[101] Hominis Maxima Imperitia. Recitabantur aliquando litterae coram prioribus Florentinis, narrantes quaedam de homine non satis Reipublicae accepto. Cum uero nomen illius saepius referri in litteris necesse fuisset, accidit ut nomini illi adderetur praefatum, ut dicam Paulum. Tum unus ex astantibus, litterarum rudis, existimans uerbum illud honorificum esse, et magnam aliquam laudem in praefati nomine contineri, ac si sapientissimum aut prudentissimum scripsisset, statim uociferari coepit, rem indignam esse, ut homo improbus, hostis patriae, praefatus appellaretur. [102] Alia Hominis Imperitia. Similis huic contribulis meus Mattheozius nomine, homo rusticus, risum multis commouit. Nam die festo, in conuiuio sacerdotum, cui praeparando ipse nonnullique alii praefuerant, cum post cibum gratiae sacerdotibus (plures enim ex longinquo conuenerant) agendae essent, hic cui negotium demandatum erat, admodum senex, uerba faciens: 'Patres mei, si quid defuit uobis,' inquit, 'ignoscite; non fecimus quod debuimus, sed pro modo facultatis nostrae tractauimus uos secundum Vestram Ignorantiam.' Putauit homo rudis, qui aliquod uerbum resonans quaerebat, se id pro summa laude dixisse, ac si Prudentiam aut Sapientiam dixisset. [103] De Quodam Sene Barbato. Vir doctissimus atque humanissimus omnium Antonius Luscus, retulit nobis inter loquendum, post conuiuium, rem ridendam. Est communis loquendi modus, cum quis uentris crepitum edidit, ut circumstantes: Ad barbam eius, qui nihil cuiquam debet, dicant. Senex quidam Vincentiae, barba admodum prolixa, uocatus a creditore in iudicium coram Praeside ciuitatis (is Ugulottus Biancardus fuit, uir doctus atque seuerus), cum multis uerbis iactabundus clamitaret, se nullius ulla in re debitorem esse, repetens saepius nihil cuiquam se debere: 'Facesse hinc ocius,' Ugulottus ait, 'atque hanc tuam foetidam barbam, quae nos malo odore conturbat, amoue.' Cum ille stupidus, quamobrem foeteret adeo grauiter, postulasset: 'Referta est,' inquit Ugulottus, 'omnibus bombis, quae unquam ab hominibus editae sunt, cum ad barbam eius, qui nullum habet debitum, reiiciantur.' Hoc dicto perfacete elusit hominis iactantiam, ridentibus qui aderant omnibus. [104] Comparatio Quaedam Caroli Bononiensis De Quodam Notario. Cum coenaremus in palatio Pontificis, nonnulli inter quos et Secretarii erant, orto sermone de eorum ignorantia quorum doctrina omnis ac scientia pendet ex scriptis formulis, neque earum causas afferunt, sed tantum dicunt sic scriptum superiores stylo reliquisse; Carolus Bononiensis, uir admodum festiuus, 'Hi simillimi sunt,' inquit, 'Notarii cuiusdam' (et nomen retulit) 'conciuis mei; ad quem cum duo accessissent contractus uenditionis inter eos conficiendi gratia, atque ille, sumpto calamo, scribere incipiens quaesisset eorum nomina, et alter Ioannes, Philippus alter sibi nomen esse dixissent, respondit e uestigio Notarius, id instrumentum (ita enim appellatur) confici inter se non posse. Quaerentibus illis causam: 'Nisi,' inquit, 'uenditor Conradus, emptor uero Titius uocetur' (haec enim sola nomina in formulis suis didicerat), 'rogari aut iure consistere hic contractus nequit.' Cum uero se nomina mutare non posse dicerent, ille in sententia perstaret, quoniam ita formulae suae continerent, homines missos fecit, cum non auderent nomina immutare. Abierunt illi ad alium relicto homine insulso, qui se crimen falsi subire existimauit, si scripta in formulis suis nomina commutasset.' [105] De Doctore Florentino Ad Reginam Destinato Qui Concubitum Postulauit. Incidit etiam sermo inter iocandum de stultitia nonnullorum, qui Oratores mittuntur ad Principes. Cumque aliqui nominati essent, ridens Antonius Luscus: "Numquidnam," ait, "audistis temeritatem Florentini" (me intuens) "quem Populus Florentinus ad Ioannam Reginam quondam Neapolitanam destinauit? Franciscus is nomine