[9,0] LIBER NONUS. [9,1] I. C- PLINIUS MAXIMO SUO S- (1) Saepe te monui, ut libros quos uel pro te uel in Plantam, immo et pro te et in illum - ita enim materia cogebat -, composuisti quam maturissime emitteres; quod nunc praecipue morte eius audita et hortor et moneo. (2) Quamuis enim legeris multis legendosque dederis, nolo tamen quemquam opinari defuncto demum incohatos, quos incolumi eo peregisti. Salua sit tibi constantiae fama. Erit autem, si notum aequis iniquisque fuerit non post inimici mortem scribendi tibi natam esse fiduciam, sed iam paratam editionem morte praeuentam. (3) Et simul uitabis illud g-ouch g-hosieh g-phtimenoisin. Nam quod de uiuente scriptum de uiuente recitatum est, in defunctum quoque tamquam uiuentem adhuc editur, si editur statim. Igitur si quid aliud in manibus, interim differ; hoc perfice, quod nobis qui legimus olim absolutum uidetur. Sed iam uideatur et tibi, cuius cunctationem nec res ipsa desiderat, et temporis ratio praecidit. Vale. [9,2] II. C- PLINIUS SABINO SUO S- (1) Facis iucunde quod non solum plurimas epistulas meas uerum etiam longissimas flagitas; in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes uerebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et auocant animum et comminuunt. Praeterea nec materia plura scribendi dabatur. (2) Neque enim eadem nostra condicio quae M. Tulli, ad cuius exemplum nos uocas. Illi enim et copiosissimum ingenium, et par ingenio qua uarietas rerum qua magnitudo largissime suppetebat; (3) nos quam angustis terminis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte uolumus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere. (4) Sed nihil minus aptum arbitramur, cum arma uestra cum castra, eum denique cornua tubas sudorem puluerem soles cogitamus. (5) Habes, ut puto, iustam excusationem, quam tamen dubito an tibi probari uelim. Est enim summi amoris negare ueniam breuibus epistulis amicorum, quamuis scias illis constare rationem. Vale. [9,3] III. C- PLINIUS PAULINO SUO S- (1) Alius aliud: ego beatissimum existimo, qui bonae mansuraeque famae praesumptione perfruitur, certusque posteritatis cum futura gloria uiuit. Ac mihi nisi praemium aeternitatis ante oculos, pingue illud altumque otium placeat. (2) Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec breuem uitam caducis laboribus fatigare, ut uideo multos misera simul et ingrata imagine industriae ad uilitatem sui peruenire. (3) Haec ego tecum quae cotidie mecum, ut desinam mecum, si dissenties tu; quamquam non dissenties, ut qui semper clarum aliquid et immortale meditere. Vale. [9,4] IV. C- PLINIUS MACRINO SUO S- (1) Vererer ne immodicam orationem putares, quam cum hac epistula accipies, nisi esset generis eius ut saepe incipere saepe desinere uideatur. am singulis criminibus singulae uelut causae continentur. (2) Poteris ergo, undecumque coeperis ubicumque desieris, quae deinceps sequentur et quasi incipientia legere et quasi cohaerentia, meque in uniuersitate longissimum, breuissimum in partibus iudicare. Vale. [9,5] V. C- PLINIUS TIRONI SUO S- (1) Egregie facis - inquiro enim - et perseuera, quod iustitiam tuam prouincialibus multa humanitate commendas; cuius praecipua pars est honestissimum quemque complecti, atque ita a minoribus amari, ut simul a principibus diligare. (2) Plerique autem dum uerentur, ne gratiae potentium nimium impertire uideantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur. (3) A quo uitio tu longe recessisti, scio, sed temperare mihi non possum quominus laudem similis monenti, quod eum modum tenes ut discrimina ordinum dignitatumque custodias; quae si confusa turbata permixta sunt, nihil est ipsa aequalitate inaequalius. Vale. [9,6] VI. C- PLINIUS CALVISIO SUO S- (1) Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos iucundissima quiete transmisi. 'Quemadmodum' inquis 'in urbe potuisti?' Circenses erant, quo genere spectaculi ne leuissime quidem teneor. Nihil nouum nihil uarium, nihil quod non semel spectasse sufficiat. (2) Quo magis miror tot milia uirorum tam pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curribus homines uidere. Si tamen aut uelocitate equorum aut hominum arte traherentur, esset ratio non nulla; nunc fauent panno, pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc ille huc transferatur, studium fauorque transibit, et repente agitatores illos equos illos, quos procul noscitant, quorum clamitant nomina relinquent. (3) Tanta gratia tanta auctoritas in una uilissima tunica, mitto apud uulgus, quod uilius tunica, sed apud quosdam graues homines; quos ego cum recordor, in re inani frigida assidua, tam insatiabiliter desidere, capio aliquam uoluptatem, quod hac uoluptate non capior. (4) Ac per hos dies libentissime otium meum in litteris colloco, quos alii otiosissimis occupationibus perdunt. Vale. [9,7] VII. C- PLINIUS ROMANO SUO S- (1) Aedificare te scribis. Bene est, inueni patrocinium; aedifico enim iam ratione quia tecum. Nam hoc quoque non dissimile quod ad mare tu, ego ad Larium lacum. (2) Huius in litore plures meae uillae, sed duae maxime ut delectant ita exercent. (3) Altera imposita saxis more Baiano lacum prospicit, altera aeque more Baiano lacum tangit. Itaque illam tragoediam, hanc appellare comoediam soleo, illam quod quasi cothurnis, hanc quod quasi socculis sustinetur. Sua utrique amoenitas, et utraque possidenti ipsa diuersitate iucundior. (4) Haec lacu propius, illa latius utitur; haec unum sinum molli curuamine amplectitur, illa editissimo dorso duos dirimit; illic recta gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo xysto leuiter inflectitur; illa fluctus non sentit haec frangit; ex illa possis despicere piscantes, ex hac ipse