(10) At fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur. (11) Sed praestet alicui uel gratia uel pecunia uel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat, non tamen ille totum in uno diem consumpturus est. Aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut uisus oculorum obtutu continuo fatigetur, cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent? (12) Neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit: quorum aliquid agentibus cuiuscumque interuentus inpedimento est. Lectio quoque non omnis nec semper praeeunte uel interpretante eget: quando enim tot auctorum notitia contingeret? (13) Modicum ergo tempus est, quo in totum diem uelut opus ordinetur, ideoque per plures ire possunt etiam quae singulis tradenda sunt. Pleraque uero hanc condicionem habent, ut eadem uoce ad omnis simul perferantur. Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum, quibus certe quantuscumque adhibeatur numerus, tamen unusquisque totum feret. (14) Non enim uox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol uniuersis idem lucis calorisque largitur. Grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent, quot audient. (15) 'At enim emendationi praelectionique numerus obstat.' Sit incommodum (nam quid fere undique placet?). Mox illud comparabimus commodis. 'Nec ego tamen eo mitti puerum uolo, ubi neglegatur.' Sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, onerauerit, et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus nec officium in docendo spectet, sed adfectum. Ita numquam erimus in turba. (16) Nec sane quisquam litteris saltem leuiter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fouebit. Sed ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo ualet, ut fugiendae sint omnino scholae. Aliud est enim uitare eas, aliud eligere. (17) Et si refutauimus, quae contra dicuntur, iam explicemus quid ipsi sequamur. (18) Ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce uiuendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et uelut umbratica uita pallescere. Excitanda mens et attollenda semper est, quae in eius modi secretis aut languescit et quendam uelut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione: necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini conparat. (19) Deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia noua offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.