Hugonem nomine, puerum adhuc, clarissimae indolis illustrem. Cumque de ipsius sacrando sublimio primates regni sagaciores consuluisset, tale ei dedere responsum: « Sine puerum, rex, si placet, crescendo procedere in uiriles annos, ne, ueluti de te gestum est, tanti regni pondus infirmae committas aetati. » Erat autem idem puer ferme decennis. Qui minime illorum acquiescens dictis, matre praecipue instigante, regio in Compendio adscitis regni primoribus, coronam, ut decreuerat, ex more a pontificibus fecit puero imponi. In processu quoque temporis cum adoleuisset, cernens se nil dominii rei peculiaris praeter uictum et uestitum ex regno, unde coronatus fuerat, posse mandare, coepit corde tristari atque apud patrem ut ei quidpiam dominii largiretur conqueri. Quod eius mater comperiens, ut erat auarissima maritique magistra, fieri renitens, insuper conuiciis ac maledictis iuuenem lacessebat. Et sicut quidam ait: Noui ingenium mulierum, cum uelis, ipsa nolit; at si nolis, cupiet ultro: nam quae prius, ne fastu regni careret aliquo, ingruente mariti infortunio contra omnium sola decretum sublimauit puerum, postea toto mentis nisu, ac si hostem alienigenam, turpabat illum uerbis et operibus. Ille uero cernens se non posse diutius talia aequanimiter tolerare, iunctis secum aliquibus suae aetatis iuuenibus, coepit infestari ac diripere ad libitum res genitorum. Tamen paulo post Dei nutu in se reuersus, ad genitores rediens, humili eos satisfactione beneuolos erga se reddidit. Tunc demum ab eisdem largitur illi, ut optimum decebat filium, ius ubique ac potestas regni. Sed qualis et quantus postmodum exstitit, praesenti stylo nequit explicari. Quam humilis ac dulcis eloquio, patri ac matri seruis obedientior, pauperum largus dator, monachorum et clericorum consolator, nec non apud patrem cunctorum rogantum fidelissimus interuentor, quam affluenter in cunctis optimis melior, quis ualet exsequi relator? Huiusmodi enim fama ubique prouinciarum percitus peroptabatur a multis, praecipue ab Italicis, ut sibi imperaret, in imperium sublimari. Nam et ex cognomento proaui, Magnus Hugo dicebatur a cunctis. Dum igitur incomparabili mentis simul ac corporis decore floreret, exigentibus maiorum flagitiis, repente illum mors inuida mundo subripuit. Sed quale iustitium contigit uniuersis, nullo sermone ualet exprimi. De cuius etiam funere subsequentes iambicos rogatus a fratribus cecini: Plasmator, parce moestis mundialibus, Succurrat fletus intimis doloribus: Pascat moerentes singultuum gemitus, Humanum decus dum rapit interitus. Annis florebat mundo iuuenilibus, Ter denis minus excreuerat duobus, Regnorum lumen Hugo, regum maximus. Quem nox funesta inuidit hominibus. Non alter nostro talis emicat aeuo, Regnis spectatus, adscitus imperio. Bellorum tanto decoretur triumpho, Vigore pari ualeat corporeo. Quo gens Francorum uigebat laetabunda, Fideique pace tota simul Gallia. Omnis quem prona poscebat Italia, Caesar ut iura promeret regalia. Sed te non nostra, iuuenum pulcherrime, Heu! proh dolor! tempora meruere; Quibus inundant malorum miseriae, Vires bonorum corruunt assidue. Tu dolor matris, calamitasque patris, Crudele nimis monimentum germanis: Moeror communis cunctis in palatiis, Iustitiumque populorum ultimis. Leone presso, uirgo solem ceperat, Tua cum dirus membra pallor occupat. Denis diebus sorte fit lux septima, Te patri fama perdidisse nuntiat. Iam saeculorum, cerne, rector optime, Gentem Francorum qui regat tutissime, Hostemque saeuum ualeat repellere: Pactum quietis illi da perpetuae. Qui in eadem qua primitus coronatus fuerat