piscari, hamumque de cubiculo ac paene etiam de lectulo ut e naucula iacere. Hae mihi causae utrique quae desunt astruendi ob ea quae supersunt. (5) Etsi quid ego rationem tibi? apud quem pro ratione erit idem facere. Vale. [9,8] VIII. C- PLINIUS AUGURINO SUO S- (1) Si laudatus a te laudare te coepero, uereor ne non tam proferre iudicium meum quam referre gratiam uidear. Sed licet uidear, omnia scripta tua pulcherrima existimo, maxime tamen illa de nobis. (2) Accidit hoc una eademque de causa. Nam et tu, quae de amicis, optime scribis, et ego, quae de me, ut optima lego. Vale. [9,9] IX. C- PLINIUS COLONO SUO S- (1) Unice probo quod Pompei Quintiani morte tam dolenter afficeris, ut amissi caritatem desiderio extendas, non ut plerique qui tantum uiuentes amant seu potius amare se simulant, ac ne simulant quidem nisi quos florentes uident; nam miserorum non secus ac defunctorum obliuiscuntur. Sed tibi perennis fides tantaque in amore constantia, ut finiri nisi tua morte non possit. (2) Et hercule is fuit Quintianus, quem diligi deceat ipsius exemplo. Felices amabat, miseros tuebatur, desiderabat amissos. Iam illa quanta probitas in ore, quanta in sermone cunctatio, quam pari libra grauitas comitasque! quod studium litterarum, quod iudicium! qua pietate cum dissimillimo patre uiuebat! quam non obstabat illi, quo minus uir optimus uideretur, quod erat optimus filius! (3) Sed quid dolorem tuum exulcero? Quamquam sic amasti iuuenem ut hoc potius quam de illo sileri uelis, a me praesertim cuius praedicatione putas uitam eius ornari, memoriam prorogari, ipsamque illam qua est raptus aetatem posse restitui. Vale. [9,10] X. C- PLINIUS TACITO SUO S- (1) Cupio praeceptis tuis parere; sed aprorum tanta penuria est, ut Mineruae et Dianae, quas ais pariter colendas, conuenire non possit. (2) Itaque Mineruae tantum seruiendum est, delicate tamen ut in secessu et aestate. In uia plane non nulla leuiora statimque delenda ea garrulitate qua sermones in uehiculo seruntur extendi. His quaedam addidi in uilla, cum aliud non liberet. Itaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas. (3) Oratiunculam unam alteram retractaui; quamquam id genus operis inamabile inamoenum, magisque laboribus ruris quam uoluptatibus simile. Vale. [9,11] XI. C- PLINIUS GEMINO SUO S- (1) Epistulam tuam iucundissimam accepi, eo maxime quod aliquid ad te scribi uolebas, quod libris inseri posset. Obueniet materia uel haec ipsa quam monstras, uel potior alia. Sunt enim in hac offendicula non nulla: circumfer oculos et occurrent. (2) Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto libentius ex litteris tuis cognoui uenditari libellos meos, quibus peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector. Incipio enim satis absolutum existimare, de quo tanta diuersitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt. Vale. [9,12] XII. C- PLINIUS IUNIORI SUO S- (1) Castigabat quidam filium suum quod paulo sumptuosius equos et canes emeret. Huic ego iuuene digresso: 'Heus tu, numquamne fecisti, quod a patre corripi posset? "Fecisti" dico. Non interdum facis quod filius tuus, si repente pater ille tu filius, pari grauitate reprehendat? Non omnes homines aliquo errore ducuntur? Non hic in illo sibi, in hoc alius indulget?' (2) Haec tibi admonitus immodicae seueritatis exemplo, pro amore mutuo scripsi, ne quando tu quoque filium tuum acerbius duriusque tractares. Cogita et illum puerum esse et te fuisse, atque ita hoc quod es pater utere, ut memineris et hominem esse te et hominis patrem. Vale. [9,13] XIII. C- PLINIUS QUADRATO SUO S- (1) Quanto studiosius intentiusque legisti libros quos de Heluidi ultione composui, tanto impensius postulas, ut perscribam tibi quaeque extra libros quaeque circa libros, totum denique ordinem rei cui per aetatem non interfuisti. (2) Occiso Domitiano statui mecum ac deliberaui, esse magnam pulchramque materiam insectandi nocentes, miseros uindicandi, se proferendi. Porro inter multa scelera multorum nullum atrocius uidebatur, quam quod in senatu senator senatori, praetorius consulari, reo iudex manus intulisset. (3) Fuerat alioqui mihi cum Heluidio amicitia, quanta potuerat esse cum eo, qui metu temporum nomen ingens paresque uirtutes secessu tegebat; fuerat cum Arria et Fannia, quarum altera Heluidi nouerca, altera mater nouercae. Sed non ita me iura priuata, ut publicum fas et indignitas facti et exempli ratio incitabat. (4) Ac primis quidem diebus redditae libertatis pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, incondito turbidoque clamore postulauerat simul et oppresserat. Ego et modestius et constantius arbitratus immanissimum reum non communi temporum inuidia, sed proprio crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam - nupta haec Heluidio fuerat -; rogo ut ueniat, quia me recens adhuc luctus limine contineret. (5) Ut uenit, 'Destinatum est' inquam 'mihi maritum tuum non inultum pati. Nuntia Arriae et Fanniae' - ab exsilio redierant -, 'consule te, consule illas, an uelitis ascribi facto, in quo ego comite non egeo; sed non ita gloriae meae fauerim, ut uobis societate eius inuideam.' Perfert Anteia mandata, nec illae morantur. (6) Opportune senatus intra diem tertium. Omnia ego semper ad Corellium rettuli, quem prouidentissimum aetatis nostrae sapientissimumque cognoui: in hoc tamen contentus consilio meo fui ueritus ne uetaret; erat enim cunctantior cautiorque. Sed non sustinui inducere in animum, quominus illi eodem die facturum me indicarem, quod an facerem non deliberabam, expertus usu de eo quod destinaueris non esse consulendos quibus consultis obsequi debeas. (7) Venio in senatum, ius dicendi peto, dico paulisper maximo assensu. Ubi coepi crimen attingere, reum destinare, adhuc tamen sine nomine, undique mihi reclamari. Alius: 'Sciamus, quis sit de quo extra ordinem referas', alius: 'Quis est ante relationem reus?', alius: 'Salui simus, qui supersumus.' (8) Audio imperturbatus interritus: tantum susceptae rei honestas ualet, tantumque ad fiduciam uel metum differt, nolint homines quod facias an non probent. Longum est omnia quae tunc hinc inde iacta sunt recensere. (9) Nouissime consul: 'Secunde, sententiae loco dices, si quid uolueris.' 