[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] CAPUT PRIMUM. De electione Hugonis in regem. Sicut quispiam igitur peragrans quamlibet uastissimam orbis mundani plagam, seu spatiosum remigando aequor penetrans, saepius altitudini montium aut proceritati arborum scilicet respectans, dirigit aciem oculorum, ut uidelicet illorum a longe reperta agnitione, absque errore quo disposuerat ualeat peruenire. Ita quoque erga nos fore contingit, qui utique, dum cupimus praeterita ostendere futuris, obtutus nostri sermonis pariterque animi frequenter in relatione porrigimus magnatorum uirorum personis, quibus uidelicet fiat ipsa relatio clarior, et appareat certior. Igitur finito, ut diximus, tam regnandi quam imperandi apud Italiam et Gallias, magnorum regum genere, uidelicet Ludouici, nec non et Caroli, ac sui generis caeterorum Regum, protinus in unius consanguinatis uiros utriusque regni contigit deuenire monarchiam. Nam qualiter primus et secundus nec non et tertius Otto sint potiti Romanorum imperio, scilicet usque ad Henrici imperium, superius nos iam digessisse meminimus. Nunc quoque restat, ut quemadmodum abhinc Francorum sit regnum dispositum referamus. Mortuis igitur Lothario ac Ludouico regibus, totius Franciae regni dispositio incubuit Hugoni Parisiensis ducis filio, uidelicet illius Magni Hugonis supra memorati, cuius etiam frater erat nobilissimus Burgundiae dux Henricus. Qui simul cum totius regni primatibus conuenienter praedictum Hugonem in regem ungi fecerunt. Erant ergo, ut iam commemorauimus, affinitate consanguinitatis regibus Saxonum uniti, a primo scilicet Ottone, qui natus est ex Hugonis Magni sorore. Suscepto igitur Hugo regimine regni Francorum, non multo post plerosque suorum, quos etiam prius in uniuersis habuerat subditos, persensit contumaces. Tamen, ut erat corpore et mente uiuidus, cunctos sibi rebellantes paulatim compescuit. Habebat enim filium admodum prudentem, nomine Robertum, artium etiam litterarum studiis plurimum eruditum. Cumque se cognouisset iam aliquantulum uiribus defici, congregatis in Aureliana urbe regia quibusque Francorum ac Burgundionum regni primoribus, eumdem Robertum, filium uidelicet suum, anno scilicet tertio decimo ante millesimum incarnati Saluatoris, adhuc se superstite, regem constituit. Post aliquot uero annos idem etiam rex Hugo in pace, regno deposito, feliciter obiit. Erat namque Robertus rex tunc iuuenis, ut diximus, prudens atque eruditus, dulcisque eloquio ac pietate insignis. Sed, diuina prouidente clementia, huiusmodi uirum ad Catholicae plebis regimen omnium Dominus illo praecipue in tempore dignatus est destinare. Nam diebus regni ipsius, elementorum etiam signis praeeuntibus, non modicae clades, incubuere Christi Ecclesiae: quibus nisi idem rex sapienter, Deo se iuuante, restitisset, saeuiendo multipliciter in longinquum processissent. [2,2] CAPUT II. De cetu maris, et occidentalium bellis. Anno igitur quarto de suprascripto millesimo, uisa est cetus mirae magnitudinis descendisse per mare, in loco qui Bernouallis nuncupatur. Egrediens scilicet a septentrionali plaga in occidentalem. Apparuit quoque mense Nouembri mane prima diei aurora, ad instar insulae, ac transeundo perdurans usque in horam diei tertiam, maximum etiam stuporem admirationemque se cernentibus contulit. Sed et ne alicui forte sit dubium quod narratur, quamuis a multis uisum fuit, tamen huic simile monstrum a plerisque inuenitur descriptum. Denique legitur in gestis egregii confessoris Bendani, orientalium uidelicet Anglorum, quoniam idem uir Dei scilicet Bendanus cum pluribus monachis per marinas insulas per aliquod temporis spatium eremiticam transegisset uitam, hanc uel huic similem quondam obuiam haberet belluam. Nam cum remigando quasque in mari constitutas circumiret insulas, superueniente noctis crepusculo, cernens procul uelut maritimam insulam, ad quam etiam diuertens cum omnibus qui secum erant, superuenientem duntaxat exacturus noctem. Cumque ibi uentum fuisset, exeuntes de scaphis, conscendentesque turgentem belluae dorsum, unius tantummodo ibidem hospitio noctis potituri. Cumque post breuem coenam caeteri fratres fessa indulsissent membra quieti, solus uir Domini Bendanus peruigil custos Dominici ouilis, ac magis assiduus quam frequens psalmicen, explorabat cautius uim uentorum et siderum cursus. Qui dum hoc attentius per noctis conticinium ageret, repente intellexit quoniam illud promontorium, ad quod scilicet hospitaturi diuerterant, ad orientalem illos eueheret plagam. Luce quoque alterius dici reddita, solertissimus uir conuocans collegas uidelicet suos, qui aderant, blande exhortans ac consolans eos, inquiens: « Uniuersorum conditori et gubernatori Deo, fratres benignissimi, indefessas referamus gratias, qui sua nobis in his marinis fluctibus prouidentia praeparauit uehiculum non egens humano remigio. » Quibus a uiro Dei socii auditis, mentis stupore adacti, diuinae protinus sese prouidentiae committentes, ac uiri sancti innitentes prudentiae, coeperunt securiores euentum praestolari rei fortuitae. Huiusmodi ergo per spatia plurimorum dierum nisi euectione, semper tamen semet conspiciebant ad solis ortum tendere. Tandem uero peruentum est ad insulam caeterarum speciosissimam atque omni amoenitate gratiosissimam. Illius quoque arborum habitudo atque auium dissimilitudinem gerit uniuersorum. Egressus quoque uir saecularis accedens ad eam, reperit etiam ibi monachorum uel potius anachoretarum collectas miras ac multiplices, quorum scilicet uita et conuersatio uniuersorum mortalium studiis sanctior atque nobilior enitebat. A quibus etiam magna cum charitate suscepti pluribus diebus ibidem commanentes, de