ecclesia, beati martyris Cornelii uidelicet, regio in Compendio est sepultus. Post cuius obitum coepit iterum idem rex tractare, quis potissimum ex residuis filius post se regnare deberet. Constituerat autem secundum Burgundiae ducem Henricum nomine post Hugonem natum, ipsumque decreuit pro fratre in regnum sublimare. Sed rursum mater muliebri animositate agitata, tam a patre quam a caeteris, qui parti illius fauebant, dissentit, dicens: Tertium ad regni moderamen praestantiorem fore filium, qui et Roberti patris nomine censebatur. Hoc quippe inter fratres seminarium discordiae fuit. Coadunatis denique rex metropoli Remis regni primatibus, stabiliuit regni coronae Henricum, quem delegerat. Tunc demum post aliquod temporis spatium, illi duo fratres, firmato amicitiae foedere, praecipue ob insolentiam matris coepere ui inuadere uicos et castella sui patris, ac circumcirca diripere quae poterant bonorum illius. Nam ille, quem regem fecerat, Drogas illi castrum subripuit: alter uero in Burgundiae partibus Auallonem atque Belnensem . Pro quibus rex graui turbatus amore, colligens exercitum ascendit Burgundiam: bellum plus quam ciuile patratur. Interea cum super his uenerabilem Patrem Willelmum consuluisset, apud Diuionensi castro, quid agere deberet; oransque, ut erat uir totius mansuetudinis et pietatis, qualiter tam pro se quam pro illis Dominum oraret, tale responsum ab eodem suscepit: « Meminisse te, o rex, conuenit iniuriarum opprobriorumque patri ac matri a te illatorum in tua iuuentute, quoniam talia tibi, iusto iudice Deo permittente, a filiis ingeruntur, qualia tu ipse genitoribus ingessisti. » Haec audiens rex patientissime tulit; seque ultro culpabilem clamans, non negauit. Deinde post obsidionem ac depopulationem utriusque prouinciae, ad pacem redeuntes, paulisper quieuerunt. Anno quoque sequenti mense Iulio Robertus rex apud castrum Meledunense diem clausit extremum, delatumque est corpus eius ad ecclesiam sancti Dionysii martyris, ac in eadem sepultum. Tunc rursus oritur inter matrem et filios rediuiua discordiae crudelitas, ac praeteritarum irarum frena laxant inueterata odia. Diu multumque uastando res proprias debacchatum est, donec Fulco Andegauorum comes, cognatus scilicet ipsorum, matrem redarguens cur bestialem uesaniam erga filios exerceret, utrumque parentem in pacem reduceret. Sequenti uero anno eodem mense, atque in eodem castro quo rex obierat et ipsa obiit, indeque portata est ad sancti Dionysii basilicam, ac iuxta regem sepulta. Henricus nempe rex, paternis rebus potitus, germanum suum Robertum constituit Burgundiae ducem. Praeterea cum idem rex rempublicam uiuaci mente et agili corpore regni sui discuteret, tunc contigit ut Leotericus Senonum archipraesul obiret. Ille uero unum de suae gentis nobilibus consecrari mandauit atque in eius loco subrogari. Sed Odo rerum ditissimus, licet fide pauper, alterum econtra delegerat, ne ius regium hac in parte foret integrum. Nam qui uiuenti patri Roberto multa tam ui quam calliditate subripuerat; arte simili filiis facere cupiebat. Cum enim primitus ciuitates, Trecorum uidelicet ac Meldorum, cum multiplicibus castris, illi praeripuisset, post mortem eius coniugi et filiis illius Senonicam subripuit urbem, quam etiam tunc aduersus illos infamis possessor uallauerat. Quod cernens Henricus, acra animi ferocitate tandiu illum insecutus est debellando, quousque genu flectens ei se subderet, eiusque ditioni obediens pareret. Erat enim isdem Odo natus ex filia Chuonradi regis Austrasiorum Berta nomine, licet a patris sui proauis obscurae duxisset genus lineae. Et quoniam