[6,0,0] LIBER SEXTVS. [6,0,1] I. Haec, Marcelle Vitori, ex tua uoluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuuenes bonos peruenire posset utilitas, nouissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam, respiciens tamen illam curam meae uoluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis uidebar, ut, si me, quod aecum et optabile fuit, fata intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur. II. At me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostrauit ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret. Illum enim de quo summa conceperam, et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito uulnere orbitatis amisi. III. Quid nunc agam? aut quem ultra esse usum mei dis repugnantibus credam? Nam ita forte accidit ut eum quoque librum quem de causis corruptae eloquentiae emisi iam scribere adgressus ictu simili ferirer. Vnum igitur optimum fuit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super inmaturum funus consumpturis uiscera mea flammis inicere neque hanc impiam uiuacitatem nouis insuper curis fatigare. IV. Quis enim mihi bonus parens ignoscat si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem si quis in me alius usus uocis quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere prouidentiam tester? - si non meo casu, cui tamen nihil obici nisi quod uiuam potest, at illorum certe quos utique inmeritos mors acerba damnauit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undeuicesimo anno duos enixa filios, quamuis acerbissimis rapta fatis,(non) infelix decessit. V. Ego uel hoc uno malo sic eram adflictus ut me iam nulla fortuna posset efficere felicem. Nam cum, omni uirtute quae in feminas cadit functa, insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter uulnera orbitatis. VI. Liberis tamen superstitibus et - quod nefas erat {sera} sed optabat ipsa - me saluo, maximos cruciatus praecipiti uia effugit. Mihi filius minor quintum egressus annum prior alterum ex duobus eruit lumen. VII. Non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas uolo, utinamque esset ratio minuendi: sed dissimulare qui possum quid ille gratiae in uultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio uix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit: qualis amorem quicumque alienus infans mereretur. VIII. Illud uero insidiantis quo me ualidius cruciaret fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me auiae educanti, me omnibus qui sollicitare illas aetates solent anteferret. IX. Quapropter illi dolori quem ex matre optima atque omnem laudem supergressa paucos ante menses ceperam gratulor. Minus enim est quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est. Vna post haec Quintiliani mei spe ac uoluptate nitebar, et poterat sufficere solacio. X. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum certos ac deformatos fructus ostenderat. Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, has me in illo uidisse uirtutes, non ingenii modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognoui plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis pietatis humanitatis liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod obseruatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem, et esse nescio quam quae spes tantas decerpat inuidiam, ne uidelicet ultra quam homini datum est nostra prouehantur. XI. Etiam illa fortuita aderant omnia, uocis iucunditas claritasque, oris suauitas et in utracumque lingua, tamquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. Sed hae spes adhuc: illa matura, constantia, grauitas, contra dolores etiam ac metus robur. Nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensum octo ualetudinem tulit! Vt me in supremis consolatus est! Quam etiam deficiens iamque non noster ipsum illum alienatae mentis errorem circa scholas, litteras habuit! XII. tuosne ego, o meae spes inanes, labentis oculos, tuum fugientem spiritum uidi? tuum corpus frigidum exsangue complexus, animam recipere auramque communem haurire amplius potui, dignus his cruciatibus quos fero, dignus his cogitationibus? XIII. Tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum propius admotum, te auunculo praetori generum destinatum, te {omnium spes} auitae eloquentiae candidatum, superstes parens tantum in, poenas: et si non cupido lucis, certe patientia uindicet te reliqua mea aetate; nam frustra mala omnia ad crimen fortunae relegamus. Nemo nisi sua culpa diu dolet. XIV. Sed uiuimus et aliqua uiuendi ratio quaerenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum aduersorum solacium litteras putauerunt. Si quando tamen ita resederit praesens impetus ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae ueniam. Quis enim dilata studia miretur quae potius non abrupta esse mirandum est? XV. tum si qua fuerint minus effecta iis quae leuius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio uirium fuit, ut non extinxerit, debilitauit tamen. Sed uel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere. Nihil enim sibi aduersus me reliquit, et infelicem quidem sed certissimam tamen attulit mihi ex his malis securitatem. XVI. Boni autem consulere nostrum laborem uel propter hoc aequum est, quod in nullum iam proprium usum perseueramus, sed omnis haec cura alienas utilitates, si modo quid utile scribi, spectat. Nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus aliis praeparabamus, aliis relinquemus. [6,1,1] I. Peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclusionem alii uocant. Eius duplex ratio est, posita aut in rebus aut in adfectibus. Rerum repetitio et congregatio, quae Graece dicitur anakephalaiosis, a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam ponit ante oculos, et, etiam si per singula minus mouerat, turba ualet. II. In hac quae repetemus quam breuissime dicenda sunt, et, quod Graeco uerbo patet, decurrendum per capita. Nam si morabimur, non iam enumeratio, sed quasi altera fiet oratio. Quae autem enumeranda uidentur, cum pondere aliquo dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris utique uarianda: alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione uelut memoriae iudicum diffidentis. III. sunt autem innumerabiles, optimeque in Verrem Cicero: "si pater ipse iudicaret, quid diceret cum haec probarentur? " et deinde subiecit enumerationem; aut cum idem et in eundem per inuocationem deorum spoliata a praetore templa dinumerat. Licet et dubitare num quid nos fugerit, et quid responsurus sit aduersarius his et his, aut quam spem accusator habeat omnibus ita.defensis. IV. Illa uero iucundissima, si contingat aliquo ex aduersario ducere argumentum, ut si dicas: "reliquit hanc partem causae", aut "inuidia premere maluit", aut "ad preces confugit merito, cum sciret haec et haec". V. Sed non sunt singulae species persequendae, ne sola uideantur quae forte to nunc dixero, cum occasiones et ex causis et ex dictis aduersariorum et ex quibusdam fortuitis quoque oriantur. Nec referenda modo nostra, sed postulandum etiam ab aduersariis ut ad quaedam respondeant:VI. id autem si et actionis supererit locus et ea proposuerimus quae refelli non possint; nam prouocare quae inde sint fortia non arguentis est sed monentis. VII. Id unum epilogi genus uisum est plerisque Atticorum, et philosophis fere omnibus qui de arte oratoria scriptum aliquid reliquerunt. Id sensisse Atticos credo quia Athenis adfectus mouere etiam per praeconem prohibebatur orator. Philosophos minus miror, apud quos uitii loco est adfici, nec boni moris uidetur sic a uero iudicem auerti, nec conuenire bono uiro uitiis uti. Necessarios tamen adfectus fatebuntur si aliter optineri uera et iusta et in commune profutura non possint. VIII. Ceterum illud constitit inter omnes, etiam in aliis partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus argumentis defensa, utiliter anakephalaiosin fieri solere, sicut nemo dubitauerit multas esse causas in quibus nullo loco sit necessaria, si breues et simplices fuerint. Haec pars perorationis accusatori patronoque ex aequo communis est. [6,1,9] IX. Adfectibus quoque isdem fere utuntur, sed aliis hic, aliis ille saepius ac magis; nam huic concitare iudices, illi flectere conuenit. Verum et accusator habet interim lacrimas ex miseratione eius {rei} quem ulciscitur, et reus de indignitate calumniae conspirationis uehementius interim queritur. Diuidere igitur haec officia commodissimum, quae plerumque sunt, ut dixi, prohoemio similia, sed liberiora plenioraque. X. Inclinatio enim iudicum ad nos petitur initio parcius, cum admitti satis est et oratio tota superest: in epilogo uero est qualem animum iudex in consilium ferat, et iam nihil amplius dicturi sumus, nec restat quo reseruemus. XI. Est igitur utrisque commune conciliare sibi, auertere ab aduersario iudicem, concitare adfectus et componere. Et breuissimum quidem hoc praeceptum dari utrique parti potest, ut totas causae suae uires orator ponat ante oculos, et cum uiderit quid inuidiosum fauorabile inuisum miserabile aut sit in rebus aut uideri possit, ea dicat quibus, si iudex esset, ipse maxime moueretur. Sed certius est ire per singula. [6,1,12] XII. Et quae concilient quidem accusatorem in praeceptis exordii iam diximus. Quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, in peroratione implenda sunt magis, si contra inpotentem inuisum perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio. XIII. Nam egregie in Vatinium Caluus "factum" inquit "ambitum scitis omnes, et hoc uos scire omnes sciunt". Cicero quidem in Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum damnato reo dicit, quod est unum ex supra dictis. Metus etiam, si est adhibendus, ut facit idem, hunc habet locum fortiorem quam in prohoemio. Qua de re quid sentirem, alio iam libro exposui. XIV. Concitare quoque inuidiam odium iram liberius in peroratione contingit: quorum inuidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax adrogans securus sit: quae non ex facto modo dictoue aliquo sed uultu habitu aspectu moueri solet, egregieque nobis adulescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis uidebatur, Graece quidem, sed in hunc sensum: "erubescis Caesarem timere". XV. summa tamen concitandi adfectus accusatori in hoc est, ut id quod obiecit aut quam atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse uideatur. Atrocitas crescit ex his: quid factum sit, a quo, in quem, quo animo, quo tempore, quo loco, quo modo; quae omnia infinitos tractatus habent. XVI. pulsatum querimur: de re primum ipsa dicendum, tum si senex, si puer, si magistratus, si probus, si bene de re publica meritus, etiam si percussus sit a uili aliquo contemptoque uel ex contrario a potente nimium uel ab eo quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut iis temporibus cum iudicia eius rei maxime exercerentur, aut in sollicito ciuitatis statu, item in theatro, in templo, in contione; XVII. crescit inuidia et si non errore nec ira, uel etiam, si forte ira, sed iniqua, quod patri adfuisset, quod respondisset, quod honores contra peteret, et si plus etiam uideri potest uoluisse quam fecit; plurimum tamen adfert atrocitatis modus, si grauiter, si contumeliose, ut Demosthenes ex parte percussi corporis, ex uultu ferientis, ex habitu inuidiam Midiae quaerit. XVIII. Occisum queror: ferro an igne an ueneno, uno uulnere an pluribus, subito an exspectatione tortus, ad hanc partem maxime pertinet. Vtitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum quem ulciscitur aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur. XIX. Etiam futuri temporis imagine iudices mouet, quae maneant eos qui de ui et iniuria questi sunt nisi uindicentur: fugiendum de ciuitate, cedendum bonis, aut omnia quaecumque inimicus fecerit perferenda. XX. Sed saepius id est accusatoris, auertere iudicem a miseratione qua reus sit usurus, atque ad fortiter {ad} iudicandum concitare. cuius loci est etiam occupare quae dicturum facturumue aduersarium putes. Nam et cautiores ad custodiam suae religionis iudices facit, et gratiam responsuris aufert cum ea (quae) praedicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint noua, ut Seruius sulpicius contra Aufidiam ne signatorum, ne ipsius discrimen obiciatur sibi praemonet. Nec non ab Aeschine quali sit usurus Demosthenes actione praedictum est. Docendi quoque interim iudices quid rogantibus respondere debeant, quod est unum repetitionis genus. [6,1,21] XXI. Periclitantem uero commendat dignitas et studia fortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas et merita maiorum. Hoc quod proxime dixi Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic, ille pro filio. XXII. Commendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum honestum uidetur, praecipue bonitas humanitas misericordia; iustius enim petere ea quisque uidetur a iudice quae aliis ipse praestiterit. Referenda pars haec quoque ad utilitatem rei publicae, ad iudicum gloriam, ad exemplum, ad memoriam posteritatis. XXIII. Plurimum tamen ualet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri. Haec petetur aut ex iis quae passus est reus, aut iis quae {quam} cum maxime patitur, aut iis quae damnatum manent: quae et ipsa duplicantur cum dicimus ex qua illi fortuna et in quam reccidendum sit. XXIV. Adfert in his momentum et aetas et sexus et pignora, liberi, dico, et parentes et propinqui. Quae omnia tractari uarie solent. Nonnumquam etiam ipse patronus has partes subit (ut Cicero pro Milone: "O me miserum! O te infelicem! Reuocare me tu in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero?") maximeque si, ut tum accidit, non conueniunt ei qui accusatur preces; XXV. nam quis ferret Milonem pro capite suo supplicantem qui a se uirum nobilem interfectum quia id fieri oportuisset fateretur? Ergo et illi captauit ex ipsa praestantia animi fauorem et in locum lacrimarum eius ipse successit. His praecipue locis utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae alienarum personarum orationes. Quale litigatore dicit patronum nudae tantum res mouent: at cum ipsos loqui fingimus, ex personis quoque trahitur adfectus. XXVI. Non enim audire iudex uidetur aliena mala deflentis, sed sensum ac uocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas mouet: quantoque essent miserabiliora si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora cum uelut ipsorum ore dicuntur, ut scaenicis actoribus eadem uox eademque pronuntiatio plus ad mouendos adfectus sub persona ualet. XXVII. Itaque idem Cicero, quamquam preces non dat Miloni eumque potius animi praestantia commendat, accommodauit tamen ei uerba, conuenientis etiam forti uiro conquestiones: "Frustra" inquit "mei suscepti labores! O spes fallaces! O cogitationes inanes meas!" Numquam tamen debet longa esse miseratio. Nec sine causa dictum est nihil facilius quam lacrimas inarescere. XXVIII. Nam cum etiam ueros dolores mitiget tempus, citius euanescat necesse est illa quam dicendo effinximus imago: in qua si moramur, fatigatur lacrimis auditor et requiescit et ab illo quem ceperat impetu ad rationem redit. XXIX. Non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum cum ad summum perduxerimus relinquamus, nec speremus fore ut aliena mala quisquam diu ploret, ideoque cum in aliis, tum in hac maxime parte crescere debet oratio, quia quidquid non adicit prioribus etiam detrahere uidetur, et facile deficit adfectus qui descendit. [6,1,30] XXX. Non solum autem dicendo, sed etiam faciendo quaedam lacrimas mouemus, unde et producere ipsos qui periclitentur squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentis institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e uulneribus ossa et uestes sanguine perfusas uidemus, et uulnera resolui, uerberata corpora nudari. XXXI. Quarum rerum ingens plerumque uis est uelut in rem praesentem animos hominum ducentium, ut populum Romanum egit in furorem praetexta C. Caesaris praelata in funere cruenta. Sciebatur interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, {at} uestis tamen illa sanguine madens ita repraesentauit imaginem sceleris ut non occisus esse Caesar sed tum maxime occidi uideretur. XXXII. Sed non ideo probauerim, quod factum et lego et ipse aliquando uidi, depictam in tabula siparioue imaginem rei cuius atrocitate iudex erat commouendus: quae enim est actoris infantia qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam? XXXIII. At sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse; quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi coniux parentes, utilis erit, et deorum etiam inuocatio uelut ex bona conscientia profecta uideri solet;XXXIV. stratum denique iacere et genua complecti, nisi si tamen persona nos et ante acta uita et rei condicio prohibebit; quaedam enim tam fortiter tuenda quam facta sunt. Verum sic habenda est auctoritatis ratio ne sit inuisa securitas. XXXV. fuit quondam inter haec omnia potentissimum quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis uiris eripuisse praecipue uidetur, persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum utilius quam duos kal. Ian. ingredi consulatum. Quod genus nostris temporibus totum paene sublatum est, cum omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint. [6,1,36] XXXVI. De accusatoribus et reis sum locutus quia in periculis maxime uersatur adfectus. Sed priuatae quoque causae utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex enumeratione probationum et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut opinione litigator uidetur. Nam in paruis quidem litibus has tragoedias mouere tale est quasi si personam Herculis et coturnos aptare infantibus uelis. XXXVII. Ne illud quidem indignum est admonitione, ingens in epilogis meo iudicio uerti discrimen quo modo se dicenti qui excitatur accommodet. Nam et imperitia et rusticitas et rigor et deformitas adferunt interim frigus, diligenterque sunt haec actori prouidenda. XXXVIII. Equidem repugnantis patrono et nihil uultu commotos et intempestiue residentis et facto aliquo uel ipso uultu risum etiam mouentis saepe uidi, praecipue uero cum aliqua uelut scaenice fiunt {aliam cadunt}. XXXIX. Transtulit aliquando patronus puellam, quae soror esse aduersarii dicebatur (nam de hoc lis erat), in aduersa subsellia, tamquam in gremio fratris relicturus; at is a nobis praemonitus discesserat. tum ille, alioqui uir facundus, inopinatae rei casu obmutuit et infantem suam frigidissime reportauit. XL. Alius imaginem mariti pro rea proferre magni putauit, at ea risum saepius fecit. Nam et ii quorum officii erat ut traderent eam, ignari qui esset epilogus, quotiens respexisset patronus offerebant palam, et prolata nouissime deformitate ipsa (nam senis cadaueri cera erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit. XLI. Nec ignotum quid Glyconi, cui Spiridion fuit cognomen, acciderit. huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a paedagogo se uellicari respondit. Sed nihil illa circa Caepasios Ciceronis fabula efficacius ad pericula epilogorum. XLII. Omnia tamen haec tolerabilia iis quibus actionem mutare facile est: at qui a stilo non recedunt aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt. Inde est enim "tendit ad genua uestra supplices manus" et "haeret in complexu liberorum miser" et "reuocat ecce me" etiam si nihil horum is de quo dicitur faciat. XLIII. Ex scholis haec uitia, in quibus omnia libere fingimus et inpune, quia pro facto est quidquid uoluimus; non admittit hoc idem ueritas, egregieque Cassius dicenti adulescentulo: "quid me toruo uultu intueris, Seuere?" "non mehercule" inquit "faciebam, sed sic scripsisti: ecce!" et quam potuit truculentissime eum aspexit. XLIV. Illud praecipue monendum, ne qui nisi summis ingenii uiribus ad mouendas lacrimas adgredi audeat; nam ut est longe uehementissimus hic cum inualuit adfectus, ita si nil efficit tepet; quem