multis quae ad ueram pertinent diligenter salutem instructi, postmodum et ad natiuum reuertentes solum, uniuersa quae compererant patriae redditi narrauerunt. Praeterea uiso, ut dicere coepimus, Oceani portento, exorsus est bellicus tumultus in uniuersa occidentali orbis plaga, uidelicet tam in regionibus Galliarum quam in transmarinis Oceani insulis, Anglorum uidelicet atque Brittonum nec non et Scotorum. Siquidem, ut plerumque solet contingere, propter delicta infimi populi uersi in dissensionem illorum reges ac caeteri principes, statimque exardescentes in subiectae plebis depopulationem scilicet, usque dum perducuntur ad suimet sanguinis effusionem. Quod uidelicet tandiu patratum est in praedictis insulis, quousque unus regum earumdem ui solus potiretur regiminis caeterarum. Denique mortuo rege Adalrado, in regno scilicet illorum qui Danimarches cognominantur, qui etiam duxerat uxorem sororem Ricardi Rothomagorum ducis, inuasit regnum illius rex uidelicet Canuc occidentalium Anglorum, qui etiam, post crebra bellorum molimina ac patriae depopulationes, pactum cum Ricardo stabiliens, eiusque germanam Adalradi uidelicet uxorem in matrimonium ducens, utriusque regni tenuit monarchiam. Post haec quoque idem Canuc cum plurimo exercitu egressus, ut subiugaret sibi gentem Scotorum, quorum uidelicet rex Melculo uocabatur, uiribus et armis ualidus, et, quod potissimum erat, fide atque opere Christianissimus. Ut autem cognouit quoniam Canuc audacter illius quaereret inuadere regnum, congregans omnem suae gentis exercitum, potenter ei, ne ualeret, restitit. Ac diu multumque talibus procaciter Canuc inseruiens iurgiis, ad postremum tantum praedicti Ricardi Rothomagorum ducis, eiusque sororis persuasionibus, pro Dei amore omni prorsus deposita feritate, mitis effectus, in pace degit. Insuper et Scotorum regem amicitiae gratia diligens, illiusque filium de sacro baptismatis fonte excepit. Coepit ergo ex illo fieri ut, si qua hostilis necessitas Rothomagorum duci incumberet, a transmarinis insulis in suum auxilium exercitum sumeret copiosum. Sicque diutius gens Nortmannorum scilicet ac praedictarum populi insularum tuti pace fidissima, ut ipsi potius formidine suae potentiae plerosque exterarum prouinciarum terrerent populos, quam ipsi ab aliis terrerentur. Nec mirum quippe quoniam a quibus bonorum exstirpatrix Dei timore expulsa fuerat discordia, in eisdem pace praeuia Christi nobile regnum felix obtinuit tripudium. [2,3] CAPUT III. De Conano duce Brittonum, et Fulcone Andegauorum. Praescriptorum igitur dierum tempore, nihilominus in infimis Galliarum partibus intestinorum bellorum desaeuit tumultus. Narrant siquidem plerique disputantes de mundani orbis positione, quod situs regionis Galliae quadra dimetiatur locatione. Licet ergo a Riphaeis montibus usque Hispaniarum terminos, in laeuo habens Oceanum mare, in dextro uero passim iuga Alpium, propria excedat longitudine mensuram rationis quadriformae. Cuius etiam inferius finitimum ac perinde uilissimum cornu Galliae nuncupatur. Est enim illius metropolis ciuitas Rhedonum. Inhabitatur quoque diutius a gente Brittonum, quorum solae diuitiae primitus fuere libertas fisci publici et lactis copia. Qui omni prorsus urbanitate uacui, suntque illis mores inculti ac leuis ira et stulta garrulitas. Horum scilicet Brittonum aliquando princeps exstitit quidam, Conanus nomine, qui etiam, accepta in matrimonio Fulconis Andegauorum comitis sorore, ac demum insolentior caeteris suae gentis principibus coepit existere. Nam more regio imposito sibi diademate, in sui anguli popello plurimam inconsulte exercuit tyrannidem. Postmodum uero inter ipsum Conanum et praedictum Fulconem, Andegauorum uidelicet comitem, exortum est indissolubile iurgium, ita ut, crebris suorum inuicem depopulationibus ac sanguineis effusionibus lacessiti, ad ultimum quoque, quanquam ciuile, tamen ineluctabile, inirent cominus praelium. Cum igitur diu multumque uicissim sibi mala quae poterant irrogassent, ab utroque decretum est ut in loco qui Concretus dicitur, quisque illorum, cum suo exercitu die constituto aduenientes, praelii certamen inirent. Sed Brittonum exercitus excogitata fraudis decipula, partem Fulconis exercitus nequiter prostrauerunt. In praedicto denique loco, scilicet ubi certamen ineundum fuerat, clam praeuenientes populi Brittonum, ibi nimium astute profundum atque perlongum fodere uallum, ramisque arborum densatim superinsertis, imposita uidelicet hostibus muscipula, recesserunt. Die igitur constituto iuxta condictum, dum illuc uterque cum suo exercitu adueniret, atque acies utraque iam in procinctu uideretur, informata gens Brittonum callida fraudisque propriae conscia, simulans se uelle arripere fugam, scilicet ut auidius demergeret hostem in latentem muscipulam. Quod cernens Fulconis exercitus, cupiens expedite super eos irruere, corruit pars ex eis non modica in foueam, uidelicet Brittonum astu patratam. Illico autem Brittones conuersi qui prius fugam simulauerant, inhianterque super Fulconis exercitum irruentes, asperrima quamplures ex eis caede prostrauerunt, ipsum etiam Fulconem pulsum de equo in terram loricatum deiecerunt. Qui exsurgens nimio accensus furore, dictis releuans exacuensque suorum animos, ac uelut turbo uehementissimus per densas segetes impellentes, omnem exercitum Brittonum crudeli nimium caede mactauerunt. Deletoque pene uniuerso exercitu Brittonum, ipsum etiam Conanum illorum principem truncatum dextera uiuum capientes Fulconi reddiderunt. Qui potita uictoria, reuersus ad propria: non illi postmodum quispiam Brittonum molestus exstitit. [2,4] CAPUT IV. De monasterio Lucacense. De eodem igitur Fulcone perplura dici