[1,0] LIBER PRIMUS - PROOEMIUM. Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus, et facundiae minime capax; (constat enim fere gentium locorumque nominibus, et eorum perplexo satis ordine, quem persequi, longa est magis quam benigna materia) uerum adspici tamen cognoscique dignissimum; et quod, si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione, pretium operae attendentium absoluat. Dicam autem alias plura et exactus; nunc autem, ut quaeque erunt clarissima, et strictim. Ac primo quidem quae sit forma totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint, atque habitentur, expediam; deinde rursus oras omnium et litora, ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit Pelagus; additis quae in natura regionum incolarumque memoranda sunt. Id quo facilius sciri possit atque accipi, paulo altius summa repetetur. [1,1] I. De mundo et partibus eius. Omne igitur hoc, (quidquid est) cui mundi coelique nomen indidimus, unum id est, et uno ambitu se cunctaque amplectitur. Partibus differt: unde sol oritur, oriens nuncupatur, aut ortus; quo demergitur, occidens, uel occasus; qua decurrit, meridies; ab aduersa parte, septentrio. Huius medio terra sublimis cingitur undique mari: eodemque in duo latera, quae hemisphaeria nominantur, ab oriente diuisa ad occasum, zonis quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas: reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, uerum non pariter. Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius situs, ob ardorem intercedentis plagae, incognitus; huius dicendus est. Haec ergo, ab ortu porrecta ad occasum, et, quia sic iacet, aliquanto, quam ubi latissima est, longior, ambitur omnis oceano, quatuorque ex eo Maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. Suis locis illa referentur. Hoc primum angustum, nec amplius decem millibus passuum patens, terras aperit, atque intrat. Tum, longe lateque diffusum, abigit uaste cedentia litora; iisdemque ex diuerso prope coeuntibus, adeo in arctum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde se rursus, sed modice admodum, laxat; rursusque etiam, quam fuit, arctius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum, et magnae paludi, caeterum exiguo ore, coniungitur. Id omne, qua uenit, quaque dispergitur, uno uocabulo Nostrum mare dicitur. Angustias introitumque uenientis nos Fretum, Graeci porqmon appellant. Qua diffunditur, alia aliis locis cognomina acceptat. Ubi primum se arctat, Hellespontus uocatur; Propontis, ubi expandit; ubi iterum pressit, Thracia Bosporus; ubi iterum effundit, Pontus Euxinus; qua paludi committitur, Cimmerius Bosporus. Palus ipsa, Maeotis. Hoc mari et duobus inclytis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes uniuersa diuiditur. Tanais, a septentrione ad meridiem uergens, in mediam fere Maeotida defluit; et ex diuerso Nilus in Pelagus. Quod terrarum iacet a Freto ad ea flumina, ab altero latere Africam uocamus; ab altero, Europen: ad Nilum, Africam; ad Tanain, Europen. Ultra quidquid est, Asia est. [1,2] II. Breuis Asiae descriptio. Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis differens; Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. Ipsa, ingenti ac perpetua fronte uersa ad orientem, tantum ibi se in latitudinem effundit, quantum Europe et Africa, et quod inter ambas Pelagus immissum est. Inde cum aliquatenus solida processit, ex illo oceano, quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico Caspium recipit: et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur, et fit tam lata, quam fuerat. Deinde, cum iam in suum finem aliarumque terrarum confinia deuenit, media Nostris aequoribus excipitur: reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain. Ora eius cum alueo Nili amnis descendit in Pelagus; et diu, sicut illud incedit, ita sua litora porrigit: dein fit uenienti obuiam, et primum se ingenti ambitu incuruat; post se ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit: ab eo iterum obliqua ad Bosporum, iterumque ad Ponticum latus curua, aditum Maeotidos transuerso margine attingit. Ipsam gremio ad Tanain usque complexa, fit ripa, qua Tanais est. In ea primos hominum ab oriente accipimus, Indos, et Seras, et Scythas. Seres media ferme Eoae partis incolunt; Indi et Scythae ultima; ambo late patentes, neque in hoc tantum pelagus effusi. Spectant enim etiam meridiem Indi; oramque Indici maris (nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt) diu continuis gentibus occupant. Spectant et septentrionem Scythae; ac litus Scythicum (nisi unde frigoribus arcentur) usque ad Caspium sinum possident. Indis proxima est Ariane, deinde Aria, et Cedrosis, et Persis ad sinum Persicum. Hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. Ab his quod in Africam restat, Aethiopum est. Illic Caspiani, Scythis proximi, sinum Caspium cingunt. Ultra Amazones, ultraque eas Hyperborei esse memorantur. Interiora terrarum multae uariaeque gentes habitant; Gandari et Pariani, et Bactri, Sugdiani, Harmatotrophi, Comarae, Comani, Paropanisii, Dahae, super Scythas, Scytharumque deserta. At super Caspium sinum, Chomari, Massagetae, Cadusii, Hyrcani, Iberi. Super