fuit, Doctor legum, licet admodum indoctus. Qui cum Reginae mandata quaedam exposuisset, postridieque ad eam reuerti iussus, audisset interim Reginam haud aspernari uiros, praesertim forma conspicuos, ad Reginam rediit, multisque ultro citroque dictis, tandem se cum ea secretiora quaedam loqui uelle dixit. Tum Regina cum hominem in remotius conclaue aduocasset, existimans aliquid esse occultius quod communicandum cum pluribus non esset, stultus ille, qui sibi de propria forma plurimum persuaserat, Reginam concubitus postulauit. Tum illa, nihilo immutata, uultum hominis inspiciens: 'Numquid,' ait, 'hoc tibi Florentini in mandatis quoque dedere?' Tacentem atque erubescentem Oratorem, ut huius rei mandatum afferret dicens, abire ab se absque indignatione iussit." [106] De Homine Qui Diabolum In Imagine Mulieris Cognouit. Vir doctissimus Cincius Romanus mihi saepius retulit rem haud contemnendam, quam uicinus suus, minime insulsus homo, sibi accidisse narrabat. Ea est huius modi. Surrexerat is aliquando ad lunae splendorem, existimans circa diluculum esse, cum nox esset intempesta, ut proficisceretur ad uineam suam, prout est mos Romanis uineas diligenter colere. Egressus porta Ostiensi (exitum enim a custodibus, ut ea aperiretur rogarat), mulierem conspexit se praecedentem. Existimans uero aliquam esse quae deuotionis gratia S. Paulum uisitaret, cum exarsisset in libidine, gradum properauit, ut eam consequeretur, et, quoniam sola esset, id facilius se assequi putabat. Cum ad eam appropinquasset, ad semitam e recta uia diuertit. Hic homo celerius ambulauit, ueritus ne mulieris occasionem oblatam amitteret. Progressus paululum in diuerticulum mulierem comprehendit tacentem, ad terram strauit, cognouitque. Quo facto, illa subito euanuit, relicto foetore sulphureo. Homo in terra herbida se esse sentiens, paulum absterritus surrexit, domumque rediit. Daemonis eam illusionem fuisse omnes arbitrabantur. [107] Alia Fabula Per Angelottum Dicta. Aderat Angelottus, Episcopus Anagninus, cum haec Cincius recitasset, et alteram huic similem fabellam dixit: 'Affinis,' inquit, 'meus' (nomine eum appellans), 'cum noctu urbe deserta perambularet, obuiam mulierem, quam existimabat, et quidem speciosam forma, ut uidebatur, cognouit. Tum illa, ad eum terrendum, in hominis turpissimi formam uersa: 'Et quid egisti?' inquit, 'equidem te, insulse, decepi.' Tum ille: 'Ut lubet,' intrepidus inquit, 'et ego tibi culum maculaui.' [108] De Aduocato Qui Ficus Et Persica Ab Uno Litigante Acceperat. Humanissimus ac facetissimus uir Antonius Luscus, culpantibus nobis ingratitudinem eorum, qui ad fatigandos homines sunt prompti, ad promerendum remissi: 'Vincentius,' inquit, 'meus, qui Aduocatus erat homini praediuiti, sed auaro, cum multoties illi in causis affuisset, neque quicquam tulisset praemii, tandem difficiliori in causa qua sibi adesse ad eum defendendum rogarat, die ad tuendam causam praescripto (eo autem die cliens ficus et persica Aduocato miserat) ad Tribunal accessit. Aduersariis multa contra illum dicentibus, semper clauso ore tacuit, neque uerbum ullum, quamuis lacessentibus illis, unquam protulit. Admirantibus singulis, cum cliens quidnam illud silentium sibi uellet percontaretur: 'Persica,' inquit, 'et ficus quas misisti ita os meum congelarunt, ut nequeam uerbum proferre.' [109] De Medico In Visitatione Infirmorum Versuto. Medicus indoctus, sed uersutus, cum infirmos, adhibito discipulo, uisitaret, tangens (ut moris est) pulsum, si quem grauiorem solito sensisset, culpam in aegrotum conferebat, asserens eum ficus, aut pomum, aut quid aliud a se prohibitum comedisse. Quod cum saepissime faterentur aegri, uir diuinus uidebatur, qui ita errores morbo laborantium animaduerteret. Hoc admiratus persaepe discipulus rogauit Medicum, quonam modo, pulsu uel tactu, an alia quadam altiori disciplina perciperet? Tum ille pro eius