potuissent ipsius gestorum, quae scilicet, fastidium uitantes, siluimus. Unum tamen restat memorabile, quod impraesentiarum relaturi sumus. Cum enim circumquaque in diuersis praeliorum euentibus, plurimum humanum fudisset sanguinem, metu gehennae territus, sepulcrum Saluatoris Hierosolymorum adiit. Indeque, ut erat audacissimus, admodum exsultanter rediens, aliquantulum ad tempus a propria feritate est lenior redditus. Tunc ergo mente concepit ut in optimo fundorum proprii iuris loco ecclesiam construeret, ibidemque monachorum coetum coadunaret, qui uidelicet die noctuque pro illius animae redemptione interuenirent. Qui etiam (ut semper curiose agebat) coepit quosque percunctari religiosos, in quorum potissimum memoria sanctorum eamdem ecclesiam fundare deberet, qui uidelicet pro eius remedio animae omnipotentem Dominum orarent. Cui inter caeteros a propria etiam uxore, quae ualde sano pollebat consilio, suggestum est ut in honore ac memoria illarum coelestium uirtutum, quas cherubim et seraphim sublimiores sacra testatur auctoritas, uotum quod uouerat expleret. Qui libentissime annuens aedificauit ecclesiam admodum pulcherrimam, in pago scilicet Turonico, milliario interposito a Lucacense castro. Expleto denique quantocius basilicae opere, protinus misit ad Hugonem Turonorum archipraesulem, in cuius scilicet constituta erat dioecesi, ut illam sacraturus, quemadmodum decreuerat, adueniret. Qui uenire distulit, dicens se minime posse illius uotum dicando Domino committere, qui uidelicet matri Ecclesiae sedis sibi commissae praedia et mancipia subripuerat non pauca. Hocque potius illi uidebatur competere, ut primitus, si quid iniuste diripuerat, alicui restitueret, sicque deinceps iusto iudici Deo propria, quae uouerat, offerre deberet. Cumque igitur ista Fulconi a suis perlata fuissent, diutina feritate resumpta, nimium indigne ferens episcopi responsa: insuper comminatus illum ualde, ac sublimius inde quod ualuit adegit consilium. Mox denique, copiosa argenti et auri assumpta pecunia, Romam pergens, ac Ioanni papae causam suae profectionis exposuit. Ac deinde poscens quod ab illo optauerat, plurima ei munerum dona obtulit. Qui protinus misit cum eodem Fulcone ad praedictam basilicam sacrandam unum ex illis quos in beati Petri apostolorum principis Ecclesia cardinales uocant, nomine Petrum, cui etiam praecepit, ueluti Romani pontificis auctoritate assumpta, quidquid agendum Fulconi uidebatur, intrepidus expleret. Quod utique audientes Galliarum quique praesules praesumptionem sacrilegam cognouerunt ex caeca cupiditate processisse, dum uidelicet unus rapiens, alter raptum suscipiens, recens in Romana Ecclesia schisma creauissent. Uniuersi etiam pariter detestantes, quoniam nimium indecens uidebatur ut is qui apostolicam regebat sedem, apostolicum primitus ac canonicum transgrediebatur tenorem. Cum insuper multiplici sit antiquitus auctoritate roboratum, ut non quispiam episcoporum in alterius dioecesi istud praesumat exercere, nisi praesule, cuius fuerit, compellente seu permittente. Igitur die quadam mensis Maii congregata est innumerabilis populi multitudo ad dedicationem scilicet praedictae ecclesiae. Ex quibus multo etiam plures illuc Fulconis terror, ob suae elationis pompam, conuenire compulit. Episcopi tantum, qui eius ditione premebuntur, coacti interfuere. Coepta igitur die constituto satis pompatice huiusmodi dedicatione atque peracta, missarumque ex more solemniis celebratis, postmodum quique ad propria rediere. Denique imminente ipsius diei hora nona, cum flabris lenibus serenum undique consisteret coelum, repente superuenit a plaga australi uehementissimus turbo, ipsam impellens ecclesiam, ac replens eam turbido aere, diu multumque concutiens. Deinde uero solutis laquearibus, uniuersae eiusdem ecclesiae trabes, simulque tota teges, per pignam templi eiusdem occidentalem in terram corruentes, euersum ierunt. Quod cum multi per regionem factum comperissent, nulli uenit in dubium quoniam insolens praesumptionis audacia irritum constituisset uotum. Simulque praesentibus ac futuris quibusque, ne huic simile agerent, euidens indicium fuit. Licet namque pontifex Romanae Ecclesiae ob dignitatem apostolicae sedis caeteris in orbe constitutis reuerentior habeatur, non tamen ei licet transgredi in aliquo canonici moderaminis tenorem. Sicut enim unusquisque orthodoxae Ecclesiae pontifex ac sponsus propriae sedis uniformiter speciem gerit Saluatoris, ita generaliter nulli conuenit quidpiam in alterius procaciter patrare episcopi dioecesi. [2,5] CAPUT V. De portento Aurelianae urbis mirabili. Anno igitur incarnati Verbi octingentesimo octogesimo octauo contigit in urbe Aureliana Galliarum admodum memorabile atque formidolosum portentum. Constat ergo in eadem urbe monasterium in honorem apostolorum principis antiquitus constitutum, in quo primitus collegium sanctimonialium uirginum omnipotenti Deo deseruisse dignoscitur. Quod etiam exinde cognomento Puellare dicitur. In cuius denique monasterii medio defixum stabat crucis uexillum, praeferens ipsius Saluatoris, pro salute humana mortem patientis, imaginem. A cuius scilicet imaginis oculis per aliquot dierum spatium continue, multis cernentibus, riuus emanauit lacrymarum. Ad quod nimirum terribile spectaculum inspiciendum multitudo maxima conuenit hominum. Plerique tamen, cum illud cernerent, admodum animaduertentes quoddam esse diuinitatis praesagium, uidelicet illius urbis superuenturae calamitatis. Quemadmodum enim idem per se Saluator praesciens imminere urbis detrimentum Hierosolymitanae, fleuisse illam perhibetur, sic denique et hanc uidelicet Aurelianam paulo post imminentem cladem passuram per expressam