[4,0] LIBER QVARTVS- [4,1] C- PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S- (1) Cupis post longum tempus neptem tuam meque una uidere. Gratum est utrique nostrum quod cupis, mutuo mehercule. (2) Nam inuicem nos incredibili quodam desiderio uestri tenemur, quod non ultra differemus. Atque adeo iam sarcinulas alligamus, festinaturi quantum itineris ratio permiserit. (3) Erit una sed breuis mora: deflectemus in Tuscos, non ut agros remque familiarem oculis subiciamus - id enim postponi potest -, sed ut fungamur necessario officio. (4) Oppidum est praediis nostris uicinum - nomen Tiferni Tiberini -, quod me paene adhuc puerum patronum cooptauit, tanto maiore studio quanto minore iudicio. Aduentus meos celebrat, profectionibus angitur, honoribus gaudet. (5) In hoc ego, ut referrem gratiam - nam uinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est. (6) Erimus ergo ibi dedicationis die, quem epulo celebrare constitui. Subsistemus fortasse et sequenti, sed tanto magis uiam ipsam corripiemus. (7) Contingat modo te filiamque tuam fortes inuenire! nam continget hilares, si nos incolumes receperitis. Vale. [4,2] C- PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S- (1) Regulus filium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet. Erat puer acris ingenii sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret. (2) Hunc Regulus emancipauit, ut heres matris exsisteret; mancipatum - ita uulgo ex moribus hominis loquebantur - foeda et insolita parentibus indulgentiae simulatione captabat. Incredibile, sed Regulum cogita. (3) Amissum tamen luget insane. Habebat puer mannulos multos et iunctos et solutos, habebat canes maiores minoresque, habebat luscinias psittacos merulas: omnes Regulus circa rogum trucidauit. (4) Nec dolor erat ille, sed ostentatio doloris. Conuenitur ad eum mira celebritate. Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breuiter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur. (5) Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupauit, ut est in summa auaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus. (6) Vexat ergo ciuitatem insaluberrimo tempore et, quod uexat, solacium putat. Dicit se uelle ducere uxorem, hoc quoque sicut alia peruerse. (7) Audies breui nuptias lugentis nuptias senis; quorum alterum immaturum alterum serum est. Unde hoc augurer quaeris? (8) Non quia affirmat ipse, quo mendacius nihil est, sed quia certum est Regulum esse facturum, quidquid fieri non oportet. Vale. [4,3] C- PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S- (1) Quod semel atque iterum consul fuisti similis antiquis, quod proconsul Asiae qualis ante te qualis post te uix unus aut alter - non sinit enim me uerecundia tua dicere nemo -, quod sanctitate quod auctoritate, aetate quoque princeps ciuitatis, est quidem uenerabile et pulchrum; ego tamen te uel magis in remissionibus miror. (2) Nam seueritatem istam pari iucunditate condire, summaeque grauitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est. Id tu cum incredibili quadam suauitate sermonum, tum uel praecipue stilo assequeris. (3) Nam et loquenti tibi illa Homerici senis mella profluere et, quae scribis, complere apes floribus et innectere uidentur. Ita certe sum affectus ipse, cum Graeca epigrammata tua, cum mimiambos proxime legerem. (4) Quantum ibi humanitatis uenustatis, quam dulcia illa quam amantia quam arguta quam recta! Callimachum me uel Heroden, uel si quid his melius, tenere credebam; quorum tamen neuter utrumque aut absoluit aut attigit. (5) Hominemne Romanum tam Graece loqui? Non medius fidius ipsas Athenas tam Atticas dixerim. Quid multa? Inuideo Graecis quod illorum lingua scribere maluisti. Neque enim coniectura eget, quid sermone patrio exprimere possis, Cum hoc insiticio et inducto tam praeclara opera perfeceris. Vale. [4,4] C- PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S- (1) Varisidium Nepotem ualdissime diligo, uirum industrium rectum disertum, quod apud me uel potentissimum est. Idem C- Caluisium, contubernalem meum amicum tuum, arta propinquitate complectitur; est enim filius sororis. (2) Hunc rogo semestri tribunatu splendidiorem et sibi et auunculo suo facias. Obligabis me, obligabis Caluisium nostrum, obligabis ipsum, non minus idoneum debitorem quam nos putas. (3) Multa beneficia in multos contulisti: ausim contendere nullum te melius, aeque bene unum aut alterum collocasse. Vale. [4,5] C- PLINIUS IULIO SPARSO SUO S- (1) Aeschinen aiunt petentibus Rhodiis legisse orationem suam, deinde Demosthenis, summis utramque clamoribus. (2) Quod tantorum uirorum scriptis contigisse non miror, cum orationem meam proxime doctissimi homines hoc studio, hoc assensu, hoc etiam labore per biduum audierint, quamuis intentionem eorum nulla hinc et inde collatio, nullum quasi certamen accenderet. (3) Nam Rhodii cum ipsis orationum uirtutibus tum etiam comparationis aculeis excitabantur, nostra oratio sine aemulationis gratia probabatur. An merito, scies cum legeris librum, cuius amplitudo non sinit me longiore epistula praeloqui. (4) Oportet enim nos in hac certe in qua possumus breues esse, quo sit excusatius quod librum ipsum, non tamen ultra causae amplitudinem, extendimus. Vale. [4,6] C- PLINIUS IULIO NASONI SUO S- (1) Tusci grandine excussi, in regione Transpadana summa abundantia, sed par uilitas nuntiatur: solum mihi Laurentinum meum in reditu. (2) Nihil quidem ibi possideo praeter tectum et hortum