(22) turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia haec animos, et licet ipsa uitium sit ambitio, frequenter tamen causa uirtutum est. (23) Non inutilem scio seruatum esse a praeceptoribus meis morem, qui cum pueros in classis distribuerant, ordinem dicendi secundum uires ingenii dabant, et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu uidebatur: huius rei iudicia praebebantur.