[10,0] EPISTVLARVM LIBER DECIMVS AD TRAIANVM IMPERATOREM CVM EIVSDEM RESPONSIS. [10,1] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Tua quidem pietas, imperator sanctissime, optauerat, ut quam tardissime succederes patri; sed di immortales festinauerunt uirtutes tuas ad gubernacula rei publicae quam susceperas admouere. (2) Precor ergo ut tibi et per te generi humano prospera omnia, id est digna saeculo tuo contingant. Fortem te et hilarem, imperator optime, et priuatim et publice opto. [10,2] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Exprimere, domine, uerbis non possum, quantum mihi gaudium attuleris, quod me dignum putasti iure trium liberorum. Quamuis enim Iuli Seruiani, optimi uiri tuique amantissimi, precibus indulseris, tamen etiam ex rescripto intellego libentius hoc ei te praestitisse, quia pro me rogabat. (2) Videor ergo summam uoti mei consecutus, cum inter initia felicissimi principatus tui probaueris me ad peculiarem indulgentiam tuam pertinere; eoque magis liberos concupisco, quos habere etiam illo tristissimo saeculo uolui, sicut potes duobus matrimoniis meis credere. (3) Sed di melius, qui omnia integra bonitati tuae reseruarunt; malui hoc potius tempore me patrem fieri, quo futurus essem et securus et felix. [10,3] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Indulgentia tua, imperator optime, quam plenissimam experior, hortatur me, ut audeam tibi etiam pro amicis obligari; inter quos sibi uel praecipuum locum uindicat Voconius Romanus, ab ineunte aetate condiscipulus et contubernalis. (2) Quibus ex causis et a diuo patre tuo petieram, ut illum in amplissimum ordinem promoueret. Sed hoc uotum meum bonitati tuae reseruatum est, quia mater Romani liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio codicillis ad patrem tuum scriptis professa fuerat, nondum satis legitime peregerat; quod postea fecit admonita a nobis. (3) Nam fundos emancipauit, et cetera quae in emancipatione implenda solent exigi consummauit. (4) Cum sit ergo finitum, quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a uitrico meruit. (5) Auget haec et natalium et paternarum facultatium splendor; quibus singulis multum commendationis accessurum etiam ex meis precibus indulgentiae tuae credo. (6) Rogo ergo, domine, ut me exoptatissimae mihi gratulationis compotem facias et honestis, ut spero, affectibus meis praestes, ut non in me tantum uerum et in amico gloriari iudiciis tuis possim. [10,4] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Proximo anno, domine, grauissima ualetudine usque ad periculum uitae uexatus iatralipten assumpsi; cuius sollicitudini et studio tuae tantum indulgentiae beneficio referre gratiam parem possum. (2) Quare rogo des ei ciuitatem Romanam. Est enim peregrinae condicionis manumissus a peregrina. Vocatur ipse Arpocras, patronam habuit Thermuthin Theonis, quae iam pridem defuncta est. Item rogo des ius Quiritium libertis Antoniae Maximillae, ornatissimae feminae, Hediae et Antoniae Harmeridi; quod a te petente patrona peto. [10,5] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Exprimere, domine, uerbis non possum, quanto me gaudio affecerint epistulae tuae, ex quibus cognoui te Arpocrati, iatraliptae meo, et Alexandrinam ciuitatem tribuisse, quamuis secundum institutionem principum non temere eam dare proposuisses. Esse autem Arpocran g-nomou g-Memphitou indico tibi. (2) Rogo ergo, indulgentissime imperator, ut mihi ad Pompeium Plantam praefectum Aegypti amicum tuum, sicut promisisti, epistulam mittas. Obuiam iturus, quo maturius, domine, exoptatissimi aduentus tui gaudio frui possim, rogo permittas mihi quam longissime occurrere tibi. [10,6] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Proxima infirmitas mea, domine, obligauit me Postumio Marino medico; cui parem gratiam referre beneficio tuo possum, si precibus meis ex consuetudine bonitatis tuae indulseris. (2) Rogo ergo, ut propinquis eius des ciuitatem, Chrysippo Mithridatis uxorique Chrysippi, Stratonicae Epigoni, item liberis eiusdem Chrysippi, Epigono et Mithridati, ita ut sint in patris potestate utque iis in libertos seruetur ius patronorum. Item rogo indulgeas ius Quiritium L- Satrio Abascanto et P- Caesio Phosphoro et Panchariae Soteridi; quod a te uolentibus patronis peto. [10,7] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Scio, domine, memoriae tuae, quae est bene faciendi tenacissima, preces nostras inhaerere. Quia tamen in hoc quoque indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram praetura exornare digneris, cum locus uacet. (2) Ad quam spem alioqui quietissimum hortatur et natalium splendor et summa integritas in paupertate et ante omnia felicitas temporum, quae bonam conscientiam ciuium tuorum ad usum indulgentiae tuae prouocat et attollit. [10,8] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum sciam, domine, ad testimonium laudemque morum meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari, rogo dignitati, ad quam me prouexit indulgentia tua, uel auguratum uel septemuiratum, quia uacant adicere digneris, ut iure sacerdotii precari deos pro te publice possim, quos nunc precor pietate priuata. [10,9] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Victoriae tuae, optime imperator, maximae, pulcherrimae, antiquissimae et tuo nomine et rei publicae gratulor, deosque immortales precor, ut omnes cogitationes tuas tam laetus sequatur euentus, cum uirtutibus tantis gloria imperii et nouetur et augeatur. [10,10] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Seruilius Pudens legatus, domine, VIII Kal- Decembres Nicomediam uenit meque longae exspectationis sollicitudine liberauit. [10,11] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Rosianum Geminum, domine, artissimo uinculo mecum tua in me beneficia iunxerunt; habui enim illum quaestorem in consulatu. Mei sum obseruantissimum expertus; tantam mihi post consulatum reuerentiam praestat, et publicae necessitudinis pignera priuatis cumulat officiis. (2) Rogo ergo, ut ipse apud te pro dignitate eius precibus meis faueas. Cui et, si quid mihi credis, indulgentiam tuam dabis; dabit ipse operam ut in iis, quae ei mandaueris, maiora mereatur. Parciorem me in laudando facit, quod spero tibi et integritatem eius et probitatem et industriam non solum ex eius honoribus, quos in urbe sub oculis tuis gessit, uerum etiam ex commilitio esse notissimam. (3) Illud unum, quod propter caritatem eius nondum mihi uideor satis plene fecisse, etiam atque etiam facio teque, domine, rogo, gaudere me exornata quaestoris mei dignitate, id est per illum mea, quam maturissime uelis. [10,12] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Difficile est, domine, exprimere uerbis, quantam perceperim laetitiam, quod et mihi et socrui meae praestitisti, ut affinem eius Caelium Clementem in hanc prouinciam transferres. (2) Ex illo enim et mensuram beneficii tui penitus intellego, cum tam plenam indulgentiam cum tota domo mea experiar, cui referre gratiam parem ne audeo quidem, quamuis maxime possim. Itaque ad uota confugio deosque precor, ut iis, quae in me assidue confers, non indignus existimer. [10,13] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Scripsit mihi, domine, Lycormas libertus tuus ut, si qua legatio a Bosporo uenisset urbem petitura, usque in aduentum suum retineretur. Et legatio quidem, dumtaxat in eam ciuitatem, in qua ipse sum, nulla adhuc uenit, sed uenit tabellarius Sauromatae , quem ego usus opportunitate, quam mihi casus obtulerat, cum tabellario qui Lycormam ex itinere praecessit mittendum putaui, ut posses ex Lycormae et regis epistulis pariter cognoscere, quae fortasse pariter scire deberes. [10,14] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rex Sauromates scripsit mihi esse quaedam, quae deberes quam maturissime scire. Qua ex causa festinationem tabellarii, quem ad te cum epistulis misit, diplomate adiuui. [10,15] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Legato Sauromatae regis; cum sua sponte Nicaeae, ubi me inuenerat, biduo substitisset, longiorem moram faciendam, domine, non putaui, primum quod incertum adhuc erat, quando libertus tuus Lycormas uenturus esset, deinde quod ipse proficiscebar in diuersam prouinciae partem, ita officii necessitate exigente. (2) Haec in notitiam tuam perferenda existimaui, quia proxime scripseram petisse Lycormam, ut legationem, si qua uenisset a Bosporo, usque in aduentum suum retinerem. Quod diutius faciendi nulla mihi probabilis ratio occurrit, praesertim cum epistulae Lycormae, quas detinere, ut ante praedixi, nolui, aliquot diebus hinc legatum antecessurae uiderentur. [10,16] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Apuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locauerat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad magistratus indicasse, seruisse aliquando Laberio Maximo, captumque