statimque harenas, solum tamen mihi in reditu. Ibi enim plurimum scribo, nec agrum quem non habeo sed ipsum me studiis excolo; ac iam possum tibi ut aliis in locis horreum plenum, sic ibi scrinium ostendere. (3) Igitur tu quoque, si certa et fructuosa praedia concupiscis, aliquid in hoc litore para. Vale. [4,7] C- PLINIUS CATIO LEPIDO SUO S- (1) Saepe tibi dico inesse uim Regulo. Mirum est quam efficiat in quod incubuit. Placuit ei lugere filium: luget ut nemo. Placuit statuas eius et imagines quam plurimas facere: hoc omnibus officinis agit, illum coloribus illum cera illum aere illum argento illum auro ebore marmore effingit. (2) Ipse uero nuper adhibito ingenti auditorio librum de uita eius recitauit; de uita pueri, recitauit tamen. Eundem in exemplaria mille transcriptum per totam Italiam prouinciasque dimisit. Scripsit publice, ut a decurionibus eligeretur uocalissimus aliquis ex ipsis, qui legeret eum populo: factum est. (3) Hanc ille uim, seu quo alio nomine uocanda est intentio quidquid uelis optinendi, si ad potiora uertisset, quantum boni efficere potuisset! Quamquam minor uis bonis quam malis inest, ac sicut 'amathia men thrasos, logismos de oknon pherei', ita recta ingenia debilitat uerecundia, peruersa confirmat audacia. (4) Exemplo est Regulus. Imbecillum latus, os confusum, haesitans lingua, tardissima inuentio, memoria nulla, nihil denique praeter ingenium insanum, et tamen eo impudentia ipsoque illo furore peruenit, ut orator habeatur. (5) Itaque Herennius Senecio mirifice Catonis illud de oratore in hunc e contrario uertit: 'Orator est uir malus dicendi imperitus.' Non mehercule Cato ipse tam bene uerum oratorem quam hic Regulum expressit. (6) Habesne quo tali epistulae parem gratiam referas? Habes, si scripseris num aliquis in municipio uestro ex sodalibus meis, num etiam ipse tu hunc luctuosum Reguli librum ut circulator in foro legeris, 'eparas' scilicet, ut ait Demosthenes, 'tên phônên kai gegêthôs kai laryngizôn'. (7) Est enim tam ineptus ut risum magis possit exprimere quam gemitum: credas non de puero scriptum sed a puero. Vale. [4,8] C- PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S- (1) Gratularis mihi quod acceperim auguratum: iure, gratularis, primum quod grauissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur uiuenti. (2) Nam alia quamquam dignitate propemodum paria ut tribuuntur sic auferuntur; in hoc fortunae hactenus licet ut dari possit. (3) Mihi uero illud etiam gratulatione dignum uidetur, quod successi Iulio Frontino principi uiro, qui me nominationis die per hos continuos annos inter sacerdotes nominabat, tamquam in locum suum cooptaret; quod nunc euentus ita comprobauit, ut non fortuitum uideretur. (4) Te quidem, ut scribis, ob hoc maxime delectat auguratus meus, quod M. Tullius augur fuit. Laetaris enim quod honoribus eius insistam, quem aemulari in studiis cupio. (5) Sed utinam ut sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuuenior quam ille sum consecutus, ita senex saltem ingenium eius aliqua ex parte assequi possim! (6) Sed nimirum quae sunt in manu hominum et mihi et multis contigerunt; illud uero ut adipisci arduum sic etiam sperare nimium est, quod dari non nisi a dis potest. Vale. [4,9] C- PLINIUS CORNELIO URSO SUO S- (1) Causam per hos dies dixit Iulius Bassus, homo laboriosus et aduersis suis clarus. Accusatus est sub Vespasiano a priuatis duobus; ad senatum remissus diu pependit, tandem absolutus uindicatusque. (2) Titum timuit ut Domitiani amicus, a Domitiano relegatus est; reuocatus a Nerua sortitusque Bithyniam rediit reus, accusatus non minus acriter quam fideliter defensus. Varias sententias habuit, plures tamen quasi mitiores. (3) Egit contra eum Pomponius Rufus, uir paratus et uehemens; Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo. (4) Respondi ego. Nam mihi Bassus iniunxerat, totius defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, (5) dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque ut illum ipsum Theophanen offendisset. Eundem me uoluerat occurrere crimini quo maxime premebatur. In aliis enim quamuis auditu grauioribus non absolutionem modo uerum etiam laudem merebatur; (6) hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a prouincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem prouincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera uocabat. Sed lex munera quoque accipi uetat. (7) Hic ego quid agerem, quod iter defensionis ingrederer? Negarem? Verebar ne plane furtum uideretur, quod confiteri timerem. Praeterea rem manifestam infitiari augentis erat crimen non diluentis, praesertim cum reus ipse nihil integrum aduocatis reliquisset. Multis enim atque etiam principi dixerat, sola se munuscula dumtaxat natali suo aut Saturnalibus accepisse et plerisque misisse. (8) Veniam ergo peterem? Iugulassem reum, quem ita deliquisse concederem, ut seruari nisi uenia non posset. Tamquam recte factum tuerer? Non illi profuissem, sed ipse impudens exstitissem. (9) In hac difficultate placuit medium quiddam tenere: uideor tenuisse. Actionem meam, ut proelia solet, nox diremit. Egeram horis tribus et dimidia, supererat sesquihora. Nam cum e lege accusator sex horas, nouem reus accepisset, ita diuiserat tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego quinque horis ille reliquis uteretur. (10) Mihi successus actionis silentium finemque suadebat; temerarium est enim secundis non esse contentum. Ad hoc uerebar ne me