Amazonas et Hyperboreos, Cimmerii, Cissi, Heniochoe, Georgi, Moschi, Cercetae, Toretae, Arimphaei; atque, ubi in Nostra maria tractus excedit, Matiani, Tibareni, et (notiora iam nomina) Medi, Armenii, Commageni, Mariandyni, Veneti, Cappadoces, Gallograeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices. Rursus ex his quae meridiem spectant, eaedem gentes interiora litore tenent usque ad sinum Persicum. Super hunc sunt Parthi, et Assyrii: super illum alterum Babylonii, et super Aethiopas Aegyptii. Ripis Nili amnis et mari proxima iidem Aegyptii possident. Deinde Arabia angusta fronte sequentia litora attingit. Ab ea usque ad flexum illum, quem supra retulimus, Syria; et in ipso flexu, Cilicia; extra autem, Lycia et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas, usque ad Hellespontum. Ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosporum. Circa Pontum aliquot populi, alio alioque fine, uno omnes nomine Pontici. Ad lacum, Maeotici; ad Tanain, Sauromatae. [1,3] III. Breuis Europae descriptio. Europa terminos habet, ab oriente Tanain, et Maeotida, et Pontum; a meridie reliqua Nostri maris; ab occidente Atlanticum; a septentrione Britannicum oceanum. Ora eius, forma litorum a Tanai ad Hellespontum, qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Pontum redigit, qua Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae non opposita modo, uerum etiam similis est. Inde ad Fretum, nunc uaste retracta, nunc prominens, tres maximos sinus efficit; totidemque in altum se magnis frontibus euehit. Extra Fretum, ad occidentem, inaequalis admodum, praecipue media, procurrit ad septentrionem, nisi ubi semel iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta est. Mare, quod primo sinu accipit, Aegaeum dicitur: quod sequenti, in ore, Ionium; Adriaticum, interius: quod ultimo, nos Tuscum, Graii Tyrrhenum perhibent. Gentium prima est Scythia, alia quam dicta est, a Tanai in media ferme Pontici lateris; hinc in Aegaei partem pertinens Thracia Macedoniae adiungitur. Tum Graecia prominet, Aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Adriatici latus Illyris occupat. Inter ipsum Adriaticum et Tuscum, Italia procurrit. In Tusco intimo Gallia est, ultra Hispania. Haec in occidentem, diuque etiam ad septentrionem, diuersis frontibus uergit. Deinde rursus Gallia est, longe et a Nostris litoribus huc usque permissa. Ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Asiam. [1,4] IV. Breuis Africae descriptio. Africa, ab orientis parte Nilo terminata, Pelago a caeteris, breuior est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae, et non totis huius litoribus obtenditur; longior tamen ipsa quam latior, et, qua ad fluuium attingit, latissima. Utque inde procedit, ita media praecipue in iuga exsurgens, pergit incurua ad occasum, fastigatque se molliter: et ideo ex spatio paulatim adductior, ubi finitur, ibi maxime angusta est. Quantum incolitur, eximie fertilis: uerum (quod pleraque eius inculta, et aut arenis sterilibus obducta, aut ob sitim coeli terrarumque deserta sunt, aut infestantur multo ac malefico genere animalium) uasta est magis quam frequens. Mare, quo cingitur a septentrione, Libycum; a meridie, Aethiopicum; ab occidente, Atlanticum dicimus. In ea parte, quae Libyco adiacet, proxima Nilo prouincia, quam Cyrenas uocant: dein, cui totius regionis uocabulo cognomen inditum est, Africa. Caetera Numidae et Mauri tenent: sed Mauri et in Atlanticum pelagus expositi. Ultra Nigritae sunt, et Pharusii, usque ad Aethiopas. Hi et reliqua huius, et totum latus quod meridiem spectat, usque in Asiae confinia possident. At super ea, quae Libyco mari alluuntur, Libyes Aegyptii sunt, et Leucoaethiopes; et, natio frequens multiplexque, Gaetuli. Deinde late uacat regio, perpetuo tractu inhabitabilis. Tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas et Troglodytas, et ultimos ad occasum Atlantas, audimus. Intra (si credere libet) uix iam homines, magisque semiferi, Aegipanes, et Blemyes, et Gamphasantes, et Satyri, sine tectis ad sedibus passim uagi, habent potius terras, quam habitant. Haec summa nostri Orbis; hae maximae partes; hae formae gentesque partium. Nunc exactius oras situsque dicturo, inde est commodissimum incipere, unde terras Nostrum pelagus ingreditur; et ab iis potissimum, quae influenti dextra sunt; deinde stringere litora ordine quo iacent; peragratisque omnibus quae in mare attingunt, legere etiam illa quae cingit Oceanus; donec cursus incepti operis, intra extraque circumuectus Orbem, illuc, unde coeperit, redeat. [1,5] V. Particularis Africae descriptio. Mauretania. Dictum est, Atlanticum esse oceanum, qui terras ab occidente contingeret. Hinc in Nostrum mare pergentibus, laeua Hispania, Mauritania dextra est; primae partes, illa Europae, haec Africae. Eius orae finis Mulucha; caput atque exordium est promontorium, quod Graeci Ampelusian, Afri aliter, sed idem significante uocabulo, appellant. In eo est specus Herculi sacer; et, ultra specum, Tinge, oppidum peruetus, ab Antaeo (ut ferunt) conditum. Exstat rei signum, parma elephantino tergori exsecta, ingens, et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis; quam