suae imaginis figuram fleuisse comprobatur. Contigit ergo post paululum in eadem ciuitate inauditae rei, idipsum, ut putatur, portendens euentus. Denique cum una noctium custodes, uidelicet maioris ecclesiae, uidelicet episcopii, ex more exsurrexissent, atque ipsius ecclesiae portas quibusque ad matutinales laudes properantibus aperuissent, subito lupus affuit, ecclesiamque ingressus, ac funem signi ore arripiens, agitansque illud, insonuit. Cernentes nimirum qui aderant, mentis stupore concussi, tandem clamore emisso, ac si inermes nisu quo ualuere illum exturbantes ab ecclesia expulerunt. Sequenti uero anno tota illius ciuitatis humana habitatio cum domibus ecclesiarum terribiliter igne cremata est. Unde etiam nulli uenit in dubium, quoniam unius cladis euentum utriusque rei praecessisset portentum. Erat igitur tunc temporis praedictae ciuitatis pontifex uenerabilis Arnulfus, qui uidelicet genere et doctrina sapientiae pernobilis ac paternorum fundorum reditibus locupletissimus, cernens excidium scilicet propriae sedis, desolationemque sibi commissae plebis, potiore usus consilio, magnum colligens apparatum, coepit domum maioris ecclesiae, quae olim dicata fuerat in crucis Christi honore, iugiter a fundamentis reaedificare. Qui dum acerrime coepto operi cum suis omnibus intenderet, ut scilicet quantocius honestissime consummaret, nimium euidenter praestitum est illi diuinitus iuuamen. Contigit igitur quadam die, dum caementarii, fundamenta basilicae locaturi, soliditatem perscrutarentur ipsius telluris, ut reperirent copiosa auri pondera, quae scilicet ad totius, quamuis magnae, basilicae fabricam reformandam certissime crederentur sufficere. Suscipientes ergo qui fortuito casu inuenerant aurum, ex integro episcopo detulerunt. Ipse uero, omnipotenti Deo pro collato sibi munere gratias agens, ac suscipiens illud, custodibus operis tradidit, totumque fideliter in opus eiusdem ecclesiae expendi iussit. Fertur namque quod etiam illud aurum solertia beati Euurtii, antiqui eiusdem sedis praesulis, ibidem huius restaurationis gratia fuisset reconditum. Idcirco permaxime, quoniam, dum isdem uir sanctus quondam, potiorem quam fuerat primitus, eamdem informaret ecclesiam, contigit illi huic simile munus diuinitus sibi reseruatum inibi reperire. Sicque praeterea factum est ut et domus ecclesiae, uidelicet sedis pontificalis, priore elegantior reformaretur. Ipsoque suadente pontifice, caeterarum, quae in eadem ciuitate deperierant, basilicarum sanctorum quorumcunque meritis dicatarum aedes anterioribus potiores constituerentur, atque diuinorum operum cultus in eisdem excellentior haberetur prae omnibus. Ipsaque urbs paulo post referta domorum aedificiis, plebs tandem illius mitigata a flagitiis Domini pietate subuenta, tantoque citius conualuit, quanto sagacius propriam calamitatem excepit ob correptionis ultionem. Fuit namque praedicta ciuitas antiquitus, ut est impraesentiarum, regum Francorum principalis sedes regia, scilicet pro sui pulchritudine ac populari frequentia, nec non et telluris ubertate, perspicuique irrigatione fluminis. Ex Ligere quippe sibi congruo etiam flumine agnomen habet inditum, diciturque Aureliana, quasi ore Ligeriana: eo uidelicet quod in ore eiusdem fluminis ripa sit constituta. Non, ut quidam minus cauti existimant, ab Aureliano Augusto, quasi eam ipse aedificauerit, sic uocatam; quin potius ab amne, ut diximus, quod rectius ueriusque illi congruit. [2,6] CAPUT VI. De praelationibus turpis lucri arreptis. Sacro igitur praemonente eloquio, luce clarius compertum habetur quoniam in processu nouissimorum dierum, frigescente in hominibus charitate ac superabundante iniquitate, instabant periculosa animarum tempora. Nam et muliplicibus antiquorum Patrum intimatur assertionibus quod, grassante auaritia, praeteritarum iura uel ordines religionum ex eo unde consurgere debuere ad incrementi profectum, exinde sumpsere corruptionis defectum. Illudque aliquibus uersum est in animarum detrimentum, quod quibusdam eo legitime utentibus fuit emolumentum. Siquidem, ut diximus, turpis lucri auaritia imperante, suffocatur saepissime censura iustitiae. Cum enim in diuersarum gentium ac prouinciarum cultibus istud habeatur probabile, euidentius tamen in Israeliticae plebis leuitis et sacerdotibus. Qui scilicet quanto dudum caeteris opulentiores, eo amplius plerique illorum superba cupiditate insolentiores; idcirco etiam ad ultimum omnibus effecti deteriores. Sed multum distant legis ueteris instituta, multiplicibus figurarum aenigmatibus uestita, a nouae gratiae perspicuis ac spiritalibus sacramentorum donis. Ibi namque munera solummodo conferebantur terrenarum hostiarum: in his ipse Deus accipitur in praemium. Ibique nihilominus totum promerebatur quisque ex seruitutis actione; hic uero quisque dignus habetur duntaxat ex sincera optimae conscientiae uoluntate. Atque idcirco ista praemisimus, quoniam iamdudum, muneribus ineptis excaecatis pene uniuersis principibus, desaeuit haec pestis longe lateque in Ecclesiarum quibusque praelatis toto terrarum orbe diffusis. Denique omnipotentis Christi Domini gratuitum ac uenerabile donum, ad propriae damnationis cumulum, conuerterunt in auaritiae lucrum. Ideoque huiusmodi uidelicet praelati tanto minus ad diuinum peragendum opus inueniuntur idonei, quanto constat quia non ad illud accesserunt per aditum principalis ostii. Et licet aduersus talium personarum procacitatem multipliciter clamet sacrarum Scripturarum canon, nunc tamen solito multiplicius comperitur fieri in diuersis Ecclesiarum ordinibus. Nam ipsi reges, qui sacrae religionis idonearum decretores personarum esse debuerant, munerum largitione