[2,0] LIBER SECVNDVS [2,1] C- PLINIUS ROMANO SUO S-. (1) Post aliquot annos insigne atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Vergini Rufi, maximi et clarissimi ciuis, perinde felicis. (2) Triginta annis gloriae suae superuixit; legit scripta de se carmina, legit historias et posteritati suae interfuit. Perfunctus est tertio consulatu, ut summum fastigium priuati hominis impleret, cum principis noluisset. (3) Caesares quibus suspectus atque etiam inuisus uirtutibus fuerat euasit, reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reseruatus. (4) Annum tertium et octogensimum excessit in altissima tranquillitate, pari ueneratione. Usus est firma ualetudine, nisi quod solebant ei manus tremere, citra dolorem tamen. Aditus tantum mortis durior longiorque, sed hic ipse laudabilis. (5) Nam cum uocem praepararet acturus in consulatu principi gratias, liber quem forte acceperat grandiorem, et seni et stanti ipso pondere elapsus est. Hunc dum sequitur colligitque, per leue et lubricum pauimentum fallente uestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit. (6) Huius uiri exsequiae magnum ornamentum principi magnum saeculo magnum etiam foro et rostris attulerunt. Laudatus est a consule Cornelio Tacito; nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus. (7) Et ille quidem plenus annis abit, plenus honoribus, illis etiam quos recusauit: nobis tamen quaerendus ac desiderandus est ut exemplar aeui prioris, mihi uero praecipue, qui illum non solum publice quantum admirabar tantum diligebam; (8) primum quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessionesque coniunctae, praeterea quod ille mihi tutor relictus affectum parentis exhibuit. Sic candidatum me suffragio ornauit; sic ad omnes honores meos ex secessibus accucurrit, cum iam pridem eiusmodi officiis renuntiasset; sic illo die quo sacerdotes solent nominare quos dignissimos sacerdotio iudicant, me semper nominabat. (9) Quin etiam in hac nouissima ualetudine, ueritus ne forte inter quinqueuiros crearetur, qui minuendis publicis sumptibus iudicio senatus constituebantur, cum illi tot amici senes consularesque superessent, me huius aetatis per quem excusaretur elegit, his quidem uerbis: 'Etiam si filium haberem, tibi mandarem.' (10) Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino mortem uocare, qua tanti uiri mortalitas magis finita quam uita est. (11) Viuit enim uiuetque semper, atque etiam latius in memoria hominum et sermone uersabitur, postquam ab oculis recessit. (12) Volo tibi multa alia scribere, sed totus animus in hac una contemplatione defixus est. Verginium cogito, Verginium uideo, Verginium iam uanis imaginibus, recentibus tamen, audio alloquor teneo; cui fortasse ciues aliquos uirtutibus pares et habemus et habebimus, gloria neminem. Vale. [2,2] C- PLINIUS PAULINO SUO S-. (1) Irascor, nec liquet mihi an debeam, sed irascor. Scis, quam sit amor iniquus interdum, impotens saepe, 'mikraitios' semper. Haec tamen causa magna est, nescio an iusta; sed ego, tamquam non minus iusta quam magna sit, grauiter irascor, quod a te tam diu litterae nullae. (2) Exorare me potes uno modo, si nunc saltem plurimas et longissimas miseris. Haec mihi sola excusatio uera, ceterae falsae uidebuntur. Non sum auditurus 'non eram Romae' uel 'occupatior eram'; illud enim nec di sinant, ut 'infirmior'. Ipse ad uillam partim studiis partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur. Vale. [2,3] C- PLINIUS NEPOTI SUO S- (1) Magna Isaeum fama praecesserat, maior inuentus est. Summa est facultas copia ubertas; dicit semper ex tempore, sed tamquam diu scripserit. Sermo Graecus, immo Atticus; praefationes tersae graciles dulces, graues interdum et erectae. (2) Poscit controuersias plures; electionem auditoribus permittit, saepe etiam partes; surgit amicitur incipit; statim omnia ac paene pariter ad manum, sensus reconditi occursant, uerba - sed qualia! - quaesita et exculta. Multa lectio in subitis, multa scriptio elucet. (3) Prohoemiatur apte, narrat aperte, pugnat acriter, colligit fortiter, ornat excelse. Postremo docet delectat afficit; quid maxime, dubites. Crebra g-enthumehmata crebri syllogismi, circumscripti et effecti, quod stilo quoque assequi magnum est. Incredibilis memoria: repetit altius quae dixit ex tempore, ne uerbo quidem labitur. (4) Ad tantam g-hexin studio et exercitatione peruenit; nam diebus et noctibus nihil aliud agit nihil audit nihil loquitur. (5) Annum sexagensimum excessit et adhuc scholasticus tantum est: quo genere hominum nihil aut sincerius aut simplicius aut melius. Nos enim, qui in foro uerisque litibus terimur, multum malitiae quamuis nolimus addiscimus: (6) schola et auditorium et ficta causa res inermis innoxia est, nec minus felix, senibus praesertim. Nam quid in senectute felicius, quam quod dulcissimum est in iuuenta? (7) Quare ego Isaeum non disertissimum tantum, uerum etiam beatissimum iudico. Quem tu nisi cognoscere concupiscis, saxeus ferreusque es. (8) Proinde si non ob alia nosque ipsos, at certe ut hunc audias ueni. Numquamne legisti, Gaditanum quendam Titi Liui nomine gloriaque commotum ad uisendum eum ab ultimo terrarum orbe uenisse, statimque ut uiderat abisse? g-Aphilokalon, illitteratum iners ac paene etiam turpe est, non putare tanti cognitionem qua nulla est iucundior, nulla pulchrior, nulla denique humanior. (9) Dices: 'Habeo hic quos legam non minus disertos.' Etiam; sed legendi semper occasio est, audiendi non semper. Praeterea multo magis, ut uulgo dicitur, uiua uox afficit. Nam licet acriora sint quae legas, altius tamen in animo