'Permiseras' inquam 'quod usque adhuc omnibus permisisti.' (10) Resido; aguntur alia. Interim me quidam ex consularibus amicis, secreto curatoque sermone, quasi nimis fortiter incauteque progressum corripit reuocat, monet ut desistam, adicit etiam: 'Notabilem te futuris principibus fecisti.' 'Esto' inquam 'dum malis.' (11) Vix ille discesserat, rursus alter: 'Quid audes? Quo ruis? Quibus te periculis obicis? Quid praesentibus confidis incertus futurorum? Lacessis hominem iam praefectum aerarii et breui consulem, praeterea qua gratia quibus amicitiis fultum!' Nominat quendam, qui tunc ad orientem amplissimum exercitum non sine magnis dubiisque rumoribus obtinebat. (12) Ad haec ego: "ëOmnia praecepi atque animo mecum ante peregi" nec recuso, si ita casus attulerit, luere poenas ob honestissimum factum, dum flagitiosissimum ulciscor.' (13) Iam censendi tempus. Dicit Domitius Apollinaris consul designatus, dicit Fabricius Veiento, Fabius Postuminus, Bittius Proculus collega Publici Certi, de quo agebatur, uxoris autem meae quam amiseram uitricus, post hos Ammius Flaccus. Omnes Certum nondum a me nominatum ut nominatum defendunt crimenque quasi in medio relictum defensione suscipiunt. (14) Quae praeterea dixerint, non est necesse narrare: in libris habes; sum enim cuncta ipsorum uerbis persecutus. (15) Dicunt contra Auidius Quietus, Cornutus Tertullus: Quietus, iniquissimum esse querelas dolentium excludi, ideoque Arriae et Fanniae ius querendi non auferendum, nec interesse cuius ordinis quis sit, sed quam causam habeat; (16) Cornutus, datum se a consulibus tutorem Heluidi filiae petentibus matre eius et uitrico; nunc quoque non sustinere deserere officii sui partes, in quo tamen et suo dolori modum imponere et optimarum feminarum perferre modestissimum affectum; quas contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentae adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi remittatur, nota certe quasi censoria inuratur. (17) Tum Satrius Rufus medio ambiguoque sermone 'Puto' inquit 'iniuriam factam Publicio Certo, si non absoluitur; nominatus est ab amicis Arriae et Fanniae, nominatus ab amicis suis. Nec debemus solliciti esse; idem enim nos, qui bene sentimus de homine, et iudicaturi sumus. Si innocens est, sicut et spero et malo et, donec aliquid probetur, credo, poteritis absoluere.' (18) Haec illi quo quisque ordine citabantur. Venitur ad me. Consurgo, utor initio quod in libro est, respondeo singulis. Mirum qua intentione, quibus clamoribus omnia exceperint, qui modo reclamabant: tanta conuersio uel negotii dignitatem uel prouentum orationis uel actoris Constantiam subsecuta est. (19) Finio. Incipit respondere Veiento; nemo patitur; obturbatur obstrepitur, adeo quidem ut diceret: 'Rogo, patres conscripti, ne me cogatis implorare auxilium tribunorum.' Et statim Murena tribunus: 'Permitto tibi, uir clarissime Veiento, dicere.' Tunc quoque reclamatur. (20) Inter moras consul citatis nominibus et peracta discessione mittit senatum, ac paene adhuc stantem temptantemque dicere Veientonem reliquit. Multum ille de hac - ita uocabat - contumelia questus est Homerico uersu: 'g-oh g-geron, g-eh g-mala g-deh g-se g-neoi g-teirousi g-machehtai'. (21) Non fere quisquam in senatu fuit, qui non me complecteretur exoscularetur certatimque laude cumularet, quod intermissum iam diu morem in publicum consulendi susceptis propriis simultatibus reduxissem; quod denique senatum inuidia liberassem, qua flagrabat apud ordines alios, quod seuerus in ceteros senatoribus solis dissimulatione quasi mutua parceret. (22) Haec acta sunt absente Certo; fuit enim seu tale aliquid suspicatus siue, ut excusabatur, infirmus. Et relationem quidem de eo Caesar ad senatum non remisit; obtinui tamen quod intenderam: (23) nam collega Certi consulatum, successorem Certus accepit, planeque factum est quod dixeram in fine: 'Reddat praemium sub optimo principe, quod a pessimo accepit.' Postea actionem meam utcumque potui recollegi, addidi multa. (24) Accidit fortuitum, sed non tamquam fortuitum, quod editis libris Certus intra paucissimos dies implicitus morbo decessit. (25) Audiui referentes hanc imaginem menti eius hanc oculis oberrasse, tamquam uideret me sibi cum ferro imminere. Verane haec, affirmare non ausim; interest tamen exempli, ut uera uideantur. (26) Habes epistulam, si modum epistulae cogites, libris quos legisti non minorem; sed imputabis tibi qui contentus libris non fuisti. Vale. [9,14] XIV. C- PLINIUS TACITO SUO S- Nec ipse tibi plaudis, et ego nihil magis ex fide quam de te scribo. Posteris an aliqua cura nostri, nescio; nos certe meremur, ut sit aliqua, non dico ingenio - id enim superbum -, sed studio et labore et reuerentia posterorum. Pergamus modo itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque prouexit, ita multos e tenebis et silentio protulit. Vale. [9,15] XV. C- PLINIUS FALCONI SUO S- (1) Refugeram in Tuscos, ut omnia ad arbitrium meum facerem. At hoc ne in Tuscis quidem: tam multis undique rusticorum libellis et tam querulis inquietor, quos aliquanto magis inuitus quam meos lego; nam et meos inuitus. (2) Retracto enim actiunculas quasdam, quod post intercapedinem temporis