corporis uires iterato labore desererent, quem difficilius est repetere quam iungere. (11) Erat etiam periculum ne reliqua actio mea et frigus ut deposita et taedium ut resumpta pateretur. UT enim faces ignem assidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continuatione seruatur, intercapedine et quasi remissione languescit. (12) Sed Bassus multis precibus, paene etiam lacrimis obsecrabat, implerem meum tempus. Parui utilitatemque eius praetuli meae. Bene cessit: inueni ita erectos animos senatus, ita recentes, ut priore actione incitati magis quam satiati uiderentur. (13) Successit mihi Lucceius Albinus, tam apte ut orationes nostrae uarietatem duarum, contextum unius habuisse credantur. (14) Respondit Herennius Pollio instanter et grauiter, deinde Theophanes rursus. Fecit enim hoc quoque ut cetera impudentissime, quod post duos et consulares et disertos tempus sibi et quidem laxius uindicauit. Dixit in noctem atque etiam nocte illatis lucernis. (15) Postero die egerunt pro Basso Homullus et Fronto mirifice; quartum diem probationes occuparunt. (16) Censuit Baebius Macer consul designatus lege repetundarum Bassum teneri, Caepio Hispo salua dignitate iudices dandos; uterque recte. (17) 'Qui fieri potest' inquis, 'cum tam diuersa censuerint?' Quia scilicet et Macro legem intuenti consentaneum fuit damnare eum qui contra legem munera acceperat, et Caepio cum putaret licere senatui - sicut licet - et mitigare leges et intendere, non sine ratione ueniam dedit facto uetito quidem, non tamen inusitato. (18) Praeualuit sententia Caepionis, quin immo consurgenti ei ad censendum acclamatum est, quod solet residentibus. Ex quo potes aestimare, quanto consensu sit exceptum, cum diceret, quod tam fauorabile fuit cum dicturus uideretur. (19) Sunt tamen ut in senatu ita in ciuitate in duas partes hominum iudicia diuisa. Nam quibus sententia Caepionis placuit, sententiam Macri ut rigidam duramque reprehendunt; quibus Macri, illam alteram dissolutam atque etiam incongruentem uocant; negant enim congruens esse retinere in senatu, cui iudices dederis. (20) Fuit et tertia sententia: Valerius Paulinus assensus Caepioni hoc amplius censuit, referendum de Theophane cum legationem renuntiasset. Arguebatur enim multa in accusatione fecisse, quae illa ipsa lege qua Bassum accusauerat tenerentur. (21) Sed hanc sententiam consules, quamquam maximae parti senatus mire probabatur, non sunt persecuti. (22) Paulinus tamen et iustitiae famam et constantiae tulit. Misso senatu Bassus magna hominum frequentia, magno clamore, magno gaudio exceptus est. Fecerat eum fauorabilem renouata discriminum uetus fama, notumque periculis nomen, et in procero corpore maesta et squalida senectus. (23) Habebis hanc interim epistulam ut 'prodromon', exspectabis orationem plenam onustamque. Exspectabis diu; neque enim leuiter et cursim, ut de re tanta retractanda est. Vale. [4,10] C- PLINIUS STATIO SABINO SUO S- (1) Scribis mihi Sabinam, quae nos reliquit heredes, Modestum seruum suum nusquam liberum esse iussisse, eidem tamen sic ascripsisse legatum: 'Modesto quem liberum esse iussi'. (2) Quaeris quid sentiam. Contuli cum peritis iuris. Conuenit inter omnes nec libertatem deberi quia non sit data, nec legatum quia seruo suo dederit. Sed mihi manifestus error uidetur, ideoque puto nobis quasi scripserit Sabina faciendum, quod ipsa scripsisse se credidit. (3) Confido accessurum te sententiae meae, cum religiosissime soleas custodire defunctorum uoluntatem, quam bonis heredibus intellexisse pro iure est. Neque enim minus apud nos honestas quam apud alios necessitas ualet. (4) Moretur ergo in libertate sinentibus nobis, fruatur legato quasi omnia diligentissime cauerit. Cauit enim, quae heredes bene elegit. Vale. [4,11] C- PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S- (1) Audistine Valerium Licinianum in Sicilia profiteri? nondum te puto audisse: est enim recens nuntius. Praetorius hic modo inter eloquentissimos causarum actores habebatur; nunc eo decidit, ut exsul de senatore, rhetor de oratore fieret. (2) Itaque ipse in praefatione dixit dolenter et grauiter: 'Quos tibi, Fortuna, ludos facis? facis enim ex senatoribus professores, ex professoribus senatores.' Cui sententiae tantum bilis, tantum amaritudinis inest, ut mihi uideatur ideo professus ut hoc diceret. (3) Idem cum Graeco pallio amictus intrasset - carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est -, postquam se composuit circumspexitque habitum suum, 'Latine' inquit 'declamaturus sum.' (4) Dices tristia et miseranda, dignum tamen illum qui haec ipsa studia incesti scelere macularit. (5) Confessus est quidem incestum, sed incertum utrum quia uerum erat, an quia grauiora metuebat si negasset. Fremebat enim Domitianus aestuabatque in ingenti inuidia destitutus. (6) Nam cum Corneliam Vestalium maximam defodere uiuam concupisset, ut qui illustrari saeculum suum eiusmodi exemplis arbitraretur, pontificis maximi iure, seu potius immanitate tyranni licentia domini, reliquos pontifices non in Regiam sed in Albanam uillam conuocauit. Nec minore scelere quam quod ulcisci uidebatur, absentem inauditamque damnauit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum uerum etiam occidisset; nam uidua abortu periit. (7) Missi statim pontifices qui defodiendam necandamque curarent. Illa nunc ad Vestam, nunc ad ceteros deos manus tendens, multa sed hoc frequentissime clamitabat: 'Me Caesar incestam putat, qua sacra