sedent, quae pronuntiatio uultus habitus gestus etiam dicentis affigit; (10) nisi uero falsum putamus illud Aeschinis, qui cum legisset Rhodiis orationem Demosthenis admirantibus cunctis, adiecisse fertur: g-ti g-de, g-ei g-autou g-tou g-thehriou g-ehkousate; et erat Aeschines si Demostheni credimus g-lamprophohnotatos. Fatebatur tamen longe melius eadem illa pronuntiasse ipsum qui pepererat. (11) Quae omnia huc tendunt, ut audias Isaeum, uel ideo tantum ut audieris. Vale. [2,4] C- PLINIUS CALVINAE SUAE S-. (1) Si pluribus pater tuus uel uni cuilibet alii quam mihi debuisset, fuisset fortasse dubitandum, an adires hereditatem etiam uiro grauem. (2) Cum uero ego ductus affinitatis officio, dimissis omnibus qui non dico molestiores sed diligentiores erant, creditor solus exstiterim, cumque uiuente eo nubenti tibi in dotem centum milia contulerim, praeter eam summam quam pater tuus quasi de meo dixit - erat enim soluenda de meo -, magnum habes facilitatis meae pignus, cuius fiducia debes famam defuncti pudoremque suscipere. Ad quod te ne uerbis magis quam rebus horter, quidquid mihi pater tuus debuit, acceptum tibi fieri iubebo. (3) Nec est quod uerearis ne sit mihi onerosa ista donatio. Sunt quidem omnino nobis modicae facultates, dignitas sumptuosa, reditus propter condicionem agellorum nescio minor an incertior; sed quod cessat ex reditu, frugalitate suppletur, ex qua uelut fonte liberalitas nostra decurrit. (4) Quae tamen ita temperanda est, ne nimia profusione inarescat; sed temperanda in aliis, in te uero facile ei ratio constabit, etiamsi modum excesserit. Vale. [2,5] C- PLINIUS LUPERCO SUO S-. (1) Actionem et a te frequenter efflagitatam, et a me saepe promissam, exhibui tibi, nondum tamen totam; adhuc enim pars eius perpolitur. (2) Interim quae absolutiora mihi uidebantur, non fuit alienum iudicio tuo tradi. His tu rogo intentionem scribentis accommodes. Nihil enim adhuc inter manus habui, cui maiorem sollicitudinem praestare deberem. (3) Nam in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tantum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur. Inde et liber creuit, dum ornare patriam et amplificare gaudemus, pariterque et defensioni eius seruimus et gloriae. (4) Tu tamen haec ipsa quantum ratio exegerit reseca. Quotiens enim ad fastidium legentium deliciasque respicio, intellego nobis commendationem et ex ipsa mediocritate libri petendam. (5) Idem tamen qui a te hanc austeritatem exigo, cogor id quod diuersum est postulare, ut in plerisque frontem remittas. Sunt enim quaedam adulescentium auribus danda, praesertim si materia non refragetur; nam descriptiones locorum, quae in hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est. (6) Quod tamen si quis exstiterit, qui putet nos laetius fecisse quam orationis seueritas exigat, huius - ut ita dixerim - tristitiam reliquae partes actionis exorare debebunt. (7) Adnisi certe sumus, ut quamlibet diuersa genera lectorum per plures dicendi species teneremus, ac sicut ueremur, ne quibusdam pars aliqua secundum suam cuiusque naturam non probetur, ita uidemur posse confidere, ut uniuersitatem omnibus uarietas ipsa commendet. (8) Nam et in ratione conuiuiorum, quamuis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec ea quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis quibus capitur. (9) Atque haec ego sic accipi uolo, non tamquam assecutum esse me credam, sed tamquam assequi laborauerim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoueris interim istis, mox iis quae sequuntur. (10) Dices te non posse satis diligenter id facere, nisi prius totam actionem cognoueris: fateor. In praesentia tamen et ista tibi familiariora fient, et quaedam ex his talia erunt ut per partes emendari possint. (11) Etenim, si auulsum statuae caput aut membrum aliquod inspiceres, non tu quidem ex illo posses congruentiam aequalitatemque deprendere, posses tamen iudicare, an id ipsum satis elegans esset; (12) nec alia ex causa principiorum libri circumferuntur, quam quia existimatur pars aliqua etiam sine ceteris esse perfecta. (13) Longius me prouexit dulcedo quaedam tecum loquendi; sed iam finem faciam ne modum, quem etiam orationi adhibendum puto, in epistula excedam. Vale. [2,6] C- PLINIUS AVITO SUO S-. (1) Longum est altius repetere nec refert, quemadmodum acciderit, ut homo minime familiaris cenarem apud quendam, ut sibi uidebatur, lautum et diligentem, ut mihi, sordidum simul et sumptuosum. (2) Nam sibi et paucis opima quaedam, ceteris uilia et minuta ponebat. Vinum etiam paruolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostrisque libertis. (3) Animaduertit qui mihi proximus recumbebat, et an probarem interrogauit. Negaui. 'Tu ergo' inquit 'quam consuetudinem sequeris?' 'Eadem omnibus pono; ad cenam enim, non ad notam inuito cunctisque rebus exaequo, quos mensa et toro aequaui.' (4) 'Etiamne libertos?' 'Etiam; conuictores enim tunc, non libertos puto.' Et ille: 'Magno tibi constat.' 'Minime.' 'Qui fieri potest?' 