et frigidum et acerbum est. Rationes quasi absente me negleguntur. (3) Interdum tamen equum conscendo et patrem familiae hactenus ago, quod aliquam partem praediorum, sed pro gestatione percurro. Tu consuetudinem serua, nobisque sic rusticis urbana acta perscribe. Vale. [9,16] XVI. C- PLINIUS MAMILIANO SUO S- (1) Summam te uoluptatem percepisse ex isto copiosissimo genere uenandi non miror, cum historicorum more scribas numerum iniri non potuisse. Nobis uenari nec uacat nec libet: non uacat quia uindemiae in manibus, non libet quia exiguae. (2) Deuehimus tamen pro nouo musto nouos uersiculos tibique iucundissime exigenti ut primum uidebuntur deferuisse mittemus. Vale. [9,17] XVII. C- PLINIUS GENITORI SUO S- (1) Recepi litteras tuas quibus quereris taedio tibi fuisse quamuis lautissimam cenam, quia scurrae cinaedi moriones mensis inerrabant. (2) Vis tu remittere aliquid ex rugis? Equidem nihil tale habeo, habentes tamen fero. Cur ergo non habeo? Quia nequaquam me ut inexspectatum festiuumue delectat, si quid molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione profertur. (3) Non rationem sed stomachum tibi narro. Atque adeo quam multos putas esse, quos ea quibus ego et tu capimur et ducimur, partim ut inepta partim ut molestissima offendant! Quam multi, cum lector aut lyristes aut comoedus inductus est, calceos poscunt aut non minore cum taedio recubant, quam tu ista - sic enim appellas - prodigia perpessus es! (4) Demus igitur alienis oblectationibus ueniam, ut nostris impetremus. Vale. [9,18] XVIII. C- PLINIUS SABINO SUO S- (1) Qua intentione, quo studio, qua denique memoria legeris libellos meos, epistula tua ostendit. Ipse igitur exhibes negotium tibi qui elicis et inuitas, ut quam plurima communicare tecum uelim. (2) Faciam, per partes tamen et quasi digesta, ne istam ipsam memoriam, cui gratias ago, assiduitate et copia turbem oneratamque et quasi oppressam cogam pluribus singula posterioribus priora dimittere. Vale. [9,19] XIX. C- PLINIUS RUSONI SUO S- (1) Significas legisse te in quadam epistula mea iussisse Verginium Rufum inscribi sepulcro suo: Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam imperium asseruit non sibi sed patriae. Reprehendis quod iusserit, addis etiam melius rectiusque Frontinum, quod uetuerit omnino monumentum sibi fieri, meque ad extremum quid de utroque sentiam consulis. (2) Utrumque dilexi, miratus sum magis quem tu reprehendis, atque ita miratus ut non putarem satis umquam posse laudari, cuius nunc mihi subeunda defensio est. (3) Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo uenia uerum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, uicturique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur. (4) Nec facile quemquam nisi Verginium inuenio, cuius tanta in praedicando uerecundia quanta gloria ex facto. (5) Ipse sum testis, familiariter ab eo dilectus probatusque, semel omnino me audiente prouectum, ut de rebus suis hoc unum referret, ita secum aliquando Cluuium locutum: 'Scis, Vergini, quae historiae fides debeatur; proinde si quid in historiis meis legis aliter ac uelis rogo ignoscas.' Ad hoc ille: 'Tune ignoras, Cluui, ideo me fecisse quod feci, ut esset liberum uobis scribere quae libuisset?' (6) Age dum, hunc ipsum Frontinum in hoc ipso, in quo tibi parcior uidetur et pressior, comparemus. Vetuit exstrui monumentum, sed quibus uerbis? 'Impensa monumenti superuacua est; memoria nostri durabit, si uita meruimus.' An restrictius arbitraris per orbem terrarum legendum dare duraturam memoriam suam quam uno in loco duobus uersiculis signare quod feceris? (7) Quamquam non habeo propositum illum reprehendendi, sed hunc tuendi; cuius quae potest apud te iustior esse defensio, quam ex collatione eius quem praetulisti? (8) Meo quidem iudicio neuter culpandus, quorum uterque ad gloriam pari cupiditate, diuerso itinere contendit, alter dum expetit debitos titulos, alter dum mauult uideri contempsisse. Vale. [9,20] XX. C- PLINIUS VENATORI SUO S- (1) Tua uero epistula tanto mihi iucundior fuit quanto longior erat, praesertim cum de libellis meis tota loqueretur; quos tibi uoluptati esse non miror, cum omnia nostra perinde ac nos ames. (2) Ipse cum maxime uindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaueram colligo, si colligere est non numquam decerpere uuam, torculum inuisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt. Vale. [9,21] XXI. C- PLINIUS SABINIANO SUO S- (1) Libertus tuus, cui suscensere te dixeras, uenit ad me aduolutusque pedibus meis tamquam tuis haesit. Fleuit multum, multum rogauit, multum etiam tacuit, in summa fecit mihi fidem paenitentiae uerae: credo emendatum quia deliquisse se sentit. (2) Irasceris, scio, et irasceris merito, id quoque scio; sed tunc praecipua mansuetudinis laus, cum irae causa iustissima est. (3) Amasti hominem et, spero, amabis: interim sufficit ut exorari te sinas. Licebit rursus irasci, si meruerit, quod exoratus excusatius facies. Remitte aliquid adulescentiae ipsius, remitte lacrimis, remitte indulgentiae tuae. Ne torseris illum, ne torseris etiam te; torqueris enim cum tam lenis irasceris. (4) Vereor ne uidear non rogare sed cogere, si precibus eius meas iunxero; iungam tamen tanto plenius et effusius, quanto ipsum acrius seueriusque corripui, destricte minatus numquam me postea rogaturum. Hoc illi, quem terreri oportebat, tibi non idem; nam fortasse iterum rogabo, impetrabo iterum: sit modo tale, ut rogare me, ut praestare te deceat. Vale. [9,22] XXII. C- PLINIUS SEVERO SUO S- (1) Magna me sollicitudine affecit Passenni Pauli ualetudo, et quidem plurimis iustissimisque de causis. Vir est optimus honestissimus, nostri amantissimus; praeterea in litteris