melius infirmus actor tacitis iudicum cogitationibus reliquisset. XLV. Nam et uultus et uox et ipsa illa excitati rei facies ludibrio etiam plerumque sunt hominibus quos non permouerunt. Quare metiatur ac diligenter aestimet uires suas actor, et quantum onus subiturus sit intellegat: nihil habet ista res medium, sed aut lacrimas meretur aut risum. [6,1,46] XLVI. Non autem commouere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium, cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam quibusdam urbane dictis, quale est "date puero panem, ne ploret", XLVII. et corpulento litigatori, cuius aduersarius, item puer, circa iudices erat ab aduocato latus: "Quid faciam? Ego te baiulare non possum". Sed haec tamen non debent esse nimica. Itaque nec illum probauerim, quamquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris in epilogum productis talos iecit in medium, quos illi diripere coeperunt; namque haec ipsa discriminis sui ignorantia potuit esse miserabilis: XLVIII. neque illum qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subsellis ut territus fugit, et capite ex parte uelato, cum ad tagendumt ex tarba prospexisset, interrogauit an iam ille cum gladio recessisset. Fecit enim risum, sed ridiculus fuit. XLIX. Discutiendae tamen oratione eius modi scaenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio grauiter, et contra iuuenem cuius subinde uulnus in iudicio resoluebatur pro Vareno multa dixit urbane. L. sunt et illi leniores epilogi, quibus aduersario satisfacimus, si forte sit eius persona talis ut illi debeatur reuerentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. Quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum in Domitiae uxoris suae pecuniaria lite aduersus fratrem eius Aenobarbum ageret; nam cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, adiecit: "nihil uobis minus deest quam de quo contenditis". LI. Omnis autem hos adfectus, etiam si quibusdam uidentur in prohoemio atque in epilogo sedem habere, in quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed breuiores, ut cum ex iis plurima sint reseruanda. At hic, si usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet. LII. Nam et, si bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis euecti tota pandere possumus uela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, uerbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. tunc est commouendum theatrum cum uentum est ad ipsum illud quo ueteres tragoediae comoediaeque cluduntur "plodite". LIII. In aliis autem partibus tractandus erit adfectus ut quisque nascetur; nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent, cum de qualitate alicuius rei quaestio est, et probationibus unius cuiusque rei recte subiungitur. LIV. Vbi uero coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut in Verrem Cicero fecit; nam et Philodamo et nauarchis et cruci ciuis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit. LV. Sunt qui hos merikous epilogous uocent, quo partitam perorationem significant. Mihi non tam partes eius quam species uidentur, si quidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt hanc esse consummationem orationis. [6,2,1] I. Quamuis autem pars haec iudicialium causarum summe praecipueque constet adfectibus et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere. Quare adhuc opus superest cum ad optinenda quae uolumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, mouendi iudicum animos atque in eum quem uolumus habitum formandi et uelut transfigurandi. II. Qua de re pauca quae postulabat materia sic attigi ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus ostenderem. Nunc altius omnis rei repetenda ratio est. Nam et per totam, ut diximus, causam locus est adfectibus, et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda. III. Quo nihil adferre maius uis orandi potest: nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingeni uena, si modo uel doctrina uel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat: certe sunt semperque fuerunt non parum qui satis perite quae essent probationibus utilia reperirent. Quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam quod sentio) dignos a quibus causam diserti docerentur: qui uero iudicem rapere et in quem uellet habitum animi posset perducere, quo dicente flendum irascendum esset, rarus fuit. IV. Atqui hoc est quod dominetur in iudiciis: hic eloquentia regnat. Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut qui per haec uicit tantum non defuisse sibi aduocatum sciat:V. ubi uero animis iudicum uis adferenda est et ab ipsa ueri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est. Hoc non docet litigator, hoc causarum libellis non continetur. Probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse iudices putent, adfectus praestant ut etiam uelint; sed id quod uolunt credunt quoque. VI. Nam cum irasci fauere odisse misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant, et, sicut amantes de forma iudicare non possunt quia sensum oculorum praecipit animus, ita omnem ueritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus: aestu fertur et uelut rapido flumini obsequitur. VII. Ita argumenta ac testes quid egerint pronuntiatio ostendit, commotus autem ab oratore iudex quid sentiat sedens adhuc atque audiens confitetur. An cum ille qui plerisque perorationibus petitur fletus erupit, non palam dicta sententia est? huc igitur incumbat orator, hoc opus eius, hic labor est, sine quo cetera nuda ieiuna infirma ingrata sunt: adeo uelut spiritus operis huius atque animus est in adfectibus. [6,2,8] VIII. Horum autem, sicut antiquitus traditum accepimus, duae sunt species: alteram Graeci pathos uocant, quod nos uertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram ethos, cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus: mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae ethike moralis est dicta. IX. Sed ipsam rei naturam spectanti mihi non tam mores significari uidentur quam morum quaedam proprietas; nam ipsis quidem omnis habitus mentis continetur. Cautiores uoluntatem complecti quam nomina interpretari maluerunt. Adfectus igitur hos concitatos, illos mites atque compositos esse dixerunt: in altero uehementes motus, in altero lenes, denique hos imperare, illos persuadere, hos ad perturbationem, illos ad beniuolentiam praeualere. X. Adiciunt quidam ethos perpetuum, pathos temporale esse. Quod ut accidere frequentius fateor, ita nonnullas credo esse materias quae continuum desiderent adfectum. Nec tamen minus artis aut usus hi leniores habent, uirium atque impetus non tantundem exigunt. In causis uero etiam pluribus uersantur, immo secundum quendam intellectum in omnibus. XI. Nam cum ex illo et hoc loco nihil non ab oratore tractetur, quidio quid de honestis et utilibus, denique faciendis ac non faciendis dicitur, ethos uocari potest. Quidam commendationem atque excusationem propria huius officii putauerunt, nec abnuo esse ista in hac parte, sed non concedo ut sola sint. XII. Quin illud adhuc adicio, pathos atque ethos esse interim ex eadem natura, ita ut illud maius sit, hoc minus, ut amor pathos, caritas ethos, interdum diuersa inter se, sicut in epilogis; nam quae pathos concitauit, ethos solet mitigare. Proprie tamen mihi huius nominis exprimenda natura est, quatenus appellatione ipsa non satis significari uidetur. XIII. Ethos, quod intellegimus quodque a dicentibus desideramus, id erit quod ante omnia bonitate commendabitur, non solum mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa uirtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque uideantur, quo mores dicentis ex oratione perluceant et quodam modo agnoscantur. XIV. Quod est sine dubio inter coniunctas maxime personas, quotiens ferimus ignoscimus satisfacimus monemus, procul ab ira, procul ab odio. Sed tamen alia patris aduersus filium, tutoris aduersus pupillum, mariti aduersus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum a quibus laeduntur caritatem, neque alio modo inuisos eos faciunt quam quod amare ipsi uidentur), alia cum senex adulescentis alieni conuicium, honestus inferioris fert; hic enim tantum concitari, illic etiam adfici debet. XV. sunt et illa ex eadem natura, sed motus adhuc minoris, ueniam petere adulescentiae, defendere amores. Nonnumquam etiam lenis caloris affeni derisus ex hac forma uenit, sed is non ex iocis tantum. Verum aliquanto magis propria fuerit uirtutis simulatio satisfaciendi rogandi, et eironeia, quae diuersum ei quod dicit intellectum petit. XVI. Hinc etiam ille maior ad concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso quod nos aduersariis summittimus intellegitur tacita inpotentiae exprobratio: namque eos grauis et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus. Et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus inuidiam quam conuicium posse; nam inuidia aduersarios, conuicium nos inuisos facit. XVII. Ille iam paene medius adfectus est ex amoribus, ex desideriis amicorum et necessariorum; nam et hoc maior est et ino minor. Non parum significanter etiam illa in scholis ethe dixerimus, quibus plerumque rusticos superstitiosos auaros timidos secundum condicionem positionum effingimus; nam si mores ethe sunt, cum hos imitamur ex his ducimus orationem. XVIII. Denique ethos omne bonum et comem uirum poscit. Quas uirtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, adprobare, utique ipse aut habeat aut habere credatur. Sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem. Nam qui dum dicit malus uidetur utique male dicit {non enim uidetur iusta dicere, alioqui ethos non uideretur). XIX. Quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum esse debet ac mite, nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime desiderat: proprie iucunde credibiliter dicere sat est, ideoque ei medius ille orationis modus maxime conuenit. [6,2,20] XX. Diuersum est huic quod