in se obseruantia hoc arcanum reseraturum pollicitus: 'Cum peruenio in cubiculum aegroti,' ait, 'circumspicio in primis diligenter, si quid reliquiarum aut fructus cuiuspiam, aut alterius rei in pauimento supersit; ueluti si castaneae, aut ficus corticem, uel nucis testam, aut pomorum frusta, aut aliud quippiam uiderim, coniector infirmum tale quid ex his comedisse, et sic aegrotum incontinentia in morbis grauioribus incuso, ut uidear procul a culpa, si res deterius se habuerint.' Haud multo post, discipulus, et ipse quoque, cura medendi suscepta, saepius eodem malo aegros culpabat, asserens edendi formulam ab se datam excessisse, et aliquid edisse, prout ex reliquiis coniectura assequi poterat. Semel ad rusticanum inopem hominem accessit, cui cum ualetudinem pristinam se e uestigio restituturum promisisset, si normam suam seruaret, data nescio qua portione, abscessit, postridie reuersurus. Cum rediisset, grauiori morbo aeger afflictabatur. Hic homo stultus ac rudis causam nesciens, cum huc atque illuc deflexisset oculos, nullasque eiusmodi reliquias uidisset, aestuans animo, tandem sub lectulo aselli clitellam conspexit. Tum clamare coepit e uestigio, tandem se percipere cur deterius se haberet aeger; magnum excessum esse ab eo factum, quo mirabatur illum minime mortuum esse; asinum quippe aegrum comedisse asserebat, existimans sellam decocti asini, uelut os carnis reliquias uideri. In stultitia sua deprehensus homo ridiculus multos ad risum excitauit. [110] De Duobus In Re Pecuniaria Litigantibus. Oppidum est Bononiensium nomine Medicina. Eo missus est Potestas (ut aiunt), homo rudis atque imprudens; ad quem cum duo litigantes de re pecuniaria accessissent, ac prior qui creditorem se dicebat sibi pecuniam certis ex causis deberi dixisset, uersus in debitorem Potestas; 'Male habes,' ait, 'cum non huic debitum reddis.' Cum negaret alter quicquam debere, cum iam illi satisfactum esset, creditorem statim increpauit, qui peteret quod non deberetur. Illo rursus causam suam tuente, ac debiti rationem afferente, debitorem acrius iterum increpauit qui rem tam manifestam negaret. At is, aliis rationibus in medium deductis, cum solutus esset debito, Potestas quoque creditorem obiurgauit, qui peteret rem solutam. Ita, cum saepius se ad utriusque uerba uertisset uir ridiculus: 'Utraque pars,' inquit, 'est uictrix, et uicta; quo licet abeatis.' Ita conuentum re indiscussa permisit. Hoc recitatum est inter socios, cum quidam nobis notus saepius in eadem re sententiam mutaret. [111] De Medico Indocto Qui Urinae Gratia Indicauit Mulierem Coitu Indigere. Aegrotabat apud nos mulier, quam noui, Ioanna nomine. Accedens scitulus et indoctus Medicus, ut morbum curaret, urinam (cuius seruandae cura adolescenti filiae innuptae demandata erat, ut moris est), postulauit. Haec autem oblita suam pro aegrae urina Medico ostendit. Statim mulierem indigere coitu Medicus affirmauit. Cum id uiro nuntiatum extitisset, curato in coena opipara stomacho, cum uxore concubuit. Illa, cum hoc sibi ex debilitate molestissimum esset (ignara enim Medici consilii erat), clamaretque saepius ob rei nouitatem, 'Quid agis, mi uir? Me quidem occidis,' - 'Tace,' uir inquit, 'haec optima est, ex Medici sententia, ad te curandam medela; nam isto quidam pacto liberaberis, et restituetur ualetudo.' Neque eum fefellit opinio. Nam cum quater eam subagitasset, postero die omnis febris abscessit. Ita Medici deceptio causam praebuit sanitatis. [112] De Viro Qui Uxorem Aegrotam Cognouit, Et Postea Conualuit. Rem similem in oppido Valentiae quidam accidisse contribuli suo inter iocandum recitauit. Ait adolescentulam nuptam Notario admodum iuueni, quae non multo postquam ad uirum ierat, graui morbo aegrotare coepit, adeo ut omnes morituram existimarent: nam et Medici sanitatem desperauerant, et mulier adolescentula amissa loquela, clausis oculis, intercluso