(20) Nec sum adeo aetatium inprudens, ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam. Nam id in primis cauere oportebit, ne studia qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet. Lusus hic sit, et rogetur et laudetur et numquam non scisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius cui inuideat, contendat interim et saepius uincere se putet: praemiis etiam, quae capit illa aetas, euocetur. (21) Parua docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia, et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando uagitum et loqui primum incerta uoce temptauit et haesit circa formas litterarum. Nec si quid discere satis non est, ideo nec necesse est. (22) Quodsi nemo reprehendit patrem, qui haec non neglegenda in suo filio putet, cur inprobetur, si quis ea, quae domi suae recte faceret, in publicum promit? Atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit. (23) An Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele summo eius aetatis philosopho uoluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam credidisset? (24) Fingamus igitur Alexandrum dari nobis, inpositum gremio, dignum tanta cura infantem (quamquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam breuia docendi monstrare compendia? Neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis uideo, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas paruuli discant. (25) Obstat hoc agnitioni earum, non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam secuntur. Quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo, quo primum scribi solent, contextu uidentur, retro agant rursus et uaria permutatione turbeat, donec litteras qui instituuntur, facie norint, non ordine. Quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur. (26) Sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit. Non excludo autem id quod est motum irritandae ad discendum infantiae gratia, eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre, et si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat, inueniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit. (27) Cum uero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos uelut sulcos ducatur stilus. Nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrimque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit), et celerius ac saepius sequendo certa uestigia firmabit articulos neque egebit adiutorio manum suam manu super inposita regentis. (28) Non est aliena res, quae fere ab honestis neglegi solet, cura bene ac uelociter scribendi. Nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo uerus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret: unde sequitur alter dictandi quae transferenda sunt labor. (29) Quare cum semper et ubique tum praecipue in epistulis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.