locorum accolae ab illo gestatam pro uero habent, traduntque, et inde eximie colunt. Deinde est mons praealtus, ei, quem ex aduerso Hispania attollit, obiectus: hunc Abylam, illum Calpen, uocant, Columnas Herculis utrumque. Addit fama nomini fabulam, Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles; atque ita, exclusum antea mole monitum, Oceanum, ad quae nunc inundat, admissum. Hic iam mare latius funditur, submotasque uastius terras magno impetu inflectit. Ceterum regio ignobilis, et uix quidquam illustre sortita, paruis oppidis habitatur, parua flumina emittit, solo quam uiris melior, et segnitia gentis obscura. Ex his tamen quae commemorare non piget, montes sunt alti, qui, continenter et quasi de industria in ordinem expositi, ob numerum, Septem, ob similitudinem, Fratres, nuncupantur; Tanmuda fluuius, et Rusadir et Siga, paruae urbes; et portus, cui Magno est cognomen ob spatium. Mulucha ille, quem diximus, amnis est, nunc gentium, olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque. [1,6] VI. Numidia. Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci, spatio quidem quam Mauritania angustior est, uerum et culta magis et ditior. Urbium, quas habet, maximae sunt, Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia; quondam regum domus, et, Syphacis cum foret, opulentissima: Iol ad mare, aliquando ignobilis; nunc, quia Iubae regia fuit, et quod Caesarea uocitatur, illustris. Citra hanc (nam in medio ferme litore sita est) Cartinna et Arsinna sunt oppida, et Quiza castellum, et Laterus sinus, et Sardabale fluuius: ultra, monimentum commune regiae gentis, deinde Icosium et Ruthisia urbes, et fluentes inter eas Sauus et Nabar, aliaque quae taceri nullum rerum famaeue disoendium est. Interius, et longe satis a litore, (si fidem res capit) mirum ad modum, spinae piscium, muricum ostrearumque fragmenta, saxa attrita (uti solent) fluctibus, et non differentia marinis, infixae cautibus ancorae, et alia eiusmodi signa atque uestigia effusi olim usque ad ea loca pelagi, in campis nihil alentibus esse inuenirique narrantur. [1,7] VII. Africa proprie dicta. Regio, quae dequitur a promontorio Metagonio ad Aras Philaenorum, proprie nomen Africae usurpat. In ea sunt oppida, Hippo Regius, et Rusicade, et Thabraca: dein tria promontoria, Candidum, Apollinis, Mercurii, uaste proiecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hipponensem uocant proximum ab Hippone Diarrhyto, quod litore eius appositum est. In altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bagrada; urbes Utica et Carthago, ambae inclytae, ambae a Phoenicibus conditae: illa fato Catonis insignis, haec suo; nunc populi Romani colonia, olim imperii eius pertinax aemula; iam quidem iterum opulenta, etiam nunc tamen priorum excidio rerum, quam ope praesentium, clarior. Hadrumentum, Leptis, Clupea, Acholla, Taphrure, Neapolis, hinc ad Syrtim adiacent, ut inter ignobilia, celeberrimae. Syrtis sinus est, centum fere milia passuum, qua mare accipit, patens; trecenta, qua cingit: uerum importuosus atque atrox, et, ob uadorum frequentium breuia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis, infestus. Super hunc, ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis: unde et Mineruae cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae: faciuntque ei fabulae aliquam fidem, quod, quem natalem eius putant, ludicris uirginum inter se decertantium celebrant. Ultra est OEa oppidum, et Cinyps fluuius per uberrima arua decidens: tum Leptis altera, et Syrtis, nomine atque ingenio par priori; caeterum altero fere spatio qua dehiscit, quaque flexum agit, amplior. Eius promontorium est Borion; ab eoque incipiens ora (quam Lotophagi tenuisse dicuntur) usque ad Phycunta (et id promontorium est) importuoso litore pertinet. Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus traxere, qui, contra Cyrenaicos missi Carthagine ad dirimendum conditione bellum, diu iam de finibus, et cum magnis amborum cladibus, gestum; postquam in eo, quod conuenerat, non manebatur, ut ubi legati concurrerant, certo tempore utrimque dimissi, ibi termini statuerentur; pacti de integro, ut quidquid citra esset, popularibus cederet, (mirum et memoria dignissimum facinus!) hic se uiuos obrui pertulerunt. [1,8] VIII. Cyrenaica. Inde ad Catabathmon Cyrenaica prouincia est; in eaque sunt, Hammonis oraculum, fidei inclytae; et fons, quem Solis appellant; et rupes quaedam Austro sacra. Haec cum hominum manu attingitur, ille immodicus exsurgit, arenasque quasi maria agens, sic saeuit, ut fluctibus. Fons media nocte feruet; mox et paulatim tepescens, fit luce frigidus; tunc, ut sol surgit, ita subinde frigidior, per meridiem maxime riget: sumit dein tepores iterum; et prima nocte calidus, atque, ut illa procedit, ita calidor, rursus cum est media, perferuet. In litore promontoria sunt Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apollonia, Ptolemais, Arsinoe, atque (unde terris nomen est) ipsa Cyrene. Catabathmos, uallis deuexa in Aegyptum, finit Africam. Orae sic habitantur, ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam linguis differunt, et cultu Deum, quos patrios seruant, ac