a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum Pacoro Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam peruenisse. (2) Quem ego perductum ad me, cum eadem narrasset, mittendum ad te putaui; quod paulo tardius feci, dum requiro gemmam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset subtractam indicabat. (3) Volui enim hanc quoque, si inueniri potuisset, simul mittere, sicut glebulam misi, quam se ex Parthico metallo attulisse dicebat. Signata est anulos meo, cuius est aposphragisma quadriga. [10,17] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Maximum libertum et procuratorem tuum, domine, per omne tempus, quo fuimus una, probum et industrium et diligentem ac sicut rei tuae amantissimum ita disciplinae tenacissimum expertus, libenter apud te testimonio prosequor, ea fide quam tibi debeo. [10,18] (A) C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Gauium Bassum, domine, praefectum orae Ponticae integrum probum industrium atque inter ista reuerentissimum mei expertus, uoto pariter et suffragio prosequor, ea fide quam tibi debeo. (B) Quem abunde conspexi instructum commilitio tuo, cuius disciplinae debet, quod indulgentia tua dignus est. Apud me et milites et pagani, a quibus iustitia eius et humanitas penitus inspecta est, certatim ei qua priuatim qua publice testimonium perhibuerunt. Quod in notitiam tuam perfero, ea fide quam tibi debeo. [10,19] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Nymphidium Lupum, domine, primipilarem commilitonem habui, cum ipse tribunus essem ille praefectus: inde familiariter diligere coepi. Creuit postea caritas ipsa mutuae uetustate amicitiae. (2) Itaque et quieti eius inieci manum et exegi, ut me in Bithynia consilio instrueret. Quod ille amicissime et otii et senectutis ratione postposita et iam fecit et facturus est. (3) Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iuuenem probum industrium et egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris clarissimorum uirorum. Meum gaudium, domine, meamque gratulationem filii honore continuent. PLINII ET TRAIANI EPISTOLAE MUTUAE. [10,20] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Ut primum me, domine, indulgentia uestra promouit ad praefecturam aerarii Saturni, omnibus aduocationibus, quibus alioqui numquam eram promiscue functus, renuntiaui, ut toto animo delegato mihi officio uacarem. (2) Qua ex causa, cum patronum me prouinciales optassent contra Marium Priscum, et petii ueniam huius muneris et impetraui. Sed cum postea consul designatus censuisset agendum nobiscum, quorum erat excusatio recepta, ut essemus in senatus potestate pateremurque nomina nostra in urnam conici, conuenientissimum esse tranquillitati saeculi tui putaui praesertim tam moderatae uoluntati amplissimi ordinis non repugnare. (3) Cui obsequio meo opto, ut existimes constare rationem, cum omnia facta dictaque mea probare sanctissimis moribus tuis cupiam. [10,21] TRAIANUS PLINIO Et ciuis et senatoris boni partibus functus es obsequium amplissimi ordinis quod iustissime exigebat, praestando. Quas partes impleturum te secundum susceptam fidem confido. [10,22] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Ago gratias, domine, quod et ius Quiritium libertis necessariae mihi feminae et ciuitatem Romanam Arpocrati, iatraliptae meo, sine mora indulsisti. Sed cum annos eius et censum sicut praeceperas ederem, admonitus sum a peritioribus debuisse me ante ei Alexandrinam ciuitatem impetrare, deinde Romanam, quoniam esset Aegyptius. (2) Ego autem, quia inter Aegyptios ceterosque peregrinos nihil interesse credebam, contentus fueram hoc solum scribere tibi, esse eum a peregrina manumissum patronamque eius iam pridem decessisse. De qua ignorantia mea non queror, per quam stetit ut tibi pro eodem homine saepius obligarer. Rogo itaque, ut beneficio tuo legitime frui possim, tribuas ei et Alexandrinam ciuitatem {et Romanam}. Annos eius et censum, ne quid rursus indulgentiam tuam moraretur, libertis tuis quibus iusseras misi. [10,23] TRAIANUS PLINIO Ciuitatem Alexandrinam secundum institutionem principum non temere dare proposui. Sed cum Arpocrati, iatraliptae tuo, iam ciuitatem Romanam impetraueris, huic quoque petitioni tuae negare non sustineo. Tu, ex quo nomo sit, notum mihi facere debebis, ut epistulam tibi ad Pompeium Plantam praefectum Aegypti amicum meum mittam. [10,24] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Cum diuus pater tuus, domine, et oratione pulcherrima et honestissimo exemplo omnes ciues ad munificentiam esset cohortatus, petii ab eo, ut statuas principum, quas in longinquis agris per plures successiones traditas mihi quales acceperam custodiebam, permitteret in municipium transferre adiecta sua statua. (2) Quod quidem ille mihi cum plenissimo testimonio indulserat; ego statim decurionibus scripseram, ut assignarent solum in quo templum pecunia mea exstruerem; illi in honorem operis ipsius electionem loci mihi obtulerant. (3) Sed primum mea, deinde patris tui ualetudine, postea curis delegati a uobis officii retentus, nunc uideor commodissime posse in rem praesentem excurrere. Nam et menstruum meum Kalendis Septembribus finitur, et sequens mensis complures dies feriatos habet. (4) Rogo ergo ante omnia permittas mihi opus quod incohaturus sum exornare et tua statua; deinde, ut hoc facere quam maturissime possim, indulgeas commeatum. (5) Non est autem simplicitatis meae dissimulare apud bonitatem tuam obiter te plurimum collaturum utilitatibus rei familiaris meae. Agrorum enim, quos in eadem regione possideo, locatio, cum alioqui CCCC excedat, adeo non potest differri, ut proximam putationem nouus colonus facere debeat. Praeterea continuae sterilitates cogunt me de remissionibus cogitare; quarum rationem nisi praesens inire non possum. (6) Debebo ergo, domine, indulgentiae tuae et pietatis meae celeritatem et status ordinationem, si mihi ob utraque haec dederis commeatum XXX dierum. Neque enim angustius tempus praefinire possum, cum et municipium et agri de quibus loquor sint ultra centesimum et quinquagesimum lapidem. [10,25] TRAIANUS PLINIO Et priuatas multas et omnes publicas causas petendi commeatus reddidisti; mihi autem uel sola uoluntas tua suffecisset. Neque enim dubito te, ut primum potueris, ad tam districtum officium reuersurum. Statuam poni mihi a te eo quo desideras loco, quamquam eius modi honorum parcissimus tamen patior, ne impedisse cursum erga me pietatis tuae uidear. [10,26] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Quia confido, domine, ad curam tuam pertinere, nuntio tibi me Ephesum cum omnibus meis g-huper g-Malean nauigasse quamuis contrariis uentis retentum. Nunc destino partim orariis nauibus, partim uehiculis prouinciam petere. Nam sicut itineri graues aestus, ita continuae nauigationi etesiae reluctantur. [10,27] TRAIANUS PLINIO Recte renuntiasti, mi Secunde carissime. Pertinet enim ad animum meum, quali itinere prouinciam peruenias. Prudenter autem constituis interim nauibus, interim uehiculis uti, prout loca suaserint. [10,28] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (A) (1) Sicut saluberrimam nauigationem, domine, usque Ephesum expertus ita inde, postquam uehiculis iter facere coepi, grauissimis aestibus atque etiam febriculis uexatus Pergami substiti. (2) Rursus, cum transissem in orarias nauculas, contrariis uentis retentus aliquanto tardius quam speraueram, id est XV Kal- Octobres, Bithyniam intraui. Non possum tamen de mora queri, cum mihi contigerit, quod erat auspicatissimum, natalem tuum in prouincia celebrare. (3) Nunc rei publicae Prusensium impendia, reditus, debitores excutio; quod ex ipso tractatu magis ac magis necessarium intellego. Multae enim pecuniae uariis ex causis a priuatis detinentur; praeterea quaedam minime legitimis sumptibus erogantur. (4) Haec tibi, domine, in ipso ingressu meo scripsi. (B) C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Quinto decimo Kal- Octob-, domine, prouinciam intraui, quam in eo obsequio, in ea erga te fide, quam de genere humano mereris, inueni. (2) Dispice, domine, an necessarium putes mittere huc mensorem. Videntur enim non mediocres pecuniae posse reuocari a curatoribus operum, si mensurae fideliter agantur. Ita certe prospicio ex ratione Prusensium, quam cum maxime tracto. [10,29] TRAIANUS PLINIO (1) Cuperem sine querela corpusculi tui et tuorum peruenire in Bithyniam potuisses, ac simile tibi iter ab Epheso ei nauigationi fuisset, quam expertus usque illo eras. (2) Quo autem die peruenisses in Bithyniam, cognoui, Secunde carissime, litteris tuis. Prouinciales, credo, prospectum sibi a me intellegent. Nam et tu dabis operam, ut manifestum sit illis electum te esse, qui ad eosdem mei loco mittereris. (3) Rationes autem in primis tibi rerum publicarum excutiendae sunt; nam et esse eas uexatas satis constat. Mensores uix etiam iis operibus, quae aut Romae aut in proximo