corrupti, potiorem quempiam ad regimen Ecclesiarum uel animarum diiudicant, illum uidelicet, a quo ampliora munera suscipere sperant. Atque idcirco permaxime quique procaces ac turgore superbiae inflati, sese ultro cuique praelationi ingerunt, minus formidantes incurrere lapsum neglectae pastoralis curae, quoniam tota solummodo illorum pendet fiducia ex loculis collectae pecuniae, non ex perceptae donis sapientiae. Tantoque amplius adepto regimine student auaritiae, quanto constat propriam ex illa ambitionem implesse. Ac, uelut idolo sibi pro Deo constituto, illi seruiunt, per quam scilicet informati, ad tale nomen absque merito uel opere proruperunt. Fitque minus cautis deceptoria imitandi forma, ac perinde uicissim contumax inuidentia. Quippe quoniam quidquid in talibus aliter aemulando colligit, uidetur alteri inuidendo sibi subripi; atque, ut inuidorum semper mos est, alienis felicitatibus indesinenter appetunt torqueri. Hinc etiam procedunt litigiorum tumultus assidui, oriunturque frequentia scandala, ac diuersorum transgrediendo conuellitur tenor ordinum. Sic etiam contigit ut, dum irreligiositas grassatur in clero, procacitatis et incontinentiae appetitus succrescat in populo. Deinde uero mendaciorum circumuenientiae, fraudes atque homicidia uniuersos pene in interitum subripiendo pertrahunt. Et quoniam catholicae fidei oculum, uidelicet Ecclesiae praelatos, pessimae caecitatis caligo obrepsit, idcirco plebs illius, propriae salutis uiam ignorans, in suae perditionis ruinam decidit. Iure etiam contigit ut ipsi scilicet praelati ab eisdem quos subiectos habere debuere, affligantur, atque contumaces sentiant illos quos utique suo exemplo a iustitiae itinere fecere deuios. Nec mirum praeterea si, in aliquibus angustiis constituti, minus dum clamant exaudiuntur, quoniam ipsi sibimet per auaritiae cumulum clausere misericordiae ostium, cum certissimum nihilominus habeatur pro huiusmodi uicissitudine flagitii saepissime imminere communem cladem populis et animantibus cunctis, nec non etiam plurimam pestem frugibus uidelicet ex intemperie aeris. Sic quippe fieri contigit, ut hi scilicet qui omnipotentis Dei gregi sibi commisso ferre debuerant saluationis adminiculum, opponerent eidem consueti beneficii obstaculum. Quandocunque enim defuit religiositas pontificum, ac marcessit districtio regularis abbatum, simulque monasterialis disciplinae uigor tepescit, ac per illorum exempla caetera plebs mandatorum Dei praeuaricatrix existit; quid aliud quam totum simul humanum genus rursus in antiquum praecipitii chaos suae perditionis spontanea uoluntate illabitur? Ex eiusmodi rei procul dubio euentu, dudum ille antiquus Leuiathan fiduciam conceperat, quod inundatio Iordanis fluuii os illaberetur illius, ut uidelicet baptizatorum multitudo, per auaritiae appetitum uiam ueritatis deserens, demergeretur in interitum. Et quia, ut ex auctoritate apostolica completum dignoscitur, frigescente scilicet charitate, ac superabundante iniquitate, in hominibus utique semet plus iusto amantibus, solito crebrius ista, quae retulimus, circa millesimum post nati Saluatoris Domini annum uniuersis mundi partibus contigerunt. [2,7] CAPUT VII. De incendiis et mortibus nobilium. Septimo igitur de supradicto millesimo anno Veseuus mons, qui et Vulcani olla dicitur, solito multipliciore hiatu euomens igne permistam sulphureo grandium saxorum multitudinem, qui usque in tertium rotabantur milliarium. Sicque suo halatu putido circa se inhabitabilem coepit facere prouinciam. Sed neque hoc puto silentio praeterire, cur istud in sola Africana contingat regione. Primum denique ob telluris uacuitatem ex nimio ardore solis; et quoniam illuc incumbit deuexum ab Oriente Oceanum mare, immensos undarum erigendo in sese recolligit uortices, quibus uidelicet percussus reconditur aer telluris in gremio. Deinde uero, cum igniflua uaporatione, quo ualet, eructuat ad supera. Si quidem aer sicut ex ordinali constitutione penetrat supera, sic ex eiusdem ambigua natura, humoris scilicet atque caloris, saepius exagitatus exprimit in aridis ignem, aut in humidis glaciem. Contigit interea pene uniuersas Italiae et Galliae ciuitates ignium incendiis deuastari, ipsamque urbem Romanam ex parte maxima igne cremari. Quod dum fieret, beati Petri Ecclesiae tigna idem ignis arripuit, coepitque sub aereo tabulatu consumendo lambere ligna. Quod cernens uniuersa hominum multitudo quae aderat, nullam omnino compescendae cladis artem reperiens, conuersi unanimes uoce clamantes terribili, ad ipsius apostolorum principis cucurrere confessionem, eum imprecantes, si non peruigil propriae foret ad praesens defensor Ecclesiae, multos in orbe terrarum a suae fidei professione decedere. Statim uero uorax flamma, abietinas deserens trabes disparuit. Per idem tempus obierunt in Italia et in Galliis, qui praecipui erant pontifices et duces, nec non et comites. Primitus quoque papa Ioannes, deinde Hugo marchionum optimus. Post haec uero per Italiam quique nobiliores. In Galliis namque Odo et Heribertus, quorum prior Turonorum Carnotique, sequens uero Meldorum atque Trecorum comes exstitit. Tunc temporis etiam dux Rothomagorum Ricardus obiit, qui monasterium aedificauerat nimium locuples, in loco qui dicitur Fiscampus, in quo etiam sepultus quiescit. Viellermus quoque Pictauorum dux sub eodem tempore uitam finiuit. Pontifices item in Galliis quique religiosiores a saeculo excesserunt. Manasses uidelicet uir sanctitate plenus Trecorum episcopus, et Gislebertus Parisiorum, nec non et Geboinus Catalaunorum, cum aliis pluribus. Inter quos etiam bonae memoriae sanctus uidelicet Maiolus apud Siluiniacum coenobium uitae praesentis terminum consecutus. Cuius