'Quia scilicet liberti mei non idem quod ego bibunt, sed idem ego quod liberti.' (5) Et hercule si gulae temperes, non est onerosum quo utaris ipse communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quasi in ordinem redigenda est, si sumptibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia quam aliena contumelia consulas. (6) Quorsus haec? ne tibi, optimae indolis iuueni, quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat. Conuenit autem amori in te meo, quotiens tale aliquid inciderit, sub exemplo praemonere, quid debeas fugere. (7) Igitur memento nihil magis esse uitandum quam istam luxuriae et sordium nouam societatem; quae cum sint turpissima discreta ac separata, turpius iunguntur. Vale. [2,7] C- PLINIUS MACRINO SUO S-. (1) Here a senatu Vesticio Spurinnae principe auctore triumphalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam in acie steterunt, numquam castra uiderunt, numquam denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, uerum ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis assequebantur. (2) Nam Spurinna Bructerum regem ui et armis induxit in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est pulcherrimum uictoriae genus, terrore perdomuit. (3) Et hoc quidem uirtutis praemium, illud solacium doloris accepit, quod filio eius Cottio, quem amisit absens, habitus est honor statuae. Rarum id in iuuene; sed pater hoc quoque merebatur, cuius grauissimo uulneri magno aliquo fomento medendum fuit. (4) Praeterea Cottius ipse tam clarum specimen indolis dederat, ut uita eius breuis et angusta debuerit hac uelut immortalitate proferri. Nam tanta ei sanctitas grauitas auctoritas etiam, ut posset senes illos prouocare uirtute, quibus nunc honore adaequatus est. (5) Quo quidem honore, quantum ego interpretor, non modo defuncti memoriae, dolori patris, uerum etiam exemplo prospectum est. Acuent ad bonas artes iuuentutem adulescentibus quoque, digni sint modo, tanta praemia constituta; acuent principes uiros ad liberos suscipiendos et gaudia ex superstitibus et ex amissis tam gloriosa solacia. (6) His ex causis statua Cotti publice laetor, nec priuatim minus. Amaui consummatissimum iuuenem, tam ardenter quam nunc impatienter requiro. Erit ergo pergratum mihi hanc effigiem eius subinde intueri subinde respicere, sub hac consistere praeter hanc commeare. (7) Etenim si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum leuant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non modo species et uultus illorum, sed honor etiam et gloria refertur! Vale. [2,8] C- PLINIUS CANINIO SUO S-. (1) Studes an piscaris an uenaris an simul omnia? Possunt enim omnia simul fieri ad Larium nostrum. Nam lacus piscem, feras siluae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affatim suggerunt. (2) Sed siue omnia simul siue aliquid facis, non possum dicere 'inuideo'; angor tamen non et mihi licere, qui sic concupisco ut aegri uinum balinea fontes. Numquamne hos artissimos laqueos, si soluere negatur, abrumpam? Numquam, puto. (3) Nam ueteribus negotiis noua accrescunt, nec tamen priora peraguntur: tot nexibus, tot quasi catenis maius in dies occupationum agmen extenditur. Vale. [2,9] C- PLINIUS APOLLINARI SUO S-. (1) Anxium me et inquietum habet petitio Sexti Eruci mei. Afficior cura et, quam pro me sollicitudinem non adii, quasi pro me altero patior; et alioqui meus pudor, mea existimatio, mea dignitas in discrimen adducitur. (2) Ego Sexto latum clauum a Caesare nostro, ego quaesturam impetraui; meo suffragio peruenit ad ius tribunatus petendi, quem nisi obtinet in senatu, uereor ne decepisse Caesarem uidear. (2) Proinde adnitendum est mihi, ut talem eum iudicent omnes, qualem esse princeps mihi credidit. Quae causa si studium meum non incitaret, adiutum tamen cuperem iuuenem probissimum grauissimum eruditissimum, omni denique laude dignissimum, et quidem cum tota domo. (4) Nam pater ei Erucius Clarus, uir sanctus antiquus disertus atque in agendis causis exercitatus, quas summa fide pari constantia nec uerecundia minore defendit. Habet auunculum C- Septicium, quo nihil uerius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius noui. (5) Omnes me certatim et tamen aequaliter amant, omnibus nunc ego in uno referre gratiam possum. Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque uel auctoritate uel gratia ualeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes. (6) Reddam uicem si reposces, reddam et si non reposces. Diligeris coleris frequentaris: ostende modo uelle te, nec deerunt qui quod tu uelis cupiant. Vale. [2,10] C- PLINIUS OCTAVIO SUO S-. (1) Hominem te patientem uel potius durum ac paene crudelem, qui tam insignes libros tam diu teneas! (2) Quousque et tibi et nobis inuidebis, tibi maxima laude, nobis uoluptate? Sine per ora nominum ferantur isdemque quibus lingua Romana spatiis peruagentur. Magna et iam longa exspectatio est, quam frustrari adhuc et differre non debes. (3) Enotuerunt quidam tui uersus, et inuito te claustra sua refregerunt. Hos nisi retrahis in corpus, quandoque ut errones aliquem cuius dicantur inuenient. (4) Habe ante oculos mortalitatem, a qua asserere te hoc uno monimento potes; nam cetera fragilia et caduca non minus quam ipsi homines occidunt desinuntque. (5) Dices, ut soles: 'Amici mei uiderint.' Opto equidem amicos tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae intentionisque suscipere et possint et uelint, sed dispice ne sit parum prouidum, sperare ex aliis quod tibi ipse non praestes. (6) Et de editione quidem interim ut uoles: recita saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo. (7) Imaginor enim qui concursus quae admiratio te, qui clamor quod etiam silentium maneat; quo ego, cum dico uel recito, non minus quam clamore delector, sit modo silentium acre et intentum, et cupidum ulteriora audiendi. (8) Hoc fructu tanto tam parato desine studia tua infinita ista cunctatione fraudare; quae cum modum excedit, uerendum est ne inertiae et desidiae uel etiam timiditatis nomen accipiat. Vale. [2,11] C- PLINIUS ARRIANO SUO S-. (1) Solet esse gaudio tibi, si quid acti est in senatu dignum ordine illo. Quamuis enim quietis amore secesseris, insidet