patrio more uenerantur. Proximis nullae quidem urbes stant; tamen domicilia sunt, quae mapalia appellantur. Vietus asper, et munditiis carens. Primores sagis uelantur; uulgus bestiarum pecudumque pellibus. Humi quies epulaeque capiuntur. Vasa ligno fiunt aut cortice. Potus est lac, succusque baccarum. Cibus est caro, plurimum ferina: nam gregibus, (quia id solum opimum est) quod potest, parcitur. Interiores, etiam incultius, sequuntur uagi pecora; utque a pabulo ducta sunt, ita se ac tuguria sua promouent; atque, ubi dies deficit, ibi noctem agunt. Quamquam, in familias passim et sine lege dispersi, nihil in commune consultant; tamen, quia singulis aliquot simul coniuges, et plures ob id liberi agnatique sunt, nusquam pauci. Ex his qui ultra deserta esse memorantur, Atlantes solem exsecrantur, et dum oritur, et dum occidit, ut ipsis agrisque pestiferum. Nomina singuli non habent: non uescuntur animalibusque; neque illis in quiete, qualia caeteris mortalibus, uisere datur. Troglodytae, nullarum opum domini, strident magis quam loquuntur; specus subeunt, alunturque serpentibus. Apud Garamantas etiam armenta sunt, eaque obliqua ceruice pascuntur; nam pronis directa in humum cornua officiunt. Nulli certa uxor est. Ex his qui tam confuso parentium coitu passim incertique nascuntur, quos pro suis colant, formae similitudine agnoscunt. Augilae Manes tantum Deos putant; per eos deierant: eos ut oracula consulunt; precatique quae uolunt, ubi tumulis incubuere, pro responsis ferunt somnia. Feminis eorum sollenne est, nicte qua nubunt, omnium stupro patere, qui cum munere aduenerint: et tum cum plurimis concubuisse, maximum decus; in reliquum pudicita insignis est. Nudi sunt Gamphasantes, armorumque omnium ignari: nec uitare sciunt tela, nec iacere: ideoque obuios fugiunt; neque aliorum, quam quibus idem ingenii est, aut congressus aut colloquia patiuntur. Blemyis capita absunt; uultus in pectore est: Satyris, praeter effigiem, nihil humani. Aegipanum quae celebratur, ea forma est. Haec de Africa. [1,9] IX. Particularis Asiae descriptio. Aegyptus. Asiae prima pars, Aegyptus, inter Catabathmon et Arabas, ab hoc litore penitus immissa, donec Aethiopiam dorso contingat, ad meridiem refugit. Terra expers imbrium, mire tamen fertilis, et hominum aliorumque animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum mare permeantium maximus. Hic, ex desertis Africae missus, nec statim nauigari facilis, nec statim Nilus est: et, cum diu simplex saeuusque descendit, circa Meroen, late patentem insulam, in Aethiopiam diffunditur; alteraque parte Astaboras, altera Astape dictus est. Ubi rursus coit, ibi nomen hoc capit. Inde, partim asper, partim nauigia patiens, in immanem lacum deuenit; ex quo praecipiti impetu egressus, et Tachempso alteram insulam amplexus, usque ad Elephantinen, urbem Aegyptiam, atrox adhuc feruensque decurrit. Tum demum placidior, et iam bene nauigabilis, primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde iterum iterumque diuisus ad Delta et ad Melin, it per omnem Aegyptum uagus atque dispersus; septemque in ora se scindens, singulis tamen grandis, euoluitur. Non pererrat autem tantum eam, sed aestiuo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut, praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque, uastas belluas, gignit, glebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo uitalia effingat. Hoc eo manifestum est, quod, ubi sedauit diluuia, ac se sibi reddidit, per humentes campos quaedam nondum perfecta animalia, sed tum primum accipientia spiritum, et ex parte iam formata, ex parte adhuc terrena, uisuntur. Crescit porro, siue quod solutae magnis aestibus niues, ex immanibus Aethiopiae iugis, largius quam ripis accipi queant, defluunt; siue quod sol hieme terris proprior, et ob id fontem eius minuens, tunc altius abit, sinitque integrum, et ut est plenissimus, surgere; siue quod per ea tempora flantes Etesiae, aut acas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant; aut, uenienti obuii, aduerso spiritu cursum descendentis impediunt; aut arenis, quas cum fluctibus litori applicant, ostia obducunt: fitque maior, uel quod nihil ex semet amittit; uel quod plus quam solet accipit; uel quod minus quam debet emittit. Quod si est alter Orbis, suntque oppositi nobis a meridie Antichthones; ne illud quidem a uero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alueo penetrauerit, in Nostris rursus emergere, et hac re solstitio accrescere, quod tum hiems sit unde oritur. Alia quoque in his terris mira sunt. In quodam lacu, Chemmis insula, lucos siluasque et Apollinis grande sustinens templum, natat, et, quocumque uenti agunt, pellitur. Pyramides tricenum pedum lapidus exstructae; quarum maxima (tres namque sunt) quatuor fere soli iugera sua sede occupat, totidem in altitudinem erigitur. Moeris, aliquando campus, nunc lacus, uiginti millia passuum in circuitum patens, altior quam, ad nauigandum, magnis onustisque nauibus satis est. Psammetichi opus, Labyrinthus, domos ter mille et regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore extructus ac tectus, unum in se descensum habet, intus paene innumerabiles