fiunt, sufficientes habeo; sed in omni prouincia inueniuntur, quibus credi possit, et ideo non deerunt tibi, modo uelis diligenter excutere. [10,30] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Rogo, domine, consilio me regas haesitantem, utrum per publicos ciuitatium seruos, quod usque adhuc factum, an per milites asseruare custodias debeam. Vereor enim, ne et per publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum militum numerum haec cura distringat. (2) Interim publicis seruis paucos milites addidi. Video tamen periculum esse, ne id ipsum utrisque neglegentiae causa sit, dum communem culpam hi in illos, illi in hos regerere posse confidunt. [10,31] TRAIANUS PLINIO (1) Nihil opus sit, mi Secunde carissime, ad continendas custodias plures commilitones conuerti. Perseueremus in ea consuetudine quae isti prouinciae est, ut per publicos seruos custodiantur. (2) Etenim, ut fideliter hoc faciant, in tua seueritate ac diligentia positum est. In primis enim, sicut scribis, uerendum est, ne, si permisceantur seruis publicis milites, mutua inter se fiducia neglegentiores sint; sed et illud haereat nobis, quam paucissimos a signis auocandos esse. [10,32] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Gabius Bassus praefectus orae Ponticae et reuerentissime et officiosissime, domine, uenit ad me et compluribus diebus fuit mecum, quantum perspicere potui, uir egregius et indulgentia tua dignus. Cui ego notum feci praecepisse te ut ex cohortibus, quibus me praeesse uoluisti, contentus esset beneficiariis decem, equitibus duobus, centurione uno. (2) Respondit non sufficere sibi hunc numerum, idque se scripturum tibi. Hoc in causa fuit, quominus statim reuocandos putarem, quos habet supra numerum. [10,33] TRAIANUS PLINIO (1) Et mihi scripsit Gauius Bassus non sufficere sibi eum militum numerum, qui ut daretur illi, mandatis meis complexus sum. Cui quae rescripsissem, ut notum haberes, his litteris subici iussi. Multum interest, res poscat an hoc nomine eis uti latius uelit. (2) Nobis autem utilitas demum spectanda est, et, quantum fieri potest, curandum ne milites a signis absint. [10,34] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Prusenses, domine, balineum habent; est sordidum et uetus. Itaque magni aestimant nouum fieri; quod uideris mihi desiderio eorum indulgere posse. (2) Erit enim pecunia, ex qua fiat, primum ea quam reuocare a priuatis et exigere iam coepi; deinde quam ipsi erogare in oleum soliti parati sunt in opus balinei conferre; quod alioqui et dignitas ciuitatis et saeculi tui nitor postulat. [10,35] TRAIANUS PLINIO Si instructio noui balinei oneratura uires Prusensium non est, possumus desiderio eorum indulgere, modo ne quid ideo aut intribuatur aut minus illis in posterum fiat ad necessarias erogationes. [10,36] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Maximus libertus et procurator tuus, domine, praeter decem beneficiarios, quos assignari a me Gemellino optimo uiro iussisti, sibi quoque confirmat necessarios esse milites sex. Hos interim, sicut inueneram, in ministerio eius relinquendos existimaui, praesertim cum ad frumentum comparandum iret in Paphlagoniam. Quin etiam tutelae causa, quia ita desiderabat, addidi duos equites. In futurum, quid seruari uelis, rogo rescribas. [10,37] TRAIANUS PLINIO Nunc quidem proficiscentem ad comparationem frumentorum Maximum libertum meum recte militibus instruxisti. Fungebatur enim et ipse extraordinario munere. Cum ad pristinum actum reuersus fuerit, sufficient illi duo a te dati milites et totidem a Virdio Gemellino procuratore meo, quem adiuuat. [10,38] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Sempronius Caelianus, egregius iuuenis, repertos inter tirones duos seruos misit ad me; quorum ego supplicium distuli, ut te conditorem disciplinae militaris firmatoremque consulerem de modo poenae. (2) Ipse enim dubito ob hoc maxime quod, ut iam dixerant sacramento, ita nondum distributi in numeros erant. Quid ergo debeam sequi rogo, domine, scribas, praesertim cum pertineat ad exemplum. [10,39] TRAIANUS PLINIO (1) Secundum mandata mea fecit Sempronius Caelianus mittendo ad te eos, de quibus cognosci oportebit, an capitale supplicium meruisse uideantur. Refert autem, uoluntarii se obtulerint an lecti sint uel etiam uicarii dati. (2) Lecti si sunt, inquisitio peccauit; si uicarii dati, penes eos culpa est qui dederunt; si ipsi, cum haberent condicionis suae conscientiam, uenerunt, animaduertendum in illos erit. Neque enim multum interest, quod nondum per numeros distributi sunt. Ille enim dies, quo primum probati sunt, ueritatem ab iis originis suae exegit. [10,40] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Salua magnitudine tua, domine, descendas oportet ad meas curas, cum ius mihi dederis referendi ad te, de quibus dubito. (2) In plerisque ciuitatibus, maxime Nicomediae et Nicaeae, quidam uel in opus damnati uel in ludum similiaque his genera poenarum publicorum seruorum officio ministerioque funguntur, atque etiam ut publici serui annua accipiunt. Quod ego cum audissem, diu multumque haesitaui, quid facere deberem. (3) Nam et reddere poenae post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modesteque uiuentes nimis seuerum arbitrabar, et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam; eosdem rursus a re publica pasci otiosos inutile, non pasci etiam periculosum existimabam. (4) Necessario ergo rem totam, dum te consulerem, in suspenso reliqui. Quaeres fortasse, quem ad modum euenerit, ut poenis in quas damnati erant exsoluerentur: et ego quaesii, sed nihil comperi, quod affirmare tibi possim. Ut decreta quibus damnati erant proferebantur, ita nulla monumenta quibus liberati probarentur. (5) Erant tamen, qui dicerent deprecantes iussu proconsulum legatorumue dimissos. Addebat fidem, quod credibile erat neminem hoc ausum sine auctore. [10,41] TRAIANUS PLINIO (1) Meminerimus idcirco te in istam prouinciam missum, quoniam multa in ea emendanda apparuerint. Erit autem uel hoc maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed etiam in condicionem proborum ministrorum retrahuntur. (2) Qui igitur intra hos proximos decem annos damnati nec ullo idoneo auctore liberati sunt, hos oportebit poenae suae reddi; si qui uetustiores inuenientur et senes ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria, quae non longe a poena sint. Solent et ad balineum, ad purgationes cloacarum, item munitiones uiarum et uicorum dari. [10,42] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Cum diuersam partem prouinciae circumirem, Nicomediae uastissimum incendium multas priuatorum domos et duo publica opera, quamquam uia interiacente, Gerusian et Iseon absumpsit. (2) Est autem latius sparsum, primum uiolentia uenti, deinde inertia hominum quos satis constat otiosos et immobiles tanti mali spectatores perstitisse; et alioqui nullus usquam in publico sipo, nulla hama, nullum denique instrumentum ad incendia compescenda. Et haec quidem, ut iam praecepi, parabuntur; (3) tu, domine, dispice an instituendum putes collegium fabrorum dumtaxat hominum Cl-. Ego attendam, ne quis nisi faber recipiatur neue iure concesso in aliud utantur; nec erit difficile custodire tam paucos. [10,43] TRAIANUS PLINIO (1) Tibi quidem secundum exempla complurium in mentem uenit posse collegium fabrorum apud Nicomedenses constitui. Sed meminerimus prouinciam istam et praecipue eas ciuitates eius modi factionibus esse uexatas. Quodcumque nomen ex quacumque causa dederimus iis, qui in idem contracti fuerint, hetaeriae eaeque breui fient. (2) Satius itaque est comparari ea, quae ad coercendos ignes auxilio esse possint, admonerique dominos praediorum, ut et ipsi inhibeant ac, si res poposcerit, accursu populi ad hoc uti. [10,44] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Sollemnia uota pro incolumitate tua, qua publica salus continetur, et suscepimus, domine, pariter et soluimus precati deos, ut uelint ea semper solui semperque signari. [10,45] TRAIANUS PLINIO Et soluisse uos cum prouincialibus dis immortalibus uota pro mea salute et incolumitate et nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognoui ex litteris tuis. [10,46] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) In aquaeductum, domine, Nicomedenses impenderunt sestertium tricies trecenta uiginti nouem millia, qui imperfectus adhuc omissus, destructus etiam est; rursus in alium ductum erogata sunt ducenta millia. Hoc quoque relicto nouo impendio est opus, ut aquam habeant, qui tantam pecuniam male perdiderunt. (2) Ipse perueni ad fontem purissimum, ex quo uidetur aqua debere perduci, sicut initio temptatum erat, arcuato opere, ne tantum ad plana ciuitatis et humilia perueniat. Manent adhuc paucissimi arcus: possunt et erigi quidam lapide quadrato, qui ex superiore opere detractus est; aliqua pars, ut mihi uidetur, testaceo opere agenda erit, id enim et