faciente uicit triumphauit!' (8) Blandiens haec an irridens, ex fiducia sui an ex contemptu principis dixerit, dubium est. Dixit donec ad supplicium, nescio an innocens, certe tamquam innocens ducta est. (9) Quin etiam cum in illud subterraneum demitteretur, haesissetque descendenti stola, uertit se ac recollegit, cumque ei manum carnifex daret, auersata est et resiluit foedumque contactum quasi plane a casto puroque corpore nouissima sanctitate reiecit omnibusque numeris pudoris 'pollên pronoian eschen euschêmôn pesein?. (10) Praeterea Celer eques Romanus, cui Cornelia obiciebatur, cum in comitio uirgis caederetur, in hac uoce perstiterat: 'Quid feci? nihil feci.' (11) Ardebat ergo Domitianus et crudelitatis et iniquitatis infamia. Arripit Licinianum, quod in agris suis occultasset Corneliae libertam. Ille ab iis quibus erat curae praemonetur, si comitium et uirgas pati nollet, ad confessionem confugeret quasi ad ueniam. Fecit. (12) Locutus est pro absente Herennius Senecio tale quiddam, quale est illud: 'keitai Patroklos'. Ait enim: 'Ex aduocato nuntius factus sum; Licinianus recessit.' (13) Gratum hoc Domitiano adeo quidem ut gaudio proderetur, diceretque: 'Absoluit nos Licinianus.' Adiecit etiam non esse uerecundiae eius instandum; ipsi uero permisit, si qua posset, ex rebus suis raperet, antequam bona publicarentur, exsiliumque molle uelut praemium dedit. (14) Ex quo tamen postea clementia diui Neruae translatus est in Siciliam, ubi nunc profitetur seque de fortuna praefationibus uindicat. (15) Vides quam obsequenter paream tibi, qui non solum res urbanas uerum etiam peregrinas tam sedulo scribo, ut altius repetam. Et sane putabam te, quia tunc afuisti, nihil aliud de Liciniano audisse quam relegatum ob incestum. Summam enim rerum nuntiat fama non ordinem. (16) Mereor ut uicissim, quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur - solent enim quaedam notabilia incidere - perscribas, denique quidquid uoles dum modo non minus longa epistula nuntia. Ego non paginas tantum sed uersus etiam syllabasque numerabo. Vale. [4,12] C- PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S- (1) Amas Egnatium Marcellinum atque etiam mihi saepe commendas; amabis magis commendabisque, si cognoueris eius recens factum. (2) Cum in prouinciam quaestor exisset, scribamque qui sorte obtigerat ante legitimum salarii tempus amisisset, quod acceperat scribae daturus, intellexit et statuit subsidere apud se non oportere. (3) Itaque reuersus Caesarem, deinde Caesare auctore senatum consuluit, quid fieri de salario uellet. Parua quaestio sed tamen quaestio. Heredes scribae sibi, praefecti aerari populo uindicabant. (4) Acta causa est; dixit heredum aduocatus, deinde populi, uterque percommode. Caecilius Strabo aerario censuit inferendum, Baebius Macer heredibus dandum: obtinuit Strabo. (5) Tu lauda Marcellinum, ut ego statim feci. Quamuis enim abunde sufficiat illi quod est et a principe et a senatu probatus, gaudebit tamen testimonio tuo. (6) Omnes enim, qui gloria famaque ducuntur, mirum in modum assensio et laus a minoribus etiam profecta delectat. Te uero Marcellinus ita ueretur ut iudicio tuo plurimum tribuat. (7) Accedit his quod, si cognouerit factum suum isto usque penetrasse, necesse est laudis suae spatio et cursu et peregrinatione laetetur. Etenim nescio quo pacto uel magis homines iuuat gloria lata quam magna. Vale. [4,13] C- PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S- (1) Saluum in urbem uenisse gaudeo; uenisti autem, si quando alias, nunc maxime mihi desideratus. Ipse pauculis adhuc diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum quod est in manibus absoluam. (2) Vereor enim ne, si hanc intentionem iam in fine laxauero, aegre resumam. Interim ne quid festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac quasi praecursoria epistula rogo. Sed prius accipe causas rogandi, deinde ipsum quod peto. (3) Proxime cum in patria mea fui, uenit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. Huic ego 'Studes?' inquam. Respondit: 'Etiam.' 'Ubi?' 'Mediolani.' 'Cur non hic?' Et pater eius - erat enim una atque etiam ipse adduxerat puerum -: 'Quia nullos hic praeceptores habemus.' (4) 'Quare nullos? Nam uehementer intererat uestra, qui patres estis' - et opportune complures patres audiebant - 'liberos uestros hic potissimum discere. Ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi? (5) Quantulum est ergo collata pecunia conducere praeceptores, quodque nunc in habitationes, in uiatica, in ea quae peregre emuntur - omnia autem peregre emuntur - impenditis, adicere mercedibus? Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro filia uel parente, tertiam partem eius quod conferre uobis placebit dare. (6) Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere multis in locis uideo, in quibus praeceptores publice conducuntur. (7) Huic uitio occurri uno remedio potest, si parentibus solis ius conducendi relinquatur, isdemque religio recte iudicandi necessitate collationis addatur. (8) Nam qui fortasse de alieno neglegentes, certe de suo diligentes erunt dabuntque operam, ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit. (9) Proinde consentite conspirate maioremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quam plurimum, quod debeam conferre. Nihil honestius praestare liberis uestris, nihil gratius patriae potestis. Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequentare consuescant. Atque utinam tam claros praeceptores inducatis, ut in finitimis oppidis studia hinc petantur, utque nunc liberi uestri aliena in loca ita mox alieni in hunc locum confluant!' (10) Haec putaui altius et quasi a fonte repetenda, quo magis scires, quam gratum mihi foret si susciperes quod iniungo. Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui conuenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam. Omnia enim libera parentibus seruo: illi iudicent illi eligant, ego mihi curam tantum et impendium uindico. (11) Proinde si quis fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc ea lege ut hinc nihil aliud certum quam fiduciam suam ferat. Vale. [4,14] C- PLINIUS (DECIMO) PATERNO SUO S- (1) Tu fortasse orationem, ut soles, et flagitas et exspectas; at ego quasi ex aliqua peregrina delicataque merce lusus meos tibi prodo. (2) Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, quibus nos in uehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis. (3) His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa uarietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant. (4) Ex quibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo uidebuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et grauissimos uiros qui talia scripserunt non modo lasciuia rerum, sed ne uerbis quidem nudis abstinuisse; quae nos refugimus, non quia seueriores - unde enim? -, sed quia timidiores sumus. (5) Scimus alioqui huius opusculi illam esse uerissimam legem, quam Catullus expressit: Nam castum esse decet pium poetam ipsum, uersiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici. (6) Ego quanti faciam iudicium tuum, uel ex hoc potes aestimare, quod malui omnia a te pensitari quam electa laudari. Et sane quae sunt commodissima desinunt uideri, cum paria esse coeperunt. (7) Praeterea sapiens subtilisque lector debet non diuersis conferre diuersa, sed singula expendere, nec deterius alio putare quod est in suo genere perfectum. (8) Sed quid ego plura? Nam longa praefatione uel excusare uel commendare ineptias ineptissimum est. Unum illud praedicendum uidetur, cogitare me has meas nugas ita inscribere 'hendecasyllabi', qui titulus sola metri lege constringitur. (9) Proinde, siue epigrammata siue idyllia siue eclogas siue, ut multi, poematia seu quod aliud uocare malueris, licebit uoces; ego tantum hendecasyllabos praesto. (10) A simplicitate tua peto, quod de libello meo dicturus es alii, mihi dicas; neque est difficile quod postulo. Nam si hoc opusculum nostrum aut potissimum esset aut solum, fortasse posset durum uideri dicere: 'Quaere quod agas'; molle et humanum est: 'Habes quod agas.' Vale. [4,15] C- PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S- (1) Si quid omnino, hoc certe iudicio facio, quod Asinium Rufum singulariter amo. Est homo eximius et bonorum amantissimus. Cur enim non me quoque inter bonos numerem? Idem Cornelium Tacitum - scis quem uirum - arta familiaritate complexus est. (2) Proinde si utrumque nostrum probas, de Rufo quoque necesse est idem sentias, cum sit ad conectendas amicitias uel tenacissimum uinculum morum similitudo. (3) Sunt ei liberi plures. Nam in hoc quoque functus est optimi ciuis officio, quod fecunditate uxoris large frui uoluit, eo saeculo quo plerisque etiam singulos filios orbitatis praemia graues faciunt. Quibus ille despectis, aui quoque nomen assumpsit. Est enim auus, et quidem ex Saturio Firmo, quem diliges ut ego si ut ego propius inspexeris. (4) Haec eo pertinent, ut scias quam copiosam, quam numerosam domum uno beneficio sis obligaturus; ad quod petendum uoto primum, deinde bono quodam omine adducimur. (5) Optamus enim tibi ominamurque in proximum annum consulatum: ita nos uirtutes tuae, ita iudicia principis augurari uolunt. (6) Concurrit autem ut sit eodem anno quaestor maximus ex liberis Rufi, Asinius Bassus, iuuenis - nescio an dicam, quod me pater et sentire et dicere cupit, adulescentis uerecundia uetat - ipso patre melior. (7) Difficile est ut mihi de absente credas - quamquam credere soles omnia -, tantum in illo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriae denique esse, quantum expertus inuenies. (8) Vellem tam ferax saeculum bonis artibus haberemus, ut aliquos Basso praeferre deberes: tum ego te primus hortarer moneremque, circumferres oculos ac diu pensitares, quem potissimum eligeres. (9) Nunc uero - sed nihil uolo de amico meo arrogantius dicere; hoc solum dico, dignum esse iuuenem quem more maiorum in filii locum assumas. Debent autem sapientes uiri, ut tu, tales quasi liberos a re publica accipere, quales a natura solemus optare. (10) Decorus erit tibi consuli quaestor patre praetorio, propinquis consularibus, quibus iudicio ipsorum, quamquam asulescentulus adhuc, iam tamen inuicem ornamento est. (11) Proinde indulge precibus meis, obsequere consilio, et ante omnia si festinare uideor ignosce, primum quia uotis suis amor plerumque praecurrit; deinde quod in ea ciuitate, in qua omnia quasi ab occupantibus aguntur, quae legitimum tempus exspectant, non matura sed sera sunt; in summa quod rerum, quas assequi cupias, praesumptio ipsa iucunda est. (12) Reuereatur iam te Bassus ut consulem, tu dilige illum ut quaestorem, nos denique utriusque uestrum amantissimi laetitia duplici perfruamur. (13) Etenim cum sic te, sic Bassum diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia simus iuuaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem iuuenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime indulgeat et testimonio plurimum credat. Vale. [4,16] C- PLINIUS VALERIO PAULINO SUO S- (1) Gaude meo, gaude tuo, gaude etiam publico nomine: adhuc honor studiis durat. Proxime cum dicturus apud centumuiros essem, adeundi mihi locus nisi a tribunali, nisi per ipsos iudices non fuit; tanta stipatione cetera tenebantur. (2) Ad hoc quidam ornatus adulescens scissis tunicis, ut in frequentia solet fieri, sola uelatus toga perstitit et quidem horis septem. (3) Nam tam diu dixi magno cum labore, maiore cum fructu. Studeamus ergo nec desidiae nostrae praetendamus alienam. Sunt qui audiant, sunt qui legant, nos modo dignum aliquid auribus dignum chartis elaboremus. Vale. [4,17] C- PLINIUS CLUSINIO GALLO SUO S- (1) Et admones et rogas, ut suscipiam causam Corelliae absentis contra C- Caecilium consulem designatum. Quod admones, gratias ago; quod rogas, queror. Admoneri enim debeo ut sciam, rogari non debeo ut faciam, quod mihi non facere turpissimum est. (2) An ego tueri Corelli filiam dubitem? Est quidem mihi cum isto, contra quem me aduocas, non plane familiaris sed tamen amicitia. (3) Accedit huc dignitas hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis hoc maior agenda reuerentia est, quod iam illo functi sumus. Naturale est enim ut ea, quae quis adeptus est ipse, quam amplissima existimari uelit. (4) Sed mihi cogitanti adfuturum me Corelli filiae omnia ista frigida et inania uidentur. Obuersatur oculis ille uir quo neminem aetas nostra grauiorem sanctiorem subtiliorem tulit, quem ego cum ex admiratione diligere coepissem, quod euenire contra solet, magis admiratus sum postquam penitus inspexi. (5) Inspexi enim penitus: nihil a me ille secretum, non ioculare non serium, non triste non laetum. (6) Adulescentulus eram, et iam mihi ab illo honor atque etiam - audebo dicere - reuerentia ut aequali habebatur. Ille meus in petendis honoribus suffragator et testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, quamquam et imbecillus et senior, quasi iuuenis et ualidus conspiciebatur. (7) Quantum ille famae meae domi in publico, quantum etiam apud principem astruxit! (8) Nam cum forte de bonis iuuenibus apud Neruam imperatorem sermo incidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat; deinde grauitate quam noras: 'Necesse est' inquit 'parcius laudem Secundum, quia nihil nisi ex consilio meo facit.' (9) Qua uoce tribuit mihi quantum petere uoto immodicum erat, nihil me facere non sapientissime, cum omnia ex consilio sapientissimi uiri facerem. Quin etiam moriens filiae suae - ipsa solet praedicare -: 'Multos quidem amicos tibi ut longiore uita paraui, praecipuos tamen Secundum et Cornutum. (10) Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua parte uidear hanc de me fiduciam prouidentissimi uiri destituisse. (11) Quare ego uero Corelliae adero promptissime nec subire offensas recusabo; quamquam non solum ueniam me uerum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - noua lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, uel in excusationem uel etiam commendationem meam dixero. Vale. [4,18] C- PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S- (1) Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam Latine aemulari et exprimere temptaui? in deterius tamen. Accidit hoc primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia ac potius, ut Lucretius ait, egestate patrii sermonis. (2) Quodsi haec, quae sunt et Latina et mea, habere tibi aliquid uenustatis uidebuntur, quantum putas inesse iis gratiae, quae et a te et Graece proferuntur! Vale. [4,19] C- PLINIUS CALPURNIAE HISPULLAE SUAE S- (1) Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et amantissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam diligas, nec tantum amitae ei affectum uerum etiam patris amissi repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore cum cognoueris dignam patre dignam te dignam auo euadere. (2) Summum est acumen summa frugalitas; amat me, quod castitatis indicium est. Accedit his studium litterarum, quod ex mei caritate concepit. Meos libellos habet lectitat ediscit etiam. (3) Qua illa sollicitudine cum uideor acturus, quanto cum egi gaudio afficitur! Disponit qui nuntient sibi quem assensum quos clamores excitarim, quem euentum iudicii tulerim. Eadem, si quando recito, in proximo discreta uelo sedet, laudesque nostras auidissimis auribus excipit. (4) Versus quidem meos cantat etiam formatque cithara non artifice aliquo docente, sed amore qui magister est optimus. (5) His ex causis in spem certissimam adducor, perpetuam nobis maioremque in dies futuram esse concordiam. Non enim aetatem meam aut corpus, quae paulatim occidunt ac senescunt, sed gloriam diligit. (6) Nec aliud decet tuis manibus educatam, tuis praeceptis institutam, quae nihil in contubernio tuo uiderit, nisi sanctum honestumque, quae denique amare me ex tua praedicatione consueuerit. (7) Nam cum matrem meam parentis loco uererere, me a pueritia statim formare laudare, talemque qualis nunc uxori meae uideor, ominari solebas. (8) Certatim ergo tibi gratias agimus, ego quod illam mihi, illa quod me sibi dederis, quasi inuicem elegeris. Vale. [4,20] C- PLINIUS NOVIO MAXIMO SUO S- (1) Quid senserim de singulis tuis libris, notum tibi ut quemque perlegeram feci; accipe nunc quid de uniuersis generaliter iudicem. (2) Est opus pulchrum ualidum acre sublime, uarium elegans purum figuratum, spatiosum etiam et cum