pathos dicitur quodque nos adfectum proprie uocamus, et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile. Haec pars circa iram odium metum inuidiam miserationem fere tota uersatur, quae quibus ex locis ducenda sint et manifestum omnibus et a nobis in ratione prohoemii atque epilogi dictum est. XXI. Et metum tamen duplicem intellegi uolo, quem patimur et quem facimus, et inuidiam: namque altera inuidum, altera inuidiosum facit. Hoc autem hominis, illud rei est, in quo et plus habet operis oratio. Nam quaedam uidentur grauia per se, parricidium caedes ueneficium, quaedam efficienda sunt. XXII. Id autem contingit cum magnis alioqui malis grauius esse id quod passi sumus ostenditur, quale est apud Vergilium: "O felix una ante alias Priameia uirgo, hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis iussa mori" -quam miser enim casus Andromachae si comparata ei felix Polyxena: XXIII. aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus: "si pulsasses, defendi non poteras: uulnerasti". Sed haec diligentius cum de amplificatione dicemus. Interim notasse contentus sum non id solum agere adfectus, ut quae sunt ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut quae toleranda haberi solent grauia uideantur, ut cum in maledicto plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in morte. XXIV. Namque in hoc eloquentiae uis est, ut iudicem non in id tantum compellat in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut qui non est aut maiorem quam est faciat adfectum. Haec est illa quae dinosis uocatur, rebus indignis asperis inuidiosis addens uim oratio, qua uirtute praeter alias plurimum Demosthenes ualuit. [6,2,25] XXV. Quod si tradita mihi sequi praecepta sufficeret, satisfeceram huic parti nihil eorum quae legi uel didici, quod modo probabile fuit, omittendo: sed promere in animo est quae latent et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi. XXVI. summa enim, quantum ego quidem sentio, circa mouendos adfectus in hoc posita est, ut moueamur ipsi. Nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si uerba uultumque tantum, non etiam animum accommodarimus. Quid enim aliud est causae ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare uideantur, et ira nonnumquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest uis mentis et ueritas ipsa morum? XXVII. Quare, in iis quae esse ueri similia uolemus, simus ipsi similes eorum qui uere patiuntur adfectibus, et a tali animo proficiscatur oratio qualem facere iudici uolet. An ire dolebit qui audiet me, qui in hoc dicam, non dolentem? Irascetur, si nihil ipse qui in iram concitat ei quod exigit simile patietur? Siccis agentis oculis lacrimas dabit? Fieri non potest: XXVIII. nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi umore "nec res ura dat alteri colorem quem non ipsa habet". Primum est igitur ut apud nos ualeant ea quae ualere apud iudicem uolumus, adficiamurque antequam adficere conemur. XXIX. At quo modo fiet ut adficiamur? Neque enim sunt motus in nostra potestate. Temptabo etiam de hoc dicere. Quas phantasias Graeci uocant (nos sane uisiones appellemus), per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur animo ut eas cernere oculis ac praesentes habere uideamur, has quisquis bene ceperit is erit in adfectibus potentissimus. XXX. {Has} Quidam dicunt euphantasioton qui sibi res uoces actus secundum uerum optime finget: quod quidem nobis uolentibus facile continget; nisi uero inter otie animorum et spes inanes et uelut somnia quaedam uigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosecuntur ut peregrinari nauigare proeliari, populos adloqui, diuitiarum quas non habemus usum uideamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi uitium ad utilitatem non transferemus. XXXI. {Ad} Hominem occisum queror: non omnia quae in re praesenti accidisse credibile est in oculis habebo? non percussor ille subitus erumpet? non expauescet circumuentus, exclamabit uel rogabit uel fugiet? non ferientem, non concidenten uidebo? non animo sanguis et pallor et gemitus, extremus denique exspirantis hiatus insident? XXXII. Insequentur enargeia, quae a Cicerone inlustratio et euidentia nominatur, quae non tam dicere uidetur quam ostendere, et adfectus non aliter quam si rebus ipsis intersimus sequentur. An non ex his uisionibus illa sunt:"excussi manibus radii reuolutaque pensa","leuique patens in pectore uulnus", equus ille in funere Pallantis "positis insignibus"? XXXIII. Quid? non idem poeta penitus ultimi fati cepit imaginem, ut diceret: "et dulcis moriens reminiscitur Argos"? XXXIV. Vbi uero miseratione opus erit, nobis ea de quibus queremur accidisse credamus, atque id animo nostro persuadeamus. nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem: ita dicemus quae in nostro simili casu dicturi essemus. XXXV. Vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo grauiore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi. Quod si in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui illa cogitare debemus ut moueri periclitantium uice possimus? XXXVI. Sed in schola quoque rebus ipsis adfici conuenit, easque ueras sibi fingere, hoc magis quod illic litigatores loquimur frequentius quam ut aduocati: orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid attinet nisi adfectus adsumimus? Haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscumque sum aut fui, peruenisse me ad aliquod nomen ingeni credo: frequenter motus sum ut me non lacrimae solum deprenderent, sed paror et ueri similis dolor. [6,3,1] I. huic diuersa uirtus quae risum iudicis mouendo et illos tristes soluit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter auertit et aliquando etiam reficit et a satietate uel a fatigatione renouat. Quanta sit autem in ea difficultas uel duo maximi oratores, alter Graecae, alter Latinae eloquentiae princeps, docent:II. nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum. Nec uideri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius uirtutibus respondentia palam ostendunt non displicuisse illi iocos sed non contigisse. III. Noster uero non solum extra iudicia sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator. Mihi quidem, siue id recte iudico siue amore inmodico praecipui in eloquentia uiri labor, mira quaedam in eo uidetur fuisse urbanitas. IV. Nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et illa ipsa quae sunt in Verrem dicta frigidius aliis adsignauit et testimonii loco posuit, ut, quo sunt magis uulgaria, eo sit credibilius illa non ab oratore ficta sed passim esse iactata. V. Vtinamque libertus eius Tiro, aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in inuenient. VI. Adfert autem rei summam difficultatem primum quod ridiculum dictum plerumque falsum est {hoc semper humile}, saepe ex industria deprauatum, praeterea numquam honorificum: tum uaria hominum iudicia in eo quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili iudicatur. VII. Neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptauerint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictoue, sed interdum quodam etiam corporis tactu lacessitur. Praeterea non una ratione moueri solet: neque enim acute tantum ac uenuste, sed stulte iracunde timide dicta ac facta ridentur, ideoque anceps eius rei ratio est, quod a derisu non procul abest risus. VIII. Habet enim, ut Cicero dicit, sedem in deformitate aliqua et turpitudine: quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentis reccidunt, stultitia uocatur. Cum uideatur autem res leuis, et quae a scurris, miniis, insipientibus denique saepe moueatur, tamen habet uim nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest. IX. Erumpit etiam inuitis saepe, nec uultus modo ac uocis exprimit confessionem, sed totum corpus ui sua concutit. Rerum autem saepe, ut dixi, maximarum momenta uertit, ut cum odium iramque frequentissime frangat. X. Documento sunt iuuenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius inter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque negari res neque defendi posset, risu sunt et oportuno ioco elapsi. Namque unus ex iis "immo", inquit, "nisi lagona defecisset, occidissemus te", eaque urbanitate tota est inuidia dissoluta. [6,3,11] XI. Verum hoc quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam obseruationem habet suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo praecipue positum esse in natura et in occasione. XII. Porro natura non tantum in hoc ualet, ut acutior quis atque habilior sit ad inueniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac uultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse uideantur. XIII. Occasio uero et in rebus est, (cuius est) tanta uis ut saepe adiuti ea non indocti modo sed etiam rustici salse dicant, et in eo, quid aliquis dixerit prior; sunt enim longe uenustiora omnia in respondendo quam in prouocando. XIV. Accedit difficultati quod eius rei nulla exercitatio est, nulli praeceptores. Itaque in conuiuiis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus: oratoria urbanitas rara, nec ex arte propria sed ad hanc consuetudine commodata. XV. Nihil autem uetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controuersiae permixtis salibus fingerentur, uel res proponi singulas ad iuuenum talem exercitationem. XVI. Quin ipsae illae (dicta sunt ac uocantur) quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur aut aliquid in his senum quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre: quae nunc iuuenum uel sibi ludentium exercitatio est. XVII. Pluribus autem nominibus in eadem re uulgo utimur: quae tamen si diducas, suam quandam propriam uim ostendent. Nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari uideo sermonem praeferentem in uerbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conuersatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas. XVIII. Venustum esse quod cum gratia quadam et uenere dicatur apparet. Salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus: natura non utique hoc est, quamquam et ridicula esse oporteat salsa. Nam et Cicero omne quod salsum sit ait esse Atticorum non quia sunt maxime ad risum compositi, et Catullus, cum dicit:"nulla est in corpore mica salis",non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum. XIX. Salsum igitur erit quod non erit insulsum, uelut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio uelut palato, excitatque et a taedio defendit orationem. Sales enim, ut ille in cibis paulo liberalius adspersus, si tamen non sit inmodicus, adfert aliquid propriae uoluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam quod nobis faciat audiendi sitim. XX. Facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere; neque enim diceret Horatius facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio. Decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. Ideoque in epistulis Cicero haec Bruti refert uerba: "ne illi sunt pedes faceti ac *deliciis ingredienti mollius". Quod conuenit cum illo Horatiano:"molle atque facetum Vergilio". XXI. Iocum uero id accipimus quod est contrarium serio: nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est. Dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta ist, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. Ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant. [6,3,22] XXII. Proprium autem materiae de qua nunc loquimur est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis g-peri g-geloion inscribitur. Eius prima diuisio traditur eadem quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus ac uerbis. XXIII. Vsus autem maxime triplex: aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis aut ex rebus mediis. Aliena aut reprendimus aut refutamus aut eleuamus aut repercutimus aut eludimus. Nostra ridicule indicamus et, ut uerbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. Namque eadem quae si inprudentibus excidant stulta sunt, si simulamus uenusta creduntur. XXIV. Tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis, ceteris, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur. XXV. Item ridicula aut facimus aut dicimus. Facto risus conciliatur interim admixta grauitate, ut M. Caelius praetor, cum senam eius curulem consul Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam (dicebatur autem consul a patre flagris aliquando caesus): interim sine respectu pudoris, ut in illa pyxide Caeliana, quod neque oratori neque ulli uiro graui conueniat. XXVI. Idem autem de uultu gestuque ridiculo dictum sit: in quibus est quidem sua gratia, sed maior cum captare risum non uidentur; nihil enim est iis quae dicenti salsa dicuntur insulsius. Quamquam autem gratiae plurimum dicentis seueritas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus non inurbanus, cum iis modus contingit. XXVII. Id porro quod dicitur aut est lasciuum et hilare, qualia Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Iuni Bassi, aut asperum, qualia Cassi Seueri, aut lene, qualia Domiti Afri. XXVIII. Refert his ubi quis utatur. Nam in conuictibus et cotidiano sermone lasciua humilibus, hilaria omnibus conuenient. Laedere numquam uelimus, longeque absit illud propositum, potius amicum quam dictum perdendi. In hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere. Nonnumquam et contumeliose et aspere dicere in aduersarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit. Sed hic quoque tamen inhumana uideri solet fortunae insectatio, uel quod culpa caret uel quod redire etiam in ipsos qui obiecerunt potest. Primum itaque considerandum est et quis et in qua causa et apud quem et in quem et quid dicat. XXIX. Oratori minime conuenit distortus uultus gestusque, quae in mimis rideri solent. Dicacitas etiam scurrilis et scaenica huic personae alienissima est: obscenitas uero non a uerbis tantum abesse debet, sed etiam a significatione. Nam si quando obici potest, non in ioco exprobranda est. XXX. Oratorem praeterea ut dicere urbane uolo, ita uideri adfectare id plane nolo. Quapropter ne dicet quidem salse quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem. XXXI. Nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in miserabili iocantem feret quisquam. sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur. XXXII. Solet interim accidere ut id quod in aduersarium dicimus aut in iudicem conueniat aut in nostrum quoque litigatorem, quamquam aliqui reperiuntur qui ne id quidem quod in ipsos reccidere possit euitent. Quod fecit Longus Sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait eum contra quem iudicio liberali aderat ne faciem quidem habere liberi hominis: cui respondens Domitius Afer "ex tui" inquit "animi sententia, Longe, qui malam faciem habet liber non est?" XXXIII. Vitandum etiam ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo ablatum uideatur quod dicimus: nam aduersus miseros, Sicut supra dixeram, inhumanus est iocus. Sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae uerecundiae ut nocitura sit in eos dicendi petulantia; nam de amicis iam praeceptum est. XXXIV. Illud non ad oratoris consilium, sed ad hominis pertinet: lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graues insequantur aut turpis satisfactio. Male etiam dicitur quod in pluris conuenit, si aut nationes totae incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum. [6,3,35] XXXV. Ea quae dicet uir bonus omnia salua dignitate ac uerecundia dicet: nimium enim risus pretium est si probitatis inpendio constat. Vnde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere. Nam si species omnis persequi uelimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus. XXXVI. Neque enim minus numerosi sunt loci ex quibus haec dicta quam illi ex quibus eae quas sententias uocamus ducuntur, neque alii. Nam hic quoque est inuentio et elocutio, atque ipsius elocutionis uis aba in uerbis, alia in figuris. XXXVII. Risus igitur oriuntur aut ex corpore eius in quem dicimus, aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis quae sunt extra posita; intra haec enim est omnis uituperatio: quae si grauius posita sit, seuera est, si leuius, ridicula. Haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur. XXXVIII. Rarum est ut oculis subicere contingat, ut fecit C. Iulius: qui cum Heluio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret: "iam ostendam qualis sis", isque plane instaret interrogatione qualem tandem se ostensurus esset, digito demonstrauit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum simillimus est uisus: tabernae autem erant circa forum ac scutum illud signi gratia positum. XXXIX. Narrare quae salsa sint in primis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laeli collegaeque eius in prouinciam festinantium contentione. Sed in his omnibus cum elegans et uenusta exigitur tota expositio, tum id festiuissimum est quod adicit orator. XL. Nam et a Cicerone sic est Fabrici fuga illa condita: "itaque cum callidissime se putaret dicere et cum illa uerba grauissima ex intimo artificio deprompsisset: "respicite, iudices, hominum fortunas, respicite C. Fabrici senectutem", cum hoc "respicite" ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse: at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat", et cetera quae adiecit (nam est notus locus), cum in re hoc solum esset, Fabricium a iudicio recessisse; XLI. et Caelius cum omnia uenustissime finxit, tum illud ultimum: "hic subsecutus quo modo transierit, utrum rati an piscatorio nauigio, nemo sciebat: Siculi quidem, ut sunt lasciui et dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tamquam Ariona transuectum". XLII. In narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo. Mire fuit in hoc genere uenustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huius modi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri. XLIII. Illud quoque genus est, positum non in hac ueluti iaculatione dictorum et inclusa breuiter urbanitate, sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et aliis quibusdam locis narrat. XLIV. Nam cum Brutus in accusatione C. Planci excitatis duobus lectoribus ostendisset contraria L. Crassum patronum eius in oratione quam de colonia Narbonensi habuerat suasisse iis quae de lege Seruilia dixerit, tris excitauit et ipse lectores, iisque patris eius dialogos dedit legendos; quorum cum in Priuernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat ubi essent eae possessiones. Omnis autem illas Brutus uendiderat, et tum paterna emancupare praedia turpius habebatur. Similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendis gratia consequi solet. [6,3,45] XLV. Sed acutior est illa atque uelocior in urbanitate breuitas, cuius quidem duplex forma est, dicendi ac respondendi, sed ratio communis in parte; nihil enim, quod in lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo: at quaedam propria sunt respondentium. XLVI. Illa meditata atque cogitata adferri solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur. cum sint autem loci plures ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnis eos oratoribus conuenire,XLVII. in primis ex amphibolia, neque illa obscura quae Atellanio more captant, nec qualia uulgo iactantur a uilissimo quoque, conuersa in maledictum fere ambiguitate: ne illa quidem quae Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus qui coci filius habebatur coram eo suffragium ab alio peteret: "ego quoque tibi fauebo"; XLVIII. non quia excludenda sint omnino uerba duos sensus significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis adiuuantur. Quare {non} hoc {modo} paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem de quo supra dixi Isauricum: "miror quid sit quod pater homo constantissimus, te nobis uarium reliquit". XLIX. Sed illud ex eodem genere praeclarum: cum obiceret Miloni accusator, in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bouillas