CAP. II (1) Sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat. Hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra priuatos parietes studentem continere, an frequentiae scholarum et uelut publicis praeceptoribus tradere. (2) Quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum ciuitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus uideo placuisse. Non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more priuata quadam persuasione dissentiant. Hi duas praecipue rationes sequi uidentur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad uitia maxime prona, unde causas turpium factorum seepe extitisse utinam falso iactaretur: alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua inpensurus uni uidetur quam si eadem in pluris partiatur. (3) Prior causa prorsus grauis: nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio uiuendi honeste quam uel optime dicendi uideretur. Sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt: neque enim esse oratorem nisi bonum uirum iudico et fieri, etiam si potest, nolo. De hac re igitur prius. (4) Corrompi mores in scholis putant: nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla, tam hercule, quam conseruatae sanctissime utrobique opinionis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da mentem ad peiora facilem, da neglegentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris, non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. Nam et potest turpis esse domesticus praeceptor, nec tutior inter seruos malos quam ingenuos parum modestos conuersatio est. (5) At si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentium socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque, cuius rei praecipua prudentibus cura est, et disciplinam, quae maxime seuera fuerit, licet, et nihilo minus amicum grauem uirum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius adsiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur. (6) Facile erat huius metus remedium. Vtinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus! Infantiam statim deliciis soluimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam uocamus, neruos omnes mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? Nondum prima uerba exprimit, iam coccum intellegit, iam conchylium poscit. (7) Ante palatum eorum quam os instituimus. In lecticis crescunt: si terram attigerunt, e manibus utrimque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentius dixerint: uerba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. (8) Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt, nostras amicas, nostros concubinos uident; omne conuiuium obscaenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. Fit ex his consuetudo, inde natura. Discunt haec miseri, antequam sciant uitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista, sed in scholas adferunt. (9) 'Verum in studiis magis uacabit unus uni.' Ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur. Sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conuentus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem: nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.