ueteres aemulatur exprimit reddit, Propertium in primis, a quo genus ducit, uera suboles eoque simillima illi in quo ille praecipuus. (2) Si elegos eius in manus sumpseris, leges opus tersum molle iucundum, et plane in Properti domo scriptum. Nuper ad lyrica deflexit, in quibus ita Horatium ut in illis illum alterum effingit: putes si quid in studiis cognatio ualet, et huius propinquum. Magna uarietas magna mobilitas: amat ut qui uerissime, dolet ut qui impatientissime, laudat ut qui benignissime, ludit ut qui facetissime, omnia denique tamquam singula absoluit. (3) Pro hoc ego amico, pro hoc ingenio non minus aeger animo quam corpore ille, tandem illum tandem me recepi. Gratulare mihi, gratulare etiam litteris ipsis, quae ex periculo eius tantum discrimen adierunt, quantum ex salute gloriae consequentur. Vale. [9,23] XXIII. C- PLINIUS MAXIMO SUO S- (1) Frequenter agenti mihi euenit, ut centumuiri cum diu se intra iudicum auctoritatem grauitatemque tenuissent, omnes repente quasi uicti coactique consurgerent laudarentque; (2) frequenter e senatu famam qualem maxime optaueram rettuli: numquam tamen maiorem cepi uoluptatem, quam nuper ex sermone Corneli Taciti. Narrabat sedisse secum circensibus proximis equitem Romanum. Hunc post uarios eruditosque sermones requisisse: 'Italicus es an prouincialis?' Se respondisse: 'Nosti me, et quidem ex studiis.' (3) Ad hoc illum: 'Tacitus es an Plinius?' Exprimere non possum, quam sit iucundum mihi quod nomina nostra quasi litterarum propria, non hominum, litteris redduntur, quod uterque nostrum his etiam e studiis notus, quibus aliter ignotus est. (4) Accidit aliud ante pauculos dies simile. Recumbebat mecum uir egregius, Fadius Rufinus, super eum municeps ipsius, qui illo die primum uenerat in urbem; cui Rufinus demonstrans me: 'Vides hunc?' Multa deinde de studiis nostris; et ille 'Plinius est' inquit. (5) Verum fatebor, capio magnum laboris mei fructum. An si Demosthenes iure laetatus est, quod illum anus Attica ita noscitauit: 'Houtos esti Dêmosthenes', celebritate nominis mei gaudere non debeo? Ego uero et gaudeo et gaudere me dico. (6) Neque enim uereor ne iactantior uidear, cum de me aliorum iudicium non meum profero, praesertim apud te qui nec ullius inuides laudibus et faues nostris. Vale. [9,24] XXIV. C- PLINIUS SABINIANO SUO S- Bene fecisti quod libertum aliquando tibi carum reducentibus epistulis meis in domum in animum recepisti. Iuuabit hoc te; me certe iuuat, primum quod te tam tractabilem uideo, ut in ira regi possis, deinde quod tantum mihi tribuis, ut uel auctoritati meae pareas uel precibus indulgeas. Igitur et laudo et gratias ago; simul in posterum moneo, ut te erroribus tuorum, etsi non fuerit qui deprecetur, placabilem praestes. Vale. [9,25] XXV. C- PLINIUS MAMILIANO SUO S- (1) Quereris de turba castrensium negotiorum et, tamquam summo otio perfruare, lusus et ineptias nostras legis amas flagitas, meque ad similia condenda non mediocriter incitas. (2) Incipio enim ex hoc genere studiorum non solum oblectationem uerum etiam gloriam petere, post iudicium tuum uiri eruditissimi grauissimi ac super ista uerissimi. (3) Nunc me rerum actus modice sed tamen distringit; quo finito aliquid earundem Camenarum in istum benignissimum sinum mittam. Tu passerculis et columbulis nostris inter aquilas uestras dabis pennas, si tamen et tibi placebunt; si tantum sibi, continendos cauea nidoue curabis. Vale. [9,26] XXVI. C- PLINIUS LUPERCO SUO S- (1) Dixi de quodam oratore saeculi nostri recto quidem et sano, sed parum grandi et ornato, ut opinor, apte: 'Nihil peccat, nisi quod nihil peccat.' (2) Debet enim orator erigi attolli, interdum etiam efferuescere ecferri, ac saepe accedere ad praeceps; nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta. Tutius per plana sed humilius et depressius iter; frequentior currentibus quam reptantibus lapsus, sed his non labentibus nulla, illis non nulla laus etiamsi labantur. (3) Nam ut quasdam artes ita eloquentiam nihil magis quam ancipitia commendant. Vides qui per funem in summa nituntur, quantos soleant excitare clamores, cum iam iamque casuri uidentur. (4) Sunt enim maxime mirabilia quae maxime insperata, maxime opericulosa utque Graeci magis exprimunt, 'g-parabola'. Ideo nequaquam par gubernatoris est uirtus, cum placido et cum turbato mari uehitur: tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curuatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus. (5) Cur haec? Quia uisus es mihi in scriptis meis adnotasse quaedam ut tumida quae ego sublimia, ut improba quae ego audentia, ut nimia quae ego plena arbitrabar. Plurimum autem refert, reprehendenda adnotes an insignia. (6) Omnis enim aduertit, quod eminet et exstat; sed acri intentione diiudicandum est, immodicum sit an grande, altum an enorme. Atque ut Homerum potissimum attingam, quem tandem alterutram in partem potest fugere 'g-Brache g-d' g-eureia g-chthohn, g-Amphi g-de g-salpigxen g-megas g-ouranos' et totum illud 'g-os g-d' g-Ohte g-cheimarroi g-potamoi g-kat' g-oresphi g-reontes, g-Es g-misgagkeiav g-sumballeton g-ombrimon g-hudohr.' (7) Sed opus est examine et libra, incredibile sint haec et inania an magnifica caelestia. Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut posse dicere puto - non ita insanio -, sed hoc intellegi uolo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos. (8) 'At enim alia condicio oratorum, alia poetarum. Quasi uero M. Tullius minus audeat! Quamquam hunc omitto; neque enim ambigi puto. Sed Demosthenes ipse, ille norma oratoris et regula, num se cohibet et comprimit, cum dicit illa notissima: 'g-anthrôpoi g-miaroi, g-kolakes g-kai g-alastores' et rursus 'g-ou g-lithois g-eteichisa g-tên g-polin g-oude g-plinthois g-egô' et statim 'g-ouk g-ek g-men g-thalassês g-tên g-Euboian g-probebalesthai g-pro g-tês g-Attikês' et alibi: 'g-egô g-de g-oimai g-men, g-ô g-andres g-Athênaioi, g-nê g-tous g-theous g-ekeinon g-methyein g-tô g-megethei g-tôn g-pepragmenôn'. (9) Iam quid audentius illo pulcherrimo ac longissimo excessu: 'g-nosêma g-gar ---'. Quid haec breuiora superioribus, sed audacia paria: 'g-tote g-egô g-men g-tô g-Pythôni g-thrasynomenô g-kai g-pollô g-reonti g-kath' g-hêmôn'? Ex eadem nota : 'g-hotan g-de g-ek g-pleonexias g-kai g-ponêrias g-tis g-hôsper g-houtos g-ischysê, g-hê g-prôtê g-prophasis g-kai g-mikron g-ptaisma g-hapanta g-anechaitise g-kai g-dielyse'. Simile his : 'g-apeschoinismenos g-hapasi g-tois g-en g-tê g-polei g-dikaiois' et ibidem : 'g-sy g-ton g-eis g-tauta g-eleon g-proudôkas, g-Aristogeiton, g-mallon g-d' g-anêrêkas g-holôs. g-Mê g-dê, g-pros g-hous g-autos g-echôsas g-limenas g-kai g-probolôn g-eneplêsas, g-pros g-toutous g-hormizou'. Et dixerat: 'g-toutô g-d' g-oudena g-horô g-tôn g-topôn g-toutôn g-basimon g-onta, g-alla g-panta g-apokrêmna, g-pharangas, g-barathra'. Et deinceps : 'g-dedoika, g-mê g-doxête g-tisi g-ton g-aei g-boulomenon g-einai g-ponêron g-tôn g-en g-tê g-polei g-paidotribein', nec satis: 'g-oude g-gar g-tous g-progonous g-hypolambanô g-ta g-dikastêria g-tauta g-hymin g-oikodomêsai, g-hina g-tous g-toioutous g-en g-autois g-moscheuête', ad hoc: 'g-ei g-de g-kapêlos g-esti g-ponêrias g-kai g-palinkapêlos g-kai g-metaboleus' et mille talia, ut praeteream quae ab Aeschine 'g-thaumata', non 'g-rêmata' uocantur. (10) In contrarium incidi: dices hunc quoque ob ista culpari. Sed uide, quanto maior sit, qui reprehenditur, ipso reprehendente et maior ob haec quoque; in aliis enim uis, in his granditas eius elucet. (11) Num autem Aeschines ipse eis, quae in Demosthene carpebat, abstinuit? 'g-Chrê g-gar, g-ô g-andres g-Athênaioi, g-to g-auto g-phthengesthai g-ton g-rêtora g-kai g-ton g-nomon g-hotan g-de g-heteran g-men g-phônên g-aphiê g-ho g-nomos, g-heteran g-de g-ho rêtôr---'. Alio loco: 'g-epeita g-anaphainetai g-peri g-pantôn g-en g-tô g-psêphismati ---.' Iterum alio: 'g-all' g-enkathêmenoi g-kai g-enedreuontes g-en g-tê g-akroasei g-eiselaunete g-auton g-eis g-tous g-paranomous g-logous'. (12) Quod adeo probauit, ut repetat: 'g-all' g-hôsper g-en g-tais g-hippodromiais g-eis g-ton g-tou g-pragmatos g-auton g-dromon g-eiselaunete'. Iam illa custoditius pressiusque: 'g-sy g-de g-helkopoieis, g-kai g-mallon g-soi g-melei g-tôn g-authêmerôn g-logôn g-ê g-tês g-sôtêrias g-tês g-poleôs', altius illa: 'g-ouk g-apopempsesthe g-ton g-anthrôpon g-hôs g-koinên g-tôn g-Hellênôn g-symphoran; g-ê g-syllabontes g-hôs g-lêstên g-tôn g-pragmatôn g-ep' g-onomatôn g-dia g-tês g-politeias g-pleonta g-timôrêsesthe; (13) Exspecto, ut quaedam ex hac epistula ut illud 'gubernacula gemunt' et 'dis maris proximus' isdem notis quibus ea, de quibus scribo, confodias; intellego enim me, dum ueniam prioribus peto, in illa ipsa quae adnotaueras incidisse. Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus. Aut enim tu me timidum aut ego te temerarium faciam. Vale. [9,27] XXVII. C- PLINIUS PATERNO SUO S- (1) Quanta potestas, quanta dignitas, quanta maiestas, quantum denique numen sit historiae, cum frequenter alias tum proxime sensi. Recitauerat quidam uerissimum librum, partemque eius in alium diem reseruauerat. (2) Ecce amici cuiusdam orantes obsecrantesque, ne reliqua recitaret. Tantus audiendi quae fecerint pudor, quibus nullus faciendi quae audire erubescunt. Et ille quidem praestitit quod rogabatur - sinebat fides -; liber tamen ut factum ipsum manet manebit legeturque semper, tanto magis quia non statim. Incitantur enim homines ad noscenda quae differuntur. Vale. [9,28] XXVIII. C- PLINIUS ROMANO SUO S- (1) Post longum tempus epistulas tuas, sed tres pariter recepi, omnes elegantissimas amantissimas, et quales a te uenire praesertim desideratas oportebat. Quarum una iniungis mihi iucundissimum ministerium, ut ad Plotinam sanctissimam feminam litterae tuae perferantur: perferentur. (2) Eadem commendas Popilium Artemisium: statim praestiti quod petebat. Indicas etiam modicas te uindemias collegisse: communis haec mihi tecum, quamquam in diuersissima parte terrarum, querela est. (3) Altera epistula nuntias multa te nunc dictare nunc scribere, quibus nos tibi repraesentes. Gratias ago; agerem magis si me illa ipsa, quae scribis aut dictas, legere uoluisses. Et erat aequum ut te mea ita me tua scripta cognoscere, etiamsi ad alium quam ad me pertinerent. (4) Polliceris in fine, cum certius de uitae nostrae ordinatione aliquid audieris, futurum te fugitiuum rei familiaris statimque ad nos euolaturum, qui iam tibi compedes nectimus, quas perfringere nullo modo possis. (5) Tertia epistula continebat esse tibi redditam orationem pro Clario eamque uisam uberiorem, quam dicente me audiente te fuerit. Est uberior; multa enim postea inserui. Adicis alias te litteras curiosius scriptas misisse; an acceperim quaeris. Non accepi et accipere gestio. Proinde prima quaque occasione mitte appositis quidem usuris, quas ego - num parcius possum? - centesimas computabo. Vale. [9,29] XXIX. C- PLINIUS RUSTICO SUO S- (1) Ut satius unum aliquid insigniter facere quam plura mediocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid insigniter. Quod intuens ego uariis me studiorum generibus nulli satis confisus experior. (2) Proinde, cum hoc uel illud leges, ita singulis ueniam ut non singulis dabis. An ceteris artibus excusatio in numero, litteris durior lex, in quibus difficilior effectus est? Quid autem ego de uenia quasi ingratus? Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam uenia obsecranda est. Mihi tamen uenia sufficit. Vale. [9,30] XXX. C- PLINIUS GEMINO SUO S- (1) Laudas mihi et frequenter praesens et nunc per epistulas Nonium tuum, quod sit liberalis in quosdam: et ipse laudo, si tamen non in hos solos. Volo enim eum, qui sit uere liberalis, tribuere patriae propinquis, affinibus amicis, sed amicis dico pauperibus, non ut isti qui iis potissimum donant, qui donare maxime possunt. (2) Hos ego uiscatis hamatisque muneribus non sua promere puto sed aliena corripere. Sunt ingenio simili qui quod huic donant auferunt illi, famamque liberalitatis auaritia petunt. (3) Primum est autem suo esse contentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem fouentemque orbe quodam socialitatis ambire. Quae cuncta si facit iste, usquequaque laudandus est; si unum aliquid, minus quidem, laudandus tamen: (4) tam rarum est etiam imperfectae liberalitatis exemplar. Ea inuasit homines habendi cupido, ut possideri magis quam possidere uideantur. Vale. [9,31] XXXI. C- PLINIUS SARDO SUO S- (1) Postquam a te recessi, non minus tecum, quam cum ad te fui. Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime - non enim mentiar -, quae de me scripsisti, in quibus quidem percopiosus fuisti. Quam multa, quam uaria, quam non eadem de eodem nec tamen diuersa dixisti! (2) Laudem pariter et gratias agam? Neutrum satis possum et, si possem, timerem ne arrogans esset ob ea laudare, ob quae gratias agerem. Unum illud addam, omnia mihi tanto laudabiliora uisa quanto iucundiora, tanto iucundiora quanto laudabiliora erant. Vale. [9,32] XXXII. C- PLINIUS TITIANO SUO S- Quid agis, quid acturus es? Ipse uitam iucundissimam - id est, otiosissimam - uiuo. Quo fit, ut scribere longiores epistulas nolim, uelim legere, illud tamquam delicatus, hoc tamquam otiosus. Nihil est enim aut pigrius delicatis aut curiosius otiosis. Vale. [9,33] XXXIII. C- PLINIUS CANINIO SUO S- (1) Incidi in materiam ueram sed simillimam fictae, dignamque isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio; incidi autem, dum super cenam uaria miracula hinc inde referuntur. Magna auctori fides: tametsi quid poetae cum fide? Is tamen auctor, cui bene uel historiam scripturus credidisses. (2) Est in Africa Hipponensis colonia mari proxima. Adiacet nauigabile stagnum; ex hoc in modum fluminis aestuarium emergit, quod uice alterna, prout aestus aut repressit aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno. (3) Omnis hic aetas piscandi nauigandi atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri, quos otium lususque sollicitat. His gloria et uirtus altissime prouehi: uictor ille, qui longissime ut litus ita simul natantes reliquit. (4) Hoc certamine puer quidam audentior ceteris in ulteriora tendebat. Delphinus occurrit, et nunc praecedere puerum nunc sequi nunc circumire, postremo subire deponere iterum subire, trepidantemque perferre primum in altum, mox flectit ad litus, redditque terrae et aequalibus. (5) Serpit per coloniam fama; concurrere omnes, ipsum puerum tamquam miraculum aspicere, interrogare audire narrare. Postero die obsident litus, prospectant mare et si quid est mari simile. Natant pueri, inter hos ille, sed cautius. Delphinus rursus ad tempus, rursus ad puerum. Fugit ille cum ceteris. Delphinus, quasi inuitet et reuocet, exsilit mergitur, uariosque orbes implicat expeditque. (6) Hoc altero die, hoc tertio, hoc pluribus, donec homines innutritos mari subiret timendi pudor. Accedunt et alludunt et appellant, tangunt etiam pertrectantque praebentem. Crescit audacia experimento. Maxime puer, qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur referturque, agnosci se amari putat, amat ipse; neuter timet, neuter timetur; huius fiducia, mansuetudo illius augetur. (7) Nec non alii pueri dextra laeuaque simul eunt hortantes monentesque. Ibat una - id quoque mirum - delphinus alius, tantum spectator et comes. Nihil enim simile aut faciebat aut patiebatur, sed alterum illum ducebat reducebat, ut puerum ceteri pueri. (8) Incredibile, tam uerum tamen quam priora, delphinum gestatorem collusoremque puerorum in terram quoque extrahi solitum, harenisque siccatum, ubi incaluisset in mare reuolui. (9) Constat Octauium Auitum, legatum proconsulis, in litus educto religione praua superfudisse unguentum, cuius illum nouitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies uisum languidum et maestum, mox redditis uiribus priorem lasciuiam et solita ministeria repetisse. (10) Confluebant omnes ad spectaculum magistratus, quorum aduentu et mora modica res publica nouis sumptibus atterebatur. Postremo locus ipse quietem suam secretumque perdebat: placuit occulte interfici, ad quod coibatur. (11) Haec tu qua miseratione, qua copia deflebis ornabis attolles! Quamquam non est opus affingas aliquid aut astruas; sufficit ne ea quae sunt uera minuantur. Vale. [9,34] XXXIV. C- PLINIUS TRANQUILLO SUO S- (1) Explica aestum meum: audio me male legere, dumtaxat uersus; rationes enim commode, sed tanto minus uersus. Cogito ergo recitaturus familiaribus amicis experiri libertum meum. Hoc quoque familiare, quod elegi non bene sed melius - scio - lecturum, si tamen non fuerit perturbatus. (2) Est enim tam nouus lector quam ego poeta. Ipse nescio, quid illo legente interim faciam, sedeam defixus et mutus et similis otioso an, ut quidam, quae pronuntiabit, murmure oculis manu prosequar. Sed puto me non minus male saltare quam legere. Iterum dicam, explica aestum meum uereque rescribe, num sit melius pessime legere quam ista uel non facere uel facere. Vale. [9,35] XXXV. C- PLINIUS APPIO SUO S- (1) Librum, quem misisti, recepi et gratias ago. Sum tamen hoc tempore