facilius et uilius. (3) Sed in primis necessarium est mitti a te uel aquilegem uel architectum, ne rursus eueniat quod accidit. Ego illud unum affirmo, et utilitatem operis et pulchritudinem saeculo tuo esse dignissimam. [10,47] TRAIANUS PLINIO Curandum est, ut aqua in Nicomedensem ciuitatem perducatur. Vere credo te ea, qua debebis, diligentia hoc opus aggressurum. Sed medius fidius ad eandem diligentiam tuam pertinet inquirere, quorum uitio ad hoc tempus tantam pecuniam Nicomedenses perdiderint, ne, dum inter se gratificantur, et incohauerint aquae ductus et reliquerint. Quid itaque compereris, perfer in notitiam meam. [10,48] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Theatrum, domine, Nicaeae maxima iam parte constructum, imperfectum tamen, sestertium - ut audio; neque enim ratio operis excussa est - amplius centies hausit: uereor ne frustra. (2) Ingentibus enim rimis desedit et hiat, siue in causa solum umidum et molle, silc lapis ipsc gracilis et putris: dignum est certe deliberatione, sitne faciendum an sit relinquendum an etiam destruendum. Nam fulturae ac substructiones, quibus subinde suscipitur, non tam firmae mihi quam sumptuosae uidentur. (3) Huic theatro ex priuatorum pollicitationibus multa debentur, ut basilicae circa, ut porticus supra caucam. Quae nunc omnia differuntur cessante eo, quod ante peragendum est. (4) Iidem Nicaeenses gymnasium inccndio amissum ante aduentum meum restituere coeperunt, longe numerosius laxiusque quam fuerat, et iam aliquantum erogauerunt; periculum est, ne parum utiliter; incompositum enim et sparsum est. Praeterea architectus, sane aemulus eius a quo opus incohatum est, adfirmat parietes quamquam uiginti et duos pedes latos imposita onera sustinere non posse, quia snt caemcnto medii farti nec testaceo opere praecincti. (5) Claudiopolitani quoque in deprcsso loco, imminente etiam monte ingens balineum defodiunt magis quam aedificant, et quidem ex ea pecunia, quam buleutae additi beneficio tuo aut iam obtulerunt ob introitum aut nobis exigentibus conferent. (6) Ergo cum timeam ne illic publica pecunia, hic, quod est omni pecunia pretiosius, munus tuum male collocetur, cogor petere a te non solum ob theatrum, uerum etiam ob haec balinea mittas architectum, dispecturum utrum sit utilius post sumptum qui hctus cst quoquo modo consummare opera? ut incohata sunt, an quae uidentur emendanda corrigere, quac transferenda transferre, ne dum seruarc uolumus quod impensum est, male impendamus quod addendum cst. [10,49] TRAIANVS PLINIO (1) Quid oporteat fieri circa theatrum, quod incohatum apud Nicaeenses est, in rc praesenti optimc deliberabis et constitues. Mihi sufficiet indicari, cui sentcntiae accesseris: Tunc autem a priuatis exige opera, cum theatrum, propter quod illa promissa sunt, factum erit. (2) Gymnasiis indulgent Graeculi; ideo forsitan Nicaeenses maiore animo constructionem eius aggressi sunt: sed oportet illos eo contentos esse, quod possit illis sufficere. (3) Quid Claudiopolitanis circa balineum quod parum, ut scribis, idoneo loco incohauerunt suadendum sit, tu constitues. Architecti tibi deesse non possunt. Nulla prouincia non et peritos et ingeniosos homines habet; modo ne existimes breuius esse ab urbe mitti, cum ex Graecia etiam ad nos uenire soliti sint. [10,50] C- PLINIVS TRAIANO IMPERATORI (1) Intuenti mihi et fortunae tuae et animi magnitudinem conuenientissimum uidetur demonstrari opera non minus aeternitate tua quam gloria digna, quantumque pulchritudinis tantum utilitatis habitura. (2) Est in Nicomedensium finibus amplissimus lacus. Per hunc marmora fructus ligna materiae et sumptu modico et labore usque ad uiam nauibus, inde magno labore maiore impendio uehiculis ad mare deuehuntur ... hoc opus multas manus poscit. At eae porro non desunt. Nam et in agris magna copia est hominum et maxima in ciuitate, certaque spes omnes libentissime aggressuros opus omnibus fructuosum. (3) Superest ut tu libratorem uel architectum si tibi uidebitur mittas, qui diligenter exploret, sitne lacus altior mari, quem artifices regionis huius quadraginta cubitis altiorem esse contendunt. (4) Ego per eadem loca inuenio fossam a rege percussam, sed incertum utrum ad colligendum umorem circumiacentium agrorum an ad committendum flumini lacum; est enim imperfecta. Hoc quoque dubium, intercepto rege mortalitate an desperato operis effectu. (5) Sed hoc ipso - feres enim me ambitiosum pro tua gloria - incitor et accendor, ut cupiam peragi a te quae tantum coeperant reges. [10,51] TRAIANUS PLINIO Potest nos sollicitare lacus iste, ut committere illum mari uelimus; sed plane explorandum est diligenter, ne si emissus in mare fuerit totus effluat certe, quantum aquarum et unde accipiat. Poteris a Calpurnio Macro petere libratorem, et ego hinc aliquem tibi peritum eius modi operum mittam. [10,52] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Requirenti mihi Byzantiorum rei publicae impendia, quae maxima fecit, indicatum est, domine, legatum ad te salutandum annis omnibus cum psephismate mitti, eique dari nummorum duodena milia. (2) Memor ergo propositi tui legatum quidem retinendum, psephisma autem mittendum putaui, ut simul et sumptus leuaretur et impleretur publicum officium. (3) Eidem ciuitati imputata sunt terna milia, quae uiatici nomine annua dabantur legato eunti ad eum qui Moesiae praeest publice salutandum. Haec ego in posterum circumcidenda existimaui. (4) Te, domine, rogo ut quid sentias rescribendo aut consilium meum confirmare aut errorem emendare digneris. [10,53] TRAIANUS PLINIO Optime fecisti, Secunde carissime, duodena ista Byzantiis quae ad salutandum me in legatum impendebantur remittendo. Fungentur his partibus, etsi solum psephisma per te missum fuerit. Ignoscet illis et Moesiae praeses, si minus illum sumptuose coluerint. [10,54] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Diplomata, domine, quorum dies praeterit, an omnino obseruari et quam diu uelis, rogo scribas meque haesitatione liberes. Vereor enim, ne in alterutram partem ignorantia lapsus aut illicita confirmem aut necessaria impediam. [10,55] TRAIANUS PLINIO Diplomata, quorum praeteritus est dies, non debent esse in usu. Ideo inter prima iniungo mihi, ut per omnes prouincias ante mittam noua diplomata, quam desiderari possint. [10,56] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Cum uellem, domine, Apameae cognoscere publicos debitores et reditum et impendia, responsum est mihi cupere quidem uniuersos, ut a me rationes coloniae legerentur, numquam tamen esse lectas ab ullo proconsulum; habuisse priuilegium et uetustissimum morem arbitrio suo rem publicam administrare. (2) Exegi ut quae dicebant quaeque recitabant libello complecterentur; quem tibi qualem acceperam misi, quamuis intellegerem pleraque ex illo ad id, de quo quaeritur, non pertinere. (3) Te rogo ut mihi praeire digneris, quid me putes obseruare debere. Vereor enim ne aut excessisse aut non implesse officii mei partes uidear. [10,57] TRAIANUS PLINIO (1) Libellus Apamenorum, quem epistulae tuae iunxeras, remisit mihi necessitatem perpendendi qualia essent, propter quae uideri uolunt eos, qui pro consulibus hanc prouinciam obtinuerunt, abstinuisse inspectatione rationum suarum, cum ipse ut eas inspiceres non recusauerint. (2) Remuneranda est igitur probitas eorum, ut iam nunc sciant hoc, quod inspecturus es, ex mea uoluntate saluis, quae habent, priuilegiis esse facturum. [10,58] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Ante aduentum meum, domine, Nicomedenses priori foro nouum adicere coeperunt, cuius in angulo est aedes uetustissima Matris Magnae aut reficienda aut transferenda, ob hoc praecipue quod est multo depressior opere eo quod cum maxime surgit. (2) Ego cum quaererem, num esset aliqua lex dicta templo, cognoui alium hic, alium apud nos esse morem dedicationis. Dispice ergo, domine, an putes aedem, cui nulla lex dicta est, salua religione posse transferri; alioqui commodissimum est, si religio non impedit. [10,59] TRAIANUS PLINIO Potes, mi Secunde carissime, sine sollicitudine religionis, si loci positio uidetur hoc desiderare, aedem Matris Deum transferre in eam quae est accommodatior; nec te moueat, quod lex dedicationis nulla reperitur, cum solum peregrinae ciuitatis capax non sit dedicationis, quae fit nostro iure. [10,60] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Diem, domine, quo seruasti imperium, dum suscipis, quanta mereris laetitia celebrauimus, precati deos ut te generi humano, cuius tutela et securitas saluti tuae innisa est, incolumem florentemque praestarent. Praeiuimus et commilitonibus ius iurandum more sollemni, eadem prouincialibus certatim pietate iurantibus. [10,61] TRAIANUS PLINIO Quanta religione et laetitia commilitones cum prouincialibus te praeeunte diem imperii mei celebrauerint, libenter, mi Secunde carissime, agnoui litteris