regi Rodulfo, auunculo scilicet eius, non erat proles ulla, quae foret regni haeres, praesumpsit ipso uiuente, ui potius quam amore, regni habenas praeripere, conferens insuper multa donaria, ut ei assensum praeberent primores patriae. Sed nequidquam: Domini est enim regnum, et cuicunque uoluerit, dabit illud. Est etiam prouerbium: Secundum fidem hominis erit amicus illius. Gens enim praecipue regni eiusdem assertionem fidei floccipendit, et foedus pro nihilo ducit. Exstitit igitur post mortem Henrici imperatoris, qui fuit nepos regis Rodulfi, Chuonradus de quo in subsequentibus narrabimus, habens in coniugio neptem praefati Rodulfi: ob hoc maxime ualenter resistens contradicebat Odoni. Quorum etiam lis acerrima regni utriusque maximam fecit depopulationem. Ad ultimum denique cum iam in conspectu Dei excederet mensura tanti mali, collecto undecunque exercitu permaximo, conscendit Odo in Tullensem pagum, quem iam saepius depopulauerat, ibique oppugnans cepit Barrense castrum, cum magna tamen diremptionis euersione totius prouinciae. Cumque in eodem castro locatis militibus ad custodiam ferme quingentis, ut tamen ipse quantocius ad propria repedaret, utpote qui curis agitabatur innumeris: praestolabantur itaque illum legati ex Italia directi, deferentes ei arrham principatus, ut agebant, totius Italiae regionis. Contempserant enim suum principem, praedictum uidelicet Chuonradum, Mediolanenses, coniuratione facta aduersus eum, iunctis sibi quos poterant ex ciuitatibus in circuitu. Existimabant quoque eumdem Odonem posse percipere regnum Austrasiorum, atque ad eos transire, ut illis gereret principatum. Sed sicut ait Manufortis insignis praecentor bellorum Domini: Deiecisti eos, inquiens, dum alleuarentur, ita contigit. Nam subito Gocilo dux totius primae Rhetiae regionis cis Rhenum cum exercitu nimio in eum irruens, omnem Odonis exercitum in fugam uertit, licet ex utraque parte plurima multitudo moriens corruerit. Tunc denique et ipse Odo miserrime interiit; cuius lacerum cadauer Rogerius Catalonorum praesul, habens secum uirum uenerabilem abbatem Richardum, a caede suscipiens uxori reddidit. Quod sic inuentum accipiens, direxit illud Turonis, ibique sepultum est iuxta patrem suum in atrio sancti Martini superioris coenobii. Et quidem finis Odonis talis exstitit. Quem idcirco huic seriei intexere uoluimus, qualiter impraesentiarum cognosceretur rerum Creator iustissimus potenter explere, quod olim Thesmoforo suo Moysi promisit: Ego, inquiens, Dominus, qui iudico peccata patrum in filiis in tertiam et quartam generationem. Tertius namque hic Odo, de quo a nobis sermo superior est habitus, nepos fuit illius Tebaldi Carnoti comitis, cui cognomen Tricator fuit. Hic nempe quondam iunctus Arnulfo Flandrensi comiti, expetens per legatos Willelmum Rothomagorum ducem uelut ad familiare colloquium pacis, promittens se ex parte regis Francorum seu Hugonis Magni, qui fuerat filius Roberti regis, quem Otto dux Saxonum, postea uero imperator Romanorum, Suessionis interfecit, et utilia esse dicturum: at ille quoque, ut erat uir innocens, licet potentissimus, ubi illi constituerat, per fluuium Sequanae euectus nauigio, uelociter illi adfuit. Qui dum simul conuenientes irruunt in amplexus, unus simplicitate reuera, caeteri dolo illecti, simulatae pacis atque amicitiae miscuere colloquia. Post finem uero insimulatorum uerborum coepto recessu, iam longiuscule progrediente Willelmo, reuocauit eum Tebaldus quasi secretiora adhuc ei loquens crediturus, seu charius ualedicturus. At ille remum dextra accipiens, prohibuit ut nemo suorum exiens eum