tamen animo tuo maiestatis publicae cura. Accipe ergo quod per hos dies actum est, personae claritate famosum, seueritate exempli salubre, rei magnitudine aeternum. (2) Marius Priscus accusantibus Afris quibus pro consule praefuit, omissa defensione iudices petiit. Ego et Cornelius Tacitus, adesse prouincialibus iussi, existimauimus fidei nostrae conuenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saeuitia crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset. (3) Respondit Fronto Catius deprecatusque est, ne quid ultra repetundarum legem quaereretur, omniaque actionis suae uela uir mouendarum lacrimarum peritissimus quodam uelut uento miserationis impleuit. (4) Magna contentio, magni utrimque clamores aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset reus, tantum uindicandum. (5) Nouissime consul designatus Iulius Ferox, uir rectus et sanctus, Mario quidem iudices interim censuit dandos, euocandos autem quibus diceretur innocentium poenas uendidisse. (6) Quae sententia non praeualuit modo, sed omnino post tantas dissensiones fuit sola frequens, adnotatumque experimentis, quod fauor et misericordia acres et uehementes primos impetus habent, paulatim consilio et ratione quasi restincta considunt. (7) Unde euenit ut, quod multi clamore permixto tuentur, nemo tacentibus ceteris dicere uelit; patescit enim, cum separaris a turba, contemplatio rerum quae turba teguntur. (8) Venerunt qui adesse erant iussi, Vitellius Honoratus et Flauius Marcianus; ex quibus Honoratus trecentis milibus exsilium equitis Romani septemque amicorum eius ultimam poenam, Marcianus unius equitis Romani septingentis milibus plura supplicia arguebatur emisse; erat enim fustibus caesus, damnatus in metallum, strangulatus in carcere. (9) Sed Honoratum cognitioni senatus mors opportuna subtraxit, Marcianus inductus est absente Prisco. Itaque Tuccius Cerialis consularis iure senatorio postulauit, ut Priscus certior fieret, siue quia miserabiliorem siue quia inuidiosiorem fore arbitrabatur, si praesens fuisset, siue - quod maxime credo - quia aequissimum erat commune crimen ab utroque defendi, et si dilui non potuisset in utroque puniri. (10) Dilata res est in proximum senatum, cuius ipse conspectus augustissimus fuit. Princeps praesidebat - erat enim consul -, ad hoc Ianuarius mensis cum cetera tum praecipue senatorum frequentia celeberrimus; praeterea causae amplitudo auctaque dilatione exspectatio et fama, insitumque mortalibus studium magna et inusitata noscendi, omnes undique exciuerat. (11) Imaginare quae sollicitudo nobis, qui metus, quibus super tanta re in illo coetu praesente Caesare dicendum erat. Equidem in senatu non semel egi, quin immo nusquam audiri benignius soleo: tunc me tamen ut noua omnia nouo metu permouebant. (12) Obuersabatur praeter illa quae supra dixi causae difficultas: stabat modo consularis, modo septemuir epulonum, iam neutrum. (13) Erat ergo perquam onerosum accusare damnatum, quem ut premebat atrocitas criminis, ita quasi peractae damnationis miseratio tuebatur. (14) Utcumque tamen animum cogitationemque collegi, coepi dicere non minore audientium assensu quam sollicitudine mea. Dixi horis paene quinque; nam duodecim clepsydris, quas spatiosissimas acceperam, sunt additae quattuor. Adeo illa ipsa, quae dura et aduersa dicturo uidebantur, secunda dicenti fuerunt. (15) Caesar quidem tantum mihi studium, tantam etiam curam - nimium est enim dicere sollicitudinem - praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius admoneret uoci laterique consulerem, cum me uehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset. Respondit mihi pro Marciano Claudius Marcellinus. (16) Missus deinde senatus et reuocatus in posterum; neque enim iam incohari poterat actio, nisi ut noctis interuentu scinderetur. (17) Postero die dixit pro Mario Saluius Liberalis, uir subtilis dispositus acer disertus; in illa uero causa omnes artes suas protulit. Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime et, quod eximium orationi eius inest, g-semnohs. (18) Dixit pro Mario rursus Fronto Catius insigniter, utque iam locus ille poscebat, plus in precibus temporis quam in defensione consumpsit. Huius actionem uespera inclusit, non tamen sic ut abrumperet. Itaque in tertium diem probationes exierunt. Iam hoc ipsum pulchrum et antiquum, senatum nocte dirimi, triduo uocari, triduo contineri. (19) Cornutus Tertullus consul designatus, uir egregius et pro ueritate firmissimus, censuit septingenta milia quae acceperat Marius aerario inferenda, Mario urbe Italiaque interdicendum, Marciano hoc amplius Africa. In fine sententiae adiecit, quod ego et Tacitus iniuncta aduocatione diligenter et fortiter functi essemus, arbitrari senatum ita nos fecisse ut dignum mandatis partibus fuerit. (20) Assenserunt consules designati, omnes etiam consulares usque ad Pompeium Collegam: ille et septingenta milia aerario inferenda et Marcianum in quinquennium relegandum, Marium repetundarum poenae quam iam passus esset censuit relinquendum. (21) Erant in utraque sententia multi, fortasse etiam plures in hac uel solutiore uel molliore. Nam quidam ex illis quoque, qui Cornuto uidebantur assensi, hunc qui post ipsos censuerat sequebantur. (22) Sed cum fieret discessio, qui sellis consulum astiterant, in Cornuti sententiam ire coeperunt. Tum illi qui se Collegae adnumerari patiebantur in diuersum transierunt; Collega cum paucis relictus. Multum postea de impulsoribus sis, praecipue de Regulo questus est, qui se in sententia quam ipse dictauerat deseruisset. Est alioqui Regulo tam mobile