occupatissimus. Ideo nondum eum legi, cum alioqui ualdissime cupiam. Sed eam reuerentiam cum litteris ipsis tum scriptis tuis debeo, ut sumere illa nisi uacuo animo irreligiosum putem. (2) Diligentiam tuam in retractandis operibus ualde probo. Est tamen aliquis modus, primum quod nimia cura deterit magis quam emendat, deinde quod nos a recentioribus reuocat simulque nec absoluit priora et incohare posteriora non patitur. Vale. [9,36] XXXVI. C- PLINIUS FUSCO SUO S- (1) Quaeris, quemadmodum in Tuscis diem aestate disponam. Euigilo cum libuit, plerumque circa horam primam, saepe ante, tardius raro. Clausae fenestrae manent; mire enim silentio et tenebris ab iis quae auocant abductus et liber et mihi relictus, non oculos animo sed animum oculis sequor, qui eadem quae mens uident, quotiens non uident alia. (2) Cogito, si quid in manibus, cogito ad uerbum scribenti emendantique similis, nunc pauciora nunc plura, ut uel difficile uel facile componi teneriue potuerunt. Notarium uoco et die admisso quae formaueram dicto; abit rursusque reuocatur rursusque dimittitur. (3) Ubi hora quarta uel quinta - neque enim certum dimensumque tempus -, ut dies suasit, in xystum me uel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto. Vehiculum ascendo. Ibi quoque idem quod ambulans aut iacens; durat intentio mutatione ipsa refecta. Paulum redormio, dein ambulo, mox orationem Graecam Latinamue clare et intente non tam uocis causa quam stomachi lego; pariter tamen et illa firmatur. (4) Iterum ambulo ungor exerceor lauor. Cenanti mihi, si cum uxore uel paucis, liber legitur; post cenam comoedia aut lyristes; mox cum meis ambulo, quorum in numero sunt eruditi. Ita uariis sermonibus uespera extenditur, et quamquam longissimus dies bene conditur. (5) Non numquam ex hoc ordine aliqua mutantur; nam, si diu iacui uel ambulaui, post somnum demum lectionemque non uehiculo sed, quod breuius quia uelocius, equo gestor. Interueniunt amici ex proximis oppidis, partemque diei ad se trahunt interdumque lasso mihi opportuna interpellatione subueniunt. (6) Venor aliquando, sed non sine pugillaribus, ut quamuis nihil ceperim non nihil referam. Datur et colonis, ut uidetur ipsis, non satis temporis, quorum mihi agrestes querelae litteras nostras et haec urbana opera commendant. Vale. [9,37] XXXVII. C- PLINIUS PAULINO SUO S- (1) Nec tuae naturae est translaticia haec et quasi publica officia a familiaribus amicis contra ipsorum commodum exigere, et ego te constantius amo quam ut uerear, ne aliter ac uelim accipias, nisi te Kalendis statim consulem uidero, praesertim cum me necessitas locandorum praediorum plures annos ordinatura detineat, in qua mihi noua consilia sumenda sunt. (2) Nam priore lustro, quamquam post magnas remissiones, reliqua creuerunt: inde plerisque nulla iam cura minuendi aeris alieni, quod desperant posse persolui; rapiunt etiam consumuntque quod natum est, ut qui iam putent se non sibi parcere. (3) Occurrendum ergo augescentibus uitiis et medendum est. Medendi una ratio, si non nummo sed partibus locem ac deinde ex meis aliquos operis exactores, custodes fructibus ponam. Et alioqui nullum iustius genus reditus, quam quod terra caelum annus refert. (4) At hoc magnam fidem acres oculos numerosas manus poscit. Experiundum tamen et quasi in ueteri morbo quaelibet mutationis auxilia temptanda sunt. (5) Vides, quam non delicata me causa obire primum consulatus tui diem non sinat; quem tamen hic quoque ut praesens uotis gaudio gratulatione celebrabo. Vale. [9,38] XXXVIII. C- PLINIUS SATURNINO SUO S- Ego uero Rufum nostrum laudo, non quia tu ut ita facerem petisti sed quia est ille dignissimus. Legi enim librum omnibus numeris absolutum, cui multum apud me gratiae amor ipsius adiecit. Iudicaui tamen; neque enim soli iudicant qui maligne legunt. Vale. [9,39] XXXIX. C- PLINIUS MUSTIO SUO S- (1) Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in praediis in melius et in maius, uetus sane et angusta, cum sit alioqui stato die frequentissima. (2) Nam Idibus Septembribus magnus e regione tota coit populus, multae res aguntur, multa uota suscipiuntur, multa redduntur; sed nullum in proximo suffugium aut imbris aut solis. (3) Videor ergo munifice simul religioseque facturus, si aedem quam pulcherrimam exstruero, addidero porticus aedi, illam ad usum deae has ad hominum. (4) Velim ergo emas quattuor marmoreas columnas, cuius tibi uidebitur generis, emas marmora quibus solum, quibus parietes excolantur. Erit etiam faciendum ipsius deae signum, quia antiquum illud e ligno quibusdam sui partibus uetustate truncatum est. (5) Quantum ad porticus, nihil interim occurrit, quod uideatur istinc esse repetendum, nisi tamen ut formam secundum rationem loci scribas. Neque enim possunt circumdari templa: nam solum templi hinc flumine et abruptissimis ripis, hinc uia cingitur. (6) Est ultra uiam latissimum pratum, in quo satis apte contra templum ipsum porticus explicabuntur; nisi quid tu melius inuenies, qui soles locorum difficultates arte superare. Vale. [9,40] XL. C- PLINIUS FUSCO SUO S- (1) Scribis pergratas tibi fuisse litteras meas, quibus cognouisti quemadmodum in Tuscis otium aestatis exigerem; requiris quid ex hoc in Laurentino hieme permutem. (2) Nihil, nisi quod meridianus somnus eximitur multumque de nocte uel ante uel post diem sumitur, et, si agendi necessitas instat, quae frequens hieme, non iam comoedo uel lyristae post cenam locus, sed illa, quae dictaui, identidem retractantur, ac simul memoriae frequenti emendatione proficitur. (3) Habes aestate hieme consuetudinem; addas huc licet uer et autumnum, quae inter hiemem aestatemque media, ut nihil de die perdunt, de nocte paruolum acquirunt. Vale.