sequeretur; exsiliuit ad ripam. Tebaldus quoque illum appropinquans, quasi aliquid locuturus, illico exerta, quam ad hoc tulerat sub pallio, spata, uno ictu a corpore caput decussit. Quod cernentes qui cum Willelmo uenerant, remigando fugam arripiunt, nuntiauere Rothomagensibus ut contigerat. Erat enim Willelmo filius ex concubina Richardus nomine, tamen adhuc adolescens. Quem accipientes sui statuerunt pro patre principem regni. Tebaldus nempe patrato scelere concitus perrexit ad Heribertum Trecorum comitem, petens ab eo sororem ipsius dari sibi in coniugium, uxorem scilicet praedicti Willelmi quem interfecerat. At ille statim promisit dari, uocans eam ad colloquium sui, quae nondum genuerat prolem, quasi consolaturus ex damno mariti, tradidit illam Tebaldo, detestabile satis in coniugium. Ex qua genuit Odonem, patrem uidelicet istius, cuius finem teterrimum supra diximus. Illud etiam commemorari in calce tertii libelli placuit, qualiter uindex diuina potestas totius boni moderatrix, insolentiae humani generis uel ultrix impraesentiarum exstiterit. Olim igitur circa millesimum incarnati Verbi annum, cum rex Robertus accepisset sibi reginam Constantiam a partibus Aquitaniae in coniugium, coeperunt confluere gratia eiusdem reginae in Franciam atque Burgundiam, ab Aruernia et Aquitania, homines omni leuitate uanissimi, moribus et ueste distorti, armis et equorum phaleris incompositi, a medio capitis nudati, histrionum more barbis rasi, caligis et ocreis turpissimi, fidei et pacis foedere omnino uacui. Quorum itaque nefanda exemplaria, heu! proh dolor! tota gens Francorum nuper omnium honestissima ac Burgundionum sitibunda rapuit, donec omnis foret nequitiae et turpitudinis illorum conformis. Si quilibet uero religiosus ac Deum timens talia gerentes compescere tentauisset, ab eisdem insania notabatur. Sed uir integerrimae fidei ac constantiae pater, uidelicet Willelmus, quem iam supra commemorauimus, reiecto pudore sumptaque spiritali inuectione, regem pariter ac reginam, cur talia in suo regno permitterent fieri, acerrime increpauit, quippe quod caeterorum honestissimum honore et religiositate diutius claruerat regnorum. Caeteros quoque inferioris gradus seu ordinis ita redarguens comminabatur, ut plerique monitionibus illius coerciti, relicta superstitiosa uanitate, in pristinum se reformarent usum. Asserebat igitur idem abbas haec omnia molimina calteria esse Satanae; ac si quis hominum talibus insigniis calteriatus ex hoc saeculo migrasset, difficulter a diaboli uinculis posse eripi. In pluribus tamen nequam usus conualuit, cuius etiam detestans elogium paucis heroicis pernotaui: Anno post Dominum terris de Virgine natum Milleno, grauibus homines erroribus acti, Dum cupimus rerum species intendere plures, Praeteritisque placet studiis componere mores, Obiectat sese nouitas incauta periclis. Ecce priora sibi rident, et tempora nostri Ludicra, quaeque probris sociant, tumque usibus aptant Turpia nec horrent, animis et seria calcant. Quae iustos rexere uiros, honesta refutant. Corpore peruerso creat haec nunc uita tyrannos, Trunca ueste uiros, sine foedere pacis ineptos. Consilio muliebre gemit respublica laxa. Fraus, raptus, quodcunque nefas dominantur in orbe. Nullus honor sanctis, nulla est reuerentia sacris. Hinc gladius, pestisque, fames, populantur ubique. Nec tamen impietas hominum correcta pepercit. Ac nisi magna Dei pietas protenderet iram, Infernus hos terricrepo consumeret ore. Hoc habet infelix peccandi consuetudo, Quod plus quis peccat minus hic peccare pauescat, Quisque minus peccat, magis hic peccare timescat.