scilicet uitae honestatem pretiosus etiam commendat transitus. Nam ad illius famam sanctitatis confluxere ex uniuerso Romano orbe uiri et mulieres utrorumque ordinum plurimi, exinde referentes diuersarum infirmitatum gratiam sanitatis. Desaeuiebat eodem tempore clades pessima in hominibus, ignis scilicet occultus, qui quodcunque membrorum arripuisset, exurendo truncabat a corpore. Plerosque, etiam in spatio unius noctis, huius ignis consumpsit exustio. Sed cum in plurimis sanctorum memoriis huius tremendae pestis sint inuenta remedia, maximus tantum concursus factus est ad trium sanctorum confessorum ecclesias, Martini scilicet Turonorum, atque Odolrici Baioariorum, nec non et istius uenerabilis patris Maioli, optataeque salutis inuenta sunt beneficia. [2,8] CAPUT VIII. De Henrici ducis morte, et uastatione Burgundiae. Igitur anno tertio de supradicto millesimo moritur in Burgundia dux Henricus apud castrum Pulliacum super Ararim fluuium, sepulturaeque Autissiodori apud eximium confessorem Germanum traditur Octobri mense. Sequente uero mense Decembri uespere Sabbati ante diem Dominicae Natiuitatis, apparuit in aere portentum mirabile: species uidelicet seu moles ipsa immensi draconis, a septentrionali plaga egrediens, cum nimia coruscatione petebat austrum. Quod prodigium pene homines uniuersos qui uidere, infra Gallias terruit. Sequenti denique anno ascendit Rotbertus rex in Burgundiam cum magno exercitu pugnatorum, ducens etiam secum Ricardum Rothomagorum comitem cum triginta millibus Normannorum, quoniam Burgundiones ei fuere rebelles, nolentes eum suscipere in ciuitatibus et castris quae fuerant ducis Henrici, eius uidelicet auunculi; quin potius sibi in proprias diuisere partes. Deueniens quoque rex primitus cum omni exercitu ciuitatem Antissiodorum, eam obsidione circumdedit. Qui diu ibi crebris assultibus fatigatus residens non aduersus eam praeualuit, quae fertur nunquam fraude uel hoste fuisse decepta. Relicta namque ciuitate, rex cum uniuerso bellico apparatu conuertit se ad castrum beati praesulis Germani expugnandum, quod munito aggere praepollens haeret ciuitati. Vallauerat enim illud Landrici comitis exercitus nec non eiusdem loci familiares uiri, hostium siquidem metuentes sacri gregis diremptionem. Occurrit interea furenti regi Odilo uenerabilis abbas Cluniacensis monasterii, cupiens interuenire partes utrasque: siquidem ut regi exhiberetur honorificentia, solidaretur concordia principum, pax patriae firmaretur. Qui minus posse fieri cernens quod decreuerat, hortabatur fratres octo tantummodo, qui ad confessoris custodiam relicti fuerant (nam caeteros cum suo abbate Hilderico nomine iussio regis inde exire compulerat), ut orationi instarent assidue, si forte Domini pietas eos, pariterque locum, a tanta obsidione dignaretur eripere. Sexto igitur obsidionis illuscescente, nimio rex arreptus furore, indutus lorica simul et galea, omnemque exercitum dictis exacuens, habens etiam secum Hugonem eiusdem urbis pontificem, solum ex omni Burgundia parti regis fauentem. Eidem namque regi in procinctu iam constituto occurrit supradictus abbas Odilo, illum increpans, eiusque primates redarguens, cur aduersus tantum Dei pontificem, scilicet Germanum, hostili manu insurrexissent: cui specialiter, ut in gestis illius inuenitur, usu fuit Dei auxilio et bella compescere plurima, et regum ferocitati resistere. Cuius uerbis minus auditum praebentes, quo tendebant peruenerunt, cingentesque supradictum castrum in coronae modum, certatim illud expugnaturi praelium inierunt. Alternis quoque partibus diu multumque decertantibus, domus suae parti Dei subito affuit praesens auxilium. Nam eiusdem castri uniuersa capacitas ita repleta est in hora praelii teterrima nebula, ut nemini hostium a foris peruius foret iaculandi aditus, cum ab intro repugnantibus cernerent se graui caede prosterni. Sicque cum suorum maxime Normannorum concisione, dimiserunt castrum incolume, quos licet tarde poenituit aduersus magni meriti locum arma sumpsisse. Contigit etiam ut, hora qua regis exercitus aduersus locum sacrum certamen inire coepisset, uir religiosus Gislebertus eiusdem loci monachus, super altare beatae Mariae semper uirginis, quod decentius caeteris in uertice eiusdem constat ecclesiae, quemadmodum hora diei tertia quotidie consueuerat, missarum sacramenta celebrare inciperet. Quod scilicet factum satis coelitus praestitae congruit uictoriae. Sequenti igitur die, egrediens rex inde processit igne cremando res hominum, praeter ciuitates et castra tutissima, usque in superiores Burgundiae partes. Qui Franciam rediens, post haec tamen licet tardius ad se reuersis Burgundionibus, prospere uniuersam obtinuit regionem. [2,9] CAPUT IX. De fame ualida et infestatione Sarracenorum. Eodem autem tempore facta est fames praeualida quinquennio in uniuerso Romano orbe, siquidem ut nulla audiretur non inops regio et indigens pane. Multique exhausti inedia de populo perierunt. Tunc etiam per plura loca terrarum, non solum immundorum animalium et reptilium, uerum etiam uirorum ac mulierum infantiumque carnes compulit fames horrida sumere in cibum, nulla uel parentum obstante necessitudine. Nam eo usque deuenerat huius saeuitia famis, ut iam adulti filii consumerent matres, ipsaeque in paruulos, remota pietate materna, idem exercerent. Subsequente namque tempore, gens Sarracenorum cum rege suo, Almuzor nomine, egressa est ab Africanis partibus, occupans pene uniuersam Hispaniae regionem usque in Australes Galliarum fines, plurimasque Christianorum dedere strages. Sed licet impar exercitu, saepius tamen iniit cum eis praelia Willermus dux Nauariae, cognomento Sanctus. Tunc etiam ob