ingenium, ut plurimum audeat plurimum timeat. (23) Hic finis cognitionis amplissimae. Superest tamen g-leitourgion non leue, Hostilius Firminus legatus Mari Prisci, qui permixtus causae grauiter uehementerque uexatus est. Nam et rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum ministerium commodasse, stipulatusque de Marciano quinquaginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui titulus a uita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat. (24) Placuit censente Cornuto referri de eo proximo senatu; tunc enim, casu an conscientia, afuerat. (25) Habes res urbanas; inuicem rusticas scribe. Quid arbusculae tuae, quid uineae, quid segetes agunt, quid oues delicatissimae? In summa, nisi aeque longam epistulam reddis, non est quod postea nisi breuissimam exspectes. Vale. [2,12] C- PLINIUS ARRIANO SUO S-. (1) g-Leitourgion illud, quod superesse Mari Prisci causae proxime scripseram, nescio an satis, circumcisum tamen et adrasum est. (2) Firminus inductus in senatum respondit crimini noto. Secutae sunt diuersae sententiae consulum designatorum. Cornutus Tertullus censuit ordine mouendum, Acutius Nerua in sortitione prouinciae rationem eius non habendam. Quae sententia tamquam mitior uicit, cum sit alioqui durior tristiorque. (3) Quid enim miserius quam exsectum et exemptum honoribus senatoriis, labore et molestia non carcere? quid grauius quam tanta ignominia affectum non in solitudine latere, sed in hac altissima specula conspiciendum se monstrandumque praebere? (4) Praeterea quid publice minus aut congruens aut decorum? notatum a senatu in senatu sedere, ipsisque illis a quibus sit notatus aequari; summotum a proconsulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de proconsulibus iudicare, damnatumque sordium uel damnare alios uel absoluere! (5) Sed hoc pluribus uisum est. Numerantur enim sententiae, non ponderantur; nec aliud in publico consilio potest fieri, in quo nihil est tam inaequale quam aequalitas ipsa. Nam cum sit impar prudentia, par omnium ius est. (6) Impleui promissum priorisque epistulae fidem exsolui, quam ex spatio temporis iam recepisse te colligo; nam et festinanti et diligenti tabellario dedi, nisi quid impedimenti in uia passus est. (7) Tuae nunc partes, ut primum illam, deinde hanc remunereris litteris, quales istinc redire uberrimae possunt. Vale. [2,13] C- PLINIUS PRISCO SUO S-. (1) Et tu occasiones obligandi me auidissime amplecteris, et ego nemini libentius debeo. (2) Duabus ergo de causis a te potissimum petere constitui, quod impetratum maxime cupio. Regis exercitum amplissimum: hinc tibi beneficiorum larga materia, longum praeterea tempus, quo amicos tuos exornare potuisti. Conuertere ad nostros nec hos multos. (3) Malles tu quidem multos; sed meae uerecundiae sufficit unus aut alter, ac potius unus. (4) Is erit Voconius Romanus. Pater ei in equestri gradu clarus, clarior uitricu, immo pater alius - nam huic quoque nomini pietate successit -, mater e primi. Ipse citerioris Hispaniae - scis quod iudicium prouinciae illius, quanta sit grauitas - flamen proxime fuit. (5) Hunc ego, cum simul studeremus, arte familiariterque dilexi; ille meus in urbe ille in secessu contubernalis, cum hoc seria cum hoc iocos miscui. (6) Quid enim illo aut fidelius amico aut sodale iucundius? Mira in sermone, mira etiam in ore ipso uultuque suauitas. (7) Ad hoc ingenium excelsum subtile dulce facile eruditum in causis agendis; epistulas quidem scribit, ut Musas ipsas Latine loqui credas. Amatur a me plurimum nec tamen uincitur. (8) Equidem iuuenis statim iuueni, quantum potui per aetatem, auidissime contuli, et nuper ab optimo principe trium liberorum ius impetraui; quod quamquam parce et cum delectu daret, mihi tamen tamquam eligeret indulsit. (9) Haec beneficia mea tueri nullo modo melius quam ut augeam possum, praesertim cum ipse illa tam grate interpretetur, ut dum priora accipit posteriora mereatur. (10) Habes qualis quam probatus carusque sit nobis, quem rogo pro ingenio pro fortuna tua exornes. In primis ama hominem; nam licet tribuas ei quantum amplissimum potes, nihil tamen amplius potes amicitia tua; cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magis scires, breuiter tibi studia mores omnem denique uitam eius expressi. (11) Extenderem preces nisi et tu rogari diu nolles et ego tota hoc epistula fecissem; rogat enim et quidem efficacissime, qui reddit causas rogandi. Vale. [2,14] C- PLINIUS MAXIMO SUO S-. (1) Verum opinaris: distringor centumuiralibus causis, quae me exercent magis quam delectant. Sunt enim pleraeque paruae et exiles; raro incidit uel personarum claritate uel negotii magnitudine insignis. (2) Ad hoc pauci cum quibus iuuet dicere; ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam irreuerenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse uideatur, sic in foro pueros a centumuiralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis. Nam hic quoque ut illic primum coepit esse quod maximum est. (3) At hercule ante memoriam meam - ita maiores natu solent dicere -, ne nobilissimis quidem adulescentibus locus erat nisi aliquo consulari producente: tanta ueneratione pulcherrimum opus colebatur. (4) Nunc refractis pudoris et reuerentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt. Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti. Manceps conuenitur; in media basilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur; ex iudicio in iudicium pari mercede transitur. (5) Inde iam non inurbane g-Sophokleis uocantur g-apo g-tou g-sophohs g-kai g-kaleisthai, isdem Latinum nomen impositum est Laudiceni; (6) et tamen crescit in dies foeditas utraque lingua notata. Here duo nomenclatores mei - habent sane aetatem eorum qui nuper togas sumpserint - ternis denariis ad laudandum trahebantur. Tanti constat ut sis disertissimus. Hoc pretio quamlibet numerosa subsellia implentur, hoc ingens corona colligitur, hoc infiniti clamores commouentur, cum g-mesochoros dedit signum. (7) Opus est enim signo apud non intellegentes, ne audientes quidem; (8) nam plerique non audiunt, nec ulli magis laudant. Si quando transibis per basilicam et uoles scire, quo modo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem; facilis diuinatio: scito eum pessime dicere, qui laudabitur maxime. (9) Primus hunc audiendi morem induxit Larcius Licinus, hactenus tamen ut auditores corrogaret. Ita certe ex Quintiliano praeceptore meo audisse me memini. (10) Narrabat ille: 'Assectabar Domitium Afrum. Cum apud centumuiros diceret grauiter et lente - hoc enim illi actionis genus erat -, audit ex proximo immodicum insolitumque clamorem. Admiratus reticuit; ubi silentium factum est, repetit quod abruperat. (11) Iterum clamor, iterum reticuit, et post silentium coepit. Idem tertio. Nouissime quis diceret quaesiit. Responsum est: "Licinus." Tum intermissa causa "Centumuiri," inquit, "hoc artificium periit."' (12) Quod alioqui perire incipiebat cum perisse Afro uideretur, nunc uero prope funditus exstinctum et euersum est. Pudet referre quae quam fracta pronuntiatione dicantur, quibus quam teneris clamoribus excipiantur. (13) Plausus tantum ac potius sola cymbala et tympana illis canticis desunt: ululatus quidem - neque enim alio uocabulo potest exprimi theatris quoque indecora laudatio - large supersunt. (14) Nos tamen adhuc et utilitas amicorum et ratio aetatis moratur ac retinet; ueremur enim ne forte non has indignitates reliquisse, sed laborem fugisse uideamur. Sumus tamen solito rariores, quod initium est gradatim desinendi. Vale. [2,15] C- PLINIUS VALERIANO SUO S-. (1) Quo modo te ueteres Marsi tui? quo modo emptio noua Placent agri, postquam tui facti sunt? Rarum id quidem nihil enim aeque gratum est adeptis quam concupiscentibus. (2) Me praedia materna parum commode tractant, delectant tamen ut materna, et alioqui longa patientia occallui. Habent hunc finem assiduae querellae, quod queri pudet. Vale. [2,16] C- PLINIUS ANNIO SUO S-. (1) Tu quidem pro cetera tua diligentia admones me codicillos Aciliani, qui me ex parte instituit heredem, pro non scriptis habendos, quia non sint confirmati testamento; (2) quod ius ne mihi quidem ignotum est, cum sit iis etiam notum, qui nihil aliud sciunt. Sed ego propriam quandam legem mihi dixi, ut defunctorum uoluntates, etiamsi iure deficerentur, quasi perfectas tuerer. Constat autem codicillos istos Aciliani manu scriptos. (3) Licet ergo non sint confirmati testamento, a me tamen ut confirmati obseruabuntur, praesertim cum delatori locus non sit. (4) Nam si uerendum esset ne quod ego dedissem populus eriperet, cunctantior fortasse et cautior esse deberem; cum uero liceat heredi donare, quod in hereditate subsedit, nihil est quod obstet illi meae legi, cui publicae leges non repugnant. Vale. [2,17] C- PLINIUS GALLO SUO S-. (1) Miraris cur me Laurentinum uel - si ita mauis -, Laurens meum tanto opere delectet; desines mirari, cum cognoueris gratiam uillae, opportunitatem loci, litoris spatium. (2) Decem septem milibus passuum ab urbe secessit, ut peractis quae agenda fuerint saluo iam et composito die possis ibi manere. Aditur non una uia; nam et Laurentina et Ostiensis eodem ferunt, sed Laurentina a quarto decimo lapide, Ostiensis ab undecimo relinquenda est. Utrimque excipit iter aliqua ex parte harenosum, iunctis paulo grauius et longius, equo breue et molle. (3) Varia hinc atque inde facies; nam modo occurrentibus siluis uia coartatur, modo latissimis pratis diffunditur et patescit; multi greges ouium, multa ibi equorum boum armenta, quae montibus hieme depulsa herbis et tepore uerno nitescunt. Villa usibus capax, non sumptuosa tutela. (4) Cuius in prima parte atrium frugi, nec tamen sordidum; deinde porticus in D litterae similitudinem circumactae, quibus paruola sed festiua area includitur. Egregium hac aduersus tempestates receptaculum; nam specularibus ac multo magis imminentibus rectis muniuntur. (5) Est contra medias cauaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et nouissimis fluctibus leuiter alluitur. Undique ualuas aut fenestras non minores ualuis habet atque ita a lateribus a fronte quasi tria maria prospectat; a tergo cauaedium porticum aream porticum rursus, mox atrium siluas et longinquos respicit montes. (6) Huius a laeua retractius paulo cubiculum est amplum, deinde aliud minus quod altera fenestra admittit orientem, occidentem altera retinet; hac et subiacens mare longius quidem sed securius intuetur. (7) Huius cubiculi et triclinii illius obiectu includitur angulus, qui purissimum solem continet et accendit. Hoc hibernaculum, hoc etiam gymnasium meorum est; ibi omnes silent uenti, exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam usum loci eripiunt. (8) Annectitur angulo cubiculum in hapsida curuatum, quod ambitum solis fenestris omnibus sequitur. Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum est, quod non legendos libros sed lectitandos capit. (9) Adhaeret dormitorium membrum transitu interiacente, qui suspensus et tubulatus conceptum uaporem salubri temperamento huc illuc digerit et ministrat. Reliqua pars lateris huius seruorum libertorumque usibus detinetur, plerisque tam mundis, ut accipere hospites possint. (10) Ex alio latere cubiculum est politissimum; deinde uel cubiculum grande uel modica cenatio, quae plurimo sole, plurimo mari lucet; post hanc cubiculum cum procoetone, altitudine aestiuum, munimentis hibernum; est enim subductum omnibus uentis. Huic cubiculo aliud et procoeton communi pariete iunguntur. (11) Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria uelut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites. Adiacet unctorium, hypocauston, adiacet propnigeon balinei, mox duae cellae magis elegantes quam sumptuosae; cohaeret calida piscina mirifica, ex qua natantes mare aspiciunt, (12) nec procul sphaeristerium quod calidissimo soli inclinato iam die occurrit. Hic turris erigitur, sub qua diaetae duae, totidem in ipsa, praeterea Chianti quae latissimum mare longissimum litus uillas amoenissimas possidet. (13) Est et alia turris; in hac cubiculum, in quo sol nascitur conditurque; lata post apotheca et horreum, sub hoc triclinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitur, eumque iam languidum ac desinentem; hortum et gestationem uidet, qua hortus includitur. (14) Gestatio buxo aut rore marino, ubi deficit buxus, ambitur; nam buxus, qua parte defenditur tectis, abunde uiret; aperto caelo apertoque uento et quamquam longinqua aspergine maris inarescit. (15) Adiacet gestationi interiore circumitu uinea tenera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens. Hortum morus et ficus frequens uestit, quarum arborum illa uel maxime ferax terra est, malignior ceteris. Hac non deteriore quam maris facie Chianti remota a mari fruitur, cingitur diaetis duabus a tergo, quarum fenestris subiacet uestibulum uillae et hortus alius pinguis et rusticus. (16) Hinc cryptoporticus prope publici operis extenditur. Utrimque fenestrae, a mari plures, ab horto singulae sed alternis pauciores. Hae cum serenus dies et immotus, omnes, cum hinc uel inde uentis inquietus, qua uenti quiescunt sine iniuria patent. (17) Ante cryptoporticum xystus uiolis odoratus. Teporem solis infusi repercussu cryptoporticus auget, quae ut tenet solem sic aquilonem inhibet summouetque, quantumque caloris ante tantum retro frigoris; similiter africum sistit, atque ita diuersissimos uentos alium alio latere frangit et finit. Haec iucunditas eius hieme, maior aestate. (18) Nam ante meridiem xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem umbra sua temperat, quae, ut dies creuit decreuitue, modo breuior modo longior hac uel illa cadit. (19) Ipsa uero cryptoporticus tum maxime caret sole, cum ardentissimus culmini eius insistit. Ad hoc patentibus fenestris fauonios accipit transmittitque nec umquam aere pigro et manente ingrauescit. (20) In capite xysti, deinceps cryptoporticus horti, diaeta est amores mei, re uera amores: ipse posui. In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem ualuis cryptoporticum, fenestra prospicit mare. (21) Contra parietem medium zotheca perquam eleganter recedit, quae specularibus et uelis obductis reductisue modo adicitur cubiculo modo aufertur. Lectum et duas cathedras capit; a pedibus mare, a tergo uillae, a capite siluae: tot facies locorum totidem fenestris et distinguit et miscet. (22) Iunctum est cubiculum noctis et somni. Non illud uoces seruolorum, non maris murmur, non tempestatum motus non fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris apertis. Tam alti abdicitque secreti illa ratio, quod interiacens andron parietem cubiculi hortique distinguit atque ita omnem sonum media inanitate consumit. (23) Applicitum est cubiculo hypocauston perexiguum, quod angusta fenestra suppositum calorem, ut ratio exigit, aut effundit aut retinet. Procoeton inde et cubiculum porrigitur in solem, quem orientem statim exceptum ultra meridiem oblicum quidem sed tamen seruat. (24) In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a uilla mea uideor, magnamque eius uoluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat; nam nec ipse meorum lusibus nec illi studiis meis obstrepunt. (25) Haec utilitas haec amoenitas deficitur aqua salienti, sed puteos ac potius fontes habet; sunt enim in summo. Et omnino litoris illius mira natura: quacumque loco moueris humum, obuius et paratus umor occurrit, isque sincerus ac ne leuiter quidem tanta maris uicinitate corruptus. (26) Suggerunt affatim ligna proximae siluae; ceteras copias ostiensis colonia ministrat. Frugi quidem homini sufficit etiam uicus, quem una uilla discernit. In hoc balinea meritoria tria, magna commoditas, si forte balineum domi uel subitus aduentus uel breuior mora calfacere dissuadeat. (27) Litus ornant uarietate gratissima nunc continua nunc intermissa tecta uillarum, quae praestant multarum urbium faciem, siue mari siue ipso litore utare; quod non numquam longa tranquillitas mollit, saepius frequens et contrarius fluctus indurat. (28) Mare non sane pretiosis piscibus abundat, soleas tamen et squillas optimas egerit. Villa uero nostra etiam mediterraneas copias praestat, lac in primis; nam illuc e pascuis pecora conueniunt, si quando aquam umbramue sectantur. (29) Iustisne de causis iam tibi uideor incolere inhabitare diligere secessum? quem tu nimis urbanus es nisi concupiscis. Atque utinam concupiscas! ut tot tantisque dotibus uillulae nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat. Vale. [2,18] C- PLINIUS MAURICO SUO S-. (1) Quid a te mihi iucundius potuit iniungi, quam ut praeceptorem fratris tui liberis quaererem? Nam beneficio tuo in scholam redeo, et illam dulcissimam aetatem quasi resumo: sedeo inter iuuenes ut solebam, atque etiam