ante horam nonam deuertisset, ut exspectaret dum Clodius a uilla sua exiret, et identidem interrogaret quo tempore Clodius occisus esset, respondit "sero": quod uel solum sufficit ut hoc genus non totum repudietur. L. Nec plura modo significari solent, sed etiam diuersa, ut Nero de seruo pessimo dixit: "nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei nec clusum neque signatum esse". LI. peruenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Plaetorium Fontei accusatorem, cuius matrem dixit dum uixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse (dicebantur autem, dum uixit, infames feminae conuenire ad eam solitae, post mortem bona eius uenierant): quamquam hic "ludus" per tralationem dictum est, "magistri" per ambiguitatem. LII. In metalempsin quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum quae amicis dabantur exiguitatem, heminaria esse dixit (nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae) a mensura ducta inminutione rerum. LIII. Haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis detractis mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, "Pacisculum", et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, "Acidum", et turium, cum fur esset, "Tollium" dictos inuenio. LIV. Sed haec eadem genera commodius in rebus quam in nominibus respondent. Afer enim uenuste Manlium suram multum in agendo discursantem salientem, manus iactantem, togam deicientem et reponentem, non agere dixit sed satagere. Est enim dictum per se urbanum "satagere", etiam si nulla subsit alterius uerbi similitudo. LV. Fiunt et adiecta et detracta adspiratione et diuisis coniunctisque uerbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda: eademque condicio est in iis quae a nominibus trahuntur. Multa ex hoc (genere) Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta: modo futurum ut omnia uerreret {cum diceretur Verres}, modo Herculi, quem expilauerat, molestiorem quam aprum Erymanthium fuisse, modo malum sacerdotem qui tam nequam uerrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat. LVI. Praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi, ut pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem: "nec minus niger" inquit "nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio". [6,3,57] LVII. Acriora igitur sunt et elegantiora quae trahuntur ex ui rerum. In iis maxime ualet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leuiusque referatur: qualia ueteres illi iocabantur, qui Lentulum "Spintherem" et Scipionem "Serapionem" esse dixerunt. Sed ea non ab hominibus modo petitur, uerum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo in primis dicax,LVIII. "asinus albus" uocabatur, et Sarmentus ... seu P. Blessius Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, "fibulam ferream" dixit. Quod nunc risus petendi genus frequentissimum est. LIX. Adhibetur autem similitudo interim palam, interim solet parabolae: cuius est generis Augusti, qui militi libellum timide porrigenti "noh" inquit "tamquam assem elephanto des". LX. sunt quaedam ui similia, unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus agente in eum Caluo frontem candido sudario tergeret idque ipsum accusator in inuidiam uocaret: "quamuis reus sum", inquit, "et panem tamen candidum edo". LXI. Adhuc est subtilior illa ex simili tralatio, cum quod in alia re fieri solet in aliam mutuamur; ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent tralata et post dies paucos Fabi Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit. Et Pedo de myrmillone qui retiarium consequebatur nec feriebat "uiuum" inquit "capere uult". LXII. Iungitur amphiboliae similitudo, ut a L. Galba, qui pilam neglegenter petenti "sic" inquit "petis tamquam Caesaris candidatus". Nam illud "petis" ambiguum est, securitas similis. Quod hactenus ostendisse satis est. LXIII. Ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima quae ex pluribus constat. Eadem dissimilium ratio est. Hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus qui ei diceret: "ego si prandere uolo, domum eo", "tu enim" inquit "non times ne locum perdas". LXIV. Ex contrario non una species. Neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto quem ignominia mittebat, subinde interponenti precibus: "quid respondebo patri meo?" "dic me tibi displicuisse", quo Gabba paenulam roganti: "non possum commodare, domi maneo", cum cenaculum eius perplueret. Tertium adhuc illud, nisi quod ut ne auctorem ponam uerecundia ipsius facit: "libidinosior es quam ullus spado", quo sine dubio et opinio decipitur, sed ex contrario. Et hoc ex eodem loco est, sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus cum ei nuntiatum esset ... "aliquando desinet putere". LXV. Onerabo librum exemplis, similemque iis qui risus gratia componuntur efficiam, si persequi uoluero singula ueterum. Ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. Nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit, LXVI. alterum interpellatorem, et partitione Galba, cum paenulam roganti respondit: "non pluit, non opus est tibi: si pluet, ipse utar". Proinde genere specie propriis differentibus iugatis adiunctis consequentibus antecedentibus repugnantibus causis effectis, comparatione parium maiorum minorum similis materia praebetur, sicut in tropos quoque omnis cadit. LXVII. An non plurima dicuntur (per hyperbolen? ut) quod refert Cicero de homine praelongo, caput eum ad fornicem Fabium offendisse, et quod P. Oppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi essent, nascendo interiturum. LXVIII. Quid ironia? nonne etiam quae seuerissime fit ioci paene genus est? Qua urbane usus est Afer, cum Didio Gallo, qui prouinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tamquam coactus querebatur: "age" inquit "aliquid et rei publicae causa". Metaphora quoque Cicero lusit, cum Vatini morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor: "interim" inquit "usura fruar". LXIX. Idem per allegorian M. Caelium, melius obicientem crimina quam defendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat. Emphasi A. Viuius dixit ferrum in tuccium incidisse. [6,3,70] LXX. Figuras quoque mentis, quae schemata dianoias dicuntur, res eadem recipit omnis, in quas nonnulli diuiserunt species dictorum. Nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et minamur et optamus; quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes dicimus. Ridiculum est autem omne quod aperte fingitur. LXXI. Stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula; sed rem urbanam facit aliqua ex nobis adiectio. Stulte interrogauerat exeuntem de theatro Campatium Titius Maximus an spectasset. Fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo: "(non), sed in orchestra pila lusi". LXXII. Refutatio cum sit in negando redarguendo defendendo eleuando, ridicule negauit Manius curius; nam cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in neruo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset, "ergo ego" inquit "numquam uici". LXXIII. Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium curium multum de annis aetatis suae mentientem: "tum ergo cum una declamabamus non eras natus", interim et simulata adsensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente triginta se annos habere: "uerum est", inquit, "nam hoc illam iam uiginti annis audio". LXXIV. Belle interim subicitur pro eo quod neges aliud mordacius, ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni quod incusans eius sordes calceos eam ueteres diceret uendere solere,"non mehercules" inquit "hoc umquam dixi, sed dixi emere te solere". Defensionem imitatus est eques Romanus, qui obicienti Augusto quod patrimonium comedisset,"meum" inquit "putaui". LXXV. Eleuandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis iactantiam minuat (quem ad modum C. Caesar Pomponio ostendenti uulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, "numquam fugiens respexeris" inquit) aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus quod sexagenarius publiliam uirginem duxisset "cras mulier erit" inquit. LXXVI. Hoc genus dicti consequens uocant quidam, est que illi simile quod Cicero curionem, semper ab excusatione aetatis incipientem, facilius cotidie prohoemium habere dixit, quia ista natura sequi et cohaerere uideantur. LXXVII. Sed eleuandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. Qui pedibus aeger cum uellet uideri commodioris ualetudinis factus et diceret se iam bina milia passuum ambulare, "dies enim" inquit "longiores sunt". Et Augustus, nuntiantibus Terraconensibus palmam in ara eius enatam, "apparet" inquit "quam saepe accendatis". LXXVIII. Transtulit crimen Cassius Seuerus; nam cum obiurgaretur a praetore quod aduocati eius L. Vaxo Epicurio, Caesaris amico, conuicium fecissent, "nescio" inquit "qui conuiciati sint, et puto Stoicos fuisse". Repercutiendi multa sunt genera, uenustissimum quod etiam similitudine aliqua uerbi adiuuatur, ut, Trachalus dicenti suelio "si hoc ita est, is in exilium", "si non est ita, redis" inquit. LXXIX. Elusit Cassius Seuerus, obiciente quodam quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo "numquid ergo illuc accedo?" Sed eluditur et ridiculum ridiculo (ut diuus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui euentum, dixisset: "imperator, torque me dona", "malo" inquit "te ciuica donare"), LXXX. mendacium quoque mendacio, ut Gabba, dicente quodam uictoriato se uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse, "nihil" inquit "mirum; am ibi tam longae nascuntur ut iis piscatores pro restibus cingantur". LXXXI. Contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis. Sic Afer, cum ageret contra libertum Claudi Caesaris et ex diuerso quidam condicionis eiusdem cuius erat litigator exclamasset: "praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis", "nec mehercule" inquit "quicquam proficio". cui uicinum est non