exercitus raritatem compulsi sunt regionis illius monachi sumere arma bellica. Caesae denique grauiter utraeque partes, tandem concessa Christianis uictoria post grande suorum dispendium, qui superfuere Sarracenorum ad Africam fecere confugium. Sed et in illis diutinis conflictibus praeliorum constat Christianorum religiosos plures occubuisse, qui potius ob fraternae charitatis amorem cupiebant decertare, quam propter aliquam gloriam laudis pompaticae. Erat quippe eo tempore frater quispiam Wlferius nomine, dulcis admodum moribus, ex conuersatione in monasterio Reomagense, quod est situm in pago Tarnoderense, cui etiam apparuit die quadam Dominica uisio satis credulitati commoda. Nam, dum per expletionem matutinalium laudum in supradicto oraturus quieuisset monasterio, caeteris fratribus inde aliquantulum ad pausam redeuntibus, subito repletus est totius eiusdem ecclesiae ambitus uiris scilicet uestibus albis indutis ac purpureis stolis insignitis, quorum etiam continentiae grauitas plurimum de ipsis instituebat eos cernentem. Qui uero eos praecedebat crucem manu gestans, episcopum se esse multarum dicebat plebium, ibique die ipso sacra missarum celebrare se oportere perhibebat. Referebat etiam tam ipse quam caeteri se illius noctis cum fratribus eiusdem monasterii matutinales interfuisse solemnes. Afferebant insuper optimae laudis officium, quod audierant illi diei congruere. Erat autem Dominica dies octaua Pentecostes, in qua, propter gaudii expletionem Resurrectionis Dominicae, eiusdemque Ascensionis, et aduentus Spiritus sancti, in plerisque diuersarum regionum locis mos est psallere responsoria, uerbis ualde honestissimis composita ac suaui sonoritate referta, et, ut mens ualet humana, Deificae Trinitati condigna. Coepit interea qui praeerat episcopus, super altare sancti Mauritii martyris missarum solemnia, eiusdem Trinitatis antiphonam intonans, celebrare. Interim uero percunctatus est supradictus frater, qui, aut unde essent, pro quaue causa illuc deuenissent. Cui satis leniter tale dederunt responsum: « Professionem, inquiunt, Christianitatis gestamus, sed ob tutelam patriae Catholicaeque plebis defensionem, gladius nos in bello Sarracenorum separauit ab humanorum corporum habitatione. Idcirco nos omnes pariter diuina uocatio nunc transfert in sortem beatorum. Sed ideo per hanc prouinciam nobis contingit habere transitum, quoniam plures ex hac regione infra breue temporis spatium nostro sunt addendi collegio. » Praeterea is qui missarum explebat officium, finita oratione Dominica, pacem omnibus dans, misit unum qui ipsi fratri pacis osculum daret. Qui cum fecisset, innuit etiam ei ut illum sequeretur. His ita conspectis, cum uellet eos sequi, disparuerunt. Intellexit quoque idem frater se in breui spatio exiturum a saeculo; quod etiam sic contigit fieri. Nam mense quinto, id est Decembri, postquam haec quae diximus uiderat, sui abbatis imperio perrexit Antissiodorum gratia medicandi aliquorum in monasterio beati confessoris Christi Germani infirmantium fratrum. Erat enim medicinae artis studiis instructus. Qui ueniens illuc coepit commonere illos fratres pro quorum causa aduenerat, ut quam citius quae pro salute illorum agenda erant exercere curarent. Cognouerat enim exitum suum proximum fore. Cui dum responderent: « Quieti indulge iam hodie pro fatigatione itineris, ut dies crastina te ualentiorem inueniat. » At ipse ait: « Si hodie, quantum superest, non expleuero, prout ualeo, iam die crastina noueritis me ex his nihil acturum. » Qui ludere illum existimantes, ut erat semper alacri mente placidus, quod monuerat omiserunt. Die autem altera illucescente, praeuentus acri dolore accessit, prout poterat, ad altare beatae Mariae semper uirginis, sacra missarum celebraturus. Quibus peractis, recessit ad domum infirmorum fratrum, iamque nimium dolentes artus composuit lecto. Cui, ut talibus fieri solet, coeperunt palpebrae somnum quaerere inter angustias. Repente uero astitit ei uirgo splendida, coruscans immenso fulgore, interrogansque illum quam mentis dubietatem haberet. Quam cum ipse intuitus fuisset, adiecit: « Si de itinere metuis, non necesse est enim ut paueas, quoniam ego tibi custos exstitero. » Ex qua uisione securior effectus, ad se uenire mandans loci praepositum nomine Achardum, eruditissimum ualde uirum, qui postea eiusdem monasterii abbas exstitit, narrauit ei non solum praesentem, sed etiam praeteritam uisionem ex ordine. Qui dixit ei. « Confortare, frater, in Domino. Sed quoniam ea uidisti quae raro humano uisui conceduntur, necesse habes persoluere uniuersae carnis debitum, ut in eorum quos uidisti, possis admisceri consortium. » Conuocatisque caeteris fratribus, secundum morem ei uisitationem fecerunt. Tertia namque die peracta, incipiente nocte migrauit a corpore. Quem dum cuncti fratres ex more abluere ac pannis componere pararent, signaque monasterii uniuersa pulsarent, quidam laicus, sed religiosus, iuxta commanens, ignorans obitum fratris, aestimansque ob nuntiandos matutinos signa pulsari, exsurrexit, ut solebat, pergere ad ecclesiam. Qui cum uenisset ad pontem quemdam ligneum, qui fere in medio erat itinere, audierunt plures ex uicinis uoces quasdam ex latere monasterii proclamantes huiusmodi: « Extrahe, extrahe, et educ ad nos illum quantocius. » Quibus etiam uocibus tale responsum est redditum: « Hunc interim non queo, alium tamen educam si potero. » Statim uero ille qui ad ecclesiam pergebat, cernit ante se super pontem quasi unum uicinorum suorum, reuera ergo diabolum, contra se uenientem; de quo etiam dubitare non posset. Quin etiam nomine proprio illum uocans, monuit ut prouide transiret. Illico autem malignus spiritus