experior quantum apud illos auctoritatis ex studiis habeam. (2) Nam proxime frequenti auditorio inter se coram multis ordinis nostri clare iocabantur; intraui, conticuerunt; quod non referrem, nisi ad illorum magis laudem quam ad meam pertineret, ac nisi sperare te uellem posse fratris tui filios probe discere. (3) Quod superest, cum omnes qui profitentur audiero, quid de quoque sentiam scribam, efficiamque quantum tamen epistula consequi potero, ut ipse omnes audisse uidearis. (4) Debeo enim tibi, debeo memoriae fratris tui hanc fidem hoc studium, praesertim super tanta re. Nam quid magis interest uestra, quam ut liberi - dicerem tui, nisi nunc illos magis amares - digni illo patre, te patruo reperiantur? quam curam mihi etiam si non mandasses uindicassem. (5) Nec ignoro suscipiendas offensas in eligendo praeceptore, sed oportet me non modo offensas, uerum etiam simultates pro fratris tui filiis tam aequo animo subire quam parentes pro suis. Vale. [2,19] C- PLINIUS CERIALI SUO S-. (1) Hortaris ut orationem amicis pluribus recitem. Faciam quia hortaris, quamuis uehementer addubitem. (2) Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas aduocatorum, exspectatio euentus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus uigor corporis. (3) Unde accidit ut ii qui sedentes agunt, quamuis illis maxima ex parte supersint eadem illa quae stantibus, tamen hoc quod sedent quasi debilitentur et deprimantur. (4) Recitantium uero praecipua pronuntiationis adiumenta, oculi manus, praepediuntur. Quo minus mirum est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata. (5) Accedit his quod oratio de qua loquor pugnax et quasi contentiosa est. Porro ita natura comparatum est, ut ea quae scripsimus cum labore, cum labore etiam audiri putemus. (6) Et sane quotus quisque tam rectus auditor, quem non potius dulcia haec et sonantia quam austera et pressa delectent? Est quidem omnino turpis ista discordia, est tamen, quia plerumque euenit ut aliud auditores aliud iudices exigant, cum alioqui iis praecipue auditor affici debeat, quibus idem si foret iudex, maxime permoueretur. (7) Potest tamen fieri ut quamquam in his difficultatibus libro isti nouitas lenocinetur, nouitas apud nostros; apud Graecos enim est quiddam quamuis ex diuerso, non tamen omnino dissimile. (8) Nam ut illis erat moris, leges quas ut contrarias prioribus legibus arguebant, aliarum collatione conuincere, ita nobis inesse repetundarum legi quod postularemus, cum hac ipsa lege tum aliis colligendum fuit; quod nequaquam blandum auribus imperitorum, tanto maiorem apud doctos habere gratiam debet, quanto minorem apud indoctos habet. (9) Nos autem si placuerit recitare adhibituri sumus eruditissimum quemque. Sed plane adhuc an sit recitandum examina tecum, omnesque quos ego moui in utraque parte calculos pone, idque elige in quo uicerit ratio. A te enim ratio exigetur, nos excusabit obsequium. Vale. [2,20] C- PLINIUS CALCISIO SUO S-. (1) Assem para et accipe auream fabulam, fabulas immo; nam me priorum noua admonuit, nec refert a qua potissimum incipiam. (2) Verania Pisonis grauiter iacebat, huius dico Pisonis, quem Galba adoptauit. Ad hanc Regulus uenit. Primum impudentiam hominis, qui uenerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi inuisissimus fuerat! (3) Esto, si uenit tantum; at ille etiam proximus toro sedit, quo die qua hora nata esset interrogauit. Ubi audiit, componit uultum intendit oculos mouet labra, agitat digitos computat. Nihil. Ut diu miseram exspectatione suspendit, 'habes' inquit 'climacterium tempus sed euades. (4) Quod ut tibi magis liqueat, haruspicem consulam, quem sum frequenter expertus.' (5) Nec mora, sacrificium facit, affirmat exta cum siderum significatione congruere. Illa ut in periculo credula poscit codicillos, legatum Regulo scribit. Mox ingrauescit, clamat moriens hominem nequam perfidum ac plus etiam quam periurum, qui sibi per salutem filii peierasset. (6) Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse cotidie fallit, in caput infelicis pueri detestatur. (7) Velleius Blaesus ille locuples consularis nouissima ualetudine conflictabatur: cupiebat mutare testamentum. Regulus qui speraret aliquid ex nouis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent. (8) Postquam signatum est testamentum, mutat personam, uertit allocutionem isdemque medicis: 'Quousque miserum cruciatis? quid inuidetis bona morte, cui dare uitam non potestis?' Moritur Blaesus et, tamquam omnia audisset, Regulo ne tantulum quidem. (9) Sufficiunt duae fabulae, an scholastica lege tertiam poscis? est unde fiat. (10) Aurelia ornata femina signatura testamentum sumpserat pulcherrimas tunicas. Regulus cum uenisset ad signandum, 'Rogo' inquit 'has mihi leges.' (11) Aurelia ludere hominem putabat, ille serio instabat; ne multa, coegit mulierem aperire tabulas ac sibi tunicas quas erat induta legare; obseruauit scribentem, inspexit an scripsisset. Et Aurelia quidem uiuit, ille tamen istud tamquam morituram coegit. Et hic hereditates, hic legata quasi mereatur accipit. (12) g-Alla g-ti g-diateinomai in ea ciuitate, in qua iam pridem non minora praemia, immo maiora nequitia et improbitas quam pudor et uirtus habent? (13) Aspice Regulum, qui ex paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit, ut ipse mihi dixerit, cum consuleret quam cito sestertium sescentiens impleturus esset, inuenisse se exta duplicia, quibus portendi miliens et ducentiens habiturum. (14) Et habebit, si modo ut coepit, aliena testamenta, quod est improbissimum genus falsi, ipsis quorum sunt illa dictauerit. Vale.