uias, multis ambagibus huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu, et saepe reuocatis porticibus ancipites: quibus subinde alium super alios orbem agentibus, et subinde tantum redeunte flexu quantum processerat, magno et explicabili tamen errore perplexus est. Cultores regionum multo aliter a caeteris agunt. Mortuos limo obliti plangunt: nec cremare aut fodere fas putant; uerum arte medicatos intra penetralia collocant. Suis literis peruerse utuntur. Lutum inter manus, farinam calcibus, subigunt. Forum ac negotia feminae, uiri pensa ac domos curant; onera illae humeris, hi capitibus, accipiunt: parentes cum egent, illis necesse, his liberum est alere. Cibos palam et extra tecta sua capiunt: obscoena intimis aedium reddunt. Colunt effigies multorum animalium, atque ipsa magis animalia; sed alii alia: adeo ut quaedam eorum, etiam per imprudentiam, interemisse, capitale sit: et ubi morbo aut forte exstincta sint, sepelire ac lugere sollene sit. Apis populorum omnium numen est; bos niger, certis maculis insignis, et cauda linguaque dissimilis aliorum. Raro nascitur, nec coitu pecudis, (ut aiunt) sed diuinitus et coelesti igne conceptus; diesque, quo gignitur, genti maxime festus est. Ipsi, uetustissimi (ut praedicant) hominum, trecentus et triginta reges ante Amasin, et supra tredecim millium annorum aetates, certis annalibus referunt: mandatumque literis seruant, dum Aegypti sunt, quater cursus suos uertisse sidera, ac solem bis iam occidisse, unde nunc oritur. Viginti millia urbium, Amasi regnante, habitarunt, et nunc multas habitant. Earum clarissimae, procul a mari, Sais, Memphis, Syene, Bubastis, Elephantine, et Thebae, uti quae (ut Homero dictum est) centum portas, siue (ut alii aiunt) centum aulas, habent, totidem olim principum domos; solitasque singulas, ubi negotium exegerat, dena armatorum millia effundere: in litore Alexandria, Africae contermina, Pelusium, Arabiae. Ipsas oras secant Canopicum, Bolbiticum, Sebenniticium, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum, Pelusiacum, Nili ostia. [1,10] X. Arabia. Arabia hinc ad Rubrum Mare pertinet; sed illic, magis laeta et ditior, thure atque odoribus abundat; hic, nisi qua Casio monte attollitur, plana et sterilis, portum admittit Azotum, suarum mercium emporium; qua in altum abit, adeo edita, ut ex summo uertice a quarta uigilia ortum solis ostendat. [1,11] XI. Syria. Syria late tenet, terrasque etiam latius introrsus, aliis aliisque nuncupata nominibus; (nam et Coele dicitur, et Mesopotamia, et Damascene, et Adiabene, et Babylonia, et Iudaea, et Commagene: hic Palaestina est, qua tangit Arabas: tum Phoenice; et, ubi se Ciliciae committit, Antiocha) olim ac diu potens, sed, cum eam regno Semiramis tenuit, longe potentissima. Ex operibus certe eius insignia multa sunt: duo maxime excellunt; constituta urbs mirae magnitudinis Babylon, ac siccis olim regionibus Euphrates et Tigris immissi. Caeterum in Palaestina est ingens et munita admodum Gaza; (sic Persae aerarium uocant; et inde nomen est, quod, cum Cambyses armis Aegyptum peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat): est non minor Ascalon; est Iope, ante diluuium (ut ferunt) condita; ubi Cephea regnasse eo signo accolae affirmant, quod titulum eius, fratrisque Phinei, ueteres quaedam arae cum religione plurima retinent: quin etiam rei celebratae carminibus ac fabulis, seruatae a Perseo Andromedae, clarum uestigium, marinae belluae ossa immania, ostentant. [1,12] XII. Phoenice. Phoenicen illustrauere Phoenices, sollers hominum genus, et ad belli pacisque munia eximium; litteras et literarum operas, aliasque etiam artes, maria nauibus adire, classe confligere, imperitare gentibus, regnum proeliumque commenti. In ea est et Tyros, aliquando insula, nunc annexa terris, qua ab impugnante quondam Alexandro iacta opera. Vici tenent ulteriora: et adhuc opulenta Sidon; antequam a Persis caperetur, maritimarum urbium maxima. Ab ea ad promontorium Euprosopon duo sunt oppida, Byblos et Botrys: ultra tria fuerunt, singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis dicitur: tum Simyra castellum, et urbs non obscura Marathos. Inde iam non obliqua pelago, sed aduersa adiacens Asia, grandem sinum inflexo tractu litoris accipit. Populi dites circumsident: situs efficit, quia regio fertilis, crebris et nauigabilibus alueis fluminum peruia, diuersas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet. In eo prima est reliqua pars Syriae, cui Antiochiae cognomen additur: et in ora eius urbes, Seleucia, Paltos, Berytos, Laodicea, Rhosos; amnesque, qui inter eas eunt, Lycos, et Baudos, et Orontes: tum mons Amanus, et ab eo statim Myriandros et Cilices. [1,13] XIII. Cilicia. At in recessu intimo locus est, magni aliquando discriminis, fusorum ab Alexandro Persarum fugientisque Darii, spectator ac testis; nunc ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris Isso fuit; et hac re sinus Issicus dicitur. Procul inde Ammodes promontorium inter Pyramum Cydnumque fluuios iacet. Pyramus, Isso propior Mallon praeterfluit: Cydnus ultra per Tarsum exit. Deinde urbs est olim a Rhodiis Argiuisque, post piratis (Pompeio