negare quod obicitur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respondendi datur, ut Catulus dicenti Philippo: "quid latras?" "furem uideo" inquit. LXXXII. In se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique minime probabile: quod fieri totidem modis quot in alios potest, ideoque hoc, quamuis frequens sit, transeo. LXXXIII. Illud uero, etiam si ridiculum est, indignum tamen est homine liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur: quod fecisse quendam scio qui humiliori libere aduersus se loquenti "colaphum" inquit "tibi ducam, et formulam scribes quod caput durum habeas". Hic enim dubium est utrum ridere audientes an indignari debuerint. [6,3,84] LXXXIV. superest genus decipiendi opinionem aut dicta a intellegendi, quae sunt in omni hac materia uel uenustissima. Inopinatum et a lacessente poni solet, quale est quod refert Cicero: "quid huic abest nisi res et uirtus?" aut illud Afri: "homo in agendis causis optime uestitus": et in occurrendo, ut Cicero audita falsa Vatini morte, cum obuium libertum eius interrogasset "rectene omnia?" dicenti "recte" "mortuus est!" inquit. LXXXV. Plurimus autem circa simulationem risus est, quae sunt uicina et prope eadem, sed simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intellegere fingentis. Simulauit Afer cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognouisse (quae erat potens femina) "quis est" inquit "iste?" Celsinam enim uideri sibi uirum finxit. LXXXVI. Dissimulauit Cicero cum Sex. Annalis testis reum laesisset et instaret identidem accusator: "dic, M. tulli, si quid potes de Sexto Annali"; uersus enim dicere coepit de libro Enni annali sexto: "quis potis ingentis causas euoluere belli?" LXXXVII. cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas, ut Cascellio, qui consultatori dicenti "nauem diuidere uolo" "perdes" inquit. Sed auerti intellectus et a solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui, interrogatus quid sentiret de eo qui in adulterio deprehensus esset, tardum fuisse respondit. LXXXVIII. Ei confine est quod dicitur per suspicionem, quale illud apud Ciceronem querenti quod uxor sua ex fico se suspendisset: "rogo des mihi surculum ex illa arbore ut inseram"; intellegitur enim quod non dicitur. LXXXIX. Et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum uerumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest. XC. Alienam finxit Iuba, qui querenti quod ab equo suo esset adspersus "quid? tu" inquit "me Hippocentaurum putas?" suam C. Cassius, qui militi sine gladio decurrenti "heus, commilito, pugno bene uteris" inquit, et Gabba de piscibus, qui, cum pridie ex parte adesi et uersati postera die positi essent, "festinemus, alii subcenant" inquit. Tertium illud Cicero, ut dixi, aduersus curium; fieri enim certe non poterat ut cum declamaret natus non esset. XCI. Est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. Nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis uulnerare uoluisset, "quid enim faceret", inquit, "cum tu galeam et loricam haberes?" XCII. Vel optima est autem simulatio contra simulantem, qualis illa Domiti Afri fuit. Vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum an primipilari seni intestato suaderet ordinare suprema iudicia: "noli" inquit "facere; offendis illum." [6,3,93] XCIII. Iucundissima sunt autem ex his omnibus lenta et, ut sic dixerim, boni stomachi: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro uitanti per nomenclatorem missum ad eum "amas me", inquit, "quod te non uidi?" et dispensatori, qui, cum reliqua non reponeret, dicebat subinde "non comedi; pane et aqua uiuo", "passer, redde quod debes": quae hypo to ethos uocant. XCIV. Est gratus iocus qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidato "semper domum tuam colui", cum posset palam negare, "credo", inquit, "et uerum". Interim de se dicere ridiculum est: et, quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur mouet risum; XCV. quale Augusti est cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et ueniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: "non magis" inquit "faciam, commilito, quod petis quam quod Marcianus a me petiturus est". XCVI. Adiuuant urbanitatem et uersus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est ut Ouidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius si qua etiam ambiguitate conditur, ut Cicero in Lartium, hominem callidum et uersutum, cum is in quadam causa suspectus esset:"nisi si qua Vlixes lintre euasit Laertius": XCVII. seu uerbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur: "hereditas est quam uocant sapientiam"pro illo "felicitas est": seu ficti notis uersibus similes quae paroidia dicitur:XCVIII. et prouerbia oportune aptata, ut homini nequam lapso et ut adleuaretur roganti "tollat te qui non nouit". Ex historia etiam ducere urbanitatem eruditum est, ut Cicero fecit cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius: "non intellego haec aenigmata"; "atqui debes", inquit, "cum Sphingem domi habeas"; acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae. XCIX. subabsurda illa constant stulti simulatione: {et} quae nisi fingantur stulta sunt, ut qui mirantibus quod humile candelabrum emisset "pransorium erit" inquit. Sed illa similia absurdis sunt acria quae tamquam sine ratione dicta feruntur, ut seruus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus eius auctionem proposuisset, "domum" inquit "uendidit". C. Deprensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant, ut qui testem dicentem a reo uulneratum interrogauerat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, "latus" inquit "oportuit". Contumeliis quoque uti belle datur: ut Hispo obicientibus arbore crimina accusatori "me ex te metiris?" inquit. Et fuluius propincus legatario interroganti an in tabulis quas proferebat chirographus esset "et uerus", inquit, "domine". [6,3,101] CI. Has aut accepi species aut inueni frequentissimas ex quibus ridicula ducerentur; sed repetam necesse est infinitas esse tam salse dicendi quam seuere, quas praestat persona locus tempus, casus denique, qui est maxime uarius. CII. Itaque haec ne omisisse uiderer attigi: illa autem quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum adfirmarim esse plane necessaria. His adicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet seuerissimae orationi conuenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda: quae sunt quidem urbana, sed risum tamen non habent. CIII. Neque enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae ciuitatis et sero sic intellegi coeptam, postquam urbis appellatione, etiam si nomen proprium non adiceretur, Romam tamen accipi sit receptum. CIV. Eamque sic finit: "urbanitas est uirtus quaedam in breue dictum coacta et apta ad delectandos mouendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad resistendum uel lacessendum, prout quaeque res ac persona desiderat". cui si breuitatis exceptionem detraxeris, omnis orationis uirtutes complexa sit. Nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est. CV. cur autem breuem esse eam uoluerit, nescio, cum idem atque in eodem libro dicat fuisse et in multis narrandi urbanitatem. Paulo post ita finit, Catonis, ut ait, opinionem secutus: "Vrbanus homo {non} erit cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus circulis conuiuiis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. Risus erit quicumque haec faciet orator". CVI. Quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur et urbane dicti nomen accipiet. Ceterum illi qui hoc proposuerat consentanea fuit illa diuisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia media faceret: nam est eadem omnium bene dictorum. Verum mihi etiam iocosa quaedam uidentur posse in non satis urbana referri. CVII. Nam meo quidem iudicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque uerbis neque ore gestuue possit deprendi, ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos atticismos ille reddens Athenarum proprium saporem. CVIII. Ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum contumeliosum medium. Et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Q. Ligario apud Caesarem: "qui nihil soles obliuisci nisi iniurias",CIX. et contumeliosi quod Attico scripsit de Pompeio et Caesare: "habeo quem fugiam, quem sequar non habeo", et medii, quod apophthegmatikon uocat et est ita cum dixerit neque grauem mortem accidere uiro forti posse nec immaturam consulari nec miseram sapienti. Quae omnia sunt optime dicta, sed cur proprie nomen urbanitatis accipiant non uideo. CX. Quod si non totius, ut mihi uidetur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana esse dixerim, quae sunt generis eiusdem ex quo ridicula ducuntur et tamen ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum, CXI. et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere: etiam Pompei, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus: "transi ad Caesarem, me timebis". Erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari. CXII. Etiam illud quod Cicero Caerelliae scripsit, reddens rationem cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret: "haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho"; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. Haec quae monebam dissimulanda mihi non fuerunt: in quibus ut errauerim, legentis tamen non decepi, indicata et diuersa opinione, quam sequi magis probantibus liberum est. [6,4,1] I. Altercationis praecepta poterant uideri tunc inchoanda cum omnia quae ad continuam orationem pertinent peregissem: nam est usus eius ordine ultimus; sed cum sit posita in sola inuentione neque habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque partium hanc quae tota ex prima pendet tractaturus non alieno loco uideor. Quam scriptores alii fortasse ideo reliquerunt quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque uidebatur esse