tuis. [10,62] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Pecuniae publicae, domine, prouidentia tua et ministerio nostro et iam exactae sunt et exiguntur; quae uereor ne otiosae iaceant. Nam et praediorum comparandorum aut nulla aut rarissima occasio est, nec inueniuntur qui uelint debere rei publicae, praesertim duodenis assibus, quanti a priuatis mutuantur. (2) Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores inuitandos putes, et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caueant; quod quamquam inuitis et recusantibus minus acerbum erit leuiore usura constituta. [10,63] TRAIANUS PLINIO Et ipse non aliud remedium dispicio, mi Secunde carissime, quam ut quantitas usurarum minuatur, quo facilius pecuniae publicae collocentur. Modum eius, ex copia eorum qui mutuabuntur, tu constitues. Inuitos ad accipiendum compellere, quod fortassis ipsis otiosum futurum sit, non est ex iustitia nostrorum temporum. [10,64] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Summas, domine, gratias ago, quod inter maximas occupationes iis, de quibus te consului, me quoque regere dignatus es; quod nunc quoque facias rogo. (2) Adiit enim me quidam indicauitque aduersarios suos a Seruilio Caluo, clarissimo uiro, in triennium relegatos in prouincia morari: illi contra ab eodem se restitutos affirmauerunt edictumque recitauerunt. Qua causa necessarium credidi rem integram ad te referre. (3) Nam, sicut mandatis tuis cautum est, ne restituam ab alio aut a me relegatos, ita de iis, quos alius et relegauerit et restituerit, nihil comprehensum est. Ideo tu, domine, consulendus fuisti, quid obseruare me uelles, tam hercule quam de iis qui in perpetuum relegati nec restituti in prouincia deprehenduntur. (4) Nam haec quoque species incidit in cognitionem meam. Est enim adductus ad me in perpetuum relegatus a Iulio Basso proconsule. Ego, quia sciebam acta Bassi rescissa datumque a senatu ius omnibus, de quibus ille aliquid constituisset, ex integro agendi, dumtaxat per biennium, interrogaui hunc, quem relegauerat, an adisset docuissetque proconsulem. Negauit. (5) Per quod effectum est, ut te consulerem, reddendum eum poenae suae an grauius aliquid et quid potissimum constituendum putares et in hunc et in eos, si qui forte in simili condicione inuenirentur. Decretum Calui et edictum, item decretum Bassi his litteris subieci. [10,65] TRAIANUS PLINIO (1) Quid in persona eorum statuendum sit, qui a P- Seruilio Caluo proconsule in triennium relegati et mox eiusdem edicto restituti in prouincia remanserunt, proxime tibi rescribam, cum causas eius facti a Caluo requisiero. (2) Qui a Iulio Basso in perpetuum relegatus est, cum per biennium agendi facultatem habuerit, si existimat se iniuria relegatum, neque id fecerit atque in prouincia morari perseuerarit, uinctus mitti ad praefectos praetorii mei debet. Neque enim sufficit eum poenae suae restitui, quam contumacia elusit. [10,66] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Cum citarem iudices, domine, conuentum incohaturus, Flauius Archippus uacationem petere coepit ut philosophus. (2) Fuerunt, qui dicerent non liberandum eum iudicandi necessitate, sed omnino tollendum de iudicum numero reddendumque poenae, quam fractis uinculis euasisset. (3) Recitata est sententia Veli Pauli proconsulis, qua probabatur Archippus crimine falsi damnatus in metallum: ille nihil proferebat, quo restitutum se doceret; allegabat tamen pro restitutione et libellum a se Domitiano datum et epistulas eius ad honorem suum pertinentes et decretum Prusensium. Addebat his et tuas litteras scriptas sibi, addebat et patris tui edictum et epistulam, quibus confirmasset beneficia a Domitiano data. (4) Itaque, quamuis eidem talia crimina applicarentur, nihil decernendum putaui, donec te consulerem de eo, quod mihi constitutione tua dignum uidebatur. Ea quae sunt utrimque recitata his litteris subieci. EPISTULA DOMITIANI AD TERENTIUM MAXIMUM. (5) Flauius Archippus philosophus impetrauit a me, ut agrum ei DC circa Prusiadam, patriam suam, emi iuberem, cuius reditu suos alere posset. Quod ei praestari uolo. Summam expensam liberalitati meae feres. EIUSDEM AD LAPPIUM MAXIMUM. (6) Archippum philosophum, bonum uirum et professioni suae etiam moribus respondentem, commendatum habeas uelim, mi Maxime, et plenam ei humanitatem tuam praestes in iis, quae uerecunde a te desiderauerit. EDICTUM DIVI NERVAE. (7) Quaedam sine dubio, Quirites, ipsa felicitas temporum edicit, nec exspectandus est in iis bonus princeps, quibus illum intellegi satis est, cum hoc sibi ciuium meorum spondere possit uel non admonita persuasio, me securitatem omnium quieti meae praetulisse, ut et noua beneficia conferrem et ante me concessa seruarem. (8) Ne tamen aliquam gaudiis publicis afferat haesitationem uel eorum qui impetrauerunt diffidentia uel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter credidi ac laetum obuiam dubitantibus indulgentiam meam mittere. (9) Nolo existimet quisquam, quod alio principe uel priuatim uel publice consecutus ideo saltem a me rescindi, ut potius mihi debeat. Sint rata et certa, nec gratulatio ullius instauratis egeat precibus, quem fortuna imperii uultu meliore respexit. le nouis beneficiis uacare patiantur, et ea demum sciant roganda esse quae non habent. EPISTULA EIUSDEM AD TULLIUM IUSTUM. (10) Cum rerum omnium ordinatio, quae prioribus temporibus incohatae consummatae sunt, obseruanda sit, tum epistulis etiam Domitiani standum est. [10,67] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Flauius Archippus per salutem tuam aeternitatemque petit a me, ut libellum quem mihi dedit mitterem tibi. Quod ego sic roganti praestandum putaui, ita tamen ut missurum me notum accusatrici eius facerem, a qua et ipsa acceptum libellum his epistulis iunxi, quo facilius uelut audita utraque parte dispiceres, quid statuendum putares. [10,68] TRAIANUS PLINIO (1) Potuit quidem ignorasse Domitianus, in quo statu esset Archippus, cum tam multa ad honorem eius pertinentia scriberet; sed meae naturae accommodatius est credere etiam statui eius subuentum interuentu principis, praesertim cum etiam statuarum ei honor totiens decretus sit ab iis, qui ignorabant, quid de illo Paulus proconsul pronuntiasset. (2) Quae tamen, mi Secunde carissime, non eo pertinent, ut si quid illi noui criminis obicitur, minus de eo audiendum putes. Libellos Furiae Primae accusatricis, item ipsius Archippi, quos alteri epistulae tuae iunxeras, legi. [10,69] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Tu quidem, domine, prouidentissime uereris,ne commissus flumini atque ita mari lacus effluat; sed ego in re praesenti inuenisse uideor, quem ad modum huic periculo occurrerem. (2) Potest enim lacus fossa usque ad flumen adduci nec tamen in flumen emitti, sed relicto quasi margine contineri pariter et dirimi. Sic consequemur, ut neque aqua uiduetur flumini mixtus et sit perinde ac si misceatur. Erit enim facile per illam breuissimam terram, quae interiacebit, aduecta fossa onera transponere in flumen. (3) Quod ita fiet si necessitas coget, et - spero - non coget. Est enim et lacus ipse satis altus et nunc in contrariam partem flumen emittit, quod interclusum inde et quo uolumus auersum, sine ullo detrimento lacus tantum aquae quantum nunc portat effundet. Praeterea per id spatium, per quod fossa fodienda est, incidunt riui; qui si diligenter colligantur, augebunt illud quod lacus dederit. (4) Enimuero, si placeat fossam longius ducere et altius pressam mari aequare nec in flumen, sed in ipsum mare emittere, repercussus maris seruabit et reprimet, quidquid e lacu ueniet. Quorum si nihil nobis loci natura praestaret, expeditum tamen erat cataractis aquae cursum temperare. (5) Verum et haec et alia multo sagacius conquiret explorabitque librator, quem plane, domine, debes mittere, ut polliceris. Est enim res digna et magnitudine tua et cura. Ego interim Calpurnio Macro clarissimo uiro auctore te scripsi, ut libratorem quam maxime idoneum mitteret. [10,70] TRAIANUS PLINIO Manifestum, mi Secunde carissime, nec prudentiam nec diligentiam tibi defuisse circa istum lacum, cum tam multa prouisa habeas, per quae nec periclitetur exhauriri et magis in usu nobis futurus sit. Elige igitur id quod praecipue res ipsa suaserit. Calpurnium Macrum credo facturum, ut te libratore instruat, neque prouinciae istae his artificibus carent. [10,71] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Magna, domine, et ad totam prouinciam pertinens quaestio est de condicione et alimentis eorum, quos uocant g-threptous. (2) In qua ego auditis constitutionibus principum, quia nihil inueniebam aut proprium aut uniuersale, quod ad Bithynos referretur, consulendum te existimaui, quid obseruari uelles; neque putaui posse me in eo, quod auctoritatem tuam posceret, exemplis esse contentum. (3) Recitabatur autem apud me edictum, quod dicebatur diui Augusti, ad Andaniam