assignante) possessa, nunc Pompeiopolis, tunc Soloe: iuxta in paruo tumulo Arati poetae monimentum; ideo referendum, quia ignotum, quam ob causam iacta in id saxa dissiliunt. Non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur, angusto tergore continenti annexum. Supra specus est, nomine Corycius, singulari ingenio, ac, supra quam ut describi facile possit, eximius. Grandi namque hiatu patens, montem litori appositum, et decem stadiorum cliuo satis arduum, ex summo statim uertice aperit. Tunc alte demissus, et quantum demittitur amplior, uiret lucis pendentibus undique, et totum se nemoroso laterum orbe complectitur; adeo mirificus ac pulcher, ut mentes accedentium primo adspectu consternat; ubi contemplati durauere, non satiet. Unus in eum descensus est, angustus, asper, quingentorum et mille passuum, per amoenas umbras et opaca siluae quiddam agreste resonantis, riuis hinc atque illinc fluitantibus. Ubi ad ima peruentum est, rursum specus alter aperitur, ob alia dicendus. Terret ingredientes sonitu cymbalorum, diuinitus et magno fragore crepitantium. Deinde aliquamdiu perspicuus, mox, et quo magis subitur, obscurior, ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. Ibi ingens amnis, ingenti fonte se extollens, tantummodo se ostendit, et, ubi magnum impetum breui alueo traxit, iterum demersus absconditur. Intra spatium est magis, quam ut progredi quispiam ausit, horribile, et ideo incognitum. Totus autem augustus et uere sacer, habitarique a Diis et dignus et creditus, nihil non uenerabile, et quasi cum aliquo numine, se ostentat. Alius ultra est, quem Typhoneum uocant, ore angusto, et multum (ut experti tradidere) pressus, et ob id assidua nocte suffusus, neque unquam perspici facilis: sed quia aliquando cubile Typhonis fuit, et quia nunc demissa in se confestim exanimat, natura fabulaque memorandus. Duo deinde promontoria sunt, Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis; et, quod Cilicam a Pamphylia distinguit, Anemurium: interque ea Celenderis et Nagidos, Samiorum coloniae; sed Celenderis Sarpedoni proprior. [1,14] XIV. Pamphylia. In Pamphylia est Melas, nauigabilis fluuius; oppidum Sida; et alter fluuius, Eurymedon. Magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis aduersus Phoenicas et Persas naualis pugna atque uictoria fuit. Mare, quo pugnatum est, ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argiui condiderant, possedere finitimi. Deinde alii duo ualidissimi fluuii, Cestros et Catarrhactes: Cestro nauigari facilis: hic, quia se praecipitat, ita dictus. Inter eos Perga est oppidum, et Dianae, quam ab oppido Pergaeum uocant, templum: trans eosdem mons Sardemisos, et Phaselis a Mopso condita, finis Pamphyliae. [1,15] XV. Lycia. Lycia continuo, cognominata a Lyco rege, Pandionis filio, atque (ut ferunt) infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri promontorio grandem sinum claudit. Taurus ipse, ab Eois litoribus exsurgens, uaste satis attollitur: dein dextro latere ad septentrionem, sinistro ad meridiem uersus, it in occidentem rectus et perpetuo iugo; magnarumque gentium, qua dorsum agit, terminus, ubi terras diremit, exit in pelagus. Idem autem, et totus ut dictus est, dicitur etiam qua spectat orientem: deinde Hemodes, et Caucasus, et Paropamisus: tum Caspiae Pylae, Niphates, Armeniae Pylae; et, ubi iam Nostra maria contingit, Taurus iterum. Post eius promontorium, flumen est Limyra, et eodem nomine ciuitas; atque, ut multa oppida, sic, praeter Pataram, non illustria. Illam nobilem facit delubrum Apollinis, quondam opibus et oraculi fide Delphico simile. Ultra est Xanthus flumen, et Xanthos oppidum, mons Cragus, et, quae Lyciam finit, urbs Telmessos. [1,16] XVI. Caria. Caria sequitur. Habitant incertae originis; (alii indigenas, sunt qui Pelasgos, quidam Cretas existimant) genus usque eo quondam armorum pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercedibus agerent. Hic castella sunt aliquot: dein promontoria duo, Pedalion et Crya; et, secundum Calbin amnem, Caunus oppidum, ualitudine habitantium infame. Inde ad Halicarnasson haec iacent; Rhodiorum aliquot coloniae; portus duo, Gelos, et, cui, ex urbe quam amplectitur, Tisanusa cognomen est; inter eos oppidum Larumna, et Pandion collis in mare emissus: tum tres ex ordine sinus, Thymnias, Schoenus, Bubesius (Thymniae promontorium Aphrodisium est, Schoenus ambit Hylam, Bubassius Cyon). Tum Cnidus in cornu paene insulae; interque eam et Ceramicum sinum, in recessu posita Euthane. Halicarnassos Argiuorum colonia est: et, cur memoranda sit, praeter conditores, Mausoleum efficit, regis Mausoli monumentum, unum de miraculis septem, Artemisiae opus. Trans Halicarnasson illa sunt, litus Leuca, urbes Myndos, Caryanda, Neapolis, sinus Iasius et Basilicus. In Iasio est Bargylos. [1,17] XVII. Ionia. Post Basilicum, Ionia aliquot se ambagibus sinuat: et, primum a Posideo promontorio flexum inchoans, cingit oraculum Apollinis, dictum olim Branchidae, nunc Didymei; Miletum, urbem, quondam Ioniae totius, belli pacisque artibus, principem, patriam Thaletis astrologi, et Timothei musici, et Anaximandri physici, aliorumque ciuium inclytis ingeniis merito