prospectum. II. Constat enim aut intentione aut depulsione, de quibus satis traditum est, quia quidquid in actione perpetua circa probationes utile est, idem in hac breui atque concisa prosit necesse est. Neque alia dicuntur in altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo. cuius rei fere omnis obseruatio in illo testium loco excussa nobis est. III. Tamen quia latius hoc opus adgressi sumus neque perfectus orator sine hac uirtute dici potest, paulum inpendamus huic quoque peculiaris operae, quae quidem in quibusdam causis ad uictoriam uel plurimum ualet. IV. Nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur: ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae uel solis extra artem probationibus uel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari. V. Nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in actione promisimus et referenda mendacia: nusquam est denique qui cognoscit intentior. Nec inmerito quidam quamquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum. VI. At quidam, litigatoribus suis illum modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti, cum turba laudantium destituunt subsellia, pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relincunt. Itaque uideas alios plerumque in iudiciis priuatis ad actiones aduocari, alios ad probationem. VII. Quae si diuidenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu si plus litigantibus prosunt minores. In publicis certe iudiciis uox illa praeconis praeter patronos ipsum qui egerit citat. VIII. Opus est igitur in primis ingenio ueloci ac mobili, animo praesenti et acri. Non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu aduersarii manus exigenda. Quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit totas non diligenter modo sed etiam familiariter {nos} nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est omnium personarum instrumentorum temporum locorum habere notitiam: alioqui et tacendum erit saepe et aliis subicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo monent) accedendum: quo nonnumquam accidit ut nostra credulitate aliena stultitia erubescamus. IX. Neque tamen cum his ipsis monitoribus clam res erit: quidam faciunt ut aperte quoque rixemur. Videas enim plerosque ira percitos exclamantis, ut iudex audiat contrarium id esse quod admoneant, sciatque ille qui pronuntiaturus est in causa malum quod tacetur. X. Quare bonus altercator uitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia conuicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnumquam iudices incitat. Melior moderatio ac nonnumquam etiam patientia; neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda eleuanda ridenda sunt, nec usquam plus loci recipit urbanitas. Hoc, dum ordo est et pudor: contra turbantis audendum et impudentiae fortiter resistendum. XI. sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari, sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices uel praesidentis magistratus appellando frequentius ut loquendi uices seruentur. Non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque quod probitas uocatur quae est inbecillitas. [6,4,12] XII. Valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non uenit (natura enim non docetur), arte tamen adiuuatur. XIII. In qua praecipuum est semper id in oculis habere de quo quaeritur et quod uolumus efficere: quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conuiciando conteremus, gaudebimusque si hoc aduersarius facit. XIV. Omnia tempore fere parata sunt meditatis diligenter quae {quid} aut ex aduerso dici aut responderi a nobis possunt. Nonnumquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando proferantur (est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex insidiis factae simillimum); id autem tum faciendum est cum (est) aliquid cui responderi non statim possit, potuerit autem si tempus ad disponendum fuisset. Nam quod fideliter firmum est, a primis statim actionibus arripere optimum est, quo saepius diutiusque dicatur. XV. Illud uix saltem praecipiendum uidetur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales fere sunt qui litteras nesciunt. Nam improbitas, licet aduersario molesta sit, iudici inuisa est. Nocet etiam diu pugnare in iis quae optinere non possis. XVI. Nam ubi uinci necesse est, expedit cedere, quia, siue plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, siue unum, mitior solet poena inrogari uerecundiae. Nam culpam, praesertim deprensam, pertinaciter tueri culpa altera est. XVII. dum stat acies, multi res consilii atque artis est ut errantem aduersarium trahas et ire quam longissime cogas, ut uana interim spe exultet. Ideo quaedam bene dissimulantur instrumenta; instant enim et saepe discrimen omne committunt quod deesse nobis putant et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando. XVIII. Expedit etiam dare aliquid aduersario quod pro se putet, quod adprehendens maius aliquid cogatur dimittere: duas interim res proponere quarum utramlibet male sit electurus, quod in altercatione fit potentius quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac aduersarium quasi confessum tenemus. XIX. Est in primis acuti uidere quo iudex dicto moueatur, quid respuat: quod et uultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo factoue eius deprehenditur. Et instare proficientibus et ab iis quae non adiuuent quam mollissime pedem oportet referre. Faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseuerent adhibere uel desinant ut illa recipi ime pedem oportet uident. XX. Nonnumquam, si rem euoluere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, auocandus. Quid enim, cum respondere non possis, agendum est nisi ut aliud inuenias cui aduersarius respondere non possit? XXI. In plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus, et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum. Exercitatio uero huius rei longe facilior. Nam est utilissimum frequenter cum aliquo qui sit studiorum eorundem sumere materiam uel uerae uel etiam fictae controuersiae et diuersas partes altercationis modo tueri: quod idem etiam in simplici genere quaestionum fieri potest. XXII. Ne illud quidem ignorare aduocatum uolo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda, cuius rei eadem quae in argumentis ratio est, ut potentissima prima et summa ponantur; illa enim ad credendum praeparant iudicem, haec ad pronuntiandum. [6,5,1] I. His pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi uererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inuentioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam uiderer: qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus conexus ac mixtus est ut ne a sententiis quidem aut uerbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor. II. Ideoque nos quid in quaque re sequendum cauendumque sit docemus ac deinceps docebimus, ut ad ea iudicium derigatur. Praecipiam igitur ne quod effici non potest adgrediamur, ut contraria uitemus et communia, ne quid in eloquendo corruptum obscurum sit? Referatur oportet ad sensus, qui non docentur. III. Nec multum a iudicio credo distare consilium, nisi quod illud ostendentibus se rebus adhibetur, hoc latentibus et aut omnino nondum repertis aut dubiis: et iudicium frequentissime certum est, consilium uero ratio est quaedam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans habensque in se et inuentionem et iudicationem. IV. Sed ne de hoc quidem praecepta in uniuersum exspectanda sunt: nam ex re sumitur; cuius locus ante actionem est frequenter (nam Cicero summo consilio uidetur in Verrem uel contrahere tempora dicendi maluisse quam in eum annum quo erat Q. Hortensius consul futurus incidere),V. et in ipsis actionibus primum ac potentissimum optinet locum: nam quid dicendum, quid tacendum, quid differendum sit exigere consilii est: negare sit satius an defendere, ubi prohoemio utendum et quali, narrandumne et quo modo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere an leniter an etiam summisse loqui expediat. VI. Sed haec quoque ut quisque passus est locus monuimus, idemque in reliqua parte faciemus, pauca tamen exempli gratia ponam, quibus manifestius appareat quid sit quod demonstrari posse praeceptis non arbitror. VII. Laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione monstrauit: poterat enim emendari neglegentia, at si nihil esset erratum, melioris in posterum spei non erat ratio. VIII. Idem cum offensam uereretur si obiurgaret populi segnitiam in adserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent; nam et faciles habuit aures et natura sequebatur ut meliora probantis peiorum paeniteret. IX. Ciceronis quidem uel una pro Cluentio quamlibet multis exemplis sufficiet oratio. Nam quod in eo consilium maxime mirer? primamne expositionem, qua matri, cuius filium premebat auctoritas, abstulit fidem? an quod iudicii corrupti crimen transferre in aduersarium maluit quam negare propter inueteratam, ut ipse dicit, infamiam? an quod in re inuidiosa legis auxilio nouissime est usus? - quo genere defensionis etiam offendisset nondum praemonitas iudicum mentes; an quod se ipsum inuito Cluentio facere testatus est? Quid pro Milone? X. quod non ante narrauit quam praeiudiciis omnibus reum liberaret? quod insidiarum inuidiam in Clodium uertit, quamquam re uera fuerat pugna fortuita? quod factum et laudauit et tamen a uoluntate Milonis remouit? quod illi preces non dedit et in earum locum ipse successit? Infinitum est enumerare ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit. XI. Illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando sed in omni uita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artis, plusque uel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam. Aptare etiam orationem locis temporibus personis est eiusdem uirtutis. Sed hic quia latius fusus est locus mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere de apte dicendo coeperimus.