pertinens; recitatae et epistulae diui Vespasiani ad Lacedaemonios et diui Titi ad eosdem et Achaeos et Domitiani ad Auidium Tigrinum et Armenium Brocchum proconsules, item ad Lacedaemonios; quae ideo tibi non misi, quia et parum emendata et quaedam non certae fidei uidebantur, et quia uera et emendata in scriniis tuis esse credebam. [10,72] TRAIANUS PLINIO (1) Quaestio ista, quae pertinet ad eos qui liberi nati expositi, deinde sublati a quibusdam et in seruitute educati sunt, saepe tractata est, nec quicquam inuenitur in commentariis eorum principum, qui ante me fuerunt, quod ad omnes prouincias sit constitutum. (2) Epistulae sane sunt Domitiani ad Auidium Nigrinum et Armenium Brocchum, quae fortasse debeant obseruari: sed inter eas prouincias, de quibus rescripsit, non est Bithynia; et ideo nec assertionem denegandam iis qui ex eius modi causa in libertatem uindicabuntur puto, neque ipsam libertatem redimendam pretio alimentorum. [10,73] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Petentibus quibusdam, ut sibi reliquias suorum aut propter iniuriam uetustatis aut propter fluminis incursum aliaque his similia quocumque secundum exemplum proconsulum transferre permitterem, quia sciebam in urbe nostra ex eius modi causa collegium pontificum adiri solere, te, domine, maximum pontificem consulendum putaui, quid obseruare me uelis. [10,74] TRAIANUS PLINIO Durum est iniungere necessitatem prouincialibus pontificum adeundorum, si reliquias suorum propter aliquas iustas causas transferre ex loco in alium locum uelint. Sequenda ergo potius tibi exempla sunt eorum, qui isti prouinciae praefuerunt, et ut causa cuique, ita aut permittendum aut negandum. [10,75] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Quaerenti mihi, domine, Prusae ubi posset balineum quod indulsisti fieri, placuit locus in quo fuit aliquando domus, ut audio, pulchra, nunc deformis ruinis. Per hoc enim consequemur, ut foedissima facies ciuitatis ornetur, atque etiam ut ipsa ciuitas amplietur nec ulla aedificia tollantur, sed quae sunt uetustate sublapsa relaxentur in melius. (2) Est autem huius domus condicio talis: legauerat eam Claudius Polyaenus Claudio Caesari iussitque in peristylio templum ei fieri, reliqua ex domo locari. Ex ea reditum aliquamdiu ciuitas percepit; deinde paulatim partim spoliata, partim neglecta cum peristylio domus tota collapsa est, ac iam paene nihil ex ea nisi solum superest; quod tu, domine, siue donaueris ciuitati siue uenire iusseris, propter opportunitatem loci pro summo munere accipiet. (3) Ego, si permiseris, cogito in area uacua balineum collocare, eum autem locum, in quo aedificia fuerunt, exedra et porticibus amplecti atque tibi consecrare, cuius beneficio elegans opus dignumque nomine tuo fiet. (4) Exemplar testamenti, quamquam mendosum, misi tibi; ex quo cognosces multa Polyaenum in eiusdem domus ornatum reliquisse, quae ut domus ipsa perierunt, a me tamen in quantum potuerit requirentur. [10,76] TRAIANUS PLINIO Possumus apud Prusenses area ista cum domo collapsa, quam uacare scribis, ad exstructionem balinei uti. Illud tamen parum expressisti, an aedes in peristylio Claudio facta esset. Nam, si facta est, licet collapsa sit, religio eius occupauit solum . [10,77] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Postulantibus quibusdam, ut de agnoscendis liberis restituendisque natalibus et secundum epistulam Domitiani scriptam Minicio Rufo et secundum exempla proconsulum ipse cognoscerem, respexi ad senatus consultum pertinens ad eadem genera causarum, quod de iis tantum prouinciis loquitur, quibus proconsules praesunt; ideoque rem integram distuli, dum , domine, praeceperis, quid obseruare me uelis. [10,78] TRAIANUS PLINIO Si mihi senatus consultum miseris quod haesitationem tibi fecit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis liberis et natalibus ueris restituendis. [10,79] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Iulius, domine, Largus ex Ponto nondum mihi uisus ac ne auditus quidem - scilicet iudicio tuo credidit - dispensationem quandam mihi erga te pietatis suae ministeriumque mandauit. (2) Rogauit enim testamento, ut hereditatem suam adirem cerneremque, ac deinde praeceptis quinquaginta milibus nummum reliquum omne Heracleotarum et Tianorum ciuitatibus redderem, ita ut esset arbitrii mei utrum opera facienda, quae honori tuo consecrarentur, putarem an instituendos quinquennales agonas, qui Traiani appellarentur. Quod in notitiam tuam perferendum existimaui ob hoc maxime, ut dispiceres quid eligere debeam. [10,80] TRAIANUS PLINIO Iulius Largus fidem tuam quasi te bene nosset elegit. Quid ergo potissimum ad perpetuitatem memoriae eius faciat, secundum cuiusque loci condicionem ipse dispice et quod optimum existimaueris, id sequere. [10,81] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Prouidentissime, domine, fecisti, quod praecepisti Calpurnio Macro clarissimo uiro, ut legionarium centurionem Byzantium mitteret. (2) Dispice an etiam Iuliopolitanis simili ratione consulendum putes, quorum ciuitas, cum sit perexigua, onera maxima sustinet tantoque grauiores iniurias quanto est infirmior patitur. (3) Quidquid autem Iuliopolitanis praestiteris, id etiam toti prouinciae proderit. Sunt enim in capite Bithyniae, plurimisque per eam commeantibus transitum praebent. [10,82] TRAIANUS PLINIO (1) Ea condicio est ciuitatis Byzantiorum confluente undique in eam commeantium turba, ut secundum consuetudinem praecedentium temporum honoribus eius praesidio centurionis legionarii consulendum habuerimus. (2) Iuliopolitanis succurrendum eodem modo putauerimus, onerabimus nos exemplo; plures enim eo quanto infirmiores erunt idem petent. Fiduciam diligentiae habeo, ut credam te omni ratione id acturum, ne sint obnoxii iniuriis. (3) Si qui autem se contra disciplinam meam gesserint, statim coerceantur; aut, si plus admiserint quam ut in re praesenti satis puniantur, si milites erunt, legatis eorum quod deprehenderis notum facies aut, si in urbem uersus uenturi erunt, mihi scribes. [10,83] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Cautum est, domine, Pompeia lege quae Bithynis data est, ne quis capiat magistratum neue sit in senatu minor annorum triginta. Eadem lege comprehensum est, ut qui ceperint magistratum sint in senatu. (2) Secutum est dein edictum diui Augusti, quo permisit minores magistratus ab annis duobus et uiginti capere. (3) Quaeritur ergo an, qui minor triginta annorum gessit magistratum, possit a censoribus in senatum legi, et, si potest, an ii quoque, qui non gesserint, possint per eandem interpretationem ab ea aetate senatores legi, a qua illis magistratum gerere permissum est; quod alioqui factitatum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam admitti. (4) Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse uoluisset qui gessisset magistratum. (5) De iis autem qui non gessissent, quamuis essent aetatis eiusdem cuius illi quibus gerere permissum est, haesitabam; per quod effectum est ut te, domine, consulerem, quid obseruari uelles. Capita legis, tum edictum Augusti litteris subieci. [10,84] TRAIANUS PLINIO Interpretationi tuae, mi Secunde carissime, idem existimo: hactenus edicto diui Augusti nouatam esse legem Pompeiam, ut magistratum quidem capere possent ii, qui non minores duorum et uiginti annorum essent, et qui cepissent, in senatum cuiusque ciuitatis peruenirent. Ceterum non capto magistratu eos, qui minores triginta annorum sint, quia magistratum capere possint, in curiam etiam loci cuiusque non existimo legi posse. [10,85] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Cum Prusae ad Olympum, domine, publicis negotiis intra hospitium eodem die exiturus uacarem, Asclepiades magistratus indicauit appellatum me a Claudio Eumolpo. Cum Cocceianus Dion in bule assignari ciuitati opus cuius curam egerat uellet, tum Eumolpus assistens Flauio Archippo dixit exigendam esse a Dione rationem operis, ante quam rei publicae traderetur, quod aliter fecisset ac debuisset. (2) Adiecit etiam esse in eodem positam tuam statuam et corpora sepultorum, uxoris Dionis et filii, postulauitque ut cognoscerem pro tribunali. (3) Quod cum ego me protinus facturum dilaturumque profectionem dixissem, ut longiorem diem ad struendam causam darem utque in alia ciuitate cognoscerem petiit. (4) Ego me auditurum Nicaeae respondi. Ubi cum consedissem cogniturus, idem Eumolpus tamquam si adhuc parum instructus dilationem petere coepit, contra Dion ut audiretur exigere. (5) Dicta sunt utrimque multa, etiam de causa. Ego cum dandam dilationem et consulendum existimarem in re ad exemplum pertinenti, dixi utrique parti ut postulationum suarum libellos darent. Volebam enim te ipsorum potissimum uerbis ea quae erant proposita cognoscere. (6) Et Dion quidem se daturum dixit. Eumolpus respondit complexurum se libello quae rei publicae peteret, ceterum quod ad sepultos