inclytam, ubicumque Ioniam uocant: urbem Hippum, amnis Maeandri exitu; Latmum montem, Endymionis a Luna (ut ferunt) adamati fabula nobilem. Dein rursus inflexa cingit urbem Prienen, et Gaesi fluminis ostium: moxque, ut maiore circuitu, ita plura complecitur. Ibi est Panionium, sacra regio, et ob id eo nomine appellata, quod eam communiter Iones colunt: ibi a fugitiuis, ut aiunt, condita (nomen famae annuit) Phygela: ibi Ephesus, et Dianae clarissimum templum, quod Amazones, Asia potitae, consecrasse traduntur: ibi Caystros amnis: ibi Lebedos, Clariique Apollinis fanum, quod Manto, Tiresiae filia, fugiens uictore Thebanorum Epigonos; et Colophon, quam Mopsus, eiusdem Mantus filius, statuit. At promontorium, quo sinus clauditur, quod altera parte alium, quem Smyrnaeum uocant, efficit, angustisque ceruicibus reliqua extendit in latius, abit in paene insulae faciem. Super angustias, hinc Teos, illinc Clazomenae, qua terga agunt, confinio annexae muri, diuersis frontibus diuersa maria prospectant. In paene insula est Coryna. In sinu Smyrnaeo est Hermus amnis, et urbs Leuca: extra, Phocaea, Ioniae ultima. [1,18] XVIII. Aeolis. Proxima regio, ex quo ab Aeoliis incoli coepit, Aeolis facta, ante Mysia, et, qua Hellespontum attingit, Troianis possidentibus, Troas fuit. Primam urbium, a Myrino conditore, Myrinam uocant: sequentem Pelops statuit, uicto Oenomao reuersus ex Graecia: Cymen nominauit, pulsis qui habitarant, dux Amazonum Cyme. Supra, Caicus inter Elaeam decurrit et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil affirmantis Academiae clarissimum antistitem. Tum in promontorio est Cana oppidum: quod praeteruectos, sinus excipit, non pronus, sed longe ac molliter flexus, retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae. Is primo paruis urbibus adspersus est, quarum clarissima est Cisthena. Gremio interiore campus, Thebe nomine, Adramyttion, Astyram, Chrysam, oppida, eodem quo dicta sunt ordine adiacentia, continet; in altero latere Antadrum. Duplex causa nominis iactatur. Alii Ascanium, Aeneae filium, cum ibi regnaret, captum a Pelasgis, ea se redemisse commemorant; alii ab his putant conditam, quos ex Andro insula uis et seditio exegerat. Hinc hi Antandrum quasi pro Andro, illi quasi pro uiro, accipi uolunt. Sequens tractus tangit Gargara, et Asson, Aeoliorum colonias. Tum sinus alter, g-Achaiohn g-limehn, non longe ab Ilio litora incuruat, urbe bello excidioque clarissima. Hic Sigeum fuit oppidum: hic Achiuorum fuit bellantium statio. Huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit, et Simois, fama quam natura maiora flumina. Ipse mons uetere Diuarum certamine, et iudicio Paridis, memoratus, orientem solem aliter, quam in aliis terris solet adspici, ostentat: namque ex summo uertice eius speculantibus, paene a media nocte sparsi ignes passim micare, et, ut lux appropinquat, ita coire ac se coniungere uidentur; donec, magis magisque collecti, pauciores subinde, et una ad postremum flamma ardeant. Ea cum diu clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat, et fit ingens globus. Diu is quoque grandis, et terris annexus, apparet: deinde paulatim decrescens, et, quanto decrescit, eo clarior, fugat nouissime noctem; et cum die iam sol factus, attollitur. Extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardania claris urbibus, Aiacis tamen sepulcro maxime illustria. Ab his fit arctius mare; nec iam alluit terras; sed rursus diuidens, angusto Hellesponti freto litus obuium findit; facitque ut iterum terrae, qua fluit, latera sint. [1,19] XIX. Bithynia, Paphlagonia, aliaeque Ponticae et Maeoticae gentes in ora Asiatica. Interius Bithyni sunt, et Mariandyni: in ora, Graiae urbes, Abydos, et Lampsacum, et Parion, et Priapos. Abydos magni quondam amoris commercio insignis est. Lampsacum, Phocaeis appellantibus, nomen ex eo traxit, quod consultenibus in quasnam terras potissimum tenderent, responsum erat, ubi primum fulsisset, ibi sedem capessere. Tum rursus fit apertius mare, Propontis. In id Granicus effunditur, qua primum inter Persas et Alexandrum pugna fuit nobilis. Trans amnem sedet in ceruice paene insulae Cyzicum; (nomen Cyzicus indidit, quem a Minyis imprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesumque accepimus); post Placia, et Scylace, paruae Pelasgorum coloniae, quibus a tergo imminet mons Olympus (ut incolae uocant) Mysius. Is flumen Rhyndacum in ea quae sequuntur emitit. Circa angues nascuntur immanes; neque ob magnitudinem modo, sed ob id etiam mirabiles, quod ubi in alueum eius aestus solemque fugerunt, emergunt atque hiant: superuolantesque aues, quamuis alte et perniciter ferantur, absorbent. Trans Rhyndacum, est Dascylos, et, quam Colophonii collocauere, Myrlea. Duo sunt inde modici sinus. Alter, sine nomine, Cion amplectitur, Phrygiae haud longe iacentis opportunissimum emporium; alter, Olbianos, in promontorio fert Neptuni fanum; in gremio Astaeon, a Megarensibus conditam. Deinde priores terrae iterum iacent; exiturique in Pontum pelagi canalis angustior Europam ab Asia stadiis quinque disterminat, Thracius (ut dictum est) Bosporus. Ipsis in faucibus oppidum, in ore templum est: oppidi nomen