spiritu, mortua uidebatur. Dolebat uir tam cito eripi uxorem sibi, quam raro cognouerat, et eam, ut aequum erat, summe amabat. Decreuit ergo cum uxore, antequam ea expiraret, coire. Semotis omnibus (cum nescio quid se acturum secreto dixisset), uxorem cognouit. Illa e uestigio, tanquam uir nouam uitam in corpus eius indidisset, coepit spiritum ducere, atque oculis subapertis, post paululum loqui, et submissa uoce uirum appellare. Qui cum laetus rogasset, numquid uellet, potum petiuit, quo, atque deinceps cibo dato conualuit. Cuius causam praestiterat matrimonii usus. Exemplo igitur arguitur morbis mulierum eam rem plurimum conferre. [113] De Homine Non Litterato Qui Dignitatem Quamdam Archipresbyteratus Ab Archiepiscopo Mediolanensi Postulauit. Querebamur aliquando de condicione temporum, ne dicam hominum, qui in Ecclesia Principatum tenent; nam, posthabitis doctis ac prudentibus uiris, indocti et nullius pretii homines extolluntur. Tum Antonius Luscus: 'Non est,' inquit, 'magis Pontificum quam caeterorum Principum culpa, apud quos fatuos, et ridiculos homines in deliciis haberi, doctrina uero excellentes reiici uidemus. Erat olim,' ait, 'apud priscum illum Canem Principem Veronensem periucundus homo, nomine Nobilis, rudis atque indoctus, sed facetiarum gratia acceptissimus Cani, et ob eam rem ab eo (erat enim clericus), pluribus ecclesiis donatus. Hic, cum Oratores, uiri excellentes, ad Archiepiscopum Mediolanensem antiquiorem illum qui ciuitati imperabat a Principe mitterentur, se in eorum societatem contulit. Expositis mandatis, Oratores cum reuerti uellent, Nobilisque, ut erat homo confabulator, risum Archiepiscopo mouisset, potestatem fecit, si quid ab se uellet petere. Archipresbyteratum quemdam magnae dignitatis sibi dari Nobilis postulauit. Tum ridens Archiepiscopus hominis stultitiam: 'Vide quid petis,' inquit. 'Maior est haec res quam uires tuae ferre possint: homo enim es inscius litterarum, et apprime indoctus.' Atqui, statim et confidenter respondit Nobilis: 'More quidem patrio id facio. Nam Veronae nulla litteratis uiris, sed indoctis et insciis beneficia conferunt.' Risimus facete hominis dictum, qui, quod Veronae stulte fiebat, et alibi fieri debere arbitrabatur. [114] De Meretrice Conquerente De Tonsoris Maleficio. Magistratus est Florentiae, quem Officiales honestatis uocant: horum praecipua cura est in iure meretricibus dicendo, curandoque ut in omni ciuitate absque molestia esse possint. Accessit ad eos semel meretrix, questa iniuriam damnumque a tonsore illatum, qui in balneum accersitus ab ea ut partes inferiores raderet, rasorio ita cunni partem incidit, ut pluribus diebus homines admittere nequiuisset, ex quo damni infecti illum accusabat, amissi lucri restitutionem petens. Quaeritur quae sit futura sententia? [115] De Religioso Cui Vidua Confitebatur. Audiebat Religiosus ex his qui uiuere in Obseruantia dicuntur, uiduam formosam Florentiae peccata sua confitentem. Cum mulier inter loquendum uiro haereret, et faciem suam, ut secretius loqueretur, propius admoueret, anhelitus autem iuuenilis uirum concalefecisset, coepit tandem qui iacebat caput erigere, adeo ut paulo hominem torqueret. Cum ille molestia carnis oscitans, et se contorquens, cuperet mulierem abire, illa uero sibi poenitentiam iniungi peteret: 'Poenitentiam,' inquit ille, 'indidisti tu mihi.' [116] De Viro Qui Suae Uxori Mortuum Se Ostendit. In Monteuarchio oppido nobis propinquo, hortulanus mihi notus cum semel, uxore iuuene, quae pannos lotum ierat, absente, ex horto domum reuertisset, cupiens quid mulier, se mortuo, dictura, et quemadmodum se habitura esset audire, se in aula ad terram mortuo similis resupinus prostrauit. Uxor, cum domum onerata linteis uenisset, inuento mortuo, prout credebat, marito, dubitans haerebat animo, statimne uiri mortem lamentaretur, an prius (ieiuna enim meridiem usque