magna tua laude diffusum, in quo tu ingenii simul dolorisque uelis latissime uectus es; et horum utrumque inuicem adiumento fuit. (3) Nam dolori sublimitatem et magnificentiam ingenium, ingenio uim et amaritudinem dolor addidit. Vale. [4,21] C- PLINIUS VELIO CERIALI SUO S- (1) Tristem et acerbum casum Heluidiarum sororum! Utraque a partu, utraque filiam enixa decessit. (2) Afficior dolore, nec tamen supra modum doleo: ita mihi luctuosum uidetur, quod puellas honestissimas in flore primo fecunditas abstulit. Angor infantium sorte, quae sunt parentibus statim et dum nascuntur orbatae, angor optimorum maritorum, angor etiam meo nomine. (3) Nam patrem illarum defunctum quoque perseuerantissime diligo, ut actione mea librisque testatum est; cui nunc unus ex tribus liberis superest, domumque pluribus adminiculis paulo ante fundatam desolatus fulcit ac sustinet. (4) Magno tamen fomento dolor meus acquiescit, si hunc saltem fortem et incolumem, paremque illi patri illi auo fortuna seruauerit. Cuius ego pro salute pro moribus, hoc sum magis anxius quod unicus factus est. (5) Nosti in amore mollitiam animi mei, nosti metus; quo minus te mirari oportebit, quod plurimum timeam, de quo plurimum spero. Vale. [4,22] C- PLINIUS SEMPRONIO RUFO SUO S- (1) Interfui principis optimi cognitioni in consilium assumptus. Gymnicus agon apud Viennenses ex cuiusdam testamento celebratur. Hunc Trebonius Rufinus, uir egregius nobisque amicus, in duumuiratu tollendum abolendumque curauit. (2) Negabatur ex auctoritate publica fecisse. Egit ipse causam non minus feliciter quam diserte. Commendabat actionem, quod tamquam homo Romanus et bonus ciuis in negotio suo mature et grauiter loquebatur. (3) Cum sententiae perrogarentur, dixit Iunius Mauricus, quo uiro nihil firmius nihil uerius, non esse restituendum Viennensibus agona; adiecit 'Vellem etiam Romae tolli posset.' (4) Constanter, inquis, et fortiter; quidni? sed hoc a Maurico nouum non est. Idem apud imperatorem Neruam non minus fortiter. Cenabat Nerua cum paucis; Veiento proximus atque etiam in sinu recumbebat: dixi omnia cum hominem nominaui. (5) Incidit sermo de Catullo Messalino, qui luminibus orbatus ingenio saeuo mala caecitatis addiderat: non uerebatur, non erubescebat, non miserebatur; quo saepius a Domitiano non secus ac tela, quae et ipsa caeca et improuida feruntur, in optimum quemque contorquebatur. (6) De huius nequitia sanguinariisque sententiis in commune omnes super cenam loquebantur, cum ipse imperator: 'Quid putamus passurum fuisse si uiueret?' Et Mauricus: 'Nobiscum cenaret.' (7) Longius abii, libens tamen. Placuit agona tolli, qui mores Viennensium infecerat, ut noster hic omnium. Nam Viennensium uitia intra ipsos residunt, nostra late uagantur, utque in corporibus sic in imperio grauissimus est morbus, qui a capite diffunditur. Vale. [4,23] C- PLINIUS POMPONIO BASSO SUO S- (1) Magnam cepi uoluptatem, cum ex communibus amicis cognoui te, ut sapientia tua dignum est, et disponere otium et ferre, habitare amoenissime, et nunc terra nunc mari corpus agitare, multum disputare, multum audire multum lectitare, cumque plurimum scias, cotidie tamen aliquid addiscere. (2) Ita senescere oportet uirum, qui magistratus amplissimos gesserit, exercitus rexerit, totumque se rei publicae quam diu decebat obtulerit. (3) Nam et prima uitae tempora et media patriae, extrema nobis impertire debemus, ut ipsae leges monent, quae maiorem annis otio reddunt. (4) Quando mihi licebit, quando per aetatem honestum erit imitari istud pulcherrimae quietis exemplum? quando secessus mei non desidiae nomen sc tranquillitatis accipient? Vale. [4,24] C- PLINIUS FABIO VALENTI SUO S- (1) Proxime cum apud centumuiros in quadruplici iudicio dixissem, subiit recordatio egisse me iuuenem aeque in quadruplici. (2) Processit animus ut solet longius: coepi reputare quos in hoc iudicio, quos in illo socios laboris habuissem. Solus eram qui in utroque dixissem: tantas conuersiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit. (3) Quidam ex iis qui tunc egerant decesserunt, exsulant alii; huic aetas et ualetudo silentium suasit, hic sponte beatissimo otio fruitur; alius exercitum regit, illum ciuilibus officiis principis amicitia exemit. (4) Circa nos ipsos quam multa mutata sunt! Studiis processimus, studiis periclitati sumus, rursusque processimus: (5) profuerunt nobis bonorum amicitiae, bonorum obfuerunt iterumque prosunt. Si computes annos, exiguum tempus, si uices rerum, aeuum putes; (6) quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum uideamus tot uarietates tam uolubili orbe circumagi. (7) Mihi autem familiare est omnes cogitationes meas tecum communicare, isdemque te uel praeceptis uel exemplis monere, quibus ipse me moneo; quae ratio huius epistulae fuit. Vale. [4,25] C- PLINIUS MAESIO MAXIMO SUO S- (1) Scripseram tibi uerendum esse, ne ex tacitis suffragiis uitium aliquod exsisteret. Factum est. Proximis comitiis in quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, in una uero pro candidatorum nominibus suffragatorum nomina inuenta sunt. (2) Excanduit senatus magnoque clamore ei qui scripsisset iratum principem est comprecatus. Ille tamen fefellit et latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit. (3) Quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re tam serio tempore tam scurriliter ludat, qui denique omnino in senatu dicax et urbanus et bellus est? (4) Tantum licentiae prauis ingeniis adicit illa fiducia: 'quis enim sciet?' Poposcit tabellas, stilum accepit, demisit caput, neminem ueretur, se contemnit. (5) Inde ista ludibria scaena et pulpito digna. Quo te uertas? quae remedia conquiras? Ubique uitia remediis fortiora. 