turrigera specie in altum se erigens, cupiensque decipere hominem, eius fallacem pompam uisibus sequentem. Quam tamen dum aspiceret, eius pes lapsus, grauiter in ponte corruit. Qui citissime se erigens, muniensque se signo crucis, cognita maligni diaboli fraude, regressus domum cautior est redditus; paulo post nempe et ipse in pace obiit. [2,10] CAPUT X. De inundantia lapidum. Per idem tempus contigit in Burgundia apud castrum Iaunniacum ualde mirum et memorabile praesagium in domo cuiusdam nobilis, nomine Arlebaudi. Nam per triennium fere continue per uniuersam illius domum indicibiliter uel ab aere, siue a tabulatu, distillauere magni atque parui lapides, ita ut aceruos circa domum ex ipsis eiectis lapidibus usque nunc in promptu sit uidere. Sed cum die noctuque per domum ubique pluerent, neminem tamen suo ictu laedebant, sed neque uas aliquod infringebant. Multi enim ibi limites, quos alii bonnas nominant, suorum recognouere agrorum. Simul etiam de uiis et domibus ac diuersis aedificiis, et prope et longe constitutis, illuc delati reperti sunt lapides. Quod etiam futurae pestis illius domus familiae fuisse indicium rei probauit euentus. Nam exstiterat uir supra dictus cum uxore sua de generosis admodum parentibus. Idcirco increuerant eius filiis ac nepotibus paternorum fundorum cum circumiectis uicinis non parua litigia. Contigit ergo, non longo post spatio temporis, ut uillam quamdam Allanto cognomine, sitam in pago Senonico, quae etiam ex rectorum monasterii sanctae Columbae uirginis largitione iuri illorum peruenerat; sed milites Antissiodori commanentes ipsam eis diripiendo abstulerant, ipsi tamen toto nisu illam sibi redintegrari pararent. Cum uero iam plures de hac altercatum annos fuisset, uno uindemiarum die bellum inierunt in eadem uilla partes utraeque; in quo etiam bello multi ex ambabus partibus sunt interempti. Ex supra dicta quoque domo inter filios et nepotes undecim ceciderunt. In processu namque temporis imminente iurgio, crescentibusque discordiis, perdurauere caedes innumerae illius familiae, illorumque homicidia hostium, usque in tricesimum et eo amplius annum. [2,11] CAPUT XI. De Leutardo insaniente haeretico. Exstitit circa finem millesimi anni homo plebeius in Galliis, apud uicum Virtutis uocabulo, in pago Catalaunico, Leutardus nomine: qui, ut finis rei probauit, Satanae legatus credi potuit. Cuius etiam uesaniae peruicacia hoc exordium habuit. Morabatur enim aliquando solus in agro quidpiam ruralis operis peracturus. Qui ex labore somno depressus, uisum est ei ut grande examen apum in eius corpus per secreta ingrederetur naturae, quod etiam per illius os nimio cum strepitu erumpens crebris illum punctionibus agitabat, ac diu multum agitato stimulis loqui ei uidebantur, et multa hominum impossibilia praecipere ut faceret. Tandem fatigatus, exsurgens uenit domum, dimittensque uxorem, quasi ex praecepto Euangelico fecit diuortium. Egressus autem uelut oraturus, intrans ecclesiam, arripiensque crucem et Saluatoris imaginem contriuit. Quod cernentes quique territi pauore, credentes illum, ut erat, insanum fore. Quibus etiam ipse persuasit, sicut sunt rustici mente labiles, uniuersa haec patrare ex mirabili Dei reuelatione. Affluebat igitur nimium sermonibus utilitate et ueritate uacuis, doctorque cupiens apparere, dedocebat magistrum doctrinae. Nam decimas dare dicebat esse omnimodis superfluum et inane. Et, sicut haereses caeterae, ut cautius decipiant, Scripturis se diuinis, quibus etiam contrariae sunt, palliant, ita et iste dicebat prophetas ex parte narrasse utilia, ex parte non credenda. Cuius etiam fama, quasi alicuius mente sani ac religiosi, in breui ad se traxit partem non modicam uulgi. Quod comperiens uir eruditissimus Gebuinus senex episcopus, in cuius scilicet erat dioecesi, accersiri illum ad se iussit. Quem cum interrogasset de uniuersis quae dixisse uel fecisse compererat, coepit uenenum suae nequitiae occultare, cupiensque, quod non didicerat, de Scripturis sacris testimonia sibi assumere. Audiens uero sagacissimus episcopus non esse conuenientia, imo non magis turpia quam damnabilia, ostendens hominem insanientem haereticum factum, reuocauit ab insania populum ex parte deceptum, catholicae plenius restituit fidei. At ille, cernens se deuictum atque ambitione uulgi destitutum, semet puteo periturus immersit. [2,12] CAPUT XII. De haerese in Italia reperta. Ipso quoque tempore non impar apud Rauennam exortum est malum. Quidam igitur Vilgardus dictus, studio artis grammaticae magis assiduus quam frequens, sicut Italis mos semper fuit artes negligere caeteras, illam sectari. Is enim cum ex scientia suae artis coepisset, inflatus superbia, stultior apparere, quadam nocte assumpsere daemones poetarum species Virgilii et Horatii atque Iuuenalis, apparentesque illi, fallaces retulerunt grates quoniam suorum dicta uoluminum charius amplectens exerceret, seque illorum posteritatis felicem esse praeconem; promiserunt ei insuper suae gloriae postmodum fore participem. Hisque daemonum fallaciis deprauatus, coepit multa turgide docere fidei sacrae contraria, dictaque poetarum per omnia credenda esse asserebat. Ad ultimum uero haereticus est repertus, atque a pontifice ipsius urbis Petro damnatus. Plures etiam per Italiam tempore huius pestiferi dogmatis reperti, quique ipsi aut gladiis aut incendiis perierunt. Ex Sardinia quoque insula, quae his plurimum abundare solet, ipso tempore aliqui egressi, partem populi in Hispania corrumpentes, et ipsi a uiris catholicis exterminati sunt. Quod praesagium Ioannis prophetiae congruit; quia dixit Satanam soluendum, expletis mille annis, de quibus in tertio iam libello prolixias tractabimus.