pertineret non accusatorem se sed aduocatum Flaui Archippi, cuius mandata pertulisset. Archippus, cui Eumolpus sicut Prusiade assistebat, dixit se libellum daturum. At nec Eumolpus nec Archippus quam plurimis diebus exspectati adhuc mihi libellos dederunt; Dion dedit, quem huic epistulae iunxi. (7) Ipse in re praesenti fui et uidi tuam quoque statuam in bibliotheca positam, id autem in quo dicuntur sepulti filius et uxor Dionis in area collocatum, quae porticibus includitur. (8) Te, domine, rogo ut me in hoc praecipue genere cognitionis regere digneris, cum alioqui magna sit exspectatio, ut necesse est in ea re quae et in confessum uenit et exemplis defenditur, deliberare. [10,86] TRAIANUS PLINIO (1) Potuisti non haerere, mi Secunde carissime, circa id de quo me consulendum existimasti, cum propositum meum optime nosses, non ex metu nec terrore hominum aut criminibus maiestatis reuerentiam nomini meo acquiri. (2) Omissa ergo ea quaestione, quam non admitterem etiam si exemplis adiuuaretur, ratio totius operis effecti sub cura Cocceiani Dionis excutiatur, cum et utilitas ciuitatis exigat nec aut recuset Dion aut debeat recusare. [10,87] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rogatus, domine, a Nicaeensibus publice per ea, quae mihi et sunt et debent esse sanctissima, id est per aeternitatem tuam salutemque, ut preces suas ad te perferrem, fas non putaui negare acceptumque ab iis libellum huic epistulae iunxi. [10,88] TRAIANUS PLINIO Nicensibus, qui intestatorum ciuium suorum concessam uindicationem bonorum a diuo Augusto affirmant, debebis uacare contractis omnibus personis ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto meo procuratoribus, ut aestimatis etiam iis, quae contra dicuntur, quod optimum credideritis, statuatis. [10,89] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Opto, domine, et hunc natalem et plurimos alios quam felicissimos agas aeternaque laude florentem uirtutis tuae gloriam, incolumis et fortis, aliis super alia operibus augeas. [10,90] TRAIANUS PLINIO Agnosco uota tua, mi Secunde carissime, quibus precaris, ut plurimos et felicissimos natales florente statu rei publicae nostrae agam. [10,91] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Sinopenses, domine, aqua deficiuntur; quae uidetur et bona et copiosa ab sexto decimo miliario posse perduci. Est tamen statim ab capite paulo amplius passus mille locus suspectus et mollis, quem ego interim explorari modico impendio iussi, an recipere et sustinere opus possit. (2) Pecunia curantibus nobis contracta non deerit, si tu, domine, hoc genus operis et salubritati et amoenitati ualde sitientis coloniae indulseris. [10,92] TRAIANUS PLINIO Ut coepisti, Secunde carissime, explora diligenter, an locus ille quem suspectum habes sustinere opus aquae ductus possit. Neque dubitandum puto, quin aqua perducenda sit in coloniam Sinopensem, si modo et uiribus suis assequi potest, cum plurimum ea res et salubritati et uoluptati eius collatura sit. [10,93] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Amisenorum ciuitas libera et foederata beneficio indulgentiae tuae legibus suis utitur. In hac datum mihi libellum ad g-epanous pertinentem his litteris subieci, ut tu, domine, dispiceres quid et quatenus aut permittendum aut prohibendum putares. [10,94] TRAIANUS PLINIO Amisenos, quorum libellum epistulae tuae iunxeras, si legibus istorum, quibus beneficio foederis utuntur, concessum est eranum habere, possumus quo minus habeant non impedire, eo facilius si tali collatione non ad turbas et ad illicitos coetus, sed ad sustinendam tenuiorum inopiam utuntur. In ceteris ciuitatibus, quae nostro iure obstrictae sunt, res huius modi prohibenda est. [10,95] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Suetonium Tranquillum, probissimum honestissimum eruditissimum uirum, et mores eius secutus et studia iam pridem, domine, in contubernium assumpsi, tantoque magis diligere coepi quanto nunc propius inspexi. (2) Huic ius trium liberorum necessarium faciunt duae causae; nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix matrimonium expertus est, impetrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegauit. (3) Scio, domine, quantum beneficium petam, sed peto a te cuius in omnibus desideriis meis indulgentiam experior. Potes enim colligere quanto opere cupiam, quod non rogarem absens si mediocriter cuperem. [10,96] TRAIANUS PLINIO Quam parce haec beneficia tribuam, utique, mi Secunde carissime, haeret tibi, cum etiam in senatu affirmare soleam non excessisse me numerum, quem apud amplissimum ordinem suffecturum mihi professus sum. Tuo tamen desiderio subscripsi et dedisse me ius trium liberorum Suetonio Tranquillo ea condicione, qua assueui, referri in commentarios meos iussi. [10,97] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potest melius uel cunctationem meam regere uel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. (2) Nec mediocriter haesitaui, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant; detur paenitentiae uenia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim, iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. (3) Interrogaui ipsos an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogaui supplicium minatus; perseuerantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. (4) Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia ciues Romani erant, adnotaui in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt. (5) Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac uino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re uera Christiani, dimittendos putaui. (6) Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negauerunt; fuisse quidem sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante uiginti. quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra uenerati sunt et Christo male dixerunt. (7) Affirmabant autem hanc fuisse summam uel culpae suae uel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem conuenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum inuicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent. Quibus peractis morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse uetueram. (8) Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset ueri, et per tormenta quaerere. Nihil aliud inueni quam superstitionem prauam et immodicam. (9) Ideo dilata cognitione ad consulendum te decucurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam uocantur in periculum et uocabuntur. Neque ciuitates tantum, sed uicos etiam atque agros superstitionis istius contagio peruagata est; quae uidetur sisti et corrigi posse. (10) Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque uenire uictimas, cuius adhuc rarissimus emptor inueniebatur. Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus. [10,98] TRAIANUS PLINIO (1) Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in uniuersum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. (2) Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negauerit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamuis suspectus in praeteritum, ueniam ex paenitentia impetret. Sine auctore uero propositi libelli nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est. [10,99] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Amastrianorum ciuitas, domine, et elegans et ornata habet inter praecipua opera pulcherrimam eandemque longissimam plateam; cuius a latere per spatium omne porrigitur nomine quidem flumen, re uera cloaca foedissima, ac sicut turpis immundissimo aspectu, ita pestilens odore taeterrimo. (2) Quibus ex causis non minus salubritatis quam decoris interest eam contegi; quod fiet si permiseris curantibus nobis, ne desit quoque pecunia operi tam magno quam necessario. [10,100] TRAIANUS PLINIO Rationis est, mi Secunde carissime, contegi aquam istam, quae per ciuitatem Amastrianorum fluit, si intecta salubritati obest. Pecunia ne huic operi desit, curaturum te secundum diligentiam tuam certum habeo. [10,101] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique persoluimus nouaque rursus certante commilitonum et prouincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam florentem et incolumem ea benignitate seruarent, quam super magnas plurimasque uirtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore meruisti. [10,102] TRAIANUS PLINIO Soluisse uota dis immortalibus te praeeunte pro mea incolumitate commilitones cum prouincialibus laetissimo consensu et in futurum nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognoui litteris tuis. [10,103] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Diem, quo in te tutela generis humani felicissima successione translata est, debita religione celebrauimus, commendantes dis imperii tui auctoribus et uota publica et gaudia. [10,104] TRAIANUS PLINIO Diem imperii mei debita laetitia et religione commilitonibus