permanserat) comederet. Fame urgente, cibum capere decreuit, et frusto succidiae super prunas imposito perpropere comedit, nihil prae festinatione potans. Cum sitiret nimium propter carnes salitas, sumpto urceolo, scalas coepit descendere, ut uinum ex cellario hauriret. Superueniente ex improuiso uicina, ignis petendi gratia, cum subito scalas ascendisset, statim mulier, abiecto urceolo, sitibunda, ueluti tunc repente uir exhalasset animam, exclamare coepit, et mortem eius multis uerbis plangere. Superuenere ad ululatum ploratumque uicinia omnis, uiri ac mulieres, ob mortem tam repentinam. Iacebat enim uir, atque ita spiritum continebat clausis oculis, ut omnino expirasse uideretur. Tandem cum uisum ei esset satis ludorum dedisse, uociferante muliere, ac saepius dicente: 'Mi uir, quomodo nunc faciam?' Ille, apertis oculis: 'Male,' inquit, 'uxor mea, nisi e uestigio potum uadas.' Ex lacrimis ad risum omnes conuersi sunt, audita praesertim fabula et causa sitis. [117] De Bononiensi Adolescentula Simplice. Adolescentula Bononiensis, nouiter nupta, querebatur apud honestissimam matronam mihi uicinam, se acriter nimium ac persaepe a uiro uapulare. Quaerente quamobrem matrona, respondit uirum aegre ferre eam, dum matrimonio uteretur, immobilem, in modum trunci, permanere. 'Cur non,' inquit illa, 'uiro obsequeris in lecto, et uoluntati pares?' Tum illa: 'Nescio, Domina, quomodo id fiat,' ait. 'Nunquam enim aliquis me docuit, quomodo id agendum esset: nam si id scirem, non paterer me uerberibus a uiro caedi.' Simplicitas mira puellae, quae, etiam quae natura percipiuntur a foeminis, ignoraret. Hoc uxori postea per iocum recitaui. [118] Responsio Confessoris Ad Bernabouem Principem De Muliere Facta. Bernabos, Princeps Mediolani, fuit admodum mulierosus. Is cum aliquando solus in horto, semotis arbitris, cum muliere quam amabat lasciuus iocaretur, superuenit de improuiso Religiosus quidam, Confessor eius, cui propter sapientiam et auctoritatem semper ad Principem patebant fores. Erubuit simul et indignatus est Princeps de insperato Confessoris aduentu, pauloque commotior, ut eum in responso caperet: 'Quid,' inquit, 'ageres, si tu quoque cum eiusmodi muliere in lecto esses?' At ille: 'Quid me deceret,' ait, 'scio, quid uero facturus essem, nescio.' Hoc responso iram Principis flexit, cum se quoque hominem esse et labi posse fateretur. [119] De Seruo Obliuioso Ex Pondere Defatigato. Robertus ex Albiciorum familia, uir doctus et perhumanus, habebat famulum quemdam insulsum, obliuiosum, et ingenio tardo, quem ille magis humanitatis quam utilitatis causa domi nutriebat. Hunc aliquando cum certis mandatis misit ad amicum suum, Degum nomine, qui habitabat prope Trinitatis pontem; ad quem cum accessisset, rogatus, quidnam a patrono afferret noui, ille oblitus patroni uerborum, ueluti stupidus ac cogitabundus, quid diceret haesitabat. Conspecta hominis, quem probe nouerat, taciturnitate, statim: 'Scio,' inquit, 'quid uelis,' et ostenso pergrandi lapideo mortario: 'Cape hoc,' ait, 'et ad patronum tuum, nam id postulat, quamprimum feras.' Hunc Robertus mortarium humeris ferentem a longe cum aspexisset, cogitans, quod erat id ad puniendam famuli obliuionem factum, cum appropinquasset: 'Malum tibi, insulse,' ait, 'qui non recte uerba mea percepisti. Redi e uestigio, nam tam grande nolo, et minusculum porta.' Ille sudans ac pondere fessus, cum se errasse fateretur, ad amicum reuersus, aliud quoddam tertio reportauit. Hoc pacto insulsitas hominis est mulctata. [120] De Homine Qui Mille Florenos Vult Expendere Ut Cognoscatur, Et Responsio In Eum Facta. Quidam e nostris Florentinis adolescens, haud magni consilii, amico narrauit peragrandi orbis cupiditate se mille florenos uelle expendere, ut quanti esset nosceretur. Tum alter, cui probe notus erat: 'Satius est,' inquit, 'duo millia expendas, ut des operam ne cognoscaris.'