'Alla tauta tô hyper hêmas melêsei', cui multum cotidie uigiliarum, multum laboris adicit haec nostra iners et tamen effrenata petulantia. Vale. [4,26] C- PLINIUS MAECILIO NEPOTI SUO S- (1) Petis ut libellos meos, quos studiosissime comparasti, recognoscendos emendandosque curem. Faciam. Quid enim suscipere libentius debeo, te praesertim exigente? (2) Nam cum uir grauissimus doctissimus disertissimus, super haec occupatissimus, maximae prouinciae praefuturus, tanti putes scripta nostra circumferre tecum, quanto opere mihi prouidendum est, ne te haec pars sarcinarum tamquam superuacua offendat! (3) Adnitar ergo, primum ut comites istos quam commodissimos habeas, deinde ut reuersus inuenias, quos istis addere uelis. Neque enim mediocriter me ad noua opera tu lector hortaris. Vale. [4,27] C- PLINIUS POMPEIO FALCONI SUO S- (1) Tertius dies est quod audiui recitantem Sentium Augurinum cum summa mea uoluptate, immo etiam admiratione. Poematia appellat. Multa tenuiter multa sublimiter, multa uenuste multa tenere, multa dulciter multa cum bile. (2) Aliquot annis puto nihil generis eiusdem absolutius scriptum, nisi forte me fallit aut amor eius aut quod ipsum me laudibus uexit. (3) Nam lemma sibi sumpsit, quod ego interdum uersibus ludo. Atque adeo iudicii mei te iudicem faciam, si mihi ex hoc ipso lemmate secundus uersus occurrerit; nam ceteros teneo et iam explicui. (4) Canto carmina uersibus minutis, his olim quibus et meus Catullus et Caluus ueteresque. Sed quid ad me? Unus Plinius est mihi priores: mauult uersiculos foro relicto et quaerit quod amet, putatque amari. Ille o Plinius, ille quot Catones! I nunc, quisquis amas, amare noli. (5) Vides quam acuta omnia quam apta quam expressa. Ad hunc gustum totum librum repromitto, quem tibi ut primum publicauerit exhibebo. Interim ama iuuenem et temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat. Viuit cum Spurinna, uiuit cum Antonino, quorum alteri affinis, utrique contubernalis est. (6) Possis ex hoc facere coniecturam, quam sit emendatus adulescens, qui a grauissimis senibus sic amatur. Est enim illud uerissimum: g-gignohskohn g-hoti g-Toioutos g-estin, g-hoisper g-hehdetai g-sunohn. Vale. [4,28] C- PLINIUS VIBIO SEVERO SUO S- (1) Herennius Seuerus uir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem. (2) Quam curam tibi potissimum iniungo, primum quia desideriis meis amicissime obsequeris, deinde quia tibi studiorum summa reuerentia, summus amor studiosorum, postremo quod patriam tuam omnesque, qui nomen eius auxerunt, ut patriam ipsam ueneraris et diligis. (3) Peto autem, ut pictorem quam diligentissimum assumas. Nam cum est arduum similitudinem effingere ex uero, tum longe difficillima est imitationis imitatio; a qua rogo ut artificem quem elegeris ne in melius quidem sinas aberrare. Vale. [4,29] C- PLINIUS ROMATIO FIRMO SUO S- (1) Heia tu! cum proxime res agentur, quoquo modo ad iudicandum ueni: nihil est quod in dextram aurem fiducia mei dormias. Non impune cessatur. (2) Ecce Licinius Nepos praetor! Acer et fortis et praetor, multam dixit etiam senatori. Egit ille in senatu causam suam, egit autem sic ut deprecaretur. Remissa est multa, sed timuit, sed rogauit, sed opus uenia fuit. (3) Dices: 'Non omnes praetores tam seueri. Falleris; nam uel instituere uel reducere eiusmodi exemplum non nisi seueri, institutum reductumue exercere etiam lenissimi possunt. Vale. [4,30] C- PLINIUS LICINIO SURAE SUO S- (1) Attuli tibi ex patria mea pro munusculo quaestionem altissima ista eruditione dignissimam. (2) Fons oritur in monte, per saxa decurrit, excipitur cenatiuncula manu facta; ibi paulum retentus in Larium lacum decidit. Huius mira natura: ter in die statis auctibus ac diminutionibus crescit decrescitque. (3) Cernitur id palam et cum summa uoluptate deprenditur. Iuxta recumbis et uesceris, atque etiam ex ipso fonte - nam est frigidissimus - potas; interim ille certis dimensisque momentis uel subtrahitur uel assurgit. (4) Anulum seu quid; aliud ponis in sicco, alluitur sensim ac nouissime operitur, detegitur rursus paulatimque deseritur. Si diutius obserues, utrumque iterum ac tertio uideas. (5) Spiritusne aliquis occultior os fontis et fauces modo laxat modo includit, prout illatus occurrit aut decessit expulsus? (6) Quod in ampullis ceterisque generis eiusdem uidemus accidere, quibus non hians nec statim patens exitus. Nam illa quoque, quamquam prona atque uergentia, per quasdam obluctantis animae moras crebris quasi singultibus sistunt quod effundunt. (7) An, quae oceano natura, fonti quoque, quaque ille ratione aut impellitur aut resorbetur, hac modicus hic umor uicibus alternis supprimitur egeritur? (8) An ut flumina, quae in mare deferuntur, aduersantibus uentis obuioque aestu retorquentur, ita est aliquid quod huius fontis excursum repercutiat? (9) An latentibus uenis certa mensura, quae dum colligit quod exhauserat, minor riuus et pigrior; cum collegit, agilior maiorque profertur? (10) An nescio quod libramentum abditum et caecum, quod cum exinanitum est, suscitat et elicit fontem; cum repletum, moratur et strangulat? (11) Scrutare tu causas - potes enim -, quae tantum miraculum efficiunt: mihi abunde est, si satis expressi quod efficitur. Vale.