et prouincialibus praeeunte te celebratum libenter cognoui litteris tuis. [10,105] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Valerius, domine, Paulinus excepto Paulino ius Latinorum suorum mihi reliquit; ex quibus rogo tribus interim ius Quiritium des. Vereor enim, ne sit immodicum pro omnibus pariter inuocare indulgentiam tuam, qua debeo tanto modestius uti, quanto pleniorem experior. Sunt autem pro quibus peto: C- Valerius Astraeus, C- Valerius Dionysius, C- Valerius Aper. [10,106] TRAIANUS PLINIO Cum honestissime iis, qui apud fidem tuam a Valerio Paulino depositi sunt, consultum uelis mature per me, iis interim, quibus nunc petisti, dedisse me ius Quiritium referri in commentarios meos iussi idem facturus in ceteris, pro quibus petieris. [10,107] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rogatus, domine, a P- Accio Aquila, centurione cohortis sextae equestris, ut mitterem tibi libellum per quem indulgentiam pro statu filiae suae implorat, durum putaui negare, cum scirem quantam soleres militum precibus patientiam humanitatemque praestare. [10,108] TRAIANUS PLINIO Libellum P- Accii Aquilae, centurionis sextae equestris, quem mihi misisti, legi; cuius precibus motus dedi filiae eius ciuitatem Romanam. Libellum rescriptum, quem illi redderes, misi tibi. [10,109] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Quid habere iuris uelis et Bithynas et Ponticas ciuitates in exigendis pecuniis, quae illis uel ex locationibus uel ex uenditionibus aliisue causis debeantur, rogo, domine, rescribas. Ego inueni a plerisque proconsulibus concessam iis protopraxian eamque pro lege ualuisse. (2) Existimo tamen tua prouidentia constituendum aliquid et sanciendum per quod utilitatibus eorum in perpetuum consulatur. Nam quae sunt ab illis instituta, sint licet sapienter indulta, breuia tamen et infirma sunt, nisi illis tua contingit auctoritas. [10,110] TRAIANUS PLINIO Quo iure uti debeant Bithynae uel Ponticae ciuitates in iis pecuniis, quae ex quaque causa rei publicae debebuntur, ex lege cuiusque animaduertendum est. Nam, siue habent priuilegium, quo ceteris creditoribus anteponantur, custodiendum est, siue non habent, in iniuriam priuatorum id dari a me non oportebit. [10,111] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Ecdicus, domine, Amisenorum ciuitatis petebat apud me a Iulio Pisone denariorum circiter quadraginta milia donata ei publice ante uiginti annos bule et ecclesia consentiente, utebaturque mandatis tuis, quibus eius modi donationes uetantur. (2) Piso contra plurima se in rem publicam contulisse ac prope totas facultates erogasse dicebat. Addebat etiam temporis spatium postulabatque, ne id, quod pro multis et olim accepisset, cum euersione reliquae dignitatis reddere cogeretur. Quibus ex causis integram cognitionem differendam existimaui, ut te, domine, consulerem, quid sequendum putares. [10,112] TRAIANUS PLINIO Sicut largitiones ex publico fieri mandata prohibent, ita, ne multorum securitas subruatur, factas ante aliquantum temporis retractari atque in irritum uindicari non oportet. Quidquid ergo ex hac causa actum ante uiginti annos erit, omittamus. Non minus enim hominibus cuiusque loci quam pecuniae publicae consultum uolo. [10,113] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Lex Pompeia, domine, qua Bithyni et Pontici utuntur, eos, qui in bulen a censoribus leguntur, dare pecuniam non iubet; sed ii, quos indulgentia tua quibusdam ciuitatibus super legitimum numerum adicere permisit, et singula milia denariorum et bina intulerunt. (2) Anicius deinde Maximus proconsul eos etiam, qui a censoribus legerentur, dumtaxat in paucissimis ciuitatibus aliud aliis iussit inferre. (3) Superest ergo, ut ipse dispicias, an in omnibus ciuitatibus certum aliquid omnes, qui deinde buleutae legentur, debeant pro introitu dare. Nam, quod in perpetuum mansurum est, a te constitui decet, cuius factis dictisque debetur aeternitas. [10,114] TRAIANUS PLINIO Honorarium decurionatus omnes, qui in quaque ciuitate Bithyniae decuriones fiunt, inferre debeant necne, in uniuersum a me non potest statui. Id ergo, quod semper tutissimum est, sequendam cuiusque ciuitatis legem puto, sed uerius eos, qui inuitati fiunt decuriones, id existimo acturos, ut praestatione ceteris praeferantur. [10,115] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Lege, domine, Pompeia permissum Bithynicis ciuitatibus ascribere sibi quos uellent ciues, dum ne quem earum ciuitatium, quae sunt in Bithynia. Eadem lege sancitur, quibus de causis e senatu a censoribus eiciantur. (2) Inde me quidam ex censoribus consulendum putauerunt, an eicere deberent eum qui esset alterius ciuitatis. (3) Ego quia lex sicut ascribi ciuem alienum uetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non iubebat, praeterea, quod affirmabatur mihi in omni ciuitate plurimos esse buleutas ex aliis ciuitatibus, futurumque ut multi homines multaeque ciuitates concuterentur ea parte legis, quae iam pridem consensu quodam exoleuisset, necessarium existimaui consulere te, quid seruandum putares. Capita legis his litteris subieci. [10,116] TRAIANUS PLINIO Merito haesisti, Secunde carissime, quid a te rescribi oporteret censoribus consulentibus, an in senatu aliarum ciuitatium, eiusdem tamen prouinciae ciues. Nam et legis auctoritas et longa consuetudo usurpata contra legem in diuersum mouere te potuit. Mihi hoc temperamentum eius placuit, ut ex praeterito nihil nouaremus, sed manerent quamuis contra legem asciti quarumcumque ciuitatium ciues, in futurum autem lex Pompeia obseruaretur; cuius uim si retro quoque uelimus custodire, multa necesse est perturbari. [10,117] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Qui uirilem togam sumunt uel nuptias faciunt uel ineunt magistratum uel opus publicum dedicant, solent totam bulen atque etiam e plebe non exiguum numerum uocare binosque denarios uel singulos dare. Quod an celebrandum et quatenus putes, rogo scribas. (2) Ipse enim, sicut arbitror, praesertim ex sollemnibus causis, concedendum ius istud inuitationis, ita uereor ne ii qui mille homines, interdum etiam plures uocant, modum excedere et in speciem g-dianomehs incidere uideantur. [10,118] TRAIANUS PLINIO Merito uereris, ne in speciem g-dianomehs incidat inuitatio, quae et in numero modum excedit et quasi per corpora, non uiritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas contrahit. Sed ego ideo prudentiam tuam elegi, ut formandis istius prouinciae moribus ipse moderareris et ea constitueres, quae ad perpetuam eius prouinciae quietem essent profutura. [10,119] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Athletae, domine, ea quae pro iselasticis certaminibus constituisti, deberi sibi putant statim ex eo die, quo sunt coronati; nihil enim referre, quando sint patriam inuecti, sed quando certamine uicerint, ex quo inuehi possint. Ego contra scribo 'iselastici nomine': itaque eorum uehementer addubitem an sit potius id tempus, quo g-eisehlasan intuendum. (2) Iidem obsonia petunt pro eo agone, qui a te iselasticus factus est, quamuis uicerint ante quam fieret. Aiunt enim congruens esse, sicut non detur sibi pro iis certaminibus, quae esse iselastica postquam uicerunt desierunt, ita pro iis dari quae esse coeperunt. (3) Hic quoque non mediocriter haereo, ne cuiusquam retro habeatur ratio dandumque, quod tunc cum uincerent non debebatur. Rogo ergo, ut dubitationem meam regere, id est beneficia tua interpretari ipse digneris. [10,120] TRAIANUS PLINIO Iselasticum tunc primum mihi uidetur incipere deberi, cum quis in ciuitatem suam ipse g-eisehlasen. Obsonia eorum certaminum, quae iselastica esse placuit mihi, si ante iselastica non fuerunt, retro non debentur. Nec proficere pro desiderio athletarum potest, quod eorum, quae postea iselastica non esse constitui, quam uicerunt, accipere desierunt. Mutata enim condicione certaminum nihilo minus, quae ante perceperant, non reuocantur. [10,121] C- PLINIUS TRAIANO IMPERATORI (1) Usque in hoc tempus, domine, neque cuiquam diplomata commodaui neque in rem ullam nisi tuam misi. Quam perpetuam seruationem meam quaedam necessitas rupit. (2) Uxori enim meae audita morte aui uolenti ad amitam suam excurrere usum eorum negare durum putaui, cum talis officii gratia in celeritate consisteret, sciremque te rationem itineris probaturum, cuius causa erat pietas. Haec tibi scripsi, quia mihi parum gratus fore uidebar, si dissimulassem inter alia beneficia hoc unum quoque me debere indulgentiae tuae, quod fiducia eius quasi consulto te non dubitaui facere, quem si consuluissem, sero fecissem. [10,122] TRAIANUS PLINIO Merito habuisti, Secunde carissime, fiduciam animi mei nec dubitandum fuisset, si exspectasses donec me consuleres, an iter uxoris tuae diplomatibus, quae officio tuo dedi, adiuuandum esset, cum apud amitam suam uxor tua deberet etiam celeritate gratiam aduentus sui augere.