Chalcedon; auctor Archias, Megarensium princeps; templi numen Iupiter, conditor Iason. Hic iam sese ingens Pontus aperit; nisi qua promontoria sunt, huc atque illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus caetera, sed (quia contra minus, qua ad laeuam et dextram abscessit, mollibus fastigiis, donec angustos utrimque angulos faciat, inflectitur) ad formam Scythici arcus maxime incuruus; breuis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non molli neque arenoso circumdatus litore, uicinus Aquilonibus, et, quia non profundus est, fluctuosus atque feruens; olim, ex colentium saeuo admodum ingenio, Axenus, post, commercio aliarum gentium mollitis aliquantum moribus, dictus Euxinus. In eo primum Mariandyni urbem habitant, ab Argiuo (ut ferunt) Hercule datam. Heraclea uociatur: id famae fidem adiicit. Iuxta specus est Acherusia, Ad Manes (ut aiunt) peruius; atque inde extractum Cerberum existimant. Tum Tios oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed iam soli gentisque Paphlagonum; quorum in litoribus paene mediis promontorium est Carambis; citra Parthenius amnis, urbesque Sesamus et Cromna, et, a Cytisoro Phrixi filio posita, Cytoros; tum Cinolis, Anticinolis, et, quae Paphlagoniam finit, Armene. Chalybes proximi clarissimas habent Amison, et Sinopen, Cynici Diogenis patriam; amnes Halyn et Thermodonta. Secundum Halyn urbs est Lycasto; ad Thermodonta campus. In eo fuit Themiscyrium oppidum; fuere et Amazonum castra; ideo Amazonium uocant. Tibareni Chalybas attingunt, quibus in risu lusuque summum bonum est. Ultra Mossyni turres ligneas subeunt; notis corpus omne persignant; propatulo uescuntur, promiscue concumbunt et palam: reges suffragio deligunt, uinculisque et arctissima custodia tenent; atque, ubi culpam praue quid imperando meruere, inedia diei totius afficiunt: caeterum asperi, inculti, pernoxii appulsis. Dein minus feri (uerum et hi inconditis moribus) Macrocephali, Becheri, Buzeri: rarae urbes; Cerasus et Trapezus maxime illustres. Inde is locus est, ubi finem ductus a Bosporo tractus accipit; atque inde se in summum aduersi litoris flexum attollens, angustissimum Ponti facit angulum. Hic sunt Colchi; huc Phasis erumpit; hic eodem nomine, quo amnis est, a Themistagora Milesio deductum oppidum; hic Phrixi templum, et lucus fabula uetere pellis aureae nobilis. Hinc orti montes longo se iugo, et donec Rhipaeis coniungantur, exporrigunt; qui altera parte in Euxinum et Maeotida et Tanain, altera in Caspium pelagus obserui, Ceraunii dicuntur: iidem alicubi Taurici, Moschi, Amazonici, Caspii, Coraxici, Caucasii; ut aliis aliisue appositi gentibus, ita aliis aliisque dicti nominibus. At in primo flexu iam curui litoris oppidum est, quod Graeci mercatores constituisse, et (quia, cum caeca tempestate agerentur, ignaris quae terra esset, cycni uox notam dederat) Cycnum appellasse dicuntur. Reliqua eius ferae incultaeque gentes, uasto mari assidentes, tenent, Melanchlaeni, Toretae, Sedochezi, Coraxi, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et iam in confinio Maeotidis Sindones. In Heniochorum finibus Dioscorias, a Castore et Polluce Pontum cum Iasone ingressis; Sindos, in Sindonum, ab ipsis terrarum cultoribus condita est. Obliqua tunc regio, et in latum modice patens, inter Pontum Paludemque ad Bosporum excurrit; quam, duobus alueis in lacum et in mare profluens Corocondame paene insulam reddit. Quatuor urbes ibi sunt, Hermonassa, Cepoe, Phanagoria, et, in ipso ore, Cimmerium. Hac ingressos lacus accipit longe lateque diffusus; qua terras tangit, incuruo circumdatus litore; qua mari proprior est (nisi ubi aperitur) aequali margine obductus; citra magnitudinem, prope Ponto similis. Oram, quae a Bosporo ad Tanain usque deflectitur, Maeotici incolunt, Toreatae, Serachi, Phicores, et ostio fluminis proximi Ixamatae. Apud eos easdem artes feminae, quas uiri, exercent, adeo ut ne militia quidem uacent. Viri pedibus merent, sagittisque depugnant: illae equestre proelium ineunt, nec ferro dimicant; sed, quos laqueis intercepere, trahendo conficiunt. Nubunt tamen: uerum, ut nubiles habeantur, non in aetate modus est; nisi quae hostem interemere, uirgines manent. Ipse Tanais, ex Rhipaeo monte deiectus, adeo praeceps ruit, ut, cum uicina flumina, tum Maeotis et Bosporus, tum Ponti aliqua, brumali rigore durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens, idem semper, et sui similis, incitatusque decurrat. Ripas eius Sauromatae, et ripis haerentia, possident: una gens, aliquot populi, et aliquot nomina. Primi Maeotidae gunaikokratoumenoi, regna Amazonum, fecundos pabulo, at alia steriles nudosque, campos tenent. Budini Gelonon urbem ligneam habitant. Iuxta Thyssagetae Turcaeque uastas siluas occupant, alunturque uenenado. Tum continuis rupibus late aspera, et deserta regio ad Arymphaeos usque permittitur. His iustissimi mores; nemora pro domibus; alimenta baccae; et feminis et maribus nuda sunt capita. Sacri itaque habentur: adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus uiolat, ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. Ultra surgit mons Rhipaeus; ultraque eum iacet ora, quae spectat Oceanum.